Migne Patrologia Latina Tomus 64
Boetiu.DiLoRh 64 Boetius480-525 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Distinctio locorum rhetoricorum
1. Persona est quae in judicium vocatur; negotium, factum dictumve personae, propter quod in judicium vocatur persona: et negotium suggerere argumenta non possunt; de ipsis enim quaestio est. Faciunt autem fidem negotio ea quae sunt personis ac negotiis attributa. Persona quoque facit negotio fidem; sed non in eo quod persona est, sed in eo quod ex attributis personae quamdam suscipit qualitatem. Circumstantiae sunt, quae convenientes substantiam quaestionis efficiunt. Nisi enim sit qui fecerit, et quod fecerit, causaque cur fecerit, vel locus tempusque quo fecerit, modus etiam facultasque si desint, causa negotiumque non stabit. Has circumstantias in gemina Cicero partitur, ut eam, quae est quis circumstantiam in attributis personae ponat; sex vero quae reliquae sunt, in attributis negotio constituat. Et primam quidem ex circumstantiis, quae est quis, quam personae attribuit, secat in undecim partes: nomen, ut Verres; natura, ut barbarus; victus, ut amicus nobilium; fortuna, ut dives; studium, ut geometricus; casus, ut exsul; affectio, ut amans; habitus, ut sapiens; consilium; ut imo age, care pater, cervici imponere nostrae; facta, ut orationes hae quae extra illud factum dictumque sunt quod nunc in judicium vocatur.
2. Reliquas vero circumstantias, quae sunt quid, cur, quando, ubi, quomodo, quibus auxiliis, in attributis negotio ponit. Quid et cur dicens, continentia cum ipso negotio in causa constituens. Quid vero secans in quatuor partes: in summam facti, ut parentis occisio; ante factum, ut concitus rapuit gladium; dum fit, vehementer percussit; post factum, in abdito sepelivit. Quae omnia cum sint, tamen quoniam ad gestum negotium de quo quaeritur pertinent, non sunt ea facta quae in attributis personae pertinent, vel numerata sunt. Illa enim extra negotium de quo agitur posita, personam informantia, fidem ei negotio praestant de quo versatur intentio: haec vero facta quae continentia sunt cum ipso negotio, ad ipsum negotium de quo quaeritur pertinent. Postremas vero quatuor circumstantias Cicero ponit in gestione negotii, quae est secunda pars attributorum negotiis. Et eam quidem circumstantiam, quae est quando, dividit in tempus, ut nocte fecit; et in occasionem, ut cunctis dormientibus. Ubi vero ex circumstantiis locum dicit, ut in cubiculo fecit. Quomodo vero, ex circumstantiis modum, ut clam fecit. Quibus auxiliis, ex circumstantiis facultatem appellat, ut cum multo exercitu.
3. Sed ne id quod dictum est dum fit, idem putetur esse et id quod est in gestione negotii, haec discretio est, quod dum fit illud est quod eo tempore admissum est dum facinus perpetratur, ut percussio. In gestione vero negotii ea sunt quae et ante factum, et dum fit, et post factum, quod gestum est contineant. In omnibus enim tempus, occasio, locus, modus, facultas inquiritur. Rursus dum fit, factum est quo administratum est negotium. Quae vero sunt in gestione negotii, non sunt facta, sed facto adhaerentia, et quodammodo subjecta ipsi quod gestum est negotio. Amplius ea quae sunt in gestione negotii sine his quae sunt continentia cum ipso negotio esse possunt. Illa vero sine his esse non possunt: adjuncta vero negotio, ipsa quoque fidem faciunt quaestioni. Sunt autem ea quodammodo effecta et respicientia negotium quod agitur hoc modo.
4. Nam circumstantiae septem in attributis personae vel negotio numeratae sunt. Haec cum aliis coeperint comparari et quasi in revelationem venire, fiunt aut genus, aut pars, aut contrarium, aut eventus, aut majus, aut minus, aut simile, aut aeque magnum, aut disparatum. Haec itaque accidunt circumstantiis, quae in attributis negotiorum numerata sunt; ut dum aliis comparantur, sumantur ex his argumenta facti dictive, quod in judicium vocatur. Distant autem superioribus, quod superiora vel facta continebant, vel factis ita adhaerebant, ut separari non possent; ut locus, tempus, et caetera quae gestum negotium non omittunt. Haec vero quae sunt adjuncta negotio, non inhaerent negotio, sed accidunt circumstantiis: et tum demum argumenta praestant, cum in comparationem venerint ea quae adjuncta sunt negotio.
5. Sumuntur vero argumenta non ex contrarietate, sed ex contrario; et non ex similitudine, sed ex simili; ut appareat ex revelatione sumi argumenta, in adjunctis negotio; et ea esse adjuncta negotio, quae sunt ad ipsum de quo agitur negotium affecta. Consecutio vero neque in ipsis inest rebus, neque ex comparatione reperitur; sed rem gestam vel antecedentia consequuntur vel comitantia. Et quoniam facilis eorum locorum est discretio, tractatum huc usque constitui. Explicit.