Dittochaeon
Tituli Historiarum. 1 (dittochaeon)
De Adam et Eva
recensereEVA columba fuit tunc candida; nigra deinde facta per anguinum malesuada fraude venenum tinxit et innocuum maculis sordentibus Adam; dat nudis ficulna draco mox tegmina victor.
De Abel et Cain
recensereFratrum sacra Deus nutu distante duorum aestimat accipiens viva et terrena refutans. rusticus invidia pastorem sternit: in Abel forma animae exprimitur, caro nostra in munere Cain.
De Noe et Diluvio
recensereNuntia diluvii iam decrescentis ad arcam ore columba refert ramum viridantis olivae. corvus enim ingluvie per foeda cadavera captus haeserat; illa datae revehit nova gaudia pacis.
De Abraham et Hospitio eius
recensereHospitium hoc Domini est, ilex ubi frondea Mambrae armentale senis protexit culmen; in ista risit Sarra casa subolis sibi gaudia sera ferri et decrepitum sic credere posse maritum.
Monumentum Sarrae
recensereAbraham mercatus agrum, cui conderet ossa coniugis, in terris quoniam peregrina moratur iustitia atque fides: hoc illi milibus emptum spelaeum, sanctae requies ubi parta favillae est.
Somnium Pharaonis
recensereBis septem spicae, vaccae totidem Pharaoni per somnum visae portendunt dispare forma uberis atque famis duo per septennia tempus instare; hoc solvit patriarcha interprete Christo.
A fratribus Agnitus Ioseph
recenserevenditus insidiis fratrum puer ipse vicissim cratera in farris sacco clam praecipit abdi, utque reos furti Ioseph tenet, auctio fallax proditur, agnoscunt fratrem veniaque pudescunt.
Ignis in rubo
recensereSentibus involitans Deus igneus ore corusco conpellat iuvenem, pecoris tunc forte magistrum. ille capit iussus virgam; fit vipera virga. solvit vincla pedum; properat Pharaonis ad arcem.
Iter per mare
recensereTutus agit vir iustus iter vel per mare magnum, ecce Dei famulis scissim freta rubra dehiscunt, cum peccatores rabidos eadem freta mergant. obruitur Pharao, patuit via libera Moysi.
Moyses accepit legem
recensereFumat montis apex divinis ignibus, in quo scripta decem verbis saxorum pagina Moysi traditur; ille suos suscepta lege revisit, forma sed his vituli solus deus et deus aurum.
Manna et coturnices
recenserePanibus angelicis albent tentoria patrum, certa fides facti: tenet urceus aureus exim servatum manna; ingratis venit altera nubes atque avidos carnis saturat congesta coturnix.
Serpens aereus in Heremo
recensereFervebat via sicca heremi serpentibus atris, iamque venenati per vulnera livida morsus carpebant populum, sed prudens aere politum dux cruce suspendit, qui virus temperet, anguem.
Lacus Myrrhae in Heremo
recensereAspera gustatu populo sitiente lacuna tristificos latices stagnanti felle tenebat. Moyses sanctus ait: lignum date, gurgitem in istum conicite, in dulcem vertentur amara saporem.
Aelim Lucus in Heremo
recensereDevenere viri Moysi duce, sex ubi fontes et sex forte alii vitreo de rore rigabant septenas decies palmas; qui mysticus Aelim lucus apostolicum numerum libris quoque pinxit.
Duodecim lapides in Iordane
recensereIn fontem rcfluo Iordanis gurgite fertur, dum calcanda Dei populis vada sicca relinquit; testes bis seni lapides, quos flumine in ipso constituere patres in formam discipulorum.
Domus Raab Meretricis
recensereProcubuit Iericho, sola stant atria Raab. hospita sanctorum meretrix (tanta est fidei vis) incolumi secura domo spectabile coccum ignibus adversis in signum sanguinis offert.
Samson
recensereInvictum virtute comae leo frangere Samson adgreditur; necat ille feram, sed ab ore leonis mella fluunt; maxilla asini fontem vomit ultro: stultitia exundat lymphis, dulcedine virtus.
Samson
recensereTer centum vulpes Samson capit, ignibus armat, pone faces caudis circumligat, in sata mittit allophylum segetesque cremat: sic callida vulpes nunc heresis flammas vitiorum spargit in agros.
David
recensereDavid parvus erat, fratrum ultimus, et modo Iesse cura gregis, citharam formans ad ovile paternum, inde ad delicias regis; mox horrida bella conserit et funda sternit stridente Golian.
Regnum David
recensereRegia mirifici fulgent insignia David, sceptrum, oleum, cornu, diadema et purpura et ara. omnia conveniunt Christo, chlamys atque corona, virga potestatis, cornu crucis, altar, olivum.
Aedificatio Templi
recensereAedificat templum Sapientia per Solomonis obsequium; regina austri grave congerit aurum, tempus adest quo templum hominis sub pectore Christus aedificet, quod Graia colant, quod barbara ditent.
Filii Prophetarum
recensereForte prophetarum nati dum ligna reddunt fluminis in ripa, cecidit discussa bipennis. gurgite submersum est ferrum, sed mox leve lignum iniectum stagnis ferrum revocabile fecit.
Hebraei in Captivitatem Ducti
recensereGens Hebraeorum peccamine capta frequenti fleverat exilium dirae Babylonis ad amnes; tum patrios cantare modos praecepta recusat organaque in ramis salicis suspendit amarae.
Domus Ezechiae Regis
recensereHic bonus Ezechias meruit ter quinque per annos praescriptum proferre diem legemque obeundi tendere, quod gradibus quos vespera texerat umbra lumine perfusis docuit sol versus in ortum.
Mariae Angelus Gabriel mittitur
recensereAdventante Deo descendit nuntius alto Gabriel Patris ex solio sedemque repente intrat virgineam. Sanctus te Spiritus, inquit, inplebit, Maria, Christum paries, sacra virgo.
Civitas Bethlem
recensereSancta Bethlem caput est orbis quae protulit Iesum, orbis principium, caput ipsum principiorum. urbs hominem Christum genuit, qui Christus agebat ante Deus quam sol fieret, quam lucifer esset.
Magorum munera
recensereHic pretiosa Magi sub virginis ubere Christo dona ferunt puero myrrhaeque et turis et auri. miratur genetrix tot casti ventris honores, seque Deum genuisse hominem, Regem quoque summum.
Ab Angelis pastores admoniti
recenserePervigiles pastorum oculos vis luminis inplet angelici natum celebrans de virgine Christum. inveniunt tectum pannis; praesepe iacenti cuna erat; exultant alacres et numen adorant.
Occiduntur infantes in Bethlem
recensereInpius innumeris infantum caedibus hostis perfurit Herodes, dum Christum quaerit in illis, fumant lacteolo parvorum sanguine cunae vulneribusque madent calidis pia pectora matrum.
Baptizatur Christus
recenserePerfundit fluvio pastus Baptista locustis silvarumque favis et amictus veste cameli; tinxerat et Christum, sed Spiritus aethere missus testatur tinctum qui tinctis crimina donet.
Pinna Templi
recensereExcidio templi veteris stat pinna superstes; structus enim lapide ex illo manet angulus usque in saeclum saecli, quem sprerunt aedificantes; nunc caput est templi et lapidum conpago novorum.
Ex aqua vinum
recensereFoedera coniugii celebrabant auspice coetu forte Galilei; iam derant vina ministris; Christus vasa iubet properanter aquaria lymphis inpleri; inde meri veteris defenditur unda.
Piscina Siloa
recenseremorborum medicina latex, quem spiritus horis eructat variis fusum ratione latenti; Siloam vocitant, sputis ubi conlita caeci lumina Salvator iussit de fonte lavari.
Passio Iohannis
recenserePraemia saltatrix poscit funebria virgo Iohannis caput, abscisum quod lance reportet incestae ad gremium matris; fert regia donum psaltria respersis manibus de sanguine iusto.
Per mare ambulat Christus
recensereIt mare per medium Dominus fluctusque liquentes calce terens iubet instabili descendere cumba discipulum, sed mortalis trepidatio plantas mergit; at ille manum regit et vestigia firmat.
Daemon missus in porcos
recensereVincla sepulcrali sub carcere ferrea daemon fregerat: erumpit pedibusque advolvitur Iesu. ast hominem Dominus sibi vindicat et iubet hostem porcorum furiare greges ac per freta mergi.
Quinque panes et duo pisces
recensereQuinque Deus panes fregit piscesque gemellos, his hominum large saturavit milia quinque. inplentur nimio micarum fragmine corbes bis seni, aeternae tanta est opulentia mensae.
Lazarus suscitatus a mortuis
recensereConscius insignis facti locus in Bethania vidit ab inferna te, Lazare, sede reversum. apparet scissum fractis foribus monumentum, unde putrescentis redierunt membra sepulti.
Ager Sanguinis
recensereCampus Acheldemach sceleris mercede nefandi venditus exequias recipit tumulosus humandas. sanguinis hoc pretium est Christi. Iuda eminus artat infelix collum laqueo pro crimine tanto.
Domus Caiphae
recensereInpia blasphemi cecidit domus ecce Caiphae, in qua pulsata est alapis facies sacra Christi, hic peccatores manet exitus, obruta quorum vita ruinosis tumulis sine fine iacebit.
COLUMNA AD QUAM FLAGELLATUS EST CHRISTUS
recenserevinctus in his Dominus stetit aedibus, atque columnae adnexus tergum dedit ut servile flagellis. perstat adhuc templumque gerit veneranda columna, nosque docet cunctis inmunes vivere flagris.
PASSIO SALVATORIS
recensereTraiectus per utrumque latus laticem atque cruorem Christus agit: sanguis victoria, lympha lavacrum est. tunc duo discordant crucibus hinc inde latrones contiguis: negat ille Deum, fert iste coronam.
SEPULCRUM CHRISTI
recensereChristum non tenuit saxum, non claustra sepulcri; mors illi devicta iacet, calcavit abyssum. sanctorum populus superas simul ivit ad oras; seque dedit multis tactuque oculisque probandum.1
MONS OLIVETI
recensereMontis oliviferi Christus de vertice sursum ad Patrem rediit signans vestigia pacis, frondibus aeternis praepinguis liquitur umor, qui probat infusum terris de chrismate donum.
PASSIO STEPHANI
recenserePrimus init Stephanus mercedem sanguinis imbri adflictus lapidum; Christum tamen ille cruentus inter saxa rogat ne sit lapidatio fraudi hostibus, o primae pietas miranda coronae!
PORTA SPECIOSA
recenserePorta manet templi, Speciosam quam vocitarunt, egregium Solomonis opus; sed maius in illa Christi opus emicuit; nam claudus surgere iussus ore Petri stupuit laxatos 1 currere gressus.
VISIO PETRI
recensereSomniat inlapsum Petrus alto ex aethere discum confertum omnigenis animalibus: ille recusat mandere, sed Dominus iubet omnia munda putare. surgit et inmundas vocat ad mysteria gentes.
VAS ELECTIONIS
recensereHic lupus ante rapax vestitur vellere molli: Saulus qui fuerat, fit adempto lumine Paulus. mox recipit visum, fit apostolus ac populorum doctor et ore potens corvos mutare columbis.
APOCALYPSIS IOHANNIS
recensereBis duodena senum sedes pateris citharisque totque coronarum fulgens insignibus agnum caede cruentatum laudat, qui evolvere librum et septem potuit signacula pandere solus.