Divinarum institutionum (Migne)/I

This is the stable version, checked on 28 Decembris 2023. Template changes await review.


II 

Migne Patrologia Latina Tomus VI


Divinarum institutionum liber I (Lactantius), J. P. Migne cc_id: cps_2.Lactan.DiInLiI, cc_idno: 6807 c

Praefatio.

QUANTI SIT ET FUERIT SEMPER COGNITIO VERITATIS.

6.0111A| Magno et excellenti ingenio viri, cum se doctrinae penitus dedissent, 6.0111A| quidquid laboris poterat impendi, contemptis omnibus et privatis et publicis actionibus, ad inquirendae veritatis studium contulerunt; existimantes multo esse praeclarius humanarum divinarumque rerum investigare ac scire rationem, quam aut struendis opibus, aut cumulandis honoribus inhaerere. Quibus rebus, quoniam fragiles terrenaeque sunt 6.0112A| et ad solius corporis pertinent cultum, nemo melior, nemo justior effici potest. Erant illi quidem veritatis cognitione dignissimi, quam scire tantopere cupiverunt; atque ita, ut eam rebus omnibus arteponerent. Nam et abjecisse quosdam res familiares suas, et renuntiasse universis voluptatibus constat, ut solam nudamque veritatem nudi expeditique sequerentur: tantumque apud eos veritatis nomen et auctoritas 6.0113A| valuit, ut in ipsa esse summi boni praemium praedicarent. 6.0113A| Sed neque adepti sunt id quod volebant: et operam simul atque industriam perdiderunt; quia veritas, id est arcanum summi Dei, qui fecit omnia, ingenio ac propriis non potest sensibus comprehendi: alioqui nihil inter Deum hominemque distaret, si consilia et dispositiones illius majestatis aeternae cogitatio assequeretur humana. Quod quia fieri non potuit, ut homini per seipsum ratio divina innotesceret, non est passus hominem Deus lumen sapientiae requirentem diutius errare, ac sine ullo laboris effectu vagari per tenebras inextricabiles; aperuit oculos ejus aliquando, et notionem veritatis munus suum fecit: ut et humanam sapientiam nullam esse monstraret, et erranti ac vago viam consequendae 6.0113B| immortalitatis ostenderet.
Verum quoniam pauci utuntur hoc coelesti beneficio ac munere; quod obvoluta in obscuro veritas latet; eaque vel contemptui doctis est, quia idoneis assertoribus eget, vel odio indoctis, ob insitam sibi austeritatem, quam natura hominum proclivis in vitia pati non potest (nam quia virtutibus amaritudo permixta est, vitia vero voluptate condita sunt; illa 6.0114A| offensi, hac deliniti feruntur in praeceps, et bonorum specie falsi, mala pro bonis amplectuntur) succurrendum esse his erroribus credidi: ut et docti ad veram sapientiam dirigantur et indocti ad veram religionem. Quae professio multo melior, utilior, gloriosior putanda est, quam illa oratoria, in qua diu versati, non ad virtutem, sed plane ad argutam malitiam juvenes erudiebamus. Multo quippe nunc rectius de praeceptis coelestibus disseremus, quibus ad cultum verae majestatis mentes hominum instruere possimus: nec tam de rebus humanis bene meretur, qui scientiam bene dicendi affert, quam qui pie atque innocenter docet vivere: idcirco apud Graecos majore in gloria philosophi, quam oratores fuerunt. Illi enim recte vivendi doctores sunt existimati: quod 6.0114B| est longe praestabilius: quoniam bene dicere, ad paucos pertinet, bene autem vivere ad omnes. Multum tamen nobis exercitatio illa fictarum litium contulit, ut nunc majore copia et facultate dicendi causam veritatis peroremus: quae licet possit sine eloquentia defendi, ut est a multis saepe defensa; tamen claritate ac nitore sermonis illustranda, et quodammodo disserenda est, ut potentius in animos 6.0115A| influat et vi sua instructa, 6.115A| et luce orationis ornata.

CAPUT PRIMUM. De religione et sapientia.

De religione itaque nobis rebusque divinis instituitur disputatio. Nam si quidam maximi oratores professionis suae quasi veterani, decursis operibus actionum suarum, postremo se philosophiae tradiderunt, eamque sibi requiem laborum justissimam putaverunt; si animos suos in earum rerum, quae inveniri non poterant, inquisitione torquerent, ut non tam otium sibi, quam negotium quaesisse videantur, et quidem multo molestius, quam in quo fuerant 6.0115B| ante versati: quanto justius ego me ad illam 6.0116A| piam, veram, divinamque sapientiam, quasi ad portum aliquem tutissimum conferam, in qua omnia dictu prona sunt, auditu suavia, facilia intellectu, honesta susceptu? Et si quidam prudentes, et arbitri aequitatis, Institutiones civilis juris compositas ediderunt, quibus civium dissidentium lites contentionesque sopirent: quanto melius nos et rectius divinas Institutiones litteris persequemur; in quibus non de stillicidiis, aut aquis arcendis, aut de manu conserenda, sed de spe, de vita, de salute, de immortalitate, de Deo loquemur, ut superstitiones mortiferas, erroresque turpissimos sopiamus?
Quod opus nunc nominis tui auspicio inchoamus, Constantine, Imperator Maxime, qui primus Romanorum 6.0116B| principum, repudiatis erroribus, majestatem 6.0117A| Dei singularis ac veri et cognovisti et honorasti. Nam cum ille dies felicissimus orbi terrarum illuxisset, quo te Deus summus ad beatum imperii culmen evexit, salutarem universis et optabilem principatum praeclaro initio auspicatus es, cum eversam sublatamque justitiam reducens, teterrimum aliorum facinus 6.0117A| expiasti: pro quo facto dabit tibi Deus felicitatem, virtutem, diuturnitatem: ut eadem justitia, qua juvenis exorsus es, gubernaculum reipublicae etiam senex teneas, tuisque liberis, ut ipse a patre accepisti, tutelam Romani nominis tradas. Nam malis, qui adhuc adversus justos in aliis terrarum partibus saeviunt, quanto serius, tanto vehementius idem omnipotens mercedem sceleris exsolvet: quia ut est erga pios indulgentissimus pater, sic adversus impios rectissimus 6.0117B| judex. Cujus religionem cultumque divinum cupiens defendere, quem potius appellem, quem alloquar, nisi eum per quem rebus humanis justitia et sapientia restituta est?
Omissis ergo hujusce terrenae philosophiae auctoribus nihil certi afferentibus, aggrediamur viam rectam: quos equidem, si putarem satis idoneos ad bene vivendum duces esse, et ipse sequerer, et alios, ut sequerentur, hortarer. Sed cum inter se magna concertatione dissideant, secumque ipsi plerumque discordent, apparet eorum iter nequaquam esse directum: siquidem sibi quique, ut est libitum, proprias vias impresserunt, confusionemque magnam inquirentibus 6.0117C| veritatem reliquerunt. Nobis autem, qui sacramentum 6.0118A| verae religionis accepimus, cum sit veritas revelata divinitus, cum doctorem sapientiae ducemque veritatis Deum sequamur, universos sine ullo discrimine vel sexus vel aetatis ad coeleste pabulum convocamus. Nullus enim suavior animo cibus est, quam cognitio veritatis, cui asserendae atque illustrandae septem volumina destinavimus, quamvis ea res infiniti pene sit operis et immensi: ut si quis haec dilatare atque exequi plenissime velit, tanta illi rerum copia exuberet, ut nec libri modum nec finem reperiat oratio. Sed nos idcirco breviter omnia colligemus; quod ea quae allaturi sumus, tam clara sunt et lucida, ut magis mirum esse videatur tam obscuram videri hominibus veritatem, et iis praecipue, qui sapientes vulgo putantur, vel quod tantummodo 6.0118B| instituendi nobis homines erunt, hoc est, ab errore quo sunt implicati, ad rectiorem viam revocandi.
Quod si fuerimus, ut spero, assecuti, mittemus eos ad ipsum doctrinae uberrimum ac plenissimum fontem, cujus haustu atque potu conceptam visceribus sitim sedent, ardoremque restinguant. Eruntque illis omnia facilia, prona, manifesta: modo ne pigeat ad percipiendam sapientiae disciplinam, legendi, vel audiendi patientiam commodare. Multi enim superstitionibus vanis pertinaciter inhaerentes, obdurant se contra manifestam veritatem, non tam de suis religionibus, quas prave asserunt, bene meriti, quam de se male: qui cum habeant iter rectum, devios sequuntur 6.0118C| anfractus; planum deserunt, ut per praecipitium 6.0119A| labantur; 6.0119A| lucem relinquunt, ut in tenebris caeci ac debiles jaceant. His consulendum est ne contra se pugnent, velintque se tandem ab inveteratis erroribus liberari: quod utique facient, si, quare sint nati, aliquando perviderint. Haec enim pravitatis est causa, ignoratio sui; quam si quis, cognita veritate, discusserit, sciet quo referenda, et quemadmodum sibi vita degenda sit. Cujus scientiae summam breviter circumscribo: ut neque religio ulla sine sapientia suscipienda sit, nec ulla sine religione probanda sapientia.

CAPUT II. Quod providentia sit in rebus humanis.

Suscepto igitur illustrandae veritatis officio, non putavi adeo necessarium ab illa quaestione principium sumere, quae videtur prima esse natura: sitne providentia, quae rebus omnibus consulat; an fortuitu vel facta sint omnia vel regantur. Cujus sententiae auctor est Democritus, confirmator Epicurus. Sed et antea Protagoras, qui deos in dubium vocavit; et postea Diagoras, qui exclusit; et alii nonnulli qui non putaverunt deos esse; quid aliud effecerunt, nisi ut nulla esse providentia putaretur? quos tamen et caeteri philosophi, ac maxime Stoici acerrime retuderunt, 6.0121A| 6.0121A| docentes, nec fieri mundum sine divina ratione potuisse, nec constare, nisi summa ratione regeretur. Sed et M. Tullius, quamvis Academicae disciplinae defensor esset, de providentia gubernatrice rerum et multa et saepe disseruit, Stoicorum argumenta confirmans, et nova ipse afferens plurima: quod facit tum in omnibus philosophiae suae libris, tum maxime in iis qui sunt de Natura deorum.
Nec difficile sane fuit paucorum hominum prave sentientium redarguere mendacia testimonio populorum atque gentium in hac una re non dissidentium. Nemo est enim tam rudis, tam feris moribus, qui oculos suos in coelum tollens, tametsi nesciat cujus Dei providentia regatur hoc omne quod cernitur, non aliquam tamen esse intelligat ex ipsa rerum magnitudine, 6.0121B| motu, dispositione, constantia, utilitate, pulchritudine, temperatione: nec posse fieri quin id, quod mirabili ratione constat, consilio majori aliquo sit instructum. Et nobis utique facillimum est exequi hanc partem quamlibet copiose. Sed quia multum inter philosophos agitata res est, et providentiam tollentibus satis responsum videtur ab hominibus argutis 6.0122A| et eloquentibus, et de solertia divinae providentiae per totum hoc opus, quod suscepimus, sparsim dicere necesse est; omittamus in praesenti hanc quaestionem, quae cum caeteris sic cohaeret, ut nihil a nobis disseri posse videatur, ut non simul de providentia disseratur.

CAPUT III. Uniusne potestate Dei mundus regatur, an multorum?

Sit ergo nostri operis exordium quaestio illa consequens ac secunda: utrum potestate unius Dei mundus regatur, anne multorum? Nemo est qui quidem sapiat, rationemque secum putet, non unum esse intelligat, qui et condiderit omnia, et eadem, qua condidit, virtute moderetur. Quid enim multis 6.0122B| opus est ad mundi regimen sustinendum? nisi forte arbitremur, si plures sint, minus habere singulos nervorum atque virium. Quod quidem faciunt ii, qui multos esse volunt; quia necesse est imbecilles esse: siquidem singuli, sine auxilio reliquorum, tantae molis gubernaculum sustinere non possent. Deus autem, qui est aeterna mens, ex omni utique parte 6.0123A| perfectae consummataeque virtutis est. Quod si verum est, unus sit necesse est. Potestas enim, vel virtus absoluta, relinet suam propriam firmitatem. Id autem solidum existimandum est, cui nihil decedere; 6.0123A| id perfectum, cui nihil possit accedere.
Quis dubitet potentissimum esse regem, qui totius orbis habeat imperium? neque immerito: cum illius sint, quae ubique sunt omnia; cum ad eum solum omnes undique copiae congerantur. At si plures partiantur orbem, minus certe opum, minus virium singuli habebunt, cum intra praescriptam portionem se quisque contineat. Eodem etiam modo dii, si plures sint, minus valebunt, aliis tantumdem in se habentibus. Virtutis autem perfectior natura potest esse in eo, in quo totum est, quam in eo, in quo 6.0123B| pars exigua de toto est. Deus vero, si perfectus est (quia perfectus est) ut esse debet, non potest esse nisi unus, ut in eo sint omnia. Deorum igitur virtutes ac potestates infirmiores sint necesse est: quia tantum singulis deerit quantum in caeteris fuerit; ita quanto plures, tanto minores erunt. Quid, quod summa illa rerum potestas ac divina vis ne semel quidem dividi potest? Quidquid enim capit divisionem, et interitum capiat necesse est. Si autem interitus procul est a Deo, quia incorruptibilis est et aeternus, consequens est ut dividi potestas divina non possit. Deus ergo unus est, si nihil esse aliud potest, quod tantumdem capiat potestatis; et ii tamen, qui multos esse arbitrantur, officia inter se dicunt esse partitos: de quibus omnibus suo loco disputabimus. Illud interim, quod ad praesentem locum pertinet, teneo. 6.0123C| Si partiti sunt inter se officia, eodem revolvitur res, ut ex iis quilibet sufficere, omnibus nequeat. Perfectus 6.0124A| igitur jam non erit, qui, cessantibus caeteris, non potest omnia gubernare. Ita fit ut ad regendum mundum unius perfecta virtute magis opus sit, quam imbecillitate multorum. Qui autem putat hanc tantam magnitudinem non posse ab uno regi, fallitur. Nec enim quanta sit vis potestasque divinae majestatis intelligit, si existimat singularem Deum, qui facere mundum potuit, eumdem regere non posse quem fecit. At si concipiat animo, quanta sit divini hujus operis immensitas cum antea nihil esset, tamen virtute atque consilio Dei ex nihilo esse conflatam; quod opus nisi ab uno inchoari perficique non potuit: jam intelliget, multo facilius esse ab uno regi, quod est ab uno constitutum.
Dicat fortasse aliquis, ne fabricari quidem tam 6.0124B| immensum opus mundi, nisi a pluribus potuisse: quamlibet multos, quamlibet magnos faciat, quidquid in multis magnitudinis, potestatis, virtutis, majestatisque posuerit, id totum in unum confero, et in uno esse dico; ut tantum in eo sit istarum rerum, quantum nec cogitari nec dici potest. Qua in re quoniam et sensu deficimus et verbis; quia neque tantae intelligentiae lucem pectus humanum, neque explanationem tantarum rerum capit lingua mortalis: idipsum intelligere nos oportet ac dicere. Video rursus quid e contrario dici possit: tales esse illos plures, qualem nos volumus unum. At hoc fieri nullo pacto potest, quod singulorum potestas progredi longius non valebit, occurrentibus sibi postestatibus caeterorum. Necesse est enim ut suos quisque limites aut transgredi nequeat, aut si transgressus fuerit, suis 6.0124C| alterum finibus pellat. Non vident, qui deos multos esse credunt, fieri posse ut aliqui diversum velint; 6.0125A| ex qua re disceptatio inter eos et certamen oriatur: sicut Homerus bellantes inter se deos finxit; 6.0125A| cum alii Trojam capi vellent, alii repugnarent. Unius igitur arbitrio mundum regi necesse est. Nisi enim singularum partium potestas ad unam providentiam referatur, non poterit summa ipsa constare; unoquoque nihil curante amplius, quam quod ad eum proprie pertinet: sicut ne res quidem militaris, nisi unum habeat ducem atque rectorem. Quod si in uno exercitu tot fuerint imperatores, quot legiones, quot cohortes, quot cunei, quot alae, primum nec instrui poterit acies, unoquoque periculum recusante; nec regi facile, aut temperari, quod suis propriis consiliis utantur omnes, quorum diversitate plus noceant, quam prosint: sic in hoc rerum naturae imperio, nisi 6.0125B| unus fuerit, ad quem totius summae cura referatur, universa solventur et corruent.
Dicere autem, multorum arbitrio regi mundum, tale 6.0126A| est, quale si quis affirmet in uno corpore multas esse mentes: quoniam multa et varia sunt ministeria membrorum; ut singulos corporis sensus singulae mentes regere credantur, item multi affectus, quibus commoveri solemus vel ad iram, vel ad cupiditatem, vel ad laetitiam, vel ad metum, vel ad miserationem; ut in his omnibus totidem mentes putentur operari: quod si quis profecto dicat, ne ipsam quidem, quae una est, habere videatur. Quod si in uno corpore tantarum rerum gubernationem mens una possidet, et universis simul intenta est; cur aliquis existimet mundum non posse ab uno regi, a pluribus posse? Quod quia intelligunt isti assertores deorum, ita eos praeesse singulis rebus ac partibus dicunt, ut tamen unus sit rector eximius. Jam ergo caeteri dii non 6.0126B| erunt sed satellites ac ministri, quos ille unus maximus et polens omnium his officiis praefecerit; et ipsi 6.0127A| ejus imperio ac nutibus servient. 6.0127A| Si universi pares non sunt, non igitur dii omnes sunt. Nec enim potest hoc idem esse, quod servit, et quod dominatur. Nam si Deus est nomen summae potestatis, incorruptibilis esse debet, perfectus, impassibilis, nulli rei subjectus. Ergo dii non sunt, quos parere uni maximo Deo necessitas cogit. Sed quia non frustra falluntur ii qui hoc ita putant, causam hujus erroris paulo post aperiemus. Nunc unitatem divinae potestatis testimoniis comprobemus.

CAPUT IV. Quod unus vere sit Deus a prophetis etiam praenuntiatus.

Prophetae, qui fuerunt admodum multi, unum Deum praedicant, unum loquuntur: quippe qui unius Dei 6.0127B| spiritu pleni, quae futura essent, pari et consona voce praedixerunt. At enim veritatis expertes non putant his esse credendum. Illas enim non divinas, sed humanas voces fuisse aiunt. Videlicet quia de uno Deo praeconium faciunt, aut insani, aut fallaces fuerunt. At quin impleta esse implerique quotidie illorum vaticinia videmus; et in unam sententiam congruens 6.0128A| divinatio docet non fuisse furiosos. Quis enim mentis emotae, non modo futura praecinere, sed etiam cohaerentia loqui possit? Num ergo fallaces erant, qui talia loquebantur? quid ab his tam longe alienum quam ratio fallendi, cum caeteros ab omni fraude cohiberent? Idcirco enim a Deo mittebantur, ut et praecones essent majestatis ejus, et correctores pravitatis humanae.
Praeterea voluntas fingendi ac mentiendi eorum est qui opes appetunt, qui lucra desiderant; quae res procul ab illis sanctis viris abfuit. Ita enim delegato sibi officio functi sunt, ut, derelictis omnibus ad tutelam vitae necessariis, non modo in futurum, sed ne in diem quidem laborarent, contenti extemporali cibo, quem Deus subministrasset: et hi non modo 6.0128B| quaestum nullum habuerunt, sed etiam cruciatus atque mortem. Amara sunt enim vitiosis ac male viventibus praecepta justitiae. Itaque ii, quorum peccata et arguebantur et prohibebantur, excruciatos eos acerbissime necaverunt. Ergo a quibus abfuit studium lucri, abfuit etiam voluntas et causa fallendi. Quid, quod aliqui eorum principes aut etiam reges fuerunt, in 6.0129A| quos cadere non posset 6.0129A| suspicio cupiditatis ac fraudis, et tamen praeconium Dei singularis eadem, qua caeteri, divinatione fecerunt?

CAPUT V. De testimoniis poetarum et philosophorum.

Sed omittamus sane testimonia prophetarum, ne minus idonea probatio videatur esse de his, quibus omnino non creditur. Veniamus ad auctores; et eos ipsos ad veri probationem testes citemus, quibus contra nos uti solent, poetas dico ac philosophus. Ex his unum Deum probemus necesse est: non quod illi habuerint cognitam veritatem; sed quod veritatis 6.0130A| ipsius tanta vis est, ut nemo possit esse tam caecus, qui non videat ingerentem se oculis divinam claritatem. Poetae igitur, quamvis deos carminibus ornaverint, et eorum res gestas amplificaverint summis laudibus, saepissime tamen confitentur spiritu vel mente una contineri regique omnia. Orpheus, qui est vetustissimus poetarum, et aequalis ipsorum deorum (siquidem traditur inter Argonautas cum Tyndaridis et Hercule navigasse), Deum verum et magnum, πρωτόγονον, id est primogenitum, appellat; quod ante ipsum nihil sit genitum, sed ab ipso sint cuncta generata: eumdem etiam φάνητα nominat; quod cum adhuc nihil esset, primus ex infinito apparuerit et 6.0131A| extiterit. Cujus originem atque naturam quia concipere animo non poterat, ex aere immenso natum esse dixit: Πρωτόγονος φαέθων περὶ μήκεος ἠέρος υἱός. Aliud enim amplius quod diceret non habebat. Hunc ait esse omnium deorum parentem, quorum causa coelum condiderit, liberisque prospexerit ut haberent habitaculum, sedemque communem: ἔκτισεν ἀθανάτοις δόμον ἄφθιτον. 6.0131A| Natura igitur et ratione ducente, intellexit esse praestantissimam potestatem coeli ac terrae conditricem. Non poterat enim dicere Jovem esse principem rerum, qui erat Saturno genitus; neque Saturnum ipsum, qui coelo natus ferebatur: coelum autem tamquam Deum primum constituere non audebat, quod videbat elementum esse mundi, quod ipsum eguerit auctore. Haec eum ratio perduxit ad 6.0131B| illum Deum primogenitum, cui assignat et tribuit principatum.
Homerus nihil nobis dare potuit, quod pertineat ad veritatem, qui humana potius quam divina conscripsit. Potuit Hesiodus, qui deorum generationem unius libri opere complexus est. Sed tamen nihil dedit, non a Deo conditore sumens exordium, sed a chao, quod est rudis inordinataeque materiae confusa congeries: 6.0132A| cum explanare ante debuerit, chaos ipsum unde, quando, quomodo esse, aut constare coepisset. Nimirum sicut ab aliquo artifice disposita, ordinata, effecta sunt omnia: sic ipsam materiam fictam esse ab aliquo necesse est. Quis igitur hanc, nisi Deus, fecit, cujus potestati subjacent omnia? sed refugit hoc ille dum horret incognitam, veritatem. Non enim Musarum instinctu, sicut videri volebat, in Helicone carmen illud effudit; sed meditatus venerat et paratus.
Nostrorum primus Maro non longe fuit a veritate; cujus de summo Deo, quem mentem ac spiritum nominavit, haec verba sunt:

Principio coelum, ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum lunae, Titaniaque astra, Spiritus intus alit; totamque infusa per artus Meus agitat molem, et magno se corpore miscet. 6.0132B| Ac ne quis forte ignoret quisnam esset ille spiritus, qui tantum haberet potestatis, declaravit alio loco, dicens: Deum namque ire per omnes Terrasque, tractusque maris, coelumque profundum. Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum, Quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas. Ovidius quoque in principio praeclari operis, sine ulla 6.0133A| nominis dissimulatione, a Deo, quem fabricatorem mundi, quem rerum opificem vocat, mundum fatetur instructum. Quod si vel Orpheus, vel hi nostri, quae 6.0133A| natura ducente senserunt, in perpetuum defendissent, eamdem quam nos sequimur, doctrinam comprehensa veritate tenuissent.

Sed hactenus de poetis. Ad philosophos veniamus, quorum gravior est auctoritas, certiusque judicium; quia non rebus commentitiis, sed investigandae veritati studuisse creduntur. Thales Milesius, qui unus e septem sapientium numero fuit, quique primus omnium quaesisse de causis naturalibus traditur, aquam esse dixit, ex qua nata sint omnia; Deum autem esse mentem, quae ex aqua cuncta formaverit. Ita materiam 6.0133B| rerum posuit in humore; principium causamque 6.0134A| nascendi constituit in Deo. Pythagoras ita definivit quid esset Deus: « Animus, qui per universas mundi partes, omnemque naturam commeans atque diffusus; ex quo omnia, quae nascuntur animalia, vitam capiunt. » Anaxagoras Deum esse dixit infinitam mentem, quae per seipsam moveatur, Antisthenes multos quidem esse populares deos, unum tamen naturalem, summae totius artificem. Cleanthes et Anaximenes aethera dicunt esse summum Deum; cui opinioni poeta noster assensit:

Tum pater omnipotens foecundis imbribus aether Conjugis in gremium laetae descendit, et omnes Magnus alit magno permixtus corpore foetus. 6.0134B| Chrysippus naturalem vim divina ratione praeditam, 6.0135A| interdum divinam necessitatem Deum nuncupat. Item Zeno 6.0135A| divinam naturalemque legem.

Horum omnium sententia, quamvis sit incerta, eodem tamen spectat, ut providentiam unam esse consentiant. Sive enim natura, sive aether, sive ratio, sive mens, sive fatalis necessitas, sive divina lex, sive quid aliud dixeris; idem est, quod a nobis dicitur Deus. Nec obstat appellationum diversitas, cum ipsa significatione ad unum omnia revolvantur. Aristoteles, quamvis secum ipse dissideat, ac repugnantia sibi et dicat et sentiat, in summum tamen unam mentem mundo praeesse testatur. Plato, qui omnium sapientissimus judicatur, monarchiam plane aperteque defendit; nec aethera, aut rationem, aut naturam, sed, ut est, Deum nominat; ab eo mundum 6.0135B| hunc perfectum atque mirabilem esse fabricatum. Quem Cicero secutus atque imitatus in plurimis, Deum frequenter confitetur, ac supremum vocat in 6.0136A| iis libris, quos de Legibus scripsit; ab eoque regi mundum argumentatur, cum disputat de Natura deorum, hoc modo: « Nihil est praestantius Deo; ab eo igitur mundum regi necesse est. Nulli igitur est naturae obediens aut subjectus Deus; omnem ergo regit ipse naturam. » Quid autem sit Deus, in Consolatione definit: « Nec vero Deus ipse, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens ac movens. »
Annaeus quoque Seneca, qui ex Romanis vel acerrimus Stoicus fuit, quam saepe summum Deum merita laude prosequitur! Nam cum de immatura morte dissereret: « Non intelligis, inquit, auctoritatem ac majestatem judicis tui, rectorem orbis terrarum, coelique 6.0136B| et deorum omnium Deum, a quo ista numina, quae singula adoramus, et colimus, suspensa sunt. » Item in Exhortationibus: « Hic, cum prima fundamenta 6.0137A| molis pulcherrimae jaceret, et hoc ordiretur, quo neque majus quidquam novit natura, nec melius; ut omnia sub ducibus suis irent, quamvis ipse per totum se corpus intenderat, tamen ministros regni sui deos genuit. » 6.0137A| Et quam multa alia de Deo nostris similia locutus est: quae nunc differo, quod aliis locis opportuniora sunt. Nunc satis est demonstrare, summo ingenio viros attigisse veritatem, ac pene tenuisse; nisi eos retrorsum infatuata pravis opinionibus consuetudo rapuisset, qua et deos alios esse opinabantur, et ea, quae in usum hominis Deus fecit, tamquam sensu praedita essent, pro diis habenda, et colenda credebant.

CAPUT VI. De divinis testimoniis et de Sibyllis et earum carminibus.

Nunc ad divina testimonia transeamus: sed prius unum proferam, quod est simile divino, et ob nimiam vetustatem, et quod is, quem nominabo, ex hominibus in deos relatus est. Apud Ciceronem C. Cotta pontifex disputans contra Stoicos de religionibus, et de varietate opinionum, quae solent esse de diis, ut more academicorum omnia faceret incerta, quinque fuisse Mercurios ait; et enumeratis per ordinem quatuor, quintum fuisse eum, a quo occisus sit Argus, ob eamque causam in Aegyptum profugisse, atque Aegyptiis leges ac litteras tradidisse. Hunc 6.0139A| Aegyptii Thoyth appellant, 6.0139A| a quo apud eos primus anni sui mensis, id est september, nomen accepit. Idem oppidum condidit, quod etiam nunc Graece vocatur Ἑρμόπολις; et Phenatae colunt eum religiose. Qui tametsi homo, fuit tamen antiquissimus, et instructissimus omni genere doctrinae: adeo ut ei multarum rerum et artium scientia Trismegisto cognomen imponeret. Hic scripsit libros, et quidem multos, ad cognitionem divinarum rerum pertinentes, in quibus majestatem summi ac singularis Dei asserit, iisdemque nominibus appellat, quibus nos, Deum et patrem. Ac ne quis nomen ejus requireret, ἀνώνυμον esse dixit; eo quod nominis proprietate non egeat, 6.0140A| ob ipsam scilicet unitatem. Ipsius haec verba sunt: Ὁ δὲ Θεὸς εἷς, ὁ δὲ εἷς ὀνόματος οὐ προσδέεται· ἔστι γὰρ ὁ ὢν ἀνωνυμος. Deo igitur nomen non est, quia solus est; nec opus est proprio vocabulo, nisi cum discrimen exigit multitudo, ut unamquamque personam sua nota et appellatione designes. Deo autem, quia semper unus est, proprium nomen est Deus.
Superest de responsis carminibusque sacris testimonia, quae sunt multo certiora, proferre. Nam fortasse ii, contra quos agimus, nec poëtis putent esse credendum, tamquam vana fingentibus; nec philosophis, quod errare potuerint, quia et ipsi homines fuerint. M. Varro, quo nemo umquam doctior, ne apud 6.0141A| graecos quidem nedum apud latinos vixit, 6.0141A| in libris rerum divinarum, quos ad C. Caesarem pontificem maximum scripsit, cum de quindecim viris loqueretur, Sibyllinos libros ait non fuisse unius Sibyllae; sed appellari uno nomine Sibyllinos quod omnes foeminae vates Sibyllae, sint a veteribus nuncupatae, vel ab unius Delphidis nomine, vel a consiliis deorum enuntiandis. σιοὺς enim deos, non θεοὺς, et consilium non βουλὴν, sed βυλὴν appellabant Aeolico genere sermonis: itaque Sibyllam dictam esse quasi σιοβολὴν; caeterum Sibyllas decem numero fuisse; easque omnes enumeravit sub auctoribus, qui de singulis scriptitaverint: primam 6.0142A| fuisse de Persis, cujus mentionem fecerit Nicanor, qui res gestas Alexandri Macedonis scripsit: secundam Lybissam, cujus meminit Euripides in Lamiae prologo: tertiam Delphida, de qua Chrysippus loquitur in eo libro, quem de divinatione composuit: quartam Cimmeriam in Italia, quam Naevius in libris belli Punici, Piso in annalibus nominat: quintam Erythraeam, quam Apollodorus Erythraeus affirmat suam fuisse civem, eamque Graiis Ilium petentibus vaticinatam, et perituram esse Trojam, et Homerum mendacia scripturum: sextam Samiam de qua scribit Eratosthenes in antiquis annalibus Samiorum repeisse 6.0143A| se scriptum: septimam Cumanam 6.0143A| nomine Amaltheam, quae ab aliis Demophile vel Herophile nominatur; eamque novem libros attulisse ad regem Tarquinium Priscum, ac pro eis trecentos Philippeos postulasse; regemque aspernatum pretii magnitudinem, derisisse mulieris insaniam: illam in conspectu Regis tres combussisse, ac pro reliquis idem pretium postulasse: Tarquinium multo magis mulierem insanire putasse. Quae denuo tribus aliis exustis, cum in eodem pretio perseveraret, motum esse regem, ac residuos trecentis aureis emisse: quorum postea numerus sit auctus, Capitolio refecto, quod ex omnibus civitatibus et Italicis, et Graecis, et praecipue 6.0143B| Erythraeis coacti, allatique sunt Romam, cujuscumque 6.0144A| Sibyllae nomine fuerint: octavam Hellespontiam in agro Trojano natam; vico Marpesso, circa oppidum Gergithium; quam scribit Heraclides Ponticus Solonis et Cyri fuisse temporibus: nonam Phrygiam, quae vaticinata sit Ancyrae: decimam Tiburtem, nomine Albuneam, quae Tiburi colitur ut dea, juxta ripas amnis Anienis, cujus in gurgite simulacrum ejus inventum esse dicitur, tenens in manu librum: cujus sortes Senatus in Capitolium transtulerit.
Harum omnium Sibyllarum carmina et feruntur et habentur, praeterquam Cumaeae, cujus libri a Romanis occuluntur, nec eos ab ullo, nisi a quindecim viris inspici fas habent. Et sunt singularum singuli 6.0145A| libri: 6.0145A| qui quia Sibyllae nomine inscribuntur, unius esse creduntur; suntque confusi, nec discerni ac suum cuique assignari potest: nisi Eruthraeae, quae et nomen suum verum carmini inseruit, et Erythraeam se nominatum iri praelocuta est, cum esset orta Babylone: sed et nos confuse Sibyllam dicemus, sicubi testimoniis earum fuerit abutendum. 6.0146A| Omnes igitur hae Sibyllae unum Deum praedicant; maxime tamen Erythraea, quae celebrior inter caeteras ac nobilior habetur: siquidem Fenestella, diligentissimus Scriptor de quindecim viris dicens, ait, restituto Capitolio, retulisse ad Senatum C. Curionem Cos. ut legati Erythras mitterentur, qui carmina Sibyllae conquisita Romam deportarent; itaque 6.0147A| missos esse P. Gabinium, M. Otacilium, 6.0147A| L. Valerium, qui descriptos a privatis versus circa mille Romam deportarunt. Idem supra ostendimus dixisse Varronem. In iis ergo versibus, quos legati Romam attulerunt, de uno Deo haec sunt testimonia:

Εἶς θεὸς ὃς μόνος ἐστὶν ὑπερμεγεθὴς, ἀγένητος· Hunc esse solum Deum summum, qui coelum fecerit, luminibusque distinxerit. Ἀλλὰ θεὸς μόνος εἶς, πανυπέρτατος, ὃς πεποίηκεν Οὐρανὸν, ἡέλιὸν τε καὶ ἀστέρας, ἠδέ σελήνην, Καρποφόρον γαῖαν τε, καὶ ὕδατος οἴδματα πόντου. Qui quoniam solus sit aedificator mundi, et artifex rerum, vel quibus constat, vel quae in eo sunt, solum coli oportere testatur: Αὐτὸν τὸν μόνον ὄντα σέβεσθ' ἡγήτορα κόσμου. Ὃς μόνος εἰς αἰῶνα καὶ ἐξ αἰῶνος ἐτύχθη. 6.0147B| Item alia Sibylla, quaecumque est, cum perferre se ad homines Dei vocem diceret, sic ait: 6.0148A| Εἶς μόνος εἰμὶ θεὸς· καὶ οὐκ ἔστι θεὸς ἄλλος. Exequerer nunc testimonia caeterarum, nisi et haec sufficerent, et illa opportunioribus locis reservarem. Sed cum defendamus causam veritatis apud eos, qui aberrantes a veritate falsis religionibus serviunt, quod genus probationis adversus eos magis adhibere debemus, quam ut eos deorum suorum testimoniis revincamus?

CAPUT VII. De testimoniis Apollinis et deorum.

Apollo enim, quem praeter caeteros divinum maximeque fatidicum existimant, Colophone respondens, quod Delphis (credo) migraverat, Asiae ductus amoenitate; quaerenti cuidam, quis esset, aut quid 6.0148B| esset omnino Deus, respondit viginti et uno versibus, quorum hoc principium est:

6.0149A| Αὐτοφυὴς, 6.0149A| ἀδίδακτος, ἀμήτωρ, ἀστυφέλικτος, Οὔνομα μηδὲ λόγῳ χωρούμενόν, ἐν πυρὶ ναίων· Τουτὶ θεὸς, μικρὰ δὲ θεοῦ μερὶς ἄγγελοι ἥμεῖς, Num quis potest suspicari de Jove esse dictum, qui et matrem habuit, et nomen? Quid quod, Mercurius ille ter maximus, cujus supra mentionem feci, non modo ἀμήτορα, ut Apollo, sed ἀπάτορα quoque appellat Deum; quod origo illi non sit aliunde? Nec enim potest ab ullo esse generatus, qui ipse universa generavit. Satis (ut opinor) et argumentis docui, et testibus confirmavi, quod per se satis clarum est Unum esse regem mundi, unum patrem, unum Deum.

Sed fortasse quaerat aliquis a nobis idem illud, quod apud Ciceronem quaerit Hortensius: Si Deus unus est, quae esse beata solitudo queat? Tamquam nos, qui unum esse dicimus, desertum ac solitarium 6.0149B| esse dicamus; habet enim ministros, quos vocamus 6.0150A| nuntios. Et est illud verum, quod dixisse in Exhortationibus Senecam supra retuli, ministros genuisse regni sui Deum. Verum hi neque dii sunt, neque deos se vocari, aut coli volunt: quippe qui nihil praeter jussum ac voluntatem Dei faciant. Nec tamen illi sunt, qui vulgo coluntur, quorum et exiguus et certus est numerus. Quod si cultores deorum eos ipsos se colere putant, quos summi Dei ministros appellamus, nihil est quod nobis faciant invidiam, qui unum Deum dicamus, multos negemus. Si eos multitudo delectat, non duodecim dicimus, aut trecentos sexaginta quinque (ut Orpheus), sed innumerabiles esse arguimus errores eorum in diversum, qui tam paucos putant. Sciant tamen, quo nomine appellari debeant: ne Deum verum violent, cujus 6.0150B| nomen exponunt, dum pluribus tribuunt. Credant 6.0151A| Apollini suo, qui eodem illo responso, ut Jovi principatum, sic etiam caeteris diis abstulit nomen. Tertius enim versus ostendit, Dei ministros, non deos, verum angelos appellari oportere. De se quidem ille mentitus est, qui cum sit e numero daemonum, 6.0151A| angelis se Dei aggregavit: denique in aliis responsis daemonem se esse confessus est. Nam cum interrogaretur, quomodo sibi supplicari vellet, ita respondit: Πάνσοφε, παντοδίδακτ' αἰολόστροφε, κέκλυθι, δαῖμον. Item rursus cum precem in Apollinem Smynthium rogatus expromeret, ab hoc versu exorsus est: Ἁρμονίη κόσμοιο, φαεσφόρε καὶ σοφὲ δαῖμον. Quid ergo superest, nisi ut sua confessione verberibus veri Dei ac poenae subjaceat sempiternae? Nam et in alio responso ita dixit: 6.0151B| Δαίμονες οἳ φοιτῶσι περὶ χθόνα καὶ περὶ πόντον Ἀκὰματοι δάμανται ὑπαὶ μάστιγι θεοῖο. De utrisque generibus in secundo libro disserimus 6.0152A| (scilicet cap. 15). Interim nobis sat est, quod, dum honorare se vult, et in coelo collocare, confessus est, id quod res habet, quomodo sint appellandi qui Deo semper assistunt.
Retrahant ergo se homines ab erroribus et abjectis religionibus pravis, parentem suum dominumque cognoscant: cujus nec virtus aestimari potest, nec magnitudo perspici, nec principium comprehendi. Cum ad illum mentis humanae intentio et acumen et memoria pervenerit, quasi subductis et consummatis omnibus viis, subsistit, haeret, deficit; nec est aliquid ulterius quo progredi possit. Verum quia fieri non potest, quin id quod sit, aliquando esse coeperit, consequens est, ut quando nihil ante illum fuit, ipse ante omnia ex se ipso sit procreatus. Ideoque ab Apolline αὐτοφυὴς, a Sibylla αὐτογενὴς, 6.0152B| et ἀγέννητος, et ἀποίητος nominatur. Quod Seneca, homo acutus, in Exhortationibus vidit: « Nos, inquit, aliunde pendemus. Itaque ad aliquem respicimus, 6.0153A| cui, quod est optimum in nobis debeamus. 6.0153A| Alius nos edidit; alius instruxit: Deus ipse se fecit. »

CAPUT VIII. Quod Deus sine corpori sit, nec sexu ad procreandum egeat.

His igitur tot et tantis testibus comprobatur unius Dei potestate ac providentia mundum gubernari; cujus vim majestatemque tantam esse dicit in Timaeo Plato, ut eam neque mente concipere, neque verbis enarrare quisquam possit, ob nimiam ejus et inaestimabilem potestatem. Dubitet vero aliquis, an quidquam difficile aut impossibile sit Deo, qui tanta tamque mirifica opera providentia excogitavit, virtute constituit, ratione perfecit; nunc autem spiritu sustentet, potestate moderetur, inexcogitabilis, ineffabilis, 6.0153B| et nulli alii satis notus quam sibi? Unde mihi de tanta majestate saepius cogitanti, qui deos colunt, 6.0154A| interdum videri solent tam caeci, tam incogitabiles, tam excordes, tam non multum a mutis animalibus differentes, qui credant eos, qui geniti sunt maris ac foeminae coïtu, aliquid majestatis divinaeque virtutis habere potuisse; cum Sibylla Erythraea dicat:

. . . . . . . . . . . . Οὐ δύνατ' ἀνδρὸς Ἐκ μηρῶν μήτράς τε θεὸς τετυ πωμένος εἶναι. Quod si est verum, sicuti est, apparet Herculem, Apollinem, Liberum, Mercurium, Jovemque ipsum cum caeteris homines fuisse; quando sunt ex duobus sexibus nati. Quid est autem tam remotum a Deo, quam id opus quod ipse ad propagandam sobolem mortalibus tribuit, et quod sine substantia corporali nullum potest esse?

Dii ergo si sunt immortales et aeterni, quid opus 6.0154B| est altero sexu; cum successione non egeant, qui semper sunt futuri? Nam profecto in hominibus 6.0155A| caeterisque animantibus diversitas sexus, et coïtio, 6.0155A| et generatio nullam habet aliam rationem, nisi ut omnia genera viventium, quando sunt conditione mortalitatis obitura, mutua possint successione servari. Deo autem, qui est sempiternus, neque alter sexus, neque successio necessaria est. Dicet aliquis, ut habeat vel ministros, vel in quos ipse possit dominari. Quid igitur opus est sexu foemineo, cum Deus, qui est ommipotens, sine usu et opera foeminae possit filios procreare? Nam si quibusdam minutis animalibus id praestitit, ut sibi

E foliis natos et suavibus herbis Ore legant: cur existimet aliquis ipsum Deum, nisi ex permixtione sexus alterius non posse generare? Illos igitur, 6.0155B| quos imperiti et insipientes tanquam deos et 6.0156A| nuncupant et adorant, nemo est tam inconsideratus, qui non intelligat fuisse mortales. Quomodo ergo, inquiet aliquis, dii crediti sunt? Nimirum quia reges maximi ac potentissimi fuerint: ob merita virtutum suarum, aut munerum, aut artium repertarum, cum cari fuissent iis quibus imperitaverant, in memoriam sunt consecrati. Quod is quis dubitet, res eorum gestas, et facta consideret, quae universa tam poetae quam historici veteres prodiderunt.

CAPUT IX. De Hercule et ejus vita et morte.

Hercules, qui ob virtutem clarissimus, et quasi Africanus inter deos habetur, nonne orbem terrae, 6.0156B| quem peragrasse ac expurgasse narratur, stupris, libidinibus, 6.0157A| adulteriis inquinavit? nec mirum, cum esset adulterio genitus Alcmenae. 6.0157A| Quid tandem potuit in eo esse divini, quis suis ipse vitiis mancipatus, et mares et foeminas contra omnes leges infamia, dedecore, flagitio affecit? Sed ne illa quidem, quae magna et mirabilia gessit, talia judicanda sunt; ut virtutibus divinis tribuenda videantur. Quid enim tam magnificum, si leonem aprumque superavit, si aves sagittis dejecit, si regium stabulum egessit, si viraginem vicit, cingulumque detraxit, si equos feroces cum domino interemit? Opera sunt ista fortis viri, hominis tamen. Illa enim, quae vicit, fragilia 6.0157B| et mortalia fuerunt. Nulla enim est (quod ait 6.0158A| Orator) tanta vis, quae non ferro ac viribus debilitari frangique possit. At animum vincere, iracundiam cohibere, fortissimi est: quae ille nec fecit unquam, nec potuit. Haec qui faciat, non ego eum cum summis viris comparo; sed simillimum Deo judico.
Vellem adjecisset de libidine, luxuria, cupiditate, insolentia; ut virtutem ejus impleret, quem similem Deo judicabat. Non enim fortior putandus est, qui leonem, quam qui violentam in seipso inclusam feram superat, iracundiam; aut qui rapacissimas volucres dejecit, quam qui cupiditates avidissimas coercet; aut qui Amazonem bellatricem, quam qui libidinem 6.0158B| vincit, pudoris ac famae debellatricem; aut qui fimum 6.0159A| de stabulo, quam qui vitia de corde suo egerit, quae magis sunt perniciosa, quia domestica et propria mala sunt, quam illa, quae et vitari poterant et caveri. Ex quo fit, ut ille solus vir fortis debeat judicari, qui temperans, moderatus 6.0159A| et justus est. Quod si cogitet aliquis, quae sint Dei opera: jam haec omnia, quae mirantur homines ineptissimi, ridicula judicabit. Illa enim non divinis virtutibus, quas ignorant, sed infirmitate suarum virium metiuntur. Nam illud quidem nemo negabit, Herculem non Eurystheo tantum servisse regi, quod aliquatenus honestum videri potest; sed etiam impudicae mulieri Omphalae, quae illum vestibus suis indutum sedere ad pedes suos jubebat pensa facientem: detestabilis turpitudo! sed tanti erat voluptas. Quid tu, inquiet aliquis, poetisne 6.0159B| credendum putas? Quidni putem? Non enim ista Lucilius narrat, aut Lucianus, qui diis et hominibus non pepercit; sed hi potissimum, qui deorum laudes canebant.
Quibus igitur credemus, si fidem laudantibus non habemus? Qui hos mentiri putat, proferat alios quibus credamus auctores, qui nos doceant, qui sint isti dii, quomodo, unde orti; quae sit vis eorum, qui numerus, quae potestas, quid in his admirabile, quid cultu dignum, quod denique certius veriusque mysterium: 6.0160A| nullos dabit. Credamus igitur istis, qui non ut reprehenderent sunt locuti; sed ut praedicarent. Navigavit ergo cum Argonautis, expugnavitque Trojam, iratus Laomedonti ob negatam sibi pro filiae salute mercedem: unde, quo tempore fuerit, apparet. Idem furore atque insania percitus, uxorem suam cum liberis interemit. Hunc homines deum putant? sed Philocteta ejus haeres non putavit, qui facem supposuit arsuro, qui artus ejus et nervos cremari ac diffluere vidit, qui ossa ejus ac cineres in Oeteo monte sepelivit, pro quo munere sagittas ejus accepit.

CAPUT X. De Aesculapii, Apollinis, Neptuni, Martis, Castoris et Pollucis, Mercurii atque Liberi vita et gestis.

6.0160B| Aesculapius et ipse non sine flagitio Apollinis natus, quid fecit aliud divinis honoribus dignum, nisi quod sanavit Hippolytum? mortem sane habuit clariorem, quod a Deo meruit fulminari. Hunc Tarquitius de illustribus viris disserens, ait incertis parentibus natum, expositum, et a venatoribus inventum, canino lacte nutritum, Chironi traditum, didicisse medicinam: fuisse autem Messenium, sed Epidauri moratum. Tullius etiam Cynosuris ait sepultum. 6.0161A| Quid Apollo 6.0161A| pater ejus? Nonne ob amorem, quo flagrabat, turpissime gregem pavit alienum, et muros Laomedonti exstruxit, cum Neptuno mercede conductus, quae illi negari potuit impune, ab eoque primo Rex perfidus, quidquid cum diis pepigisset, didicit abnegare. Idem formosum puerum et dum amat, violavit; et dum ludit, occidit.
Homicida Mars, et per gratiam caedis crimine ab Atheniensibus liberatus, ne videretur nimis ferus et immanis, adulterium cum Venere commisit. Castor et Pollux, dum alienas sponsas rapiunt, esse gemini desierunt. Nam livore injuriae concitatus Idas, alterum 6.0162A| gladio transverberavit; et eosdem poetae alternis vivere alternis mori narrant: ut jam sint non deorum tantum, sed omnium mortalium miserrimi, quibus semmel mori non licet. Hos tamen Homerus ambos simpliciter (non ut poetae solent) mortuos esse testatur. Nam cum faceret in muris assidentem Priamo Helenam, cunctos Graeciae principes recognoscere, solos autem se fratres suos requirere, subjeccit orationi ejus hujusmodi versum:

Ὡς φάτο, τοὺς δ' ἤδη κάτεχεν φυνίζοος αἶα. Fur ac nebulo Mercurius, quid ad famam sui reliquit nisi memoriam fraudum suarum? Coelo scilicet 6.0163A| dignus, quia palaestram docuit, et lyram 6.0163A| primus invenit. Liberum patrem in senatu deorum summae auctoritatis primaeque esse sententiae necesse est; quia praeter Jovem solus omnium triumphavit, exercitum duxit, Indos deballavit. Sed invictus ille Imperator Indicus, maximus ab amore ac libidine turpissime victus est. Delatus enim Cretam cum semiviro comitatu, nactus est impudicam mulierem in littore ac fiducia victoriae Indicae vir esse, voluit, ne nimium mollis videretur atque illam patris proditricem, fratris inte 6.0164A| remptricem, ab alio relictam et repudiatam, in conjugium sibi vendicavit, et Liberam fecit, et cum ea pariter ascendit in coelum.

Quid horum omnium pater Jupiter, qui in solemni precatione Optimus, Maximus nominatur? nonne a prima sua pueritia impius ac pene parricida deprehenditur? cum patrem regno expulit ac fugavit, nec expectavit mortem decrepiti senis, cupiditate regnandi: et cum paternum solium per vim, per arma cepisset, bello est a Titanibus lacessitus; quod 6.0165A| humano generi principium fuit malorum: quibus victis, et pace in perpetuum comparata, reliquam suam vitam in stupris adulteriisque 6.0165A| consumpsit. Omitto virgines, quas imminuit. Id enim tolerabile judicari solet. Amphitryonem ac Tyndarum praeterire non possum, quorum domos dedecore atque infamia plenissimas reddidit. Illud vero summae impietatis ac sceleris, quod regium puerum rapuit ad stuprum. Parum enim videbatur, si in expugnanda foeminarum pudicitia maculosus esset ac turpis, nisi etiam sexui suo injuriam faceret: hoc est verum adulterium, quod fit contra naturam. Haec qui fecit viderimus, an maximus; certe optimus non est: quod nomen a corruptoribus, ab adulteris, ab incestis abest; nisi forte nos erramus homines, qui talia facientes 6.0165B| sceleratos vocamus, ac perditos, omnibusque poenis dignissimos judicamus. Stultus autem Marcus Tullius, qui C. Verri adulteria objecit: eadem enim Jupiter, quem colebat, admisit; qui P. Clodio sororis incestum: at illi Optimo Maximo eadem fuit et soror et conjnx.

CAPUT XI De Jovis ortu, vita, regno, nomine et morte, et de Saturno et Urano.

Quis est igitur tam excors, qui hunc in coelo regnare putet, qui ne in terra quidem debuit? Non insulse 6.0166A| quidam poeta triumphum Cupidinis scripsit: quo in libro non modo potentissimum deorum Cupidinem, sed etiam victorem facit. Enumeratis enim amoribus singulorum, quibus in potestatem Cupidinis ditionemque venissent, instruit pompam, in qua Jupiter cum caeteris diis ante currum triumphantis ducitur catenatus. Eleganter id quidem a poeta figuratum: sed tamen non multum distat a vero. Qui enim virtutis est expers, qui a cupiditate ac libidinibus malis vincitur, non Cupidini (ut ille finxit), sed morti subjectus est sempiternae. Sed omittamus de moribus dicere: rem confideremus; ut intelligant homines, in quibus miseri versentur erroribus. Regnare in coelo Jovem vulgus existimat: id et doctis pariter et indoctis persuasum est. Quod et Religio 6.0166B| ipsa, et precationes, et hymni, et delubra, et simulacra demonstrant. Eumdem tamen Saturno et Rhea genitum confitentur. Quomodo potest Deus videri, aut credi (ut ait poeta):

. . . . . . . Hominum rerumque repertor, ante cujus ortum infinita hominum millia fuerunt? eorum scilicet, qui Saturno regnante vixerunt; ac priores luce, quam Jupiter, sunt potiti. Video alium Deum regem fuisse primis temporibus, alium consequentibus. Potest ergo fieri, ut alius sit postea futurus. Si enim regnum prius mutatum est: cur desperemus 6.0167A| etiam posterius posse mutari? nisi forte Saturnus generare potuit fortiorem: Jupiter non potest. Atqui divinum imperium aut semper immutabile est: aut, si est mutabile, quod 6.0167A| fieri non potest, semper utique mutabile est.

Potest ergo Jupiter regnum amittere, sicut pater ejus amisit? Ita plane. Nam cum idem neque virginibus, neque maritatis unquam pepercisset, abstinuit se tamen una Thetide, quod responsum fuit, majorem patre suo futurum, quisquis ex illa natus esset. Et primum imprudentia in eo non Dei, cui nisi Themis futura dixisset, ipse nesciret. Si autem divinus non sit, ne Deus quidem sit; unde ipsa divinitas nominatur, ut ab homine humanitas. Deinde conscientia imbecillitatis, qui timuit utique majorem: quod qui facit, scit profecto non esse se maximum: quondoquidem 6.0167B| potest aliquid majus existere. Idem per Stygiam paludem sanctissime jurat.

6.0168A| Vana superstitio, superis quae reddita divis. Quae est ista superstitio? aut a quo reddita? Est ergo aliqua potestas maxima, quae pejerantes deos puniat? quae tanta formido est paludis infernae, si sunt immortales? quid metuunt eam, quam visuri non sunt, nisi quos mori necesse est? Quid igitur homines oculos suos in coelum tollunt? quid per superos dejerant, cum ipsi superi ad inferos revolvantur, ibique habeant quod venerentur et adorent? Illud vero quale est? esse fata, quibus dii omnes, et ipse Jupiter pareat. Si Parcarum tanta vis est, ut plus possint quam coelestes universi, quamque ipse rector ac dominus, cur non illae potius regnare dicantur, quarum legibus ac statutis parere omnes deos necessitas cogit? Nunc cui dubium est, quin is, qui alicui rei obsequitur, 6.0168B| maximus non sit? nam si sit, non accipiat fata, sed faciat. Nunc ad aliud, quod omiseram, redeo. In una 6.0169A| itaque 6.0169A| sola fuit continentior, cum eam deperiret; non virtute aliqua, sed metu successoris. Quae formido utique ejus est, qui sit et mortalis, et imbecillus, et nihili: quippe qui potuit et tunc, cum nasceretur, extingui, sicut frater ejus ante genitus, extinctus est: qui si vivere potuisset, nunquam minori concessisset imperium. Ipse autem furto servatus, furtimque nutritus, ζεὺς sive ζῆν appellatus est; non, ut isti putant, a fervore coelestis ignis, vel quod vitae sit dator, vel quod animantibus inspiret animas, quae virtus solius Dei est (quam enim possit inspirare animam, qui ipse accepit aliunde?), sed quod primus ex liberis Saturni maribus vixerit.

Potuerunt igitur homines alium deum habere rectorem, si Saturnus non fuisset ab uxore delusus. At 6.0169B| enim poetae ista finxerunt. Errat quisquis hoc putat. 6.0170A| Illi enim de hominibus loquebantur; sed ut eos ornarent, quorum memoriam laudibus celebrabant, deos esse dixerunt. Itaque illa potius ficta sunt, quae tamquam de diis, non illa quae tamquam de hominibus locuti sunt: quod clarum fiet exemplo, quod inferemus. Danaen violaturus, aureos nummos largiter in sinum ejus infudit. Haec stupri merces fuit. At poetae, qui quasi de Deo loquebantur, ne auctoritatem creditae majestatis infringerent, finxerunt ipsum in aureo imbre delapsum, eadem figura, qua imbres ferreos dicunt, cum multitudinem telorum sagittarumque describunt. Rapuisse dicitur in aquila Catamitum: poeticus color est. Sed aut per legionem rapuit, cujus insigne aquila est; aut navis, in qua est impositus, tutelam habuit in aquila figuratam, sicut 6.0170B| taurum, cum rapuit et transvexit Europam. Eodem 6.0171A| modo convertisse in bovem traditur Io Inachi filiam, quae, ut iram Junonis effugeret, ut erat jam setis obsita, jam bos tranasse dicitur mare, in Aegyptumque venisse, atque ibi, recepta pristina specie, dea facta quae nunc Isis vocatur. Quo igitur argumento probari potest, nec Europam 6.0171A| in Tauro sedisse, nec Io factam bovem? Quod certus dies habetur in Fastis, quo Isidis navigium celebratur: quae res docet non tranasse illam, sed navigasse. Igitur qui sapere sibi videntur, quia intelligunt vivum terrenumque corpus in coelo esse non posse, totam Ganymedeam fabulam pro falso repudiant; ac sentiunt in terra id esse factum, quia res ac libido ipsa terrena est. Non ergo ipsas res gestas finxerunt poetae; quod si facerent, essent vanissimi: sed rebus gestis addiderunt quemdam colorem. Non enim obtrectantes illa dicebant, sed ornare 6.0171B| cupientes. Hinc homines decipiuntur: maxime quod, dum haec omnia ficta esse arbitrantur a poetis, colunt quod ignorant. Nesciunt enim, qui sit poeticae licentiae modus; quousque progredi fingendo liceat: cum officium poetae sit in eo, ut ea, quae gesta sunt vere, in alias species obliquis figurationibus cum decore aliquo conversa traducat. Totum autem, quod referas, 6.0172A| fingere, id est ineptum esse, et mendacem potius quam poetam.
Sed finxerint ista, quae fabulosa creduntur; num etiam illa, quae de diis foeminis, deorumque connubiis dicta sunt? Cur igitur sic figurantur, sic coluntur? nisi forte non tantum poetae, sed pictores etiam fictoresque imaginum mentiuntur. Si enim hic est Jupiter, qui a vobis dicitur deus, si non is est, qui ex Saturno et Ope natus est, non oportuit nisi solius simulacrum in templis omnibus collocari. Quid sibi mulierum effigies volunt? quid sexus infirmus? in quem si cecidit hic Jupiter, eum vero ipsi lapides hominem fatebuntur. Mentitos aiunt esse poetas, et his tamen credunt; immo vero non esse mentitos, re ipsa probant, ita enim deorum simulacra confingunt, ut ex ipsa diversitate sexus appareat, vera esse 6.0172B| quae dicunt poetae. Nam quod aliud argumentum habet imago Catamiti, et effigies aquilae, cum ante pedes Jovis ponuntur in templis, et cum ipso pariter adorantur: nisi ut nefandi sceleris ac stupri memoria maneat in aeternum? Nihil igitur a poetis in totum fictum est: aliquid fortasse traductum, et obliqua figuratione obscuratum, quo veritas involuta tegeretur; 6.0173A| sicut illud de sortitione regnorum. 6.0173A| Aiunt enim Jovi coelum obtigisse, Neptuno mare, inferna Plutoni. Cur non terra potius in sortem tertiam venit; nisi quod in terra gesta res est. Ergo illud in vero est, quod regnum orbis ita partiti sortitique sunt, ut Orientis imperium Jovi cederet; Plutoni, cui cognomen Agesilao fuit, pars Occidentis obtingeret: eo quod plaga Orientis, ex qua lux mortalibus datur, superior; Occidentis autem inferior esse videatur. Sic veritatem mendacio velaverunt, ut veritas ipsa persuasioni publicae nihil derogaret. De Neptunii sorte manifestum est, cujus regnum tale fuisse dicimus, quale 6.0173B| Marci Antonii fuit infinitum illud imperium; cui 6.0174A| totius orae maritimae potestatem Senatus decreverat, ut praedones persequeretur, ac mare omne pacaret. Sic Neptuno maritima omnia cum insulis obvenerunt. Quomodo id probari potest? Nimirum veteres historiae docent. Antiquus auctor Euhemerus, qui fuit ex civitate Messene, res gestas Jovis, et caeterorum qui dii putantur, collegit, historiamque contexuit ex titulis, et inscriptionibus sacris, quae in antiquissimis templis habebantur, maximeque in fano Jovis Triphylii; ubi auream columnam positam esse ab ipso Jove titulus indicabat, in qua columna gesta sua perscripsit, ut monumentum esset posteris rerum 6.0174B| suarum. Hanc historiam et intepretatus est Ennius, 6.0175A| et secutus; 6.0175A| cujus haec verba sunt: « Ubi Jupiter Neptuno imperium dat maris, ut in insulis omnibus et quae secundum mare loca essent, omnibus regnaret. »
Vera sunt ergo quae loquuntur poetae, sed obtentu aliquo specieque velata. Potest et mons Olympus figuram poetis dedisse, ut Jovem dicerent coeli regnum esse sortitum; quod Olympus ambiguum nomen est et montis, et coeli. In Olympo autem Jovem habitasse docet historia eadem, quae dicit: « Ea tempestate Jupiter in monte Olympo maximam partem vitae colebat, et eo ad eum in jus veniebant, si quae res in controversia erant. Item, si quis quid novi invenerat, quod ad vitam humanam utile esset, eo veniebat, atque Jovi ostendebat. » Multa in hunc modum poetae 6.0175B| transferunt, non ut in eos mentiantur quos colunt, sed ut figuris versicoloribus venustatem ac leporem carminibus suis addant. Qui autem non intelligunt, quomodo aut quare quidque figuretur, poetas velut mendaces et sacrilegos insequuntur. Hoc errore decepti etiam philosophi, quod ea, quae de Jove feruntur, 6.0176A| minime in Deum convenire videbantur, duos Joves fecerunt, unum naturalem, alterum fabulosum. Viderunt ex parte, quod erat verum, eum scilicet, de quo poetae loquuntur hominem fuisse: in illo autem naturali Jove, vulgari consuetudine religionis inducti, erraverunt, quod in Deum nomen hominis transtulerunt; qui (ut supra diximus) quia solus est, non indiget nomine. Jovem autem illum esse, qui sit ex Ope Saturnoque natus, negari non potest. Vana igitur persuasio est eorum, qui nomen Jovis summo Deo tribuunt. Solent enim quidam errores suos hac excusatione defendere; qui convicti de uno Deo, cum id negare non possunt, ipsum se colere affirmant, verum hoc sibi placere, ut Jupiter nominetur: quo quid absurdius? Jupiter enim sine contubernio conjugis filiaeque 6.0176B| coli non solet. Unde quid sit, apparet: nec fas est id nomen eo transferri, ubi nec Minerva est ulla, nec Juno. Quid? quod hujus nominis proprietas non divinam vim exprimit, sed humanam? Jovem enim, Junonemque a juvando esse dictos, Cicero interpretatur. Et Jupiter, quasi Juvans pater dicitur; quod 6.0177A| nomen in Deum minime congruit; quia juvare hominis est, opis aliquid conferentis in eum, qui sit alienus, et exigui beneficii. Nemo sic Deum precatur, ut se adjuvet; sed ut servet, ut vitam salutemque tribuat: quod multo plus ac majus est quam juvare.
Et quoniam de patre loquimur, nullus pater dicitur filios juvare, 6.0177A| cum eos generat, aut educat. Illud enim levius est, quam ut eo verbo magnitudo paterni beneficii exprimatur. Quanto id magis inconveniens est Deo, qui verus est pater; per quem sumus, et cujus toti sumus, a quo fingimur, animamur, illuminamur; qui nobis vitam impertit, salutem tribuit, victum multiplicem subministrat. Non intelligit beneficia divina, qui se juvari tantummodo a Deo putat. Ergo non imperitus modo, sed etiam impius est, qui 6.0177B| nomine Jovis virtutem summae potestatis imminuit. Quare si Jovem et ex rebus gestis et ex moribus hominem fuisse, in terraque regnasse deprehendimus, 6.0178A| superest ut mortem quoque ejus investigemus. Ennius in sacra Historia, descriptis omnibus quae in vita sua gessit, ad ultimum sic ait: Deinde Jupiter, postquam quinquies terras circuivit, omnibusque amicis atque cognatis suis imperia divisit, reliquitque hominibus leges, mores frumentaque paravit, multaque alia bona fecit, immortali gloria, memoriaque affectus, sempiterna monimenta suis reliquit: aetate pessum acta, in Creta vitam commutavit, et ad deos abiit, eumque Curetes filii sui curaverunt, decoraveruntque eum; et sepulcrum ejus est in Creta et in oppido Cnosso, et dicitur Vesta hanc urbem creavisse; inque sepulcro ejus est inscriptum antiquis litteris graecis, ΖΑΝ ΚΡΟΝΟΥ, id est latine, Jupiter Saturni. Hoc certe non poetae tradunt, sed antiquarum 6.0178B| rerum scriptores: quae adeo vera sunt, ut ea sybillinis versibus confirmentur; qui sunt tales:

6.0179A| Δαίμονας ἀψύχους, νεκύων εἴδωλα καμόντων, Ὧν Χρήτη καύχημα τάφους 6.0179A| ἡ δύσμορος ἴσχει. Cicero de Natura deorum, cum tres Joves a theologis enumerari diceret, ait tertium fuisse Cretensem, Saturni filium, cujus in illa insula sepulcrum ostenditur. Quomodo igitur potest deus alibi esse vivus alibi mortuus, alibi habere templum, alibi sepulcrum? Sciant ergo Romani, Capitolium suum, id est summum caput religionum publicarum, nihil esse aliud quam inane monimentum.

Veniamus nunc ad ejus patrem, qui ante regnavit, et qui fortasse plus habebat in se, quod ex coitu tantorum elementorum genitus esse dicatur. Videamus quid in eo fuerit deo dignum: in primis illud, quod aureum saeculum narratur habuisse; quod justitia sub eo fuerit in terra. Teneo aliquid in hoc, 6.0179B| quod in ejus filio non fuit. Quid enim tam conveniens deo, quam justum regimen, ac pium saeculum? Sed cum eadem ratione natum esse cogito, non possum 6.0180A| putare Deum summum, quo videam esse aliquid antiquius, coelum scilicet atque terram. At ego Deum quaero, ultra quem nihil sit omnino, qui fons, et origo sit rerum. Hic sit necesse est, qui coelum ipsum condidit, terramque fundavit. Saturnus autem si ex his natus est (ut putatur) quemadmodum potest Deus esse principalis, qui aliis ortum suum debet? aut quis praefuit mundo, priusquam Saturnus gigneretur? Sed hoc poeticum est (ut dicebam paulo ante) figmentum. Nec enim fieri poterat, ut elementa insensibilia, tantoque intervallo separata, in unum coirent ac filium procrearent: aut is, qui natus esset, non potissimum genitoribus similis existeret; sed eam formam gereret, quam parentes sui non habebant.
6.0180B| Quaeramus ergo quid veritatis sub hac figura lateat. Minucius Felix in eo libro, qui Octavius inscribitur, sic argumentatus est: « Saturnum, cum fugatus esset a filio in Italiamque venisset, Coeli filium 6.0181A| dictum, quod soleamus eos quorum virtutem miremur, aut qui repentino advenerint, 6.0181A| de coelo cecidisse dicere; terrae autem, quod ignotis parentibus natos, terrae filios nominemus. » Sunt haec quidem similia veri, non tamen vera: quia constat etiam tunc cum regnaret ita esse habitum. Potuit et sic argumentari: Saturnum, cum potentissimus rex esset, ad retinendam parentum suorum memoriam, nomina eorum coelo terraeque indidisse, cum haec prius aliis vocabulis appellarentur; qua ratione et montibus et fluminibus nomina scimus imposita. Neque enim cum dicunt poetae de progenie Atlantis, aut Inachi fluminis, id potissimum dicunt, homines ex rebus sensu carentibus potuisse generari; sed eos utique significant, qui nati sunt ex his hominibus, qui vel vivi, vel mortui, nomina montibus aut fluminibus indiderunt. 6.0181B| Nam id apud veteres, maximeque Graecos, fuit usitatum. Sic maria eorum traxisse nomina accepimus, 6.0182A| qui deciderant in ea, ut Aegeum, Icarium, Hellesponticum: et in Latio Aventinus, vocabulum monti dedit, in quo sepultus est; Tiberinus vel Tiberis, amni in quo mersus est.
Non ergo mirandum, si nomina eorum coelo terraeque attributa essent, qui reges genuerant potentissimos. Apparet ergo non ex coelo natum esse; quod fieri non potest: sed ex eo homine, cui nomen Urano fuit. Quod esse verum Trismegistus auctor est: qui cum diceret admodum paucos extitisse in quibus esset perfecta doctrina, in his Uranum, Saturnum, Mercurium cognatos suos nominavit. Haec ille quia ignoravit, alio traduxit historiam; qui quomodo potuerit argumentari, ostendi: nunc dicam, quomodo, ubi, a quo sit hoc factum; non enim Saturnus hoc, 6.0182B| sed Jupiter fecit. In sacra Historia sic Ennius tradit: « Deinde Pan eum deducit in montem, qui vocatur 6.0183A| coeli stela. 6.0183A| Postquam eo ascendit, contemplatus est late terras, ibique eo in monte aram creat coelo; primusque in ea ara Jupiter sacrificavit: in eo loco suspexit in coelum quod nunc nos nominamus, idque quod supra mundum erat, quod aether vocabatur, de sui avi nomine coelo nomen indidit: idque Jupiter, quod aether vocatur, precans, primum coelum nominavit; eamque hostiam, quam ibi sacravit, totam adolevit. » Nec hic tantum sacrificasse Jupiter invenitur. Caesar quoque in Arato refert Aglaosthenem dicere, Jovem cum ex insula Naxo adversus Titanas proficisceretur, et sacrificium faceret in littore, aquilam ei in auspicium advolasse; quam victor bono omine acceptam tutelae suae subjugarit. Sacra vero 6.0183B| Historia ( scilicet Ennii ) etiam ante consedisse illi aquilam 6.0184A| in capite, atque illi regnum portendisse, testatur. Cui ergo sacrificare Jupiter potuit, nisi coelo avo? quem dicit Euhemerus in Oceania mortuum, et in oppido Aulacia sepultum.

CAPUT XII. Quod stoici figmenta poetarum ad philosophicam tranferunt rationem.

Quoniam revelavimus mysteria poetarum, et Saturni parentes invenimus, ad virtutes ejus et facta redeamus. Justus in regno fuit. Primum ex hoc ipso jam Deus non est, quod fuit: Deinde quod ne justus quidem fuit; sed impius, non modo in filios quos necavit, verum etiam in patrem, cujus dicitur abscidisse 6.0184B| genitalia; quod forsitan vere acciderit. Sed 6.0185A| homines respectu elementi, quod dicitur coelum, totam fabulam explodunt tamquam ineptissime fictam: quam tamen stoici (ut solent) ad rationem physicam 6.0185A| conantur traducere; quorum sententiam Cicero, de Natura deorum (lib. II, cap. 24) disserens, posuit: « Coelestem, inquit, altissimam aetheriamque naturam, id est igneam, quae per sese omnia gigneret, vacare voluerunt ea parte corporis, quae conjunctione alterius egeret ad procreandum: quae ratio in Vestam potuit convenire, si mas diceretur. Idcirco enim virginem putant Vestam, quia ignis inviolabile sit elementum, nihilque nasci possit ex eo, quippe qui omnia quae arripuerit absumat. » Ovidius in Fastis (Lib. VI, v. 291 sqq.):

Nec tu aliud Vestam, quam vivam intellige flammam; Nataque de flamma corpora nulla vides. 6.0185B| Jure igitur virgo est, quae semina nulla remittit, Nec capit, et comites virginitatis amat. Vulcano quoque id potuit adscribi, qui quidem putatur ignis; et tamen eum poetae non absciderunt. Potuit et Soli, in quo est natura et causa gignentium; nam sine Solis igneo calore neque nasci quidquam, neque augeri potest: ut nulli alii elemento magis opus sit genitalibus, quam calori, cujus fotu concipiuntur, nascuntur, sustentantur omnia. Postremo etiamsi ita sit (ut volunt) qui magis abscissum esse Coelum putemus, quam omnino sine genitalibus natum? Nam si per se gignit, non indigebat utique genitalibus, 6.0186A| cum Saturnum ipsum procrearet. Si vero habuit, et a filio abscissa sunt, ortus rerum, et natura omnis interisset. Quid, quod ipsi Saturno non divinum modo sensum, sed humanum quoque adimunt, cum affirmant eum esse Saturnum, qui cursum et conversionem spatiorum et temporum continet; eumque graece id ipsum nomen habere. Κρόνος enim dicitur, quod est idem, quod χρόνος, id est spatium temporis. Saturnus autem est appellatus, quod saturetur annis. Haec Ciceronis verba sunt exponentis sententiam stoicorum (Lib. II de Nat. deor, c. 64): « Quae quam vana sit, cuivis intelligere promptissimum est. Si enim Saturnus Coeli est filius, quomodo potuit aut tempus a Coelo gigni, aut Coelum a tempore abscidi, aut postea tempus imperio spoliari a filio Jove? 6.0186B| Aut quomodo Jupiter natus est ex tempore? Aut quibus annis saturari possit aeternitas, cui nullus est finis? »

CAPUT XIII. Quam vanae sint et inanes stoicorum interpretationes de diis; et ibi de Jovis ortu, Saturno et Ope.

Si ergo vanae sunt istae rationes philosophorum, quid superest, nisi ut vere factum esse credamus, id est hominem ab homine abscissum? nisi forte aliquis existimet deum fuisse, qui timuit cohaeredem: cum, si quid divinitatis habuisset, non patris genitalia debuerit amputare, sed propria, ne Jupiter nasceretur, 6.0187A| qui eum regni possessione privavit. Idem 6.0187A| sororem suam Rheam, quam latine Opem dicimus, cum haberet uxorem, responso vetitus esse dicitur, mares liberos educare; quod futurum esset, ut a filio pelleretur: quam rem metuens, natos sibi filios non utique devorabat (ut ferunt fabulae) sed necabat; quamquam scriptum sit in Historia sacra ( scilicet Ennii) Saturnum, et Opem, caeterosque tunc homines humanam carnem solitos esitare: verum primum Jovem, leges hominibus moresque condentem, edicto prohibuisse ne liceret eo cibo vesci. Quod si verum est, quae potest in eo fuisse justitia? Sed fictum sane putemus, Saturnum filios devorasse, modo quum aliqua ratione: num idcirco, quod ait vulgus comedisse filios suos eum qui extulerit, sepulturaeque mandaverit? 6.0187B| Ops autem cum Jovem peperisset, subtraxit infantem, eumque nutriendum furtim misit in Cretam. Rursum imprudentiam reprehendam necesse est. Cur enim responsum ab alio potius accepit? Cur in coelo constitutus, quae gerebantur in terra, non videbat? Cur 6.0188A| eum Corybantes cymbalis fefellerunt? Postremo cur extitit aliqua vis major, quae illius vinceret potestatem? Nimirum senex a juvene facile victus est, ac spoliatus imperio. Fugit igitur, et in Italiam navigio venit, cum errasset diu; sicut expulsus Ovidius in Fastorum libris ( libro primo ) refert:

Causa ratis superest. Thuscum rate venit ad amnem Ante pererrato falcifer orbe Deus. Hunc errantem atque inopem Janus excepit. Cujus rei argumenta sunt nummi veteres, in quibus est cum duplici fronte Janus, et in altera parte navis; sicut idem poeta (ibidem) subjecit: At bona posteritas puppim formavit in aere, Hospitis adventum testificata dei.

6.0188B| Omnes ergo non tantum poetae, sed historiarum quoque ac rerum antiquarum scriptores, hominem fuisse consentiunt, qui res ejus in Italia gestas memoriae prodiderunt: Graeci, Diodorus et Thallus; Latini, Nepos et Cassius et Varro. Nam cum agresti 6.0189A| quodam more in Italia viveretur,

Is genus 6.0189A| indocile, ac dispersum montibus altis Composuit; legesque dedit, Latiumque vocari Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. Censet ne aliquis deum esse, qui pulsus est, qui fugit, qui latuit? Nemo tam stultus est. Qui enim fugit aut latet, et vim et mortem timeat necesse est. Orpheus, qui temporibus ejus recentior fuit, aperte Saturnum in terra et apud homines regnasse commemorat: Πρώτιστος μὲν ἄνασσεν ἐπιχθονίων Κρόνος ἀνδρῶν, Ἐκ δὲ Κρόνου γένετ' αὐτὸς ἄναξ, μέγας, εὐρυόπα Ζεὺς. Item Maro noster: Aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat; Et alio loco: Aureaque (ut perhibent) illo sub rege fuere Saecula: sic placida populos in pace regebat. 6.0189B| Neque superius dixit in coelo egisse vitam, neque inferius superos in pace rexisse: unde apparet illum regem fuisse terrenum; quod alibi apertius declarat: Aurea condet Saecula; qui rursus Latio, regnata per arva Saturno quondam. Ennius quidem in Euhemero non primum dicit regnasse Saturnum, sed Uranum patrem. Initio, inquit, primus in terris imperium summum Coelus habuit; is id regnum una cum fratribus suis instituit atque paravit. Non magna dissensio, siquidem maximorum auctorum de filio ac patre dubitatio est. Sed tamen utrumque fieri potest: ut et primus Uranus eminere 6.0189C| inter caeteros potentia coeperit, et principatum 6.0190A| habere, non regnum; postea Saturnus majores sibi opes comparaverit, ac regium nomen asciverit.

CAPUT XIV. Quid de diis Euhemeri et Ennii doceat sacra historia.

Nunc quoniam ab iis, quae retulimus, aliquantulum sacra Historia dissentit, aperiamus ea quae veris litteris continentur, ne poetarum ineptias in accusandis religionibus sequi ac probare videamur. Haec Ennii verba sunt: « Exin Saturnus uxorem duxit Opem. Titan, qui major natu erat, postulat ut ipse regnaret. Ibi Vesta mater eorum, et sorores Ceres atque Ops, suadent Saturno, ut de regno non concedat fratri. Ibi Titan, qui facie deterior esset, quam Saturnus, idcirco et quod videbat matrem atque sorores suas 6.0190B| operam dare ut Saturnus regnaret, concessit ei ut is regnaret. Itaque pactus est cum Saturno, uti si quid liberum virilis sexus ei natum esset, ne educaret. Id ejus rei causa fecit, uti ad suos gnatos regnum rediret. Tum Saturno filius qui primus natus est, eum necaverunt. Deinde posterius nati sunt gemini, Jupiter atque Juno. Tum Junonem Saturno in conspectum dedere, atque Jovem clam abscondunt, dantque eum Vestae educandum, celantes Saturnum. Item Neptunum clam Saturno Ops parit, eumque clanculum abscondit. Ad eumdem modum tertio partu Ops parit geminos, Plutonem et Glaucam. Pluto Latine est Dispater: alii Orcum vocant. Ibi Glaucam filiam Saturno ostendunt, ac filium Plutonem celant atque 6.0190C| abscondunt. Deinde Glauca parva emoritur. » Haec 6.0191A| (ut scripta sunt) 6.0191A| Jovis fratrumque ejus stirps, atque cognatio in hunc modum nobis ex sacra scriptione tradita est. Item paulo post haec infert: « Deinde Titan, postquam rescivit Saturno filios procreatos, atque educatos esse clam, seducit secum filios suos qui Titani vocantur, fratremque suum Saturnum, atque Opem comprehendit, eosque muro circumegit, et custodiam his apponit. »
Haec historia quam vera sit, docet Sibylla Erythraea, eadem fere dicens; nisi quod in paucis, quae ad rem non pertinent, discrepat. Jupiter ergo liberatur summi sceleris crimine, quod patrem vinxisse compedibus perhibetur: id enim Titan patruus fecit quod ille contra pactionem jusque jurandum mares liberos sustulisset. Reliqua historia sic contexitur: 6.0191B| Jovem adultum, cum audisset patrem atque matrem custodiis circumseptos, atque in vincula conjectos, venisse cum magna Cretensium multitudine, Titanumque ac filios ejus pugnando vicisse, parentes vinculis exemisse, patri regnum reddidisse, atque ita in Cretam remeasse: Post haec deinde Saturno datam sortem, ut caveret ne filius eum regno expelleret: illum elevandae sortis atque effugiendi periculi gratia, insidiatum Jovi, ut eum necaret: Jovem, cognitis 6.0192A| insidiis, regnum sibi denuo vindicasse, ac fugasse Saturnum, qui, cum jactatus esset per omnes terras, persequentibus armatis, quos ad eum comprehendendum vel necandum Jupiter miserat, vix in Italia locum, in quo lateret, invenit.

CAPUT XV. Quomodo, cum fuerint illi homines, dii fuerint nominati

Quibus ex rebus, cum constet illos homines fuisse, non est obscurum qua ratione dii coeperint nominari. Si enim nulli reges ante Saturnum vel Uranum fuerunt propter hominum raritatem, qui agrestem vitam sine ullo rectore vivebant: non est dubium quin illis temporibus homines regem ipsum totamque gentem summis laudibus ac novis honoribus jactare 6.0192B| coeperint, ut etiam deos appellarent, sive ob miraculum virtutis (hoc vere putabant rudes adhuc et simplices), sive (ut fieri solet) in adulationem praesentis potentiae, sive ob beneficia quibus erant ad humanitatem compositi. Deinde ipsi reges, cum chari fuissent iis, quorum vitam composuerant, magnum sui desiderium mortui reliquerunt. Itaque homines eorum simulacra finxerunt, ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione solatium; progressique longius 6.0193A| per amorem meriti, 6.0193A| memoriam defunctorum colere coeperunt; ut et gratiam referre bene meritis viderentur, et successores eorum allicerent ad bene imperandi cupiditatem. Quod Cicero de Natura deorum (l. II, c. 14) docet, dicens: « Suscepit autem vita hominum consuetudoque communis, ut beneficiis excellentes viros in coelum fama ac voluntate tollerent. Hinc Hercules, hinc Castor, hinc Pollux, hinc Aesculapius, hinc Liber. » Et alio loco: « Atque in plerisque civitatibus intelligi potest, acuendae virtutis gratia, aut quo libentius reipublicae causa periculum adiret optimus quisque virorum fortium, memoriam 6.0194A| honore deorum immortalium consecratam. » Hac scilicet ratione Romani Caesares suos consecraverunt, et Mauri reges suos. Sic paulatim religiones esse coeperunt, dum illi primi, qui eos noverant, eo ritu suos liberos ac nepotes, deinde omnes posteros imbuerunt. Et hi tamen summi reges ob celebritatem nominis in provinciis omnibus colebantur.
Privatim vero singuli populi gentis aut urbis suae conditores, seu viri fortitudine insignes erant, seu foeminae castitate mirabiles, summa veneratione coluerunt; ut Aegyptii Isidem, Mauri Jubam, Macedones Cabirum, Poeni Uranum, Latini Faunum, Sabini Sancum, 6.0195A| Romani Quirinum. 6.0195A| Eodem utique modo Athenae Minervam, Samos Junonem, Paphos Venerem, Lemnos Vulcanum, Naxos Liberum, Apollinem Delphi. Sic per populos atque regiones varia sacra suscepta sunt, dum grati homines esse in suos principes cupiunt, et quod alios honores, quos vita carentibus deferant, invenire non possunt. Praeterea pietas eorum, qui successerant, plurimum contulit ad errorem; qui (ut divina stirpe nati viderentur) divinos honores parentibus detulerunt, deferrique jusserunt. An potest aliquis dubitare, quomodo religiones deorum sint institutae, cum apud Maronem legat Aeneae verba sociis imperantis:

Nunc pateras libate Jovi, precibusque vocate Anchisem genitorem. 6.0195B| Cui non tantum immortalitatem, verum etiam ventorum tribuit potestatem: Poscamus ventos, atque haec me sacra quotannis Urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.

Idem scilicet de Jove Liber, et Pan, et Mercurius, et Apollo fecerunt; ac postea de his ipsis successores 6.0196A| eorum. Accesserunt etiam poetae, et compositis ad voluptatem carminibus, in coelum eos sustulerunt: sicut faciunt qui apud reges, etiam malos, panegyricis mendacibus adulantur. Quod malum a Graecis ortum est: quorum levitas, instructa dicendi facultate et copia, incredibile est quantas mendaciorum nebulas excitaverit. Itaque admirati eos, et susceperunt primi sacra illorum, et universis gentibus tradiderunt. Ob hanc vanitatem Sibylla sic eos increpat:

Ἑλλὰς δὴ τί πέποιθας ἐπ' ἀνδράσιν ἡγεμόνεσσι; Πρὸς τί δὲ δῶρα μάταια καταφθιμένοις ἀνατίθης; Θύεις εἰδώλοις· τίς σοι πλάνον ἐν φρεσὶ θῆκε, Ταῦτα τελεῖν προλιπόντα θεοῦ μεγάλοιο πρόσωπον.

M. Tullius, qui non tantum perfectus orator, sed etiam philosophus fuit; siquidem solus extitit Platonis 6.0196B| imitator, in eo libro, quo se ipse de morte filiae consolatus est, non dubitavit dicere, deos, qui publice colerentur, homines fuisse. Quod ipsius testimonium eo debet gravissimum judicari, quod et augurale habuit sacerdotium, et eosdem se colere venerarique 6.0197A| testatur. Itaque intra paucos versiculos 6.0197A| duas res nobis dedit. Nam dum imaginem filiae eodem modo se consecraturum esse profiteretur, quo illi a veteribus sunt consecrati, et illos mortuos esse docuit, et originem vanae superstitionis ostendit. « Cum vero, inquit, et mares et foeminas complures ex hominibus in deorum numero esse videamus, et eorum in urbibus atque agris augustissima delubra veneremur, assentiamur eorum sapientiae, quorum ingeniis et inventis omnem vitam legibus et institutis excultam constitutamque habemus. Quod si ullum unquam animal consecrandum fuit, illud profecto fuit. Si Cadmi progenies, aut Amphytrionis, aut Tyndari in coelum tollenda fama fuit, huic idem honos certe dicandus 6.0197B| est. Quod quidem faciam, teque omnium optimam 6.0198A| doctissimamque, approbantibus diis immortalibus ipsis, in eorum coetu locatam, ad opinionem omnium mortalium consecrabo. » Fortasse dicat aliquis, prae nimio luctu delirasse Ciceronem. Atqui omnis illa oratio, et doctrina, et exemplis, et ipso loquendi genere perfecta, non aegri, sed constantis animi ac judicii fuit; et haec ipsa sententia nullum praefert indicium doloris. Neque enim puto illum tam varie, tam copiose, tam ornate scribere potuisse, nisi luctum ejus et ratio ipsa, et consolatio amicorum, et temporis longitudo mitigasset. Quid, quod idem dicit in libris de Republica? idem de Gloria? Nam de Legibus, quo in opere Platonem secutus, leges voluit ponere, quibus putaret usuram esse justam et sapienetm civitatem, 6.0198B| de Religione ita sanxit: « Divos, et eos qui coelestes semper habiti sunt, colunto; et illos, quos in 6.0199A| coelo merita locaverunt, 6.0199A| Herculem, Liberum, Aesculapium, Pollucem, Castorem, Quirinum. » Item in Tusculanis, cum diceret totum pene coelum humano genere completum: « Si vero, inquit, scrutari vetera, et ex illis ea quae scriptores Graeciae prodiderunt, eruere coner, ipsi illi majorum gentium dii qui habentur, hinc a nobis profecti in coelum reperientur. Quaere, quorum demonstrantur sepulcra in Graecia; reminiscere, quoniam es initiatus, quae traduntur mysteriis: tum denique quam hoc late pateat intelliges. » Testatus est videlicet Attici conscientiam, ex ipsis mysteriis intelligi posse, quod omnes illi homines fuerunt, qui coluntur: et cum de Hercule, Libero, Aesculapio, Castore, Polluce incunctanter fateretur; 6.0199B| de Apolline ac Jove, patribus eorum, item de Neptuno, 6.0200A| Vulcano, Marte, Mercurio, quos majorum gentium deos appellavit, timuit aperte confiteri. Et idcirco ait late hoc patere, ut idem de Jove caeterisque antiquioribus diis intelligamus, quorum memoriam si eadem ratione veteres consecraverunt, qua se imaginem nomenque filiae consecraturum esse dicit, ignosci moerentibus potest, credentibus non potest. Quis enim tam demens, qui consensu et placito innumerabilium stultorum aperiri coelum mortuis arbitretur? aut aliquem, quod ipse non habeat, dare alteri posse? Apud Romanos deus Julius, quia hoc scelerato homini placuit Antonio; deus Quirinus, quia hoc pastoribus visum est: cum alter gemini fratris extiterit, alter patriae parricida. Quod si consul non fuisset Antonius, C. Caesar pro suis in rempublicam meritis etiam defuncti 6.0200B| hominis honore caruisset, et quidem consilio 6.0201A| Pisonis soceri, et L. Caesaris 6.0201A| propinqui, qui vetabant funus fieri, et Dolabellae consulis, qui columnam in foro, id est, tumulum ejus evertit, ac forum expiavit. Nam Romulum desiderio suis fuisse declarat Ennius, apud quem populus amissum regem dolens, haec loquitur:

O Romule, Romule dic, o, Qualem te patriae custodem dii genuerunt? Tu produxisti nos intra luminis oras. O pater, o genitor, o sanguen diis oriundum! Ob hoc desiderium facilius creditum est Julio Proculo mentienti, qui subornatus a patribus est, ut nuntiaret plebi vidisse se regem humano habitu augustiorem, eumque mandasse ad populum, ut sibi delubrum fieret, se deum esse, et Quirinum vocari. Quo facto, 6.0201B| et ipsi populo persuasit Romulum ad deos abiisse, et senatum suspicione caedis regiae liberavit.

CAPUT XVI. Qua ratione dii esse non possint, quos sexus differentia discernit; et quod in naturam Dei non cadit officium generandi.

Poteram iis, quae retuli, esse contentus; sed supersunt adhuc multa suscepto operi necessaria. Nam quam vis ipso religionum capite destructo, universa sustulerim, libet tamen prosequi caetera, et redarguere plenius inveteratam persuasionem, ut tandem homines suorum pudeat ac poeniteat errorum. Magnum hoc opus, et homine dignum.

6.0201C| Relligionum animos nodis exsolvere pergo, 6.0202A| ut ait Lucretius, qui quidem hoc efficere non poterat, quia nihil veri afferebat. Nostrum est hoc officium, qui et verum Deum asserimus, et falsos refutamus. Illi ergo, qui poetas finxisse de diis fabulas opinantur, et deas feminas et esse credunt et colunt, revolvuntur imprudentes ad id quod negaverant, coire illos, ac parere. Nec enim fieri potest, quin duo sexus generandi causa sint instituti. Recepta vero sexuum diversitate, non intelligunt consequens esse, ut concipiant: quod in Deum cadere non potest. Sed sit ut isti putant; nam et Jovis esse filios dicunt, et caeterorum deorum. Nascuntur ergo et quotidie quidem dii novi, nec enim vincuntur ab hominibus fecunditate. Igitur deorum innumerabilium plena sunt omnia, nullo scilicet moriente. Nam cum hominum vis 6.0202B| incredibilis, numerus sit inaestimabilis, quos tamen, sicuti nascuntur, mori necesse est; quid deorum esse tandem putemus, qui tot saeculis nati sunt, immortalesque manserunt? Cur ergo tam pauci coluntur? nisi forte arbitramur, non generandi causa, sed tantummodo capiendae voluptatis duos esse sexus deorum; et ea exercere, quae homunculos et facere et pati pudet.

Cum vero dicantur aliqui ex aliquibus nati, consequens est, ut semper nascantur; siquidem aliquando sunt nati: vel, si aliquando nasci desierunt, scire nos convenit, cur aut quando desierint. Non illepide Seneca in libris moralis Philosophiae: « Quid ergo est, inquit, quare apud poetas salacissimus Jupiter desierit 6.0202C| liberos tollere? Utrum sexagenarius factus est, 6.0203A| et illi lex Papia fibulam imposuit? 6.0203A| an impetravit jus trium liberorum? an tandem illi venit in mentem:

Ab alio expectes, alteri quod feceris, et timet, ne quis sibi faciat, quod ipse Saturno? » At isti, qui deos asserunt, videant quomodo respondeant huic argumento quod inferemus: Si duo sunt sexus deorum, sequitur concubitus; et si coeunt, et domos habeant necesse est, nec enim carent virtute ac pudore, ut hoc promiscue aut in propatulo faciant, sicut muta videmus facere animalia. Si domos habent, consequens est ut et urbes habeant, et quidem auctore Nasone qui ait: Plebs habitat diversa locis; hac fronte potentes Coelicolae clarique suos posuere penates. Si habent urbes, et agros igitur habebunt. Jam, quis 6.0203B| non videat quae sequantur? arare illos, et colere: quod quidem victus causa fit. Ergo mortales sunt. Quod argumentum retroversum idem valet. Si enim agros non habent, ne urbes quidem: si urbes non habent, ne domos quidem. Si domibus carent, ergo 6.0204A| et concubitu. Si concubitus ab his abest, et sexus igitur femineus: in diis autem videmus et feminas esse; ergo dii non sunt. Dissolvat hoc argumentum, si quis potest. Ita enim res rem sequitur, ut haec ultima necesse sit confiteri. Sed ne illud quidem dissolvet aliquis. Ex duobus sexibus alter fortior, alter infirmior est. Robustiores enim mares sunt, feminae imbecilliores. Imbecillitas autem non cadit in deum; ergo nec femineus sexus. Huic additur superioris argumenti extrema illa conclusio, ut dii non sint, quoniam in diis et feminae sunt.

CAPUT XVII. De Stoicorum eadem sententia; et ibi de deorum aerumnis et turpitudinibus.

6.0204B| Ob has rationes Stoici alioversus deos interpretantur; et quia non pervident, quid sit in vero, conantur eos cum rerum naturalium ratione conjungere. Quos Cicero secutus, de diis, ac religionibus eorum hanc sententiam tulit: Videtisne igitur, ut a physicis 6.0205A| rebus bene atque utiliter inventis tracta ratio sit ad commentitios ac fictos deos? quae res genuit falsas opiniones, erroresque turbulentos, et superstitiones pene aniles. 6.0205A| Et formae enim deorum nobis, et aetates, et vestitus, ornatusque noti sunt: genera praeterea, conjugia, cognationes omnes, omniaque traducta ad similitudinem imbecillitatis humanae. Quid planius, quid verius dici potest? Romanae philosophiae princeps, et amplissimo sacerdotio praeditus, commentitios ac fictos deos arguit; quorum cultus superstitiones pene aniles esse testatur: falsis opinionibus, erroribusque turbulentis implicatos esse homines queritur. Nam totus liber tertius de Natura deorum omnes funditus religiones evertit ac delet. Quid ergo a nobis expectatur amplius? Num eloquentia superare 6.0205B| possumus Ciceronem? minime id quidem; sed fiducia illi defuit ignoranti veritatem, quod ipse simpliciter in eodem opere confitetur. Ait enim facilius se posse dicere, quid non sit, quam quid sit; hoc est, falsa se intelligere, vera nescire. Clarum est igitur homines 6.0206A| fuisse illos, qui dii putantur, et eorum memoriam post mortem consecratam esse. Ideo etiam aetates diversae sunt, et certae imagines singulorum, quod in eo habitu, et aetate simulacra eorum configurata sunt, in qua quemque mors deprehendit.
Consideremus, si placet, aerumnas infelicium deorum. Isis filium perdidit; Ceres filiam; expulsa et per orbem terrae jactata, Latona vix insulam parvam ( Delon ), in qua pareret, invenit. Deum mater et amavit formosum adolescentem, et eumdem cum pellice deprehensum exsectis virilibus semivirum reddidit; et ideo nunc sacra ejus a Gallis sacerdotibus celebrantur. Juno pellices acerrime persecuta est, quia parere ipsa non potuit ex fratre. Insulam 6.0206B| Samum scribit Varro prius Partheniam nominatam, quod ibi Juno adoleverit, ibique etiam Jovi nupserit. Itaque nobilissimum et antiquissimum templum ejus est Sami, et simulacrum in habitu nubentis figuratum, et sacra ejus anniversaria nuptiarum ritu celebrantur. 6.0207A| Si ergo adolevit, si virgo fuit primo, postea mulier, 6.0207A| hominem fuisse, qui non intelligit, pecudem se fatetur. Quid loquar obscoenitatem Veneris omnium libidinibus prostitutae, non deorum tantum, sed et hominum? Haec enim ex famoso Martis stupro genuit Harmoniam; ex Mercurio Hermaphroditum, qui est natus Androgynus; ex Jove Cupidinem; ex Anchise Aeneam; ex Bute Erycen; ex Adonio quidem nullum potuit, quod etiamtum puer ab apro ictus occisus est: quae prima, ut in Historia Sacra continetur, artem meretriciam instituit, auctorque mulieribus in Cypro fuit, uti vulgato corpore quaestum facerent: quod idcirco imperavit, ne sola praeter alias mulieres impudica, et virorum appetens videretur. Etiamne habet haec aliquid numinis? cujus plura 6.0207B| numerantur adulteria, quam partus. Sed ne illae quidem 6.0208A| virgines illibatam castitatem servare potuerunt.
Unde enim putemus Erichthonium esse natum? an ex terra, ut poetae videri volunt? At res ipsa clamat. Nam cum Vulcanus diis arma fecisset, eique Jupiter optionem dedisset praemii quod vellet postulandi, jurassetque, ut solebat, per infernam paludem se nihil negaturum, tum faber claudus Minervae nuptias postulavit. Hic Jupiter Opt. Max. tanta religione constrictus abnuere non potuit: Minervam tamen monuit repugnare, pudicitiamque defendere. Tum in illa colluctatione Vulcanum in terram profudisse aiunt semen, unde sit Erichthonius natus; idque illi nomen impositum ἀπὸ τῆς ἔριδος, καὶ χθονὸς, id est, ex certamine atque humo. Cur igitur virgo eum puerum cum 6.0208B| dracone conclusum et obsignatum tribus virginibus Cecropidis 6.0209A| commendavit? 6.0209A| evidens, ut opinor, incestum, quod nullo modo possit colorari. Altera cum pene amatorem suum perdidisset, qui erat Turbatis distractus equis, praestantissimum medicum Asclepium curando juveni advocavit; eumque sanatum:

Secretis alma recondit Sedibus, et nymphae Egeriae, nemorique relegat: Solus ubi in silvis Italis ignobilis aevum Exigeret, versoque ubi nomine Virbius esset. Quid sibi vult haec tam diligens, tam sollicita curatio? quid secretae sedes? quid relegatio vel tam longe, vel ad mulierem, vel in solitudinem? quid deinde nominis commutatio? Postremo, quid equorum tam pertinax abominatio? quid significant haec omnia, nisi conscientiam stupri, et amorem minime virginalem? Erat plane cur tantum laborem pro tam 6.0209B| fideli juvene susciperet, qui amanti novercae obsequium pernegarat.

CAPUT XVIII. De deorum consecratione propter collata in homines beneficia.

Hoc loco refellendi sunt etiam ii, qui deos ex hominibus esse factos, non tantum fatentur, sed ut eos 6.0210A| laudent etiam gloriantur, aut virtutis gratia, ut Herculem; aut munerum, ut Cererem ac Liberum; aut artium repertarum, ut Aesculapium ac Minervam. Haec vero quam inepta sint, quamque non digna propter quae homines inexpiabili se scelere contaminent, hostesque Deo vero fiant, quo contempto, mortuorum sacra suscipiunt, ex singulis rebus ostendam. Virtutem esse dicunt, quae hominem tollat in coelum: non illam, de qua philosophi disserunt, quae posita est in bonis animi; sed hanc corporalem, quae dicitur fortitudo: quae quoniam praecipua in Hercule fuit, immortalitatem meruisse creditur. Quis tam stulte ineptus est, ut corporis vires divinum vel etiam humanum bonum judicet; cum sint et majores pecudibus attributae, et uno morbo saepe frangantur, vel ipsa senectute minuantur et corruant? Itaque idem 6.0210B| ille, cum deformari ulceribus toros suos cerneret, nec sanari se voluit, nec senem fieri, ne quando seipso minor aut deformior videretur. Hunc e rogo quo vivum se ipse combusserat, ascendisse in coelum putaverunt: eaque ipsa, quae stultissime admirati sunt, simulacris et imaginibus expressa et consecrata posuerunt, ut in perpetuum vanitatis eorum monimenta 6.0211A| perstarent, qui ob necem bestiarum deos fieri credidissent. Sed haec Graecorum fortasse culpa sit, qui res levissimas pro maximis semper habuerunt. Quid nostri, num sapientiores? qui athleticam quidem virtutem contemnunt, quia nihil obest: sed regiam, quia late solet nocere, sic admirantur, ut fortes et bellicosos duces in deorum coetu 6.0211A| locari arbitrentur; nec esse ullam aliam ad immortalitatem viam, quam exercitus ducere, aliena vastare, urbes delere, oppida excidere, liberos populos aut trucidare, aut subjicere servituti: videlicet quo plures homines afflixerint, spoliaverint, occiderint, eo se nobiliores, et clariores putant, et inanis gloriae specie capti, sceleribus suis nomen virtutis imponunt. Jam mallem, ut a ferarum caedibus deos sibi fingerent, quam 6.0211B| immortalitatem tam cruentam probarent. Si quis unum hominem jugulaverit, pro contaminato ac nefario habetur, nec ad terrenum hoc domicilium deorum admitti eum fas putant. Ille autem, qui infinita hominum millia trucidaverit, cruore campos inundaverit, flumina infecerit, non modo in templum, sed etiam in coelum admittitur. Apud Ennium sic loquitur Africanus; Si fas endo plagas coelestum ascendere cuiquam est, Mi soli coeli maxima porta patet. 6.0212A| Scilicet quia magnam partem generis humani extinxit ac perdidit. O quantis in tenebris, Africane, versatus es! vel potius, o poeta, qui per caedes et sanguinem patere hominibus in coelum ascensum putaveris! Cui vanitati et Cicero assensit: Est vero, inquit, Africane: nam et Herculi eadem ista porta patuit. Tamquam ipse plane, cum id fieret, janitor fuerit in coelo. Equidem statuere non possum, dolendumne potius, an ridendum putem; cum videam graves et doctos, et, ut sibi videntur, sapientes viros, in tam miserandis errorum fluctibus volutari. Si haec est virtus, quae nos immortales facit, mori quidem malim, quam exitio esse quamplurimis. Si aliter immortalitas parari non potest, nisi per sanguinent, quid fiet, si omnes in concordiam consenserint? 6.0212B| Quod certe fieri poterit, si pernicioso et impio furore projecto, innocentes esse ac justi velint. Num igitur nemo erit coelo dignus? num peribit virtus, quia hominibus in homines saevire non dabitur? Sed isti, qui eversiones urbium populorumque summam gloriam computant, otium publicum non ferent; rapient, saevient, et injuriis insolenter illatis, humanae societatis foedus irrumpent, ut habere hostem possint, quem sceleratius deleant, quam lacessierint. Nunc ad reliqua pergamus. Nomen deorum Cereri ac 6.0213A| Libero traditio 6.0213A| munerum fecit. Possum divinis docere litteris, vinum atque fruges ante progeniem Coeli atque Saturni fuisse in usu hominum: sed ab his sane inventa esse fingamus. Num potest plus aut majus videri, collegisse fruges, hisque fractis, panem facere docuisse, aut uvas de vitibus lectas expressisse, vinumque fecisse, quam fruges ipsas, aut vites generasse, ac protulisse de terra? Reliquerit haec sane Deus humanis ingeniis eruenda: tamen fieri non potest, quin ipsius sint omnia, qui et sapientiam tribuit homini, ut inveniret, et illa ipsa, quae possent inveniri. Artes quoque suis inventoribus immortalitatem peperisse dicuntur, ut Aesculapio medicina, 6.0213B| Vulcano fabrica. Colamus igitur et illos, qui fullonicam sutrinamque docuerunt. Cur autem figulinae repertori honos non habetur? an quia isti divites vas Samia contemnunt? Sunt et aliae artes, quarum repertores 6.0214A| humanae vitae plurimum profuerunt. Cur non et illis attributa sunt templa? sed nimirum Minerva est, quae omnes reperit: ideoque illi opifices supplicant. Ergo ab his sordibus Minerva ascendit in coelum. Est vero cur quisquam derelinquat eum, qui terram cum animantibus, coelum cum astris et luminibus exorsus est, ut eam veneretur, quae telam docuit ordiri? Quid ille, qui vulnera in corporibus sanare docuit? num potest esse praestantior, quam qui corpora ipsa formavit, sentiendi ac vivendi rationem dedit? herbas denique ipsas, et caetera quibus medendi ars constat, excogitavit ac protulit?

CAPUT XIX. Quod Deum verum simul cum diis vanis nemo possit colere.

At enim dicet aliquis, et huic summo qui fecit omnia, et illis partim profuerunt, suam venerationem 6.0215A| esse tribuendam. Primum nec factum est unquam, ut qui hos coluit, 6.0215A| etiam Deum coluerit: neque fieri potest; quoniam si honos idem tribuitur aliis, ipse omnino non colitur, cujus religio est, illum esse unum ac solum Deum credere. Clamat summus poeta, eos omnes,

Qui inventas vitam excoluere per artes, apud inferos esse, ipsumque illum repertorem medicinae talis et artis ad Stygias undas fulmine esse detrusum: ut intelligamus, quantum valeat pater omnipotens, qui et deos fulminibus extinguat. Sed homines ingeniosi hanc secum habebant fortasse rationem: quia Deus fulminari non potest, apparet non esse factum; immo vero, quia factum est, apparet hominem 6.0215B| fuisse, non deum. Mendacium enim poetarum 6.0216A| non in facto est, sed in nomine. Metuebant enim malum, si contra publicam persuasionem faterentur, quod erat verum. Quod si hoc constat inter ipsos, ex hominibus deos factos, cur ergo non credunt poetis, si quando illorum fugas, et vulnera, et mortes, et bella, et adulteria describunt? Quibus de rebus intelligi datur, non potuisse ullo pacto fieri deos: quia ne homines quidem probi fuerunt, eaque in vita sua gesserunt, quae mortem pariunt sempiternam.

CAPUT XX. De diis Romanorum propriis et eorum sacris.

Venio nunc ad proprias Romanorum religiones, quoniam de communibus dixi. Romuli nutrix lupa honoribus est affecta divinis. Et ferrem si animal 6.0216B| ipsum fuisset, cujus figuram gerit. Auctor est 6.0217A| Livius, 6.0217A| Larentinae esse simulacrum, et quidem non corporis, sed mentis ac morum. Fuit enim Faustuli uxor, et propter vulgati corporis vilitatem, lupa inter pastores, id est, meretrix nuncupata est; unde etiam lupanar dicitur. Exemplum scilicet Atheniensium in ea figuranda Romani secuti sunt; apud quos meretrix quaedam nomine Leaena, cum tyrannum occidisset, quia nefas erat simulacrum constitui meretricis in templo, 6.0218A| animalis effigiem posuerunt, cujus nomen gerebat. Itaque ut illi monimentum ex nomine, sic isti ex professione fecerunt. Hujus nomini etiam dies festus dicatus est, et Larentinalia constituta. Nec hanc solam Romani meretricem colunt, sed Faulam quoque, quam Herculis scortum fuisse Verrius scribit. Jam quanta ista immortalitas putanda est quam etiam meretrices assequuntur? Flora, cum magnas opes ex 6.0219A| arte meretricia quaesivisset, 6.0219A| populum scripsit haeredem, certamque pecuniam reliquit, cujus ex annuo foenore suus natalis dies celebraretur editione ludorum, quos appelant Floralia. Quod quia senatui flagitiosum videbatur, ab ipso nomine argumentum sumi placuit, ut pudendae rei quaedam dignitas adderetur. Deam finxerunt esse, quae floribus praesit, eamque oportere placari, ut fruges cum arboribus aut vitibus bene prospereque florescerent. Eum colorem secutus in Fastis poeta, non ignobilem nympham fuisse narravit, quae sit Chloris vocitata, eamque Zephyro nuptam, quasi dotis loco id accepisse muneris a marito, ut haberet omnium florum potestatem. 6.0219B| Honeste quidem ista dicuntur; sed inhoneste 6.0220A| turpiterque creduntur. Nec debent (cum veritas quaeritur) hujusmodi nos velamenta decipere. Celebrantur ergo illi ludi cum omni lascivia, convenienter memoriae meretricis. Nam praeter verborum licentiam, quibus obscoenitas omnis effunditur, exuuntur etiam vestibus populo flagitante meretrices, quae tunc mimarum funguntur officio, et in conspectu populi usque ad satietatem impudicorum luminum cum pudendis motibus detinentur.
Cloacinae simulacrum in cloaca maxima repertum Tatius consecravit, et quia cujus esset effigies ignorabat, ex loco illi nomen imposuit. Pavorem, Palloremque Tullus Hostilius figuravit et coluit. Quid de 6.0220B| hoc dicam, nisi dignum fuisse, qui semper deos suos 6.0221A| (sicut optari solet) praesentes haberet? 6.0221A| Ab hoc illud M. Marcelli de consecratione Honoris atque Virtutis, honestate nominum differt, re congruit. Eadem vanitate Mentem quoque inter deos collocavit senatus: quam profecto si habuisset, ejusmodi sacra nunquam suscepisset. Magnum Cicero audaxque consilium suscepisse Graeciam dicit, quod Cupidinum et Amorum simulacra in gymnasiis consecrasset; adulatus est videlicet Attico, et irrisit hominem familiarem. Non enim illud magnum, aut omnino consilium dicendum fuit, sed impudicorum hominum perdita et deplorata nequitia, qui liberos suos, quos erudire ad honesta deberent, prostituerunt libidini juventutis; a quibus flagitiorum deos, 6.0221B| et in illis potissimum locis ubi nuda corpora corruptorum luminibus patent, et in illa coli aetate voluerunt, 6.0222A| quae simplex et improvida prius irretiri, et in laqueos potest cadere, quam cavere. Quid mirum si ab hac gente universa flagitia manarunt? apud quam ipsa vitia religiosa sunt, eaque non modo non vitantur, verum etiam coluntur. Et ideo huic sententiae, tanquam Graecos prudentia vinceret, adjecit: « Virtutes enim oportere, non vitia consecrari. Quod si recipis, o Marce Tulli, non vides fore ut irrumpant vitia cum virtutibus, quia mala bonis adhaerent, et in animis hominum potentiora sunt; quae si vetas consecrari, respondebit tibi illa eadem Graecia, se alios deos colere, ut prosint, alios, ne noceant. »
Haec enim semper excusatio est eorum, qui mala sua pro diis habent, ut Romani Rubiginem ac Febrem. 6.0222B| Si ergo vitia consecranda non sunt, in quo tibi assentior, ne virtutes quidem. Non enim per se 6.0223A| sapiunt, aut sentiunt, neque intra parietes, aut aediculas luto factas, sed intra pectus collocandae sunt, et interius comprehendendae, ne sint falsae, 6.0223A| si extra hominem fuerint collocatae. Itaque praeclaram illam legem tuam derideo, quam ponis his verbis: « Ast illa, propter quae datur homini ascensus in coelum, mentem, virtutem, pietatem, fidem, earumque laudum delubra sunto. » Atqui haec separari ab homine non possunt. Si enim colenda sunt, in homine ipso sint necesse est. Si autem sunt extra hominem, quid opus est ea colere quibus careas? Virtus enim colenda est, non imago virtutis: et colenda est non sacrificio aliquo, aut thure, aut precatione solemni, sed voluntate sola atque proposito. Nam quid est aliud colere virtutem, nisi eam comprehendere animo, et tenere? 6.0223B| quod unusquisque simul ac coepit velle, consequitur. Hic solus virtutis est cultus; nam religio et veneratio nulla alia, nisi unius Dei tenenda est. Quid igitur opus est, o vir sapientissime, supervacuis extructionibus loca occupare, quae possint humanis usibus cedere? quid sacerdotes constituere vana et insensibilia culturos? quid immolare victimas? quid tantos 6.0224A| sumptus vel fingendis, vel colendis imaginibus impendere? Firmius et incorruptius templum est pectus humanum: hoc potius ornetur, hoc veris illis nominibus impleatur. Has ergo falsas consecrationes sequitur, quod necesse est. Qui enim virtutes sic colunt, id est qui umbras atque imagines virtutum consectantur, ea ipsa, quae vera sunt, tenere non possunt. Itaque nulla in quoquam virtus est, vitiis ubique dominantibus; nulla fides, omnia pro se unoquoque rapiente; nulla pietas, nec consanguineis nec parentibus parcente avaritia, et cupiditate in venena et in ferrum ruente; nulla pax, nulla concordia, publice bellis saevientibus, privatim vero inimicitiis usque ad sanguinem furentibus; nulla pudicitia, libidinibus effrenatis omnem sexum et omnes corporis partes contaminantibus: 6.0224B| nec tamen desinunt ea colere, quae fugiunt et oderunt. Colunt enim thure ac summis digitis, quae sensibus intimis horrere debuerunt: qui error omnis ex illius principalis ac summi boni ignoratione descendit.
Urbe a Gallis occupata, obsessi in Capitolio Romani, cum ex mulierum capillis tormenta fecissent, 6.0225A| aedem Veneri Calvae consecrarunt. Non igitur intelligunt, quam vanae sint religiones, vel ex eo ipso, quod eas his ineptiis cavillantur. A Lacedaemoniis fortasse didicerant, deos sibi ex eventis fingere, qui cum Messenios obsiderent, et illi furtim deceptis obsessoribus egressi, ad diripiendam Lacedaemonem cucurrissent, a Spartanis mulieribus fusi fugatique sunt. Cognitis autem dolis hostium, 6.0225A| Lacedaemonii sequebantur. His armatae mulieres obviam longius exierunt; quae cum viros suos cernerent parare se ad pugnam, quod putarent Messenios esse, corpora sua nudaverunt. At illi uxoribus cognitis, et aspectu in libidinem concitati, sicuti erant armati, permisti sunt utique promiscue; nec enim vacabat discernere. Sic juvenes ab iisdem antea missi, misti cum virginibus, 6.0225B| ex quibus sunt Partheniae nati, propter hujus facti memoriam aedem Veneri armatae, simulacrumque posuerunt: quod tametsi ex causa turpi venit, tamen honestius videtur armatam Venerem consecrasse, 6.0226A| quam calvam. Eodem tempore Jovi quoque Pistori ara posita est, quod eos in quiete monuisset, ut ex omni frumento, quod habebant, panem facerent, et in hostium castra jactarent; eoque facto soluta esset obsidio, desperantibus Gallis inopia subigi posse Romanos.
Quae ista religionum derisio est? Si earum defensor essem, quid tam graviter queri possem, quam deorum nomen in tantum venisse contemptum, ut turpissimis nominibus ludibrio habeatur? Quis non rideat Fornacem deam, vel potius doctos viros celebrandis Fornacalibus operari? Quis, cum audiat deam Mutam, tenere risum queat? Hanc esse dicunt, ex qua sint nati Lares, et ipsam Laram nominant, vel Larundam. Quid praestare colenti potest, quae loqui non 6.0226B| potest? Colitur et Caca, quae Herculi fecit indicium de furto boum, divinitatem consecuta, quia prodidit fratrem; et Cunina, quae infantes in cunis tuetur, ac fascinum submovet; et Stercutus, qui stercorandi 6.0227A| agri rationem primus induxit; et Tutinus, 6.0227A| in cujus sinu pudendo nubentes praesident, ut illarum pudicitiam prior deus delibasse videatur: et mille alia portenta, ut jam vaniores qui haec colenda susceperint, quam Aegyptios esse dicamus, qui monstruosa et ridicula quaedam simulacra venerantur. Et haec tamen habent aliquam imaginem. Quid? qui lapidem colunt informem atque rudem, cui nomen est Terminus? 6.0228A| Hic est, quem pro Jove Saturnus dicitur devorasse; nec immerito illi honos tribuitur. Nam cum Tarquinius Capitolium facere vellet, atque in eo loco multorum deorum sacella essent, consuluit eos per auguria, utrum Jovi cederent; et cedentibus caeteris, solus Terminus mansit. Unde illum poeta

Capitoli immobile saxum vocat. Jam ex hoc ipso quam magnus Jupiter invenitur, 6.0229A| cui non cessit lapis, ea fortasse fiducia, quod illum de paternis faucibus liberaverat. Facto itaque Capitolio, supra ipsum Terminum foramen est in tecto relictum: ut quia non cesserat, libero coelo frueretur; 6.0229A| quo ne ipsi quidem fruebantur, qui lapidem frui putaverunt. Et huic ergo publice supplicacatur, quasi custodi finium deo: qui non tantum lapis, sed etiam stipes interdum est. Quid de iis dicam, qui colunt talia? nisi ipsos potissimum lapides ac stipites esse?

CAPUT XXI. De diis Barbarorum quibusdam propriis, et eorum sacris, ac itidem de Romanis.

Diximus de diis ipsis, qui coluntur: nunc de sacris ac mysteriis eorum pauca dicenda sunt. Apud Cyprios humanam hostiam Jovi Teucrus immolavit; idque sacrificium posteris tradidit, quod est nuper Hadriano imperante sublatum. Erat lex apud Tauros, inhumanam et feram gentem, uti Dianae hospites immolarentur; et id sacrificium multis temporibus celebratum est. Galli Hesum atque Teutatem humano cruore placabant. Nec Latini quidem hujus immanitatis expertes fuerunt, siquidem Latialis Jupiter 6.0231A| etiamnunc sanguine colitur humano. Quid a diis boni precantur, qui sic sacrificant? 6.0231A| Aut quid tales dii hominibus praestare possunt, quorum poenis propitiantur? Sed de Barbaris non est adeo mirandum, quorum religio cum moribus congruit. Nostri vero, qui semper mansuetudinis et humanitatis gloriam sibi vindicarunt, nonne sacrilegis his sacris immaniores reperiuntur? Hi enim potius scelerati sunt habendi, qui, cum sint liberalium disciplinarum studiis expoliti, ab humanitate desciscunt, quam qui rudes et imperiti ad mala facinora bonorum ignoratione labuntur. Apparet tamen antiquum esse hunc immolandorum hominum ritum: siquidem Saturnus in Latio eodem genere sacrificii cultus est, non quidem ut homo ad aram immolaretur, sed uti in Tiberim de ponte Milvio mitteretur. Quod ex responso quodam factitatum Varro auctor est; cujus responsi ultimus versus est talis:

6.0231B| Καὶ κεφαλὰς Ἀΐδῃ καὶ τῷ πατρὶ πέμπετε φωτα. 6.0232A| Quod quia videtur ambiguum et fax illi, et homo jaci solet. Verum id genus sacrificii ab Hercule, cum ex Hispania rediret, dicitur esse sublatum, ritu tamen permanente, ut pro veris hominibus imagines jacerentur ex scirpo; ut Ovidius in Fastis docet: Donec in haec venit Tirynthius arva, quotannis Tristia Leucadio sacra peracta modo. Illum stramineos in aquam misisse Quirites: Herculis exemplo corpora falsa jace. Haec sacra Vestales virgines faciunt, ut ait idem! Tum quoque priscorum virgo simulacra virorum Mittere roboreo scirpea ponte solet. Nam de infantibus, qui eidem Saturno immolabantur propter odium Jovis quid dicam, non invenio; tam barbaros, tam immanes fuisse homines, ut parricidium suum, id est tetrum atque execrabile humano generi facinus, 6.0232B| sacrificium vocarent: cum teneras atque innocentes 6.0233A| animas, quae maxime est aetas parentibus dulcior, 6.0233A| sine ullo respectu pietatis extinguerent, immanitatemque omnium bestiarum, quae tamen foetus suos amant, feritate superarent! O dementiam insanabilem! Quid illis isti dii amplius facere possent, si essent iratissimi, quam faciunt propitii? cum suos cultores parricidiis inquinant, orbitatibus mactant, humanis sensibus spoliant? Quid potest esse his hominibus sancti? Aut quid in profanis locis facient, qui inter aras deorum summa scelera committunt? Pescennius Festus in libris Historiarum per Satyram refert, Carthaginenses Saturno humanas hostias solitos immolare: et cum victi essent ab Agathocle, rege Siculorum, iratum sibi Deum putavisse; itaque ut diligentius piaculum solverent, ducentos nobilium filios immolasse. Tantum relligio potuit suadere malorum, 6.0233B| Quae peperit saepe scelerosa, atque impia facta. Cui ergo dementissimi homines illo sacrificio consulebant? 6.0234A| cum tantam partem civitatis occiderent, quantam fortasse ne Agathocles quidem victor occiderat.

Ab isto genere sacrorum non minoris insaniae judicanda sunt publica illa sacra: quorum alia sunt matris deum, in quibus homines suis ipsi virilibus litant; amputato enim sexu, nec viros se, nec foeminas faciunt: alia Virtutis, quam eamdem Bellonam vocant, in quibus ipsi sacerdotes non alieno, sed suo cruore sacrificant. Sectis namque humeris, et utraque manu districtos gladios exerentes, currunt, efferuntur, insaniunt. Optime igitur Quintilianus in Fanatico; « Istud, inquit, si Deus cogit, iratus est. » Etiamne haec sacra sunt? Nonne satius est pecudum more vivere, quam deos tam impios, tam profanos, tam sanguinarios colere? Sed unde isti errores et 6.0234B| haec tanta flagitia manaverint, suo loco disseremus: interim videamus et caetera, quae carent scelere, ne 6.0235A| studio insectandi videamur eligere pejora. 6.0235A| Isidis Aegyptia sacra sunt, quatenus filium parvulum vel perdiderit, vel invenerit. Nam primo sacerdotes ejus, deglabrato corpore, pectora sua tundunt; lamentantur, sicut ipsa, cum perdidit, fecerat. Deinde puer producitur quasi inventus, et in laetitiam luctus ille mutatur: ideo Lucanus:

. . . . Nunquamque satis quaesitus Osiris. Semper enim perdunt, et semper inveniunt. Refertur ergo in sacris imago rei, quae vere gesta est, quae profecto, si quid sapimus, declarat mortalem mulierem fuisse, ac pene orbam, nisi unicum reperisset. Quod 6.0236A| illum ipsum poetam minime fugit, apud quem Pompeius adolescens, morte patris audita, haec loquitur: Evolvam busto jam numen gentibus Isim; Et tectum ligno spargam per vulgus Osirim. Hic est Osiris, quem Serapim vel Serapidem vulgus appellat. Solent enim mortuis consecratis nomina immutari; credo, ne quis putet eos homines fuisse. Nam et Romulus post mortem Quirinus factus est; et Leda, Nemesis; et Circe, Marica; et Ino, postquam se praecipitavit, Leucothea, materque Matuta; et Melicertes filius ejus, Palaemon, atque Portumnus. 6.0237A| Sacra vero Cereris Eleusinae 6.0237A| non sunt his dissimilia. Nam sicut ibi Osiris puer planctu matris inquiritur; ita hic ad incestum patrui matrimonium rapta Proserpina: quam quia facibus ex Aetnae vertice accensis quaesisse in Sicilia Ceres dicitur, idcirco sacra ejus ardentium taedarum jactatione celebrantur.

Apud Lampsacum Priapo litabilis victima est asellus: cujus sacrificii ratio in Fastis haec redditur: Cum dii omnes ad festum matris magnae convenissent, epulisque satiati noctem lusibus ducerent, quievisse humi Vestam, somnumque cepisse: ibi Priapum somno ejus ac pudicitiae insidiatum; sed illam intempestivo clamore aselli, quo Silenus vehebatur excitatam, libidinem vero insidiatoris esse deceptam; hac de causa Lampsacenos asellum Priapo, quasi in ultionem, mactare consuevisse; apud Romanos vero 6.0237B| eumdem Vestalibus sacris in honorem pudicitiae conservatae panibus coronari. Quid turpius? quid flagitiosius? quam si Vesta beneficio asini virgo est? At poeta fabulam finxit. Num ergo illud est verius, quod referunt ii, qui Φαινόμενα conscripserunt, cum de duabus Cancri stellis loquuntur, quas Graeci ὄνους 6.0238A| vocant? asellos fuisse, qui Liberum patrem transvexerint, cum amnem transire non posset; quorum alteri hoc praemium dederit, ut humana voce loqueretur: itaque inter eum, Priapumque ortum esse certamen de obscoeni magnitudine; Priapum victum et iratum, interemisse victorem. Hoc vero multo magis ineptum est; sed poetis licet quidquid velint: non excutio tam deforme mysterium, nec Priapum denudo, ne quid appareat risu dignum. Finxerunt haec sane poetae; sed necesse est alicujus majoris turpitudinis tegendae gratia ficta sint. Quae sit ergo quaeramus. At ea profecto manifesta est. Nam sicut Lunae taurus mactatur, quia similiter habet cornua, et

Placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, Ne detur celeri victima tarda Deo. 6.0238B| Ita in hoc quia magnitudo membri virilis enormis est, non potuit ei monstro aptior victima reperiri, quam quae ipsum, cui mactatur, posset imitari.

Apud Lindum, quod est oppidum Rhodi, Herculis sacra sunt, quorum a caeteris longe diversus est ritus: siquidem non εὐφημίᾳ (ut Graeci appellant), sed maledictis, et execratione celebrantur; eaque 6.0239A| pro violatis habent, si quando inter solemnes ritus vel imprudenti alicui exciderit bonum verbum. Cujus rei haec ratio redditur, si tamen ulla esse 6.0239A| in rebus vanissimis potest: Hercules, cum eo delatus esset, famemque pateretur, aratorem quemdam aspexit operantem, ab eoque petere coepit, ut sibi unum bovem venderet. Enimvero ille negavit fieri posse, quia spes sua omnis colendae terrae duobus illis juvencis niteretur. Hercules, solita violentia usus, quia unum accipere non potuit, utrumque sustulit. At ille infelix, cum boves suos mactari videret, injuriam suam maledictis ultus est. Quod homini eleganti et urbano gratissimum fuit. Nam dum comitibus suis epulas apparat, dumque alienos boves devorat, illum sibi amarissime conviciantem, cum risu et cachinnis 6.0239B| audiebat. Sed postquam Herculi divinos honores ob admirationem virtutis deferri placuit, a civibus ei ara posita est, quam de facto βούζυγον nominavit, ad quam duo juncti boves immolarentur, sicut illi quos abstulerat aratori; eumque ipsum sibi constituit sacerdotem, ac praecepit, ut iisdem maledictis semper in celebrandis sacrificiis uteretur, quod negaret se unquam epulatum esse jucundius. Haec jam non sacra sunt, sed sacrilegia, in quibus id sanctum dicitur, quod in aliis, si fiat, etiam severissime vindicatur. Ipsius autem Cretici Jovis sacra quid aliud 6.0240A| quam quomodo sit aut subtractus patri, aut nutritus ostendunt? Capella est Amaltheae nymphae, quae uberibus suis aluit infantem; de qua Germanicus Caesar in Arataeo carmine sic ait:

. . . . . Illa putatur Nutrix esse Jovis; si vere Juppiter infans Ubera Cretaeae mulsit fidissima caprae, Sidere quae claro gratum testatur alumnum. Hujus capellae corio usum esse pro scuto Jovem contra Titanas dimicantem Musaeus auctor est: unde a poetis ἀιγίοχος nominatur. Ita quidquid est gestum in abscondendo puero, id ipsum per imaginem geritur in sacris. Sed et matris ejus mysterium idem continet, quod Ovidius exponit in Fastis, lib. IV, v. 207): Ardua jamdudum resonat tinnitibus Ide; 6.0240B| Tutus ut infanti vagiat ore puer. Pars clypeos sudibus, galeas pars tundit inanes: Hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus. Res latuit, priscique manent imitamina facti; Aera deae comites raucaque terga movent, Cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant: Tibia dat Phrygios, ut dedit ante, modos. Hanc totam opinionem, quasi a poetis fictam, Salustius respuit, voluitque ingeniose interpretari, cur altores Jovis dicantur Curetes fuisse; et sic ait: Quia principes intelligendi divini fuerunt, vetustatem ut caetera in majus componentem, altores Jovis celebravisse. Quantum erraverit homo eruditus, jam res 6.0241A| ipsa declarat. Si enim princeps est Jupiter, et deorum et religionum; si ante illum dii nulli colebantur vulgo, quia nondum nati fuerant, qui coluntur; apparet Curetes 6.0241A| ex diverso principes fuisse divini non intelligendi, per quos error omnis inductus est, et Dei veri memoria sublata. Ex ipsis itaque mysteriis et ceremoniis intelligere debuerunt, hominibus se mortuis supplicare. Non igitur exigo, ut aliquis poetarum fictionibus credat. Qui hos mentiri putat, Pontificum ipsorum scripta consideret, et quidquid est litterarum ad sacra pertinentium revolvat: plura fortasse, quam nos afferimus, inveniet, ex quibus intelligat, inania inepta, commentitia esse omnia, quae pro sanctis habentur. Si quis autem, percepta sapientia, deposuerit errorem, profecto ridebit ineptias hominum pene dementium; illos dico, qui vel inhonesto saltatu tripudiant, 6.0241B| vel qui nudi, uncti, coronati, personati, aut luto obliti currunt. Quid de scutis jam vetustate putridis dicam? quae cum portant, deos ipsos se gestare humeris suis arbitrantur. Nam Furius Bibaculus inter 6.0242A| praecipua pietatis exempla numeratur, qui cum praetor esset, tamen lictoribus praeeuntibus, ancile portavit, cum haberet, magistratus beneficio, muneris ejus vacationem. Non ergo ille Furius, sed plane furiosus fuit, qui praeturam hoc ministerio se putavit ornare. Merito igitur, cum haec a viris non imperitis ac rudibus fiant, Lucretius exclamat: O stultas hominum mentes, o pectora caeca! Qualibus in tenebris vitae, quantisque periclis Degitur hoc aevi, quodcumque est! Quis haec ludibria non rideat, qui habeat aliquid sanitatis? cum videat homines velut mente captos ea serio facere, quae si quis faciat in lusu, nimis lascivus et ineptus esse videatur.

CAPUT XXII. Quid auctor praedictarum vanitatum in Italia apud Romanos fuerit, et quis apud alias gentes.

Harum vanitatum apud Romanos auctor et constitutor Sabinus ille rex fuit, qui maxime animos hominum 6.0243A| rudes atque imperitos novis superstitionibus implicavit: quod ut faceret aliqua cum auctoritate, simulavit cum dea Egeria 6.0243A| nocturnos se habere congressus. Erat quaedam spelunca peropaca in nemore Aricino, unde rivus perenni fonte manabat; huc, remotis arbitris, se inferre consueverat, ut mentiri posset, monitu deae conjugis ea sacra populo se tradere quae acceptissima diis essent: videlicet astutiam Minois voluit imitari: qui se in antrum Jovis recondebat, et ibi diu moratus, leges tamquam sibi a Jove traditas afferebat, ut homines ad parendum non modo imperio, sed etiam religione constringeret. Nec difficile sane fuit persuadere pastoribus. Itaque pontifices, flamines, salios, augures creavit, deos per familias descripsit. Sic novi populi feroces 6.0243B| animos mitigavit, et ad studia pacis a rebus bellicis avocavit. Sed cum alios falleret, seipsum tamen non fefellit; nam post annos plurimos, Cornelio et Bebio coss., in agro scribae Petilii sub janiculo arcae duae lapideae sunt repertae a fossoribus, quarum in altera 6.0244A| corpus Numae fuit, in altera septem latini libri de jure pontificio, item graeci totidem de disciplina sapientiae scripti, quibus religiones, non eas modo, quas ipse instituerat, sed omnes praeterea dissolvit. Qua re ad senatum delata, decretum est, ut hi libri abolerentur: ita eos Q. Petilius Praetor urbanus in concione populi concremavit, insipienter id quidem. Quid enim profuit, libros esse combustos? cum hoc ipsum, quod sunt ideo combusti, quia religionibus derogabant, memoriae sit traditum? Nemo ergo tunc in senatu non stultissimus. Potuerunt enim et libri aboleri, et res tamen in memoriam non exire. Ita dum volunt etiam posteris approbare quanta pietate defenderint religiones, auctoritatem religionum ipsarum testando minuerunt.
6.0244B| Sed ut Pompilius apud Romanos institutor ineptarum religionum fuit: sic ante Pompilium Faunus in Latio, quin et Saturno avo nefaria sacra constituit, et Picum patrem inter deos honoravit, et sororem 6.0245A| suam Fatuam Faunam, 6.0245A| eamdemque conjugem consecravit; quam Gabius Bassus Fatuam nominatam tradit, quod mulieribus fata canere consuevisset, ut Faunus viris. Eamdem Varro scribit tantae pudicitiae fuisse, ut nemo eam, quoad vixerit, praeter virum suum mas viderit, nec nomen ejus audierit. Idcirco illi mulieres in operto sacrificant, et bonam deam nominant. Et Sextus Clodius in eo libro, quem graece scripsit, refert Fauni hanc uxorem fuisse, quae quia contra morem decusque regium clam vini ollam ebiberat, et ebria facta erat, virgis myrteis a viro usque ad mortem caesa. Postea 6.0246A| vero cum eum facti sui poeniteret, et desiderium ejus ferre non posset, divinum illi honorem detulisse; idcirco in sacris ejus obvolutam vini amphoram poni. Reliquit ergo posteris Faunus quoque non parum erroris, quem tamen prudentes quique perspiciunt. Nam Lucilius eorum stultitiam, qui simulacra deos putant esse, deridet his versibus:

Terricolas Lamias Fauni, quas Pompiliique Instituere Numae, tremit has; hic omnia ponit. Ut pueri infantes credunt signa omnia ahena Vivere, et esse homines: sic isti omnia ficta Vera putant; credunt signis cor inesse in ahenis. Pergula pictorum; veri nihil: omnia ficta 6.0247A| Poeta quidem stultos homines infantibus comparavit. At ego multo imprudentiores esse dico. Illi enim simulacra homines putant esse, hi deos. Illos aetas facit putare quod non est, hos stultitia. Illi utique brevi desinunt falli, horum vanitas et durat, et semper crescit. Sacra Liberi Patris 6.0247A| primus Orpheus induxit in Graeciam, primusque celebravit in monte Boeotiae Thebis, ubi Liber natus est, proximo, qui cum frequenter citharae cantu personaret, Citeron appellatus est. Ea sacra etiamnunc Orphica nominantur, in quibus ipse postea dilaceratus, et carptus est, et fuit per eadem fere tempora, quibus Faunus. Sed quis aetate praecesserit, dubitari potest: siquidem per eosdem annos Latinus Priamusque regnaverunt; item patres eorum Faunus et Laomedon, quo regnante, Orpheus 6.0247B| cum Argonautis ad Iliensium littus accessit.

Procedamus igitur ulterius, et quaeramus, quis omnino colendorum deorum primus auctor extiterit. Didymus 6.0248A| in libris ἐξηγήσεος Πινδαρικῆς ait, Melissea Cretensium regem primum diis sacrificasse, ac ritus novos sacrorumque pompas introduxisse. Hujus duas fuisse filias, Amalthaeam et Melissam, quae Jovem puerum caprino lacte ac melle nutrierunt. Unde poetica illa fabula originem sumpsit, advolasse apes, atque os pueri melle complesse. Melissam vero a patre primam sacerdotem Matri magnae constitutam, unde adhuc ejusdem Matris antistites Melissae nuncupantur. Historia vero sacra testatur ipsum Jovem, postquam rerum potitus est, in tantam insolentiam venisse, ut ipse sibi fana multis in locis constitueret. Nam cum terras circuiret, ut in quamcumque regionem venerat, reges principesve populorum hospitio sibi et amicitia copulabat, et cum a quoque digrederetur, jubebat 6.0248B| sibi fanum creari hospitis sui nomine, quasi ita posset amicitiae et foederis memoria conservari. Sic constituta sunt templa Jovi Atabyrio, Jovi Labrandio. 6.0249A| Atabyrius enim et Labrandius hospites ejus, atque adjutores in bello fuerunt. Item Jovi Laprio, 6.0249A| Jovi Molioni, Jovi Casio, et quae sunt in eumdem modum. Quod ille astutissime excogitavit, ut et sibi honorem divinum, et hospitibus suis perpetuum nomen acquireret cum religione conjunctum. Gaudebant ergo illi, et hinc imperio ejus libenter obsequebantur, et nominis sui gratia ritus annuos et festa celebrabant. Simile quiddam in Sicilia fecit Aeneas (Vid. Aeneid., V), cum conditae urbi Acestae hospitis nomen imposuit, ut eam postmodum laetus ac libens Acestes diligeret, augeret, ornaret. Hoc modo religionem cultus sui per orbem terrae Jupiter seminavit, et exemplum caeteris ad imitandum dedit. Sive igitur a Melisseo, sicut Didymus tradidit, colendorum deorum ritus effluxit; 6.0249B| sive ab ipso quoque Jove, ut Euhemerus; de tempore tamen constat quando dii coli coeperint. Melisseus quidem multum antecessit aetate, quippe qui 6.0250A| educaverit Jovem nepotem. Et idcirco fieri potest, vel ut ante, vel adhuc puero Jove deos colere instituerit, id est alumni sui matrem; et aviam Tellurem, quae fuit Urani conjux, et patrem Saturnum: et ipse hoc exemplo atque instituto Jovem ad tantam superbiam provexerit, ut postea sibi divinos honores auderet assumere.

CAPUT. XXIII. De vanarum superstitionum aetatibus, et quibus coeperint temporibus.

Nunc quoniam vanarum superstitionum originem deprehendimus, superest ut etiam tempora colligamus, per quae fuerint illi quorum memoria colitur. Theophilus in libro de Temporibus ad Autolicum 6.0250B| scripto ait, in historia sua Thallum dicere, quod Belus, quem Babylonii et Assyrii colunt, antiquior trojano bello fuisse invenitur trecentis viginti duobus 6.0251A| annis: Belum autem Saturno aequalem fuisse, et utrumque uno tempore adolevisse. Quod adeo verum est, ut ratione ipsa colligi possit. Nam et Agamemnon, qui gessit bellum Troicum, Jovis abnepos fuit, et Achilles Ajaxque pronepotes, et Ulysses eodem gradu proximus fuit; Priamus quidem longa serie. Sed auctores quidam tradunt, Dardanum et Jasium Coriti filios fuisse, non Jovis. Nec enim, si ita fuisset, ad usus impudicos Ganymedem pronepotem suum habere potuisset. Itaque 6.0251A| parentibus illorum, quos supra nominavi, si congruentes annos dividas, numerus consentiet. Ab excidio autem Trojanae urbis colliguntur anni MCCCCLXX. Ex hac temporum ratione manifestum est, ante annos non amplius quam MDCCC natum esse Saturnum, qui et sator omnium 6.0252A| deorum fuit. Non ergo isti glorientur sacrorum vetustate, quorum et origo, et ratio, et tempora deprehensa sunt. Restant adhuc aliqua, quae ad arguendas religiones falsas plurimum valent. Sed jam finem facere libro decrevi, ne modum excedat. Ea enim plenius sunt exequenda, ut omnibus refutatis, quae veritati videntur obstare, homines, qui bonorum ignorantia vagantur incerti, ad religionem veram possimus imbuere. Primus autem sapientiae gradus est, falsa intelligere; secundus, vera cognoscere. Ergo apud quem haec prima institutio nostra profecerit, qua falsa deteximus, excitabitur ad veri cognitionem, qua nulla est homini jucundior voluptas; et erit jam sapientia coelestis disciplinae dignus, qui ad cognoscenda caetera libens ac paratus accesserit.