Doctrina privilegiorum

This is the stable version, checked on 13 Iunii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Doctrina privilegiorum
pars artis dictandi ipsi auctoris
Saeculo XIII
editio: incognita
fons: incognitus


Privilegium dicitur quasi ius privatum vel lex privata et propria et specialis a iure conmuni.

Indulgencia vero a priuifegio differt, quia cum ea sollempnitate fieri non habet, set per quandam favorabilem graciam alicui persone specialiter indulgetur.

Privilegiorum autem hec sunt partes: tytulus, exordium, concessio generalis, finalis corroboracio, et signorum subscripcio.

Tytulus est personarum distinctiva premissio sine optacione salutis. et nota quod in clericis persona concedentis et recipientis in tytulo ponitur. in laicis vero sola concedentis persona in tytulo prenotatur. et nota quod in privilegiis sicut in salutacionibus verbum non ponitur, set intelligitur concedit, indulget, vel aliud simile, item nota quod privilegium in tercia fit persona, et assignato nomine dignitatis premittitur nomen concedentis persone, quia dignius est dare quam accipere. et datur privilegium a sublimibus personis et a maioribus in subditos super hiis que iure sibi tenentur. et debet talis tytulus apicibus eminentibus scribi propter maiorem priuilegii auctoritatem. et de successoribus fit mencio, ut non solum presentes set futuros valeat roborare. et dicitur in perpetuum, ad ostendendum quod ecclesiastica concessio perpetua esse debet.

Exemplum. Gregorius episcopus serum servorum dei dilecto filio F. Romanorum imperatori et semper augusto eiusque successoribus omnibus in perpetuum. et sic recipientem voca- bit vel uenerabilem fratrem, uel dUectum filium, vel dilectum in Christo filium, uel dilectos in Christo filios vel filias, ut superius in salutacionibus est distinctum, tam presentibus quam futuris canonicam vitam professis, vel canonice substituen- dis, vel regularem vitam professis, vel canonice professis, in perpetuum.

Alii prelati eodem modo privilegia concedunt, subditos fratres vel filios nominando, ut supra in salutacionibus edocetur, hoc solo excepto quod preponunt signaculum sancte †, post quod dicunt: sancti spiritus a$sit nobis gralia, uel in nomine domini amen, uel in nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. G. dei gracia Ravennatis ecclesie archiepisco- pus uenerabili fratri D. Imolensi episcopo eiusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Et nota, quod non dicitur in perpetuum, quando privilegium conceditur laicis. quod ideo contingit, quia laycorum iura non sunt perpetua, set dinoscuntur transitoria. et tunc absque ulla cruce uel invocacione dominica principes seculares tytulum suum ponunt, ut F. dei gracia Roma- novum imperator et semper augustus. et non ponitur ibi nomen recipientis, ut dictum est, neque in perpetuum, ad denotandum quod ius imperii non est perpetuum set tem- porale.

Si autem huiusmodi seculares privilegium religiosis concedant, ut dictum est, crux punctata (•†•) precedit cum invocacione dominica — et extra cartam, scilicet in dorso, notarii curie signum sue manus apponunt — sic dicendo: in nomine domini amen. F. dei gracia Romanorum imperator et semper augustus.

Postmodum in ecclesiasticis sic expedit exordiri: cum universorum iura ex iniuncto nobis a deo officio roborare munimentis apostolicis teneamur, pro illorum quiete oportet nos sollicitos esse, et eorum peticiones maiori providencia exaudire qui necessitatis tempore sunt officio et nomine participes et pastorali prediti dignitate. quociens nobis peticiones porriguntur a radice iusticie procedentes, ex iniuncte amministracionis officio ipsa facile admittere debemus, quia non debet dilacionibus aliquibus fatigari qui iustum petit pariter et honestum.

Cum imperialem deceat maiestatem, universorum iura conservare illesa, nos qui divina favente dementia Romanorum imperio presidemus sic iustis precibus condescendere volumus et singulis providere, quod tam ecclesiastice persone quam etiam seulares contente maneant suo iure, sacrosanctum hospitale Iero- solimitanum et eiusdem hospitalarios summa nos oportet devocione diligere, ipsorum quoque iura nostris privilegiis et protectionibus taliter premunire, ut cum ante tribunal superni iudicis fuerimus constituti, gloriemur nos honorasse locum in quo corpus dominicum requieuit.

Cum de imperialis procedat benivolencie largitate, universos regulares viros et deo servientes suo sollicite premunire presi- dio, fratres templi qui spreta seculari milicia facti sunt mili- tes Jesu Christi, et sub domini vexillo regulariter militantes pro redemptoris amore se morti pugnando cum barbaris nacionibus tradere non formidant, tanto attencius debet in omnibus confovere, quanto gloriosius pro Christi nominis defensione noscun- tur in castris dominicis militare.

Cum imperialis dignitas omnium religionum genera sub umbra, sue protectionis manutenere debeat et defendere, dicatas deo virgines , que spretis maritalibus connubiis sponsum Jesum Christum accensis lampadibus secuntur, tanto propensius nostro debemus conmunire presidio, quanto magis earum condicio et sexus femineus noscitur indigere.

Fons: Ludwig Rockinger: Briefsteller und Formelbücher des elften bis vierzehnten Jahrhunderts, Berlin 1863, pp. 197-200.