Dolore haud mediocri

This is the stable version, checked on 25 Martii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Dolore haud mediocri
1860

editio: Acta Santae Sedis
fons: incognitus

PIUS PAPA IX

DOLORE HAUD MEDIOCRI*

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI FRATRI HENRICO EPISCOPO VRATISLAVIENSEM


Dolore haud mediocri litteris quas nuper ad Nos dedisti percepimus dissidia catholicorum per Antonii Guntheri philosophiam enata posteaquam Sedes apostolica de huius scriptoris operibus et doctrina iudicasset, nondum esse penitus extincta; propterea quod tum alibi tum in ista Vratislaviensi Academia etiam inter sacrae doctrinae magistros reperiantur, qui nonnulla saltem guntheriana dogmata retinere atque deiendeie multis videantur. Quorum unus dilectus scilicet illius Ioannes B. Baltzer Vratislaviensis Ecclesiae canonicus, cum libellum in quo de hominis natura disseritur Tibi, V. F. tradidisse, precibus eius obsecundans libellum eumdem ad Nos transmisisti, rogans ut nostro iudicio quid de doctrina in eo contenía sentiendum sit definiretur. Ac nos quidem tuum, V. F. studium catholicae doctrinae tuendae magnopere laudantes, atque pro muneris nostri officio nihil magis curae habentes, quam fidei depositum ubique terrarum intactum custodire, interque christifideles servare unitatem spiritus in vinculo pacis, Baltzeri scriptum nonnullis huius almae Urbis theologis discutiendum tradidimus. Quotami fida relatione compertum Nobis est, in eo doctrinam eamdem quae in Guntheri libris traditur et ante horum prescriptionem a Baltzero quoque propugnaba tur, retineri, nihilque aliud agi, nisi ut hat c doctrina demonstretur et Verbo Dei scripto ac tradito conformis, nec ulla ratione contraria esse iis quae ss. Concilia, nominatim Conc. Oecumenicum VIII et Viennense sub Clemente V statuerunt, aut ipsi nostris litteris ad dilectum filium nostrum Cardinalem presbyterum de Geissel Archiepiscopum Coloniensem die 15 iunii 1857, datis indicavimus, dicentes hominem corpore et anima ita absolvi, ut anima eaque rationalis sit vera per se atque immediata corporis forma. At vero Nos non modo his verbis catholicam de homine doctrinam declaravimus, sed etiam hanc ipsam catholicam doctrinam doctrina, Guntheri laedi pronuntiavimus. Ad quod si Baltzer animum advenisset, intellexisset sane doctrinam de homine, quam in suo scripto profitetur tamquam ecclesiasticis dogmatibus consentaneam defendere idem esse atque Nosmet incusare quod in guntheriana doctrina iudicanda erraverimus.

Notatum praeterea est Baltzerum in illo suo libello cum omnem controversiam ad hoc revocasset sitne corpori vitae principium proprium, ab anima rationali reipsa discretum, eo temeritatis progressum esse, ut oppositam sententiam et appellaret haereticam et pro tali habendam esse multis verbis argueret. Quod quidem non possumus non vehementer improbare, considerantes hanc sententiam, quae unum in homine ponit vitae principium, animam scilicet rationalem, a qua corpus quoque et motum et vitam omnem et sensum accipiat, in Dei Ecclesia esse communissimam atque doctoribus plerisque, et probatissima quidem maxime, cum Ecclesiae dogmate ita videri coniunctam, ut huius sit legitima solaque vera interpretatio, nec proinde sine errore in fide possit negari.

Quae cum Tibi, V. F. ex certa scientia et motu proprio rescribimus, ardenter cupimus imo fidenter speramus fore, ut dilectus filius Ioannes Baltzer et caeteri qui huic aliisve Guntheri opinionibus a Nobis reprobatis quocumque modo adhaeserint, iam se erga hanc Ecclesiam, quam Christus Dominus reliquarum matrem et magistram esse voluit, dociles, et morigeros exhibeant, quemadmodum et Baltzer ipse et alii dudum laudabiliter sunt polliciti. Te vero V. F. hortamur ut Apostoli exemplo in captivitatem redigens omnem intellectum in obsequium Christi, hanc plenam submissionem ab iis praesertim qui alios docent auctoritate tua postules, licentiam autem eorum qui forte audire detrectant potestate quam dedit Tibi Deus coercens. Superest ut Tibi V. F. ac gregi universo Tuis curis commisso apostolicam benedictionem toto cordis affectu impertiamur.

Datum Romae apud S. Petrum die XXX aprilis MDCCCLX, P. N. anno decimoquarto.