There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Purgatorium

Paradisi Cantus I

recensere


Illius, qui cuncta movet, quocunque penetrat
Gloria, plusque illi parti cedit, minus illi
De splendore suo. Quod plus deducit ab ipsa
Lucis, ego caelum deveni ac talia vidi,
Qualia nec scit, nec potis est unquam inde reversus
Dicere. Namque animus desiderii prope summam
Accedens, totum tunc sese immittit in istud,
Ut mens nostra sequi repetens non possit euntem.
Verum, quae potui de sancto condere regno
Mente, haec materiam praebebunt carminis ausis.
Postremum hunc, bone Apollo, mihi concede laborem,
Effice meque tua vas sic virtute repletum,
Ut petis, ex lauro mihi amata serta daturus.
Sat nobis tentasse jugum fuit hactenus unum
Parnassi; reliquum ast opus est modo inire per ambo
Campum. Fac intres mea pectora, tuque poëtae
Aspira, qualis, quum te tulit impetus olim,
Audacis Satyri vagina diripere artus.
O virtus divina, meae si tu annuis arti
Usque adeo, ut per me, quae stat signata beati
in capite umbra meo regni, manifesta patescat;
Ad tibi dilectos ramos properare videbis,
Frondibus atque tuis me tum praecingere frontem.
Queis et materia et tu me dignum esse putabis.
Namque adeo, pater, haec raro ornamenta leguntur,
Ducat ut insignem Caesar vatesve triumphum,
(Proh culpa humanae opprobriumque cupidinis!) ut jam
Gignere Delphifica deberet gaudia Divo,
Si quem ardore sitis stimulet Peneia planta.
Ingentem, flammam perpauca favilla secundat.
Fors aliquis post me cantu meliore precetur,
Ut Cyrrhaea domus votis responsa remittat.
Diversis generi mortali surgit ab oris
Lampas, quae mundum lustrat; sed surgit ab illa,
Cyclos bis geminos quae jungit cum cruce trina,
Percussura viam meliorem, junctaque stella
Exit cum meliore, et ceram temperat orbis
Terrarum plus sponte sua obsignatque sua vi.
Talem ingressa locum, quasi prima crepuscula noctis
Hic et mane illic effecerat, albidus ille
Semiorbis stabat totus, pars altera nigra,
Quum latus in laevum se vertere visa BEATRIX
Est mihi et inspicere in solem. Sic figere soli
Nunquam aquila ausa suos est visus. Utque priore
Misso exit, sursumque solet resilire secundus
Fulgor, more peregrini remeare studentis:
Sic et ego hunc actum, qui nostris insinuavit
Sese luminibus, percussus imagine mentem,
Desumpsi, atque oculos infixi in lampada solis
Nostrum ultra morem. — Humanis virtutibus illic
Multa licent ratione loci, quem condidit auctor
Humano generi proprium, quae hic posse facultas
Non est. Hunc nec ferre diu, nec temporis horam
Sic tamen exiguam potui, ut candentis ab igne
Hunc instar ferri haud circum fulgere viderem.
Qui duplicare diem subito est mihi visus, ut ille
Si sole omnipotens alio decorasset Olympum.
Stabat in aeternas sphaeras immota BEATRIX
Tota, oculos figens, et ego mea lumina in ipsam
Inde amota mihi. Interius sum factus ob hujus
Aspectum talis, qualem se vidit ob herbam
Gustatam aequoreis consortem assidere Divis
Glaucus. Sic hominem superum virtute potiri
Res est, quae vetat ostendi per verba; sed istud
Est satis exemplum, queis servat gratia donum
Tale experturis. — O aeterni ignis amoris!
Si tantum illud ego mei eram, quod lucis in auras
Duxisti ex nihilo primum, tu qui astra gubernas,
Nosti. Nam tua lux me ad caeli sustulit aulam.
Ut rota, quam aeternas, o summa optata voluptas,
Harmoniae illa vi, quam tu moderaris et apte
Digeris, intentum attraxit, tum solis ab igne
Vidi oculis tantum caeli excandescere, ut imber
Vel flumen nunquam tam vasto quiverit alveo
Immanem peperisse lacum. Modulaminis ille
Insueto sonus auditus mihi, lumen et ingens
Mi desiderio incenderunt pectora tanto
Causarum, ut nunquam sim tale expertus acumen.
Quapropter, quae me haud aliter, quam me ipse, videbat,
Commoti cupiens animi componere fluctus,
Ante ego quam loquerer quicquam, sic ora resolvit
Atque ait: "Ipse facis te crassae mentis, inanem
Effingens speciem rerum, ut tibi cernere non sit,
Quod tu, hac excussa, aspiceres. Terram haud pede tangis,
Ut rere; at non sic nativam praepete cursu
Effugiens sedem fulgur ruit, ut citus istam
Tu repetis reditu." — Mihi si brevia edita dulcem
Verba inter risum suaserunt exuere unum
Confusae mentis dubium, irretire secundum
Me coepit, dixique: "Ego jam me animo esse quieto
Jussi, contentus sat magni a mole stuporis.
Sed qui praevertam ista levissima corpora cursu,
Id nunc admiror." Quare tunc pectore ducens
Illa pio gemitum, tali in me lumina vultu
Vertit, quo nati deliri mater in ora,
Et coepit: "Quicquid rerum est, has digerit ordo
Inter sese omnes. Isque ordo forma vocatur,
Quae facit omne Deo simile. Hic cuncta alta creata
aeternae cernunt virtutis signa notasque,
Quae meta est, ad quam mihi dicta ea norma refertur.
Ordinis in leges, quas diximus, omnia prona
Sunt per diversas sortes, quae plusque minusque
Principio accedunt. Ita per mare cuncta moventur
Naturae immensum diversa ad litora, et una
Res quaeque infuso instinctu, quo singula fertur.
Hic ignem fert ad lunam, mortalia corda
Hic icit motu, hic terram cogitque premitque.
Nec modo quae ratione carent, hic appetit arcus,
At quae mente valent ac versant libera amorem.
Quae tot disponit propria sapientia luce,
Stare jubet semper caelum, in quo se rotat illud,
Quod mage festinum est. Atque huc, veluti ad loca certa,
Nunc illius agit nos virtus incita chorda,
Quae, quicquid jacit, hoc ad signum dirigit aptum.
Verum ut ab artificis discordat mente frequenter
Forma, ubi materies huic respondere recuset
Surda; ita et hoc abeunt a cursu saepe creata,
Quae sic acta suo divertere tramite possunt
(Utque videre potes delabi nubibus ignem),
Dummodo flectatur falsa dulcedine primus
Impetus in terram. Non plus tibi mira putanda est
Res, bene si reputo, quod scandis, quam exiguus fons
Alto monte ruens si fundum irrumpat in imum.
In te res miranda foret, si, te objice nullo
Impediente, jacens in terris ipse sederes,
Sicut humi vivax vis flammae strata quiete." —
Hinc illa ad summum vertit sua lumina Olympum.

Paradisi Cantus II

recensere

Paradisi Cantus III

recensere

Paradisi Cantus IV

recensere

Paradisi Cantus V

recensere

Paradisi Cantus VI

recensere

Paradisi Cantus VII

recensere

Paradisi Cantus VIII

recensere

Paradisi Cantus IX

recensere

Paradisi Cantus X

recensere

Paradisi Cantus XI

recensere

Paradisi Cantus XII

recensere

Paradisi Cantus XIII

recensere

Paradisi Cantus XIV

recensere

Paradisi Cantus XV

recensere

Paradisi Cantus XVI

recensere

Paradisi Cantus XVII

recensere

Paradisi Cantus XVIII

recensere

Paradisi Cantus XIX

recensere

Paradisi Cantus XX

recensere

Paradisi Cantus XXI

recensere

Paradisi Cantus XXII

recensere

Paradisi Cantus XXIII

recensere

Paradisi Cantus XXIV

recensere

Paradisi Cantus XXV

recensere

Paradisi Cantus XXVI

recensere

Paradisi Cantus XXVII

recensere

Paradisi Cantus XXVIII

recensere

Paradisi Cantus XXIX

recensere

Paradisi Cantus XXX

recensere

Purgatorii Cantus XXXI

recensere

Paradisi Cantus XXXII

recensere

Paradisi Cantus XXXIII

recensere
 Purgatorium