IV VI 

Liber V


5.1. Non est aput me dubium quin hoc opus nostrum, quo singularis ille rerum conditor et huius inmensi rector adseritur, si quis attigerit ex istis inepte religiosis, ut sunt nimia superstitione inpatientes, insectetur etiam maledictis et uix lecto fortasse principio adfligat proiciat exsecretur seque inexpiabili scelere contaminari atque adstringi putet, si haec aut legat patienter aut audiat.

5.1.2 ab hoc tamen si fieri potest humanitatis iure postulamus, ut non prius damnet quam uniuersa cognouerit. nam si sacrilegis et proditoribus et ueneficis potestas defendendi sui datur nec praedamnari quemquam incognita causa licet, non iniuste petere uidemur, ut si quis erit ille qui inciderit in haec, si leget, perlegat, si audiet, sententiam differat in extremum.

5.1.3 sed noui hominum pertinaciam: num-quam inpetrabimus. timent enim ne a nobis reuicti manus dare aliquando clamante ipsa ueritate cogantur.

5.1.4 obstrepunt igitur et intercedunt, ne audiant, et oculos suos opprimunt, ne lumen uideant quod offerimus: quo plane ipsi diffidentiam suae perditae rationis ostendunt, cum neque cognoscere neque congredi audent, quia sciunt se facile superari.

5.1.5 et idcirco disceptatione sublata pellitur e medio sapientia, ui geritur res, ut ait Ennius. et quia student damnare tamquam nocentes quos utique sciunt innocentes, constare de ipsa innocentia nolunt: quasi uero maior iniquitas sit probatam innocentiam damnasse quam inauditam.

5.1.6 sed ut dixi uerentur, ne si audierint, damnare non possint, et ideo cultores dei summi hoc est iustos homines torquent interficiunt exterminant. nec causas odiorum reddere ipsi possunt qui tam uehementer oderunt:

5.1.7 quia ipsi errant, lrascuntur iis qui ueram uiam secuntur, et cum corrigere se possint, errores suos insuper crudelibus factis coaceruant, innocentium cruore maculantur et dicatas deo mentes euisceratis corporibus extorquent.

5.1.8 cum talibus nunc congredi et disputare contendimus, hos ad ueritatem ab inepta persuasione traducere, qui sanguinem facilius hauserint quam uerba iustorum. quid igitur? operamne perdemus?

5.1.9 minime. nam si lucrari hos a morte, ad quam concitatissime tendunt, non potuerimus, si ab illo itinere deuio ad uitam lucemque reuocare, quoniam ipsi saluti suae repugnant, nostros tamen confirmabimus, quorum non est stabilis ac solidis radicibus fundata et fixa sententia. nutant enim plurimi ac maxime qui litterarum aliquid attigerunt.

5.1.10 nam et in hoc philosophi et oratores et poetae perniciosi sunt, quod incautos animos facile inretire possunt suauitate sermonis et carminum dulci modulatione currentium.

5.1.1 ob eamque causam uolui sapientiam cum religione coniungere, ne quid studiosis inanis illa doctrina possit officere, ut iam scientia litterarum non modo nihil noceat religioni atque iustitiae, sed etiam prosit quam plurimum, si is qui eas didicerit, sit in uirtutibus instructior, in ueritate sapientior.

5.1.12 praeterea etiamsi nulli alii, nobis certe proderit: delectabit se conscientia, gaudebitque mens in ueritatis se luce uersari, quod est animae pabulum incredibili quadam iucunditate perfusum.

5.1.13 uerum non est desperandum, fortasse non canimus surdis. nec enim tam in malo statu res est, ut desint sanae mentes, quibus et ueritas placeat et monstratum sibi rectum iter et uideant et sequantur.

5.1.14 circumlinatur modo poculum caelesti melle sapientiae, ut possint ab inprudentibus amara remedia sine offensione potari, dum inliciens prima dulcedo acerbitatem saporis asperi sub praetexto suauitatis occultat.

5.1.15 nam haec in primis causa est cur aput sapientes et doctos et principes huius saeculi scriptura sancta fide careat, quod prophetae communi ac simplici sermone ut ad populum sunt locuti.

5.1.16 contemnuntur itaque ab iis qui nihil audire uel legere nisi expolitum ac disertum uolunt nec quicquam haerere animis eorum potest nisi quod aures blandiore sono mulcet, illa uero quae sordida uidentur, anilia. inepta uulgaria existimantur.

5.1.17 adeo nihil uerum putant nisi quod auditu suaue est, nihil credibile nisi quod potest incutere uoluptatem: nemo rem ueritate ponderat, sed ornatu.

5.1.18 non credunt ergo diuinis, quia fuco carent, sed ne illis quidem qui ea interpretantur, quia sunt et ipsi aut omnino rudes aut certe parum docti. nam ut plane sint eloquentes, perraro contingit: cuius rei causa in aperto est.

5.1.19 eloquentia enim saeculo seruit, populo se iactare et in rebus malis placere gestit, siquidem ueritatem saepius expugnare conatur, ut uim suam monstret: opes expetit, honores concupiscit, summum denique gradum dignitatis exposcit.

5.1.20 ergo haec quasi humilia despicit, arcana tamquam contraria sibi fugit, quippe quae publico gaudeat et multitudinem celebritatemque desideret:

5.1.2 eo fit ut sapientia et ueritas idoneis praeconibus indigeat. et si qui forte litteratorum se ad eam contulerunt, defensioni eius non suffecerunt.

5.1.22 ex iis qui mihi noti sunt Minucius Felix non ignobilis inter causidicos loci fuit. huius liber, cui Octauio titulus est, declarat quam idoneus ueritatis adsertor esse potuisset, si se totum ad id studium contulisset.

5.1.23 Septimius quoque Tertullianus fuit omni genere litterarum peritus, sed in eloquendo parum facilis et minus comptus et multum obscurus fuit. ergo ne hic quidem satis celebritatis inuenit.

5.1.24 unus igitur praecipuus et clarus extitit Cyprianus, quoniam et magnam sibi gloriam ex artis oratoriae professione quaesierat et admodum multa conscripsit in suo genere miranda.

5.1.25 erat enim ingenio facili copioso suaui et, quae sermonis maxima est uirtus, aperto, ut discernere non queas, utrumne ornatior in eloquendo an felicior in explicando an potentior in persuadendo fuerit.

5.1.26 hic tamen placere ultra uerba sacramentum ignorantibus non potest, quoniam mystica sunt quae locutus est et ad id praeparata, ut a solis fidelibus audiantur: denique a doctis huius saeculi, quibus forte scripta eius innotuerunt, derideri solet.

5.1.27 audiui ego quendam hominem sane disertum, qui eum inmutata una littera Coprianum uocaret, quasi quod elegans ingenium et melioribus rebus aptum ad aniles fabulas contulisset.

5.1.28 quodsi accidit hoc ei cuius eloquentia non insuauis est, quid tandem putemus accidere eis quorum sermo ieiunus est et ingratus? qui neque uim persuadendi neque subtilitatem argumentandi neque ullam prorsus acerbitatem ad reuincendum habere potuerunt.

5.2. Ergo quia defuerunt aput nos idonei peritique doctores, qui uehementer, qui acriter errores publicos redarguerent, qui causam omnem ueritatis ornate copioseque defenderent, prouocauit quosdam haec ipsa penuria, ut auderent scribere contra ignotam sibi ueritatem.

5.2.2 omitto eos qui prioribus eam temporibus nequicquam lacessierunt. ego cum in Bithynia oratorias litteras accitus docerem contigissetque ut eodem tempore dei templum euerteretur, duo extiterunt ibidem qui iacenti atque abiectae ueritati nescio utrum superbius an inportunius insultarent.

5.2.3 quorum alter antistitem se philosophiae profitebatur, uerum ita uitiosus, ut continentiae magister non minus auaritia quam libidinibus arderet, in uictu tam sumptuosus, ut in schola uirtutis adsertor, parsimoniae paupertatisque laudator, in palatio peius cenaret quam domi. tamen uitia sua capillis et pallio et, quod maximum est uelamentum, diuitiis praetegebat: quas ut augeret, ad amicitias iudicum miro ambitu penetrabat eosque sibi repente auctoritate falsi nominis obligabat, non modo ut eorum sententias uenderet, uerum etiam ut confines suos, quos sedibus agrisque pellebat, a suo repetendo hac potentia retardaret.

5.2.4 hic uero qui suas disputationes moribus destruehat uel mores suos disputationibus arguebat ipse aduersum se grauis censor et accusator acerrimus, eodem ipso tempore quo iustus populus nefarie lacerabatur tres libros euomuit contra

5.2.5 religionem liomenque Christianum, professus ante omnia philosophi officium esse erroribus hominum subuenire atque illos ad ueram uiam reuocare id est ad cultus deorum, quorum numine ac maiestate mundus gubernetur, nec pati, homines inperitos quorundam fraudibus iulici, ne simplicitas eorum praedae ac pabulo sit hominibus astutis:

5.2.6 itaque se suscepisse hoc munus philosophia dignum, ut praeferret non uidentibus lumen sapientiae, non modo ut susceptis deorum cultibus resanescant, sed etiam ut pertinaci obstinatione deposita corporis cruciamenta deuitent neu saeuas membrorum lacerationes frustra perpeti uelint.

5.2.7 ut autem appareret cuius rei gratia opus illut elaborasset, effusus est in principum laudes, quorum pietas et prouidentia, ut quidem ipse dicebat, cum in ceteris rebus tum praecipue in defendendis deorum religionibus claruisset: consultum esse tandem rebus humanis, ut cohibita inpia et anili superstitione uniuersi homines legitimis sacris uacarent ac propitios sibi deos experirentur.

5.2.8 ubi autem religionis eius contra quam perorabat infirmare uoluit rationem, ineptus uanus ridiculus apparuit, quia grauis ille consultor utilitatis alienae non modo quid obpugnaret, spd etiam quid loqueretur nesciebat.

5.2.9 nam si qui nostrorum adfuerunt, quamuis temporis gratia coniuerent, animo tamen derisere utpote cum uiderent hominem profitentem se inluminaturum alios, cum ipse caecus esset, reducturum alios ab errore', cum ipse ignoraret ubi pedes suos poneret, eruditurum alios ad ueritatem, cuius ille ne scintillam quidem unam uidisset aliquando, quippe cum sapientiae professor profligare sapientiam niteretur.

5.2.10 omnes tamen id arguebant, quod illo potissimum tempore id operis esset adgressus quo furebat odiosa crudelitas. o philosophum adulatorem ac tempori seruientem!

5.2.1 uerum hic pro sua inanitate contemptus est, qui et gratiam quam sperauit non adeptus est et gloria quam captauit in culpam reprehensionemque conuersa est.

5.2.12 alius eandem materiam mordacius scripsit, qui erat tum e numero iudicum et qui auctor in primis faciendae persecutionis fuit: quo scelere non contentus etiam scriptis eos quos adflixerat insecutus est.

5.2.13 conposuit enim libellos duos, non contra Christianos, ne inimice insectari uideretur, sed ad Christianos, ut humane ac benigne consulere putaretur: in quibus ita falsitatem scripturae sacrae arguere conatus est, tamquam sibi esset tota contraria.

5.2.14 nam quaedam capita quae repugnare sibi uidebantur exposuit adeo multa, adeo intima enumerans, ut aliquando ex eadem disciplina fuisse uideatur.

5.2.15 quod si fuit, quis eum Demosthenes poterit ab inpietate defendere, qui religionis cui fuerat accensus et fidei cuius nomen induerat et sacramenti quod acceperat proditor factus est? nisi forte casu in manus eius diuinae litterae inciderunt.

5.2.16 quae igitur temeritas erat id audere dissoluere quod illi nemo interpretatus est? bene, quod aut nihil didicit aut nihil intellexit. tantum enim abest a diuinis litteris repugnantia, quantum ille afuit a fide et ueritate.

5.2.17 praecipue tamen Paulum Petrumque lacerauit ceterosque discipulos tamquam fallaciae seminatores, quos eosdem tamen rudes et indoctos fuisse testatus est: nam quosdam eorum piscatorio artificio fecisse quaestum; quasi aegre ferret quod illam re(ligione)m non Aristophanes aliquis aut Aristarchus commentatus sit.

5.3. Afuit ergo ab his fingendi uoluntas et astutia, quoniam rudes fuerunt. aut quis possit indoctus apta inter se et cohaerentia fingere, cum philosophorum doctissimi, Plato et Aristoteles et Epicurus et Zenon, ipsi sibi repugnantia et contraria dixerint ? haec est enim mendaciorum natura, ut cohaerere non possint.

5.3.2 illorum autem traditio quia uera est, quadrat undique ac sibi tota consentit et ideo persuadet, quia constanti ratione subfulta est.

5.3.3 non igitur quaestus et commodi gratia religionem istam conmenti sunt, quippe qui et praeceptis et re ipsa eam uitam secuti sint, quae et uoluptatibus caret et omnia quae habentur in bonis spernit, et qui non tantum pro fide mortem subierint, sed etiam morituros esse se et scierint et praedixerint et postea uniuersos qui eorum disciplinam secuti essent acerba et nefanda passuros.

5.3.4 ipsum autem Christum adfirmauit a Iudaeis fugatum collecta nongentorum hominum manu latrocinia fecisse.

5.3.5 quis tantae auctoritati audeat repugnare? credamus hoc plane, nam fortasse illi hoc in somnis Apollo aliquis nuntiauit. tot semper latrones perierunt et cottidie pereunt, utique multos et ipse damnasti: quis eorum post crucem suam non dicam deus,

5.3.6 sed homo appellatus est? uerum tu forsitan ex eo credidisti, quia uos homicidam . Martem consecrastis ut deum: quod tamen non fecissetis, si illum Ariopagitae in crucem sustulissent.

5.3.7 idem cum facta eius mirabilia destrueret nec tamen negaret, uoluit ostendere Apollonium uel paria uel etiam maiora fecisse. mirum quod Apuleium praetermisit, cuius solent et multa et mira memorari.

5.3.8 cur igitur, o delirum caput, nemo Apollonium pro deo colit? nisi forte tu solus, illo scilicet deo dignus, cum quo te in sempiternum uerus deus puniet.

5.3.9 si magus Christus, quia mirabilia fecit, peritior utique Apollonius, qui ut describis cum Domitianus eum punire uellet, repente in iudicio non conparuit. quam ille qui et conprehensus est et cruci adfixus.

5.3.10 at enim ex hoc ipso fortasse insolentiam Christi uoluit arguere, quod deum se constituerit, ut ille uerecundior fuisse uideatur, qui cum maiora faceret, ut hic putat, tamen id sibi non adrogauerit.

5.3.1 omitto nunc ipsa opera conparare, quia in secundo et in superiore libro de fraude ac praestigiis artis magicae dixi.

5.3.12 nego esse quemquam qui non optet in primis id sibi post mortem contingere quod etiam reges maximi concupiscunt.

5.3.13 cur enim sibi homines sepulchra magnifica, cur statuas, cur imagines conparant? cur aliquibus claris factis aut etiam pro ciuibus morte suscepta student opiniones hominum promereri? cur denique ipse ingenii tui monumentum hoc detestabile stultitia tamquam caeno aedificatum constituere uoluisti, nisi quod inmortalitatem de memoria nominis speras?

5.3.14 stultum igitur est id putare Apollonium noluisse quod optaret utique, si posset, quia nemo est qui inmortalitatem recuset, maxime cum eum dicas et adoratum esse a quibusdam sicut deum et simulacrum eius sub Herculis Alexicaci nomine constitutum ab Ephesiis etiam nunc honorari.

5.3.15 non potuit ergo post mortem deus credi, quia et hominem et magum fuisse constabat, et ideo alieni nominis titulo adfectauit diuinitatem, quia suo nec poterat nec audebat. noster uero et potuit deus credi, quia magus non fuit, et creditus est, quia uere fuit.

5.3.16 non in quit hoc dico, idcirco Apollonium non haberi deum, quia noluerit, sed ut appareat nos sapientiores esse, qui mirabilibus factis non statim fidem diuinitatis adiunximus, quam uos, qui ob exigua portenta deum credidistis.

5.3.17 non est mirum si tu, qui a dei sapientia longe remotus es, nihil prorsus intellegis eorum quae legisti, cum Iudaei, qui a principio prophetas lectitauerant quibusque sacramentum dei fuerat adsignatum, tamen quid legerent ignorauerint.

5.3.18 disce igitur, si quid tibi cordis est, non idcirco a nobis deum creditum, quia mirabilia fecit, sed quia uidimus in eo facta esse omnia quae nobis adnuntiata sunt uaticinio prophetarum.

5.3.19 tecit mirabilia: magum putassemus, ut et uos nunc putatis et Iudaei tunc putauerunt, si non illa ipsa facturum prophetae omnes uno spiritu praedixissent.

5.3.20 itaque deum credimus non magis ex factis operibusque mirandis quam ex illa ipsa cruce, quam uos sicut canes lambitis, quoniam simui et Ula praedicta est.

5.3.2 non îgitur suo testimonio — cui enim de se dicenti potest credi? —, sed prophetarum testimonio, qui omnia quae fecit ac passus est multo ante cecinerunt, fidem diuinitatis accepit, quod neque Apollonio neque Apuleio neque cuiquam magorum potuit aut potest aliquando contingere.

5.3.22 cum igitur talia ignorantiae suae deliramenta fudisset, cum ueritatem penitus excindere conisus esset, ausus est libros suos nefarios ac dei hostes φιλαληθεῖς; adnotare.

5.3.23 o caecum pectus, o mentem Cimmeriis ut aiunt tenebris atriorem! discipulus hic fortasse Anaxagorae fuerit, cui niues atramentum fuerunt. atquin eadem caecitas est et uero falsitatis et mendacio ueritatis nomen inponere. uidelicet homo subdolus uoluit lupum sub ouis pelle celare, ut fallaci titulo posset in retire lectorem.

5.3.24 uerum esto, inscitia hoc, non malitia feceris: quam tandem nobis adtulisti ueritatem, nisi quod adsertor deorum eos ipsos ad ultimum prodidisti?

5.3.25 prosecutus enim summi dei laudes, quem regem, quem maximum, quem opificem rerum, quem fontem bonorum, quem parentem omnium, quem factorem altoremqueuiuentium confessus es, ademisti Ioui tuo regnum eumque summa potestate depulsum in ministrorum numerum redegisti. epilogus itaque te tuus arguit stultitiae uanitatis erroris.

5.3.26 adfirmas enim deos esse et illos tamen subicis et mancipas ei deo cuius religionem conaris euertere.

5.4. Hi ergo de quibus dixi cum praesente me ac dolente sacrilegas suas litteras explicassent, et illorum superba inpietate stimulatus et ueritatis ipsius conscientia et, ut ego arbitror, deo, suscepi hoc munus, ut omnibus ingenii mei uiribus accusatores iustitiae refutarem, non ut contra hos scriberem qui paucis uerbis obteri poterant, sed ut omnes qui ubique idem operis efficiunt aut effecerunt, uno semel inpetu profligarem.

5.4.2 non dubito enim quin et alii plurimi et multis in locis et non modo Graecis, sed etiam Latinis litteris monumentum iniustitiae suae struxerint. quibus singulis quoniam respondere non poteram, sic agendam mihi hanc causam putaui, ut et priores cum suis omnibus scriptis peruerterem et futuris omnem facultatem scribendi aut respondendi amputarem. praebeant modo aures : efficiam profecto ut quicumque ista cognouerit, aut suscipiat quod ante damnauit aut, quod est proximum, deridere aliquando desistat.

5.4.3 quamquam Tertullianus eandem causam plene perorauerit in eo libro cui Apologeticum nomen est, tamen quoniam aliut est accusantibus respondere, quod in defensione aut negatione sola positum est, aliut instituere, quod nos facimus, in quo necesse est doctrinae totius substantiam contineri, non defugi hunc laborem, ut inplerem materiam, quam Cyprianus non est exsecutus in ea oratione, qua Demetrianum sicut ipse aitoblatrantem atque obstrepentem ueritati redarguere conatur.

5.4.4 qua materia non est usus ut debuit: non enim scripturae testimoniis, quam ille utique uanam fictam commenticiam putabat, sed argumentis et ratione fuerat refellendus.

5.4.5 nam cum ageret contra hominem ueritatis ignarum, dilatis paulisper diuinis lectionibus formare hunc a principio tamquam rudem debuit eique paulatim lucis principia monstrare, ne toto lumine obiecto caligaret.

5.4.6 nam sicut infans solidi ac fortis cibi capere uim non potest ob stomachi teneritudinem, sed liquore lactis ac mollitudine alitur, donec firmatis uiribus uesci fortioribus possit, ita et huic oportebat, quia nondum poterat capere diuina, prius humana testimonia offerri id est philosophorum et historicorum, ut suis potissimum refutaretur auctoribus.

5.4.7 quod quia ille non fecit raptus eximia eruditione diuinarum litterarum, ut iis solis contentus esset quibus fides constat, accessi deo inspirante, ut ego facerem et simul ut uiam ceteris ad imitandum pararem.

5.4.8 ac si hortatu nostro docti homines ac diserti huc se conferre coeperint et ingenia sua uimque dicendi in hoc ueritatis campo iactare maluerint, euanituras breui religiones falsas et occasuram esse omnem philosophiam nemo dubitauerit, si fuerit omnibus persuasum cum hanc solam religionem, tum etiam solam ueram esse sapientiam. sed euagatus sum longius quam uolebam.

5.5. Nunc reddenda est de iustitia proposita disputatio. quae aut ipsa est summa uirtus aut fons est ipse uirtutis: quam non modo philosophi quaesierunt, sed poetae quoque, qui priores multo fuerunt et ante natum philosophiae nomen pro sapientibus habebantur.

5.5.2 hi plane intellexerunt abesse hane a rebus humanis eamque finxerunt offensam uitiis hominum cessisse terra in caelumque migrasse. atque ut doceant quid sit iuste uiuere — solent enim praecepta per ambages dare —, a Saturni temporibus, quae illi uocant aurea, repetunt exempla iustitiae narrantque in quo statu fuerit humana uita, dum illa in terra moraretur..

5.5.3 quod quidem non pro poetica nctione, sed pro uero habendum est. Saturno enim regnante, nondum deorum cultibus institutis nec adhuc illa gente ad diuinitatis opinionem consecrata, deus utique colebatur.

5.5.4 et ideo non erant neque dissensiones nequp inimicitiae neque hella, nondum uesanos rabies nudauerat enses, ut Germanicus Caesar in Arateo loquitur carmine, nec consanguineis fuerat discordia nota, immo ne alienigenis quidem, sed neque ulli omnino gladii qui nudarentur fuerunt.

5.5.5 quis enim praesente ac uigente iustitia aut de tutela sui, cum nemo insidiaretur, aut de pernicie alterius cogitaret, cum nemo quicquam concupisceret? malebant tenui contenti uiuere cultu, ut Cicero in suo narrat: quod est proprium nostrae religionis. ne signare quidem aut partiri limite campum fas erat: in medium quaerebant,

5.5.6 quippe cum deus communem omnibus terram dedisset, ut communem degerent uitam, non ut rabida et furens auaritia sibi omnia uindicaret, nec ulli deesset quod omnibus nasceretur.

5.5.7 quod poetae dictum sic accipi oportet, non ut existimemus nihil omnino tum fuisse priuati, sed more poetico figuratum, ut intellegamus tam liberales fuisse homines, ut natas sibi fruges non includerent nec soli absconditis incubarent, sed pauperes ad communionem proprii laboris admitterent. flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant.

5.5.8 nec mirum, cum promptuaria iustorum benigne paterent omnibus nec auaritia intercipiens beneficia diuina famem sitimque uulgo faceret, sed omnes aequaliter abundarent, cum habentes non habentibus large copioseque donarent.

5.5.9 sed postquam Saturnus a filio pulsus in Latiumque delatus est arma Iouis fugiens et regnis exul ademptis, cum iam populus uel noui regis metu uel sua sponte depranatus deum colere desisset regemque pro deo habere coepisset, cum ipse propemodum parricida exemplo ceteris esset ad uiolandam pietatem, deseruit propere terras iustissima uirgo, sed non, ut ait Cicero, et Iouis in regno caelique in parte resedit.

5.5.10 quomodo enim poterat in eius regno residere aut commorari qui patrem regno expulit, bello persecutus est, exulem toto orbe iactauit? ille malum uirus serpentibus addidit atris praedarique lupos iussit, id est odium et inuidiam et dolum hominibus inseuit, ut tam essent quam serpentes uenenati, tam rapaces quam lupi.

5.5.1 quod quidem uere faciunt ii qui iustos ac fideles deo persecuntur dantque iudicibus saeuiendi aduersus innoxios potestatem.

5.5.12 fortasse aliquid eiusmodi Iuppiter fecerit ad expugnandam tollendamque iustitiam et idcirco efferasse serpentes ac lupos acuisse tradatur. tum belli rabies et amor successit habendi.

5.5.13 neque inmerito. sublata enim dei religione boni quoque ac mali scientiam perdiderunt. sic hominibus intercidit communitas uitae et diremptum est foedus societatis humanae.

5.5.14 tum inter se manus conserere coeperunt et insidiari et gloriam sibi ex humano sanguine conparare.

5.6. Quorum omnium malorum fons cupiditas erat, quae scilicet ex contemptu uerae maiestatis erupit. non tantum enim non participabant alios quibus aliquid afluebat, sed aliena quo- » que rapiebant in priuatum lucrum trahentes omnia, et quae antea in usus omnium etiam singuli laborabant, in paucorum domos conferebantur.

5.6.2 ut enim seruitio ceteros subiugarent, in primis necessaria uitae subducere et colligere coeperunt eaque firmiter conclusa seruare, ut beneficia caelestia facerent sua, non propter humanitatem, quae nulla in eis erat, sed ut omnia cupiditatis et auaritiae instrumenta conraderent.

5.6.3 leges etiam sibi iustitiae nomine iniquissimas iniustissimasque sanxerunt, quibus rapinas et auaritiam suam contra uim multitudinis tuerentur. tantum igitur auctoritate, quantum uiribus aut opibus aut malitia praeualebant.

5.6.4 et quoniam nullum in iis uestigium iustitiae fuit, cuius officia sunt humanitas aequitas misericordia, iam superba et tumida inaequalitate gaudebant altioresque se ceteris hominibus satellitum comitatu et ferro et insigni ueste faciebant.

5.6.5 hinc honores sibi et purpuras et fasces inuenerunt, ut securium gladiorumque terrore subnixi quasi iure dominorum perculsis ac pauentibus imperarent.

5.6.6 in hac condicione humanam uitam rex ille constituit, qui debellato ac fugato parente non regnum, sed impiam tyrannidem ui et hominibus armatis occupauit et aureum illud iustumque saeculum sustulit coegitque homines malos et inpios fieri uel ex hoc ipso, quod eos auertit a deo ad se adorandum: quod terror insolentissimae potestatis expresserat.

5.6.7 quis enim non metueret eum quem arma cingebant, quem ferri et gladiorum fulgor insuetus circumdabat? aut cui parceret alieno qui ne patri quidem suo pepercerat? quem uero metueret qui Titanum robustam et excellentem uiribus gentem bello uicerat, occisione deleuerat?

5.6.8 quid mirum si omnis multitudo insolito metu pressa in unius adulationem concesserat? hunc uenerabantur, huic honorem maximum deferebant.

5.6.9 et quoniam mores ac uitia regis imitari genus obsequii iudicatur, abiecerunt omnes pietatem, ne exprobrare regi scelus uiderentur, si pie uiuerent.

5.6.10 sic adsidua imitatione corrupti diuinum fas reliquerunt et paulatim male uiuendi consuetudo mos factus est. nec iam quicquam ex antecedentis saeculi pio atque optimo statu mansit, sed explosa iustitia et ueritatem secum trahens reliquit hominibus errorem ignorantiam caecitatem.

5.6.1 inprudenter igitur poetae, qui eam confugisse cecinerunt ad Iouis regnum. si enim saeculo quod uocant aureum iustitia in terra fuit, a Ioue utique pulsa est, qui aureum saeculum commutauit.

5.6.12 saeculi autem commutatio et expulsio iustitiae nihil aliut ut dixi quam desertio diuinae religionis putanda est, quae sola efficit ut homo hominem carum habeat eumque sibi fraternitatis uinculo sciat esse constrictum, siquidem pater idem omnibus deus est, ut dei patrisque communis beneficia cum iis qui non habent partiatur, nulli noceat, nullum premat, non forem claudat hospiti, non aurem precanti, sed sit largus beneficus liberalis: quas regias esse laudes Tullius existimauit.

5.6.13 haec est profecto iustitia et hoc aureum saeculum, quod Ioue primum regnante corruptum, mox et ipso et omni eius progenie consecrata deorumque multorum suscepto cultu fuerat omne sublatum.

5.7. Sed deus ut parens indulgentissimus adpropinquante ultimo tempore nuntium misit, qui uetus illut saeculum fugatamque iustitiam reduceret, ne humanum genus maximis et perpetuis agitaretur erroribus.

5.7.2 rediit ergo species illius aurei temporis et reddita quidem terrae, sed paucis adsignata iustitia est, quae nihil aliut est quam dei unici pia et religiosa cultura.

5.7.3 sed moueat aliquem fortasse, cur si haec sit iustitia, non omni humano generi sit data nec in eam multitudo uniuersa consenserit. magnae hoc disputationis est, cur a deo, cum iustitiam terrae daret, sit retenta diuersitas: quod et alio loco declaraui et ubicumque opportune inciderit explicabitur.

5.7.4 nunc designare id breuissime satis est, uirtutem aut cerni non posse, nisi habeat uitia contraria, aut non esse perfectam, nisi exerceatur aduersis.

5.7.5 hanc enim deus bonorum ac malorum uoluit esse distantiam, ut qualitatem boni ex malo sciamus, item mali ex bono: nec alterius ratio intellegi sublato altero potest. deus ergo non exclusit malum, ut ratio uirtutis constare posset.

5.7.6 quomodo enim patientia uim suam nomenque retineret, si nihil esset quod pati cogeremur? quomodo laudem mereretur deuota deo suo fides, nisi esset aliquis qui a deo uellet auertere? nam ideo potentiores esse iniustos permisit, ut cogere ad malum possent, ideo plures, ut uirtus esset pretiosa, quod rara est. quod quidem ipsum Quintilianus egregie ac breuiter ostendit in Capite obuoluto.

5.7.7 nam quae inquit uirtus esset innocentia, nisi laudem raritas dedisset? uerum quia natura sic conparatum est, ut odium cupiditas ira in id quod incubuerunt agant caecos, supra hominem uidetur culpa uacare. alioquin si natura pares omnibus adfectus dedisset, pietas nihil erat.

5.7.8 hoc quam uerum sit, docet necessitas ipsa rationis. si enim uirtus est malis ac uitiis fortiter repugnare, apparet sine malo ac uitio nullam esse uirtutem. quam deus ut absolutam perfectamque redderet, retinuit id quod erat ei contrarium, cum quo depugnare posset:

5.7.9 agitata enim malis quatientibus stabilitatem capit et quanto frequenter inpellitur, tanto firmiter roboratur.

5.7.10 haec nimirum causa efficit ut quamuis sit hominibus missa iustitia, tamen aureum saeculum non esse dicatur, quia malum non sustulit, ut retineret diuersitatem, quae sacramentum diuinae religionis continet sola.

5.8. Qui ergo putant iustum esse neminem, ante oculos habent iustitiam, sed eam nolunt cernere. quid est enim cur illam uel in carminibus uel in omni sermone describant conquerentes eius absentiam, cum sit facillimum bonos esse, si uelint?

5.8.2 quid nobis inanem iustitiam depingitis et optatis cadere de caelo tamquam in aliquo simulacro figuratam? ecce in conspectu uestro est: suscipite si potestis eamque in domicilio uestri pectoris conlocate, nec difficile aut alienum a temporibus enstImetIs.

5.8.3 estote aequi ac boni, et sequetur uos sua sponte mstitia quam quaentis. deponite omnem malam cogitationem de cordibus uestris, et statim uobis tempus illut aureum reuertetur: quod aliter consequi non potestis, quam si deum uerum colere coeperitis.

5.8.4 uos autem manente cultu deorum iustitiam desideratis m terra, quod fieri nullo pacto potest. sed ne tum quidem potuit, cum putatis, quia nondum natis diis istis quos inpie colitis necesse est unius dei cultum fuisse per terram, eius scilicet qui execratur malitiam exigitque bonitatem, cuius templum est non lapides aut lutum, sed homo ipse, qui figuram dei gestat: quod templum non auri et gemmarum donis corruptibilibus, sed aeternis uirtutum muneribus ornatur.

5.8.5 discite igitur, si quid uobis reliquae mentis est, homines ideo malos et iniustos esse, quia dii coluntur, et ideo mala omnia rebus humanis cottidie ingrauescere, quia deus mundi huius effector et gubernator derelictus est, quia susceptae sunt contra quam fas est inpiae religiones, postremo quia ne coli quidem uel a paucis deum sinitis.

5.8.6 quodsi solus deus coleretur, non essent dissensiones et bella, cum scirent homines unius se dei filios esse ideoque diuinae necessitudinis sacro et inuiolabili uinculo copulatos, nullae fierent insidiae, cum scirent cuiusmodi poenas deus animarum interfectoribus praepararet, qui clandestina scelera et ipsas etiam cogitationes peruidet, non essent fraudes et rapinae, si deo praecipiente didicissent et suo et paruo esse contenti, ut fragilibus et caducis solida et aeterna praeferrent,

5.8.7 non essent adulteria et stupra et mulierum prostitutiones, si esset omnibus notum damnari a deo quidquid adpetitur ultra generandi cupiditatem, nec feminam necessitas cogeret pudorem suum profanare, ut uictum sibi obscenissimum quaerat, cum et mares libidinem continerent et habentium pia et religiosa conlatio non habentibus subueniret:

5.8.8 non essent igitur, ut dixi, haec omnia in terris mala, si ab omnibus in legem dei coniuraretur, si ab uniuersis fierent quae unus noster populus operatur. quam beatus esset quamque aureus humanarum rerum status, si per totum orbem mansuetudo et pietas et pax et innocentia et aequitas et temperantia et fides moraretur!

5.8.9 demque ad regendos homines non opus esset tam multis et tam uariis legibus, cum ad perfectam innocentiam dei lex una sufficeret, neque carceribus neque gladiis praesidum neque terrore poenarum, cum praeceptorum caelestium saluhritas humanis pectoribus infusa ultro ad iustitiae opera homines erudiret. nunc autem mali sunt ignoratione recti ac boni.

5.8.10 quod quidem Cicero uidit. disputans enim de legibus sicut una inquit eademque natura mundus omnibus partibus inter se congruentibus cohaeret ac nititur, sic omnes homines inter se natura confusi prauitate dissentiunt neque se intellegunt esse consanguineos et subiectos omnes sub unam eandemque tutelam: quod si teneretur, deorum profecto uitam homines uiuerent.

5.8.1 uniuersa igitur mala, quibus humanum genus se ipsum inuicem conficit, iniustus atque inpius deorum cultus induxit. nec enim poterant retinere pietatem qui communem omnium patrem +deum tamquam perfidi ac rebelles liberi abnegassent.

5.9. Nonnumquam tamen sentiunt se malos esse et ueterum saeculorum statum laudant et de suis moribus meritisque coniectant abesse iustitiam: quam obuersantem oculis suis non tantum non suscipiunt nec adgnoscunt, uerum etiam uiolenter oderunt et persecuntur et exterminare contendunt.

5.9.2 fingamus hanc interim non esse iustitiam quam nos sequimur: quomodo si illa uenerit quam ueram putant, eam recipient? qui laniant et occidunt eos quos et ipsi fatentur imitatores esse iustorum, quia bona operentur et iusta, cum si tantummodo malos occiderent, digni essent ad quos iustitia non ueniret: cui nulla fuit alia causa linquendi terram quam humani cruoris effusio.

5.9.3 quanto magis, cum pios interficiant et ipsos iustitiae sectatores pro hostibus ducant, immo uero plus quam pro hostibus? quibus utique, cum animas eorum et opes et liberos ferro et igni adpetant, tamen parcitur uictis et est locus inter arma clementiae, aut si adeo saeuiri placuit, nihil plus in eos fit quam ut occidantur uel in seruitutem abducantur.

5.9.4 hoc uero inenarrabile est quod fit aduersus eos qui malefacere nesciunt, et nulli nocentiores habentur quam qui sunt ex omnibus innocentes. audent igitur homines inprobissimi iustitiae facere mentionem, qui feras inmanitate uincunt, qui placidissimum dei gregem uastant lupi ceu raptores atra in nebula, quos inproba uentris exegit caecos rabies.

5.9.5 uerum hos non uentris, sed cordis rabies efferauit nec atra in nebula, sed aperta praedatione grassantur nec eos umquam conscientia scelerum reuocat, ne sanctum ac pium nomen iustitiae ore illo uiolent quod cruore innocentium tamquam rictus bestiarum madet.

5.9.6 huius tanti et tam pertinacis odii quam potissimum causam esse dicamus? utrumne ueritas odium parit, ut ait poeta quasi diuino spiritu instinctus, an erubescunt coram iustis et bonis esse nequam, an potius utrumque? nam et ueritas ideo semper inuisa est, quod is qui peccat uult habere liberum peccandi locum nec aliter se putat malefactorum noluptate securius perfrui posse, quam si nemo sit cui delicta non placeant.

5.9.7 ergo tamquam scelerum et malitiae suae testes extirpare funditus nituntur et tollere grauesque sibi putant, tamquam uita eorum coarguatur.

5.9.8 cur enim sint aliqui intempestiue boni, qui corruptis moribus publicis conuicium bene niuendo faciant? cur non omnes sint aeque mali rapaces inpudici adulteri periuri cupidi fraudulenti? quin potius auferantur quibus coram male uiuere pudet, qui peccantium frontem etsi non uerbis, quia tacent, tamen ipso uitae genere dissimili feriunt et uerberant. castigare enim uidetur quicumque dissentit.

5.9.9 nec est magnopere mirandum, si aduersus homines ista hunt, cum aduersus ipsum deum propter eandem causam insurrexerit etiam populus in spe constitutus nec dei nescius, sequiturque iustos eadem necessitas quae ipsum iustitiae uiolauit auctorem.

5.9.10 uexant ergo et exquisitis poenarum generibus excruciant parumque habent interficere quos oderunt, nisi etiam crudelitas corporus inludat.

5.9.1 si qui autem doloris uel mortis metu uel suapte perfidia caeleste sacramentum deseruerint et ad funesta sacrificia consenserint, eos laudant et honoribus mact.ant, ut eorum exemplo ceteros inliciant.

5.9.12 qui autem magni aestimauerint fidem cultoresque se dei non abnegauerint, in eos uero totis carnificinae suae uiribus, ueluti sanguinem sitiant, incumbunt et desperatos uocant, quia corpori suo minime parcunt: quasi quicquam desperatius esse possit quam torquere ac dilanare eum quem scias esse innocentem.

5.9.13 adeo nec pudor ullus aput eos superest a quibus abest omnis humanitas et retorquent in homines iustos conuicia sibi congruentia.

5.9.14 inpios enim uocant, ipsi scilicet pii et ab humano sanguine abhorrentes, cum si et actus suos considerent et illorum quos tamquam inpios damnant, iam intellegant quam mendaces sint et iis omnibus quae aduersus bonos aut dicunt aut faciunt digniores.

5.9.15 non enim de nostro, sed ex illorum numero semper existunt qui uias obsideant armati, maria praedentur, uel si palam grassari non licuit, uenena clam temperent, qui uxores necent, ut dotes earum lucrentur, aut maritos, ut adulteris nubant, qui natos ex se pueros aut strangulent aut, si nimium pii fuerint, exponant, qui libidines incestas nec a filia nec sorore nec:

5.9.16 matre nec sacerdote contineant, qui aduersus ciues suos patriamque coniurent, qui nec culleum metuant, qui denique sacrilegia committant et deorum quos colunt templa despolient, et, ut quae levia sunt atque usitata dicamus, qui hereditates captent, testamenta supponant, iustos heredes uel auferant uel excludant, qui corpora sua libidinibus prostituant,

5.9.17 qui demque inmemores quid nati sint, cum feminis patientia certent, qui sanctissimam quoque corporis sui partem contra fas omne polluant ac profanent, qui uirilia sua ferro metant et, quod est sceleratius, ut sint religionis antistites, qui ne uitae quidem suae parcant, sed extinguendas publice animas suas uendant, qui si iudices sedeant, aut inmeritos perdant mercede corrupti aut noxios inpune dimittant, qui caelum quoque ipsum ueneficiis adpetant, tamquam illorum malitiam terra non capiat:

5.9.18 haec, inquam, et his plura scelera utique ab iis fiunt qui deos colunt. quis inter haec tot et tanta iustitiae locus est? et ego de multis pauca collegi, non ut arguerem, sed ut ostenderem.

5.9.19 qui uolet scire omnia, Senecae libros in manum sumat, qui morum uitiorumque publicorum et descriptor uerissimus et insectator acerrimus fuit.

5.9.20 sed et Lucilius tenebrosam istam uitam circumscripte breuiterque depinxit his uersibus: nunc uero a mani ad noctem, festo atque profesto, totus item pariterque die populusque patresque iactare indu foro se omnes, decedere nusquam, uni se atque eidem studio omnes dedere et arti, uerba dare ut caute possint, pugnare dolose; blanditia certare, bonum simulare uirum se; insidias facere, ut si hostes sint omnibus omnes.

5.9.2 nostro autem populo quid horum potest obici, cuius omnis religio est sine scelere ac sine macula uiuere?

5.9.22 cum igitur nideant se ac suos ea quae diximus gerere, nostros autem nihil aliut operari nisi aecum et bonum, poterant, si quid saperent, ex hoc intellegere et illos qui bonum faciunt pios esse et se inpios qui nefanda committunt.

5.9.23 neque enim fieri potest ut : qui in omnibus uitae suae actibus non errant, in ipsa summa errent, hoc est in religione, quae rerum omnium caput est:

5.9.24 inpietas enim suscepta in eo quod est summum per cetera uniuersa sequeretur. aeque fieri non potest ut ipsi qui errant in omni uita, non et in religione fallantur, quoniam pietas in summo regulam tenens tenorem suum seruaret in ceteris. ita fit ut in utraque parte de condicione rerum quae geruntur qualis sit summa ipsa noscatur.

5.10. Operae pretium est cognoscere illorum pietatem, ut ex ns quae clementer ac pie faciunt possit intellegi, qualia sint quae ab iis contra iura pietatis geruntur.

5.10.2 ac ne quem uidear inclementer incessere, aliquam mihi personam poeticam sumam, quae sit uel maximum pietatis exemplum.

5.10.3 aput Maronem rex ille, quo iustior alter nec pietate fuit nec bello maior et armis, quae nobis documenta iustitiae protulit? uinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris inferias, caeso sparsurus sanguine flammas.

5.10.4 quid potest hac pietate ... clementius, quam mortuis humanas uictimas immolare et ignem cruore hominum tamquam oleo pascere?

5.10.5 sed fortasse hoc non ipsius uitium fuerit, sed : poetae, qui insignem pietate uirum insigni scelere foedauerit. ubi est igitur, o poeta, pietas illa quam saepissime laudas? ecce pius Aeneas Sulmone creatos quattuor hic iuuenes, totidem quos educat Ufens, uiuentis rapit, inferias quos immolet umbris captiuoque rogi perfundat sanguine flammas.

5.10.6 cur ergo dicebat eodem ipso tempore quo uinctos homines ad immolationem mittebat: equidem et uiuis concedere uellem, cum uiuos quos habebat in potestate uice pecudum iuberet occidi?

5.10.7 sed haec, ut dixi, culpa non illius fuit, qui litteras fortasse non didicerat, sed tua: qui cum esses eruditus, ignorasti tamen quid esset pietas, et illut ipsum quod nefarie, quod detestabiliter fecit, pietatis esse officium credidisti; uidelicet ob hoc unum pius uocatur, quod patrem dilexit.

5.10.8 quid quod bonus Aeneas haut aspernanda precantis trucidauit? adiuratus enim per eundem patrem et spes surgentis Iuli, nequaquam pepercit tums accensus et ira.

5.10.9 quisquamne igitur hunc putet aliquid in se uirtutis habuisse, qui et furore tamquam stipula exarserit et manium patris per quem rogabatur oblitus iram frenare non quiuerit? nullo igitur modo pius, qui non tantum non repugnantes, sed etiam precantes interemit.

5.10.10 dicet hic aliquis: quae ergo aut ubi aut qualis est pietasc* nimirum aput eos qui bella nesciunt, qui concordiam cum omnibus seruant, qui amici sunt etiam inimicis, qui omnes homines pro fratribus diligunt, qui cohibere iram sciunt omnemque animi furorem tranquilla moderatione lenire.

5.10.1 quanta igitur caligo, quanta tenebrarum et errorum nubes hominum pectora obduxit, qui cum se maxime pios putant, tum maxime fiunt inpii? quanto enim religiosius terrenis istis simulacris inseruiunt, tanto magis scelerati aduersus nomen uerae diuinitatis exsistunt.

5.10.12 itaque pro merito inpietatis suae grauioribus malis saepe negantur: quorum causam quia nesciunt, fortunae culpa omnis adscribitur, et locum inuenit Epicuri philosophia nihil ad deos pertinere censentis nec gratia eos tangi nec ira moueri, quia et contemptores eorum saepe uideant beatos et cultores saepe miseros.

5.10.13 quod eo nt quia cum religiosi uideantur et natura boni, nihil tale creduntur mereri quale saepe patiuntur. consolantur se tamen accusatione fortunae nec sentiunt quod si esset ulla, cultoribus suis numquam noceret.

5.10.14 merito igitur huiusmodi pietatem poena consequitur et offensa diuinitas scelere hominum praue religiosorum graui eos infortunio mactat: qui licet sanctis moribus uiuant in summa fide atque innocentia, tamen quia deos colunt, quorum ritus inpios ac profanos deus uerus odio habet, a iustitia et a nomine uerae pietatis alieni sunt.

5.10.15 nec est difficile docere cur deorum cultores boni et iusti esse non possint. quomodo enim sanguine abstinebunt qui colunt cruentos deos Martem atque Bellonam? quomodo aut parentibus parcent qui expulsorem patris sui Iouem aut natis ex se infantibus qui Saturnum? quomodo pudicitiam tuebuntur qui colunt deam nudam et adulteram et quasi aput deos prostitutam?

5.10.16 quomodo se rapinis et fraudibus abstinebunt qui Mercuri furta nouerunt docentis non fraudis esse decipere, sed astutiae? quomodo libidines cohercebunt qui Iouem Herculem Liberum Apollinem ceterosque uenerantur, quorum adulteria et stupra in mares et feminas non tantum doctis nota sunt, sed exprimuntur etiam in theatris atque cantantur, ut sint omnibus notiora?

5.10.17 possuntne inter haec iusti esse hommes, qui etiamsi natura sint boni, ab ipsis tamen diis erudiantur ad iniustitiam? ad placandum enim deum quem colas iis rebus opus est, quibus illum gaudere ac delectari scias.

5.10.18 sic fit ut uitam colentium deus pro qualitate numinis sui formet, quoniam religiosissimus est cultus imitari.

5.11. iis igitur hominibus qui deorum suorum moribus congruunt. quia grauis est et acerba iustitia, eandem inpietatem suam qua in ceteris rebus utuntur, aduersus iustos uiolenter exercent, nec inmerito a prophetis bestiae nominantur.

5.11.2 praeclare itaque M. Tullius: etenim si nemo est inquit quin emori malit quam conuerti in aliquam figuram bestiae, quamuis hominis mentem sit habiturus, quanto est miserius in hominis figura animo esse efferato? mihi quidem tanto uidetur, quanto praestabilior est animus corpore.

5.11.3 aspernantur itaque corpora beluarum, quibus sunt ipsi saeuiores, sibique adeo placent, quod homines nati sint, quorum nihil nisi lineamenta et summam figuram gerunt.

5.11.4 nam quis Caucasus, quae India, quae Hyrcania tam inmanes, tam sanguinarias umquam bestias aluit? quoniam ferarum omnium rabies usque ad uentris satietatem furit fameque sedata protinus conquiescit.

5.11.5 ilia, illa est uera bestia, cuius una iussione funditur ater ubique cruor: crudelis ubique luctus, ubique pauor et plurima mortis imago.

5.11.6 nemo huius tantae beluae inmanitatem potest pro merito describere, quae uno loco recuhans tamen per totum orbem ferreis dentibus saeuit et non tantum artus hominum dissipat, sed et ossa ipsa comminuit et in cineres furit, ne quis extet sepulturae locus: quasi uero id adfectent qui deum confitentur; ut ad eorum sepulchra ueniatur, ac non ut ipsi ad deum ueniant.

5.11.7 quaenam illa feritas, quae rabies, quae insania est lucem uiuis, terram mortuis denegasse? dico igitur nihil esse miserius iis hominibus quos ministros furoris alieni, quos satellites inpiae iussionis necessitas aut inuenit aut fecit.

5.11.8 non enim honor ille aut prouectio dignitatis fuit, sed hominis damnatio ad carnificinam, dei uero ad poenam sempiternam.

5.11.9 quae autem per totum orbem singuli gesserint, enarrare inpossibile est. quis enim uoluminum numerus capiet tam infinita, tam uaria genera crudelitatis V accepta enim potestate pro suis moribus quisque saeuiuit.

5.11.10 alii prae nimia timiditate plus ausi sunt quam iubebantur, alii suo proprio aduersus iustos odio, quidam naturali mentis feritate, nonnulli, ut placerent et hoc officio uiam sibi ad altiora munirent; aliqui ad occidendum praecipites extiterunt, sicut unus in Phrygia, qui uniuersum populum cum ipso pariter conuenticulo concremauit. sed hic quanto saeuior, tanto clementior inuenitur:

5.11.1 illut uero pessimum genus est cui clementiae species falsa blanditur, ille grauior, ille saeuior est carnifex qui neminem statuit occidere.

5.11.12 itaque dici non potest huiusmodi iudices quanta et quam grauia tormentorum genera excogitauerint, ut ad effectum propositi sui peruenirent.

5.11.13 haec autem non tantum ideo faciunt, ut gloriari possint nullum se innocentium peremisse — nam et ipse audiui aliquos gloriantes quod administratio sua in hac parte fuerit incruenta —, sed et inuidiae causa, ne aut ipsi uincantur aut illi uirtutis suae gloriam consequantur.

5.11.14 itaque in elcogitandis poenarum generibus nihil aliut quam uictoriam cogitant: sciunt enim certamen esse illud et pugnam.

5.11.15 uidi ego in Bithynia praesidem gaudio mirabiliter elatum tamquam barbarorum gentem aliquam subegisset, quod unus qui per biennium magna uirtute restiterat, postremo cedere uisus esset.

5.11.16 contendunt igitur ut uincant et exquisitos dolores corporibus inmittunt et nihil aliut deuitant quam ut ne torti moriantur: quasi uero mors tantummodo beatos faciat ac non etiam tormenta quanto fuerint grauiora, tanto maiorem uirtutis gloriam pariant.

5.11.17 illi autem pertinaci stultitia iubent curam tortis diligenter adhiberi, ut ad alios cruciatus membra renouentur et reparetur nouus sanguis ad poenam. quid tam pium, tam beneficum, tam humanum fieri potest? non curassent tam sollicite quos amarent.

5.11.18 haec est deorum disciplina, ad haec opera cultores suos erudiunt, haec sacra desiderant. quin etiam sceleratissimi homicidae contra pios iura inpia condiderunt: nam et constitutiones sacrilegae et disputationes iuris peritorum leguntur iniustae.

5.11.19 Domitius de officio proconsulis libro septimo rescripta principum nefaria collegit, ut doceret quibus poenis adfici oporteret eos qui se cultores dei confiterentur.

5.12. Quid iis facias qui ius uocant carnificinas ueterum tyrannorum aduersus innocentes rabide saeuientium? et cum sint iniustitiae crudelitatisque doctores, iustos se tamen ac prudentes uideri uolunt, caeci et hebetes et rerum et ueritatis ignari.

5.12.2 adeone uobis, o perditae mentes, inuisa iustitia est, ut eam summis sceleribus adaequetis? adeone. aput uos perit innocentia, ut ne morte quidem simplici dignam indicetis, sed supra omnia facinora habeatur nullum facinus admittere pectusque parum ab omni sceleris contagione praestare?

5.12.3 et quoniam communiter cum deorum cultoribus loquimur, liceat per uos bene facere uobiscum: haec est enim lex nostra, hoc opus, haec religio. si uobis sapientes uidemur, imitamini, si stulti, contemnite aut etiam ridete, si libet: nobis enim stultitia nostra prodest. quid laceratis? quid adfligitis?

5.12.4 non inuidemus sapientiae nostrae: hanc stultitiam malumus, hanc amplectimur, hoc nobis credimus expedire, ut uos diligamus et in uos ipsos qui odistis omnia conferamus.

5.12.5 est apud Ciceronem non abhorrens a uero locus in ea disputatione quae habetur a Furio contra iustitiam. quaero inquit, si duo sint, quorum alter. optimus uir, aequissimus, summa iustitia, singulari fide, alter insigni scelere et audacia, et si in eo sit errore ciuitas, ut bonum illum uirum sceleratum facinerosum nefarium putet, contra autem (eum) qui sit iuprobissimus, existimet esse summa probitate ac fide, proquehac opinione omnium ciuium bonus ille uiruexetur rapiatur, manus ei denique auferantur, effodiantur oculi, damnetur uinciatur uratur exterminetur egeat,

5.12.6 postremo iure etiam optimo omnibus miserrimus esse uideatur, contra autem ille inprobus laudetur colatur, ab omnibus diligatur, omnes ad eum honores, omnia imperia, omnes opes, omnes undique copiae conferantur, uir denique optimus omnium existimatione et dignissimus omni fortuna iudicetur: quis tandem erit tam demens qui dubitet utrum se esse malit?

5.12.7 profecto quasi diuinaret quae nobis mala et quo modo euentura essent propter iustitiam, hoc posuit exemplum. haec enim populus noster patitur omnia errantium prauitate.

5.12.8 ecce in eo est errore ciuitas uel potius orbis ipse totus, ut bonos et iustos uiros tamquam malos et impios persequatur excruciet damnet occidat.

5.12.9 nam quod ait neminem esse tam dementem qui dubitet utrum se esse malit, ille quidem ut is qui contra iustitiam disserebat, hoc sensit, malle sapientem malum esse cum bona existimatione quam bonum cum mala.

5.12.10 a nobis autem absit haec amentia, ut falsum uero anteponamus. an boni nostri qualitas ex populi pendebit erroribus quam ex conscientia nostra et indicio dei? aut aliqua nos felicitas inliciet umquam, ut non potius ueram bonitatem cum omni malo quam falsam cum omni prosperitate malimus?

5.12.1 sua sibi habeant regna reges, suas diuitias diuites, ut loquitur Plautus, suam uero prudentiam prudentes: relinquant nobis stultitiam nostram, quam uel ex hoc apparet esse sapientiam quod eam nobis inuident.

5.12.12 quis enim stulto inuideat nisi qui ipse sit stultissimus? illi autem non sunt adeo stulti ut stultis inuideant, sed ex eo quod accurate, quod sollicite persecuntur, stultos non esse concedunt.

5.12.13 cur enim tam crudeliter saeuiant nisi quia metuunt, ne in dies inualescente iustitia cum diis suis cariosis relinquantur? si ergo cultores deorum sapientes sunt et nos stulti, quid metuant ne sapientes inliciantur a stultis?

5.13. Cum autem noster numerus semper de deorum cultoribus augeatur, numquam uero, ne in ipsa quidem persecutione minuatur — quoniam peccare homines et inquinari sacrificio possunt, auerti autem non possunt a deo: ualet enim ui sua ueritas — quis est tandem tam excors tamque caecus quin uideat in utra sit parte sapientia?

5.13.2 sed illi malitia et furore caecantur, ne uideant, stultosque esse arbitrantur qui cum habeant in potestate supplicia uitare, cruciari tamen et emori malunt, cum possint ex eo ipso peruidere non esse stultitiam in quam tanta hominum milia per orbem totum una et pari mente consentiant.

5.13.3 si enim feminae sexus innrmitate labuntur - nam interdum isti muliebrem aut anilem superstitionem uocant — uiri certe sapiunt. si pueri, si adulescentes inprouidi sunt per aetatem, maturi certe ac senes habent stabile iudicium.

5.13.4 si una ciuitas desipit, ceterae utique innumerabiles stultae esse non possunt. si una prouincia, una natio prudentia caret, ceteras omnes habere intellegentiam recti necesse est.

5.13.5 cum uero ab ortu solis usque ad occasum lei diuina suscepta sit et omnis sexus, omnis aetas et gens et regio unis ac paribus animis deo seruiat, eadem sit ubique patientia, idem contemtus mortis, intellegere debuerant aliquid in ea re esse rationis quod non siue causa usque ad mortem defendatur, aliquid fundamenti ac soliditatis quod eam religionem non tantum iniuriis et uexatione non soluat, sed augeat semper et faciat firmiorem.

5.13.6 nam et in hoc quoque illorum malitia conuincitur, quod euertisse se funditus religionem dei opinantur, si homines inquinauerint, cum et deo satisfacere liceat et nullus sit tam malus dei cultor quin data facultate ad placandum deum reuertatur et quidem deuotione maiore.

5.13.7 peccati enim conscientia et metus poenae religiosiorem facit et semper multo firmior est fides quam reponit paenitentia.

5.13.8 si ergo ipsi cum deos sibi arbitrantur iratos, tamen donis et sacrificiis et odoribus placari eos credunt, quid est tandem cur deum nostrum tam inmitem, tam inplacahilem putent, ut uideatur is iam Christianus esse non posse qui diis eorum coactus inuitusque libarit? nisi forte contaminatos semel putant animum translaturos, ut sua sponte iam facere incipiant quod per tormenta fecerunt.

5.13.9 quis id officium libens obeat quod ab iniuria coepit? quis cum uideat laterum suorum cicatrices, non magis oderit deos, propter quos aeterna poenarum insignia et inpressas uisceribus suis notas gestet?

5.13.10 ita fit ut data diuinitus pace et qui fugerunt uniuersi redeant et alius propter miraculum uirtutis nouus populus accedat.

5.13.1 nam cum uideat uulgus dilacerari homines uariis tormentorum generibus et inter fatigatos carnifices inuictam tenere patientiam, existimant, id quod res est, nec consensum tam multorum nec perseuerantiam morientium uanam esse nec ipsam patientiam siue deo cruciatus tantos posse superare.

5.13.12 latrones et robusti corporis uiri eiusmodi lacerationes perferre non queunt, exclamant et gemitus edunt, uincuntur enim dolore, quia deest illis inspirata patientia: nostri autem, ut de uiris taceam, pueri et mulierculae tortores suos taciti uincunt et exprimere illis gemitum nec ignis potest.

5.13.13 eant Romani et Mucio glorientur aut Regulo, quorum alter necandum se hostibus tradidit, quod captiuum puduit uiuere, alter ab hostibus deprehensus cum uideret mortem se uitare non posse, manum foco iniecit, ut pro facinore suo satisfaceret hosti quem uoluit occidere, eaque poena ueniam quam non meruerat accepit:

5.13.14 ecce sexus infirmus et fragilis aetas dilacerari se toto corpore urique perpetitur non necessitate, quia licet uitare si uelint, sed uoluntate, quia confidunt deo.

5.13.15 haec est uera uirtus, quam philosophi quoque gloriabundi non re, sed uerbis inanibus iactant disserentes nihil esse tam congruens uiri sapientis grauitati atque constantiae quam nullis terroribus de sententia et proposito posse depelli, sed tanti esse cruciari et emori, ne fidem prodat, ne ab officio discedat, ne metu mortis aut dolore acerbo subactus aliquid faciat iniustum:

5.13.16 nisi forte delirare illis uidetur Flaccus in lyricis, cum dicit: iustum et tenacem propositi uirum non ciuium ardor praua iubentium, uon uultus instantis tyranni mente quatit solida.

5.13.17 quo nihil uerius dici potest, si hoc ad eos referatur qui nullos, cruciatus, nullam mortem recusant, ne a fide iustitiaque declinent, qui non tyrannicas iussiones, non praesidum gladios tremunt, quominus ueram et solidam libertatem constanti mente defendant, quae in hoc solo tuenda sapienti est.

5.13.18 quis enim tam insolens, tam elatus est qui me uetet oculos in caelum tollere, qui inponat mihi necessitatem uel colendi quod nolim uel quod uelim non colendi?

5.13.19 quid iam nobis ulterius relinquatur, si etiam hoc quod uoluntate fieri oportet libido extorqueat aliena? nemo istut efficiet, si quid nobis ad contemnendam mortem doloremque uirtutis est. quam constantiam si tenemus, cur stulti iudicamur facientes ea quae philosophi laudant?

5.13.20 recte igitur Seneca incongruentiam hominibus obiectans ait: summa uirtus illis uidetur magnus animus, et idem eum qui contemnit mortem pro furioso habent: quod est utique summae peruersitatis.

5.13.2 sed hi uanarum religionum cultores eadem stultitia id obiciunt qua uerum deum non intellegunt: quos Sibylla Erythraea xuxpoy? et avoTQVOj; uocat, surdos scilicet et excordes, qui nec audiant diuina nec sentiant, sed terram digitis suis imaginatam metuant et adorent.

5.14. Quae uero causa sit ut eos qui sapientes sunt stultos putent, magna ratio est — nec enim frustra falluntur —: quae nobis diligenter est explicanda, ut errores suos tandem si fieri possit adguoscant.

5.14.2 iustitia suapte natura speciem quandam stultitiae habet, quod ego et diuinis et humanis testimoniis confirmare possum. sed nihil fortasse aput istos agamus, nisi eos de suis doceamus auctoribus non posse quemquam iustum esse, quod est coniunctum cum uera sapientia, nisi idem stultus esse uideatur.

5.14.3 Carneades Academicae sectae philosophus, cuius in disserendo quae uis fuerit, quae eloquentia, quod acus, qui nescit ipsum, ex praedicatione Ciceronis intelleget aut Lucilii, aput quem disserens Neptunus de re difficillima ostendit non posse id explicari, non Carneaden si ipsum Orcus remittat, cum legatus ab Atheniensibus Romam missus esset, dispu- 10 tauit de iustitia copiose audiente Galba et Catone Censorio maximis tunc oratoribus.

5.14.4 sed idem disputationem suam postridie contraria disputatione subuertit et iustitiam quam pridie laudauerat sustulit, non quidem philosophi grauitate, cuius firma et stabilis debet esse sententia, sed quasi oratorio exercitii genere in utramque partem disserendi. quod ille facere solebat, ut alios quidlibet adserentes posset refutare.

5.14.5 eam disputationem, qua iustitia euertitur, aput Ciceronem Lucius Furius recordatur, credo quoniam de re publica disserebat, ut defensionem laudationemque eius induceret, sine qua putabat regi non posse rem publicam. Carneades autem ut Aristotelen refelleret ac Platonem iustitiae patronos, prima illa disputatione collegit ea omnia quae pro iustitia dicebantur, ut posset illam, sicut fecit, euertere.

5.14.6 erat enim facillimum iustitiam radices non habentem labefactare, quia tum nulla in terra fUlt, ut quid esset aut qualis a philosophis cerneretur.

5.14.7 atque utinam tot ac tales uiri quantum eloquentiae, quantum animi, tantum etiam scientiae ad inplendam defensionem summae uirtutis habuissent, cuius origo in religione, ratio in aequitate est! sed ii qui primam illam partem nescierunt, ne secundam quidem tenere potuerunt.

5.14.8 uolo autem prius circumscnpte ac breuiter quid sit ostendere, ut intellegatur philosophos ignorasse iustitiam nec id quod minime nouerant potuisse defendere.

5.14.9 iustitia quamuis omnes simul uirtutes amplectatur, tamen duae sunt omnium principales quae ab ea diuelli separarique non possunt, pietas et aequitas. nam fides temperantia probitas innocentia integritas et cetera eiusmodi uel natura uel institutis parentum possunt esse in iis hominibus qui iustitiam nesciunt, sicuti semper fuerunt:

5.14.10 nam Romani ueteres, qui iustitia gloriari solebant, iis utique uirtutibus gloriabantur quae, ut dm, proficisci a iustitia possunt et ab ipso fonte secerni.

5.14.1 pietas uero et aequitas quasi uenae sunt eius, his enim duobus fontibus constat tota iustitia: sed caput eius et origo in illo primo est, in secundo uis omnis ac ratio. pietas autem nihil aliut est quam dei notio, sicut Trismegistus uerissime definiuit, ut alio loco diximus.

5.14.12 si ergo pietas est cognoscere deum, cuius cognitionis haec summa est ut colas, ignorat utique iustitiam qui religionem dei non tenet. quomodo enim potest eam ipsam nosse qui unde oriatur ignorat ?

5.14.13 Plato quidem multa de uno deo locutus est, a quo ait constitutum esse mundum, sed nihil de religione: somniauerat enim deum, non cognouerat. quodsi iustitiae defensionem uel ipse uel quilibet alius implere uoluisset, in primis deorum religiones euertere debuit, quia contrariae sunt pietati.

5.14.14 quod quidem Socrates quia facere temptauit, in carcerem coniectus est, ut iam tunc appareret quid esset futurum iis hominibus qui iustitiam ueram defendere deoque singulari seruire coepissent.

5.14.15 altera est iustitiae pars aequitas: aequitatem dico non utique bene iudicandi, quod et ipsum laudabile est in homine insto, sed se cum ceteris coaequandi, quam Cicero aequabilitatem uocat.

5.14.16 deus enim, qui homines et generat et inspirat, omnes aequos id est pares esse uoluit, eandem condicionem uiuendi omnibus posuit, omnes ad sapientiam genuit, omnibus inmortalitatem spopondit: nemo a beneficiis eius caelestibus segregatur.

5.14.17 nam sicut omnibus unicum suum lumen aequaliter diuidit, emittit omnibus fontes, oictum sumministrat, quietem somni dulcissimam tribuit, sic omnibus aequitatem uirtutemque largitur. nemo aput eum seruus est, nemo dominus: si enim cunctis idem pater est, aequo iure omnes liberi sumus.

5.14.18 nemo deo pauper est nisi qui iustitia indiget, nemo diues nisi qui uirtutibus plenus est, nemo denique egregius nisi qui bonus et innocens fuerit, nemo clarissimus nisi qui opera misericordiae largiter fecerit, nemo perfectissimus nisi qui omnes gradus uirtutis inpleuerit.

5.14.19 quare neque Romani neque Graeci iustitiam tenere potuerunt, quia dispares multis gradibus homines habuerunt, a pauperibus ad diuites, ab humilibus ad potentes, a priuatis denique usque ad regum sublimissimas potestates.

5.14.20 ubi enim non sunt uniuersi pares, aequitas non est, et excludit inaequalitas ipsa iustitiam, cuius uis omnis in eo est, ut pares faciat eos qui ad huius uitae condicionem pari sorte uenerunt.

5.15. Duobus igitur illis iustitiae fontibus immutatis omnis uil-tus et omnis ueritas tollitur et ipsa iustitia remigrat in caelum. ideo non est uerum illut bonum a philosophis repertum, quia ignorabant uel unde oreretur uel quid efficeret: quod nuins ains praeterquam nostro pOpUlO reuelatum est.

5.15.2 meet aliquis: 'nonne sunt aput uos alii pauperes, alii diuites, alii serui, alii domini? nonne aliquid inter singulos interest?' nihil, nec alia causa est cur nobis inuicem fratrum nomen inpertiamus, nisi quia pares esse nos credimus.

5.15.3 nam cum omnia humana non corpore, sed spiritu metiamur, tametsi corporum sit diuersa condicio, nobis tamen serui non sunt, sed eos et habemus et dicimus spiritu fratres, religione conseruos.

5.15.4 diuitiae quoque non faciunt insignes, nisi quod possunt bonis operibus facere clariores. diuites sunt enim non quia diuitias habent, sed quia utuntur illis ad opera iustitiae, et qui pauperes oidentur, eo tamen diuites sunt, quia et non egent et nihil concupiscunt.

5.15.5 cum igitur et liberi seruis et diuites pauperibus humilitate animi pares simus, aput deum tamen uirtute discermmur: tanto quisque sublimior est quanto iustior.

5.15.6 si enim iustitia est parem se etiam minoribus facere, quamquam hoc ipso praecellit, quod se inferioribus coaequauit, tamen si non tantum quasi parem, sed etiam quasi minorem se gesserit, utique multo altiorem dignitatis gradum deo indice consequetur.

5.15.7 nam profecto in hac uita saeculari quoniam breuia et caduca sunt omnia, et praeferunt se alteris homines et de dignitate contendunt, quo nihil foedius, nihil adrogantius, nihil a sapientiae ratione submotius: rebus enim caelestibus contraria sunt ista uniuersa terrena.

5.15.8 sicut enim sapientia hominum summa stultitia est aput deum, stultitia, ut docui, summa sapientia est, sic deo humilis et abiectus est qui fuerit conspicuus et sublimis in terra.

5.15.9 nam ut taceam quod haec praesentia terrae bona, quibus magnus honos tribuitur, uirtuti contraria sunt et uigorem mentis eneruant, quae tandem potest firma esse nobilitas, quae opes, quae potentia, cum possit deus reges quoque ipsos inferiores etiam infimis facere? et ideo consulens nobis deus inter diuina praecepta illut praecipue posuit: qui se extollit, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.

5.15.10 cuius praecepti salubritas docet quod qui se aput homines planum fecerit humilemque praebuerit, hic aput deum praecellens et insignis habeatur.

5.15.1 neque enim falsa est illa sententia quae aput Euripidem fertur in hunc modum: quae hic mala putantur, haec sunt in caelo bona.

5.16. Exposui causam cur philosophi nec inuenire iustitiam nec defendere potuerunt: nunc redeo ad id quod intenderam.

5.16.2 tarneades ergo, quoniam erant mfirma quae a philosophis adserebantur, sumpsit audaciam refellendi, quia refelli posse intellent.

5.16.3 eius disputationis summa haec fuit: iura sibi homines pro utilitate sanxisse, scilicet uaria pro moribus, et aput eosdem pro temporibus saepe mutata, ius autem naturale esse nullum; omnes et homines et alias animantes ad utilitates suas natura ducente ferri; proinde aut nullam esse iustitiam aut, si sit aliqua, summam esse stultitiam, quoniam sibi noceret alienis commodis consulens.

5.16.4 et inferebat haec argumenta: omnibus populis qui florerent inperio et Romanis quoque ipsis, qui totius orbis potirentur, si iusti uelint esse, hoc est si aliena restituant, ad casas esse redeundum et in egestate ac miseriis iacendum.

5.16.5 tum omissis communibus ad propria ueniebat. bonus uir inquit si habeat seruum fugitiuum uel domum insalubrem ac pestilentem, quae uitia solus sciat, et ideo proscribat ut uendat, utrumne profitebitur fugitiuum se seruum uel pestilentem domum uendere an celabit emptorem?

5.16.6 si profitebitur, bonus quidem, quia non fallet, sed tamen stultus iudicabitur, quia uel paruo uendet uel omnino non uendet; si celabit, erit quidem sapiens, quia rei consulet, sed idem malus, quia fallet.

5.16.7 rursus si reperiat aliquem qui orichalcum se putet uendere, cum sit illut aurum, aut plumbum, cum sit argentum, tacebitne, ut id paruo emat, an indicabit, ut magno?

5.16.8 stultum plane uidetur malle magno. unde intellegi uolebat et eum qui sit iustus ac bonus stultum esse et eum qui sapiens, malum, et tamen sine pernicie fieri posse ut sint homines paupertate contenti.

5.16.9 transcendebat ergo ad maiora, m quibus nemo posset sine periculo uitae iustus esse. dicebat enim: nempe iustitia est hominem non occidere, alienum prorsus non attingere.

5.16.10 quid ergo iustus faciet, si forte naufragium fecerit et aliquis inbecillior uiribus tabu lam ceperit? nonne illum tabula deturbabit, ut ipse conscendat eaque nixus euadat, maxime cum sit nullus medio mari testis? si sapiens est, faciet: ipsi enim pereundum est, nisi fecerit; si autem mori maluerit quam manus inferre alteri, iam iustus ille, sed (idem) stultus est, qui uitae suae non parcat, dum parcit alienae.

5.16.1 item si acie suorum fusa hostes insequi coeperint, et iustus ille nanctus fuerit aliquem saucium equo insidentem, eine parcet, ut ipse occidatur, an deiciet ex equo, ut ipse hostem possit effugere? quod si fecerit, sapiens, sed idem malus, si non fecerit, iustus, sed idem stultus sit necesse est.

5.16.12 ita ergo iustitiam cum in duas partes diuisisset, alteram ciuilem esse dicens, alteram naturalem, utramque subuertit, quod illa ciuilis sapientia sit quidem, sed iustitia non sit, naturalis autem illa iustitia sit quidem, sed non sit sapientia.

5.16.13 arguta haec plane ac uenenata sunt et quae Marcus Tullius non potuerit refellere. nam cum faciat Laelium Furio respondentem pro iustitiaque dicentem, inrefutata haec tamquam foueam praetergressus est, ut uideatur idem Laelius non naturalem, quae in crimen stultitiae uenerat, sed illam ciuilem defendisse iustitiam, quam Furius sapientiam quidem esse concesserat, sed iniustam.

5.17. Quod ad praesentem disputationem pertinebat ostendi quomodo iustitia similitudinem stultitiae gerat, ut adpareat non sine causa decipi eos qui putant nostrae religionis homines stultos esse, qui talia facere uideantur qualia ille proposuit.

5.17.2 nunc maius a me exigi sentio, ut ostendam quare iustitiam deus stultitiae specie conuolutam ei oculis hominum uoluerit auferre, si prius Furio respondero, quia parum plene respondit Laelius. qui profecto licet sapiens fuerit, ut uocabatur, patrocinari tamen uerae iustitiae nullo modo poterat, quia caput ipsum fontemque iustitiae non tenebat.

5.17.3 nobis autem facilior est ista defensio, quibus caelesti beneficio familiaris est ac penitus nota iustitia quique illam non nomine, sed re nouimus.

5.17.4 nam Plato et Aristoteles honesta quidem uoluntate iustitiam defendere cupierunt effecissentque aliquid, si conatus eorum bonos, si eloquentiam, si uirtutem ingenii diuinarum quoque rerum doctrina iuuisset.

5.17.5 itaque opus illorum inane atque inutile iacuit nec cuiquam hominum persuadere potuerunt ut eorum praescripto uiueret, quia fundamentum a caelo disciplina illa non habuit.

5.17.6 nostrum opus certius sit necesse est, quos deus docuit. illi enim depingebant uerbis et imaginabantur iustitiam quae in conspectu non erat, nec praesentibus exemplis confirmare poterant quae adserebant.

5.17.7 responderi enim posset ab audientibus non posse ita uiui, sicut illi sua disputatione praescriberent, adeo ut nulli adhuc extiterint qui id genus uitae sequerentur.

5.17.8 nos autem non uerbis modo, sed etiam exemplis ex uero petitis uera esse quae a nobis dicuntur ostendimus.

5.17.9 sensit igitur Carneades quae sit natura iustitiae, nisi quod parum alte perspexit stultitiam [non] ... esse: quamquam intellegere mihi uideor qua mente id fecerit. non enim uere existimauit eum stultum esse qui iustus est, sed cum sciret non esse et rationem tamen cur ita uideretur non conprehenderet, uoluit ostendere latere in abdito ueritatem, ut decretum disciplinae suae tueretur, cuius summa sententia est nihil percipi posse.

5.17.10 uideamus ergo utrumne iustitia foedus aliquod habere cum stultitia possit. iustus inquit si aut ecum saucio aut tabulam naufrago non ademerit, ut ipse animam suam liberet, stultus est.

5.17.1 primum omnium nego ullo modo fieri posse ut homini, qui quidem uere iustus sit, eiusmodi casus eueniat, quia iustus neque cuiquam nato inimicus est neque quicquam omnino adpetit alienum.

5.17.12 cur enim nauiget aut quid petat ex aliena terra cui sufficiat sua? cur autem belligeret ac se alienis furoribus misceat in cuius

5.17.13 animo pax cum hominibus perpetua uerseturr scilicet peregrinis mercibus aut humano sanguine delectabitur qui nec lucrum sciat adpetere, cui sufficiat uictus, et non modo ipse caedem facere, sed interesse facientibus ac spectare ducat nefas. sed omitto ista, quoniam fieri potest ut uel inuitus ad haec subeunda cogatur.

5.17.14 adeone ergo iustitiam, 0 Furi uel potius 0 Carneade, cuius est illa omnis oratio, tam inanem, tam superuacuam tamque contemptam deo putas, ut nihil possit nihilque habeat in sese quod ad custodiam sui ualeat?

5.17.15 sed uidelicet qui sacramentum hominis ignorant ideoque ad hanc temporalem uitam referunt omnia, quanta sit uis iustitiae scire non possunt.

5.17.16 nam et cum de uirtute disputant, quamuis intellegant aerumnis ac miseriis esse plenissimam, tamen expetendam esse aiunt sua causa: eius enim praemia, quae sunt aeterna et inmortalia, nullo modo uident. sic rebus omnibus ad hanc praesentem uitam relatis uirtutem plane ad stultitiam redigunt, siquidem tantos huius uitae labores frustra et inaniter suscipit sed haec alio loco plenius, interim de iustitia, ut coepimus:

5.17.17 cuius tanta uis est, ut cum oculos in caelum sustulerit, a deo mereatur omnia.

5.17.18 recte igitur Flaccus tantam esse dixit innocentiae uim, ut ad tutelam sui non egeat nec armis nec uiribus, quacumque iter fecerit: integer uitae scelerisque purus non eget Mauris iaculis nec arcu nec uenenatis grauida sagittis, Fusce, pharetra, siue per Syrtis iter aestuosas siue facturus per inhospitalem Caucasum uel quae loca fabulosus lambit Hydaspes.

5.17.19 non potest ergo fieri quin hominem iustum inter discrimina tempestatum atque bellorum caelestis tutela custodiat ac non, etiamsi cum parricidis et nocentibus nauiget, aut malis quoque parcatur, ut una iusta et innocens anima liberetur, aut certe pereuntibus ceteris sola seruetur.

5.17.20 sed concedamus posse fieri quod proponit philosophus: quid ergo iustus faciet, si nactus fuerit aut in equo saucium aut in tabula naufragum? non inuitus confiteor: morietur potius quam occidat.

5.17.2 nec ideo tamen iustitia, quod est singulare hominis bonum, stultitiae nomen accipiet. quid enim melius, quid carius esse homini debet quam innocentia? quae utique tanto perfectior sit necesse est, quanto illam perduxeris ad extremum morique malueris, ne quid de innocentiae ratione minuatur.

5.17.22 stultitia est inquit alienae animae parcere cum pernicie suae. num etiam pro amicitia perire stultum iudicabis? quid ergo illi familiares Pythagorei laudantur a uobis, quorum alter se tyranno uadem mortis pro altero dedit, alter ad praestitutum tempus, cum iam sponsor eius duceretur, praesentiam sui fecit eumque interuentu suo liberauit? quorum uirtus in tanta gloria non haberetur, quod alter pro amico, alter etiam pro fide mori uoluit, si stulti putarentur.

5.17.23 denique ob hanc ipsam uirtutem tyrannus iis gratiam rettulit utrumque seruando et hominis crudelissimi natura mutata est. quin etiam deprecatus esse dicitur ut se tertium in amicitiam reciperent, non utique tamquam stultos, sed tamquam bonos et sapientes uiros.

5.17.24 itaque non uideo quare, cum pro amicitia et fide mori summa gloria conputetur, non etiam pro innocentia perire sit homini gloriosum. ergo stultissimi sunt qui nobis crimini dant mori uelle pro deo, cum ipsi eum qui pro homine mori uoluit, in caelum summis laudibus tollant.

5.17.25 denique, ut concludam disputationem, non posse eundem iustum esse ac stultum, eundem sapientem et iniustum docet ipsa ratio. qui enim stultus est, quid sit iustum ac bonum nescit et ideo semper peccat. ducitur enim quasi captiuus a uitiis nec resistere ullo modo potest, quia caret uirtute, quam nescit.

5.17.26 iustus autem ab omni se peccato abstinet, quod aliter facere non potest quam si habeat recti prauique notitiam. rectum aurem discernere a prauo quis potest nisi sapiens? ita fit ut numquam possit iustus esse qui stultus est, neque sapiens qui fuerit iniustus.

5.17.27 quod si est uerissimum, manifestum est eum qui aut naufrago tabulam aut ecum saucio non ademerit stultum non esse, quia haec facere peccatum est, a quo se sapiens abstinet.

5.17.28 uideri tamen et ipse confiteor per hominum errorem ignorantium cuiusque rei proprietatem. itaque omnis haec quaestio non tam argumentis quam definitione dissoluitur.

5.17.29 stultitia igitur est in factis dictisque per ignorantiam recti ac boni erratio. ergo stultus non est qui ne sibi quidem parcit, dum ne noceat alteri, quod est malum. quod quidem nobis et ratio et ueritas ipsa praescribit.

5.17.30 in omnibus enim uidemus animalibus, quia sapientia carent, conciliatricem sui esse naturam. nocent igitur aliis, ut sibi prosint: nesciunt enim quia malum est nocere.

5.17.3 homo uero quia scientiam boni ac mali habet, abstinet se a nocendo etiam cum incommodo suo, quod animal inrationale facere non potest, et ideo inter summas hominis uirtutes innocentia numeratur. quibus rebus apparet sapientissimum esse qui mauult, perire ne noceat, ut id officium quo a mutis discernitur seruet.

5.17.32 nam qui uendentis errorem non redarguit, ut aurum paruo emat, aut qui non profitetur fugitiuum seruum uel pestilentem se domum uendere lucro et commodo suo consulens, non est ille sapiens, ut Carneades uideri uolebat, sed callidus et astutus.

5.17.33 calliditas autem et astutia in mutis quoque animalibus sunt, uel cum insidiantur aliis et dolo capiunt, ut deuorent, uel cum insidias aliorum uario genere deludunt, sapientia uero in hominem solum cadit.

5.17.34 sapientia est enim intellegentia uel ad bonum rectumque faciendum uel ad abstinentiam dictorum factorumque inproborum. lucro autem numquam sapiens studet, quia bona haec terrena contemnit, nec quemquam falli patitur, quia boni uiri officium est errores hominum corrigere eosque in uiam reducere, siquidem socialis est hominis ac benefica natura, quo solo cognationem cum deo habet.

5.18. Sed nimirum haec causa efficit ut stultus esse uideatur qui egere aut mori malit quam noceat uel eripiat aliquid alteri, quod hominem morte deleri putant. ex qua persuasione omnes cum uulgi tum etiam philosophorum nascuntur errores.

5.18.2 si enim post mortem nihil sumus, profecto stultissimi est hominis non huic uitae consulere, ut sit quam diutina et commodis omnibus plena.

5.18.3 quod qui faciet, a iustitiae regula discedat necesse est. si autem superest homini uita melior et longior, quod et philosophorum magnorum argumentis et uatum responsis et prophetarum diuinis uocibus discimus, hanc praesentem cum bonis suis contemnere sapientis est, cuius omnis iactura inmortalitate pensatur.

5.18.4 aput Ciceronem idem ille iustitiae defensor Laelius uult inquit paene uirtus honorem nec est uirtutis ulla alia merces. est plane et quidem uirtute dignissima, quam tu, Laeli, numquam poteras suspicari: nihil enim diuinarum noueras litterarum. quam tamen illa inquit accipit facile, exigit non acerbe. erras uehementer, si putas ab homine praemium solui posse uirtuti, cum ipse alio loco uerissime dixeris: huic tu uiro quas diuitias obicies? quae imperia? quae regna? qui ista putat humana, sua bona diuina iudicat.

5.18.5 quis ergo te sapientem, Laeli, putet, cum ipse tibi loquare contraria et paulo post uirtuti adimas quae dedisti? sed uidelicet ignorantia ueri facit incertam labantemque sententiam.

5.18.6 deinde quid adiungis? sed si aut ingrati uniuersi aut inuidi multi aut inimici potentes suis uirtutem praemiis spoliant, —

5.18.7 o quam fragilem, quam inanem uirtutem induxisti, si spoliari praemio suo potest! quae si bona sua diuina iudicat, ut aiebas, qui possunt existere tam ingrati, tam inuidi, tam potentes, qui uirtutem spoliare ualeant iis bonis quae fuerint in eam conlata diuinitus?

5.18.8 — ne illa se inquit multis solaciis oblectat maximeque suo decore se ipsa sustentat. quibus solaciis? quo decore? cum in crimen saepe ueniat et in poenam decor ille uertatur.

5.18.9 quid enim, si, ut Furius dicebat, rapiatur uexetur exterminetur egeat, auferantur ei manus, effodiantur oculi, damnetur uinciatur urator, miseris etiam modis necetur. perdetne suum praemium uirtus aut potius peribit ipsa? minime, sed et mercedem suam deo iudice accipiet et uiuet ac semper uigebit.

5.18.10 quae si tollas, nihil potest in uita hominum tam inutile. tam stultum uideri esse quam uirtus: cuius naturalis bonitas et honestas docere nos potest animam non esse mortalem diuinumque illi a deo praemium constitutum.

5.18.1 sed idcirco uirtutem ipsam deus sub persona stultitiae uoluit esse celatam, ut mysterium ueritatis ac religionis suae esset arcanum, ut has religiones sapientiamque terrenam extollentem se altius sibique multum placentem uanitatis errorisque damnaret, ut proposita denique difficultate angustissimus trames ad immortalitatis praemium sublime perduceret.

5.18.12 Docui, ut opinor, cur populus noster aput stultos stultus habeatur. nam cruciari atque interfici malle quam tura tribus digitis conprehensa in focum iacere tam ineptum uidetur quam in periculo uitae alterius animam magis curare quam suam.

5.18.13 nesciunt enim quantum sit nefas adorare aliud praeterquam deum, qui condidit caelum atque terram, qui humanum genus finxit inspirauit luce donauit.

5.18.14 quodsi seruorum nequissimus habetur qui dominum suum fuga deseruit isque uerberibus et uinculis et ergastulo et cruce et omni malo dignissimus iudicatur, et si filius eodem modo perditus atque inpius existimatur qui patrem suum dereliquit ne illi obsequatur, ob eamque causam dignus putatur qui sit exheres et cuius nomen in perpetuum de familia deleatur, quanto magis qui deum deserit, in quem duo uocabula domini et patris aeque ueneranda conueniunt?

5.18.15 nam ille qui seruum pretio conparat, quid in eum beneficii confert praeter alimenta, quae illi utilitatis suae gratia subministrat? et qui filium generat, non habet in potestate ut concipiatur, ut nascatur, ut uiuat: unde apparet non esse illum patrem, sed tantummodo generandi ministrum.

5.18.16 quibus ergo suppliciis dignus est desertor eius qui et dominus uerus et pater est, nisi quae deus ipse constituit, qui spiritibus iniustis aeternum parauit ignem, quod ipse per uates suos inpiis ac rebellibus comminatur?.

5.19. Discant igitur et suarum et alienarum interfectores animarum quam inexpiabile facinus admittant, primum quod se. ipsos iugulant perditissimis daemonibus seruiendo, quos deus in aeterna supplicia damnauit, deinde quod nec ab aliis deum coli patiuntur, sed auertere homines ad mortifera sacra contendunt nitunturque summa diligentia ne qua sit anima incolumis in terra quae saluo statu suo spectet in caelum.

5.19.2 quid aliut dicam quam miseros qui praedonum suorum instigationibus parent, quos deos esse opinantur? quorum neque condicionem neque originem neque nomina neque rationem sciunt, sed inhaerente persuasione uulgari libenter errant et stultitiae suae fauent.

5.19.3 a quibus si persuasionis eius rationem requiras, nullam possint reddere, sed ad maiorum iudicia confugiant, quod illi sapientes fuerint, illi probauerint, illi scierint quid esset optimum, seque ipsos sensibus spoliant, ratione abdicant, dum alienis erroribus credunt.

5.19.4 sic inpiicati rerum omnium ignorantia nec se nec deos suos norunt. atque utinam soli errare, soli desipere uellent ! alios etiam in consortium mali sui rapiunt quasi habituri solacium de perditione multorum.

5.19.5 sed haec ipsa ignoratio efficit ut in persequendis sapientibus tam mali sint fingantque se illis consulere, illos ad bonam mentem uelle reuocare.

5.19.6 num igitur hoc sermone aut aliqua ratione reddita facere nituntur? minime, sed ui atque tormentis. o mira et caeca dementia! in iis putatur mala mens esse qui fidem seruare conantur, in carnificibus autem bona!

5.19.7 in iisne mala mens est qui contra ius humanitatis, contra fas omne lacerantur, an potius in iis qui ea faciunt in corporibus innocentium, quae nec saeuissimi latrones nec iratissimi hostes nec immanissimi barbari aliquando fecerunt? adeone etiam sibi mentiuntur, ut uicissim boni ac mali nomina transferant et inmutent?

5.19.8 quid ergo non diem noctem uocant, solem tenebras? alioquin eadem inpudentia est bonis malorum nomen imponere, sapientibus stultorum, iustis inpiorum: quin immo si qua illis fidocia est uel in philosophia uel in eloquentia, arment se ac refellant haec nostra, si possunt, congrediantur comminus et singula quaeque discutiant.

5.19.9 decet eos suscipere defensionem deorum suorum, ne si nostra inualueriut, ut cottidie inualeseunt, cum delubris ac ludibriis suis deserantur. et quoniam ui nihil possunt — augetur enim religio dei quanto magis premitur —, oratione potius et hortamentis agant.

5.19.10 procedant in medium pontifices seu minores seu maximi, flamines augures, item reges sacrificuli quique sunt sacerdotes et antistites religionum, conuocent nos ad contionem, cohortentur ad suscipiendos cultus deorum, persuadeant multos esse quorum numine ac prouidentia regantur omnia, ostendant origines et initia sacrorum ac deorum quomodo sint mortalibus tradita, qui fons, quae ratio sit explicent, proferant quae merces in cultu, quae poena in contemptu maneat, quare ab hominibus coli se uelint, quid illis, si beati sunt, humana pietas conferat: quae omnia non adseueratione propria — nec enim ualet quicquam mortalis hominis auctoritas — sed diuinis aliquibus testimoniis confirment, sicuti nos facimus.

5.19.1 non est opus ui et iniuria, quia religio cogi non potest, uerbis potius quam uerberibus res agenda est, ut sit uoluntas. destringant aciem ingeniorum suorum: si ratio eorum uera est, adseratur. parati sumus audire, si doceant: tacentibus certe nihil credimus, sicut ne saeuientibus quidem cedimus.

5.19.12 imitentur nos, ut rationem rei totius exponant: nos enim non inIicimus, ut ipsi obiectant, sed docemus probamus ostendimus.

5.19.13 itaque nemo a nobis retinetur inuitus — inutilis est enim deo qui deuotione ac fide caret — et tam nemo discedit ipsa ueritate retinente.

5.19.14 doceant isti hoc modo, si qua illis fiducia ueritatis est, loquantur hiscant, audeant inquam disputare nobiscum aliquid eiusmodi: iam profecto ab aniculis quas contemnunt et a pueris nostratibus error illorum ac stultitia ridebitur.

5.19.15 cum enim sint peritissimi deorumque progeniem et res gestas et imperia et interitus et sepulcra de libris nouerint ipsosque ritus quibus sunt initiati uel ex rebus gestis hominum uel ex casibus uel etiam ex mortibus natos sciant, incredibilis dementia est deos putare quos fuisse mortales negare non audeant: uel si tam inpudentes fuerint ut negent, suae illos ac suorum litterae coarguant, ipsa denique illos sacrorum initia couuincaut.

5.19.16 sciant igitur ex hoc ipso quantum intersit inter uerum atque falsum, quando ipsi cum sint eloquentes, persuadere non possunt, inperiti ac rudes possunt, quia res ipsa et ueritas loquitur.

5.19.17 quid ergo saeuiunt? ut stultitiam suam dum minuere uolunt augeant. longe diuersa sunt carnificina et pietas nec potest aut ueritas cum ui aut iustitia cum crudelitate coniungi.

5.19.18 sed merito non audent de rebus quicquam docere diuinis, ne et a nostris derideantur et a suis deserantur.

5.19.19 nam fere uulgus, cui simplex incorruptumque indicium est, si mysteria illa cognoscat in memoriam mortuorum constituta, damnabit aliutque uerius quod colat quaeret. hinc fida silentia sacris instituta sunt ab hominibus callidis, ne sciat populus quid colat.

5.19.20 cum autem nos in eorum doctrinis uersemur, cur nobis aut non credunt, qui utrumque nouimus, aut inuident, quia falsis uera praetulimus? 'sed defendenda sunt' inquiunt 'suscepta publice sacra: o quam honesta uoluntate miseri errant!

5.19.2 sentiunt enim nihil esse in rebus humanis religione praestantius eamque summa ui oportere defendi, sed ut in ipsa religione sic in defensionis genere falluntur.

5.19.22 defendenda enim religio est non occidendo sed moriendo, non saeuitia sed patientia, non scelere sed fide: illa enim malorum sunt, haec bonorum, et necesse est bonum in religione uersari, non malum.

5.19.23 nam si sanguine, si tormentis, si malo religionem defendere uelis, iam non defendetur illa, sed polluetur atque uiolabitur. nihil est enim tam uoluntarium quam religio, in qua si animus sacrificantis auersus est, iam sublata, iam nulla est.

5.19.24 recta igitur ratio est ut religionem patientia uel morte defendas; in quo fides conseruata et ipsi deo grata est et religioni addit auctoritatem.

5.19.25 nam si is qui m hac terrestri militia regi suo fidem seruat in aliquo egregio facinore, si post uixerit, (et) acceptior fit et carior, si perierit, summam consequitur gloriam, quod pro duce suo morte occubuerit, quanto magis imperatori omnium deo fides seruanda est, qui non tantum uiuentibus, sed etiam mortuis praemium potest uirtutis exsoluere?

5.19.26 igitur dei cultus, quoniam - militiae caelestis est, deuotionem maximam fidemque desiderat. quomodo enim deus aut amabit colentem, si ipse non ametur ab eo, aut praestabit precanti quidquid orauerit, cum ad precandum neque ex animo neque obseruanter accedat?

5.19.27 isti autem cum ad sacrificandum ueniunt, nihil intimum, nihil proprium diis suis offerunt, non integritatem mentis, non reuerentiam, non timorem. peractis itaque • sacrificiis inanibus omnem religionem in templo et cum templo sicut inuenerant relincunt nihilque secum ex ea neque adferunt neque referunt.

5.19.28 inde est quod eiusmodi religiones neque bonos facere possunt neque firmae atque inmutabiles esse. traducuntur itaque ab his homines facile, quia nihil ibi ad uitam, nihil ad sapientiam, nihil ad fidem discitur.

5.19.29 quae est enim superstitio illorum deorum? quae uis? quae disciplina? quae origo? quae ratio? quod fundamentum? quae substantia? quo tendit aut quid pollicetur, ut ab homine possit fideliter seruari fortiterque defendi? in qua nihil aliut uideo quam ritum ad solos digitos pertinentem.

5.19.30 nostra uero religio eo firma est et solida et inmutabilis, quia iustitiam docet, quia nobiscum semper est, quia tota in animo colentis est, quia mentem ipsam pro sacrificio habet. illic nihil exigitur aliut quam sanguis pecudum et fumus et inepta libatio, hic bona meus, purum pectus, innocens uita; illuc ueniunt sine dilectu adulterae inpudicae, lenae procaces, obscenae meretrices, ueniunt gladiatores latrones fures uenefici et precantur nihil aliut quam ut scelera inpune committant.

5.19.3 quid enim latro sacrificans aut gladiator roget nisi ut occidant? quid uenenarius nisi ut fallat? quid meretrix nisi ut plurimum peccet? quid adultera nisi aut mortem uiri aut ut sua inpudicitia celetur? quid lena nisi ut multos bonis exuat? quid fur nisi ut plura conpilet?

5.19.32 hic uero etiam leni communique peccato locus nullus est et si quis ad sacrificium non integra conscientia uenerit, audit quae illi deus comminetur, ille qui latebras cordis uidet, qui peccatis semper infestus' est, qui exigit iustitiam, qui fidem poscit. quis hic malae menti aut malae preci locus est?

5.19.33 at illi infelices nec ex sceleribus suis intellegunt quam malum sit quod colunt, quandoquidem flagitiis omnibus inquinati ueniunt ad precandum et se pie sacrificasse opinantur, si cutem lauerint, tamquam libidines intra pectus inclusas ulli amnes abluant aut ulla maria purificent.

5.19.34 quanto satius est mentem potius elnere, quae malis cupiditatibus sordidatur, et uno uirtutis ac fidei lauacro uniuersa uitia depellere! quod qui fecerit, quamlibet inquinatum ac sordidum corpus gerat, satis purus est.

5.20. Isti autem quia nesciunt uel quid uel quomodo sit colendum, caeci et inprudentes in contrarium cadunt. adorant itaque hostes suos, latrones et interfectores suos uictimis placant et animas suas cum ture ipso cremandas aris detestabilibus inponunt.

5.20.2 irascuntur etiam miseri quod non simul et alii pereant, incredibili mentium caecitate. quid enim uideant qui solem non uident? quasi uero si dii essent, indigerent hominum auxilio aduersus contemptores suos. quid ergo nobis irascuntur, si illi nihil possunt? nisi quod ipsi deos suos destruunt, quorum potestate diffidunt, magis inreligiosi quam qui omnino non colunt.

5.20.3 Cicero in suis Legibus cum caste ad sacrificia praeciperet accedere, pietatem inquit adhibento, opes amouento. qui secus faiit, deus ipse uindex erit.

5.20.4 recte hoc quidem: neque enim fas est desperare de deo, quem ideo colas, quia potentem putes. nam quomodo uindicare iniuriam colentis potest, si suam non potest?

5.20.5 libet igitur ex iis quaerere cui potissimum praestare se putent cogendo inuitos ad sacrificium. ipsisne quos cogunt? at non est beneficium quod ingeritur recusanti.

5.20.6 sed consulendum est etiam nolentibus, quando quid sit bonum nesciunt. cur ergo tam crudeliter uexant cruciant debilitant, si saluos uolunt? aut unde pietas tam impia, ut eos miseris modis aut perdant aut inutiles faciant quibus uelint esse consultum? an uero diis praestant?

5.20.7 at non est sacrificium quod exprimitur inuito. nisi enim sponte atque ex animo fiat, execratio est, cum homines proscriptione iniuriis carcere tormentis adacti faciunt.

5.20.8 si dii sunt isti qui sic coluntur, uel propter hoc solum colendi non sunt, quod sic coli uolunt, digni scilicet detestatione hominum, quibus cum lacrimis, cum gemitu, cum sanguine de membris omnibus fluente libatur.

5.20.9 at nos contra non expetimus ut deum nostrum, qui est omnium uelint nolint, colat aliquis inuitus, nec si non coluerit, irascimur. confidimus enim maiestate eius, qui tam contemptum sui possit ulcisci quam etiam seruorum suorum labores et iniurias.

5.20.10 et ideo cum nefanda perpetimur, ne uerbo quidem reluctamur, sed deo remittimus ultionem, non ut ii faciunt qui defensores se deorum suorum uideri uolunt et saeuiunt efferate aduersus non colentes.

5.20.1 ei quo intellegi datur quam non sit bonum deos colere, quoniam bono potius adducendi homines ad bonum fuerant, non malo: sed quia illut malum est, etiam officium eius bono caret.

5.20.12 at enim puniendi sunt qui destruunt religiones. num peius nos destruimus quam natio Aegyptiorum, qui turpissimas bestiarum ac pecudum figuras colunt, quaedam etiam pudenda dictu tamquam deos adorant? num peius quam idem ipsi, qui cum deos colere se dicant, tamen eos publice turpiterque derident, de quibus etiam mimos agi cum risu et uoluptate patiuntur?

5.20.13 qualis haec religio aut quanta maiestas putanda est quae adoratur in templis, inluditur in theatris? et qui haec fecerint, non poenas uiolati numinis pendunt, sed honorati etiam laudatique discedunt.

5.20.14 num peius nos destruimus quam quidam philosophi, qui omnino nullos esse deos aiunt, sed omnia sua sponte nata, omnia fortuito fieri quae geruntur? num peius quam Epicurei, qui esse quidem deos, sed curare quicquam negant, neque irasci eos neque gratia commoueri?

5.20.15 quibus dictis utique persuadent colendos omnino non esse, siquidem nec colentes respiciunt neque non colentibus irascuntur. praeterea cum contra metus disserunt, nihil aliut efficere conantur quam ut nemo deos timeat. et haec tamen ab hominibus et audiuntur libenter et disseruntur inpune.

5.21. Non ergo ideo aduersus nos insaniunt, quia dii non coluntur a nobis — a multis enim non coluntur — sed quia neritas penes nos est, quae, ut est uerissime dictum, odium parit.

5.21.2 quid igitur existimabimus nisi nescire illos quid patiantur? pergitur enim caeco et inrationabili furore, quem nos uidemus, illi nesciunt.

5.21.3 non enim ipsi homines persecuntur, qui causam cur irascantur innocentibus non habent, sed illi spiritus contaminati ac perditi, quibus ueritas et nota est et inuisa, insinuant se mentibus eorum et instigant nescios in furorem.

5.21.4 hi enim, quamdiu pax est in populo dei, fugitant iustos et pauent, et cum corpora hominum occupant animasque diuexant, adiurantur ab iis et nomine dei ueri fugantur.

5.21.5 quo audito tremunt et exclamant et uri se uerberarique testantur et interrogati qui sint, quando uenerint, quomodo in hominem inrepserint, confitentur. sic extorti et excruciati uirtute diuini nominis exulantur.

5.21.6 propter haec uerbera et minas sanctos et iustos uiros semper oderunt. et quia per se nocere iis nihil possunt, publicis eos odiis persecuntur, quos sibi graues sentiunt, exercentque saeuitiam quam uiolentissime possunt, ut aut eorum fidem minuant per dolorem aut, si id efficere non quiuerint, auferant omnino de terra, ne sint qui possint eorum nequitiam coercere.

5.21.7 non me fugit quid responderi e contrario possit: 'cur ergo deus ille singularis, ille magnus, quem rerum potentem, quem dominum omnium confiteris, haec fieri patitur nec cultores suos aut uindicat aut tuetur? cur denique qui eum non colunt, et opulenti et potentes et beati sunt et honoribus regnoque potiuntur eosque ipsos dicioni suae ac potestati sub-

5.21.8 iectos habent?' reddenda et huius rei ratio est, ne quid remaneat erroris. nam in primis haec causa est cur existimetur religio dei uim non habere, quod inducuntur homines specie terrenorum ac praesentium bonorum, quae ad curam mentis nullo modo pertinent. quibus quia carere iustos uident et afluere iniustos, et dei cultum inanem arbitrantur, in quo inesse illa non cernunt, et deorum ritus aestimant ueros, quoniam cultores eorum et diuitiis et honoribus et regnis fruantur.

5.21.9 uerum ii qui sunt in hac existimatione non perspiciunt altius uim rationemque hominis, quae tota non in corpore, sed in mente est.

5.21.10 nihil enim uident amplius quam (quod oculis? uidetur, corpus scilicet. quod quia oculis manuque tractabile est, inbecillum fragile mortale est: cuius sunt illa omnia bona quae cupiditati ac miraculo sunt, opes honores imperia, quoniam corpori adferunt uoluptates, et ideo tam caduca sunt quam corpus ipsum.

5.21.1 animus uero, in quo solo est homo, quoniam subiectus oculis non est, nec bona eius aspici possunt, quae in sola uirtute sunt posita, et ideo tam stabilis et constans et perpetuus sit necesse est sicut ipsa uirtus, in qua est animi bonum.

5.22. Longum est uniuersas uirtutis species promere, ut de singulis doceam, quam necesse sit sapientem ac iustum uirum longe ab illis bonis abhorrere: quibus quia fruuntur iniusti, deorum cultus ueri et efficaces esse creduntur.

5.22.2 quod ad praesentem pertinet quaestionem, satis est si ex una uirtute id probemus quod intendimus. nempe magna et praecipua uirtus est patientia, quam pariter et uulgi publicae uoces et philosophi et oratores summis laudibus celebrant.

5.22.3 quodsi negari non potest quin summa sit uirtus, necesse est iustum et sapientem uirum in potestate esse hominis iniusti, ut capiat patientiam. patientia est enim malorum quae aut inferuntur aut accidunt cum aequanimitate perlatio.

5.22.4 ergo iustus ac sapiens quia uirtutem capit, habet in se patientiam: qua carebit omnino, si nihil patietur aduersi.

5.22.5 contra qui in rebus prosperis agit, inpatiens est et uirtute maxima caret: inpatientem dico, quia nihil patitur. innocentiam quoque seruare non potest, quae et ipsa iusto et sapienti uiro propria uirtus est,

5.22.6 sed et nocet saepe et concupiscit aliena et rapit quae cupierit per iniuriam, quia uirtutis expers uitio peccatoque subiectus est et fragilitatis oblitus animo insolenter elato tumet. inde iniusti ac deum nescientes et diuitiis et potentia et honoribus florent. haec enim cuncta iniustitiae praemia sunt, quia et perpetua esse non possunt et per cupiditatem uiolentiamque quaeruntur.

5.22.7 iustus uero ac sapiens quia illa omnia humana, ut est a Laelio dictum, sua bona diuina iudicat, nec alienum quicquam concupiscit, ne quem contra ius humanitatis laedat omnino, nec ullam potentiam honoremue desiderat, ne cui faciat iniuriam — scit enim cunctos ab eodem deo et eadem condi-

5.22.8 cione generatos iure fraternitatis esse coniunctos —, sed et suo contentus et paruo, quia fragilitatis suae memor, non amplius quaerit quam unde uitam sustentet, et ex eo ipso quod habuerit inpertit etiam non habenti, quia pius est; pietas autem summa uirtus est.

5.22.9 accedit quod uoluptates caducas uitiosasque contemnit, quarum causa opes adpetuntur, quoniam continens est ac libidinum uictor. idem nihil tumoris atque insolentiae gerens non extollit se altius nec erigit superbum caput, sed placidus et concors et communis et planus est, quia condicionem suam nouit.

5.22.10 cum ergo iniuriam nulli faciat nec aliena cupiat nec sua quoque si ui auferantur defendat, cum sciat etiam inlatam iniuriam moderate ferre, quia uirtute praeditus est, necesse est iustum hominem subiectum esse iniusto et contumeliis adfici ab insipiente sapientem, ut et ille peccet, quia

5.22.1 iniustus est, et hic in se uirtutem habeat, quia iustus est si quis autem uolet scire plenius cur malos et iniustos deus potentes beatos diuites fieri sinat, pios contra humiles miseros inopes esse patiatur, sumat eum Senecae librum cui titulus est 'Quare bonis uiris multa mala accidant, cum sit prouidentia'. in quo ille multa non plane inperitia saeculari, sed sapienter ac paene diuinitus elocutus est.

5.22.12 deus inquit homines pro liberis habet, sed corruptos et uitiosos luxuriose ac delicate patitur uiuere, quia non putat emendatione sua dignos. bonos autem, quos diligit, castigat saepius et adsiduis laboribus ad usum uirtutis exercet nec eos caducis ac mortalibus bonis conrumpi ac deprauari sinit.

5.22.13 unde nemini debet mirum uideri si pro nostris saepe delictis castigamur a deo. immo uero cum uexamur ac premimur, tum maxime gratias agimus indulgentissimo patri, quod corruptelam nostram non patitur longius procedere, sed plagis ac uerberibus emendat. ex quo intellegimus esse nos deo curae, quibus, quoniam peccamus, irascitur.

5.22.14 nam cum posset populo suo et opes et regna largiri sicut dederat ante Iudaeis, quorum nos successores ac posteri sumus, idcirco eum uoluit sub aliena dicione atque imperio degere, ne rerum prosperarum felicitate corruptus in luxuriam laberetur ac dei praecepta contemneret sicut illi maiores nostri, qui saepe terrenis ac fragilibus his bonis eneruati aberrarunt a disciplina et legis uincla ruperunt.

5.22.15 prouidit ergo quatenus cultoribus suis praestaret quietem, si mandata seruassent, et tamen eos emendaret, si praeceptis non obtemperassent.

5.22.16 itaque ne tam corrumperentur otio quam patres eorum licentia, premi eos uoluit ab iis in quorum manibus eos conlocauit, ut et labentes confirmet et corruptos ad fortitudinem reparet et fidos experiatur ac temptet.

5.22.17 quomodo enim potest imperator militum suorum probare uirtutem, nisi habuerit hostem? et illi tamen aduersarius exsurgit inuito, quia mortalis est et uinci potest, deo autem quia repugnari non potest, ipse aduersarios nomini suo excitat, non qui contra ipsum deum pugnent, sed contra milites eius, ut deuotionem ac fidem suorum uel probet uel conroboret, donec pressurae uerberibus diffluentem corrigat disciplinam.

5.22.18 est et alia causa cur aduersus nos persecutiones fieri sinat, ut dei populus augeatur: nec est difficile monstrare cur aut quomodo id fiat.

5.22.19 primum fugantur a deorum cultibus plurimi odio crudelitatis: qui enim talia sacrificia non horreant? deinde placet quibusdam uirtus ac fides ipsa. nonnulli suspicantur deorum cultum non siue causa malum putari a tam multis hominibus, ut emori malint quam id facere quod alii faciunt, ut uiuant.

5.22.20 aliquis cupit scire quodnam sit illut bonum quod ad mortem usque defenditur, quod omnibus quae in hac uita iucunda sunt et cara praefertur, a quo nec bonorum nec lucis amissio nec dolor corporis nec uiscerum cruciamenta deterrent.

5.22.2 ualent haec plurimum, sed illae maxime causae nostrorum numerum semper auxerunt: audit circumstans populus inter ipsa tormenta dicentes non sacrificare se lapidibus humana manu factis, sed deo uiuo qui sit in caelo. multi hoc uerum esse intellegunt et in pectus admittunt.

5.22.22 deinde, ut fieri solet in rebus incertis, dum inter se inuicem quaerant quae sit huius perseuerantiae causa, multa quae ad religionem pertinent diuulgata ac per rumorem uicissim aucupata discuntur: quae quia bona sunt, placeant necesse est.

5.22.23 praeterea ultio consecuta, sicut semper accidit, ad credendum uehementer inpellit. ne haec quidem Iouis causa est quod inmundi daemonum spiritus accepta licentia multorum se corporibus inmergunt, quibus postea eiectis omnes qui resanati fuerint adhaerent religioni cuius potentiam senserunt.

5.22.24 hae tot causae in unum conlatae magnam deo multitudinem mirabiliter adquirunt.

5.23. Quidquid ergo aduersus nos mali principes moliuntur fieri ipse permittit. et tamen iniustissimi persecutores, quibus dei nomen contumeliae ac ludibrio fuit, non se putent inpune laturos quia indignationis aduersus nos eius quasi ministri fuerunt.

5.23.2 punientur enim iudicio dei qui accepta potestate supra humanum modum fuerint abusi et iusultauerint etiam deo superbius eiusque nomen aeternum uestigiis suis subiecerint impie nefarieque calcandum.

5.23.3 propterea uindicaturum se in eos celeriter pollicetur et exterminaturum bestias malas de terra. sed idem quamuis populi sui uexationes et.hic in praesenti soleat uindicare, tamen iubet nos expectare patienter illum caelestis indicii diem, quo ipse pro suis quemque meritis aut honoret aut puniat.

5.23.4 quapropter non sperent sacrilegae animae contemptos et inultos fore quos sic obterunt. ueniet rabiosis ac uoracibus lupis merces sua, qui iustas et simplices animas nullis facinoribus admissis excruciauerunt.

5.23.5 nos tantummodo laboremus ut ab hominibus nihil aliut in nobis nisi sola iustitia puniatur, demus operam totis uiribus ut mereamur a deo simul et ultionem passionis et praemium.