EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Divinum Illud Munus
1897

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS 1896-97 p. 644

EPISTOLA ENCYCLICA

SANCTISSIMI D. N. LEONIS PP. XIII

DIVINUM ILLUD MUNUS*

de praesentia et virtute mirifica Spiritus Sancti


Divinum illud munus quod humani generis causa a Patre acceptum Iesus Christus sanctissime obiit, sicut eo tamquam ad ultimum spectat, ut homines vitae compotes fiant in sempiterna gloria beatae, ita huc proxime attinet per saeculi cursum, ut divinae gratiae habeant colantque vitam, quae tandem in vitam floreat caelestem. Quamobrem omnes ad unum homines cuiusvis nationis et linguae Redemptor ipse invitare ad sinum Ecclesiae suae summa benignitate non cessat: Venite ad me omnes; Ego sum vita; Ego sum pastor bonus. Hic tamen secundum altissima quaedam consilia, eiusmodi munus noluit quidem per se in terris usquequaque conficere et explere; verum quod ipse traditum a Patre habuerat, idem Spiritui Sancto tradidit perficiendum. Atque iucunda memoratu ea sunt quae Christus, paulo ante quam terras relinqueret, in discipulorum coetu affirmavit: Expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos (Ioann. XVI, 7). Haec enim affirmans, causam discessus sui reditusque ad Patrem eam potissimum attulit, utilitatem ipsis alumnis suis profecto access u ra m ab adventu Spiritus Sancti: quem quidem una monstravit, a se aeque mitti atque adeo procedere sicut a Patre, eumdemque fore qui opus a semetipso in mortali vita exactum, deprecatur, consolator, praeceptor, absolveret. Multiplici nempe virtuti huiusce Spiritus, qui in procreatione mundi ornavit caelos (Iob. XXXI, 13) et replevit orbem terrarum (Sap. I, 7), in eiusdem redemptione perfectio operis erat providentissime reservata. — Iamvero Christi Servatoris, qui princeps pastorum est et episcopus animarum nostrarum, exempla Nos imitari, ipso opitulante, continenter studuimus; religiose insistentes idem ipsius munus, Apostolis creditum in primisque Petro, cuius etiam dignitas in indigno herede non deficit (S. Leo M. ser. II. in anniv. ass. suae). Hoc adducti consilio, quaecumque in perfunctione iam diuturna summi pontificatus aggressi sumus instandoque persequimur, ea conspirare voluimus ad duo praecipue. Primum, ad rationem vitae christianae in societate civili et domestica, in principibus et in populis instaurandam; propterea quod nequaquam nisi a Christo vera in omnes profluat vita. Tum ad eorum fovendam reconciliationem qui ab Ecclesia catholica, vel fide vel obsequio dissident; quum haec eiusdem Christi certissima sit voluntas, ut ii omnes in unico Ovili sub suo Pastore una censeantur. Nunc autem, quum humani exitus adveniantem diem conspicimus, omnino permovemur animo ut Apostolatus Nostri operam, qualemcumque adhuc deduximus, Spiritui Sancto, qui Amor vivificans est, ad maturitatem fecunditatemque commendemus. Propositum Nostrum quo melius uberiusque eveniat, deliberatum habemus alioqui vos per sollemnia proxima sacrae Pentecostes de praesentia et virtute mirifica eiusdem Spiritus; quantopere nimirum et in tota Ecclesia et in singulorum animis ipse agat efficiatque praeclara copia charismatum supernorum. Inde fiat, quod vehementer optamus, ut fides excitetur vigeatque in animis de mysterio Trinitatis augustae, ac praesertim pietas augeatur et caleat erga divinum Spiritum, cui plurimum omnes acceptum referre debent quotquot vias veritatis et iustitiae sectantur: nam, quemadmodum Basilius praedicavit, Dispensationes circa hominem, quae factae sunt a magno Deo et Senatore nostro Iesu Christo iuxta bonitatem Dei, quis neget per Spiritus gratiam esse adimpletas ? (De Spiritu Sancto c. XVI, n. 39)

Antequam rem aggredimur institutam, nonnulla de Triadis sacrosanctae mysterio placet atque utile erit attingere. Hoc namque substantia novi testamenti a sacris doctoribus appellatur, mysterium videlicet unum omnium maximum, quippe omnium veluti fons et caput; cuius cognoscendi contemplandique causa, in caelo angeli, in terris homines procreati sunt, quod, in testamento veteri adumbratum, ut manifestius doceret, ab angelis ad homines Deus ipse descendit: Deum nemo vidit unquam: Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Ioann. I, 18). Quisquis igitur de Trinitate scribit aut dicit, illud ob oculos teneat oportet quod prudenter monet Angelicus : Quum de Trinitate loquimur cum cautela et modestia est agendum, quia, ut Augustinus dicit, nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid invenitur (Summ. th. 1 q. XXXI, a. 2 - De Trin. l. I, c. 3). Periculum autem ex eo fit, ne in fide aut in cultu vel divinae inter se Personae confundantur vel unica in ipsis natura separetur ; nam, fides catholica haec est, ut unum, Deum in Trinitate et Trinitatem in unitate veneremur. Quare Innocentius XII, decessor Noster, sollemnia quaedam honori Patris propria postulantibus omnino negavit. Quod si singula Incarnati Verbi mysteria certis diebus festis celebrantur, non tamen proprio ullo festo celebratur Verbum, secundum divinam tantum naturam: atque ipsa etiam Pentecostes sollemnia non ideo inducta antiquitus sunt, ut Spiritus Sanctus per se simpliciter honoraretur, sed ut eiusdem recoleretur adventus sive externa missio. Quae quidem omnia sapienti consilio sancita sunt, ne quis forte a distinguendis Personis ad divinam essentiam distinguendam prolaberetur. Quin etiam Ecclesia ut in fidei integritate filios contineret, sanctissimae Trinitatis festum instituit, quod Ioannes XXII deinde iussit ubique agendum; tum altaria et templa eidem dicari permisit; atque Ordinem religiosorum captivis redimendis, qui Trinitati devotus omnino est eiusque titulo gaudet, non sine caelesti nutu rite comprobavit. Multaque rem confirmant. Cultus enim qui sanctis Caelitibus atque Angelis, qui Virgini Deiparae, qui Christo tribuitur, is demum in Trinitatem ipsam redundat et desinit.

In precationibus quae uni Personae adhibentur, item de ceteris mentio est; in forma supplicationum, singulis quidem Personis seorsum invocatis, communis earum invocatio subiicitur; psalmis hymnisque idem omnibus praeconium accedit in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum ; benedictiones, ritus, sacramenta comitatur aut conficit sanctae imploratio Trinitatis. Atque haec ipsa iampridem Apostolus praemonuerat in ea sententia: Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omina; ipsi gloria in saecula (Rom. XI, 36): inde significans Personarum trinitatem, hinc unitatem affirmans naturae, quae quum una eademque singulis sit Personis, ideo singulis, tamquam uni eidemque Deo, aeterna aeque maiestatis gloria debetur. Quod testimonium edisserens Augustinus, Non confuse, inquit, accipiendum est quod ait Apostolus, ex ipso et per ipsum et in ipso; ex ipso dicens propter Patrem, per ipsum propter Filium, in ipso propter Spiritum Sanctum (De Trin. 1. VI, c. 10. - 1. I. c. 6). — Aptissimeque Ecclesia, ea Divinitatis opera in quibus potentia excellit, tribuere Patri, ea in quibus excellit sapientia, tribuere Filio, ea in quibus excellit amor, Spiritui Sancto tribuere consuevit. Non quod perfectiones cunctae atque opera extrinsecus edita Personis divinis communia non sint; sunt enim indivisa opera Trinitatis, sicut et indivisa est Trinitatis essentia (S. Aug. de Trin. 1. I, c. 4 et 5), quia, uti tres Personae divinae inseparabiles sunt, ita inseparabiliter operantur (S. Aug. ib.): verum quod ex comparatione quadam et propemodum affinitate, quae inter opera ipsa et Personarum proprietates intercedit, ea alteri potius quam alteris addicuntur sive, ut aiunt, appropriantur: Sicut similitudine vestigii vel imaginis in creaturis inventa, utimur ad manifestationem divinarum Personarum, ita et essentialibus attributis; et haec manifestatio Personarum per essentialia attributa appropriano dicitur (S. Th. Ia , q. XXXIX, a. 7). Hoc modo Pater qui est principium totius Deitatis (S. Aug. de Trin 1. IV, c. 20), idem causa est effectrix universitatis rerum et Incarnationis Verbi et sanctificationis animorum, ex ipso sunt omnia; ex ipso, propter Patrem. Filius autem, Verbum, Imago Dei, idem est causa exemplaris unde res omnes formam et pulchritudinem, ordinem et concentum imitantur; qui extitit nobis via, veritas, vita, hominis cum Deo reconciliator, per ipsum sunt omnia; per ipsum, propter Filium. Spiritus vero Sanctus idem est omnium rerum causa ultima, eo quia sicut in fine suo voluntas lateque omnia conquiescunt, non aliter ille, qui divina bonitas est ac Patris ipsa Filiique inter se caritas, arcana ea opera de salute hominum sempiterna, impulsione quadam valida suavique complet et perficit, in ipso sunt omnia; in ipso, propter Spiritum Sanctum.

Rite igitur inviolateque custodito religionis studio, toti debito Trinitati beatissimae, quod magis magisque in christiano populo aequum est inculcari, ad virtutem Spiritus Sancti exponendam oratio Nostra convertitur. — Ac principio respici oportet ad Christum, conditorem Ecclesiae et nostri generis Redemptorem. Sane in operibus Dei externis illud eximie praestat Incarnati Verbi mysterium, in quo divinarum perfectionum sic enitet lux ut quidquam supra ne cogitari quidem possit, et quo aliud nullum humanae naturae esse poterat salutarius. Hoc igitur tantum opus, etsi totius Trinitatis fuit attamen Spiritui Sancto tamquam proprium adscribitur: ita ut de Virgine sic Evangelia commemorent: Inventa est in utero habens de Spiritu Sancto, et: Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est (Matth, I, 18,20). Idque merito adscribitur ei qui Patris et Filii est caritas ; quum hoc magnum pietatis Sacramentum (I Tim. III, 16) sit a summa Dei erga homines caritate profectum, prout Ioannes commonet: Sic Deus dilexit mundum ut Filium suum unigenitum daret (III, 16). Accedit quod natura humana evecta inde sit ad coniunctionem personalem cum Verbo: quae dignitas non ullis quidem data est eius promeritis, sed ex integra plane gratia, proptereaque ex munere veluti proprio Spiritus Sancti. Ad rem apposite Augustinus: Iste modus, inquit, quo est natus Christus de Spiritu Sancto, insinuât nobis gratiam Dei, qua homo nullis praecedentibus meritis, in ipso primo exordio naturae suae quo esse coepit, Verbo Dei copularetur in tantam personae unitatem, ut idem ipse esset Filius Dei qui Filius hominis, et Filius hominis qui Filius Dei (Enchir. c. XXXX - S. Th. 3a , q. XXXII, a. 1). Divini autem Spiritus opera non solum conceptio Christi effecta est, sed eius quoque sanctificatio animae, quae unctio in sacris libris nominatur (Actor, X, 38): atque adeo omnis eius actio praesente spiritu peragebatur (S. Basil, de Sp. S., c. XVI), praecipueque sacrificium sui: Per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo (Hebr. IX, 14). — Ista qui perpenderit, nihil erit ei mirum quod charismata omnia almi Spiritus in animam Christi affiuxerint. Namque in ipso copia insedit gratiae singulariter plena, quanto maximo videlicet modo atque efficacitate haberi possit; in ipso omnes sapientiae scientiaeque thesauri, gratiae gratis datae, virtutes, donaque omnino omnia quae tum Isaiae oraculis nunciata (IV, 1; XI, 2, 3), tum significata sunt admirabili ea columba ad lordaci nem, quum eas aquas suo Christus baptismate ad sacramentum novum consecra vit. Quo loco illa eiusdem Augustini recte conveniunt: Absurdissimum est dicere quod Christus, quum iam triginta esset annorum, accepit Spiritum Sanctum, sed venit ad baptismum sicut sine peccato, ita non sine Spiritu Sancto. Tum ergo, scilicet in baptismate, corpus suum, idest Ecclesiam, praefigurari dignatus est, in qua praecipue baptizati accipiunt Spiritum Sanctum (De Trin. l. XV, c. 26). Itaque Spiritus Sancti et praesentia conspicua super Christum et virtute intima in anima eius, duplex eiusdem Spiritus praesignifìcatur missio, ea nimirum quae in Ecclesia manifesto patet, et ea quae in animis iustorum secreto illapsu exercetur.

Ecclesia, quae iam concepta, ex latere ipso secundi Adami, velut in cruce dormientis, orta erat, sese in lucem hominum insigni modo primitus dedit die celeberrima Pentecostes. Ipsaque die beneficia sua Spiritus Sanctus in mystico Christi corpore prodere coepit, ea mira effusione quam Ioel propheta iampridem viderat (II, 28, 29): nam Paraclitus sedit super Apostolos ut novae coronae spirituales per linguas igneas imponerentur capiti illorum (Cyr. hierosol. catech. 17). Tum vero Apostoli de monte descenderunt, ut Chrysostomus scribit, non tabulas lapideas in manibus portantes, sicut Moyses, sed Spiritum in mente circumferentes, et thesaurum quemdam ac fontem dogmatum et charismatum effundentes (In Matth. hom. I- II Cor. III, 3). — Ita plane eveniebat illud extremum Christi ad Apostolos suos promissum de Spiritu Sancto mittendo, qui doctrinae, ipso afflante, traditae completurus ipse esset et quodammodo obsignaturus depositum: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo; quum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (Ioan. XVI, 12, 13). Hic enim qui Spiritus est veritatis, utpote simul a Patre, qui verum aeternum est, simul a Filio, qui veritas est substantialis, procedens, haurit ab utroque una cum essentia omnem veritatis quanta est amplitudinem: quam quidem veritatem impertit ac largitur Ecclesiae, auxilio presentissimo providens ut ipsa ne ulli unquam errori obnoxia sit, utque divinae doctrinae germina alere copiosius in dies possit et frugifera praestare ad populorum salutem. Et quoniam populorum salus, ad quam nata est Ecclesia, plane postulat ut haec munus idem in perpetuitatem temporum persequatur, perennis idcirco vita atque virtus a Spiritu Sancto suppetit, quae Ecclesiam conservat augetque: Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis (Ib. XIV, 16, 17). Ab ipso namque episcopi constituuntur, quorum ministerio non modo filii generantur, sed etiam patres, sacerdotes videlicet, ad eam regendam enutriendamque eodem sanguine quo est a Christo redempta: Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo (Act. XX, 28). Utrique autem, episcopi et sacerdotes, insigni Spiritus munere id habent ut peccata pro potestate deleant, secundum illud Christi ad Apostolos: Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt (Ioann. XX, 22, 23). Porro Ecclesiam opus esse plane divinum, alio nullo argumento praeclaras constat quam charismatum quibus undique illa ornatur splendore et gloria; auctore nimirum et datore Spiritu Sancto. Atque hoc affirmare sufficiat, quod quum Christus caput sit Ecclesiae, Spiritus Sanctus sit eius anima: Quod est in corpore nostro anima, id est Spiritus Sanctus in corpore Christi, quod est Ecclesia (S. Aug serm. CLXXXVII de temp ). — Quae ita quum sint, nequaquam comminisci et expectare licet aliam ullam ampliorem uberioremque divini Spiritus manifestationem et ostensionem; quae enim nunc in Ecclesia habetur, maxima sane est, eaque tamdiu manebit quoad Ecclesiae contingat ut, militiae emensa stadium, ad triumphantium in caelesti societate laetitiam educatur.

Quantum vero et quo modo Spiritus Sanctus in animis singulorum agat, id non minus admirabile est, quamquam intellectu paulo est difficilius, eo etiam quia omnem intuitum fugiat oculorum. — Haec pariter Spiritus effusio tantae est copiae, ut Christus ipse, cuius de munere proficiscitur, abundantissimo amni similem dixerit, prout est apud Ioannem: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae: cui testimonio idem Evangelista explanationem subiicit: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum (VII, 38, 39). Certum quidem est, in ipsis etiam hominibus iustis qui ante Christum fuerunt, insedisse per gratiam Spiritum Sanctum, quemadmodum de prophetis, de Zacharia, de Ioanne Baptista, de Simeone et Anna scriptum accepimus; quippe in Pentecoste non ita se Spiritus Sanctus tribuit, ut tunc primum esse sanctorum inhabitator inciperet, sed ut copiosius inundaret, cumulans sua dona, non inehoans, nec ideo novus opere, quia ditior largitate (S. Leo M. hom III de Pentec.). Verum, si et illi in filiis Dei numerabantur, conditione tamen perinde erant ac servi, quia etiam filius nihil differt a servo, quousque est sub tutoribus et actoribus (Gal, IV, 1, 2): ac, praeter quam quod iustitia in illis non erat nisi ex Christi meritis adventuri, communicatio Spiritus Sancti post Christum facta multo est copiosior, propemodum ut arram pretio vincit res pacta, atque ut imagini longe praestat veritas. Hoc propterea affirmavit Ioannes: Nondum erat Spiritus datas, quia Iesus non erat glorificatus (VII, 39). Statim igitur ut Christus, ascendens in altum, regni sui gloria tam laboriose parta potitus est, divitias Spiritus Sancti munifice reclusit, dedit dona hominibus (Eph. IV, 8). Nam, certa illa Spiritus Sancti datio vel missio post clarificationem Christi futura erat qualis nunquam antea fuerat, neque enim antea nulla fuerat, sed talis non fuerat (S. Aug. de Trin. 1. IV, c. 206). Siquidem natura humana necessario serva est Dei: Creatura serva est, servi nos Dei sumus secundum naturam (S. Cyr. Alex. Thesaur. 1. V, c. 5): quin etiam ob communem noxam natura nostra omnis in id vitium dedecusque prolapsa est, ut praeterea infensi Deo extiterimus: Eramus natura filii irae (Eph. II, 3). Tali nos a ruina exitioque sempiterno nulla usquam vis tanta erat quae posset erigere et vindicare. Id vero Deus, humanae naturae conditor, summe misericors praestitit per Unigenum suum: cuius beneficio factum, ut homo in gradum nobilitatemque, unde exciderat, cum donorum locupletiore ornatu sit restitutus. Eloqui nemo potest quale sit opus istud divinae gratiae in animis hominum; qui propterea luculenter tum in sacris litteris tum apud Ecclesiae patres, et regenerati et creaturae novae et consortes divinae naturae et filii Dei et deifici similibusque laudibus appellantur. — Iamvero tam ampla bona non sine causa debentur quasi propria Spiritui Sancto. Ipse enim est Spiritus adoptionis filiorum, in quo elamamus: Abba, Pater; idemque paterni amoris suavitate corda perfundit: Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei (Rom. VIII, 15. 16). Cui rei declarandae opportune cadit ea, quam Angelicus perspexit, similitudo inter utramque Spiritus Sancti operam ; quippe per eum ipsum et Christus est in sanctitate conceptus ut esset Filius Dei naturalis, et alii sanctificantur ut sint filii Dei adoptivi (S. Th. 3a, q. XXXII, a. 1). Ita, multo quidem nobilius quam in rerum natura fiat, ab amore oritur spiritualis regeneratio, ab Amore scilicet increato.

Huius regenerationis et renovationis initia sunt homini per baptisma: in quo sacramento, spiritu immundo ab anima depulso, illabitur primum Spiritus Sanctus, eamque similem sibi facit: Quod natum est ex Spiritu, spiritus est (Ioann. III, 7). Uberiusque per sacram confirmationem, ad constantiam et robur christianae vitae, sese dono dat idem Spiritus; a quo nimirum fuit victoria martyrum et virginum de illecebris corruptelarum triumphus. Sese, inquimus, dono dat Spiritus Sanctus: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ipse enimvero non modo affert nobis divina munera, sed eorumdem est auctor, atque etiam munus ipse est supremum; qui a mutuo Patris Filiique amore procedens, iure habetur et nuncupatur altissimi donum Dei. — Cuius doni natura et vis quo illustrius pateat, revocare oportet ea quae in divinis litteris tradita sacri doctoris explicaverunt, Deum videlicet adesse rebus omnibus in eisque esse, per potentiam, in quantum omnia eius potestati subduntur: per praesentiam, in quantum omnia nuda sunt et aperta oculis eius; per essentiam, in quantum adest omnibus ut causa essendi (S. Th. Ia , q. VIII, a. 3). At vero in homine est Deus non tantummodo ut in rebus, sed eo amplius cognoscitur ab ipso et diligitur; quum vel duce natura bonum sponte amemus, cupiamus, conquiramus. Praeterea Deus ex gratia insidet animae iustae tamquam in templo, modo penitus intimo et singulari; ex quo etiam sequitur ea necessitudo caritatis, qua Deo adhaeret anima coniunctissime, plus quam amico amicus possit benevolenti maxime et dilecto, eoque plene, suaviterque fruitur. — Haec autem mira coniunctio, quae suo nomine inhabitatio dicitur, conditione tantum seu statu ab ea discrepans qua caelites Deus beando complectitur, tametsi verissime efficitur praesenti totius Trinitatis numine, ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus (Ioann. XIV, 23), attamen de Spiritu Sancto tamquam peculiaris praedicatur. Siquidem divinae et potentiae et sapientiae vel in homine improbo apparent vestigia; caritatis, quae propria Spiritus veluti nota est, alius nemo nisi iustus est particeps. Atque illud cum re cohaeret, eumdem Spiritum nominari Sanctum, ideo etiam quod ipse, primus summusque Amor, animos moveat agatque ad sanctitatem, quae demum amore in Deum continetur. Quapropter Apostolus quum iustos appellat templum Dei, tales non expresse Patris aut Filii appellat, sed Spiritus Sancti: An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo? (I Cor VI, 19) — Inhabitantem in animis piis Spiritum Sanctum ubertas munerum caelestium multis modis consequitur. Nam, quae est Aquinatis doctrina, Quum Spiritus Sanctus procedat ut amor, procedit in ratione doni primi; unde dicit Augustinus, quod per donum quod est Spiritus Sanctus, multa propria dona dividuntur membris Christi (Summ. th. I, q. XXXVIII, a. 2 - S. Aug. de Trin. 1. XV, c. 19). In his autem muneribus sunt arcanae illae admonitiones invitationesque, quae instinctu Sancti Spiritus identidem in mentibus animisque excitantur; quae si desint, neque initium viae bonae habetur, neque progressiones, neque exitus salutis aeternae. Et quoniam huiusmodi voces et motiones occulte admodum in animis fiunt, apte in sacris paginis similes nonnunquam habentur venientis aurae sibilo; easque Doctor Angelicus scite confert motibus cordis, cuius tota vis est in animante perabdita: Cor habet quamdam influentiam occultam, et ideo cordi comparatur Spiritus Sanctus, qui invisibiliter Ecclesiam vivificat et unit (Summ. th. 3 a , q. VIII, a. 1 ad 3). — Hoc amplius, homini iusto, vitam scilicet viventi divinae gratiae et per congruas virtutes tamquam facultates agenti, opus plane est septenis illis quae proprie dicuntur Spiritus Sancti donis. Horum enim beneficio instruitur animus et munitur ut eius vocibus atque impulsioni facilius promptiusque obsequatur; haec propterea dona tantae sunt efficacitatis ut eum ad fastigium sanctimoniae adducant, tantaeque excellentiae ut in caelesti regno eadem quamquam perfectius, perseverent. Ipsorumque ope charismatum provocatur animus et effertur ad appetendas adipiscendasque beatitudines evangelicas quae, perinde ac flores verno tempore erumpentes, indices ac nunciae sunt beatitatis perpetuo mansurae. Felices denique sunt fructus ii, ab Apostolo enumerati (Gal. V, 22), quos hominibus iustis in hac etiam caduca vita Spiritus parit et exhibet, omni referios dulcedine et gaudio; cuiusmodi esse debent a Spiritu, qui est in Trinitate genitoris genitique suavitas, ingenti largitate atque ubertate perfundens omnes creaturas (S. Aug. de Trin. 1. VI, c. 9). — Itaque divinus Spiritus in aeterno sanctitatis lumine a Patre et a Verbo procedens, amor idem et donum, postquam se per velamen imaginum in testamento veteri exhibuit, plenam sui copiam effudit in Christum in eiusque corpus mysticum, quae est Ecclesia; atque homines in pravitatem et corruptelam abeuntes, praesentia et gratia sua tam salutariter revocavit, ut iam non de terra terreni, longe alia saperent et vellent, quasi de caelo caelestes.

Haec omnia quum tanta sint, quumque Spiritus Sancti bonitatem in nos immensam luculenter declarent, omnino postulant a nobis, ut obsequii pietatisque studium in eum quam maxime intendamus. Id autem christiani homines recte optimeque efficient, si eumdem certaverint maiore quotidie cura et noscere et amare et exorare: cuius rei gratia sit haec ad ipsos, prout sponte fluit paterno ex animo, cohortatio. — Fortasse ne hodie quidem in eis desunt, qui similiter rogati ut quidam olim a Paulo apostolo, acceperintne Spiritum Sanctum, respondeant similiter: Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus (Act. XIX, 2). Sin minus, multi certe in eius cognitione valde deficiunt; cuius quidem crebro usurpant nomen in religiosis actibus exercendis, sed ea fide quae crassis tenebris circumfusa est. Quapropter quotquot sunt sacri concionatores curatoresque animarum hoc meminerint esse suum, ut quae ad Spiritum Sanctum pertinent diligentius atque uberius populo tradant; sic tamen ut difficiles subtilesque absint controversiae, et prava eorum stultitia devitetur qui omnia etiam arcana divina temere conantur perscrutari. Illud potius commemorandum enucleateque explanandum est, quam multa et magna beneficia ab hoc largitore divino et manaverint ad nos et manare non desinant; ut vel error vel ignoratio tantarum rerum, lucis filiis indigna, prorsus depellatur. Hoc autem propterea urgemus, non modo quia id attingit mysterium quo ad vitam aeternam proxime dirigimur, ob eamque rem firme credendum; verum etiam quia bonum quo clarius pleniusque habetur cognitum, eo impensius diligitur et amatur. — Nempe Spiritui Sancto, quod alterum praestandum esse monuimus, debetur amor, quia Deus est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima, tua, et ex tota fortitudine tua (Deut. VI, 5). Amandusque idem est, quippe substantialis, aeternus, primus amor; amore autem nihil est amabilius: multoque id magis quia summis ipse nos cumulavit beneficiis, quae ut largientis benevolentiam testantur, ita gratum animum accipientis reposcunt. Qui amor duplicem habet utilitatem neque eam exiguam. Nam tum ad illustriorem in dies notitiam de Spiritu Sancto capiendam nos exacuet: Amans enim, ut Angelicus ait, non est contentus superficiali apprehensione amati, sed nititur singula quae ad amatum pertinent intrinsecus disquirere, et sic ad interiora eius ingreditur, sicut de Spiritu Sancto, qui est amor Dei, dicitur quod scrutatur etiam profunda Dei (I Cor, II, 10 – Summ. th. 1a , 2a, q. XXVIII, a. 2): tum caelestium donorum copiam nobis conciliari largiorem, eo quod donantis manum ut angustus animus contrahit, ita gratus et memor dilatat. Curandum tamen magnopere ut iste amor eiusmodi sit qui non in cogitatione arida externoque obsequio subsistat, sed ad agendum prosiliat, refugiat maxime a culpa; quum haec Spiritui Sancto, peculiari quodam nomine, accidat iniuriosior. Quanticumque enim sumus, tanti sumus ex bonitate divina; quae eidem Spiritui praesertim adscribitur: hunc benigne sibi facientem is offendit qui peccat, quique ipsis eius abusus muneribus et bonitati confisus, quotidie magis insolescit. — Ad haec, quum veritatis ille sit Spiritus, si quis ex infirmitate aut inscitia deliquerit, forsitan excusationis aliquid apud Deum habeat; at qui per malitiam veritati repugnet ab eaque se avertat, in Spiritum Sanctum peccat gravissime. Quod quidem aetate nostra increbuit adeo, ut deterrima ea tempora advenisse videantur a Paulo pronunciata, quibus homines iustissimo Dei iudicio obcaecati, falsa pro veris habituri sint, et huius mundi principi, qui mendax est et mendacii pater, tamquam veritatis magistro credituri: Mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio (II Thess, II, 10): in novissimis temporibus discedant quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum ( I Tim. IV, 1). — Quoniam vero Spiritus Sanctus in nobis, ut supra monuimus, quasi suo quodam in templo habitat, suadendum est illud Apostoli: Nolite contristare . Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis (Eph. IV, 30). Idque ipsum non satis est indigna omnia defugere, sed omni virtutum laude christianus homo nitere debet, ut hospiti tam magno tamque benigno placeat, castimonia in primis et sanctitudine; casta enim et sancta addecent templum. Hinc idem Apostolus: Nescitis quia templum, Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdei illum Detis; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 16, 17): formidolosae eae quidem, sed perquam iustae minae. — Postremo, Spiritum Sanctum exorari et obsecrari oportet, quippe cuius praesidio adiumentisque nemo unus non egeat maxime. Ut enim quisque est inops consilii, viribus infirmus, aerumnis pressus, pronus in vetitum, ita ad eum confugere debet, qui luminis, fortitudinis, consolationis, sanctitatis fons patet perennis. Atque illa homini in primis necessaria, admissorum venia, ab eo potissimum expetenda est: Spiritus Sancti proprium est quod sit donum Patris et Filii: remissio autem peccatorum fit per Spiritum Sanctum, tamquam per donum Dei (Summ. th. 3a , q. III, a. 8 ad 3 m ): de quo Spiritu apertius habetur in ordine rituali: Ipse est remissio omnium peccatorum (In Miss. rom. fer. III post Pent.). — Quanam vero ratione sit exorandus, perapte docet Ecclesia, quae supplex eum compellat et obtestatur suavissimis quibusque nominibus: Veni pater pauperum, veni dator munerum, veni lumen cordium: consolator optime, dulcis hospes animae, dulce refrigerium: eumdemque enixe implorat ut eluat, ut sanet, ut irriget mentes atque corda, detque confidentibus et virtutis meritum et salutis exitum et perenne gaudium. Nec dubitare ullo pacto licet an huiusmodi preces auditurus ille sit, quo auctore scriptum legimus: Ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26). Demum hoc est fidenter assidueque supplicandum, ut nos quotidie magis et luce sua illustret et caritatis suae quasi facibus incendat; sic enim fide et amore freti acriter enitantur ad praemia sempiterna, quoniam ipse est pignus hereditatis nostrae (Eph. I, 14).

Habetis, Venerabiles Fratres, quae ad fovendum Spiritus Sancti cultum monendo hortandoque placuit edicere : minimeque dubitamus, quin ope praesertim navitatis solertiaeque vestrae praeclaros in christiano populo sint fructus latura. Nostra quidem tantae huic rei persequendae nulla unquam defutura est opera, atque etiam consilium est ut, quibus subinde modis videbitur opportunius, idem pietatis studium tam praestabile alamus et provehamus. interea, quoniam biennio ante, datis litteris Provida matris, peculiares preces, easque ad maturandum christianae unitatis bonum, in sollemnibus Pentecostes catholicis commendavimus, libet de hoc ipso capite ampliora quaedam decernere. Decernimus igitur et mandamus ut per orbem catholicum universum, hoc anno itemque annis in perpetuum consequentibus, supplicatio novendialis ante Pentecostem in omnibus curialibus templis et, si Ordinarii locorum utile iudicarint, in aliis etiam templis sacrariisve fiat. Omnibus autem qui eidem novendiali supplicationi interfuerint, et ad mentem Nostram, rite oraverint, eis annorum septem septemque quadragenarum apud Deum indulgentiam in singulos dies concedimus; tum plenariam in uno quolibet eorumdem dierum vel festo ipso die Pentecostes, vel etiam quolibet ex octo subsequentibus, modo rite confessione abluti sacraque communione refecti ad eamdem mentem Nostram pie supplicaverint. Quibus beneficiis frui pariter eos posse volumus quos publicis illis precibus legitima causa prohibeat, vel ubi non ita commode, secundum Ordinarii prudentiam, in templo res fieri possit; dum tamen supplicationi novendiali privatim detur opera ceteraeque conditiones expleantur. Hoc praeterea placet de thesauro Ecclesiae in perpetuum tribuere, ut si qui vel publice vel privatim preces aliquas ad Spiritum Sanctum pro pietate sua iterum praestent quotidie per octavam Pentecostes ad festum inclusive sanctae Trinitatis, ceterisque ut supra conditionibus rite satisfecerint, ipsis liceat utramque iterum consequi indulgentiam. Quae omnia indulgentiae munera etiam animabus piis igni purgatorio addictis converti in suffragium posse, misericorditer in Domino concedimus.

Iam Nobis mens animusque ad ea revolat vota quae initio aperuimus; quorum eventum summis precibus a Divino Spiritu flagitamus, flagitabimus. Agite, Venerabiles Fratres, Nostris cum precibus vestras consocietis, vobisque hortatoribus universae christianae gentes coniungant suas, adhibita conciliatrice potenti et peracepta Virgine Beatissima. Quae ipsi rationes cum Spiritu Sancto intercedant intimae admirabilesque, probe nostis; ut Sponsa eius immaculata merito nominetur. Ipsius deprecatio Virginis multum profecto valuit et ad mysterium Incarnationis et ad eiusdem Paracliti in Apostolorum coronam adventum. Communes igitur preces pergat ipsa suffragio suo benignissima roborare, ut in universitate nationum tam misere laborantium divina rerum prodigia per almum Spiritum feliciter instaurentur, quae vaticinatione Davidica sunt celebrata: Emittes Spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae (Ps. CIII, 30). — Caelestium vero donorum auspicem et benevolentiae Nostrae testem vobis, Venerabiles Fratres, Clero populoque vestro Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die IX Maii anno MDCCCLXXXXVII, Pontificatus Nostri vigesimo.

LEO PAPA XIII



  • AAS 29 (1896-97), 644-658.

H. Denzinger, Enchiridion symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum, 43a ediz. bilingue, a c. di Peter Hünermann, Centro editoriale dehoniano, Bologna, 2012, pp. 1162-1169.