Dogmatica (PL 101)

This is the stable version, checked on 3 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Dogmatica
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 101


Dogmatica (Auctores varii), J. P. Migne

567 EPISTOLA EPISC. HISPANIAE AD CAROLUM MAGNUM In causa controversiae de Christi adoptione.

(1321D) (Vide Patrologiae tom XCVI, col. 867.)

568 EPISTOLA EPISC. HISPANIAE AD EPISCOPOS GALLIAE, AQUITANIAE ET AUSTRIAE, In causa controversiae ejusdem. (Ex cod. ms. bibliothecae Toletanae.) Dominis et in Christo reverendissimis fratribus Galliae et Equitaniae [ Ita cod. ms.; leg. Aquitaniae] atque Austriae cunctis sacerdotibus. Nos indigni et exigui Spaniae praesules et caeteri Christi fideles in Domino aeternam salutem. Amen.

I. (1322D)Ad notionem nostram pervenit lugubris et funesta opinio, quae nos usquequaque contrivit in eo, quod antiphrasii Beati, nefandi Austuriensis presbyteri, pseudo-Christi et pseudo-prophetae pestiferi dogmatis sermo vipereus et nidor sulfureus arcana pectoris vestri usquequaque foedaverit ob illud, quod carnis adoptio in Filio Dei secundum humanae servitutis formam nequaquam fuisse asserit; nec veram ex Virgine visibilem formam susceperit.

II. Nos igitur e contrario secundum sanctorum venerabilium Patrum Hilarii, Ambrosii, Agustini [ Ita cod. ms.; leg. Augustini], Hieronymi, Fulgentii, Isidori, Eugenii, Ildephonsi, Juliani et caeterorum orthodoxorum atque catholicorum dogmata confitemur et credimus, Deum Dei Filium ante omnia (1323A)tempora sine initio ex Patre genitum, coaeternum et consimilem et consubstantialem, non adoptione, sed genere, neque gratia, sed natura: idipsum eodem Filio attestante: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), et caetera quae de divinitate sua idem verus Deus et verus homo nobis locutus est; pro salute vero humani generis, in fine temporis ex illa intima et ineffabili Patris substantia egrediens et a Patre non recedens, hujus mundi infima petens, ad publicum humani generis apparens, invisibilis visibile corpus assumens de virgine, ineffabiliter per integra virginalia matris enixus; secundum traditionem Patrum confitemur et credimus, eum factum ex muliere, factum sub lege, non genere esse Filium Dei, sed adoptione [ Ms., adobtione; ita semper ]; neque natura, sed gratia, idipsum eodem Domino attestante, qui ait: Pater major me est (Joan. XIV, 28). Et Evangelista de illo: Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo (Luc. I, 80). Et iterum: Vidimus gloriam ejus, (1323B)quasi gloriam Unigeniti a Patre plenum gratia et veritate (Joan. I, 14).

III. De qua adoptione carnis beatus Ambrosius in Libro de Trinitate loquitur dicens: « Quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servitis [Leg. servire], Deo vivo et vero (I Thess. I, 9); illi enim dii esse simulantur, natura autem Deus vivus et verus est. Nam et ipso usu nostro est adoptivus filius et verus filius. Adoptivum filium non dicimus natura esse, qui verus est filius. » Item post aliqua: « Partus enim Virginis non naturam mutavit, sed generandi usum novavit. Denique caro de carne nata est. Habuit ergo de suo Virgo, quod traderet. Non enim alienum dedit mater, sed proprium e visceribus suis contulit, inusitato modo, sed usitato munere. Habuit igitur carnem Virgo, quam naturae solemnis jure transcripsit in foetum. Eadem igitur secundum carnem generantis Mariae genitique natura, nec dissimilis fratribus, quia dicit Scriptura, (1323C)ut per omnia fratribus similis fieret (Heb. XI, 17). Similis utique Dei Filius nostri, non secundum divinitatis plenitudinem, sed secundum animae rationabilis, et ut expressius dicamus, humanae [ Ambr., humani] nostrique corporis veritatem. » 569

IV. Item beatus Hilarius Pictaviensis dicit: « Parit Virgo, partus adest; vagit infans, laudantes angeli adorant; panni sordent, Deus adoratur: ita paternitatis [ Hilar., potestatis] dignitas non amittitur, dum carnis humilitas adoptatur. »

V. Item beatus Hieronymus in Expositione Apocalypsis, ubi dicit: « Calculum candidum, id est, gemma alba adoptio carnis in Filio Dei (Apoc. II, 17). » Item in epistola ad Caesarium: « Non istud verbum, quod in Patre et cum Patre fuisse esse (1324A)credendum est, sed homo, quem in gratia salutis Deus verbum susceperat, audivit: Ego hodie genui te (Psal. II, 7; Heb. V, 5). Hic filius hominis per Dei Filium in Dei Filio esse promeretur, nec adoptio a natura separatur, sed natura cum adoptione conjungitur. »

VI. Beatus quoque Augustinus in Exposito [ Ita ms. ] Evangelii secundum Joannem, juxta formam deitatis ita dicit: « Filius Dei non est adoptione sed genere, neque gratia sed natura. » Item in Homilia secundum humanae servitutis formam ita dicit: « Homo adoptatur, cujus gloriam quaesivit, qui est ab illo unicus natus. » Ecce, quem Augustinus dicit adoptatum, hunc Joannes apostolus dicit, Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum, qui etiam interpellat pro nobis (I Joan. II, 1).

VII. Igitur beatus Isidorus in Libro Etymologiarum ita dicit: « Unigenitus autem vocatur secundum Divinitatis excellentiam, quia sine fratribus: (1324B)primogenitus secundum susceptionem hominis, in qua per adoptionem gratiae fratres habere dignatus est, de quibus esset primogenitus. »

VIII. Item praedecessores nostri Eugenius, Ildephonsus, Julianus, Toletanae sedis antistites in suis dogmatibus ita dixerunt in missam [in missa] de Coena Domini: « Qui per adoptivi hominis passione [ Leg. passionem] dum suo non indulsit corpori, nostro demum, id est, iterum non pepercit. » Et alibi: « Qui pietati tuae per adoptivi hominis passione [ Leg. passionem] quasi quasdam in praesentis populi acquisitione manubias cum non exhibuerit e coelo, exhibuerit e triumpho: et cum non habuerit divinitas immutabilis pugnam, habuerit fragilitas assumpta victoriam. « Item in missa de Ascensione Domini: « Hodie Salvator noster post adoptionem carnis sedem repetit deitatis. » Item in missam [in missa] Defunctorum: « Quos fecisti adoptionis participes, jubeas haereditati tuae esse consortes. » Ecce, quos in adoptione participes (1324C)esse non dubitat, consortes fieri in haereditate exoptat.

IX. E. Credimus igitur et confitemur Deum Dei Filium, lumen de lumine, Deum verum ex Deo vero, ex Patre unigenitum sine adoptione; primogenitum vero in fine temporis, verum hominem assumendo de Virgine in carnis adoptione: unigenitum in natura; primogenitum in adoptione et gratia: de quo Apostolus ait: Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii ejus, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII, 29). Fratres scilicet eos, de quibus per Psalmistam dicit: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23). Unde fratres, nisi de sola carnis adoptione, per quod fratres habere dignatus est? De quibus Spiritus (1325A)sanctus per David locutus est: Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8). Consortes ejus sunt, de quibus Joannes apostolus ait: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit, quid erimus. Scimus, quia cum apparuerit, similes ei er mus, cum videbimus eum, sicuti est (I Joan. III, 2). Similes utique in carnis adoptione, non similes ei in divinitate. Unctio vero illa Spiritus sancti, in qua maxime in Filio Dei secundum humanitatem, plus quam in electis ejus, facta est per septiformem spiritualium charismata [ Ita cod. ] gratiarum; illam esse credimus, quam Isaias loquitur, dicens: Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isai. XI, 2, 3). Hanc plenitudinem unctionis in solo filio Dei adoptivo et primogenito esse credimus; in caeteris vero sanctis ad mensuram data est hujusmodi gratia unctionis: de Filio tamen unigenito et sine adoptione, vox Patris, (1325B)inquiens: Ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 4). Et iterum per Psalmistam: Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 2). Et iterum alibi: Egredietur de ore meo justitiae veritas [Leg. justitiae verbum ] (Isai. XLV, 23). Item vox Filii sine adoptione ita dicit: Ante 570 omnem creaturam ego ex ore Altissimi processi priusquam lucifer oriretur, ego eram: priusquam in planitie prosterneres campos, et in altum erigeres montes, ego eram (Eccli. XXIV, 5; Prov. VIII, 25 seqq.). Cui Pater congaudebat quotidie, dum laetaretur orbe perfecto. Et iterum: Ante colles ego parturiebar: adhuc terram non fecerat; quando praeparabat coelos, aderam: dum vallaret mari terminos, et legem poneret aquis, ego eram (Ibid.). Item vox Patris de Filio primogenito et adoptivo ita dicit per Moysen: Prophetam suscitabit Dominus Deus de fratribus vestris, ipsum audietis, tanquam me (Deut. XVIII, 15); et in Evangelio: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi (1325C)bene complacuit, ipsum audite (Matth. XVII, 5). Et per David: Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae; et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae; in aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi; et ponam in saecula saeculorum sedem ejus, et thronum ejus sicut dies coeli (Psal. LXXXVII, 27 seqq.). Cui iterum ait: Dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Cui iterum Pater per Isaiam dicit: Ego anteibo, et gloriosos terrae humiliabo. Et iterum: Ego ante te ambulabo, et montes planos faciam, et seras ferreas confringam, et dabo tibi thesauros occultos, ut scias, quoniam Dominus Deus tuus ego sum (Isai. XLV, 2, 3). Et per Michaeam: Nunquia dabo primogenitum meum pro scelere meo; fructum ventris mei pro peccato animae meae (Mich. VI, 7). Quod dixit primogenitum, secundum humanitatem; quod dixit fructum ventris mei, secundum (1325D)divinitatem. Et iterum de Filio primogenito ad David dicit: Cum dormieris cum patribus tuis, suscitabo de lumbis tuis, qui sedeat super thronum Israel. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium (II Reg. VII, 12). Et alibi in libro Jesu filii Sirach: Miserere, Domine, plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum, et Israel, quem coaequasti primogenito tuo (Eccli. XXXVI, 14). Apostolus igitur Paulus de divinitate et humanitate ejus commixta loquens ita dicit: Multifarie multisque modis olim Deus locutus est patribus nostris et prophetis, novissimis diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem (1326A)universorum, per quem etiam fecit et saecula: cum sit splendor gloriae et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Cui enim dixit aliquando. Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et iterum cum introduceret in orbem terrae dixit: Adorent eum omnes angeli ejus (Heb. I, 1 et seqq.).

X. His praemissis sanctorum Patrum sententiis assertionibus nostris roboratis, in commune decrevimus, ab eorum decretis nullo modo deviare vestigiis, sed studiose obedire praeceptis, ita ut in uno eodemque Dei et hominis Filio in una persona; duabus quoque esse naturis plenis atque perfectis, Dei et hominis, Domini et servi, visibilis atque invisibilis; tribus quoque substantiis, Verbi scilicet, animae et carnis, ut credatur in una eademque Dei et hominis persona et homo deificus et humanatus Deus, juxta beati Augustini eloquium dicentis: « Ex (1326B)forma enim servi crucifixus est, et tamen Dominus majestatis dicitur crucifixus. Talis enim erat illa susceptio, quae et Deum hominem faceret, et hominem Deum. » Et post aliqua interjecta: « Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo (Philip. II, 6). Quid est, non rapinam arbitratus est? Non usurpavit aequalitatem Dei, sed erat in illa, in qua natus erat. Formam servi accipiens; non amittens quod erat, sed accipiens quod non erat. » Item ipse: « In eo etiam, quod de illo scriptum est, quod acceperit a Deo promissionem Spiritus sancti, et effuderit, utraque natura monstratus [ Forte, monstrata] est, humana scilicet et divina: accepit quippe ut homo, effudit ut Deus. » Et post pauca: « Ipse ergo Christus Dei Filius, et Deus et homo [et dedit de coelo ut Deus, et accepit in terra ut homo. » Item ipse: « Dei Filius immutabiliter bonus ipse manens quod erat, et a nobis accipiens quod non erat, praeter suae naturae detrimentum (1326C)nostrae dignatus est inire consortium. » Item ipse: « Quae quidem omnia ideo ad Verbum referuntur, ut una Filii Dei persona insinuetur, ne quasi duo Christi videantur, unus Deus et alius homo. Ita sane factum, ut ibi non solum Verbum Dei, et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima, atque hoc totum et Deus dicatur esse propter Deum, et homo propter hominem. Unus ergo Christus, non confusione substantiae, sed unitate personae. Diversa quidem substantia est, Deus Pater, et homo: [ scilicet ancilla et virgo Maria] non tamen diversa substantia Deus Pater et Filius [ Aug., et Deus Filius]: sicut non est diversa substantia homo mater et homo filius. Sed audi quid dicat in Prophetis iste Filius: De ventre, inquit, matris meae Deus meus es tu (Psal. XXI, 11): ut ostenderet Patrem hinc esse Deum suum, quia homo factus est; homo enim de ventre matris est natus, et secundum hominem ex Virgine natus est Deus, (1326D)ut non solum Pater illi esset, qui eum de seipso, [ hoc est, de sua substantia] genuisset, verum etiam Deus ejus esset, et quod de ventre matris hominem creavit. » Cum legimus ergo: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), in Verbo intelligimus verum Dei Filium; in carne agnoscimus verum hominis filium ineffabilis gratiae largitate conjunctum: propter quod et de illo Joannes dicit: Vidimus gloriam ejus quasi gloriam unigeniti a Patre. Et post pauca: Integerrime confitemur et hominem in Deo Dei Filium, et Deum in homine virginis filium. Est plenissima et fidelissima ratio, ut in uno (1327A)eodemque Christo, in quo ad unitatem personae in matris virginali divinitas humanitasque compactatur, sicut hominem Deus, ita etiam hominem Deum genuisse credatur, ita ut qui suscepit, et quod suscepit, una sit in Trinitate persona; neque enim homine assumpto quaternitas facta est, sed Trinitas mansit, assumptione 571 illa ineffabiliter faciente personae unius in Deo et homine veritatem. « Proinde Christus Jesus Dei Filius, est et Deus et homo. Deus ante omnia saecula; homo in nostro saeculo. Deus, quia Dei Verbum; homo autem, quia in unitatem personae accessit Verbo anima rationalis et caro. Quocirca in quantum Deus est, ipse et Pater unum sunt: in quantum homo est, Pater major est illo. Cum enim esset unicus Dei Filius, [ non adoptione, sed genere], neque gratia, sed natura, ut esset etiam, plenus [in formam [ Leg., forma] servi adoptione et] gratia factus est hominis filius, idem ipse [ Aug., idemque] utrumque ex utroque unus Christus qui (1327B)[ Aug., quia] cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, quod natura est, idem esset aequalis Deo [ Aug., quod natura erat, id est, esse aequalis Deo] ac per hoc et minor factus est, et mansit aequalis, utrumque unus, ut dictum est: sed aliud propter Verbum, et aliud propter hominem. Ideoque [ Aug., idemque] Dei Filius, non duo filii [ Aug., non duo filii Dei], Deus et homo, sed unus Dei Filius. Deus sine initio, homo accepto initio [ Aug., a certo initio] Dominus noster Jesus Christus. » Deus enim et homo, non duo sed unus est Christus. Unus autem non conversione divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum: quia sicut in unoquoque homine duae sunt quidem substantiae, sed una persona est anima et caro? ita etiam in Domine et Salvatore nostro, licet utraque substantia integritatem suam servet, ut scilicet neque in carne coaguletur divinitas, neque in divinitate resolvatur humanitas, utraque tamen unus est Christus, unus mundi redemptor et Dominus; cujus unitatis tanta (1327C)ratio est, ut quaecunque humana sunt, Deo ascribantur. « Et ideo cum Filium Dei Christum dicimus, hominem non separamus; nec rursus cum eumdem Christum filium hominis dicimus, separamus Deum. Secundum hominem namque in terra erat, non in coelo, ubi nunc est, quando dicebat: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13). » Et iterum ipse post aliqua: Inter Deum et homines mediator apparuit, ut in unitatem personae copulans utramque naturam et solita sublimaret insolitis, et insolita solitis temperaret.

XI. Hac igitur causa doctorum sententias ideo in nostra defensione protulimus, ut unigenitum Dei Filium sine tempore ex Patre genitum credamus non adoptione, sed genere; neque gratia, sed natura: in finem vero emporis pro salute humani generis in formam servi carnem assumendo de Virgine secundum Apostolum primogenitum inter fratres (Rom. (1327D)VIII, 29) in una eademque Dei et hominis persona, non genere sed adoptione; neque natura, sed gratia, in ea forma qua aequalis matri, non in ea qua aequalis est Patri: quia in forma servi, servus, ideo adoptivus; in forma autem Domini, Dominus servi; de qua forma servitutis Deus Pater per Prophetam loquitur dicens: Ecce intelliget servus meus (Isai. LII, 13). Et iterum: Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, placuit sibi in illo anima mea (Ibid., 1).

XII. Sed quare aegre suscipiat, quisquis ille est, (1328A)secundum humanitatem in Filio Dei adoptionem, cum de eo Psalmista dicat: Minorasti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 6). Et ipse de semetipso per Psalmistam: Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis (Psal. XXI, 7). Et Propheta de illo: Vidimus eum et non erat aspectus, et nos putabimus [Leg., putavimus] eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum (Isai. LIII, 2, 4) . . . ejus humilitate, humilitate dictus quasi . . . adoptionem carnis in Filio Dei esse . . . Quisquis ille est, nunquid ignominiosius et . . . suis est dicere adoptionem in Filio Dei potius . . . tem [ Forte leg., quam servitutem]. Cum etiam apostolus Paulus de ejus divinitate confirmat, dicens: Christus Jesus, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens: humiliavit se usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6). Cur dicere, quisquis ille est, paveat adoptivum, quem sermo propheticus (1328B)non formidat dicere servum? Nunquid honoratior [ Ita cod.; leg., honoratius] est nomen servi potius, quam filii adoptivi? Adoptivus enim affiliatus dicitur: et tu, quisquis ille es, paves dicere adoptivum? Propheta dicit: Et nos putavimus eum quasi leprosum, et tu paves dicere adoptivum? Quare ista viliora in Filio Dei dicta sunt, Propheta respondeat: Ipse autem humiliatus est propter iniquitates nostras, et attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis super eum, et livore ejus sanati sumus; et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum; oblatus est, quia ipse voluit, et tradidit semetipsum (Isai. LIII, 5 seqq.) . . . Si voluntate . . . non abhorruit, qui corpus proprium flagellis impiorum subdidit, et manus proprias a delicto innoxias in cruce extendit, ut nos de dominatu antiqui hostis justitia potius quam potestate liberaret.

XIII. Credimus igitur et confitemur unigenitum Dei Filium sine tempore incorporeum et ineffabilem et invisibilem et sine adoptione; credimus eum in (1328C)fine temporis primogenitum e Mariae virginis uterum [ Ita cod.; leg., utero] ineffabiliter et corporaliter egressum deitate inexinanita in carnis adoptione secundum David qui dicit: Ipse invocavit me: Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae; et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae (Psal. LXXXVIII, 27, 28). Secundum Michaeam: Nunquid dabo primogenitum meum pro scelere meo (Mich. VI, 7). Secundum Jesum filium Sirach, qui dicit: Miserere, Domine, plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum, et Israel, quem coaequasti primogenito tuo (Eccl. XXXVI, 14). Item humano generi consortem secundum David, qui dicit: Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal XLIV, 8). Secundum Apostolum 572 conformem humano generi, sicut ipse dicit: Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis filii ejus, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII, 29), secundum naturam adoptionis. Qui (1328D)dicit, usu nostro adoptivus filius. Secundum Augustinum, qui dicit (Supra num. 6): Homo adoptatus, qui est ab illo unius natus. Secundum Hieronymum, qui dicit (Num. 5): Gemma alba adoptio carnis est in Filio Dei. Secundum Isidorum, qui dicit (Num. 7): Primogenitus autem vocatus secundum susceptionem hominis, in qua per adoptionem gratiae fratres habere dignatus est, quibus esset primogenitus. Unde et secundum beatum Gregorium dicimus Dei Filium primogenitum sine peccato, unigenitum (1329A)sine adoptione. Secundum Eugenium, qui dicit (Num. 8): Qui per adoptivi hominis passionem dum suo non indulxit [indulsit] corpori, nostro demum, id est, iterum non pepercit. Secundum Ildephonsum, qui dicit (Num. 8): Hodie post adoptionem carnis sedem repetit deitatis. Secundum Julianum, qui dicit (Ibid.): Quos fecisti adoptioni participes jubeas haereditati tuae esse consortes.

XIV. Sed et illud operae pretium huic operi connectendum esse putavimus, quod Paulus apostolus ad Galatas scribit, dicens: Habemus spiritum adoptionis, in quo clamamus, Abba pater (Rom. VIII, 15); de quo spiritu et Psalmista ait: Ascendit in altum, cepit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19). De hoc et beatus Augustinus in suis Dogmatibus dicit: « Igitur ante ascensionem gratiam sancti Spiritus apostoli acceperunt, qua possunt peccata dimittere et baptizare, et credentibus spiritum adoptionis infundere: post ascensionem vero multo (1329B)majorem sancti Spiritus gratiam perceperunt in operatione virtutum et gratia sanitatum et diversarum perceptione linguarum. » Item beatus Isidorus in Libro Differentiarum sic dicit: « Jesus Christus veniens crudelitate . . . peccata, quae lex puniebat per spiritum servitutis, sorte superavit [ Isid., laxavit, om. voce, sorte] per spiritum adoptionis: filios ex servis reddidit, amorem implendae legis [ Isid. add., omnibus] condonavit, et si deinceps punienda commiserit, per eumdem adoptionis spiritum indulsit [ Isid., indulget]: formam bene agendi praebuit, et ut possit agi quod docuit [ Isid., ut possint agi quae docuit], adjutorem spiritum infudit. » Nam et in exorcismis ita contra hostem dicimus: Recede ab his famulis confusus, et per spiritum adoptionis reclusus. Ecce si Spiritus sanctus [ Ita cod.; leg., Spiritum sanctum adoptivum], qui est incorporeus, et invisibilis, et ineffabilis aliquando donum, aliquando adoptivus dicere non timemus; cur Filius Dei secundum formam servi, deitate exinanita, corporeus et (1329C)visibilis et palpabilis, adoptivus esse dicere dubitatur?

XV. Certe si in ore duorum aut trium testium, juxta sententiam Domini, stat omne verbum (Matth. XVIII, 16), quanto magis tot venerabilium Patrum veridicum de adoptione carnis in Filio Dei refutatis [ Forte, reputetis] testimonium? His exemplis, quae de immenso scripta sunt . . . [ Majans. fors., thesauro] juxta nostrarum virium fortitudinem [ Idem fors., in firmitudinem] et sensus tenuitatem decerpere potuimus in . . . [ Fors., veritatis testimonium] opposuimus, et rite custodienda . . . Superest, ut quisquis ille adoptionem . . . esse denegat, sine dubio verum hominem . . . natum nequaquam fuisse affirmat . . . Igitur unaquaeque anima fidelis in Christo . . . [ Majans. fors., zelo] charitatis affecta, si contrarium est aut blasphemum dicere Filium Dei secundum formam servi adoptivum, procul dubio (quod dici nefas est) et illud blasphemum erit, quod aliquando leo, aliquando catulus (1329D)leonis, aliquando vitulus, aliquando ovis sive agnus, victima, hostia, sacrificium, holocaustum, pro diversitate causarum princeps et sacerdos, homo et propheta, virga et flos et radix, judex et rex, justus et justitia, apostolus et episcopus, brachium, servus, unguentum, pastor, puer, primogenitus, ostium, angelus, sagitta, aquila, vultur, lapis angularis, petra et caetera hujusmodi in Christo Filio Dei (1330A)nomina, pro salvatione humani generis ab eo suscepta, sicut praedictum est, quod absit, haec omnia erunt blasphemiae plena. Sed absit hoc a fidelium cordibus, ut dicere paveant, quod sanctarum Scripturarum testimonia nobis adoptivum pronuntiare non formidant.

XVI. Sed cui similem dixerimus antiphrasium Beatum, os fetidum et omni spurcitia saginatum, de cujus lateribus autina dependet: Nabuzardan principem coquorum murorum Jerusalem destructorem, id est, sacrarum Scripturarum praevaricatorem; nisi Fausto Manichaeo, qui patriarchas nundinarios asserebat, de quo beatus Augustinus ait: « Pius homo Faustus dolet spiritum [ Aug., Christum] maledictum fuisse a Moysen, » eo quod dicit: Maledictus omnis, qui pependit in ligno (Deut. XXI, 23). Faustus doluit Christum maledictum; nefandus Beatus dolet Christum secundum formam servi quempiam dicere adoptivum, contrarius apostolo Joanni et evangelistae, (1330B)qui Dei Filium, deitate exinanita, dicere non pavet abvocatum [advocatum], id est, adoptivum et in forma servi gratia plenum: et iterum contrarius Ambrosio, Hilario, Isidoro, Hieronymo et caeteris doctoribus, qui nobis praedicant in humanitate, non in divinitate adoptivum.

XVII. Et iterum cui similem dixerimus antiphrasium Beatum, nisi Migetio Casianorum et Salibanorum 573 [ Majans., Sabellianorum, ut infra ] magistrum, nostris temporibus exortum, qui dum maniae typo in capite cauterisaretur a medico, se similem Christo existimans, et duodecim apostolos sibi eligens, cuidam mulierculae cernens [ Id. fors., cernuae] astanti, et super eam dolenti dixisse fertur: Amen, amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Similis est iste nefandus Beatus Migetii informati [ Id. fors., infatuati] exemplo, cum resedisset crapulatus a vino, et brutis animalibus abbatem ordinaret, Rufinum nomine et merito dignum (quod ipse idem Rufinus ore proprio attestatur) in persona Christi se (1330C)esse existimans Rufino dixisse comprobatur ter vocabulo repetito: Simon Petre amas me? Pasce oves meas. Idcirco similes dixerimus Migetium et Beatum, quia aequales in honore, et pares in virtute. Nam idem Migetius moriturus tertia die resurrecturum se esse praedixit; et Beatus in vigilia Paschae Hordonio Libanensi populo nostro finem mundi esse prophetavit; unde territus et amens populus ille factus, in eadem nocte nullo cibo refectus, die Dominica usque ad horam nonam dicitur fuisse jejunus. Quidam Honorius [ Id. forte, idem Hordonius], cum se fame afflictum esse cognosceret, dixisse fertur ad populum: Comedamus et bibamus, et si fuerimus mortui, saltem vel satiati. Idem vero. . . lassitudinem simulans tertio die resurrexit . . . anima vivus, sed corpore mortuus.

XVIII. Nos vero anathematizamus Bonosum, qui Filium Dei sine. . . . . genitum, adoptivum fuisse affirmat. Item anathematizamus Sabelium, qui ipsum (1330D)esse Patrem, quem Filium, quem et Spiritum sanctum, et non ipsud delirat. Anathematizamus Arium, qui Filium et Spiritum sanctum creaturam esse existimat. Anathematizamus Manichaeum, qui Christum solum Deum et non hominem fuisse praedicat. Anathematizamus antiphrasium Beatum, carnis lasciviae deditum, et onagrum Aeterium doctorem bestialium, qui Dei Filium secundum humanae servitutis (1331A)formam, adoptionem carnis nequaquam habuisse praedicant.

XIX. Unde obsecramus vos, venerabiles in Christo Ecclesiarum praesules, per adventum Domini et terribile judicium, ut haec, quae supra diximus, sine . . . . . [ Id.: Deest cunctatione, vel quid simile ] jubeatis, et omni promptitudine glorioso principi [ Id., Carolo Magno] seligenda praesentetis, verum scientes illud: Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat, qui illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium, et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Et Dominus in Evangelio: Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicantes; in quo judicio judicaveritis, judicabimini; et in qua mensura mensi fueritis, eadem remetietur vobis (Joan. VII, 24): poscentes almitudinem vestram, ut sicut unius Christi vexillo praesignati sumus, ita pacem illam, quam Christus commendavit discipulis suis, intemerato jure servemus. (1331B)Si quid vero aliter vestra prudentia senserit, reciprocatus vester sermo et socordiam nostram enubilet, et lux veritatis radio veri dogmatis abdita pectoris nostri perlustret, ut dilectio Christi in nobis rite perseveret; ut quos ubertas Christi fecundat, terrae spatium nullo modo dividat.

CONCILII FRANCOFORDIENSIS EPISTOLA SYNODICA, AD PRAESULES HISPANIAE MISSA. Refutatoria prioris epistolae eorumdem. Sancta synodus et venerabiles in Christo Patres, cum omnibus episcopis Germaniae, Galliae et Aquitaniae [ Ms., Equitaniae], et toto catholicae pacis clero; praesulibus Hispaniae, et caeteris ibidem Christianitatis nomen habentibus in Domino Deo, Dei Filio vero et proprio, Jesu Christo, aeternae beatitudinis (1331C)salutem.

I. In nomine Domini nostri Jesu Christi, qui dixit: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum ego in medio eorum (Matth. 18, 20), congregatis nobis in unum charitatis conventu, praecipiente et praesidente piissimo et gloriossimo domino [ Ms., domno] nostro Carolo rege, ad renovandum cum consilio pacificae unanimitatis sanctae Dei Ecclesiae statum, et ad praedicandam orthodoxae fidei veritatem, in qua divina operante gratia salutis nostrae initium exstat et finis; cui nihil augeri potest vel minui; quae una debet [ Ms., decet] esse omnium Christianorum, dicente beato apostolo: Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui super omnia et in omnibus nobis (Ephes. IV, 5, 6). In hac omnis sanctitas vitae, omnis spes remunerationis aeternae; sine qua nihil sanctum, nihil Deo acceptabile, nihil vivum. Justus enim ex fide vivit: quam qui diabolo decipiente perdiderit, (1331D)vivens mortuus est; quia sicut per fidem justitia, ita etiam per fidem veram vita obtinetur aeterna dicente Domino Salvatore: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). 574

II. Inter caetera itaque, quae pro hujus fidei firmitate tractavimus, domini [ Ms., domni] regis nostri praecipua pietate et laudabili sapientia assidente et auxiliante, nobis praecepit subito gloriosa illius excellentia, fidei vestrae libellum afferri in medium, qui cum a notario, nobis diligentius attendentibus, sub distinctione sententiarum et proprietate sensuum perlegeretur ad finem, audivimus in eo novas quasdam (1332A)assertiones exaratas, non tam antiquis sanctorum doctorum traditionibus convenientes, quam vestris nuper inventionibus utcunque confirmatas. Sed duae difficiles res nostris in eo libello, quem direxistis, sensibus occurrerunt. Una, cur nobis non sufficiant, quae in sanctorum Patrum dictis inveniuntur, et universali catholicae sanctionis consuetudine confirmantur, dicente Scriptura: Terminos Patrum tuorum ne transgrediaris (Prov. XXII, 28). Nunquid sagaciores sumus ad inveniendam viam veritatis, quam apostolici doctores? Et quare aliquid confirmare audeamus [ Ms., audemus], quod in illorum non inveniatur scriptis? Altera res est, quare generationem Filii Dei, vel aeternam de Patre vel temporalem de matre quisquam hominum audeat investigare, dicente Scriptura: Altiora te non quaesieris (Eccli. III, 22). Unde sanctus Augustinus dicit in Sermone de nativitate Christi: Merito, dilectissimi, miranda est Salvatoris nostri nativitas, non (1332B)solum illa divina, de qua dictum est: In principio erat Verbum; sed etiam illa humana, de qua idem dicit evangelista: Verbum caro factum est (Joan. I, 6, 14). Unde et propheta: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 12)? Divina enim magis fide veneranda sunt, quam ratione investiganda.

III. Sed tempus est ut ad discutiendos sensus libelli vestri veniamus, in quo sanctorum Patrum per loca testimonia invenimus posita, sed malae [ Ms., male] perfidiae veneno corrupta, et inter flores pulcherrimos fidei catholicae anguinos erroris vestri dentes insertos. Tacuistis nomina librorum et numerum capitulorum, ut difficilius error vester investigaretur: et ex hoc solo perspicuum est errasse vos voluntarie, dum sanctorum Patrum venerabiles sensus per intermissiones aliquorum verborum maculare nitimini. Et miramur, vel magis lugemus, quare hoc facere velitis; quare purissimos catholicae fidei fontes haeretico pede turbare non timeatis. Invenimus (1332C)enim in libelli vestri principio scriptum, quod vos posuistis: « Confitemur et credimus Deum Dei Filium ante omnia tempora sine initio ex Patre genitum, coaeternum, et consubstantialem, non adoptione, sed genere. » Item post pauca in eodem loco legebatur: « Confitemur et credimus, eum factum ex muliere, factum sub lege, non genere esse Filium Dei, sed adoptione; non natura, sed gratia. » Ecce serpens inter pomifera paradisi latitans ligna, ut incautos quosque decipiat. Ex sermonibus sancti Augustini haec testimonia translata sunt: sed haeretica pravitate additum invenimus in sequenti periodo: « Non genere esse Filium Dei, sed adoptione; » quod etiam in sequentibus plenius, volente Deo, demonstrabimus. Nunc vero tantummodo ad [ Ms., omitt. ad] ostendendos et cavendos mortiferos veneni succos legentibus inseruimus. Quod autem exempli gratia posuistis: Pater major me est (Joan. XIV, 28); non propter adoptionem, sed propter (1332D)formam servi dixit, in qua minor est Patre. Simili modo et propter formam servi illud dictum est: Puer autem crescebat et confortabatur spiritu (Luc. II, 40). Hoc vero, quod Joannes dixit: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Joan. I, 14), contra adoptionem carnis facit. Si unigenitus, quomodo tunc adoptivus? Vel si non est proprius Filius, quomodo tunc plenus gratia et veritate?

IV. Igitur quod sequitur in epistola assertionis vestrae, beatum dixisse Hilarium: « Nam et in ipso usu nostro est adoptivus filius et verus filius; adoptivum filium non dicimus natura esse, qui verus (1333A)est Filius. » Videtis, quomodo caeca mens contra suam ponit testimonia sententiam. Quis est, qui audeat dicere, Christum non esse vere [ Ms., verum] Filium Dei, Joanne Baptista attestante, dum vidit spiritum Dei descendentem et manentem super eum: Et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei (Joan. I, 34)? De quo et Apostolus testatur: Quorum Patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Et si verus Deus, etiam et verus Filius: et si verus Filius, nequaquam [ Ms. add., tunc] adoptivus; quia adoptivus, sicut in testimonio sancti Hilarii [ Leg. Ambrosii] positum est, non vere natura est filius.

V. Item in Tractatu in Apocalypsin beati Hieronymi, ut dicunt, hoc modo positum testimonium in epistola reperimus praefata: « Calculum candidum, id est, gemma alba, adoptio carnis in Filio Dei. » Quod longe aliter in eodem Tractatu invenitur: « Et dabo ei, inquit, calculum candidum, id (1333B)est, adoptionem filiorum Dei; nam calculus gemma pretiosa est. » Et post pauca: « Sive calculum corpus baptismo candidatum, sive calculi appellatione sermo divinus significatur. » Epistola vero beati Hieronymi, quam ad Cerasiam [ Epist. Hisp.: ad Caesarium] scriptam dicitis, hactenus nec apud Romanos, nec apud nos inveniri potuit. Nec sibi ipsi eum unquam contraria scribere putamus; et veris credere melius est exemplaribus, quam dubiis. Ecce pravitas omni tergiversatione deterior, quae sic sanctorum Patrum purissimis sensibus venena suae infundit perfidiae.

VI. Sequitur in epistola: « Item in homilia sancti Augustini [ Leg. S. Augustinus] secundum humanae servitutis formam ita dicit: Homo adoptatur, cujus gloriam quaesivit, qui est ab illo unicus natus. Ecce, quem Augustinus dicit adoptatum, hunc Joannes dicit, advocatum habemus apud Patrem (I Joan. II, 1). In hoc itaque loco ignoramus, quid prius agendum sit, an pravitas repellenda, sive imperitia (1333C)decidenda [ Ms., deridenda]? In XXVI homilia in Expositione ejus sententiae legitur, ubi Dominus dixit: Qui a semetipso loquitur, propriam gloriam quaerit (Joan. VII, 18). Ubi post 575 congruam expositionem infert: « Quid tu homo facere debes, qui quando aliquid boni facis, gloriam tuam quaeris: quando autem aliquid mali facis, Deo calumnias meditaris. Intende tibi; creatura es, agnosce creatorem; servus es, ne contemnas Dominum; adoptatus es, sed non meritus [ Ms., non meritis]. Quaere gloriam ejus, a quo habes hanc gratiam homo adoptatus, cujus gloriam quaesivit, qui est ab illo unicus natus. » De Christo enim dixit: unicus natus; de nobis vero: homo adoptatus. Quam adoptionem pravissimo sensu, qui scripsit epistolam, ad Christi voluit transferre humanitatem: in qua perversitate sensus utrumque, et imperitia scribentis patet, et mala voluntas non latet. Etiam in sequenti mox sententia, et falsitas malae voluntatis apparet, (1333D)ubi dixit: « Ecce, quem Augustinus dicit adoptatum, Joannes apostolus dicit advocatum. » Certissimum est enim Joannem apostolum Christum advocatum nominare, sicut ipse testatur: Apud Patrem habemus advocatum Dominum nostrum Jesum Christum. Perspicuum quoque est sanctum Augustinum de homine quolibet per gratiam adoptato dicere, sicut ex sequentia lectionis certissime cognosci potest.

VII. Sequitur in eodem libello vestro. « Item praedecessores nostri Eugenius, Ildefonsus, Julianus, Toletanae sedis antistites, in suis dogmatibus ita dixerunt in missa de Coena Domini: Qui per adoptivi hominis passionem dum suo non indulsit corpori. Item in missa de Ascensione Domini: Hodie Salvator (1334A)noster per adoptionem carnis sedem repetivit deitatis, » et caetera, quae ex parentum vestrorum dictis posuistis; ut manifestum sit, quales habeatis parentes; et ut notum sit omnibus, unde vos traditi sitis in manus infidelium. Quia hominem Christum verum Dei Patris Filium esse negastis, vobis defensor esse noluit, sed tradidit vos in manus inimicorum suorum, ut dominentur vestri, qui eum recipere noluerunt; et cui illi publice detrahunt, vos occulte illi derogetis. Nec illius Christi testimonio credere vultis de se ipso dicentis: Pater clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te (Joan. XVII, 1). Dum dixit tuus, proprietatem ostendit, veluti et Pater in baptismo testimonio comprobavit: Hic est Filius meus dilectus (Matth. III, 17). Meus dixit; addidit quoque, dilectus, ut intelligeretur proprius esse Filius, sicut Apostolus dixit: Proprio Filio suo non pepercit (Rom. VIII, 32). Et melius est testimonio Dei Patris credere de Filio suo, quam Ildefonsi vestri, qui tales (1334B)vobis composuit preces in missarum solemniis, quales universalis et sancta Dei non habet Ecclesia; nec vos in illis exaudiri putamus. Et si Ildefonsus vester in orationibus suis Christum adoptivum nominavit, noster vero Gregorius pontifex Romanae sedis, et clarissimus toto orbe doctor in suis orationibus semper eum unigenitum nominare non dubitavit. In oratione enim, quae est secunda feria post Palmas ita posuit: Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui in tot adversis ex nostra infirmitate deficimus, intercedente unigeniti Filii tui passione respiremus. Item quarta feria ejusdem septimanae: Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui nostris excessibus incessanter affligimur, per unigeniti tui passionem liberemur. Item in Ascensione [ Ms., in Ascensa] Domini: Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui hodierna die unigenitum tuum Redemptorem nostrum ad coelos ascendisse credimus. Item ad sanctam crucem: Deus, qui Unigeniti tui Domini nostri Jesu Christi pretioso sanguine humanum genus redimere (1334C)dignatus es. Ecce eum unigenitum nominavit, cujus sanguine redempti sumus.

VIII. Quod autem dicitis in epistola fidei vestrae. « Ex Patre unigenitum sine adoptione primogenitum vero in fine temporis, verum hominem assumendo de Virgine in carnis adoptione; unigenitum in natura, primogenitum in adoptione et gratia. » Scimus enim Deum Dei Filium ex utraque natura et unigenitum esse et primogenitum; unigenitus, quia solus sine initio ex Deo Patre genitus; et solus ex initio temporis ex matre Virgine genitus: ideoque in utraque natura unigenitus: etiam et primogenitus, quia omnis unigenitus primogenitus est; licet secundum humanam generationem non omnis primogenitus unigenitus sit. Idem ipse Dei Filius primogenitus est Virginis, ut dicitis; etiam et unigenitus, quia non habuit sequentes carnaliter fratres. Igitur et Deo Patri primogenitus, quia prius ex Deo Patre genitus, quam ulla esset creatura, vel aliquod esset (1334D)tempus Apostolo teste, qui ait ad Colossenses scribens: Gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem [Ms., in parte] sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis claritatis suae, in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae: quia in ipso condita sunt universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt; et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant; et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens: quia in ipso complacuit (1335A)omnem plenitudinem divinitatis inhabitare corporaliter (Coloss. I, 12, 19). Item Salomon: Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ab aeterno ordinata sum et ex antiquis, antequam terra fieret. Necdum erant abyssi, et ego jam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant; necdum montes gravi mole constiterant. Ante colles ego parturiebar (Prov. VIII, 22, 25). Item in Libro Sapientiae, ipsa dicente Sapientia, id est, Filio Dei: Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. Ego in coelis feci, ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis (Eccli. XXIV, 5-7). Item beatus Hieronymus in Tractatu Epistolae ad Titum, ubi dicit Apostolus: Exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis (Tit. II, 12): « Ubi est, inquit, serpens Arius? Ubi Eunomius coluber? Magnus Deus Jesus Christus Salvator dicitur, non (1335B)primogenitus omnis creaturae: non Verbum Dei et sapientia, quae sunt appellationes divinae generationis; sed Jesus et Christus, 576 quae vocabula assumpti hominis sunt. Neque vero alium Jesum Christum, alium Verbum dicimus, ut nova haeresis calumniatur: sed eumdem et ante saecula, [et post saecula,] et ante mundum, et post Mariam: imo ex Maria, magnum Deum appellamus salvatorem nostrum Jesum Christum, qui dedit semetipsum pro nobis. »

IX. Haec testimonia ideo posuimus, ut cognoscatis Deum et Dominum nostrum Jesum Christum in utraque natura esse et unigenitum et primogenitum, non adoptivum, sed magnum Deum: nec ex eo ei fratres nominari, sicut Helvidius blasphemat, quod primogenitus est, sed ex paternae charitatis affectu. Nam quatuor modis in Scripturis sanctis fratres appellari legimus, sicut beatus Hieronymus in Libello contra eumdem Helvidium testatur; « Natura, (1335C)gente, cognatione, affectu. Natura, ut Esau et Jacob, duodecim patriarchae, Andreas et Petrus, Jacobus et Joannes. Gente, quia omnes Judaei fratres inter se vocantur, ut in Deuteronomio: Si autem emeris fratrem tuum, qui est Hebraeus, vel quae est Hebraea, serviet tibi sex annis, et in septimo anno dimittes eum liberum abs te (Deut. XV, 12). Et in eodem: Constituendo constitues super te principem, quem elegerit Dominus Deus tuus, eum, qui ex fratribus tuis sit (Ibid., XVII, 15). Et reliqua. Cognatione autem fratres vocantur, qui sunt de una familia, sicut Loth frater Abrahae dicitur, cum sit filius fratris sui Aran, dicente Abraham: Non sit rixa inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos, quia omnes [Ms. S. Emmer., homines] fratres nos sumus (Gen. XIII, 8). » Qua lege et in Evangelio fratres Domini dicuntur Jacobus, Judas et Simon. « Affectu quoque fratres dicuntur, qui in duo scinditur, in spirituale [ Ms., spiritale] et in commune. In spirituale, quia omnes Christiani fratres vocantur, ut (1335D)ibi: Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1). Et Salvator: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23). Et alibi: Vade, dic fratribus meis (Joan. XX, 17). Porro in commune, quia omnes homines ex uno Patre nati, pari germanitate conjungimur. » Hinc [ Ms., hic] Hieronymus dicit, affectu fratres esse Domini, non adoptione, ubi dicit: Narrabo nomen tuum fratribus meis. Et item: Ite, dicite fratribus meis.

X. Sequitur in epistola vestra: « Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit, quid erimus. Scimus, quia cum apparuerit, similes ei erimus, et videbimus eum, sicuti est (I Joan. III, 2). Similes (1336A)utique in carnis adoptione, et non similes ei in divinitate. » Hujus vero sententiae intellectum longe aliter catholici. Patres exposuerunt. Dicit enim sanctus Augustinus in Epistola ad Italicam virginem: « In tantum ergo videbimus in quantum similes erimus; quia et nunc in tantum non videmus, in quantum dissimiles sumus. Inde igitur videbimus, ubi [ Aug., unde] similes erimus. Quis autem dementissimus dixerit corpore nos vel esse, vel futuros esse similes Deo? In interiore igitur homine ista similitudo est, qui renovatur in agnitione Dei, secundum agnitionem [ Aug., imaginem] ejus, qui creavit eum: et tanto efficimur similiores illi, quanto magis in ejus agnitione [ Aug., cognitione] et charitate proficimus: quia etsi exterior homo noster corrumpitur, interior autem renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Ita sane, ut in hac vita, quantuscunque profectus sit, longe absit ab illa perfectione similitudinis, quae idonea erit ad videndum Deum. » Quid vero David putatis dixisse de fratribus adoptivis: Unxit te Deus, (1336B)Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8)? Non enim beatus Hieronymus et caeteri sanctae Scripturae tractatores hanc participationem unctionis de adoptivis fratribus, sed de regibus, qui christi vocabantur, intelligi voluerunt, qui oleo humanae compositionis uncti esse leguntur: sicut idem beatus Hieronymus in Tractatu ejusdem Psalmi exposuit: « Oleo laetitiae prae consortibus tuis. Alii reges, qui typum illius praetulerunt, et regnando consortes dicti sunt, oleo corruptibili sunt inuncti; hic vero Filius Dei a Deo Patre oleo exsultationis, hoc est resurrectionis, ascensionis, dominationisque est delibutus; quia Christus natura unctus, nos per gratiam, quia in illo pleniter fuit divinitas. »

XI. Item post multa testimonia, quae omnia exsequi longum est, novissime in Michaeae sententiam offendistis, in qua poenitentis populi personam in seipso Propheta assumpsit: in qua et vestrae blasphemiae stultitiam aperuistis dicendo: Nunquid dabo (1336C)primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animae meae (Mich. VI, 7)? Quod dixit, primogenitum, secundum humanitatem; quod dixit, fructum ventris mei, secundum divinitatem. Quae aures catholicae hanc expositionem audire non abhorrent? Quis fidelis illam nare contracto non respuit? tam ridiculosa est, tam stulta hujus sententiae expositio apud vos, ut propter sanctitatem aurium magis taceamus, quid de vestra interpretatione sentimus, quam exponamus: et lectoris arbitrio dimittimus de vobis in hoc loco judicare; tantum dicimus, quid beatus Hieronymus de hac intellexit [ Ms., intellexisset] sententia; dicit enim in Tractatu ejusdem Prophetae: « Deus populum ad judicium provocarat; ille sciens peccatum suum non vult contendere, sed rogare; nec tamen in ipsis precibus habet fiduciam. Nihil enim dignum est, quod pro peccato Deo possit offerri: et nulla humilitas potest maculas eluere delictorum: quia impossibile (1336D)est, sanguinem taurorum et vitulorum, et holocausta medullata et cruorem [ Ms. S. Emmer., sanguine . . . . per holocausta. . . cruore] arietum, et hircorum pinguium sordes animae lavare. Nunquid, ait, dabo primogenitum meum pro scelere meo, sicut rex Moab fecisse describitur. Aut fructum ventris mei pro peccato animae meae, quod fecit Jephte, pro temeritate voti offerens filiam. » Item secundum LXX allegoricam expositionem ita disseruit. « Si dedero primogenita mea pro impietate, et fructum ventris mei pro peccato animae meae, dabo quidem, quidquid in me primum est, 577 sed pro meo peccato et impietate nihil dignum offeram Deo. Unde et David precatur et dicit: Magis magisque lava me [Mss., Unde ei (1337A)et David: Multum, inquit, lava me] ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me [Psal. L, 3]. »

XII. Item mentionem Epistolae beati Pauli ad Hebraeos facientes, nec intelligentes, omnia quae posuerunt, contra se esse, et semper ubique Christum Dominum Filium Dei nominari, non servum, non adoptivum, sicut in illis testimoniis perspicuum est, quae ex principio Epistolae illius ponere [ Ms., exponere] voluerunt: Multifarie multisque modis Deus olim locutus est Patribus nostris in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula. Qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in Patrem, (1337B)et ipse erit mihi in Filium. Et iterum: Cum introduceret primogenitum in orbem terrarum, dicit: Adorent eum omnes angeli Dei (Heb. I, 1-6). Haec itaque testimonia non servum, non adoptivum dicunt Dominum nostrum Jesum Christum, sed Filium et haeredem universorum: sicut et in sequentibus ejusdem Epistolae legimus: Moyses quidem tanquam famulus fidelis fuit in tota domo ejus: Christus vero tanquam filius in domo sua [Ms., in tota domu sua ] (Heb. III, 5, 6). Et paulo ante: Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus habitus est (Ibid., 3). Quomodo amplioris gloriae, si servus, sicut et Moyses, vel ex servo adoptivus? Quos et beatus Augustinus in homilia III sancti Evangelii secundum Joannem mirabiliter distinxit, dicens: « Tenete ergo, fratres, soliditatem istam: Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17). Per servum lex data est, et reos fecit: per imperatorem indulgentia data est, et reos liberavit. Lex per Moysen data est; non sibi aliquid amplius servus (1337C)assignet, quam quod per illum factum est. Electus ad magnum ministerium tanquam fidelis in domo, sed tamen servus, agere secundum legem potest, solvere a reatu legis non potest. »

XIII. Quod autem in sequentibus epistolae vestrae legitur: « His praemissis sanctorum Patrum sententiis, assertionibus nostris roboratis, in commune decrevimus, ab eorum decretis nullo modo deviare vestigiis. » Optamus, Dominumque deprecamur, hoc omnino verum esse, quod dicitis. Sed necdum perspeximus ita esse. Faciat quandoque misericordia divina fieri, ut terminos sanctorum Patrum non transgrediamini.

XIV. Quod autem in sequentibus adjunxistis, in professione Nicaeni Symboli non invenimus dictum, in Christo duas naturas et tres substantias: et homo Deificus, et Deus humanatus. Quid est natura hominis, nisi anima et corpus? Vel quid est inter naturam et substantiam; ut tres substantias necesse (1337D)sit nobis dicere, et non magis simpliciter, sicut sancti Patres dixerunt, confiteri [ Ms., confitemini] Dominum nostrum Jesum Christum Deum verum et verum hominem in una persona? Mansit vero persona Filii in [ Ms. add., sancta] Trinitate, cui personae humana accessit natura, ut esset et una persona Deus et homo, non homo Deificus et humanatus Deus, sed Deus homo et homo Deus: propter unitatem personae unus Dei Filius et idem hominis filius, perfectus Deus, perfectus homo. Perfectus homo non est, nisi anima et corpore: sicut et sanctus papa Leo in homilia IV de Natali Domini eamdem (1338A)nuncupat naturam, quam et substantiam, ita dicens: « Tanto foedere naturam utramque conseruit, ut nec inferiorem consumeret glorificatio, nec superiorem minueret assumptio. Salva igitur proprietate utriusque substantiae, et in unam coeunte personam, etc. » Nec negamus et nos Christo haec tria veraciter inesse, divinitatem scilicet, animam, et corpus. Sed quia vere Deus et homo dicitur, in Dei nomine totum, quod Dei est, designatur; in hominis vero totum, quod hominis est, intelligitur. Ideo sufficit in eo unam perfectam divinitatis, et alteram perfectam humanitatis, confiteri substantiam. Aliud est enim contra haereticos contendere; aliud vero puram fideliter confiteri fidem. Ibi enim veritas animae et carnis in Christo ostendenda erat; hic perfecta humanitas in eodem confitenda est. Sic et sanctus Augustinus in libro, quem Enchiridion nominari placuit, evidentissime et catholice in undecimo capitulo (Cap. 36, num. 11) exposuit, ita dicens (1338B)de Deo Christo: « Nempe ex quo homo esse coepit, non aliud coepit homo esse, quam Dei Filius, et hoc unicus: et propter Deum Verbum, quod illo suscepto caro factum est, utique Deus: ut quemadmodum est una persona quilibet homo, anima scilicet rationalis et caro; ita sit Christus una persona, Verbum et homo. »

XV. Consuetudo ecclesiastica solet in Christo duas substantias nominare, Dei videlicet et hominis, sicut Cassiodorus in secundi Psalmi Tractatu cum sententia sancti Augustini roboravit. « Et ne per haereticas, inquit, contentiones Christiani animus fluctuetur, quem oportet omnia veraciter fixeque credere, nominis ipsius definitionem auctoritate Patrum brevi satisfactione concludimus. Audiamus ergo beatum [ Ms., beatissimum] et doctissimum Augustinum in evangelistae Joannis Expositione dicentem: Agnoscamus geminam substantiam Christi: divinam scilicet, qua aequalis est Patri; humanam, qua major est Pater. Utrumque autem simul non duo, (1338C)sed unus est Christus, ne sit quaternitas, non Trinitas Deus: ac per hoc Christus est Deus, anima rationalis et caro: qua véritate recognita, competenter mortiferos vitamus errores. » Item beatus Ambrosius in Hymno quodam de Natali Domini ita dicit: « Geminae gigas substantiae alacris ut currat viam. » Item sanctus Augustinus in libro Enchiridion capitulo XIII (Cap. 38). « Proinde, sicut confitemur, Dominus 578 noster Jesus Christus, qui de Deo Deus [ Ms., Dominum nostrum Jesum Christum, quod de Deo Deus], homo autem natus est de Spiritu sancto et Maria virgine, utraque substantia, divina scilicet et humana, Filius est unicus Dei Patris omnipotentis. » Item in Expositione catholicae fidei: « Non ergo duos Christos neque duos filios, sed Deum et hominem unum [ Al., unicum] Filium: quem propterea unigenitum dicimus, manentem in duabus substantiis, sicut ei naturae veritas contulit. » Isidorus quoque in Libro Etymologiarum: « Sic autem, inquit, (1338D)Dei Filio juncta est humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una persona. »

XVI. Item sanctae Romanae Ecclesiae diaconus Paschasius in libro secundo operis pulcherrimi, quod de Spiritu sancto composuit, cujus Opusculi beatus Gregorius papa Romanus in Libris Dialogorum mentionem fecit, in capitulo IV ita dicit: « Itaque in Deo et homine gemina substantia, sed non gemina persona est, quia persona personam consumere potest, substantia vero substantiam non potest; siquidem persona res juris est, substantia res naturae. Hoc loco necessarium videtur, ut in (1339A)Christo Domino pariter et homine [ Pasch., et hominis] unam personam et duas substantias testimoniis asseramus. Da unam Redemptoris Dei hominisque personam [ Ms., Da unam in Dei hominisque personam]. Apostolus dicit: Si enim cognovissent sapientiam Dei, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Si requiras quomodo potuerit inviolabilis pati, et incomprehensibilis crucifigi, personae unitas facit, ut quod homo pertulit, Deus pertulisse credatur. Item cum evangelista commemorat: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13): quomodo hic filium hominis ante passionis et resurrectionis, sive ascensionis diem, et de coelo asserit descendisse, et in coelestibus permanere, nisi hoc per unitatem personae ratio veritatis absolvat? Sicut alio loco capitis et corporis sociatur persona, cum legitur: Esurivi enim et dedistis mihi manducare, sitivi et dedistis mihi bibere (Matth. XXV, 35). Quid agit [ Pasch., quid ait] personae (1339B)unitas? Homo pascitur, et Deus reficitur; pes confovetur [ Pasch. componitur], et caput fomentum se sentire testatur. Dicit ergo: Nunquam Dominum gloriae crucifixissent; et e diverso: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis, qui est in coelo. Vide, quomodo per unitatem personae humana divinis, et humanis divina miscentur. Deus crucifigitur, et homo de coelo descendere et in coelo permanere memoratur. » Item paulo post in eodem capitulo: « Paulus apostolus etiam duas substantias evidenter, remota sacramenti obscuritate, digessit, ita dicens: Patres nostri, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). »

XVII. Sed et inter lucidissimas et catholicas sancti Augustini sententias, quas sparsim et inordinate posuistis ad defensionem, ut vos dicitis, vestram; ut nos intelligimus, accusationem erroris vestri, non metuistis intermiscere sensus adulterinos, fingentes eum dicere quod in illius non invenimus dictis. (1339C)Ex quo perspicuum est vos vestrae non confidere causae, quia in exemplis sanctorum Patrum non invenistis fidem vestram confirmari: ideoque adulterinos pravitatis sensus interposuistis, asserentes illos dicere quod non dixerunt, sicut certissime cognosci potest in capitulo XI de libro sancti Augustini, quem Enchiridion, ut praefati sumus, nominavit: cujus capituli textum ponimus, ut facilius vester patescat error, et malitiae noscatur imperitia. Dicit enim praefatus Pater: « Proinde Christus Jesus Dei Filius, est Deus et homo. Deus ante omnia saecula, homo in nostro saeculo. Deus, quia Dei Verbum: Deus enim erat Verbum; homo autem, quia in unitatem personae accessit Verbo anima rationalis et caro. Quocirca in quantum Deus est, ipse et Pater unum sunt: in quantum autem homo est, Pater major est illo. Cum enim esset unicus Dei Filius, non gratia, sed natura, ut esset etiam plenus gratia, factus est et hominis filius, idem ipse utrumque (1339D)ex utroque unus Christus. Quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, quod natura erat, id est, esse se aequalem Deo: exinanivit autem se accipiens formam servi, non amittens vel minuens formam Dei. Ac per hoc et minor est factus et mansit aequalis: utrumque unus, sicut dictum est, sed aliud propter Verbum, aliud propter hominem: propter Verbum aequalis Patri; propter hominem minor: unus Dei Filius, idemque hominis filius: unus hominis filius, idemque et Dei Filius. Non duo filii Dei, Deus et homo; sed unus Dei Filius: Deus sine initio, homo a certo initio, Dominus noster Jesus Christus. »

XVIII. Hisce igitur verissimis catholicae fidei assertionibus perfidiae venena intermiscere non metuistis. (1340A)Ubi ergo ille dixit: Cum enim esset unicus Dei Filius non gratia sed natura, ut esset etiam plenus gratia, factus est et hominis filius, idem ipse utrumque ex utroque unus Christus: ad confirmandum errorem vestrum interposuistis, quod ille non dixit, hoc modo: Cum enim esset unicus Dei Filius, non adoptione, sed genere; neque gratia, sed natura: ut esset etiam plenus in forma servi, adoptione et gratia factus est hominis filius, idem ipse utrumque ex utraque [Ms., ex utroque] unus Christus. Videat qui legit, et intelligat quanta est haec pravitas, et quanta est haec tergiversatio. Quare sanctorum Patrum sensus commaculatis, et venenum erroris catholico melli immiscetis? Quid est quod dicitis, Deum natura Dei Filium genere esse Filium Dei? Quid est, quod adoptionem gratiae conjungitis, dum in eodem capitulo paulo post idem mirificus doctor eum, qui est hominis filius, unicum Dei Filium nominare non dubitaret, ita dicens, sicut et ante exposuimus: « Nempe ex quo homo esse (1340B)coepit, non aliud coepit homo [ Ms. om., homo] esse, quam Dei Filius, et hoc unicus, et propter Verbum, quod illo suscepto caro factum est, utique Deus: ut quemadmodum una persona est quilibet homo, anima scilicet rationalis et caro, ita sit Christus una persona, Verbum 579 et homo. » Igitur si unicus, quomodo adoptivus, dum multi sunt adoptivi filii? Unicus itaque de multis non potest dici. Item unitas personae, quae est in Dei Filio et filio Virginis, adoptionis tollit injuriam. Si ergo Deus verus est, qui de Virgine natus est, quomodo tunc potest adoptivus esse et servus? Deum enim nequaquam audetis confiteri servum vel adoptivum. Et si eum Propheta servum nominasset, non tamen ex conditione servitutis, sed ex humilitatis obedientia, qua factus est Patri obediens usque ad mortem: praefato papa Leone dicente in homilia II de Nativitate Christi: « Assumpta est de matre Domini natura, non culpa, creata est forma servi sine conditione servili. » Item sanctus Augustinus in homilia XXXIX [ Ms., tricesima] (1340C)dicit: « Dominus noster etiam in forma servi non servus, sed in forma etiam servi Dominus fuit. » Nonne secundum saeculi nobilitatem beata Maria virgo ex regali et libera prosapia processit? Huic vero Virgini regiae dignitatis Spiritus sanctus accessit, et filium ex ea procreari fecit. Mirum, si Spiritus sanctus hominem ex ea non potuit facere perfectum et ingenuum.

XIX. Sed et hoc volumus a vobis audire, an Adam primus humani generis Pater, qui de terra virgine creatus est, liber esset conditus, sive servus? Si servus, quomodo tunc imago Dei? Si liber, quare et Christus quoque non ingenuus de virgine? Meliore quidem terra, etiam animata et immaculata, Spiritu sancto operante, factus est homo, dicente Apostolo: Factus est primus homo de terra terrenus, secundus de coelo coelestis (I Cor. XV, 47). Si terrenum liberum conditum confitemur, quare non multo magis coelestem liberum esse confitemur? Unde Adam fuit servus factus, nisi ex peccato, apostolo Petro (1340D)attestante: Qui enim peccatum facit, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Christus autem non fecit peccatum, ideo servus non est peccati, sed magis liberator et redemptor eorum, qui servi sunt peccati, eo ipso attestante: Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis (Ibid., 36). Sed forte servum hominis eum fuisse [ Ms., esse] dicitis? Quid est, quod dicit Propheta? Deus judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis. Et adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient ei (Psal. LXXI, 1, 11). Item Apostolus: Omnia subjecit sub pedibus ejus (I Cor. XV, 26). Et hoc saepius repetitur [ Ms., reperitur], quam exemplis indigeat edoceri quod sit Dominus omnium, non alicujus servus. Anne angelorum eum servum vultis dicere, quia dictum est: (1341A)Minuisti eum paulo minus ab angelis? Utique minoratus est, propter mortalitatem carnis, non propter conditionis servitium, ideoque statim sequitur: Gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Psal. VIII, 6 seqq.). Item Apostolus ad Hebraeos: Tanto melior effectus angelis, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Et iterum: Cum introducit primogenitum in orbem terrarum, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei (Heb. I, 4, 6).

XX. Quid dicitis de Deo Patre, qui eum in baptismo, etiam et transfiguratione, quae facta est in monte, Filium nominavit, non servum: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17; XVII, 5). De qua sententia beatus Hilarius in libr. VI de Fide ita disseruit: « Si proprium ac singulare est: Hic est Filius meus; quid calumnias Deo Patri professae de Filio proprietatis afferimus? Anne tibi videtur in eo, quod dicitur, (1341B)hoc significari: Alios quidem cognominatos habeo in filios, sed hic Filius meus est. Donavi adoptionis nomen plurimis, sed iste mihi Filius est. Ne quaeras alium, ne non hunc esse credas. Hunc ergo tanquam digito indice, ac verbi significatione contingo, quia dico et meus est et Filius est. Haec quidem [ Ms., igitur] paternae vocis significatio ea fuit, non quod [ Ms., quo], qui ad implendam omnem justitiam baptizandus erat, ignoraretur, sed ut, qui ad sacramentum salutis nostrae homo cernebatur, Dei voce Dei Filius nosceretur. » Restat igitur, ut sit rex et Redemptor Deus et Dei Filius: de quo et Apostolus ad Romanos: Qui proprio Filio suo non pepercit (Rom. VIII, 32). Proprium nominavit, non adoptivum. De qua sententia idem beatus Hilarius in libro praefato ita dicit: « Numquidnam etiam nunc adoptionis in eo erit [ Ms., erat] nuncupatio, in quo proprietatis est hoc nomen? » Item post pauca: « Quaere virtutem dicti, ut magnitudinem charitatis intelligas; quid sit proprium expende, ne ignores (1341C)veritatem. Nunc enim Apostolus proprium ait Filium, cum in multis vel suum vel ejus saepe dixisset. Quamvis multi codices, per translatorum simplicem intelligentiam, in hoc loco pro proprio Filio, suo Filio conscriptum habeant; tamen Graecitas, qua lingua Apostolus est locutus, proprium nunc magis, quam suum nuncupavit [ Hilar., nuncupat]. Et licet communis intelligentiae sensus [ Hilar., sensu] non satis inter proprium et suum differat, verum Apostolum, cum in caeteris aliis dictis suum Filium commemorasset, hic tamen dicit: Qui proprio Filio non pepercit. » Item in libro VIII (num. 28). « Sentisne, quid tibi desit, Christo negando quod suum est? Si per naturam Dei Christus tibi Dominus est, habes Spiritum sanctum. Si vero per adoptivum nomen hic Dominus est, Spiritu sancto carens, spiritu erroris animaris: quia nemo, nisi in Spiritu sancto Dominum Jesum potest dicere. » Item in dogmate catholicae fidei: « Ergo Dei Filius hominis factus (1341D)est filius natus secundum veritatem naturae ex Deo Dei Filius, et secundum veritatem naturae ex homine hominis filius: ut veritas unigeniti [ Gennad., veritas geniti] non adoptione, neque appellatione, sed in utraque nativitate Filii nomen nascendo haberet, ut esset verus Deus et verus homo unus Filius. » Item sanctus evangelista Joannes verum eum Filium nos credere edocuit, dicens: Et nos vidimus et testificamur, quoniam Pater misit filium suum Salvatorem mundi. Quisquis confessus fuerit, quoniam Jesus est Filius Dei. Deus in eo manet, et ipse in Deo (I Joan. IV, 14, 15). Item post 580 pauca: Scimus, quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, (1342A)ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus et vita aeterna (I Joan. V, 20).

XXI. Tu vero, quisquis es, qui Christum praedicas adoptivum, unde tibi iste sensus venisset, voluissem scire; ubi hoc nomen didicisses, ostende. Patriarchae nescierunt, prophetae non dixerunt, apostoli non praedicaverunt, sancti tractatores hoc nomen tacuerunt, doctores fidei nostrae non docuerunt. Forte in tertium coelum raptus fuisti, et ibi audisti arcana verba, quae hucusque sanctae Dei Ecclesiae ignota essent, si tu in tertium coelum raptus non esses. Aut super pectus Domini recubuisti, et ibi audisti, quae beatus Joannes audire non meruit. Aut te per choros angelorum agnus ducens hoc tibi nomen ostendit. Aut tibi leo de tribu Juda librum septem sigillis clausum aperuit, unde haec mysteria intelligeres et nomina proferres, quae quatuor animalibus incognita mansissent, imo toti mundo inaudita, (1342B)nisi tu novus doctor ad declarandum tuum nomen venisses.

XXII. Dices enim: Cur times adoptivum Christum Dominum nominare? Dico tibi, quia nec apostoli eum sic nominaverunt, nec sancta Dei et catholica Ecclesia consuetudinem habuit sic eum appellare; imo nec credere eum adoptivum esse, sed proprium Filium, juxta praecedentia apostolorum testimonia, et sanctorum doctorum dogmata. Plurimae vero sunt in sanctis Scripturis appellationes Domini nostri Jesu Christi, sicut leo, agnus, lapis, vermis et multa talia, quae omnia certas habent et mysticas significationes cur ita dicantur. Adoptivus siquidem non habet aliam significationem, nisi ut Jesus Christus non sit proprius Filius Dei; nec ex Virgine ei in filium genitus, sed nescio ex quo servo adoptatus in filietatem, ut vos dicitis: quarum significationum allegoricas interpretationes diceremus, si huic praesenti rationi necessariae viderentur; sicut leo, propter regiam dignitatem, agnus propter innocentiam, (1342C)vermis, propter humilitatem incarnationis. Quod vero eum dicitis leprosum nominari, videtur vos minus intendisse, quomodo propheta hoc nomen posuit: Et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo, et humiliatum. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras (Isai. LIII, 4 seq.). Quasi leprosum, dixit, non leprosum. Item putavimus dixit, id est, ut beatus Hieronymus in Tractatu ejusdem Prophetae exposuit: « Nos putavimus eum propria sustinere peccata; sed ut verius intelleximus, pro nostris vulneratus est iniquitatibus. » Nullatenus morbo leprae percussus est in corpore, nec lepra peccati vulneratus est in anima. Lupum vero et vulturem eum non legimus in Scripturis sanctis, quantum nostrae occurrit memoriae, nuncupari, nec etiam adoptivum.

XXIII. Nonne olim eadem haeresis vestra in Nestorio ab universali sancta ecclesia refutata est, etiam et damnata? Quapropter forte illum anathematizare (1342D)noluistis, dum alios, Bonosum scilicet, Arium et Sabellium, Manichaeumque, qui prava de Dei Filio senserunt, in epistola vestra (Num. 18) anathematizastis. Nunquid non ideo damnatus est, quia beatam Mariam semper virginem non Dei, sed hominis tantummodo credidit esse genitricem? De cujus haeresi sanctus Cyrillus Eulogio presbytero scripsit, hoc modo dicens: « Nestorius itaque in suis expositionibus simulat se dicere unum Filium et unum Dominum [ Ms., unum Deum]; sed refert filiationem ad solum Dei Verbum. » Et paulo post: « Dicendo enim, quia propterea Deus Verbum Christus nominatur, quia habet copulationem ad Christum, (1343A)quomodo non apertum est, duos dicere Christos, si Christus ad Christum habet conjunctionem, tanquam alter ad alterum? » Videtur enim Nestorium dicere copulationem, quod vos dicitis adoptionem. Quid est adoptio, nisi charitatis copulatio, qua pater adoptione sibi copulat filium, quem proprium non habet? Et certissimum est, sicut praefati sumus, alium esse proprium filium, alium adoptivum. Nonne tunc duo Filii erunt Deo Patri, unus proprius et alter adoptivus? quod nullus catholicus audet dicere. Quid est aliud dicere, eamdem Virginem adoptivum vel servum genuisse, nisi negare, Deum illam genuisse? Si Deus generatus est, nequaquam adoptivus, sed filius [ Forte leg. sed proprius Filius], quia alia persona est proprii filii, alia adoptivi filii servi [ Ms., vel servi]. Et scimus unam esse personam in Christo Deo, Dei et hominis, sicut beatus Gregorius in epistola ad Quirinum [ Al., Quiricum] episcopum scripsit: « Non autem, inquit, prius in utero Virginis caro concepta est, et postmodum divinitas (1343B)venit in carnem: sed mox, ut Verbum venit in uterum, mox Verbum, servata propriae virtute naturae, factum est caro: et perfectus homo idem [ Greg., id est] in veritate carnis et animae rationalis natus est per uterum Virginis [ Greg. add. unigenitus] Filius Dei. » Si igitur mox a tempore conceptionis verus Deus Dei Filius conceptus est, quando fuit, ut homo esset sine Deo, unde adoptaretur in filium? Sicut enim nunquam fuit, ut Deus Pater esset sine Deo Filio, de quo dictum est: In principio erat Verbum (Joan. I, 1): ita nunquam fuit, ut homo Jesus esset sine Deo, de quo dictum est: Verbum caro factum est (Ibid., 14), id est, Deus homo factus est. Sicut enim Arius Filium separavit a Patre, dicendo: Erat quando non erat Dei Filius; ita per adoptionem vos separatis hominem Christum a Deo Filio.

XXIV. Et miramur, dum tanta sanctorum Patrum testimonia profertis, cur non intelligatis, quod contra eadem testimonia sensum ponitis vestrum, (1343C)alia prave intelligentes, alia pessime interpretantes, juxta Apostolum (I Tim. I, 7), non intelligentes quae dicitis, nec de quibus affirmatis. Sufficiat vobis, obsecramus, dicere in confessione catholicae fidei, quod sancti Patres dixerunt; et sic Symbolum tenere ecclesiasticae professionis, sicut sanctissimi doctores exposuerunt. Longe siquidem inferiores sumus illis, ad excogitanda verba convenientia fidei apostolicae. Tantum firmiter credamus et teneamus, quod illi scripserunt, qui Spiritu Dei repleti sunt, et nobis a Deo dati sunt doctores. Quid enim vobis displicet 581 in Domino nostro [ Ms. om. nostro] Jesu Christo, ut verus sit Deo Patri Filius, dum ille ipse et se Filium nominavit et veritatem, dicendo: Pater, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te (Joan. XXVII, 1). Et iterum: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Nisi forte cum Judaeis vultis dicere: Tu de teipso testimonium dicis; testimonium tuum non est verum. Mox ille ipse pro se respondebit (1343D)[ Ms., respondet] vobis: Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum verum est. Et paulo post: In lege, inquit, vestra scriptum est; quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater (Joan. VIII, 13, 14, 17, 18). Pater de coelis intonuit, et eum Filium suum nominavit: Christus de terris in coelo ( Ms., coelos] clamavit, se Filium nominavit; et vos cum Judaeis adhuc increduli estis. Latro in cruce eum Dominum nominavit: centurio morientem eum videns clamavit: Vere Filius Dei erat iste (Matth. XXVII, 54). Sed et daemones eum vere [ Ms., verum] Filium Dei summi, cum sua legione, proclamaverunt, sicut in sanctis legitur Evangeliis; et Elipandus [ Ms., Elefantus], cum sua legione, negat adhuc, (1344A)eum vere Filium Dei esse. Apostoli interrogati a Christo dicente: Quem dicunt homines esse filium hominis? De filio hominis interrogat, et de filio hominis respondit ei Petrus dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi: et pro hac laudabili confessione meruit ab ipso Deo Salvatore nostro audire: Beatus es, Simon Bari-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est (Matth. XVI, 13, 16, 17). Patrem suum dixit, qui haec revelavit. Pater de suo Filio mysteria revelavit, saeculari inaudita sapientiae: et pro hac gloriosa confessione beatum Petrum principem apostolorum, coeli terraeque remuneravit potestate, dicens: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum: et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Ibid., 18, 19). Auditis [ Ms., audistis] quid haec fides apostolica meruit: videte quid vestra mereatur adoptio. (1344B)Paulus eumdem, qui crucifixus est, Dei virtutem et Dei sapientiam praedicavit, scribens ad Corinthios: Nos vero Christum praedicamus, et hunc crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, credentibus vero Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 23, 24). Ecce duo luminaria mundi quale de Christo Filio Dei testimonium proferunt; et vos eum adhuc adoptivum vultis dicere, et nobiscum spiritum adoptionis accepisse Dei Filium? Isaias [ Ms. add. autem] eum Filium appellat: Filius, inquit, datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus; et vocabitur nomen ejus admirabilis, Deus fortis, princeps pacis, pater futuri saeculi (Isai. IX, 6).

XXV. Intelligite, fratres, quae legitis, et nolite nova et incognita nomina fingere: sed quae in sancta Scriptura inveniuntur, tenete. Illa enim, quae ibi inveniuntur de Christo Deo, honestas habent significationes (1344C)et nostrae saluti convenientes: et nolite per humanas inventiones fluctuare, sed in soliditate sanctarum Scripturarum vosmetipsos roborate. Illas legite, illas docete, quia in illis est vita aeterna. Inculcastis iterum, iterumque replicastis, . . . vos consona sanctis Patribus ponere testimonia. Sed, ut probavimus, longe aliter vos illorum intelligitis dicta, quam illi ipsi intellexerunt, qui haec ipsa testimonia libris inserebant: et invenimus, sicut et ante praefati sumus, certissime vos illorum sanctissima scripta haereticae pravitatis veneno infecisse, et interseruisse verba, quae nusquam in eorum legimus libris: nisi forte vestri magistri ita sensissent, quorum nomina sanctae et universali Dei Ecclesiae ignota, putamus, hucusque remansisse, si hujus erroris schisma per vos ea mundo non innotuissent. Desinite, fratres, vestros per aures populi Christiani diffamare parentes, et vosmetipsos a sancta Dei dividere Ecclesia; et nolite per diverticula discurrere errorum, et (1344D)cisternas vobis haeretica perfidia dissipatas fodere, quae aquas purissimas fidei non tenebunt: sed per viam regiam ad limpidissimum catholicae puritatis fontem festinate, et ex eo potate spiritum charitatis et fidei, quatenus de ventre vestro fluant aquae vivae salientes in vitam aeternam. Tenete vos intra terminos sanctorum Patrum, et nolite novas versare [ Ms., versari] quaestiunculas: ad nihilum enim valent, nisi ad subversionem audientium. Sufficit enim vobis sanctorum Patrum vestigia sequi, et illorum dicta firma tenere fide. Illi enim in Domino nostri exstiterunt doctores in fide, et ductores [ Ms., doctores] ad vitam; quorum et sapientia spiritu Dei plena libris legitur inscripta, et vita meritorum miraculis clara et sanctissima [ Ms., claret sanctissima]: quorum animae apud Deum Dei Filium Dominum nostrum (1345A)Jesum Christum pro magno pietatis labore regnant in coelis.

XXVI. Hos ergo tota animi virtute, toto charitatis affectu sequimini, charissimi fratres, ut horum inconcussa firmitate doctrinis adhaerentes consortium aeternae beatitudinis, donante vero et proprio Dei Filio, Domino nostro Jesu Christo, cum illis habere mereamini in coelis. Desinite, fratres, illum praedicare servum, quem regem et Redemptorem habemus, cui data est omnis potestas in coelo et in terra (Matth. 28, 18). Cessate eum adoptivum nominare, qui est verus Deus et verus Dei Filius: In cujus nomine omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 10, 11). Intelligite in hac professione vestra duplices diabolicae fraudis latuisse dolos, hoc est, ut vos, qui gratia baptismi redempti estis, ab unitate catholicae disjungeret Ecclesiae, et schismatici erroris laqueo a (1345B)via salutis aeternae retraheret; et gentibus, inter quas habitatis, Christianae fidei initia intercluderet, dum et Dominum nostrum Jesum Christum, quem Deum colimus et adoramus, servum praedicatis et adoptivum. Haec sunt enim argumenta diaboli, ut et vos subvertat in fide, et illos avertat a fide. Quiescite, viri fratres, quiescite ab hac nequitia, et estote vobismetipsis doctores ad vitam, et vicinis vestris ductores ad fidem. Considerate, 582 quale est hoc scandalum inter paganas gentes, ut dicatur, Deum Christianorum servum esse vel adoptivum. Nos per illum adoptati [ Ms., adoptivi] sumus, non ille nobiscum adoptivus. Nos per illum a servitute liberati, non ille nobiscum servus. Cur eum servum nominare debemus, qui nos amicos maluit nominare, quam servos, dicens: Jam non dicam vos servos sed amicos: quia servus nescit quid faciat Dominus ejus; vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 15). Attendite (1345C)qua charitate nos nominavit amicos, ea charitate nominemus eum Deum Dei Filium, et diligamus ex toto corde, quia ipse prior dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, ut emundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum (Tit. II, 14). Credamus eum Dominum et non servum, ipso dicente: Vos vocatis me magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim (Joan. XIII, 13): et verum Deum, verumque Dei Filium confiteamur in utraque natura, divina scilicet et humana. Credamus eum omnia velle, quae meliora sunt, et omnia posse, quae vult, sicut dictum est: Omnia, quaecunque voluit Dominus, fecit in coelo et in terra (Psal. CXIII, 3). Quis negat meliorem esse proprietatem in Filio, quam adoptionem? Et dum omnipotens Dei Filius nostrae fragilitatis naturam in unitatem suae personae assumere voluit, ut esset mediator Dei et hominum; cur non debuit ex meliore filiorum dignitate et multo excellentiore, nostram sibi in unitatem personae associare humanitatem, quatenus ex sua gloriosa et propria (1345D)nobilitate nostrae servitutis redimeret ignobilitatem? Venit enim medicina ad aegros, misericordia ad miseros, redemptor ad reos, Liber ad servos, ut dictum est: Deus ultionum libere egit (Psal. CXIII, 1). Et in (1346A)Evangelio: Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Non simus ingrati tantorum beneficiorum Domini nostri Jesu Christi, per quem conditi sumus et a quo iterum redempti sumus, et in gloriam filiorum Dei adoptati. Praedicemus eum Deum verum et vivum et vere Filium Dei, ut ad ejus beatissimam visionem pervenire mereamur, in qua est aeterna beatitudo et beata aeternitas. Cui laus et gloria in omnes aeternitates. Amen. EPISTOLA CAROLI MAGNI AD ELIPANDUM ET CAETEROS EPISCOPOS HISPANIAE. Hanc epistolam videsis inter Opera Caroli Magni, Patrologiae tomo XCVIII, col. 899.

585 EXCERPTA HISTORICA EX LIBRIS ETHERII ET BEATI ADVERSUS ELIPANDUM. Vide Patrologiae tomi XCVI col. 894.

587 EPISTOLA ELIPANDI AD FIDELEM ABBATEM. (1346B)Hanc epistolam, ex libris Heterii ex Beati adversus Elipandum excerptam, vide tom. et col. ut supra.

588 SENTENTIA ELIPANDI Excerpta ex illius epistola ad Migetium, num. 7. (Vide tom. ut supra, col. 863.)

VIRI CLARISSIMI D. GREGORII MAJANSII GENEROSI VALENTINI EPISTOLAE Acta et scripta Elipandi illustrantes. I. Illustrissimo domino D. FROBENIO, abbati Emmeramensi, S. R. I. principi praeclarissimo, GREG. MAJANSIUS, Generosus Valentinus S. D..

Ea est humanitas tua, illustrissime domine, ut me (1346C)vel invitum in obsequium tuum pertraheres: quanto magis volentem cupidumque duces? Antequam ullas litteras ad me dares, cum amicis meis Toleti degentibus strenue cepi, ut Elipandi epistolam adhuc ineditam ob summam difficultatem, quae in ejus lectione deprehenditur, omni diligentia legere satagerent, illiusque exemplum ad me mitterent: tantumque operae ab illis impensum est, ut jam non desperent, se consecuturos, quod et mihi gratissimum sit, et tibi valde acceptum. Cupiditas enim voluntati tuae satisfaciendi effecit, ut epistolam, quae non nisi in quibusdam particulis legi posse ante videbatur, spes jam sit fere integram describi posse. Desideratur nunc, ut illius ecclesiae capitulum epistolam illam describi patiatur: in quo non levis difficultas est; sed quam superare confidunt cl. viri in tui obsequium valde propensi, et doctrina conspicui, Aurelius Beneito istius ecclesiae decanus, Franciscus Perezius thesaurarius, et Franciscus Antonius Lorenzana canonicus. (1346D)Qui si facultatem illam impetraverint, conferent etiam Beati et Etherii libros, a cl. Stevartio editos, cum manuscripto Toletano, a quo descripti sunt non satis accurrate. Reliquas Elipandi epistolas, (1347A)quas desideras, ex Henrici Florezii monachi Augustiniani excalceati, viri laboriosi tom. V Hispaniae Sacrae desumpsi una cum ejusdem historiola de rebus Elipandi, licet parvi momenti, ne quid desideres.

589 Quoniam vero mihi has epistolas legenti nonnulla in mentem venerunt, quae illarum lectionem et sensum faciliores reddunt, visum est mihi ea in marginibus adnotare in tui gratiam. Sine, illustrissime domine, ut in rebus minimis me tibi obsequiosum praebeam, cum in magnis nequeam.

Optime scis, Elipandi tempore Latinam linguam in vernaculam, qua nunc Hispani utimur, in magna sui parte degenerasse. Nomina Latina casus habentia, eos amittebant, quos Hispani supplemus per articulos, praepositiones et interjectiones. Itaque apud nos una nominis terminatio, sive singularis sit sive pluralis, vicem praestat omnium casuum, quos Latina syntaxis exigit. Exempli gratia nominum Hispanorum radix solet esse ablativus Latinus. Itaque a (1347B)mensa dicitur mesa; a templo, templo; a sermone per apocopen sermon; a fructu et die permutatis vocalibus finalibus, fruto et dia. Hoc supposito, cum in epistola ad Felicem Elipandus dicit: Domino Felice, casus, qui in Latina lingua incorrupta sexti casus essent, in corrupta et in Hispanam degenerante sunt quinti, deficiente interjectione, o, quae in vocativis frequentissime suppleri solet. Hac unica observatione plurimas stribiligines, quae in Elipandi epistolis occurrunt, comperies esse Hispanismos.

Illud tibi, clarissimoque C. F. Temlero considerandum relinquo, an oporteat saeculi barbari scripturam emendare. Nam quae religio est scribere nolluit pro noluit, et hujusmodi sexcenta? Ubi sensus obscurus est, ibi monstrosa lectio conservetur, ut facilius vera restituatur: sed ubi certus est, quid est, quod nos cogat describentium vitia repraesentare? Verum haec et alia pro tua summa eruditione judicabis.

Restat, illustrissime domine abbas et princeps (1347C)mihi maxime venerande, ut tibi gratias agam propterea, quod dignatus es exponere mihi jussa tua, quae omni studio et diligentia exsequi curabo. Deus Opt. Max. longaevam vegetamque vitam tibi concedat, ut Ecclesiae catholicae utilitati consulere queas. Olivae in regno Valentiae III cal. Augustas anni 1763.

II. Illustrissimo domino D. FROBENIO, S. R. I. principi et abbati ad S. Emmeramum Ratisbonae, etc., GREGORIUS MAJANSIUS Generosus Valentinus S. P. D.

Nolo tibi vendere fumos, celsissime princeps et abbas meritissime atque perillustris. Sed ut scias quanti valeat apud me auctoritas tua, te certiorem facio, me, licet jam desperassem de obtinenda Elipandi epistola, per ducentos annos ab eruditis viris desiderata, a te tantopere expetita, et ipsa quidem difficillima lectu, summam tamen adhibuisse diligentiam, in qua constans fui, donec a cl. viro Aurelio Beneito Ecclesiae Toletanae decano, eam obtinui, (1347D)quae, ne vota tua essent inania, post frustra tentata sui capituli suffragia, nihil non egit, ut voti tui compos fiat. Accipe igitur exemplum fideliter expressum cum nonnullis lacunis, quae ob litteras fugitivas a nullo mortalium expleri possunt; et per te prodeat in conspectum eruditorum virorum hoc singulare monumentum. Accipies etiam cum his litteris exemplum alterius epistolae Elipandi ad Fidelem, prout edita fuit a cl. viro Josepho Pellicerio in Annal. Hisp. lib. IX, n. 18, pag. 406. Nam D. Temlerus Pellicerii notulas desiderat.

Idem vir praeclarissimus videre cupit Alvari Cordubensis epistolas ad Joannem Spalensem: et ut (1348A)eas possit legere, jussi, ut ex Florezii Hispania sacra extraherentur, tradique clarissimo viro Carolo Christophoro Pluer, per quem illae dirigantur ad D. Temlerum.

Hoc autem mihi molestum est, quod cum cl. viri Petri Stevartii volumen continens libros Etherii ac Beati ad me tuo jussu veniant, ut libri illi conferantur cum manuscriptis Toletanis, unde olim descripti fuerunt; tamen mihi significatum est, collationem hanc nullo modo fieri posse, quia nulla spes est, illius ecclesiae capitulum hujusmodi veniam concessurum.

In quibuslibet aliis rebus, celsissime princeps, in quibus ego meum obsequium praestare queam, arbitratu tuo quidvis impera mihi. Tuam enim de me opinionem exspectationemque nullo modo fallam. Vale, princeps, etc., et numera me inter clientes tuos. Olivae V Kal. Martias anno 1765.

Post haec scripta visum est mihi judicio tuo submittere conjecturas aliquas, quibus conatus sum (1348B)implere aliqua vacua ineditae epistolae Elipandi. Caetera vulnera mihi videntur immedicabilia.

III. Illustrissimo domino D. FROBENIO, dignissimo abbati monasterii S. Emmerami Ratisbonae et S. R. I. principi, GREGORIUS MAJANSIUS, Generosus Valentinus S. D. P.

Non fuit causa, illustrissime domine, cur tantum laborem caperes, ut ad me scriberes gratias propter Elipandi epistolas ad te transmissas: nam quidquid officii a me tibi praestetur, jure meritissimo debetur tibi.

Elipandi epistola manuscripta et inedita, quam 590 ad te misi, fuit prima, quam ille scripsit, quamque damnavit concilium Francofurtense, et impugnarunt sanctus Beatus atque Etherius: ideoque in codice Toletano 140 prima ex tribus legitur, eamque sequuntur aliae duae, quas Henricus Florezius (1348C)edidit, ex eodem codice descriptas jussu cl. viri Joannis Antonii de Las Infandas, Ecclesiae Toletanae decani, et dum vive at, amici mei.

Beati atque E herii Apologeticus adversus Elipandum est in cod. 162, quocum unum corpus efficit alius Samsonis abbatis Cordubensis. Scriptus est codex litteris Longobardicis vetustis: et quia librarius, ob litterarum inscitiam, cum eum conglutinaret, invertit quaternionem a cap. 15 libri II usque ad finem ejus, hoc ipsum erratum repetitum fuit in alio codice recenti, qui est codex 163, descriptusque fuit ab amanuensi eruditissimi viri Joannis Baptistae Perezii episcopi Segorbiensis; cujus incomparabilis viri nonnullae notae et emendationes in margine leguntur, ut credibile sit summum illum virum exemplar vetustum cum recenti contulisse. Harum notarum et emendationum testis est vir cl. Aurelius Beneito, ejusdem ecclesiae decanus, mihique amicissimus, qui et Perezii et ejus amanuensis manus optime novit.

Praeterea animadverti ego Joannem Marianam in (1348D)Historia de rebus Hispaniae a se Hispanica lingua donata, atque edita Toleti apud Didacum Rodriguez anno 1623, usum fuisse papyris, hoc est, manuscriptis Joannis Baptistae Perezii, episcopi Segorbiensis, prout ipse fatetur in fine Indicis auctorum, ex quibus Historiam suam composuit. Itaque facile crediderim, Marianam, qui tabularia non frequentavit, non legisse Beati et Etherii Apologeticum originalem, sed ejus exemplum recens, quod cum Andrea Schotto communicavit, et Schottus cum Petro Stevartio.

De his rebus, quae fortassis minutiae videbuntur, volui te certiorem facere, illustrissime domine, ut (1349A)intelligas, me valde cupere de te bene mereri. Si vetustissimum illum codicem ante oculos haberem, fortasse ejus paginas ordinarem, observans, quibus verbis singula folia incipiunt et finiuntur: cujus rei notitiam si acquirere potuero, de ea certior fies. Vale, illustrissime, humanissime, atque doctissime domine, abbas et princeps. Olivae III Nonas Maias anni 1766.

IV. Clarissimo doctissimoque viro Carolo Christophoro PLUER, GREGORIUS MAJANSIUS Generosus Valentinus S. D.

1. Inter maximas utilitates, quas ex commercio tuo litterario percipio, haec mihi jucundissima est, quod amicis tuis, viris amplissimis me gratum facis, crebras occasiones mihi praebens voluntati eorum obtemperandi. Quanquam igitur ego destitutus sum ea librorum copia, quae necessaria est ad satisfaciendum desideriis illustrissimi abbatis Emmeramensis, cujus consilia litteraria felicem exitum sortiri cupit cl. (1349B)vir. C. F. Temler: tamen indicabo breviter, quae mihi veniunt in mentem, ut illustrissimus abbas intelligat, non mihi voluntatem, sed facultatem deesse ad ejus jussa exsequenda. Sed summus vir auctoritatem habet ad multa efficienda, quae ego solum designare possum. 2. Res Elipandi natione Gothi (ut ejus nomen indicat) et metropolitani Toletani adeo notae sunt, ut de iis silere satius sit, quam pauca dicere. Ejus error fuit: Jesum Christum secundum humanitatem non esse proprium Filium Dei, sed adoptivum. Illum fuisse sequacem Urgellitani episcopi, nomine Felicis, revera infelicis, testatur Jonas Aurelianensis initio librorum adversus Claudium Taurinensem. Sed uterque ardentem fumosumque titionem accepit ab haereticis Bonosianis, contra quos data opera scripsit Justinianus Ecclesiae Valentinae episcopus, qui, ut refert beatus Isidorus de Viris Illustribus cap. 33, floruit in Hispaniis temporibus Theudi principis Gothorum, ab anno scilicet 534. Regnavit annis septemdecim.(1349C) 3. Solent haeretici incorrupta veritatis testimonia interpretatione sua corrumpere et speciose incrustare, ut facilius alios decipiant. Itaque mirum non est, voluisse Elipandum errorem suum velare non solum auctoritate divinarum Scripturarum, sed liturgiae etiam Mustarabicae, ut Hispanorum mentes alliceret: prout patet ex ipsius Elipandi epistola ad Albinum, num. 11, apud Henricum Florezium in Hispania Sacra tom. V, pag. 568. Sed quam absurde ille abuteretur Hispana liturgia, alterius quam mei otii est: atque huic argumento pro dignitate tractando praemitti deberet editio undecim tomorum continentium liturgiam Gothicam et Mustarabicam in bibliotheca ecclesiae Toletanae, quorum descriptioni egregiam operam dedit amicus noster Andreas Marcus Burriel Societatis Jesu, cujus eximii conatus conspicui sunt in regia bibliotheca Madridiensi. 4. Cum Elipandus esset Ecclesiae Toletanae metropolitanus, (1349D)multum eo nomine gloriabatur, ut videre est in ejus epistola ad Fidelem scripta anno 785. Cum esset igitur tanta dignitate praeditus, facile traxit in errorem suum nonnullos Cordubenses, ut testatur Paulus Alvarus Cordubensis in epistola ad Aurelium Flavium Joannem Spalensem num. 27, apud Florezium in Hispania Sacra tom. XI, pag. 122. In eumdem errorem traxit Ascaricum, virum episcopi dignitate praefulgentem, ut pote quem ipse Dominum Episcopum vocavit initio epistolae ad Fidelem; ejusdemque episcopi meminit papa Adrianus epistola 3, alias 37. Neuter vero ejus sedem designavit: licet scriptores ficulnei Bracaraugustanae praefecerint, ut videre est in Epistolis Praesulum, quas eorum nomine finxit Hieronymus Higuera, venditavitque tanquam collectas et scholiis illustratas a Juliano Petri archipresbytero S. Justae, notas suas adjiciens clarissimus (1350A)vir 591 Laurentius Ramirez de Prado, qui ineptissimam illam appendicem adjunxit Luitprandi operibus a se evulgatis, ut similes gauderent simili. Vide pag. 515, 516 et 522. Ne vero adversaria Juliani Petri ejusdem manus viderentur, illius episcopi nomen de more suo variavit Higuera, vocans eum Arcarium, Adversario 409 et 410. Cujuscunque sedis ille fuerit, Elipandum consuluit, eoque nomine laudavit eum ipse Elipandus, ut constat ex ejusdem epistola ad Fidelem in principio. Verum ipse Elipandus non adeo liber fuit a conscientiae morsibus, quin consuluerit Felicem Urgellitanum episcopum, a quo perverse institutus fuit, teste Eginhardo ad annum 792, et in errore suo tenacissime obstinavit se. Ideoque, ut ejus erroris damnationes vulgo notas omittam, ecclesiastico fulmine feriri meruit a Theudulane episcopo ut Alvarus Cordubensis testatur in epistola ad Joannem Hispalensem scripta, cujus initium est Englogae; cujus haec sunt verba: « Eo tempore, quo Elipandi lues nostram vastabat provinciam, (1350B)et crudelior [ Al., perperam, crudeliter] barbarico gladio lethali pectora dissipabat fortiter romphaea, vester nunc requisitus ( quia scilicet jam obierat ) episcopus Theudula post multa et varia de proprietate Christi veneranda eloquia, tali fine totius suae dispositionis composuit Epitoma, ut diceret: Si quis carnem Christi adoptivam dixerit Patri, anathema sit, Amen. » Cum igitur haec epistola missa fuerit ad Joannem Hispalensem, et in ea Theudula dicatur vester episcopus, sicut alibi etiam tuus Isidorus, procul dubio fuit Theudula episcopus Hispalensis; nimirum idem ac ille, qui in Catalogo episcoporum Hispalensium, qui legitur in codice Gothico sancti Aemiliani, quem ego edidi in Vita Nicolai Antonii, § 156, Meudula (Ita legendum) dicitur. Sed reponi debet, Teudula, ob facilem permutationem litterae Gothicae T in M, cui illa similis est. Fuit autem Teudula secundum memoratum Catalogum illius sedis episcopus quadragesimus primus, Humiliani successor, (1350C)eumque secutus fuit David. Obiter hic in veritatis gratiam adnotabo errorem Joan. Alberti Fabricii in Bibliotheca mediae et infimae Latinitatis, tom. II, libr. VI, pag. 482, abbatem Fidelem credidisse, Jesum Christum fuisse Filium Dei adoptivum. Nam licet certum sit Elipandum scripsisse illi tanquam hoc errore infecto, ut videre est apud Josephum Pellicerium in Annalibus Hispaniae libr. IX, num. 18, pag. 406; tamen Etherius atque Beatus eum vocarunt fratrem, apud Sandovalium in Notationibus, pag. 126, et fideliter se gessisse videtur, ut observari potest apud Moralem lib. XIII, cap. 16, fol. 43, pag. 2, et apud Vazquium Disput. priore de Adoptione Christi, cap. 1, p. 224, ubi ait, Fidelem ostendisse solum epistolam Beato et Etherio, ex quo ei nulla nota inuri debet.

5. Nonnulli Hispani conatu audacissimo tentarunt Elipandum pertinaciae absolvere, inter quos eminent Gabriel Vazquez in Disputationibus duabus contra (1350D)errores Felicis et Elipandi, quas Compluti edidit anno 1594, et Joannes Eusebius Nierembergius in Epistola, quam edidit cl. vir Laurentius Ramirez de Prado, ficulnearum fictionum diligentissimus incrustator in Notis ad Luitprandum, p. 518. Mirum igitur non est, esse quamplurimos scriptores, qui auctoritatem eorum secuti asserant, Elipandum obiisse in Ecclesiae catholicae confessione. Certe constat ex epistola, quam Elipandus mense Augusto anni 799 ad Felicem misit eo tempore Lugduni exsulem, se octuagesimum secundum annum jam natum fuisse: cumque Felix eo tempore vel jam tandem resipuisset, vel resipuisse simularet, ipse eum, qui de sui erroris retractatione ad se scripserat, acerbissime reprehendit. Neque mirum videri debet, Elipandum exemplo Felicis non fuisse dejectum de episcopi dignitate: nam id difficile erat, cum Elipandus esset sub (1351A)Cordubensis regis imperio. Recte igitur Paulus Alvarus, post ejus mortem scribens, vocavit eum haereticum in Epistola 4 ad Joannem Spalensem: idemque fecit Jonas Aurelianensis, qui decessit anno 842. Beati acta, quae ex tenebricoso suo cerebro in lucem emisit Joannes Tamayo de Salazar die 19 Februarii, nihil me movent: nam descripta sunt ex Marianae Historia, aliisque scriptis recentibus, quorum fabulis ipse suas adjunxit. 6. Sed agamus jam de Elipandi scriptis, ex quibus solum supersunt Epistolae. Ex his vulgo circumferebantur, quae in Alcuini et beati Etheriique operibus leguntur. Verum ecclesiae Toletanae codex nobis conservavit tres, quarum duae jam editae sunt, tertia luce publica nondum fruitur. Prima epistola ita inscribitur: Epistola Migetio haeretico directa. Ab eo dicti haeretici Migetiani et haeresis Migetiana in ejusdem Elipandi epistola ad fidelem. Migetius hic dicitur Igetius in aliquibus libris manu exaratis; atque (1351B)ita nominatur in novissimo catalogo mss. bibliothecae ecclesiae Toletanae cod. 140, quem catalogum confecerunt anno 1727 Didacus Mecolaeta et Martinus Sarmiento, monachi Benedictini. In Adriani papae epistola 3, alias 99, nominatur Mingentius; et a clarissimis viris Josepho Pellicerio in eruditissimis Annalibus Hispaniae, lib. VIII, num. 13 et 14, et a Joanne Gomez Bravo in Episcopis Cordubensibus, pag. 106, Migentius; unde haeretici Migentiani, in rescripto Sauli episcopi Alvaro directo, apud Florezium in Hispania Sacra tom. XI, pag. 165. Haec Elipandi epistola ex manuscripto codice ecclesiae Toletanae edita est ab Henrico Florezio tom. V Hisp. Sacrae, pag. 543, unde melius quam antea intelligitur Migetii haeresis, lucemque accipiunt, quae gloriabunde indicavit ipse Elipandus in epistola ad Fidelem, quaeque adversus eam scripsit Adrianus papa. 7. Secunda Elipandi epistola missa fuit ad Carolum Magnum. Edidit eam ex memorato codice Toletano Henricus Florezius, tom. V Hispan. Sacrae, pag. (1351C)558. Olim illam desiderarunt Ambrosius Morales, lib. XIII, cap. 25, fol. 44, lit. B, et Gabriel Vazquez Disputatione priori contra errores Felicis et Elipandi, cap. 1, fol. 224, et novam lucem affundit epistolae Caroli Magni ad Elipandum et caeteros episcopos Hispaniae, quae legitur tom. IV, pag. III Conciliorum Hispaniae recentis editionis Josephi Catalani, qua utor. 592 8. Tertia Elipandi epistola, quam continet idem codex Toletanus num. 140, est inedita, propterea, quod ille codex male conservatus est, ut refert Florezius in Hisp. Sacrae tom. V, pag. 557, ubi flocci facit pessimam illius codicis constitutionem. Illius epistolae inscriptio sic se habet: Dominis et in Christo reverendissimis fratribus Galliae atque Aquitaniae, atque Austriae (sic eo tempore vocabatur Franciae pars jacens inter Rhenum et Mosam) cunctis sacerdotibus, nos indigni et exigui Spaniae praesules, et caeteri fideles in Domino aeternam salutem, Amen. Nimirum (1351D)episcopi Elipandinae factionis scripserunt hanc epistolam commemoratis episcopis, ut in examen revocarent Felicis episcopi Urgellitani causam propterea, quod ille erat eo tempore sub Caroli Magni ditione, qui Urgellensem tractum occupabat. Hujus epistolae fit mentio in jam commemorata ad Carolum missa; itaque ante eam scripta fuit: atque diligens opera adhiberi debet, ut transmittatur, edaturque in lucem. Sed quis eam leget, cum Gothice scripta sit, et codex ille male habitus? Si mihi esset auctoritas, quae illustrissimo abbati Emmeramensi, minor esset difficultas. In gratiam vero tanti principis tentabo, quid consequi possim ab amicis meis. Atque haec indicasse sufficiat de Elipandi historia. 9. Nunc agamus de scriptis Beati et Etherii. Hi duo Christi gloriae defensores una pro veritate fidei (1352A)catholicae dimicarunt, et utrique palma debetur. Beatus fuit magister Etherii, ut memoriae prodidit Elipandus in epistola ad abbatem Fidelem, quam nonnullis notulis illustratam edidit cl. Josephus Pellicerius in Annalibus Hispaniae, lib. IX, num. 18. Alvarus Cordubensis, ut animadvertit eruditissimus Caspar Ibanez de Segovia, marchio Mondexarensis in Praedicatione beati Jacobi in Hispania, cap. 22, fol. 128. Beatum vocavit Libanensem presbyterum in epistola 18 ad Aurelium Flavium Joannem edita a Florezio in Hisp. Sacra, tom. XI, pag. 120 et pag. 127, non autem monachum, neque abbatem. Alcuinus lib. I contra Elipandum honoravit eum abbatis nomine, sed significatione presbyteri, quae ad nostrum usque tempus in Gallaecia usurpatur ad curiones designandos. Et in regno Valentiae abadia, hoc est, abbatia dicitur curionis domus. Et licet fuisset monachus, non fuisset sodalitii Benedictini, quod eo tempore in Hispaniam nondum introductum fuerat, (1352B)quamvis hoc tentetur confirmari plurimis confictis monumentis. Etherius fuit episcopus Uxamensis, et ideo beatus vocavit eum Patrem in fine Commentarii ad Apocalypsin, ut videre est apud marchionem Mondexarensem in laudato libro de Praedicatione beati Jacobi, cap. 21, fol. 128, pag. 1. Ob eamdem rationem Elipandus metropolitanus Toletanus vocavit eum fratrem in epistola ad Fidelem. Alvarus Cordubensis apud Floresium in Hispania Sacra, tom. XI, in epist. 1 ad Joannem, num. 7, pag. 85, et epistola 4 ad eumdem Joannem, num. 24, pag. 120, et num. 34, pag. 127, commemoratum opus adversus Elipandum laudavit nomine solius Beati: an per compendium ita scripserit, dubitari potest: atque ego ita credo. Nam in epistola 1 ad Joannem, ubi prima Beati occurrit mentio, ita scriptum est in Nicolai Antonii exemplari, a quo ego meum descripsi: Item ex libro Beati Heterii contra Elipandum; ubi recte admonuit Nicolaus Antonius ad marginem sui exemplaris et in Biblioth. Veter. Hisp. lib. VI, cap. (1352C)2, num. 37, legi debere: Beati et Heterii; atque ita legi debet apud Floresium dicto tom. XI, pag. 84, num. 5 epistolae Alvari. Utut sit, Beatus illius operis fuit auctor, ideoque Etherio praepositus citatur, qui ei adjunctus fuit ad majorem operis commendationem, quia scilicet episcopus erat. Cujus dignitatis causa vice versa ipsi Beato praepositus fuit in epistolae inscriptione sive salutatione, quae Elipando illius temporis more valde honorifica fuit: quae, ut Prudentius Sandovalius testatur in Notationibus ad Chronica episcoporum pag. 126, sic se habet: Eminentissimo nobis et Deo amabili Elipando Toletanae sedis archiepiscopo Etherius et Beatus in Domino salutem. 10. Hoc Beati et Etherii opus conservatur adhuc in bibliotheca ecclesiae Toletanae, ubi conspiciuntur duo exemplaria, alterum originale, alterum ab eo descriptum. Primum est codex 162 novissimi indicis. Secundum est codex 163, atque haec exemplaria (1352D)videntur esse duo illa, quae commemoravit Nic. Antonius in Bibliothecae Veteris Hispaniae, lib. VI, cap. 2, num. 16. An inde descripserit, aut aliunde habuerit Garsias Loaisa alterum exemplum hujus operis, quod ipse habuit, cujusque meminit in margine notarum ad Decretum Gundemari, pag. 280 Collectionis Conciliorum Hispaniae, incertum est. Ejus verba sunt haec: Exstat apud me liber Etherii episcopi Oxomae et Beati adversus Elipandum. 11. Primus, qui mentionem fecit superioris codicis ecclesiae Toletanae, antiquis caracteribus Gothicis exarati, fuit Ambrosius Morales, qui cum ederet libros XI et XII Chronici generalis Hispaniae, praefationem praeposuit cum hac inscriptione: De libris antiquis et aliquibus aliis auxiliis, quae habui ad scribenda multa, quae sequuntur. Ibique fol. 10, sub littera (1353A)A, ita scripsit: « Otro libro tambien tuve de la santa iglesia de letra Gothica antiquissima, donde esta lo que escrivieron Eterio obispo de Osma, i Beato presbytero, contra el arzobispo Elipando, i el Apologetico del abad Sanson de Cordova. » Quae verba in Latinam linguam ad litteram translata sic se habent: « Alium etiam librum obtinui a sancta ecclesia (Toletana) scriptum litteris Gothicis antiquissimis, ubi est, quod scripserunt Etherius episcopus Uxamensis, et Beatus presbyter contra archiepiscopum Elipandum; et Apologeticus abbatis Samsonis Cordubensis. » Et postea idem Morales opportuno loco, id est, lib. XIII, cap. 26, fol. 43, lit. F, ejusdem codicis mentionem fecit, his verbis: « Esta obra se halla escrita de letra Gothica mui antigua en la libreria de la santa iglesia de Toledo, donde yo la he visto, i sacedo del libro mucho. » Id est: « Hoc opus scriptum litteris Gothicis antiquissimis exstat in bibliotheca sanctae ecclesiae Toletanae, ubi ego vidi illud, et multa ex (eo) libro desumpsi. » (1353B)Mentionem fecit hujus codicis ecclesiae Toletanae, eumdem laudans, Gabriel Vazquez, Disputatione priori 593 contra errorem Felicis et Elipandi de servitute et adoptione Christi, cap. 1, fol. 224, pag. 1, et cap. 6, fol. 229, pag. 2. Eumdem codicem laudavit Moralis fidei innixus cl. vir Maurus Castella Ferrer in Hist. beati Jacobi, lib. III, cap. 19, fol. 302, pag. 2. Idem fecit Prudentius Sandovalius in Notationibus ad Chronica Episcoporum, pag. 126, ubi eumdem codicem allegans ait: « En este tratado, o respuesta, que esta en la libreria de Toledo, se dice mui a la larga todo lo que en este caso passo, come se corrigio el arzobispo (Elipando) conociendo que avia errado. » Id est: « In hoc tractatu aut responso, existente in bibliotheca Toletana, longe commemorantur omnia quae hoc casu contigerunt, quo pacto se retractavit archiepiscopus (Elipandus) agnoscens se errasse. » Verum hoc postremum non legitur in eo libro: sed Sandovalius revera contigisse credidit, (1353C)quod nullo fundamento nixus opinatus fuerat Morales, lib. XIII, cap. 26, fol. 44, lit. E, cujus Chronicon Sandovalius ante oculos habebat, ut constat ex Notationum pagina sequenti, nimirum 127. Hac ipsa de re agens Joannes Mariana lib. VII de Rebus Hispaniae, lib. VIII ita scripsit: « Quid Elipando contigerit, clam est: ac credam potius sententiae Patrum (Francofurtensium) obtemperasse, pravaque opinione deposita mutasse. » Et postea in eadem historia a se translata in linguam Hispanam, ut vulgi auribus aliquid daret, Elipandi poenitentiam tanquam judicio suo certam affirmavit. Cumque facile sit magnos viros pertrahere alios in errores suos, Marianae Vazquius subscribens Disputatione posteriore contra Felicem et Elipandum edita Compluti anno 1594, cap. 12, fol. 271, figmentum hoc confirmavit commentitio Eutrandi testimonio, quod a socio suo Hieronymo Higuera (personati Eutrandi sive Luitprandi confictore), ut ipse Vazquius refert, accepit. (1353D)Sic in decipulam incidunt, qui alios volunt decipere. 12. Postea Etherii episcopi Uxamensis et Beati presbyteri Libanensis adversus Elipandum archiepiscopum Toletanum libri duo, de adoptione Christi Filii Dei, primum ex bibliotheca Toletana in lucem deprompti, editi fuerunt a Petro Stevartio, tomo singulari Insignium Auctorum Graecorum et Latinorum, Ingolstadii Ederi, 1616, in-4º. Acceperat Stevartius opus illud ab Andrea Schotto, qui licet vir esset eruditissimus, in lectione tamen litterarum Gothicarum non erat versatus. Itaque editio illa male se habens cum manuscripto Toletano ab homine perito conferri debet. Prout autem eam accepit Stevartius, saepe recusa est. Ejusdem codicis Toletani mentionem fecit Aubertus Miraeus in Auctario de Scriptoribus ecclesiasticis, num. 224. Anno 1685 ipsummet codicem vidit in bibliotheca Toletana cardinalis Aguirrius, ut ipse refert tom. I Concil. Hispan. (1354A)in Dissert. Eccl. IX, excursu 3, § 34, pag. 144; et anno sequenti, quo Notitiam Conciliorum Hispaniae edidit Salmanticae apud Lucam Perez, ejusdem codicis a se visi mentionem fecit pag. 169. Postremo, ut alios omittam, Joannes Ferreras vir optimus de eodem codice loquitur ad annum Christi 782, num. 2. Praeter laudatum codicem ecclesiae Toletanae cl. vir Garsias Loaisa, uti supra indicavi, alium possedit, ut ipse ait in nota marginali ad Decretum Gundemari, pag. 280 Collectionis Conciliorum Hispaniae postea repetitae et auctae a cardinale Aguirrio, et novissime a Josepho Catalano. Loaisa legavit bibliothecam suam propinquo suo Petro Carvajali ecclesiae Toletanae decano et postea episcopo Lauriensi. Hic reliquit eam gentilibus suis Placentinae urbis, a quibus translata fuit in monasterium S. Vincentii ordinis Praedicatorum ejusdem civitatis, unde nostro tempore transportata in bibliothecam regiam Madridiensem. 13. Loquamur nunc de alio insigni opere Beati (1354B)presbyteri Libanensis, quod inscriptum est Etherio episcopo Uxamensi: nimirum in Apocalypsin Commentaria. Hujus operis mentionem fecerunt Nicolaus Antonius in Bibliothecae Veteris Hispanae lib. VI, cap. 2, num. 40, et marchio Mondexarensis in Praedicatione beati Jacobi in Hispania, cap. 22, fol. 127, pag. 2, atque de eo magnifice locuti sunt Ambrosius Morales libr. XIII, cap. 27, fol. 46, lit. C. in Itinere sancto, manuscripto bibliothecae regiae Madridiensis, unde ego descripsi exemplum meum; itemque Nicolaus Antonius dicto loco. Cum autem Apringius episcopus Pacensis interpretatus fuerit sancti Joannis Apocalypsin, teste beato Isidoro de Viris Illustribus, cap. 30, nonnulli scriptores hujus antiquioris Apringii opus confuderunt cum Beatiano. Sed marchio Mondexarensis utrumque opus diligenter conferens, eorum diversitatem animadvertit, notavitque in libro de Praedicatione sancti Jacobi in Hispania, cap. 22, fol. 124 et sequentibus. De episcopi (1354C)Pacensis Commentario et ejus exemplaribus dignissimi sunt qui legantur, Ambrosius Morales lib. XI, cap. 49; Ludovicus Alcazar in Apocalypsin Notat 26, sect. 3; Philippus Labbeus in Nova Bibliotheca ms., part. I, pag. 25; marchio Mondexarensis in Praedicatione sancti Jacobi in Hispania, cap. 22; Nicolaus Antonius in Bibliothecae Veteris Hispanae lib. IV, cap. 2, et in Adversariis Manuscriptis, ubi asserit, sicut etiam in Bibliotheca, se descripsisse hoc opus secundum exemplar codicis Ludovici de sancto Laurentio, qui suum desumpsit in codice Barcinonensi, ejusque exemplum transiit in potestatem cl. viri Emanuelis Sarmiento de Mendoza canonici magistralis ecclesiae Hispalensis, a quo illud habuit eruditissimus doctor Martinus Vazquez Siruella; postea summus vir Joannes Lucas Cortesius, qui Nicolao Antonio permisit descriptionem, uti narrat marchio Mondexarensis in Praedicatione beati Jacobi cap. 22, fol. 122, pag. 2. Qui codex exstat (1354D)in regia bibliotheca Madridiensi, eumque cum aliis scriptoribus cogitabat edere Joannes Ferreras, ut ipse ait in dissertatione priori de Praedicatione in Hispania per sanctum Jacobum, pag. 8. Sed nos agamus de Beati Commentario in Apocalypsin. 14. Hoc Beati opus, teste marchione Mondexarensi in libro de sancti Jacobi Praedicatione in Hispania, cap. 22, fol. 130, pag. 2, divisum est in duodecim libros. Primus qui ejus mentionem fecit fuit Ambrosius Morales lib. XIII, cap. 27, ubi scripsit, se vidisse quatuor exempla, absque nomine tamen auctoris, sed quem certis conjecturis probavit fuisse Beatum. Idque liquido constat ex aliis codicibus. Primum exemplum, quod vidit 594 Morales, erat membranaceum, exstititque in ecclesia Vallis Cavatae (Valcavado) quod oppidum situm est prope Saldaniam. Illius codicis mentio occurrit apud Nicolaum Antonium in Bibliothecae Veteris lib. VI, cap. 2, num. 44, scriptusque fuit, teste Morale, aera 1008, (1355A)anno 970. Ex quo temporis charactere constat, codicem illum fuisse, quem eruditissimus vir Joannes Bapt. Perezius Legionensem vocavit in nota ad cap. 30 de Viris Illustribus sancti Isidori, refertque se illum vidisse. Nimirum insignis vir ille ecclesiasticae historiae Hispanae illustris instaurator, auctoritate et beneficio Philippi II quam plurimos libros vidit ad historiam ecclesiasticam spectantes ex ecclesiarum Hispanarum tabulariis depromptos. Existimo ego Perezium fuisse privatum illum, apud quem Higuera memorat, ut refert Nic. Antonius laudato loco, se vidisse codicem ecclesiae Vallis Cavatae. Nam Higuera inter amicos suos nominavit magnum Perezium. Falso igitur Aubertus Miraeus in Notis ad Isidorum de Viris Illustribus, cap. 17, adjudicavit notam illam Perezianam Garsiae Loaisae, cum certum sit, notas beati Isidori libro de Viris Illustribus adjunctas, esse Joannis Bapt. Perezii, ut animadvertit operum Isidorianorum editor Joan. Grial. in Praefatione: idque postea confirmarunt Nic. Antonius in (1355B)Bibl. Hispan. tom. I, pag. 494, Josephus Rodriguezius in Bibl. Valentina, pag. 244, et Vincentius Ximeno in Scriptoribus Valentinis, tom. I, pag. 203. Loaisa autem in Conciliorum Collectione, pag. 788, edidit librum beati Isidori absque notis, Madridi apud Petrum Madrigal anno 1593. Eodem anno Taurini apud Joannem Bapt. Bevilaquam edidit idem Loaisa Isidori Hispalensis episcopi Sententiarum libros tres a se emendatos et notis illustratos. Ibidem atque eodem anno apud eumdem edidit Chronicon D. Isidori archiepiscopi Hispalensis a se etiam emendatum, scholiisque illustratum in-4º. Quod si Loaisa habuisset Beati Commentarium in Apocalypsin, procul dubio id dixisset, cum in nota marginali ad Decretum Gundemari, pag. 280, lectores admonuit, habere se librum Etherii episcopi Oxomensis et Beati adversus Elipandum. 15. Secundum exemplum, cujus mentio fit in Moralis lib. XIII, cap. 28, fol. 46, lit. E, sic ab eo describitur: (1355C)« Otro libro destos esta en la insigne libreria del real monasterio de san Isidoro de Leon. Fue el libro, a lo que yo creo, del rei don Fernando el primero, o que el lo mando escrevir, segun al principio se da en alguna manera a entender. I parece bien ser joya de rei, por las muchas i grandes iluminaciones que tiene de mucho oro, i pintura, con algun acertamiento en ella: assi que no parece de aquellos tiempos tan antiguos. Al cabo se dice, como se acabo de escrevir el anno de nuestro Redentor mil i quarenta i siete, que es el de la era mil ochenta i cinco, que alli se sennala. » Hoc est: « Alter liber ex his est in insigni bibliotheca monasterii sancti Isidori Legionensis. Fuit liber (prout ego credo) regis domini Ferdinandi primi, aut quem ille scribi jussit, prout initio aliquo modo indicatur: atque optime apparet, esse pignus regium, propter multas magnasque illuminationes aureas, picturasque, quas habet cum aliqua picturae dexteritate. Itaque (1355D)non videtur illorum temporum adeo antiquorum (meminerat antea exempli scripti aera 1008). In fine dicitur absolutam fuisse scripturam anno nostri Redemptoris 1047, qui est aera 1085, qui (annus) ibi designatur. » Hoc exemplum fuit postea marchionis Mondexarensis, ut ipse ait in libro de Praedicatione sancti Jacobi in Hispania, cap. 22, fol. 126, pag. 1. Idemque referunt Nicolaus Antonius in Bibliothecae Vet. Hispan. lib. VI, cap. 2, num. 41, et cardinalis Aguirrius tom. I Concil., editionis Catalani, pag. 143. Cum autem anno 1706 nonnullorum libri in fiscum inciderint propterea quod eorum domini Austriacas partes secuti fuerant, et idcirco cl. vir Melchior Raphael Macanazius occasionem arripuerit suadendi (1356A)Philippo V, ut Madridii bibliothecam institueret instrueretque, tunc in eam translata fuit marchionis Mondexarensis bibliotheca, quae ab Austriacis capta in oppido Mondexare quo marchio secesserat, Barcinonem comportabatur, et in itinere a militibus Philippi V recuperata fuit, eique tanquam novo domino jure belli acquisita: atque ideo in bibliotheca regia hunc Beati librum exstare asseruit Andreas Durana (id est, inversis litteris Arnaud ) in Defensione adventus et praedicationis in Hispaniam Jacobi Majoris, pag. 96. Qui Arnaudus scriba fuit marchionis Mondexarensis, et postea, cum id testaretur, bibliothecarius regius: idemque testatur Joannes Ferreras eidem bibliothecae praefectus Dissertatione priori de adventu Jacobi in Hispaniam, pag. 7, cui subscripsit Emmanuel Cajetanus Sousa in Expeditione Hispanica apostoli sancti Jacobi Majoris, tom. I, pag. 644. 16. Praeterea duorum exemplarium mentio fit apud eumdem Moralem lib. XIII, cap. 27, fol. 46, (1356B)lit. F, ubi ita scripsit: « Otro libro aun mas antiguo a mi creer, ai de esta Esposicion en la libreria de la santa iglesia de Oviedo, i otro en el real monasterio de Nuestra Sennora de Guadalupe; i todos los he visto yo. En ninguno esta el nombre de Beato, que creo lo cello por humilidad. » Hoc est: « Alius liber antiquior, uti credo, hujus Expositionis, est in bibliotheca sanctae ecclesiae Ovetensis, et alius in monasterio Dominae Nostrae Guadalupensis; atque omnes vidi ego. In nullo eorum est nomen Beati, quod credo eum occultasse Christianae humilitatis causa. » Quod attinet ad primum codicem Ovetensem, videtur ille ibi non diu permansisse, ut colligitur ex iis quae scripsit licentiatus (hoc est doctor designatus) Espinosa in epistola scripta ad magistrum Christophorum de Valomares, apud Nicolaum Antonium, lib. XII Censurae Historiarum fabulosarum, cap. 7, pag. 531, col. 1, cujus verba, quae memorabilia sunt, Latina faciam, atque huc transcribam: (1356C)« Cum non esset, inquit, qui legere sciret characteres Gothicos, omnes immittebant manus sacrilegas in illum pretiosum thesaurum librorum, ut ex pergamenis librorum Gothicorum tegumenta conficerent puerorum abecedariorum chartulis. Ambrosius Morales cum huc advenisset, indicem memorialem scripsit eorum qui erant, atque ille a nobis nonnullos petiit 595 (procul dubio regia auctoritate) nobilis Petrus Pontius Legionensis alios; et rex (Philippus secundus) alios extulit sancti Isidori: atque ita spoliati fuimus multis et fere optimis; omnesque pervenerunt in monasterium Escurialense, ubi habent carcerem perpetuum. » Idcirco hujus codicis postea nulla mentio facta est. 17. Alter codex monasterii Guadalupensis ab eodem Morale commemoratur in Itinere sancto, fol. 43, pag. 2, mei exemplaris, cujus haec sunt verba: « Una Esposicion sobre el Apocalipsi, que es como catena aurea, sacada de Geronimo, Augustino, Ambrosio, (1356D)Fulgentio, Gregorio, Ticonio, Ireneo, Apringio, i Isidoro, que todos estos nombra la prefacion. No tiene el nombre de quien lo escrivio. Mas si yo estuviera en mi estudio en Alcala, bien lo averiguara rastreando por lo que se sigue. Valcavado es un lugar pequenno en este obispado de Leon cerca de Saldanna, i alli venerar un sancto por nombre san Bieco, cuyo brazo tienen. Tienen tambien un libro semejante al que yo he dicho sobre el Apocalipsis, i afirman alli, que lo escrivio a quel santo. Este codice en la prefacion tiene el nombre de la persona, a quien se dirige (lo qual no tiene el de san Isidoro) i es Etherio. Por solo esto se podra rastrear quien es el autor, aviendo yo visto, i sacedo algo de un libro (1357A)Gothico, que tiene la santa iglesia de Toledo. Este libro de Valcavado avian traido agora aqui a Leon para cotejarlo con esotro de san Isidoro, i alli yo lo vi. Esta obra a mi pobre juicio es excelente, i dignissima de andar impressa: i sospecho es una de que el Padre Prior del Escurial tiene noticia por aver otro codice della de Guadalupe. Ambos a elos codices ha mas de 550 annos, que se escrivieron, como por lo, que al cabo se dice, parece. » Id est: « Expositio in Apocalypsin, quae est veluti catena aurea desumpta ex Hieronymo, Augustino, Ambrosio, Fulgentio, Gregorio, Tyconio, Irenaeo, Apringio et Isidoro, quos omnes nominat praefatio, non habet nomen scriptoris. Sed si ego essem Compluti in meo musaeo, certe verum invenirem, vestigia sequens eorum, quae sequuntur. Vallis Cavata oppidulum est in hoc episcopatu Legionensi prope Saldaniam, atque ibi venerantur sanctum, nomine san Bieco, cujus brachium habent. Etiam habent librum similem ei, quem memoravi in Apocalypsin, illicque affirmant (1357B)illum scripsisse eum sanctum. Hic codex in praefatione habet nomen ejus, cui dicatur (quod non habet ille sancti Isidori) et est Etherius. Ob hoc solum investigari poterit, quis sit auctor, cum ego viderim et desumpserim aliquid ex libro Gothico, quem habet sancta ecclesia Toletana. Liber hic Vallis Cavatae nunc allatus huc Legionem, ut conferretur cum alio sancti Isidori: atque ibi eum ego vidi. Opus hoc judicio meo pauperrimo excellens est, dignissimumque, quod impressum circumferatur, suspicorque esse idem ac illud, cujus Pater Prior Escurialensis (Ferdinandus de civitate regali, vir doctissimus) notitiam habet, quia ejus est alius codex Guadalupensis. Uterque codex plus quam quingentis quinquaginta abhinc annis scriptus est, ut apparet ex eo, quod in fine dicitur. » Scribebat Morales narrationem Itineris sui jussu Philippi secundi anno 1572. 18. Horum omnium quatuor exemplorum mentionem fecit Morales in laudato Itinere sancto, fol. 42 et (1357C)43: itemque 79 et 159 codicis a me descripti; sicut etiam alterius codicis monasterii Spinensis, de quo in eodem Itinere sancto, fol. 150, ita scripsit: « Esposicion del Apocalipsi sine nomine auctoris. Podria ser la de san Beato, de quien he dicho en otras librerias. » Hoc est: « Expositio Apocalypsis sine nomine auctoris. Esse poterit sancti Beati, de quo dixi agens de aliis bibliothecis. » Sed cum postea Morales in Chronicis in lucem editis hujus codicis nusquam meminerit, fortasse illud exemplum Spinense Apringii erat et non Beati. 19. Ex supradictis colligitur, incaute locutum fuisse Prudentium Sandovalium in Notationibus, fol. 125 et 127, ubi codices, qui tempore Ambrosii Moralis existebant in diversarum ecclesiarum bibliothecis, suo etiam tempore ibidem exstare dixit, cum inde extracti jam fuissent, et bona eorum pars in bibliothecam Escurialem translata. 20. Praeter codices commemoratos ab Ambrosio (1357D)Morale fuit alius in ecclesia Toletana, ut refert idem Morales in Itinere sancto, fol. 79, cujus haec sunt verba: « Esposicion del Apocalipsi. Es la misma, que ya he sennalado en lo de san Isidoro de Leon, i por mui buena congetura entiendo que la recopilo mui pocos annos despues de la destruccion de Espanna un clerigo bien docto, Ilamado Beato, que tambien escrivio otra obra contra el arzobispo de Toledo Elipando en compannia de Etherio obispo (a lo que parece) de Osma. Este libro esta en la iglesia mayor de Toledo de letra Gothica. » Id est: « Expositio Apocalypsis, quam jam indicavi agens de ecclesia Legionensi sancti Isidori; et per optimam conjecturam intelligo, composuisse illam paucis annis post Hispaniae ruinam clericum bene doctum, nuncupatum Beatum; qui etiam scripsit aliud opus adversus Elipandum archiepiscopum Toletanum, una cum Etherio episcopo, uti videtur, Uxamensi. Hic liber exstat in ecclesia maxima Toletana Gothicis (1358A)characteribus. » Ejusdem codicis meminit Nic. Antonius lib. VI Bibliothecae Veteris Hispanae, cap. 2, num. 41, et Joannes Ferrara Dissertatione priore de Praedicatione Evangelii in Hispania per apostolum Jacobum Zebedaeum, edita anno 1711. Sed anno 1727, quo novissime confectus fuit index librorum ecclesiae Toletanae, jam non exstabat, siquidem in eo recensitus non est. 21. His exemplis adjungam aliud, quod habuit cardinalis Antonius de Aragon, uti refert Nicol. Antonius in Bibliothecae Vet. Hispanae lib. VI, cap. 2, num. 41. Cujus bibliotheca post ejus mortem translata fuit in illius fratrem cardinalem Paschasium de Aragon, ut testatur doctor Franc. Ignatius de Porres in prologo, quem praemisit Reipublicae Litterariae cl. viri Didaci Saavedrae, editae Compluti apud Mariam Fernandez anno 1670. 22. Cardinalis Aguirrius tom. I Conciliorum Hispaniae, repetitae editionis pag. 143, col. 2, ait, cl. virum Joannem Lucam Cortesium habuisse aliud exemplar. (1358B)Mirum est, summos ejus amicos Nicolaum Antonium et marchionem Mondexarensem id non commemorasse. Fortasse cardinalis deceptus fuit, confundens ideam exemplaris operis Apringiani, quod apud Cortesium vidit marchio Mondexarensis, cujus ipse meminit in Praedicatione beati Jacobi in Hispania, cap. 22, fol. 124, pag. 2. Ibidem ait Aguirrius Moralem habuisse hoc opus Beati, antiquissimis characteribus scriptum, in quo eum etiam 596 opinio fefellit; siquidem Morales diligentissimus antiquorum codicum enarrator tam in Chronicis, quam in Itinere sancto nusquam memoravit se possedisse talem codicem. Joannes Ferreras in priore Dissertatione de Praedicatione Evangelii in Hispania per sanctum Jacobum Zebedaeum, pag. 7, ait, Vallisoleti in bibliotheca collegii sancti Ambrosii Societatis Jesu exstare aliud exemplum Expositionis Beati in Apocalypsin. Atque haec de Beati operibus: ex cujus scriptis res ejus et Etherii excerpendae sunt.(1358C) 23. Aequum est ut mentionem faciamus Basilisci, qui videtur scripsisse adversus Elipandum, ut colligitur ex Pauli Alvari Cordubensis epistola 4 ad Aurelium Flavium Joannem, num. 28, p. 123, apud Florezium in Hispan. Sacra, tom. XI. Alvari verba subobscura sunt haec: « Audi quid Basiliscus Elipando dicat. Adicit, inquit, quis: Deus Pater carnem non genuit. Fateor ipse, quia carnem non genuit, sed Filium, cujus caro est, genuit. » Ubi ego legendum puto: Adicis, inquit: (Basiliscus videlicet cum Elipando loquens) Deus Pater, etc. Joannes Gomez Bravo in Episcopis Cordubensibus, cap. 2, pag. 109, ita legit: At dicit, inquit, quis. Si magis placet haec lectio, per me sustineatur. Sed melius legeretur, dicet; et quis ille est aliquis Bonosianus. Idem Bravo pag. seq. indicavit Basiliscum hunc fortasse fuisse unum ex legatis Alphonsi Lasti ad Carolum Magnum anno 798, cujus legationis meminere Annales incerti auctoris ex Bibliotheca Pithaeana, p. 13, et Ado eodem anno, (1358D)ejus nomen tacens. Sed Bravi conjecturam neque affirmare, neque negare audeo. Et episcopi dignitas nullo modo probatur: tametsi Bravus velit, eum fuisse episcopum. De Benedicti Ananiensis abbatis epistola adversus Elipandum et Felicem Urgellitanum, nihil mihi venit in mentem, quod memorabile sit. 24. Intellexisti jam, vir doctissime, in quibus bibliothecis existunt opera, quae illustrissimi abbatis Emmeramensis consilio vere magnifico prodesse possunt, nimirum in bibliothecis regiis, Escurialensi et Madridiensi, et ecclesiae Toletanae. In hac ego habeo egregios amicos, a quorum liberalitate possum (nisi occupationes mihi objiciant suas) nonnil sperare. In illis vero absque regis permissu, vix quidquam consequemur. Itaque indicare poteris cl. Temlero, nihil expeditius fore, quam ut illustrissimus abbas ipsi regi scribat. Ita enim quidquid voluerit, obtinebit. Ego vellem ibi esse, ubi ostendere possem, quam (1359A)avide cupiam illustrissimi abbatis jussis obtemperare, et clar. doctissimique Temleri voluntati pro ejus dignitate satisfacere. Tu vero, vir humanissime, optime scis facultatem mihi, non voluntatem deesse ad efficienda omnia quae tibi grata atque jucunda fore existimare queam. Vale atque ama me. Olivae XI Kalendas Decembres, anno 1763. CANDIDUS DE IMAGINE DEI. Ex codice ms. Salisburgensi saec. IX. Juste mihi videtur dictum, interiorem hominem imaginem esse Dei. Anima enim nominatur totus interior homo, qua vivificatur, regitur, continetur lutea illa massa humectata succis, ne arefacta dissolvatur. Deus dicitur vis illa ineffabiliter magna et innumerabiliter sapiens, et incomparabiliter suavis, ex qua et per quam et qua sunt omnia quae sunt, reguntur (1359B)omnia quae sunt, continentur omnia quae sunt. Omnia dico ipsam universitatem, quae est totum, quod aliud est quam ipse qui fecit et non est factus. Sed ipse est, ex quo, et qui ex eo, et quo quod. Ipse Deus ex quo est, Pater dicitur a nobis pauperibus sensu, pauperioribus verbis. Quod qui ex eo Filius dicitur. Quod quo Spiritus sanctus. Ideo autem dicitur Deus Pater, quia ipse est, ex quo et sapientia est qua ordinantur omnia, et dilectio qua se volunt omnia ita manere ut ordinata sunt Ex quo ego et qui ex eo, et quo se diligunt ipsa duo, tria sunt, et illa tria ideo unum, quia sic sunt ex uno illa duo, ut tamen ab ipso non sint separata, et ipsum ipsa quod ipse, et ipsum ipse quod ipsa, et non ipsa, ipsa qui ipse, et non ipsa ipse quae ipsa. Vis ista Deus est, et ipse Deus tria est, et unumquodque horum trium (trium) Deus est, et omnia tria illa non dii, sed Deus est.

(1360A)Ad imaginem ergo suam conditor fecit animam hominis, quam animam, cum [ Forte, etiam] mentem dico; sed propter aliud animam et propter aliud mentem. Nam totum, quod vivit hominis anima est. Cum autem anima in se agit, se et ex se et per se sola mens dici solet; sensus vero ad sua ministeria implens consuetius anima dicitur. Mens ergo scire gignit, et amat scire quod scit. Non illud scire dico, quod repente scitur res aliqua, quae ante nesciri putabatur. Sed illud, unde et aliquid et omne quidquid scitur vel nescitur sciri potest. Illud ergo scire mens gignit; et cum genitum est, scientia potest dici. Sunt ergo jam duo, mens et quod ipsa mens scit. Restat tertium utrisque commune. Omnis mens, quidquid scit, amat scire. Amor non minus, quam inter duos est, amantem, et quod amatur. Unus ergo amborum amor, qui et tertius est. Non autem potest hoc negari, hoc totum unam esse animam, et unam animam haec tria esse. Sicut enim haec tria vere una anima sunt; sic non minus vere una anima est hoc (1360B)unum, et hoc alterum, et hoc tertium. Comparet igitur se haec creatura tam eminens Creatori suo supereminenti sibi, excepto hoc, et multum supra se amoto, quod omnis bonitas, et omne bonum et omnis bonitatis et boni dulcedo creatori a se ipso est; creaturae vero non solum quod est, sed etiam quod talis est, ab alio est, non a se. Et ipse quod est, semper est. Licet et ipsa anima quodam modo suo incommutabilis est. Nam semper anima est, et scit, et scire vult. Comparet ergo, ut dixi, se anima eo modo, quo potest, Creatori suo. Dicatur mens pater, quia gignit scire. Dicatur scire filius, quia ex alio est, et non est aliud, quam ipsum quod ipse est, ex quo est. Dicatur amor Spiritus sanctus, quia amborum est eorum, qui se amant. Unde in nostris Scripturis saepius amor, id est, charitas, quae in Deo est erga nos, et quae a nobis est in Deum, spiritus ipse appellatur.