Migne Patrologia Latina Tomus 48
AucVar.DiDeHiP 48 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
PRAEFATIO.
Fuit aliquando animus pro appendice primae partis Operum Mercatoris historiam haeresis Pelagianae conscribere, qua complecterer omnia, sive quae nunc primum ex auctore meo didicissem, sive quae ex scriptoribus aliis quinti saeculi studiose conquisita prae manibus haberem: retinuit me tamen non historiae tantum conditio, quae dicendi facultatem mea majorem otiumque a scholis vacuum exigit, sed ipsa quoque rerum tractandarum ratio, quae propter multiplicitatem postulat liberius scribendi genus. Neque enim historiae leges patiuntur τὰ κριτικὰ narrationibus misceri, quod tamen opus esset; neque κριτικὰ praetermitti potuerunt, sine reliquo dispendio suscepti in accurandis Marii Mercatoris Operibus laboris.
Placuit igitur dissertationibus potius quam historia comprehendere quaecumque haberem dicere de rebus ad causam Pelagianam spectantibus. Placuit, inquam, non ea solum de causa quam attuli, sed idcirco vel maxime, quod totum hoc dissertandi genus, et majorem habeat cognationem cum scholasticis disputationibus, in quibus incanui, et alia nolit elegantia sermonis ornari quam qua suam quisque sententiam simpliciter solet et aperte explicare.
Cum autem propter exponenda Mercatoris dicta totum id operae quod navamus susceptum sit, cumque Mercator rerum Pelagianarum nihil tradiderit quod obitum sancti Augustini, aut saltem concilium Ephesinum exceperit, visae sunt eodem annorum curriculo definiendae dissertationes, nec aliud quidquam attingendum, nisi quod ab exortu haeresis, cui factum a Pelagio nomen est, ad ejusdem condemnationem a Patribus Ephesinis gestum est. Visum quoque ad quamlibet dissertationem proponendum quae verba Mercatoris occasionem singulis dederint.
Quoniam vero ad id quod agimus magni refert intelligere quae fuerit haeresis qua de potissimum quaestio est, quibus aut orta parentibus, aut patronis defensa, quibus synodis ab Ecclesia, quibus statutis ab imperatoribus, quo modo ab orbe toto damnata sit, quibus denique vel professionibus ab haereticis asserta, vel libris a defensoribus fidei catholicae convicta, septem omnino dissertationibus opus fuit. Sed ea qua inquiritur quem ortum habuerit, quaeque incrementa haeresis, qua parte maxime dicta est Coelestiana, et a Mercatore impugnatur, differenda fuit in postremum locum, ut esset aliarum quasi complementum et fructus. Prima igitur ostendet quos nacta sit parentes haeresis, quosque praecipuos defensores; secunda, quibus a synodis judicata sit; tertia, quibus imperatorum sanctionibus proscripta; quarta, quomodo, ut loquitur Prosper ( Carm. de Ingrat. ), mundi manu damnata sit; quinta, quibus libellis fidem suam haeretici non tam exponere quam dissimulare tentaverint; sexta, quibus libris a catholicis Patribus fides catholica defensa sit; postrema, quam prodigiosum in modum ex tenui radice excreverit haeresis, cujus historia prioribus dissertationibus narratur.
Septem enim, quas dixi, dissertationibus videor mihi complecti posse totam Pelagianam causam, prout istis temporibus acta est, eamque ita manifestis instrumentis confirmare, ut licet populares opiniones convellendae sint non paucae circa personas (de dogmatibus tractare non est in animo), lector tamen non sine magna sui animi voluptate depositurus sit anticipata praejudicia, ubi viderit veritatem e suis tenebris nunc primum, producente auctore gravissimo, sese exerere.
Nulla autem futura est dissertatio quae non contineat nova plurima, et in hunc usque diem ignota; atque ut e multis praelibem aliquid quod gustum faciat, postrema totius haeresis Pelagianae ortum, et in prodigiosam partium multitudinem ex una quaestiuncula quasi silvescentiam ostendet. Convincet aperte prima popularem errorem de Rufino Aquileiensi Coelestii magistro. Secunda exhibebit concilia plura viginti quatuor in causa Pelagiana, vivente Augustino, coacta. Tertia patefaciet qua industria Augustinus per amicos et imperatores impulerit, et aulam commoverit in defensionem fidei catholicae. Quarta complectetur historiam totam subscriptionis hac in causa imperatae. Quinta nunc primum publicabit libellum Fidei a Juliano missum Zosimo summo pontifici. Sexta auctores librorum Hypognostic ωn, Quaestionum novi et veteris Testamenti, Commentariorum in Epistolas Pauli, etc., proferet indubitatis suis notis insignes.
DISSERTATIO PRIMA DE PRIMIS AUCTORIBUS ET PRAECIPUIS DEFENSORIBUS HAERESIS PELAGIANAE Ad haec verba Mercatoris: Quaestio contra catholicam fidem apud nonnullos Syrorum, et praecipue in Cilicia, a Theodoro quondam episcopo oppidi Mopsuesteni jamdudum mota, etc. (Praefat. lib. Subnot.) CAPUT PRIMUM. Ratio susceptae dissertationis, et obiter de Paulo Samosateno, qui videri posset cuipiam primus auctor haeresis Pelagianae. Id contingit haeresibus quod fluviis: inde vulgo videntur nasci unde habent nomen, cum saepe altius ducant originem, profluantque ex fontibus remotis, quorum naturam retinent. Illud in sectis longe plurimis non obscure, in ea quae a Pelagio Coelestioque nomen accepit, clare cernitur. Ex iis natam vulgus putat a quibus nomen accepit; vulgo eruditi vel aperte dissentiunt, vel dubitanter consentiunt. Certe Augustinus, quod aliquando vehementer mirabar, cum nomine Patrum Milevitanorum scriberet de Pelagio Coelestioque ad S. Innocentium, eos non simpliciter dixit haeresis nefariae auctores, sed adjunxit, ut perhibent: quasi nollet praestare multitudinis opinionem, nec putaret affirmandum quod levibus argumentis nixum intelligeret.
Admirationem auxit meam, quod in litteris ad Optatum eosdem ipse Augustinus homines scripserit, haeresis novae vel auctores, vel certe acerrimos notissimosque suasores: inclinans nimirum eo ut ipsis solum tribueret acceptae ab aliis auctoribus haeresis defensionem, parentes non faceret, ne vulgi opinionem non gravissimam sequeretur.
Eadem habet in libro de Peccato originali, ut constans videatur ipsius fluctuatio. Hujus, inquit (Cap. 22), perversitatis auctores vel perhibentur, vel etiam probantur (Pelagius et Coelestius), vel certe si auctores non sunt, sed hoc ab aliis didicerunt: assertores tamen atque doctores, per quos id latius reptaret et cresceret, et verbis, et litteris suis, et competentibus indiciis, et fama ex his omnibus surgente et crebrescente jactantur.
Haec me causa impulit ut laboriosius tentarem si qua possem ratione deprehendere unde haec in Augustini mentem dubitatio incideret: neque enim faciebat mihi satis quod apud Hieronymum legeram ( In epist. ad Ctesiphontem ) de Origene, Rufino Aquileiensi, Evagrio Hyperborita, Joviniano, Palladio, Priscilliano, Manichaeis et Euchitis, aliisque ἀναμαρτησίας praeconibus, quos hac in parte prodromos Pelagii non immerito quispiam nominet. Nam in iis Augustini locis, unde admiratio mihi suborta est, de duabus aliis Pelagianorum quaestionibus, iisque longe diversis praecipuisque agitur, nimirum de gratia Dei, an detur ex meritis; et de peccato Adae, an solum ipsum laeserit: quare quaerendum putavi praeterea a quibus ambas sui super hac utraque controversia erroris partes Pelagius Coelestiusque didicerint, siquidem nec auctores exstiterint, nec illius veluti parentes.
Dumque ardentius inquiro unde posset in re tam obscura suboriri lux, scrutanti veterum monumenta occurrit, apud Joannem Maxentium, Theodorus Mopsuestenus; apud Sirmondum in collectaneis, Rufinus Palaestinae provinciae presbyter: uterque apud Marium Mercatorem, quo scriptore nemo curiosius res Pelagianorum indagavit, nemo brevius distinctiusque tradidit.
De duobus istis Pelagianorum parentibus disserendum primo, tum de acerrimis dogmatum defensoribus quatuor, Pelagio, Coelestio, Juliano atque Anniano: quamquam Anniani ignobilior memoria est vulgo, propterea quod pauca suo nomine, licet forte plura alieno, conscripsit.
Origo, fateor, impietatis Pelagianae visa est olim mihi altius repetenda, a Paulo scilicet, qui aliquando veteribus dictus est Samosatenus a patria, aliquando Antiochenus a sede nobilis civitatis quam ex infima sorte occupavit. Ea enim ille de Christo impie sensit, propter quae ab episcopis in prima synodo Antiochena correctus, deinde in secunda depositus est: Christum nempe non esse verum Deum, sed purum hominem, in quem tamen Verbum Dei efficax (prolatitium quiddam nostroque simile et ἀνυπόστατον delirabat) perinde ac in alios prophetas descendisset, licet majori copia et praestantiore operatione; hominem vero illum dicebat suis operibus tantam gratiam promeruisse, non tamen ita quin alius quisque hominum possit idem praestare, si modo niti velit.
Partes duae priores erroris, quod Christus sit purus homo et quod in eum descenderit Verbum Dei, notae sunt cunctis theologis. De postrema paulo ignotiore, quod hanc gratiam operibus promeruerit, sunt haec veterum testimonia. Dionysius Alexandrinus Paulo scribens: Audi, inquit ( Ep. ad Paul. Samosaten.), et intellige, contra ea quae a te dicta sunt, et adverte quae a te dicuntur: homo majoribus a Deo gratiis ejus beneplacito honoratus, praesertim cum magis Deo probaretur, vitam ducendo studiosam, etc.
Synodus Arianorum habita Antiochiae ann. 344: Quia unum solum Deum esse Patrem Domini nostri Jesu Christi, unumque unigenitum profitemur, non ideo Christum Deum ante saecula esse abnegamus, qualia faciunt Pauli Samosatensis discipuli, qui eum post Incarnationem suam ex profectu virtutis Deum factum esse asseverant, eo quod merus homo esset (Apud Athan. de Synod. ).
Athanasius: Estne ille homo Christus, ut alii homines? an Deus carne indutus? Si vulgaris homo, et quales alii homines, esto, ut homo proficiat. Haec autem est Samosateni sententia, quam vos toto animo et ope fovetis, nomine propter homines repudiato (Orat. 4 in Arianos).
Verum, cum hujuscemodi testimonia, nec valde aperta sint, nec Paulum ita respiciant quin ad discipulos detorqueri possint, iis non admodum credendum puto, praesertim cum epitaphium haeresis Pelagianae, propter quod interpretandum inclinabam in opinionem quam dixi, alia ratione interpretari liceat, ut in secunda parte Operum Mercatoris ostendemus.
CAPUT II. De Theodoro Mopsuestiae episcopo, primo haeresis Coelestianae auctore. A temporibus Pauli Samosateni fere semper Antiochenam Ecclesiam infecit virus illud quod inspiraverat impurus Christi inimicus; neque enim haeresis exciso capite simul exstincta est, sed pulso magistro, manserunt discipuli tanto perniciosiores, quanto fallendi doctiores, et viciniores in speciem catholicae fidei. Illos non admodum latuisse credibile est, cum, teste Athanasio (Orat. 4 adversus Arianos) aliisque scriptoribus, vulgo agnoscerentur, discipulique Pauli dicerentur, et ex iis quidam per intervalla Ecclesiae negotium crearent.
Reliquis impietate praestitit Theodorus, quem Antiochenum a patria Photius, Mopsuestenum alii a civitate cujus Ecclesiam rexit totos triginta sex annos, vocarunt. Hic acceptum a Paulo venenum ita in Nestorium Pelagianosque transfudit, ut et Nestorius a Theodoro Raithvensi Theodori filius, Pauli nepos appellatus sit (Tom. II Magnae Bibliothecae); et Theodorum Mopsuestenum Joannes Maxentius Pelagii Coelestiique ac Juliani magistrum fuisse scripserit (In Professione fidei tom. IV Biblioth. ejusdem).
Cum de hoc homine disputare nos oporteat ad posteriorem partem Operum Mercatoris, ubi fragmenta librorum ab ipso conscriptorum exhibenda sunt, nunc breviter ad rem quam agimus, inquirenda sunt tria: 1o propter quos errores dici merito potuerit haeresis Pelagianae parens; 2o a quibus errores istos acceperit; 3o quibus deinceps tradiderit.
Dicitur habuisse tres errores praecipuos, ex quibus alii, vel omni, vel majori ex parte pendebant: docebat siquidem Christum fuisse purum simplicemque hominem, nec a reliquis diversum, nisi quod in eo Deus Verbum operaretur efficacius quam in caeteris. Aiebat deinde, ut fertur (quod tamen postea vocandum erit ad examen), hominem illum meritis operum suorum, liberique arbitrii viribus, ad hanc tantam gratiam pervenisse, ut Filius Dei unicus diceretur ( In quinta synod. coll. 4). Denique negabat Filium Dei venisse ad peccatum originis tollendum, siquidem nullum agnosceret; sed ut omnibus exemplo et magisterio prodesset ( Apud Mercat. in excerpt. ).
Pugnavit Facundus Hermianensis adversus quintam synodum generalem, totis fere duodecim libris, ut a Theodoro primi erroris crimen amoliretur; sed vicit synodus, victrixque suum de Theodoro Theodorique defensoribus duobus, Iba et Theodoreto, judicium toti Ecclesiae probavit.
Secundi testis videri potest Mercator, cum a Theodoro dictum refert: Non invideo Christo quod factus est Deus; quod enim ipse factus est, ipse factus sum, quia meae naturae (In collectaneis ex libris Theodori ). Corrigendus enim est locus, ex actione decima concilii Chalcedonensis, ubi mentio fit objectae Ibae Edesseno sententiae, quam vulgo jactabat magister ipsius Theodorus: Non invideo Christo facto Deo, quoniam et ego, si volo, possum fieri, secundum illum (Concil. Chalced. act. 10). Haec enim loquendi formula, ego, si volo, possum, his temporibus nihil aliud significabat quam id, quo de agebatur, fieri posse viribus liberi arbitrii. Unde Hieronymus objecit Pelagio ( Dialogo primo adversus Pelagianos ), ut et Orosius in Apologia, Palaestinique Patres, quod negasset divini adjutorii necessitatem ad implenda praecepta, propterea quod scripserat in libro Eulogiarum posse hominem mandata Dei servare, si velit. Id vero, inquit Augustinus, non approbatum est, quomodo ab illo in libro suo positum videbatur, tamquam hoc in sola potestate esset hominis per liberum arbitrium: hoc quippe arguebatur sensisse dicendo, si velit (Lib. de Gest. Palaest. cap. 39).
Tertium manifeste prodit Theodorus ipse totis quinque libris adversus S. Augustinum conscriptis, quorum excerpta a Mario Mercatore accepimus cum hoc titulo: Theodori Mopsuesteni de secundo codice, libro quarto, folio decimo, contra S. Augustinum defendentem originale peccatum, et Adam per transgressionem mortalem factum catholice disserentem. Plura diximus in hanc rem in notis ad ejusmodi excerpta, in quibus ostendimus factam fuisse a Photio librorum istorum mentionem. Nonnullum erit operae pretium Photii locum consulere, atque ipsas etiam notas.
Primum a Paulo Samosateno accepit, quod omnes fatentur, per Diodorum tamen, quem Tarsi docentem audivit, et a quo potuit alios pariter duos accipere; secundus enim manifeste reperitur in fragmentis quae supersunt e libris Diodori; tertii semina videntur in Opere adversus Mathematicos apud Photium. Verum satius est utriusque posterioris dogmatis auctorem facere ipsum per se Theodorum, eoque trahere quod ait Photius (Cod. 54), haeresim Coelestianam viguisse in Oriente, et inde in Occidentem serpsisse: Κελεστιανὴ αἵρεσις ἤκμασεν ἐν τῇ ἀνατολῇ· διεδόθη δέ καὶ ἐν τῇ δύσει.
Jam vero primum tradidit Nestorio, ut scribit Cyrillus in epistola ad Successum; secundum forte Leporio monacho, ut colligitur partim ex Prospero, partim ex Cassiano; tertium Rufino Syro, et per eum Pelagio atque Coelestio, teste Mercatore; tradidit, inquam, primum, sermone simul et scriptis; secundum, scriptis tantum; tertium, solo sermone. Nestorius enim Theodorum dicentem audivit, et ex ejus libris venenum hausit. Leporius, ut erat in Galliis natus, ita Orientales errores scriptis solus edoctus est. Denique cum Theodorus de peccato originali non scripserit ante senectutem, aut saltem ante motas palam super ea re quaestiones, Rufinum non potuit, nisi verbo, erudire.
Totam porro historiam originis, patriae, parentum, propagationis, et defensorum haeresis Coelestianae, contexens breviter Marius Mercator: Quaestio, inquit ( In praefat. Subnot. ), contra catholicam fidem apud nonnullos Syrorum, et praecipue in Cilicia, a Theodoro quondam episcopo oppidi Mopsuesteni jam dudum mota, nunc usque penes paucos eorum admodum occulte roditur, nec ea palam profertur, sed ab ipsis qui de ea cornicantur, velut catholicis, intra Ecclesias interim retinetur: « Progenitores videlicet humani generis, Adam et Evam, mortales a Deo creatos; nec quemquam posterorum sui praevaricatione transgressi laesisse, sed sibi tantum nocuisse; se mandati reos apud Deum fecisse, alterum penitus nullum. »
Hanc ineptam et non minus inimicam rectae fidei quaestionem, sub sanctae recordationis Anastasio Romanae Ecclesiae summo pontifice, Rufinus quidam natione Syrus, Romam prius invexit; et ut erat argutus, se quidem ab ejus invidia muniens, per se proferre non ausus, Pelagium gente Britannum monachum tunc decepit, eumque ad praedictam apprime imbuit atque instituit impiam vanitatem.
Quique mox ausus in apostolum Paulum commentarios condere, cum ad illum locum ad Romanos notissimum venisset Epistolae, ubi ita continetur: Propterea sicut per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, etc. (Rom. V, 12), ibidem eos tantum reos dixit, atque obnoxios illa praevaricatione teneri, qui hunc in praevaricandis Dei mandatis voluerint imitari, non omnes qui ex ejus sunt per successionum seriem semine generati. Atque hinc latius de sequentibus locis Epistolae hujus disputat, et pronuntiat, nullum hominum prorsus per generationem laesum fuisse, nec laedi Adae peccati transgressione, « sed imitatione, inquit, quia prior ille in genere humano peccavit; et illum reum et obnoxium fieri, qui hunc propria voluntate, non nascendo, sed peccando, fuerit imitatus. »
Huic Pelagio adhaesit Coelestius nobilis natu quidem, et illius temporis auditorialis scholasticus, sed naturae vitio eunuchus matris utero editus. Hic a Pelagio praedicto instructus, sensum istum impiissimum meracius imbibit, ac multos incredibili loquacitate amentiae hujus suae participes et complices fecit; aususque palam publiceque his verborum sententiis eumdem sensum passim disseminare per populos, id est, « Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, fuisset moriturus; quoniam peccatum Adae ipsum solum laesit, et non genus humanum; quoniam infantes, qui nascuntur, in eo statu sunt in quo Adam fuit ante praevaricationem; quoniam neque per mortem Adae omne genus hominum moritur, quia neque per resurrectionem Christi omne genus humanum resurgit; quoniam infantes, etiamsi non baptizentur, habeant vitam aeternam. » Quae quinque capitula unam impiissimam et nefandam sententiam generant.
Adjecit praeterea, « posse esse hominem sine peccato, et facile Dei mandata servare, quia et ante Christi adventum fuerunt homines sine peccato, et quoniam lex sic mittit ad regnum coelorum, sicut Evangelium. »
Haec atque alia hujusmodi ipsi etiam Juliano et caeteris ejus commanipularibus placuere, quae cum cognita atque detecta, ecclesiastica fuissent cum praefatis personis auctoritate damnata, librorum quoque numerositate ab eodem Juliano defensa sunt.
Antequam finis dicendi de Theodoro fiat, delineanda est ipsius quaedam species: donec imago tota suis coloribus pingatur. Lineamenta praebent quintae synodi generalis acta.
Habuit a natura ingenium, doctrinae quidem capax, sed fraudulentum, commutabile in quamlibet formam, novitatis avidum, et gloriae impatienter appetens. Facundia, quam nativam rhetorum artibus excoluit, eo usque valuisse fertur, ut non plebi tantum, sed aliis etiam nihil non posset persuadere.
Alia vero dicebat palam in concionibus, totis ad placendum factis, alia clam, sive in cubiculis, sive in libris, quos non omnibus sine discrimine credebat, sed iis solis quos nonnumquam sacramento adigebat arcani fore celantissimos. Interim si quid inter dicendum aut excidisset, aut de industria prolatum esset, quod non perinde acciperetur ab audientibus atque Theodorus vellet, sed vel invidiam apud eruditos faceret, vel fidelium querelam, dictum continuo retractabat verbis flexiloquis, promptus nimirum fingendi quidlibet, audaxque mentiri, ut opinionem catholici tractatoris retineret, nec amitteret spargendi in Ecclesia veneni opportunitatem.
Atque hinc quamdiu vixit, famae fuit illustris, saltem non malae, etiam apud laudatos et sanctos viros: sed post mortem, dubitari primo coeptum est; deinde patefactis pestilentium librorum impietatibus, quinta synodus generalis hominis memoriam proscripsit, tempore, ut est veritatis parens, retegente mendacium quod ars sectatorum, fautorum potentia, et metus a potestatibus, tenebris quibusdam quasi religiosis et sacris involverat.
CAPUT III. De Rufino quem Coelestius pro magistro agnovit. Non possumus non recensere inter parentes haeresis Pelagianae Rufinum aliquem presbyterum: cum ejusmodi hominem pro magistro agnoverit Coelestius in concilio Carthaginensi, et Pelagium Mercator a simili quodam scripserit institutum. Sed inquirendum diligentius quis ille tandem Rufinus presbyter.
Coelestius ipse a Paulino Diacono accusatus coram Aurelio congregatisque Carthagine episcopis, cum nonnulla verba prius prolata explanaret: Dixi, inquit, de traduce peccati me dubium esse, ita tamen, ut cui Deus dedit gratiam peritiae consentiam, quia diversa ab eis audivi qui utique in Ecclesia catholica constituti sunt presbyteri. Ab interpellante Paulino interrogatus presbyterorum nomina, respondit: Sanctus presbyter Rufinus Romae, qui mansit cum sancto Pammachio, ego audivi illum dicere quia tradux peccati non erat. Hinc orta quaestio in quam inquirimus, quis ille Rufinus a Coelestio appellatus.
Insedit animis multorum opinio, invaluitque, partim tempore, partim auctoritate, sive opinantium, qui magni viri, sive Patrum, quorum testimonia proferuntur in speciem manifesta, Rufinum quem Coelestius dixit se audivisse, eumdem esse cum Aquileiensi presbytero, qui toti Ecclesiae notissimus exstitit, tum propter Melaniae peregrinantis comitatum, et libros editos, tum ob gestas cum sancto Hieronymo inimicitias, obstinatamque Origenis defensionem.
Hanc opinionem neque forte facile possim ex eruditorum mentibus evellere, propter altas quas jecit radices; neque si possim, ausim tamen, nisi admodum timide, propter reverentiam qua, ut par est, auctores auctorumque sequaces prosequor. Dicam nihilominus sincere quod sentio, et doctioribus dijudicanda proponam argumenta novem, quae sin minus contrarium opinioni vulgari aperte demonstrant, mihi certe difficultatem non levem faciunt, facientque porro omnibus cordate volentibus rem agere.
Marius Mercator ( In praefat. Subnot. ) Rufinum illum cujus mentio facta est in judicio ecclesiastico Aurelii, quique Coelestium docuit negare traducem peccati, Syrum dixit. Rufinus Hieronymi aemulus, si credimus Palladio ( In Lausiacis ), Italus fuit; si Hieronymo, oriundus ex Aquileiensis agri oppido: utrique vero necesse est credere, cum ambobus oportuerit hominem esse notissimum: Palladio quidem, propter societatem errorum; Hieronymo, propter contentiones, et pene mutuas inimicitias.
De Rufino Coelestii magistro loquitur Mercator quasi de homine non notissimo: Rufinus quidam, inquit, natione Syrus, etc. Aquileiensem totus orbis noverat, ob eruditionis famam, opinionem sanctitatis et Melaniae consortium.
Aquileiensis ann. 13 Siricii invexit in urbem navem plenam suarum blasphemiarum, ut scribit Hieronymus (Lib. II advers. Ruf.). Syrus sub Anastasio primus Romam invexit inimicam rectae fidei quaestionem de peccato originali, ut testatur Mercator ( Loco mox citat. ).
Rufinus, quem laudat Coelestius, Romae mansit apud sanctum Pammachium. At Pammachius, cum addictissimus foret Hieronymo, tantum abest ut apud se Rufinum Aquileiensem esse permiserit, eoque familiariter usus sit, ut Hieronymum accenderit in ipsius accusationem, et Anastasium impulerit ad condemnationem.
Rufinus Coelestii magister Romae fuit cum doceret quia tradux peccati non erat (Aug. lib. de Pecc. Orig. cap. 4). Aquileiensis, ubi primum Roma digressus est, eo non rediit, nequidem ad judicium, quantumcumque vocaretur ab Anastasio, sed Aquileiam secessit, unde priusquam barbari patriam vastarent, non recessit.
Rufinus Aquileiensis accusatur quidem ab Hieronymo tamquam praecursor et magister Pelagii, sed perinde ac Jovinianus, Evagrius Ponticus, caeterique omnes, quorum meminit in epistola ad Ctesiphontem; sed in ea tantum parte quae spectaret ἀπάθειαν et ἀναμαρτησίαν, de alia quae pertineret ad traducem peccati, ne vocatus quidem est in suspicionem. At Coelestii magister, traducem peccati non esse discipulos docebat. Et vero cum Aquileiensis pro Origene sentiret, nihil admodum causae fuit cur negati peccati originalis reus perageretur, quandoquidem Origenistae hac in parte, quasi per excessum, peccabant: rati scilicet animos in corpora, velut in ergastula, detrudi, ubi anteactae vitae peccata debitis suppliciis luerent.
Nihil Paulinus excepit adversus Rufinum a Coelestio appellatum. Poterat sane plurima adversus Aquileiensem, vel hoc unum praesertim, quod propter haereses a sede apostolica damnatus fuisset, et in damnatione exstinctus. Neque vero Paulinus damnationis sententiam ignorare potuit, cum Venerius Mediolani eodem tempore quo Anastasius Romae, Origenistas perculerit anathemate, et nondum Paulinus Mediolano tunc Carthaginem missus esset.
Coelestius innuere satis aperte videtur Rufinum illum quem laudat, tempore judicii adhuc fuisse superstitem, alioqui ut sanctum, ita beatae recordationis dixisset. At in Sicilia diem suum obierat Aquileiensis, jam inde ab uno anno aut etiam altero, ut demonstrare licet, partim ex libris Hieronymi, partim pluribus aliis argumentis.
Denique Rufinus qui Coelestium docuit, presbyter erat in Ecclesia catholica constitutus, tunc cum doceret, id est, communione cum sede apostolica conjungebatur. Aquileiensis ab Anastasio communione privatus fuerat ante ann. 402, quo putat Baronius ab Anastasio ad Joannem Hierosolymitanum scriptam fuisse de Rufino epistolam.
Quis ergo Rufinus ille Syrus, qui Romae existens Coelestium docuit Pelagiumque contra catholicam fidem de peccato originali sentire? Fatebor rubens me nihil habere quod vehementer affirmare velim, propter inveteratum de Aquileiensi praejudicium. Suspicor tamen (erit forte qui suspicionem audacius in sententiam, eamque certam, convertat) hunc ipsum esse quem Hieronymus (Epist. 81, ad Ruf.) ann. 399 Mediolanum misit ad Venerium, jussitque Roma transire, ut amicos salutaret, quorum praecipuus fuit Pammachius. Quidni enim et ille, Mediolano reversus Romam, commoratus sit apud sanctum Pammachium, qui postquam perfectiorem vitam, auctore Hieronymo, professus est, monachos excipere hospitio gaudebat, et eos maxime quos sciret Hieronymo amico acceptos? Quidni, inquam, Romae commoratus sit, interim dum judicium de Origenistis et Rufino praecipue apparabatur, ut Pammachium erudiret simul et urgeret? Nam vehemens incidere potest suspicio missum ea de causa Mediolanum, ut Venerium impelleret ad condemnandos Origenistas, quemadmodum conjicere licet missum Paulinianum Aquileiam, qui Chromacium in idem consilium vocaret. Certe concordem sententiam ab Anastasio, Venerio et Chromacio in Origenistas latam scribit Hieronymus (Lib. II Apolog. advers. Ruf.); neque vero temere quispiam judicaverit episcopos illos tres ab Hieronymo perfidos homines sollicitatos contra totam Origenistarum infensam sibi factionem. Eo certe pertinere videntur querentis Rufini verba ( In Apol. ad Anast.): Istud est caput, quod isti qui ad insidiandum mihi ex Oriente transmissi sunt, non solum perversa intelligentia, verum etiam adulterio verborum conati sunt infamare.
Quos vero transmissos queritur, procul dubio sunt Vicentius, Paulinianus, Eusebius et Rufinus, de quibus ita Hieronymus (Apolog. 2 in Ruf.): Volo tamen scire quae sunt ista jacula venenata quae post tergum vestrum nos jecisse conquereris. Vincentius, Paulinianus, Eusebius, Rufinus presbyteri; quorum Vincentius multo tempore ante vos Romam venit, Paulinianus et Eusebius post annum vestrae navigationis profecti sunt, Rufinus in causa Claudii post biennium missus, omnes vel pro re familiari, vel pro periculo capitis alieni, etc. Verum paulo post non diffitetur hos homines adversus Rufinum Aquileiensem strenue rem gessisse. Sic enim ait: Non fuit, non fuit, inquam, nostri consilii, sed Dei providentiae, ut missi ad aliud contra nascentem haeresim dimicarent, et in morem Joseph (Gen. XLI) famem futuram fidei ardore sublevarent.
Addam amplius, quandoquidem semel facta est non suspicandi modo, sed conjiciendi quoque, et vix non divinandi licentia, hunc ipsum Rufinum auctorem esse libelli Fidei, quem ex Corbeiensibus codicibus P. Sirmondus edidit; conveniunt enim nomen, patria, dignitas, doctrina, aetas. Uterque Rufinus, uterque Syrus seu Palaestinus, uterque presbyter, uterque oppugnator peccati originalis, uterque vixit ante Pelagianam haeresim, uterque Romam sub Anastasio advenit, uterque infensus Origeni, uterque de animorum in corporibus creatione affirmate pronuntiavit, cum dubitarent ea de re adhuc viri doctissimi, aut saltem timidius sentirent.
Quin et suspicor, ne quid affirmantius dicam, anathematismos duodecim, quos primum edidimus in lucem, ab eodem Rufino Hieronymi sive familiari, sive discipulo, conscriptos fuisse, ut ostendimus in notis ad ejusmodi anathematismos.
Cujus ingenii fuerit, quisquis ille tandem est Rufinus Coelestii magister, patefacit manifeste Mercator ( In praef. Subnot. ), cum ait: Hanc ineptam, et non minus inimicam rectae fidei quaestionem, sub sanctae recordationis Anastasio Romanae Ecclesiae summo pontifice, Rufinus quidam natione Syrus, Romam primus invexit, et ut erat argutus, se quidem ab ejus invidia muniens, per se proferre non ausus, Pelagium gente Britannum monachum tunc decepit, eumque ad praedictam apprime imbuit atque instituit impiam vanitatem.
Quibus ex verbis constat vixisse Rufinum, aut docuisse potius, temporibus Anastasii summi pontificis: quando vero scripserit expositionem fidei, an priusquam doceret Pelagium Coelestiumque, an postea, ut discipulos confirmaret, dubitabile cuipiam forte est. Dubitabile quoque an ipsemet Graece primum, Latine postea expositionem ejusmodi ediderit: quamquam mihi vix non certum est scriptum a Rufino Fidei libellum antequam veniret Romam, certum vero penitus hunc a Juliano non tantum visum, sed magna ex parte in suos libros traductum. Unde vix non opiner Graeci operis interpretem Latinum esse Julianum.
Porro autem, quae tria dixi me suspicari, erit forte qui pro certis confidentius affirmet: et primum quidem, quod Rufinus Coelestii magister ab Hieronymi discipulo separari non debeat, conficiet rationibus in hanc rem allatis, quae profecto nec facile solvuntur, nec contrariis argumentis infirmantur. Cum enim Hieronymus fateatur missum a se Rufinum quemdam presbyterum e Syria seu Palaestina in Italiam ad Venerium, temporibus Anastasii, jussumque per viam amicos Romae salutare, quos inter eminebat Pammachius, eumdem strenue rem gessisse adversus Origenistas, et Aquileiensem ipsum Rufinum, etc.; cumque nomen, conditio, patria, tempus, locus, hospitium Pammachii, aliaque conveniant; accedat quoque testimonium, non modo Mercatoris Rufinum asserentis e Syria temporibus Anastasii Coelestianam haeresim advexisse, Pelagioque et Coelestio tradidisse, sed etiam Coelestii confitentis se a Rufino presbytero Romae apud sanctum Pammachium existente suum hausisse errorem; nonnisi temere Rufini duo, quorum alter ab Hieronymo missus sit, alter Coelestium docuerit, excogitari possunt.
Atqui fieri potuit, dicet aliquis, ut sanctissimo acerrimoque fidei catholicae defensori Hieronymo adhaeserit haereticus? Fieri potuisse id vel maxime ostendit, quod, sicut Augustinus, ita Hieronymus aliquando conquestus sit latuisse inter suos sub ovina pelle homines non puros erroris. Deinde cum apud Hieronymum Hieronymique discipulos constans esset opinio traducem animorum non esse, facile potuit discipulorum aliquis, nec intelligentissimus, nec satis catholicus, ex eo concludere non esse pariter traducem peccati; si quidem Augustinus ipse, ut intelligentia fideque praestaret, tantam passus sit, quantam ubique passim testatur, difficultatem in assequenda traductione peccati, si modo animi non perinde ac corpora propagentur. Et vero Pelagiani omnes alteram traducem cum altera connexam defendebant; nec erat tunc temporis facile ambas dividere, cum peccati originalis fides necdum, saltem in Oriente, suis exsoluta foret tenebris, et nondum Ecclesia contrarium dogma proscripsisset.
Secundum vero, quod auctor libelli Fidei, nuper typis excusi opera P. Sirmondi, non sit alius a magistro Coelestii, perinde conficietur ac primum. Ad utrumque enim ostendendum valet argumentum a nomine, patria, conditione, etc., petitum, et eo quidem validius, quod auctor libelli omnibus Pelagianismi, seu potius Coelestianismi, sordibus inquinatus sit, omnibusque artibus instructus, quibus alii postea defensores usi sunt, ut aperte videatur magister discipulis praeivisse.
Docebant scilicet Coelestiani, peccatum originale credi non posse, nisi Deo iniquitas tribueretur; quippe cum impiis peccata propria condonet, innocentibus tamen aliena imputaret. Docebant quemque sibi peccare, neminem alteri; unumquemque ex suis operibus judicandum, nullum ex alienis; infantes, in quibus nihil est praeter opus Creatoris, damnari non posse a justo Deo, etsi moriantur sine baptismo; eosdem, cum baptizantur, a peccato quod nullum haberent non mundari, sed ex bonis meliores, Christique cohaeredes fieri; traducem animorum non esse, ne simul sit et peccatorum; hominem, et olim, cum primus crearetur, et quotidie, cum singuli procreantur in uteris matrum, a Deo fieri ad imaginem sui, ut peccati macula non sit naturalis; Christum venisse tantum ut praeiret exemplo et magisterio. Mortem hominum, non a peccato exortam, sed a conditione naturae.
Haec et alia ejusmodi Rufinus Palaestinus tradit: Insaniunt, inquit (Cap. 39), qui per unum hominem Adam omnem orbem terrarum iniquitatis flagitiorumque condemnant. Nam qui haec dicunt, aut injustum Deum pronuntiant, aut certe Deo diabolum aestimant fortiorem, eo quod naturam, quam Deus creavit bonam, eam diabolus, per praevaricationem Adam et Evae, malam potuerit efficere, siquidem praevaricatione primi hominis Adam et uxoris ejus Evae omnes homines peccato obnoxii sunt, etc.
Unusquisque hominum, cum sit liberi arbitrii, ex suorum qualitate gestorum aut laudandus nimis, aut vituperandus habebitur. Simili modo etiam in die judicii aut justificandus erit, aut supplicio subjugandus, sicut et beatus Paulus docet ita dicens (Cap. 37): Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum (I Cor. V, 10). Quod autem liberi non pro parentibus puniantur, neque parentes pro liberis, aperte rursus edocuit Deus cum ad Moysem prophetam diceret: Non morientur patres pro filiis, neque filii pro parentibus; unusquisque in suo peccato morietur (Deut. XXIV, 16).
Quidam Scripturarum inscientia divinarum (Cap. 41) in nefariam et injustam de Christo vocem audent erumpere, asserentes eum pueros minime baptizatos aeterni ignis poenae deputare, quae solet in Scripturis gehenna nominari. Discant ex divinis Scripturis quod ignis aeterni poena innocentibus, ac penitus peccatum ignorantibus, praeparata non sit, sed eis qui legem Dei praevaricati noscuntur. Et paulo post: Pueri, sicut ipsa divina Scriptura perdocuit, quasi penitus innoxii, neque malitiam prorsus experti, boni etiam vel mali discretionem ignorantes, ignis aeterni poenae minime mancipantur; quippe cum ignis aeternum supplicium impiis et peccatoribus praeparatum sit; sed et isti quidem cum sua imperitia dimittantur.
Baptisma infantes (Cap. 40) non propter peccata percipiunt, sed ut, spiritalem procreationem habentes, quasi per baptisma in Christo creentur, et ipsius regni coelestis participes fiant, sicut beatus Apostolus docet hoc modo: Si qua in Christo nova creatura (I Cor. III, 17). Et iterum: Sin autem filii et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 17). Et postea (Cap. 48): Infantes qui in peccatis non sunt, merentur etiam baptismatis gratiam, ut in Christo nova generatione creati, etiam regni ejus cohaeredes efficiantur secundum beatum Paulum: Si qua in Christo nova creatura (I Cor. III, 17).
Nonnulli sunt (Cap. 28) qui dementia capti dicunt quod ex una anima primi hominis Adam, anima Evae mulieris assumpta sit. Nonnulli etiam, quod ex solo Adam, cum seminis jactu, in omnes qui ex eo nati fuerunt animae transmissae sint; et alii, quod ex Eva sola, etc.
Dominus solum hominem secundum imaginem suam et similitudinem fecit (Cap. 23), sicut Moyses docet ita dicens: Et dixit Deus: Faciamus hominem secundum imaginem et similitudinem nostram (Genes. I, 26), etc. Et paulo post (Cap. 28); Quod autem Deus est qui format ea quae in uterum semina jaciuntur, sicut etiam diversa vivificat quae ab agricolis seruntur in terram, testis est beatus Job cum ait ad Deum: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me (Job. X, 8).
Propterea Christus factus est homo (Cap. 27), ut, damnato in carne peccato, relinqueret nobis exemplum quemadmodum quisque debeat carnalibus superatis vitiis non ultra diaboli fallaciis decipi.
Quod autem mortales secundum corpus creati sunt Adam et Eva (Cap. 28), ut dixi, testis est Moyses, cum dicit (Genes. II, 8): Et plantavit Deus paradisum in Edem ad Orientem, et posuit ibi hominem, quem plasmavit, et produxit adhuc de terra omne lignum pulchrum ad visum, et bonum ad edendum, et lignum vitae in medio paradisi, et lignum ad cognoscendum bonum et malum. Numquam vero Deus lignum vitae in paradiso plantasset, siquidem Adam immortalis secundum carnem creatus fuisset, etc.
Multis igitur testibus edocti (Cap. 34) quod mors ista communis mala non sit, jam longe valere dicamus qui mortem malam appellant. Dicimus autem quod in bonum Deus praestitit primo homini Adam sudores pariter ac labores, quos de terra pateretur.
Quid plura? nulla via est Pelagianis postmodum trita, nullus adhibitus modus praemuniendi erroris, nulla ratio faciendae catholicis peccati originalis defensoribus calumniae, quam non praeformaverit Rufinus, ut in eum mentis oculos Augustinus intendisse videri possit, cum recenset quibus artibus Pelagiani solerent illudere simpliciorum mentes (Lib. IV ad Bonif. cap. 2; et lib. II advers. Jul. cap. 1, et alibi passim).
Quin et illud ausim addere, quod mea quidem sententia rem conficit, libellum Juliani, sin minus omni ex parte, saltem ea qua peccatum originale spectat, ex Rufiniano pene ad verbum fuisse exscriptum. Eadem certe afferuntur Scripturae testimonia; eadem argumenta eodem modo tractantur, ut Rufini liber haeresis Coelestianae fons quidam, et Juliani velut armamentarium dici queat.
Adjungo, singularius quiddam a nonnullis Pelagianis dicebat Augustinus asseri (Serm. 7 de Verbis Apost. cap. 6), omnes homines a Deo perinde nunc immortales condi, ac olim Adamum: Quia pro meritis suis omnes moriuntur, nec esset mors, nisi veniens de peccato. Illud, vel affine quidpiam, Marius Mercator refert scriptum a Juliano in epistola ad summum pontificem, cum vellet fucatis interpretationibus suum de Adami mortalitate errorem dissimulare. Rufinus idipsum, et quod Augustinus retulit, et quod Julianus scripsit, longe ante motas in Occidente istiusmodi quaestiones docuit.
His rationibus forte movebitur aliquis in contrarium, dubitabitque an Rufini liber eo tempore sit conscriptus quo diximus, id est, ante ventilatam in Occidente Pelagii haeresim; an postea, cum animis jam longa disputatione eruditis, potuerit scriptor aliquis omnes unius partis versutias complecti sermone. Verum indubitatam libri aetatem ostendere hinc licet, quod scriptus sit non tantum ante Nestorii et Eutychetis tempora, alioquin inter enumeranda de Incarnatione Verbi prava dogmata praetermissum non fuisset utriusque haeretici nomen, quemadmodum nec Photini errores, nec Apollinarii, nec Arianorum omissi sunt; sed etiam ante ortas contentiones de gratia Christi: siquidem tantum argumentum intactum non abiisset.
Pertinet igitur ad tempus illud quo Arianorum atque Origenis quaestiones agitabantur in Oriente, totus enim in iis versatur. Fervebant illae vero maxime temporibus Siricii, ut facile intelligitur ex scriptis Patrum tunc editis, quibus aliud fere nullum argumentum tractatur. Quid quod Mercator tradit, tunc temporis natas fuisse controversias de mortalitate Adae, baptismo parvulorum, peccato originali, aliisque dogmatis a Rufino tam curiose pertractatis.
Jam vero, quod tertium conjiciebamus, ab eodem auctore conscriptos etiam duodecim anathematismos, quos ex codice Mercatoris edidimus, vix ille forte dubitaverit, qui paulo attentius consideraverit, compositos fuisse, et ab homine Coelestiano, et de iisdem quaestionibus, et eadem tempestate, et a quodam Rufino, eoque apud Hierosolymam ac Bethleemum versato, et eadem cum Hieronymo sive sapiente de origine animarum, etc., sive etiam peccante, de peccatoribus fidelibus per ignem salvandis, etc., ut ex iis constat quae annotavimus ad anathematismos.
CAPUT IV. De Pelagio, a quo haeresis Pelagiana dicta est. Pelagius, qui dogma nominis sui contra gratiam Christi ( Prosp. in Chron. ), Coelestio et Juliano adjutoribus exseruit, a nonnullis rerum Anglicarum scriptoribus (Apud Usserium de Eccl. Britan. primordiis c. 8) dicitur patria lingua Morgan appellatus, quasi maris homo; sed barbariem nominis, ne laederet Romanas aures, sustulisse, commutata gentili voce in Graecam ejusdem significationis, et jamdudum a Latinis receptam.
Scribit Augustinus (Epist. 186) eum, ut ab alio distingueretur qui Pelagius Tarenti dicebatur, Britonem fuisse cognominatum, quo nomine etiam vocatur a Prospero Chronographo ( In Chron. ). Verum quia Britonis, Britannique, et Britannici nomen, quo utitur Orosius ( In Apolog. ), commune fuit pluribus provinciis, factum est ut alii ex minore Britannia, quae Aremorica est, habetque indigenas Britones; alii ex Anglia, quam olim veteres et Albionem et Britanniam dixere; alii ex Scotia vel Hibernia, quae nomine Britanniarum censebantur, originem duxisse tradiderint. Sed cum tunc temporis Aremorica necdum Britanniae nomen consecuta esset, et tres alias provincias Romani vulgo non admodum inter se discernerent, id unum certo constat, ex transmarinis Britanniis Albinum hunc canem, ut loquitur Hieronymus (Praef. in III lib. comment. in Jeremiam), Scotorum pultibus praegravatum advectum fuisse.
Afferunt praeterea quaedam Polydorus, Balaeus, Dempsterus, Cantelupus, Caiusque et Ranulphus Cestrensis cum scriptore vitae S. Albani, de Cambria patria, de eodem cum Augustino die natali, de Cantabrigiensi doctoratu, de Bangorensi praefectura, et plus duorum millium monachorum regimine (Angl. Hist. lib. III, cent. 1; Script. Brit. cap. 38; Hist. Scot. lib. XV; Cantabrig. Hist.; Hist. Cantabrig. lib. V; Polychr. lib. IV, cap. 32). Sed haec nemo eruditus non facile condonabit fabularum amatoribus, simulque rejicienda sentiet ad Merlini commenta.
Hominem depingit grandiori corpore Hieronymus. Ait enim, cum de Rufino Aquileiensi loqueretur (In praef. lib. III in Jerem.): Ipse mutus latrat per Albinum canem, grandem et corpulentum, qui calcibus magis possit saevire quam dentibus. Habet enim progeniem Scoticae gentis de Britannorum vicinia. Unde in primo dialogo hunc in modum Pelagium compellat: Tu ipse qui Catoniana nobis inflaris superbia, et Milonis humeris intumescis, etc. At alio in loco non grandis tantum, sed etiam adiposi corporis facit. Nuper indoctus calumniator erupit, qui commentarios meos in Epistolam Pauli ad Ephesios reprehendendos putavit; nec intelligit nimia stertens vecordia leges commentariorum, etc., nec recordatur stolidissimus et Scotorum pultibus praegravatus, etc.
Hieronymo consentit Orosius (Apol. cap. 27), cum Pelagium his verbis alloquitur: Sed tibi specialis inde portandi oneris fortasse fiducia est, quod balneis epulisque nutritus, latos humeros gestas, robustamque cervicem, praeferens etiam in fronte pinguedinem, sicut scriptum est: Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est. Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet (Job. XV, 25).
Monasticam vitam professus vulgo creditur; ad altiorem vero gradum non ascendisse certis veterum testimoniis conficitur: iis quippe temporibus, si quis ex monacho in clerum adoptatus fuisset, exinde jam non monachi, sed sui gradus nomine appellabatur. Quare quisquis vel monachi, vel laici perpetuo retinuit appellationem, eo arguitur remansisse in laicorum ordine. Cum ergo Pelagius dictus sit laicus, tum ab Orosio (Apolog. cap. 3), paulo ante concilium Diospolitanum, tum a Zosimo ann. 417, dictus quoque monachus sive a Patribus Diospolitanis (In epist. 2 ad Africanos) ann. 415, sive ab Augustino ann. 417, in libro de Gestis Palaest. (Cap. 19 et 20), et haeresi 88, ann. 426, etc., sive a Mercatore ann. 432 ( Praefat. Subnot. ), cumque a nullo veterum vel episcopus vel presbyter appellatus sit, credendus est profecto inter laicos substitisse. Quare non immerito contemnitur ab eruditis, quod afferunt Balaeus (Cent. 1, cap. 38) et Prateolus (Elench. haer. lib. XIV, cap. 14) de Pelagii episcopatu, idque vel eo maxime quod haeresim jam senex prodiderit: non quod accommodemus fidem opinantibus nonnullis, Pelagium ab Isidoro Pelusiota notatum (Epist. 314), id enim rationi temporum mirum quantum pugnat; sed quia ante vastationem Urbis ann. 408, aut etiam ante ann. 404 commentarios in Paulinas epistolas conscripsit, senescente corpore et viribus lassescentibus, ut ipsemet loquitur in praefatione.
Quamquam non abs re futurum puto aperire candide quam mihi dubitationem de Pelagii monachatu aliquando injecerint haec Augustini verba (Lib. de Gest. Palaest. cap. 35): Post veteres haereses multas, exorta est modo nova, non ab episcopis, seu presbyteris, vel quibuscumque clericis; sed a quibusdam veluti monachis, quae contra Dei gratiam, etc. Cur enim dixit, a quibusdam veluti monachis, et non simpliciter, a quibusdam monachis? An abundat vox ista, veluti, delendaque ut emendetur lectio? At emendationi obsistunt manuscripti codices melioris notae. An Pelagius Coelestiusque licet habitu corporis religionem vitae praeferrent, non erant tamen moribus vesti admodum consonis? At Augustinus ipse tales fuisse negat (Epist. 140); Qui facile contemnerentur, sed continenter viventes, atque in bonis operibus laudabiliter versantes. An quod coenobiticam vitam professi, versarentur tamen extra monasterium? At neque tunc temporis omnes qui monachi dicebantur in coenobiis manebant; neque, si vitiose vagati essent, ab omnibus bonis, Augustino, Paulino, Juliana Demetriadis matre, aliisque, tanto in pretio habiti fuissent.
Restat igitur opinari Pelagium vere monachum exstitisse, non ea tamen notione qua solet usurpari monachi nomen ad coenobitam vel etiam eremi cultorem significandum; sed qua monachi dicebantur olim, qui postquam aliquamdiu in secessu procul ab hominum turba animum poenitentiae, pietatisque operibus, et rerum divinarum meditatione excoluissent, prodirent vestitu ad pietatem composito, mundique contemptum praeferente, ut alios arctiore morum quam ipsi imbiberant disciplina informarent.
Et vero his temporibus trium generum homines monachorum nomine censebantur, siquidem alii in monasterio, qui coenobitae; alii in desertis locis, qui eremitae, sive singulares; alii suis in aedibus vivebant, qui apud Graecos aliquando philosophi, apud Latinos vulgo monachi vocabantur. Sic Pammachius, sic Paulinus, sic alii longe plurimi in propriis aedibus monasticam vitam, ex praescripto evangelicae perfectionis, agebant: sic utraque Melania et Demetrias, sic Terasia Paulini uxor, sic aliae multae Romanae feminae, extra eremum et coenobia, vitam religiosam professae sunt. Videtur ergo Pelagius fuisse quidem monachus, non tamen primi aut secundi generis, sed tertii tantum; cujusmodi solebant, vel palliati incedere, vel furva veste, aut modestiore alio corporis habitu qui virtutis interioris saeculique contempti speciem daret.
Ingenium accepit a natura fortissimum, celerrimum et acutissimum, ut loquitur Augustinus (Lib. de Nat. et Grat. c. 6 et 35), fervidum simul et vehemens, ac litigiosum, quodque patriam qualitatem, ne Romanis quidem artibus, honestorumque hominum et nobilium feminarum consuetudine dedoceri potuerit. Hinc exhortationes ad vitam bonam vehementes et quodammodo ardentes habuit, sed in quibus docendi rationem impotentem modi, et dictatorie superbam more gentis teneret. Hinc evangelica consilia ausus est ita interpretari, ut non suaderet, quemadmodum par erat, sed in praecepta perverteret. Hinc Christiana perfectio durae legum necessitati subjecta. Hinc abhorrentes a communi sensu, insolentesque illae sententiae (Ex Hieron. in Dial. et Aug. passim). Non debere omnino jurari. Gloriam vestium et ornamentorum esse Deo contrariam. Christianum debere esse illius patientiae, ut si quis sua auferre voluerit, gratanter amittat. Divitem viventem in divitiis suis regnum Dei non posse ingredi, nisi omnia sua vendiderit; nec prodesse eidem, si forte ex ipsis divitiis mandata fecerit.
Hae Pelagio erant artes haeresim disseminanti ( Ep. ad Ctesiph. et Dialog. ). Nihil de suis mysteriis aperte vulgo credere, sed fidis tantum auribus; si quid dogmatum emanasset in publicum, negare palam, quod in cubiculis doceret; si aperte proponendus error, alienam inducere personam; si suo nomine loqui cogeretur, dubitantis more, timideque afferre, de quo simularet se velle doceri; si ex libris argueretur cujusdam assertionis, libros causari, vel non esse suos, vel prius subreptos quam emendarentur; si ex confessis urgeri contingeret, sententias interpretari verbis perplexis et in speciem catholicis; si necessitas foret, Ecclesiae nonnulla damnanti consentire, damnare libenter omnia, sed, ut aiebat, Ecclesiae sensu, id est, eo quem postea fingeret ad arbitrium; si aliquando fidem exponere deberet, copiose prosequi plurima de quibus non interrogaretur, de re vel nihil vel ambiguum quiddam eloqui; imitari serpentes, qui, ut ait Orosius (Apolog. cap. 1): Cum tuendi solius capitis causa reliquum concisioni atque injuriae corpus opponunt, nihil damni arbitrantur, ea tantum sui parte a periculo libera, quae multimodas venenatasque in se obtinet linguas, etiamsi membris omnibus amputentur.
Cur autem publice non doceret, sed in cubiculis tantum et apud amicos, praeter causas omnibus fere haeresibus communes, accessit ista singularis, quod infantia sermonis laboraret. Quamvis enim, si crederemus libris qui nomen ejus ferunt, sed praesertim epistolae ad Demetriadem, videri posset non immerito disertus, immo et eloquens, pene ad invidiam hominum ejusdem aetatis in meliore solo prognatorum: probabilis tamen est, si non certa opinio, barbariem peregrini hominis, alioquin ingeniosi et rationum feracis, adjutam fuisse politiorum hominum Latinitate, ut Pelagium Hieronymus miserum vocaverit, qui ne suis quidem verbis calumniari posset (Praef. in lib. IV Comment. in Jeremiam).
Fuerunt vero politiores illi potissimum tres (Epist. 201 apud August.): Coelestius, qui ex discipulo versus est in magistrum; Annianus, qui copiosissime pascebatur ut alienae blasphemiae verba tinnula atque emendicata subministraret; et Julianus, cui Beda idcirco (Praef. in Cantic. cap. 5) tribuit epistolam ad Demetriadem.
In Annianum intendebat Orosius cum diceret (Apol. cap. 2): Stat etiam immanissimus superbia Goliath, carnali potentia tumidus, omnia se per se posse confidens: caput, manus, totum insuper corpus plurimo apparatu vestitus, habens post se armigerum suum, qui etsi ipse non dimicat, cuncta tamen aeris et ferri suffragia subministrat.
Intendebat quoque in Julianum, nisi potius in Annianum iterum, cum nonnullas ex epistola ad Demetriadem voces reprehendendas putaret: In tua, inquit (Ibid. cap. 26), epistola illa lucubratissima, haec ipsa intelligere vix potuimus: ista, ista, inquam, ad Demetriadem puellam, ut audio, sacram et sanctam, homo verecundissimus scribere non erubuisti, docens, ut credo, reverentiam castitatis sub stropha Joseph luxuriantis dominae suae, etc., inopportunam historiam obscoenissimo sermone contexens. Quamquam hoc, quod neque apte neque decore dicitur, tibi imputare non debeamus; cui neque natales dederunt ut honestioribus studiis erudireris, neque naturaliter provenit ut saperes; sed illis dictatoribus tuis, qui miserum sensum miserrimo sermone conscribunt, et te legendum cachinnis quasi titulum confusionis exponunt.
Intendebat Hieronymus in aliquos indiscriminatim, cum Pelagio diceret (Dialog. 3 advers. Pelag.): Haec duo capitula, orationis et laudis, soles cum tuis jurare discipulis non esse tua, cum perspicue in eis styli tui splendor eluceat, et tanta sit venustas eloquii tui, ut testitudineo incedens gradu, quae secreto doces, mittisque venalia, publice non audeas profiteri. O te felicem, cujus praeter discipulos nemo conscribit libros, ut quidquid videris displicere, non tuum, sed alienum esse contendas! Et quis ille tanti erit ingenii, ut leporem tui sermonis possit imitari?
Quos habuerit magistros, non una est omnium sententia. Nos quidem duos numeravimus, Theodorum Mopsuestenum, et Rufinum Syrum; alii tamen ex Hieronymo ( Epist. ad Ctesiph. ) solent recenseri: Rufinus Aquileiensis, Evagrius, Ponticus, Sextus philosophus, Jovinianus, Priscillianus, Manichaeus, Palladius Galata, Gnostici et Euchitae, atque Origenes, quem Pelagii ἀρχαῖον et amasium Hieronymus vocat (Dialog. 3 advers. Pelag.). Illi tamen non tam doctores quam praecursores dici debent, si eumdem Hieronymum audimus; immo praeiverunt ea sola parte qua impeccantiam vel ἀπάθειαν defenderunt, ut argumenta in eos directa merito potuerint in Pelagianorum ἀναμαρτησίαν retorqueri.
Non admodum profecit Jansenius Yprensis (Lib. VI de Haer. Pelag. cap. 17), cum vellet ostendere, non solam de impassibilitate doctrinam ramusculum esse Origenis, sed partes etiam praecipuas Pelagianismi, id est, capita quinque, ad quae promittit se omnia illius haeresis revocaturum, liberum scilicet arbitrium, naturalem ejus possibilitatem, legem naturae ac Moysis, gratiam et meritum, atque praedestinationem, in quibus veluti cardinibus haeresis Pelagiana tota, ut ait, vertitur. Nam quemadmodum praejudicata potius opinione quam judicio ferebatur in hac tota re, ita non vidit se in Origene ea redarguere quae apud ipsum Hieronymum obvia sunt, eaque damnare quae intacta praetermisit oculatissimus pariter atque acerrimus Origenis accusator. Negligenda igitur puto quae protulit, ut quae in alienos sensus detorqueantur; nec tamen idcirco Origenis partes tuendas, hominis nempe dubiae fidei dum viveret, nec melioris famae, post mortem.
Pelagius acceptam a nefariis magistris doctrinam tradidit pejoribus discipulis, quos inter praestitere duo propter improbitatem, Coelestius et Julianus: ille rebus versute gerendis aptior, ut erat de foro; iste quaestionibus tractandis melior, quippe dialecticis imbutus: uterque dicendi facultate praefidens; uterque timido magistro audentior, et ea de causa Ecclesiae perniciosior.
Julianum dixi Pelagii discipulum, nec tamen assentior Bedae scribenti Julianum etiam puerulum a Pelagio institutum ( Praef. in Cantic. ). Qui enim potuit, cum primis suae vitae temporibus cum patre sancto Memorio Capuae vixerit? Non diffiteor doceri potuisse cum jam presbyter foret aut diaconus, duobus illis vel tribus annis quibus Pelagius in Sicilia substitit, priusquam Syracusis in Africam, et Hippone in Palaestinam solveret: nec enim incredibile est tunc temporis Julianum in Sicilia, tamquam in tuto a Visigothis, et grato ab amicis solo, versatum fuisse.
Non satis convenit inter scriptores qua primum tempestate nata sit haeresis Pelagio cognominis. Singulorum opiniones recenset Usserius (Lib. de Britan. Eccl. prim. cap. 8): sed sicut levibus argumentis aut etiam nullis nituntur, ita facile despici possunt, prae quod docet Marius Mercator ( Praef. lib. Subn. ), natam scilicet fuisse in Syria, et praesertim in Cilicia secunda, parente Theodoro Mopsuesteno, inclinante quarto saeculo; advectam vero in Occidentem a Rufino Syro, Romaeque sub Anastasio traditam Pelagio, ut quam tardissime ann. 400 aut sequente: tum a Pelagio ad Coelestium traductam; eodem ferme tempore scriptis consignatam a Coelestio primum in libris qui interierunt, deinde a Pelagio in commentariis ad Epistolas Pauli ante vastationem Urbis; immo et privatis sermonibus sparsam, toto illo diuturno tempore quo Pelagius et Coelestius morati sunt Romae, creditique multis, vel ipsi summo pontifici, sua persuasisse; postea disseminatam in Sicilia ann. 409 et 410, indeque deportatam in Africam, ubi primum damnata est Carthagine, in concilio episcoporum, sub Aurelio ann. 412, ante quadragesimam Paschae.
Sed jam ordine temporum singula Pelagii digesta breviter enarranda sunt. Venit igitur Romam, ut credibile est; non ex Orientalibus partibus, quod a nonnullis asseritur sine idonea ratione, sed ex patria, cum teneret sedem apostolicam Damasus, id est, ante ann. 384, quo vita Damasus excessit. Id, quia paradoxum videri potest, gravibus argumentis conficiendum est. Recessit certe ab urbe Roma ann. 408 aut 409, ut confectum est in notis ad Commonitorium Mercatoris: ibi fuerat, non tantum ann. 405, cum scriberet ad sanctum Paulinum (Lib. de Grat. Christi cap. 35), sed etiam sub Anastasio, teste Mercatore ( In Praef. Subn. ), cum doceretur a Rufino Syro: immo diutissime vixit, ut loquitur Augustinus (Lib. de Pecc. Orig. cap. 21), quae vox plus aliquid decennio significat. Versabatur igitur Pelagius Romae temporibus Siricii, cum Anastasius non plus fere quatuor annis pontificatum tenuerit, obieritque ann. 402.
Verum eo venisse priusquam ipse quoque Siricius sederet, ex eo conficitur quod in Urbe usus sit familiariter Hieronymo, qui inde tamen in Orientem secessit ann. 385, statim Damaso vita functo, ut cleri Romani invidiam in se concitatam vitaret. Hanc autem cum Hieronymo Pelagii familiaritatem exstitisse testatur Hieronymus ipse (Praef. in IV lib. Comment. in Jeremiam), cum de Pelagio scriberet, tacito nomine, in haec verba: Haeresis reviviscere coepit, et non solum in Occidentis, sed in Orientis partibus sibilare, et maculare plerosque, et crescere per dies singulos, dum secreto docent, et publice negant; cui respondere diu tacens et dolorem silentio devorans, crebra fratrum expostulatione compulsus sum. Et postea: Isti publicum fugiunt, et susurrant in angulis perditorum, dolentque quasi pro suis, quae sua metuunt confiteri; cumque generaliter adversum vitia quid, et haereticos dixerimus, se peti queruntur, malumque conscientiae dissimulata diu indignatione pronuntiant. Quod si cavendum nobis est, ne VETEREM laedere videamur NECESSITUDINEM, si superbissimam haeresim spirituali mucrone truncemus: ergo sustinendae erunt nobis cruces proditae fidei, etc.
Ubi enim conjuncta est Pelagium inter ac Hieronymum vetus necessitudo, nisi quo in loco potuit esse familiaritas? aut quo alio in loco potuit esse familiaritas inter praesentes, quam in urbe? cum Pelagius numquam in Oriente versatus sit ante ann. 412, nec Hieronymus in Occidente post ann. 394, et ambo in Urbe commorari potuerint, mutuoque aspectu frui, eo quo diximus tempore, siquidem Romae Pelagius diutissime vixerit (August. lib. de Pecc. Orig. c. 21).
Sunt sane qui jactent Pelagium in Oriente mansisse quo tempore Chrysostomus exsulabat Arabissi; et in Aegypti desertis invisisse monachos, priusquam laberetur in haeresim (Jansen. lib. I de Haer. Pelag. et alii). Sed in hanc opinionem venerunt decepti litteris, sive Chrysostomi ad Olympiadem de Pelagii monachi lapsu, sive Isidori Pelusiotae, Pelagio cuidam monacho exprobrantis vagandi libidinem et epularum ambitum; decepti sunt, inquam, prae incogitantia, nam quo tempore exsulabat Chrysostomus, eodem Romae Pelagius integer famae et purus suspicionis vitam degebat, immo sanctus audiebat, et non parvo profectu christianus (Aug. lib. III de peccat. Merit. cap. 1 et 3). Alterius ergo monachi eodem nomine casum oportet defletum a Chrysostomo, alterum quoque cognominem reprehensum ab Isidoro, cum ante proditam haeresim Pelagius, propter pietatis speciem, diligeretur a viris sanctissimis, Hieronymo, Augustino, Paulino, etc.
Tunc cum adhuc esset integrae, aut fidei, si tamen aliquando fuit, aut famae saltem, quam aucupabatur, videtur scripsisse tres, quos Gennadius (Lib. de Script. Eccl. cap. 42) commemorat, de Trinitate libros, ad ostendendam, credo, fidem suam, quantumque abhorreret ab Arianis. Quae fuit illius temporis praecipua nota τῆς ὀρθοδοξίας.
Sub Anastasio Rufinum Syrum audivit Romae, ut tradit Mercator, scripsitque, ut est verisimile, ad asceticam industriam et sanctitatem morum probandam, librum Eulogiarum, seu de Conversatione actuali; in quo tamen semina futurae impietatis Hieronymus (Dialog. 1 advers. Pelag.), cum accusatoribus duobus episcopis Erote et Lazaro, deprehendit.
Eodem tempore vehementibus suis atque ardentibus exhortationibus, ut ait Augustinus (Lib. de Gest. Palaest. cap. 25), multos quidem, sed Coelestium in primis auditorialem scholasticum e foro ad arctiorem vitam traxit, sed simul infecit errore quem a Rufino Syro acceperat.
Ann. 405, misit epistolam ad sanctum Paulinum ( Merc. praefat. Subnot. ), apud quem magna doctrinae et pietatis laude pollebat. Ea, ut jactavit postea scribens ad S. Innocentium, trecentis, quibus continebatur, versibus, nihil aliud quam Dei gratiam et auxilium confitebatur, nosque nihil omnino boni facere posse sine Deo. Sed ipsam non caruisse veneno Augustinus ostendit (Lib. de Gratia Christi cap. 35).
Eodem tempore, nisi forte superiori, commentarios in Epistolas Pauli composuit, in quibus sub aliena persona peccatum originale oppugnabat ( Merc. praefat. Subnot. et in Commonit. ).
Circa haec etiam tempora scripsit ad Constantium episcopum epistolam, quam oportuit doctrinae plenissimam atque elucubratissimam fuisse, siquidem hanc, scribens ad summum pontificem, laudat, veluti fidei suae testem (August. lib. de Gratia Christi cap. 36).
Videtur etiam scripsisse ad Viduam, ut opinor, Juliani matrem, et sancti Memorii conjugem, duos libros sive consolatorios, sive exhortatorios ( Merc. in Commonit. ). Hos aliquando mentitus est non esse suos, cum tamen redargui facile posset hominum fide dignorum testimonio (Aug. de Gest. Palaest. cap. 6).
Ad eadem aut vicina tempora pertinet quod narrat Augustinus contigisse Romae, episcopum inter et Pelagium occasione verborum quae ipse suis in confessionibus posuerat Deum orans: Da quod jubes, et jube quod vis. Haec enim cum episcopus commemorasset, Pelagius ferre non potuit, sed contradicens aliquanto commotius, pene cum eo qui illa commemorabat litigavit (Lib. de Bono pers. cap. 20).
Pertinet quoque id quod habet Augustinus de sermonibus contentionibusque a Pelagio Romae habitis (Lib. de Pecc. cap. 21), ex quibus intelligi possent quae dissimulabat in libris, quaeque litteris suis, quas conscripsit per orbem catholicum perferendas, papa Zosimus legenda attexuit.
Ann. 408 aut 409 Roma cum Coelestio in Siciliam se recepit, tamquam in locum tutiorem a barbaris Italiam depopulantibus: scribit enim Mercator viginti annos plus minus effluxisse, cum Commonitorium offerret ann. 429, ex quo Coelestius Roma egressus fuerat. Cum ergo egressus sit Coelestius una cum magistro, neque egredi potuerit, Gothis Urbem sive prima sive secunda obsidione cingentibus, immo nec intermedio temporis spatio, cum ab iisdem omnia ferro ignique vastarentur qua praesertim parte Italia vergit ad Siciliam; tunc certe Pelagius profugisse dicendus est, cum facta ingenti trepidatione plurimi Roma excesserunt ann. 408.
Biennium Syracusis in Sicilia, aut etiam triennium ferme posuit cum discipulo, sparsitque erroris semina, quae postmodum adoleverunt infelici proventu, ut Hilarius monachus opus habuerit consulere Augustinum (Epist. 156 et 157, et lib. de Perf. justitiae) , qua ratione posset exstirpari malum tam pertinaciter lateque invalescens.
Crediderim eo loci scriptum fuisse librum de Natura, ubi Pelagius hominis naturam contra Dei gratiam, qua justificatur impius, et qua Christiani sumus, quanta potuit argumentatione defendit (Aug. lib. II Retract. cap. 22). Hunc Augustinus (Lib. de Gest. Palaest. cap. 23, et epist. 181) ad se missum a Timasio et Jacobo, religiosis et honestis adolescentibus, Pelagiique olim discipulis, sed ad rectam fidem conversis, refellit libro quem inscripsit de Natura et Gratia.
Ann. 411, veris initio ad portum Hipponensem appulit cum Coelestio (Lib. de Gest. Palaest. cap. 22); credo equidem, ut si qua posset ratione, conciliaret sibi Augustinum Hipponis Regii episcopum, ejusque amicitia postmodum abuteretur, ad errorem tutius spargendum; sed tunc forte aberat Augustinus, unde Pelagius scribendi occasionem sumpsit, ut quem verbis non potuerat praesentem, litteris absentem salutaret. Respondit Augustinus (Lib. de Gest. Palaest. cap. 28), sed epistolam coactus est interpretari postea, ut doceret quam inique prolata fuisset a Pelagio, coram judicibus Diospolitanis, tamquam sui commendatitia.
Hippone Carthaginem uterque profectus est, coepitque haeresim jam prius a praemissis e Sicilia conspirantibus hominibus disseminatam augere consuetis artibus, quibus nimirum solebat nihil admodum verbis asserere, insitam animis antiquam fidem aperte non oppugnare, sed fallacibus et captiosis ininterrogationibus, vel circumscribere simpliciores, vel callidiores ementito discendi studio fallere.
Post brevem moram, Carthagine solvit in Palaestinam, relicto in Africa discipulo. Unde Augustinus (Lib. de Gest. Palaest. cap. 22): Ut de me ipso potissimum dicam, prius absentis et Romae constituti Pelagii nomen cum magna ejus laude cognovi. Postea coepit ad nos fama perferre quod adversus Dei gratiam disputaret: quod licet dolerem, et ab eis mihi diceretur quibus crederem, ab ipso tamen tale aliquid, vel in ejus aliquo libro, nosse cupiebam, ut si inciperem redarguere, negare non posset. Postea vero quam in Africam venit, me absente, nostro, id est, Hipponensi, littore exceptus est; ubi omnino, sicut nostis, nihil ab illo hujusmodi auditum est, quia et citius quam putabatur inde profectus est. Postmodum ejus faciem Carthagine, quantum recolo, semel vel iterum vidi, quando cura collationis quam cum haereticis Donatistis habituri eramus occupatissimus fui; ille vero etiam ad transmarina properavit: interea per ora eorum qui ejus discipuli ferebantur dogmata ista fervebant.
Anno 412, suos sibi facere discipulos Hierosolymis, perinde ac aliis in locis, incoepit, immo et Joannis episcopi gratiam aucupari (Epist. 177 et 179), non aliis adhibitis artibus quam quibus Romae ipsum fere creditus est decepisse sanctum Innocentium, nimirum mentita specie pietatis, vitae arctioris professione, ardentibus ad perfectionem exhortationibus, occulta mysteriorum traditione, dissimulatione perpetua, etc. ( Hieron. in epist. ad Ctesiph. ).
Anno 413, scripsit epistolam ad Demetriadem virginem Deo sacram. Hanc etsi velut apertum suae sincerae fidei testimonium protulerit in litteris ad sanctum Innocentium, Augustinus tamen docuit errore plenam (Lib. de Grat. Christi cap. 37); mirum vero quod ipsa non pervenerit in Africam, aut certe in manus Augustini, ante ann. 417, quo tempore nimirum Augustinus, acceptis Pelagii ad sanctum Innocentium litteris, scripsit Julianae Demetriadis matri de cavendo veneno ingeniose in epistola abscondito.
Eodem anno Ctesiphon, vir illustris et, quantum colligere licet ex epistola Hieronymi ( Epist. ad Ctesiphontem praefixa dialogis tribus ), vix non deceptus a Pelagio, quem opibus juvabat, Hieronymum consuluit de quaestione τῆς ἀναμαρτησίας, quae Ecclesiam Hierosolymitanam scindebat in partes. Rescripsit sanctissimus fidei defensor, prolixe quidem pro epistolae modo, sed breviter pro argumenti qualitate, ut abundantiorem tractationem promittere coactus sit, quod et postea praestitit tribus Dialogorum libris.
In ea vero ad Ctesiphontem epistola, etsi non obscuris indiciis Hieronymus Pelagium indigitaverit, a nomine tamen abstinendum putavit, ut ne personam potius hominis querentis sibi invideri quam haeresim ipsam arguere videretur. Notanda vero, propter sententiam omnibus saeculis utilem, postrema haec verba: Illudque per te sanctae et illustris domus conciliabulum precor atque commoneo, ne per unum, aut, ut multum, tres homunculos suscipiat tantarum faeces haereseon, aut, ut parum dicam, infamiam: ut ubi primum virtus et sanctitas laudabatur, ibi praesumptionis diabolicae, et sordidissimae societatis turpitudo versetur, sciantque qui hujuscemodi hominibus opes suggerunt, haereticorum multitudinem congregare, et Christi hostes facere, et enutrire adversarios ejus, frustraque aliud lingua praetendere, cum manu sentire aliud comprobentur.
Anno 415, verna tempestate in Palaestinam venit Orosius, quem Augustinus (Epist. 166) ad Hieronymum, ut de origine animorum interrogaret, ex Africa miserat. Reperit ille Ecclesiam Hierosolymitanam factionibus divisam, itaque ferventem jurgiis, ut alii nomine Pelagii, alii nomine Christi appellarentur, ut scribit Hieronymus ( Ep. ad Ctesiph. ) Posteaquam vero aliquamdiu Betlheemi apud sanctum senem divertit, vocatus est Jerosolymam ad conventum quem, contracto presbyterio, Joannes episcopus in causa Pelagii die 30 Julii coegit. Quid in eo gestum sit prolixe narrat Orosius in Apologia (Cap. 3 et seqq.), queriturque cum alia multa contra morem gesta, tum laicum Pelagium inter presbyteros consedisse, jubente episcopo.
Eodem anno mense Decembri habita est Diospoli in urbe Palaestinae Caesariensis, Eulogio praeside, synodus 14 episcoporum, in qua Joannis Hierosolymitani artibus Pelagio studentis, ipsiusque Pelagii mendaciis illusi Patres, haeresim quidem damnarunt, sed haereticum absolverunt (Aug. lib. de Gest. Palaest., ubique passim). Absolvendi causa fuit, tum mala fides interpretis, tum Pelagii quidlibet damnantis dissimulatio, tum plurimae episcoporum litterae, quas suis laudibus refertas fraudulentus haereticus protulit.
Anno 416, Orosius in Occidentem reversus litteras ab Erote et Lazaro episcopis Pelagii accusatoribus ad Africanos detulit, quibus ad fidem in Oriente propter haereticorum dolos periclitantem defendendam accenderentur. Sparsa quoque in vulgus Pelagianorum artibus epistola, quae Pelagii diceretur scribentis ad amicum suum presbyterum, in qua per summam impudentiam inserta sunt haec verba: Quatuordecim episcoporum sententia definitio nostra comprobata est, qua diximus posse hominem sine peccato esse, et mandata Dei facile custodire, si velit. Quae sententia contradictionis os confusione perfudit, et omnem in malum conspirantem societatem ab invicem separavit (Synodica PP. Carthag. et Milev. ad S. Innoc.; lib. de Gest. Palaest. cap. 30).
Missa pariter ad Augustinum a Pelagio, per civem quemdam Hipponensem Orientalem diaconum, chartula defensionis suae (Ibidem, cap. 32); quae omnia fuere in causa cur Carthagine Aurelius 68 episcoporum, Milevi Sylvanus 40, concilium habuerit, ex quibus per Julium episcopum ad sedem apostolicam relatum est synodicis litteris, quibus suas quinque episcopi, Aurelius, Alipius, Augustinus, Possidius et Evodius pleniores addiderunt (Apud. Aug. epist. 233, 92 et 95).
Eodem anno Pelagius edidit quatuor libros de Libero Arbitrio, compulsus id facere ut negatae Dei gratiae invidiam declinaret, et verbis in speciem catholicis sensum haereticum dissimularet. Edidit vero post concilium Diospolitanum habitum ipso fine anni 415, et antequam litteras ad sanctum Innocentium daret ann. 417 (Aug. lib. de Grat. Christi cap. 41).
Sub idem tempus, scripsit Augustinus de Pelagio ad Joannem Hierosolymorum episcopum (Epist. 237), petiitque, pro multorum episcoporum voto, mitti in Occidentem quae gesta fuissent Diospoli. In hac epistola mentio fit duorum adolescentum a Pelagio seductorum, et libri de Natura ab eodem Pelagio conscripti, factaeque ab Augustino responsionis, ac illusi a Pelagio Joannis.
Anno 417, congregata est Romae mense Januario synodus a sancto Innocentio, in qua lectae sunt Africanorum relationes, et vicissim datae ad Africanos litterae decretales, quibus condemnatio Pelagii Coelestiique contineretur.
Eodem anno Pelagius suspicatus, quod res erat, parari contra se Antiochenam synodum, qua Diospolitana recognosceretur, libellum suae fidei, litterasque misit ad sanctum Innocentium, quem nondum vita functum audierat: misit et epistolam Praylii, qui Joanni successerat in sedem Hierosolymitanam, totam in sui commendationem (Aug. l. de Grat. Christi cap. 41). Haec cum accepisset Zosimus post obitum Innocentii, humani quiddam passus videri potest, cum in gratiam Pelagii subiracundius Afris rescripsit (Zos. epist. 2, ad Afric.).
Coacta est reipsa in Oriente a Theodoto Antiocheno synodus, cujus meminit Mercator in haec verba (In Commonit. cap. 3): Hierosolymis constitutus Pelagius accusatus fuit apud synodum, et primo quidem tergiversando ambiguis quibusdam se professionibus tegens, et prosequens dubia, vel respondens, illam tunc videtur episcoporum audientiam delusisse. Sed postmodum evidenter deprehensus, insistentibus accusatoribus, a posteriore synodo, cui sanctae memoriae Theodotus Antiochiae praesedit episcopus, atque detectus, a sanctis quoque et venerabilibus Hierosolymorum locis est deturbatus, etc.
Anno 418, circiter medium Aprilem, concilium Romae coegit Zosimus, ex quo, post acceptas ab Africanis litteras, artesque haereticorum patefactas, ad universos orbis episcopos epistolam misit, qua ubique recepta, mundique manu subscripta, ut loquitur Prosper, Pelagianus error proscriptus est.
Eodem anno pridie kal. Maias imperator Honorius Ravennae sanctionem dedit Palladio P. P. de Pelagio Coelestioque, et aliis ejusdem erroris participibus Roma pellendis, et toto imperio interdicendis.
Dum haec in Occidente gererentur, ex Oriente Albina, Pinianus et Melania Augustino scriptis significarunt se cum Pelagio egisse, ut quaecumque adversus eum dicerentur, scripto damnaret, eumque dixisse, ipsis audientibus: Anathema qui vel sentit, vel dicit, gratiam Dei, qua Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, non solum per singulas horas aut per singula momenta, sed etiam per singulos actus nostros, non esse necessariam; et qui hanc conantur auferre, poenas sortiantur aeternas (Lib. de Gratia Christi cap. 2 et seqq.)
Verum hanc professionem non tantum esse suspectam, sed etiam perfidiosam ostendit Augustinus (Lib. de Grat. Chr. cap. 2 et seqq.).
Anno 419, Augustinus adversus Pelagium duos libros edidit, alterum de Gratia Christi, alterum de Peccato Originali: utrumque autem Carthagine misit ad Albinam, Pinianum et Melaniam, cum necdum in Aegyptum, Hierosolymis relicta, Albina, Pinianus et Meliana profecti essent, et jam tamen in Africam pervenisset tractoria Zosimi. Profecti sunt illi vero ann. 420, et Zosimi tractoria pervenit in Africam circiter mensem Julium ann. 418.
Post haec tempora altum de Pelagio silentium, idcirco opinor, quia post sententiam Theodoti, deturbatus e sacris locis secessit in remotiorem aliquem Palaestinae locum, ibique obscurus vixit, et senio confectus interiit. Oportet enim ipsum tunc temporis septuagenario majorem fuisse, siquidem scripsit Commentarios in Paulum circiter ann. 404, cum jam fatisceret corpore (In praefat. ad Heliodorum ), atque adeo sexagenarius ad minimum foret. Deinde vixit Romae familiariter cum Hieronymo, utique cum aequali, aut non admodum inaequali: recessit vero Urbe Hieronymus ann. 385, et vix non attigerat annum aetatis suae nonagesimum, quo tempore Theodotus Pelagium damnavit. Adde quod senes obesi corporis, et arvina graves, cujusmodi fuit Pelagius, vix undecimum vitae septenarium absolvunt, si medicis credimus, praesertim cum rebus adversis tanguntur graviter, ut solent homines superbioris animi, cujusmodi fuit Pelagius.
Neque enim audiendos puto qui affirmant ipsum in patriam revertisse (Jans. Yprensis lib. I de Haeres. Pelag.), eoque trahunt, quod Constantius presbyter scriptum reliquit ( In Vita S. Germani Altissiodorensis ), in concilio Verolamii, hinc Pelagium stetisse, inde Christum; siquidem neque ullum adhibent pro se veterum testimonium, neque respondere valent Prospero Chronologo testanti (Ad ann. Christi 429) disseminatam fuisse in Britannia Pelagianam haeresim ab Agricola Severiani, Pelagiani filio; non tacituro utique, si ab ipsomet Pelagio sparsa esset: neque tandem vident verba Constantii non aliter de Pelagio ac de Christo intelligi debere, figurate scilicet posito pro partibus eorum nomine, unde partes appellationem sumpsissent.
Quae fuerit haeresis Pelagii propria, nemo melius Augustino intellexit, propter continuam fidei defensionem; nemo planius breviusque explicuit, propter intelligentiae vim; huic enim tribuendos puto, quod nullus inter doctos nunc diffitetur, octo canones vulgo dictos Milevitanos; quippe cum editi sint in Africano universali concilio, Cui mens Aurelius ingeniumque Augustinus erat. (Prosp. Carm. de Ingrat. c. 2.) Ex illis vero pertinent duo priores ad peccatum Adae, et baptismum parvulorum; alii tres ad gratiam Dei per Christum; ad impeccantiam reliqui; omnes ad absolutam fidei catholicae regulam, ut dolendum sit doctores catholicos hac regula relicta, sibi invicem aliquando, ubi incalescunt animi, vel partium studio, vel disputandi aestu, Pelagianismi crimen objicere, et in eo saepe in quo ambae partes traditam ab Augustino, et ab Ecclesia receptam ὀρθοδοξίας regulam sequuntur.
Scripti sunt a Pelagio libri plures, pluresque ad diversos epistolae, quorum indiculus non aliunde melius quam ex Hieronymo, Augustino, Orosio, Mercatore et Gennadio confici potest. Scripti sunt igitur:
De Trinitate libri tres. Gennadius, lib. de Scriptor. Eccl. cap. 42.
Testimoniorum seu Eulogiarum liber unus. Hieronymus, dialog. 3 cont. Pelag.; Augustinus, lib. de Gest. Palaest. cap. 1 et seqq., et lib. IV ad Bonifacium c. 8 et 10; Orosius, in Apologia: Gennadius, loco citato.
Expositionum in omnes Epistolas Pauli libri tredecim. Augustinus, lib. III de pecc. Merit. cap. 1 et 12, lib. de Gest. cap. 16; Mercator, in Commonit. cap. 2, et in praef. Subnot.; Auctor Praedestinati, haer. 88; Cassiodorus, Div. Lect. cap. 8.
Epistola ad Paulinum. Augustinus, lib. de Gratia Christi cap. 85.
Epistola ad Constantium episcopum. Augustinus, ibid. cap. 34 et 36.
De Natura liber unus. Augustinus, lib. de Nat. et Grat. cap. 1, et lib. II Retract. cap. 4, lib. de Gest. Palaest. cap. 33, et alibi passim.
Ad Viduam libri duo, unus consolatorius, alter exhortatorius. Synodus Diospolitana, lib. de Gest. Palaest. cap. 6; Hieronymus, dialog. 3; Mercator, in Common. cap. 4.
Epistola ad Augustinum. Augustinus, lib. de Gest. Palaest. cap. 26.
Ad Demetriadem de virginis Institutione liber unus. Augustinus, lib. de Grat. Christi cap. 22 et seqq., et epist. 264; Orosius in Apologia, etc.
De Libero Arbitrio libri quatuor. Augustinus, lib. de Gratia Christi cap. 3, 4, 5, 13, 29.
Defensio fidei suae ad Augustinum. Augustinus, lib. de Gest. Palaest. cap. 32.
Epistola ad presbyterum quemdam amicum, de Rebus Diospolitanis. Augustinus, lib. de Gest. Palaest. cap. 30.
Libellus fidei ad Innocentium cum litteris. Augustinus, lib. de Grat. Christi cap. 30, et alibi passim.
Notandum vero ex his omnibus, sive libris, sive epistolis, integrum nihil haberi, praeter libellum Fidei, librum de Institutione virginis, seu epistolam ad Demetriadem, et Expositiones in Epistolas Apostoli, quas tamen nonnullis in locis Cassiodorus pio conatu interpolavit.
Reliquorum fragmenta non incuriose collecta, sub finem rejici debere visa sunt, partim ne dissertatio supra modum cresceret, partim quo facilius perspiciatur mens hominis, cujus verba et per se aliquando ambigua sunt, et tunc maxime difficilius intelliguntur; cum alia ab aliis divulsa, Augustinianisque permixta leguntur, non sine aliquo labore, et praejudicio mentis in Augustinum inclinantis.
CAPUT V. De Coelestio Pelagii discipulo. Coelestius, qui librariorum vitio Coelestinus apud Gennadium dicitur (Lib. de Script. Eccl. cap. 44), Pelagii quidem discipulus fuit; sed eum, a quo acceperat haeresis venenum, audacia ita superavit, ut longe latius pestem immiserit; immo magistri nomen in Oriente pene obscuraverit, suumque Coelestianis haereticis dederit.
Qua ex patria duxerit originem, facilius est pervulgatam opinionem convellere, quam verum aliquid certo definire. Primus, quod sciam, Baronius (Ad ann. Chr. 410, num. 61), nonnullo Hieronymi testimonio inductus, Scotum fecit, Pelagiique gentilem: Baronio reliqui re indiscussa crediderunt, etiam historiae Pelagianae scriptores, Usserius (De Brit. Eccl. prim. cap. 8), Jansenius (Lib. de Haer. Pelag., initio), et alii, quos tamen oportuerat diligentius in hoc argumento versari.
Hieronymi testimonium sic se habet (Praef. lib. III in Jerem.): Mutus latrat per Albinum canem, grandem et corpulentum, et qui calcibus magis possit saevire quam dentibus: habet enim progeniem Scoticae gentis de Britannorum vicinia, qui juxta fabulas poetarum instar Cerberi spirituali percutiendus est clava, ut aeterno, cum suo magistro Plutone, silentio conticescat. Contendit Usserius in eo fieri sermonem de tribus hominibus: primo, qui mutus per Albinum canem latret; secundo, qui Albinus ipse canis; tertio, qui Pluto nominetur, ut qui ea conditione excesserit e vivis, ut apud inferos merito credatur existere. Mutum igitur, qui alieno ore oblatret, vult esse Pelagium inter Britannos natum; Albinum canem, Coelestium, qui sit de vicinia Britannorum, id est, gentis Scoticae; Plutonem, Rufinum, qui damnatus a summo pontifice jampridem obierit.
Conjecturam auget objectio Pelagio saepe facta ab Hieronymo, quod alieno ore loqueretur, quod epistolas biblinas adversus ipsum mitteret, quod errorem didicisset a Rufino magistro, quod ex inferis consepultam haeresim revocasset, etc.
Verum eo loci sermo est de Rufino Aquileiensi, qui, cum tribus fere annis antequam haec scriberet Hieronymus, in Sicilia obiisset, in Pelagio tamen ἀπαθείας et ἀναμαρτησίας defensore vivere videbatur, suisque adhuc calumniis in Hieronymum debacchari. Mutus ergo mortuusque Rufinus latrat: per Albinum canem, Britannum Pelagium: grandem et corpulentum, quippe Scotorum pultibus praegravatum: qui instar Cerberi spirituali clava mactandus sit, ut cum suo magistro sileat, id est, cum praecursore Rufino, cui Plutoni nomen factum est, ut partim ad Cerberi dominum, partim ad infelicem, ut ipse quidem Hieronymus interpretatur, Rufini in anathemate exstincti mortem alluderetur.
Quod vero additur ad conjecturam juvandam, infirmum profecto est: nam primum, etsi alieno stylo abusus sit Pelagius ad scribendum, suo tamen ore docuit haeresim; deinde nec Pelagius solus misit epistolas biblinas ad seducendos in provinciis animos, nec absurde per ipsum Rufinus misisse dicitur; denique Plutonis nomine, quod Rufino affinxit Hieronymus, tantum abest, ut conjectura firmetur, ut labefiat magis, quemadmodum ex praecedentibus constat.
Suspicor igitur Coelestium, aut Romanum fuisse, aut saltem Campanum, certe oriundum ex provincia Latini nominis. Nam et auditorialis scholasticus, et apud Romanos nobilis, et egregie disertus fuit, et ad parentes scripsit asceticos libellos, qui vulgo legerentur a Latinis. Quae quatuor vix cadunt in hominem apud barbaros natum.
Eo pertinere mihi videntur versus Prosperi, ut perhibent, in obtrectatorem Augustini: Aut hunc fruge sua aequorei pavere Britanni, Aut huic Campano gramine corda tument. Neque enim assentiri possum iis, quamquam multi sunt, qui secundum versum de Juliano intelligunt, quippe qui nec Campanus fuerit, sed Appulus, teste Augustino (Lib. VI Operis Imperf. cap. 18); nec annumerari Pelagio soleat, ut revera solet Coelestius.
Natu fuisse nobilem, et inter scholasticos auditoriales meruisse, quamvis ex solo Mercatore discimus (In praefat. lib. Subnot. num. 4), jure tamen revocari non potest in dubium, propter docentis auctoritatem. Unde non temere quispiam de eo dubitaverit, quod scripsit Gennadius (Cap. 44), Coelestium adolescentem DE MONASTERIO epistolas in modum libellorum tres, omni Deum desideranti necessarias, parentibus dedisse, nisi forte voces istae, de monasterio, non locum unde epistolae scriptae sint, sed argumentum significent. Nam fidem omnem superat, auditorialem scholasticum, vel ex monacho factum fuisse, vel ante vigesimum septimum annum, qua aetate quisque desinit dici adolescens.
Vitio naturae eunuchum matris utero editum solus pariter tradidit Mercator ( In Comm. et praef. Subnot. ). Quamquam super ea re nonnihil notatu dignum ex Orosio attulimus. Quem enim Orosius ( In notis ad Commonit. et ad praef. Subnot. ) mutilum vocat et levem in fronte, non alium fuisse quam Coelestium, confecimus argumentis satis probabilibus: quo etiam referri potest, quod Vincentius Lirinensis (Commonit. cap. 34) Coelestium prodigiosum vocat. Monstrum enim est eunuchus; nam qua alia de causa sic appellasset?
Non minus invaluit popularis opinio, auctore Baronio (Ad ann. Christi 405), quod vitam monasticam professus sit, quam quod ex Scotia oriundus. Quid autem impulerit Baronium ita sentire, nec ipse aperit, nec etiam alii qui clausis oculis ipsius vestigia presserunt. Cogitanti occurrere possunt tria. Nam et Augustinus (Lib. de Gest. Palaest. cap. 35) ait, non ab episcopis seu presbyteris, vel quibuscumque clericis, sed a quibusdam monachis ortam hanc haeresim; orta vero est a Pelagio et Coelestio. Deinde tradit Gennadius (Lib. de Script. Eccl. cap. 44) a Coelestio etiamnum adolescente, tres de monasterio epistolas scriptas fuisse. Denique socius fuit Pelagii monachi: frequens apud Pammachium, cujus domus hospitium monachorum dicebatur, praedicavit divitem non posse nisi per divitiarum jacturam salvari; quae hominis monachatum professi, sin minus certum indicium, certe non improbabilem suspicionem faciunt.
Verum Augustinus ipse aliquando Pelagium dixit monachum, numquam Coelestium: immo nec ipsum veteres ulli eo nomine affecerunt, non Orosius, non Mercator, non conciliorum Patres, non summi pontifices, qui profecto affecissent, perinde ac Pelagium, si modo res ita se habuisset.
Deinde, qui potuit Coelestius, aut ex adolescente monacho fieri auditorialis, scholasticus, aut e foro in monasterium transire, et id sileri, aut etiam ignorari a Mercatore, tam curioso minutissimarum quarumcumque rerum scrutatore?
Denique, quod scripsisse dicitur Augustinus, ortam hanc haeresim a quibusdam monachis, non urget admodum, cum meliores et fere omnes codices habeant, a quibusdam veluti monachis, quod interpretati sumus in elogio Pelagii. Non urget quoque Gennadii sententia, de qua dictum hactenus satis. De familiaritate vero Coelestii cum Pammachio, apud quem frequentes erant professi quique sanctiorem vitam, quid attinet dicere, cum a converso ad meliora causarum patrono, conversum itidem senatorem invisi frequentius nihil mirum sit?
Priusquam se traderet in nefandam Pelagii disciplinam, causas egit in foro, ut erat auditorialis scholasticus ( Merc. loco mox citato ): quare factus ex causidico haeresis patronus, id exemplo comprobavit quod suo quondam Tertullianus aliique, ex advocatorum gente, ad res fidei tractandas aggressi, ex ejuscemodi hominibus paucos Ecclesiae profuisse, obfuisse plures; et eo quidem perniciosius, quod adjumenta fori, eloquentiam dico, sagacitatem et diligentiam in instrumenta fallendi affiniaque vitia pervertissent.
Fuit homini a natura acre ingenium, audax animus, indoles versipellis et factiosa, quibus cum accessisset experientia fori calliditatis parens, et institutio magistri fraudum doctissimi, paria quaedam his instrumentis ausus est, et pene perfecit.
Nam primum ex Pelagii tirone totius agminis ducatum mox arripuit. Dogmata deinde, quae barbaro sermone fidisque tantum hominibus, quasi mysteria, metuens damnationis magister credebat, palam ipse disertisque, qua libris, qua epistolis in provincias missis, per homines ad impietatem edoctos, non publicavit tantum apud vulgus, sed etiam in judiciis episcopalibus, et apud ipsam quoque sedem apostolicam defendit. Denique per se ipse, et Africanam, et Constantinopolitanam, et Romanam Ecclesiam tentavit, si quo modo posset, quod tantum non perfecit, primas illas sedes in erroris partes adducere.
Secutus est dicendi genus pressum, argutum, breve, totum de dialectica, quo crebris minutisque interrogatiunculis adversarios urgere solitus erat, simplicioresque syllogismorum laqueis irretitos in admirationem acuminis sui suspendere. Hujus characteris aliunde perspecti indicio sibi visus est Augustinus deprehendisse auctorem definitionum, quibus in libro de Perfect. Just. respondit; eas enim propterea Coelestio tribuit, nec incredibiliter, cum Coelestius obscurius quidem in fragmentis libelli Fidei, clarissime vero in epistola ad clericos Romanos, eadem scribendi forma usus sit. Placuit tamen Hieronymo dicere ( Epist. ad Ctesiphont. ), Coelestium non per syllogismorum, ut sui jactitabant, sed per soloecismorum spineta decurrere. Verum exemplis, quod tamen oportuerat, opinionem non probavit.
Nunc juvat Coelestii gesta digerere, velut per annales, ab eo tempore quo adhaesit Pelagio, ad illud quo videtur silentio insepultus. Opinor enim ignorum quo Christi anno fecerit, sive initium, sive finem vivendi: neque vero expressa fit ipsius mentio, vel antequam adhaesit Pelagio, et adversus traducem peccati scripsit, vel postquam ab Ephesino concilio damnatus est.
Credibiliter tamen non nemo, hanc ipsam ob causam, conjiciat natum circiter ann. 370. Nam cum inter auditoriales scholasticos mereret quo tempore adhaesit Pelagio, adhaeserit vero cum Pelagius a Rufino haeresim accepit, et Rufinus Romam venerit ante ann. 400; cumque vix aliquis ante trigesimum annum probabiliter dici possit fecisse sibi nomen inter causidicos in eum certe quem dixi annum, aut etiam in priores, referri potest Coelestii ortus.
Anno circiter 400, studuit Pelagio, tuncque videri potuit, induto pallio, monasticam vitam profiteri; id enim non erat insolens illis temporibus, cum alii, etiam nobilissimi, ut Pammachius, Paulinus, etc., domi suae monachatum profiterentur; neque etiam nostro saeculo desit exemplum hominum, etiam de foro, qui monachorum vitam egerint, etsi monachi reipsa non forent.
Tunc temporis opinor scriptas a Coelestio ad parentes litteras de monasterio, id est, de vitae severioris disciplina, quibus causas redderet sui consilii, imitatus scilicet Tertullianum (Lib. de Pallio), et ipsum de foro hominem, qui cum pallium induisset, rationem voluit dicto scriptoque reddere.
Anno circiter 402, adversus traducem peccati scripsit librum, cujus, ut opinor, Vincentius Lirinensis meminit in haec verba (In Commonit. cap. 34): Quis ante prodigiosum discipulum Pelagii Coelestium, reatu praevaricationis Adae omne genus humanum negavit astrictum? Meminit aperte magis auctor Praedestinati (Lib. I, haer. 88): Ipse autem Pelagius ita in Commentario suo ad Romanos scribit, dum agitat illum locum, quo ait Apostolus: Quoniam per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors (Rom. V, 12); tangens Coelestium, qui contra traducem peccati primus scripsit, his verbis ait: Illi qui contra traducem veniunt, etc. Cum enim Pelagius exposuerit Pauli Epistolas longe antequam metu imminentis Alarici fugeret ex Urbe, fugeritque ante primam obsidionem, quae contigit ann. 409, fatendum est scripsisse Coelestium circiter tempus quod diximus: siquidem librum adversus traducem peccati ante expositiones Pelagii composuerit.
Ann. 408, aut 409, comitatus est Pelagium se, metu Visigothorum Urbi minantium, recipientem in tutiora Siciliae loca; in eaque insula Syracusis biennium, aut aliquid amplius posuit, et multis etiam episcopis suam haeresim afflavit. Verum quoniam haec temporis nota magni momenti est ad historiam Pelagianam, nec tamen hactenus satis accepit luminis, stabilienda est certis argumentis, ut postmodum supponi possit absque errandi periculo.
Multos in Sicilia haeresi Pelagianae adhaesisse constans est, atque extra dubium sententia: id enim testantur Hieronymus (Praef. lib. IV in Jerem.): Haeresis impassibilitatis et impeccantiae coepit reviviscere, et non solum in Occidentis, sed et in Orientis partibus sibilare, et in quibusdam insulis, praecipueque Siciliae et Rhodi maculare plerosque, et crescere per dies singulos, dum secreto docent et publice negant. Hilarius monachus Syracusis ad Augustinum scribens (Apud August. epist. 156): Rogo ut digneris imperitiam meam informare de eo quod quidam Christiani apud Syracusas exponunt, posse esse hominem sine peccato, et mandata Dei facile implere, si velit; infantem non baptizatum morte praeventum non posse perire merito, quoniam sine peccato nascitur. Prosper (Carm. de Ingrat. cap. 2): Quaque fide tellus etiam Trinacria fervens, Agmen vipereum propriis exegerit oris. Julianus ( In libello Fidei ad Zosim. ) ipse, cum nomine Siculorum episcoporum damnationem Pelagii Coelestiique subscribere detrectantium, libellum Fidei mitteret ad Zosimum summum pontificem. Libelli enim haec clausula est: Explicit libellus Fidei S. I. C.
Deinde Coelestium ipsum per se in Sicilia haeresim docuisse, manifeste satis loquuntur verba Augustini (In praefat. lib. de Perf. Just.), quibus ad Eutropium et Paulum scribit se allatis e Sicilia definitionibus, quae dicerentur Coelestii, respondere; ipsumque Coelestium, etsi tunc ibi perhiberetur non esse, suos tamen in Sicilia habere sectatores, quos per se edocuisset, et a quibus definitionum allatores nomen auctoris didicissent. Accedat quod tanta Siculorum episcoporum, tamque pertinax erga Coelestium Pelagiumque voluntas, quanta libello Juliani se prodit, vix aliunde potuit quam ex consuetudine et familiaritate oriri.
Nemo vero qui Mercatori crediderit assentietur Jansenio Yprensi volenti Coelestium, postquam anathemate percussus esset ab Auretio, fugisse in Siciliam; immo ne dubitaverit quidem quin prius in Siciliam venerit quam damnaretur, nec eo umquam ex illo tempore redierit. Sic enim Mercator accurate describit hominis inquieti circuitus (Commonit. c. 2): Coelestius nullo modo acquiescens, quin immo resistens actis iisdem, quibus frequenter auditus est, ecclesiastica communione privatus est; a qua sententia ad Romani episcopi examen credidit appellandum: qua mox idem ipse appellatione neglecta, Ephesum Asiae urbem contendit, ibique ausus est per obreptionem locum presbyterii petere. Inde post aliquantos annos sub sanctae memoriae Attico episcopo urbem Constantinopolitanam petiit, ubi in similibus detectus, magno studio sancti illius viri, ex praedicta alma urbe detrusus est, litteris super ejus nomine et in Asiam et Thessalonicam et Carthaginem ad episcopos missis, quarum exemplaria habentes proferre sumus parati. Praedictus tamen Coelestius etiam hinc ejectus, ad urbem Romanam sub sanctae memoriae Zosimo episcopo, tota festinatione perrexit.
Ex quibus tria colliguntur notatione dignissima. Unum, quod nunc potissimum intendimus, Coelestium post Carthaginense judicium in Sicilia non fuisse, atque ita vulgarem super ea re opinionem falsam esse: alterum, quod ad lucem apologiae Orosii afferendam valet, eumdem Coelestium non fuisse Hierosolymis, sive cum Pelagius occulte doceret haeresim, sive cum synodus Diospoli haberetur; postremum quo redarguuntur nuperi historiae Pelagianae scriptores, eum quem armigerum Pelagii appellat Orosius, differre quidem a Coelestio, non tamen ab Anniano Celedensi diacono, quem scribit Hieronymus alienae blasphemiae verba subministrasse (Epist. 201, inter August.).
Duo denique suadent Coelestium Syracusis in Sicilia triennium circiter posuisse. Nam plurimos in hac insula, etiam episcopos, ita sibi suisque partibus addixit, ut pertinaciter postea in eis perstare maluerint quam suas sedes communionemque Ecclesiae retinere. Id vero peragi potuisse brevi tempore quis credat, praesertim ab homine peregrino, sua statim non credente quibuslibet auribus, sed iis solis quarum fidem experientia comprobasset? Deinde non prius in Africam cum magistro pervenit, quam exspectaretur celebris illa catholicorum cum Donatistis collatio. Cum igitur non alio tempore Pelagius quam quo diximus, transmarinum perfugium petierit, ambos oportet toto intervallo, quod duorum et amplius annorum fuit, in via substitisse: ubi vero gentium, nisi quibus in locis manifesta sui vestigia reliquerunt?
Anno 411, qui verna tempestate, ut probabile est, Coelestius Hipponem appulit cum Pelagio, unaque ambo Carthaginem profecti, in ea coeperunt haeresim, jam prius a praemissis e Sicilia conspirantibus hominibus disseminatam, consuetis artibus augere. Verum Pelagio mox in Palaestinam discedente, Coelestius remansit, irrepsitque in amicitiam clericorum, quos vel suis doctrinis reperit jam imbutos a prodromis, vel incredibili loquacitate suae amentiae participes fecit ac complices, lenocinante scilicet partim docentis facundia, partim audientium curiositate, partim novitate quaestionum, immo et Manichaeorum odio, quibus affines esse catholicos peccati originalis defensores, vix non persuadebat minus intelligentibus (Merc. in Comm. cap. 1).
Hac clericorum gratia, pietatisque specie, et fama doctrinae atque eloquentiae fretus, ausus est presbyterium in Ecclesia totius Africae principe sperare, immo et ambire, sed frustra (Aug. lib. de Gest.: Merc. in Comm.). Nam conanti obstiterunt qui de clero fidei zelum majorem haberent, impulsi, credo, ab Augustino (Lib. II Retract. cap. 33), qua collocutionibus privatis, qua sermonibus ad populum rem jam tum strenue adversus novellum errorem agente.
Nec obstiterunt tantum indignis hisce conatibus fideles clerici, sed unus, omnium bonorum nomine, Paulinus Ecclesiae Mediolanensis olim diaconus, libellum obtulit Aurelio, quo Coelestium accusaret quinque praesertim dogmatum, de quibus prolixius in dissertatione de Synodis. Judicium Aurelius non prius habuit quam post collationem VI id. Junias peractam Augustinus Carthagine recessisset; neque enim interfuit judicio episcopali, sed cum postea revertisset, quae acta fuerant se absente recognovit, ut ipse testatur (Lib. de Gest. Palaest. cap. 11).
Anno igitur 412, cum de more ante Quadragesimam Paschae concilium provinciae proconsularis Aurelius contraxisset, Coelestius a Paulino coram episcopis accusatus est, damnatusque, et communione tamdiu privatus, donec objecta dilueret. Ratio temporis constat ex dissert. de Synodis: quare deceptum esse oportuit Jansenium Yprensem, qui ex episcopis ad collationem congregatis constitisse hoc judicium scribit.
Per id tempus Coelestius non acquiescens judicum sententiae, sed appellata, declinandi causa, sede apostolica, fugit ex Africa in Asiam, Ephesumque concessit, ubi consuetis artibus ad presbyterium obrepsit, ordinante, ut verisimile est, Heraclide Memnonis praecessore (Merc. in Commonit. cap. 1).
Multos in hac urbe docuit haeresim, quorum ope infecit vicinas insulas, sed Rhodum maxime, quod testatur Hieronymus (Praef. lib. IV in Jeremiam). Sed cum Ephesi non se continerent Coelestianarum partium homines, catholici merito commoti sunt, et per tumultum ejecerunt, ut ait Prosper (Carm. de Ingrat. cap. 2): Vasa irae, et morbi flatus, et semina mortis: quibus nominibus significatos reor, et eos qui errorem imbiberant, et eos qui veluti contagione inficiebant alios, et ipsum maxime Coelestium, primum mali pestiferi auctorem. Haec contigerunt quatuor illis annis qui ab ann. 412 ad 416 effluxerunt.
Utrum aliquando Hierosolymis moratus sit cum Pelagio, dubitaverit aliquis propter haec Orosii verba (Apolog. cap. 2): Stat etiam immanissimus superbia Goliath, carnali potentia tumidus, omnia per se posse confidens, caput, manus, totum insuper corpus plurimo apparatu vestitus, habens post se armigerum suum, qui etsi ipse non dimicat, cuncta tamen aeris et ferri suffragia subministrat. Multi enim armigeri nomine Coelestium intelligunt.
Verum Mercatoris auctoritas in contrarium facit, qui cum Coelestii fugam ex Africa peregrinationemque consecutam describeret, non meminit Hierosolymorum, cum tamen maxime alioquin debuisset, sive propter societatem Pelagii, sive ob res gestas in concilio Diospolitano. Et vero Hieronymus numquam fecit mentionem Coelestii velut hominis a se visi; neque ullus sive in conventu Hierosolymitano, sive in synodo Diospolitana sermo habitus est de Coelestio, tamquam de praesente, aut etiam de eo qui, cum in provincia consisteret, facile posset evocari. Atque hinc egregie refellitur causa dubitandi mox allata; loquitur enim Orosius de armigero Pelagii qui praesens foret; aberat vero Coelestius.
Anno 416, exeunte, aut potius ineunte 417, sul sanctae memoriae Attico urbem Constantinopolitanam petiit, ubi in similibus detectus studio sancti illius viri ex praedicta alma urbe detrusus est. Haec Mercator (Commonit. cap. 1); ex quibus conclusimus tunc temporis habitam fuisse synodum Constantinopoli. Cur autem Coelestius tunc fugeret, duas causas exstitisse reor: alteram, quod pulsus Epheso, apud majorem sedem queri voluerit factam sibi injuriam (erat tunc Ephesus in dioecesi Constantinopolitana); alteram, quia cum intelligeret Romae non probari acta Diospolitana, et sedem apostolicam acriter ab Africanis sollicitari ad ferendam condemnationis sententiam contra se et suum magistrum, tentare voluit si qua posset ratione novae Romae patrocinium adversus veteris potentiam obtinere, et Orientis favore Occidentis iram aliquatenus declinare.
Anno 417, circiter mediam aestatem, pulsus Constantinopoli ad urbem Romanam celeriter confugit, statim atque scilicet rescivit e vivis excessisse Innocentium, eique Zosimum successisse, quem et amicum forte senserat cum Romae ageret, et suis erroribus ex Oriente haustis faventiorem sperabat, quippe Graecum (Merc. Commonit. cap. 1).
Quid hoc anno gesserit cum novo pontifice, tradunt Mercator, Augustinus, Facundus Hermianensis, et ipse Zosimus epistola tertia, quae prima est ad Africanos in causa Coelestii, oblato nimirum libello quo promitteret se in omnibus pariturum sententiis sedis apostolicae, suffuratus est quiddam simile fiduciariae absolutioni, atque ita illusit Zosimo, ut in ipsius gratiam pontifex acerbiores litteras Africanis daret, juberetque Romam ad secundum mensem venire, qui palam accusarent, etc. Vide quae dicta sunt in dissert. de Synodis, et in notis ad Commonitorium Mercatoris.
Anno 418, quatuor contigere magni ad Pelagianam historiam momenti: 1o post multa hinc et inde scripta, et ab Africanis detectas fraudes Coelestii, lata est tandem a summo pontifice veritatem edocto decretoria sententia, missaque in universum orbem epistola, quae ab omnibus episcopis subscripta, haeresim cum suis defensoribus fonditus profligavit. Synodum ex qua missum est pontificis decretum, retulimus in dissert. de Synodis ad mensem Maium. 2o Honorius imperator pridie kal. Maias Ravennae scripsit Palladio PP. de pellendis Urbe totoque imperio Pelagio et Coelestio cum suis fautoribus. 3o In Africano posteriore concilio plenario mense Junio sanciti sunt octo canones, quos vulgus Milevitanos vocat. 4o Post sententiam sedis apostolicae, dictumque a Romanis clericis, praeeunte Sixto presbytero, Pelagianis anathema, scripsit Coelestius suis Romae existentibus epistolam, qua reliquos clericos praevaricationis accusaret, quod terrore jussionis imperialis ab ea sententia recessissent, quam prioribus gestis veluti catholicam secuti fuissent, totique simul orbi exemplum fecissent subscribendi damnationi, non Pelagianorum tantum dogmatum, quae prius probassent, sed auctorum praesertim, quos ante coluissent.
Anno 419, acceptis Augustinus per Alipium a Bonifacio duabus Pelagianorum epistolis, respondit quatuor libris ad eumdem Bonifacium directis, quorum primo refellit epistolam ad clericos Romanos, quam opinabatur a Juliano conscriptam: sed Julianus postea suam negavit, nec Augustinus neganti admodum repugnavit. Hanc in notis ad libellum Juliani suo auctori Coelestio restituimus.
Anno 420, Honorius imperator iterum V id. Jun. Ravennae scripsit ad Aurelium Carthaginensem episcopum de Pelagio quidem et Coelestio, sed praesertim de cogendis ad subscribendum eorumdem damnationi episcopis quibusdam pertinacibus, qui pravas haereticorum disputationes, vel tacito consensu astruerent, vel publica oppugnatione non destruerent; eos vero jussit, et episcopatus amissione mulctari, et interdicta in perpetuum expulsos civitatibus communione privari
Scriptum imperatoris Aurelius accepit, tunc cum Carthagine haberet illud universale concilium, in quo recogniti sunt octo dogmatici canones, et unde scripsit kal. Aug. episcopis provinciae Byzacenae et Arzeguitanae, missisque constitutionis imperatoriae exemplaribus, significavit a quibus et qua de causa subscriptio exigeretur: ab omnibus scilicet, sive quorum synodalibus gestis subscriptio jam teneretur, sive qui non potuissent eidem plenario totius Africae interesse concilio. Quo, cum in supradictorum haereticorum damnatione, omnium fuerit integra subscriptio, nihil omnino sit unde ullius dissimulationis, vel negligentiae, vel occultae forsitan pravitatis, aliqua videretur merito remansisse suspicio.
Anno 421, Constantius imperator Volusiano P. U. decretum misit de pellendis Urbe iis qui Dei inviderent pietati, ita ut ne intra centesimum quidem lapidem haberent licentiam consistendi; deinde Coelestium quoque magis ac magis ex Urbe pelli mandamus. Constat enim, iisdem e medio sublatis, gratiam et concordiam tenere veterem firmitatem. Sane deinceps si tale quidpiam fuerit nuntiatum, officium praestantiae tuae capitali sententiae subdendum esse cognosce. Non enim patitur impunitum esse praecepta nostra exsecutionis negligentia protelari. Quibus ex verbis concludere est, pristinam Honorii sanctionem, negligentia praefecti Urbis, non fuisse exsecutioni mandatam; Coelestium vero, vel reipsa non profugisse Urbe, cum se judicio Zosimi subducit, sed apud potentes, praesertim feminas, latuisse; vel in Urbem, postquam detonuit tempestas, securum rediisse, connivente P. U., quippe profanis sacris addicto. Id etiam concludere licet ex Volusiani edicto. Hactenus Coelestium divinae fidei et quietis publicae turbatorem judiciis amica reis secreta subduxerunt. Jam leges et jam edicta persequentur absentem, cui, quod primum est, aeternae Urbis negatur habitatio, ut, si vel in proximis fuerit diversatus, debitum non evadat exitium, etc.
De hoc Constantii decreto intelligendus est Prosper (Lib. contra Collat. cap. 41), cum scribit Bonifacium piissimorum imperatorum catholica devotione gaudentem, contra inimicos gratiae, non solum apostolicis, sed etiam regiis usum fuisse edictis.
Anno 422, et sequentibus duobus, credibile est Coelestium comitem fuisse Juliani in Ciliciam proficiscentis ad Theodorum Mopsuestenum; nam apud hunc episcopum de rebus suarum partium tractaturos sectarios convenisse, communicatisque consiliis, immo et communi labore conscriptis octo libris, quos Julianus e Cilicia retulit, et adversus secundum Augustini de Nupt. et Concup. edidit, in catholicam Ecclesiam conjurasse, vix non certum est.
Anno 425, Valentinianus Caesar Aquileiae VII id. Jul. constitutionem dedit Amacio P. P. Gall. adversus diversos episcopos nefarium Pelagiani et Coelestiani dogmatis errorem sequentes, quos per Patroclum Arelatensem episcopum praecipit conveniri, et nisi intra vigesimum a conventione diem errata correxerint, expelli Gallicanis regionibus, subrogato fideliore sacerdotio.
Anno 426, aut forte praecedente, contigit, quod scribit Prosper in haec verba ( Loco mox citato): Venerabilis memoriae pontifex Coelestinus, cui ad catholicae Ecclesiae praesidium multa Dominus gratiae suae dona largitus est, sciens damnatis non examen judicii, sed solum poenitentiae remedium esse praestandum, Coelestium quasi non discusso negotio audientiam postulantem, totius Italiae finibus jussit extrudi: adeo et praecessorum suorum statuta, et decreta synodalia inviolabiliter servanda censebat, ut quod semel meruerat abscindi, nequaquam admitteret retractari.
Accidit illud etiam eodem anno 426, quod Coelestinus ipse pontifex videtur indicare in epistola ad Nestorium, tentatum scilicet a Pelagianis episcopis, quorum agmen ducebat Coelestius presbyter, Sisinnium Attici superiore anno vita functi successorem, sed irrito conatu, cum Sisinnius decessoris acta religiose servanda censuerit.
Anno 428, Nestorio in locum Sisinnii substituto, Coelestius spem concepit restituendi rem suam in integrum, fretus ope episcopi gratia potentis apud imperatorem, sibique multis nominibus devincti. Coepit igitur cum exsulantibus secum episcopis, et Juliano praecipue aliorum antesignano, artibus suis in aula efficere (Nest. ep. I ad S. Coelestium) ut quidam importuna commiseratione turbarentur, et canonicam indignationem sedis apostolicae, quae contra eos pro sectis religionis probata esset, aliud quiddam aestimarent.
Eodem anno, nisi forte consequente, Nestorius in Ecclesia Constantinopolitana, contra Coelestii errorem de peccato originali, et de totius naturae debito per Adamum contracto, et per Christum exsoluto, illos habuit sermones, quos a Mercatore in Latinum conversos notis suo loco illustravimus.
Anno 429, scripsit Nestorius pro Pelagianis episcopis, et proinde pro Coelestio, ad Coelestinum summum pontificem.
Marius Mercator Graeco sermone Commonitorium super nomine Coelestii, non solum Ecclesiae Constantinopolitanae obtulit, sed etiam plurimis religiosissimis viris, « quos de causa hominum impudenter mentientium, » se pro fide catholica persecutionem pati, temporibus orthodoxis, et pro fide orthodoxa, ex subreptione, ac per calumniam periculum sustinere, edoceret. Obtulit quoque Theodosio imperatori, quo ipsius animum artibus Nestorii in partes Pelagianorum inclinantem, patefacta veritate retineret, immo in contrarium impelleret, quod et reipsa perfecit: siquidem, cognito funestissimo errore, imperiali praecepto, tam Julianus defensor et sequax ejus, cum caeteris sociis et participibus suis, quam postea idem Coelestius, de Constantinopolitana urbe detrusi sunt.
Anno 430, Coelestius cum aliis pertinacibus Romae damnatus est in concilio, in quo Coelestinus totum negotium Nestorii peregit.
Idem Coelestius apud Nestorium conquestus, ut videtur, quod non satis ipsius patrocinio defensus esset adversus imperiale praeceptum, quo exsulare jussus est, recepit a Nestorio consolatorias litteras, quas a Mercatore acceptas notis illustravimus, ubi certis argumentis ratio temporis subducta est.
Anno 431, oblato Patribus apud Ephesum congregatis per Mercatorem Commonitorio, perlectisque Roma missis a Coelestino contra Pelagianos actis, ducentorum septuaginta quinque episcoporum sententia, Coelestius cum Juliano, caeterisque complicibus episcopis damnatus est, cum videri potuisset absolutus in conciliabulo schismaticorum.
Post tempora concilii Ephesini, nulla fit ab antiquis scriptoribus mentio Coelestii, sive mox interierit confectus aegritudine animi, sua consilia dissipata impatienter ferentis; sive in locum secretum, magistri exemplo, abdiderit sese, ignotusque vixerit, et forte poenitentiam egerit; sive denique Nestorium secutus ad monasterium S. Euprepii prope Antiochiam, eamdem cum ipso postea fortunam, pace reddita Ecclesiis, expertus sit.
Fallitur mirum in modum Jansenius Iprensis, sive quis alius ab ipso appellatus, qui vel incertum putat, ubi Coelestius post Coelestini sententiam et Valentiniani edictum exstiterit, aut eum existimat revertisse in Britannias cum Pelagio, et interfuisse synodo Verolamii habitae, in eaque cum S. Germano disputasse: nam in Oriente versatum certo scimus anno 429, quo contigit synodum Verolamii in Anglia celebrari, et anno consequente, immo et altero postea, ibidem adhuc exstitisse.
Quo tempore vitam finierit, quove modo, a nullis, quod sciam, veteribus traditum est; immo nec ulla suppetunt argumenta quibus vel divinare liceat, vel suspicari non temere, ut magistro et discipulo, superbissimis in Deum hominibus, conveniat dictum illud Mosis de impiis sacrorum violatoribus: Descenderunt vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis (Num. XVI, 33).
Librorum a Coelestio editorum duo tantum integri habentur, liber Ratiocinationum, et una fidei confessio: aliorum sola fere memoria superest apud veteres auctores, solaque fragmenta alia aliis in operibus Augustini sparsa.
Si credimus Gennadio (Lib. de Script. Eccl. c. 44), antequam Pelagianum dogma incurreret, immo adhuc adolescens scripsit ad parentes suos de monasterio epistolas in modum libellorum tres, omnibus Deum desiderantibus necessarias. Moralis siquidem in eis dictio sui nihil vitii postmodum proditi, sed totum virtutis incitamentum tenuit.
Scripsit et contra traducem peccati librum, antequam Pelagius ipse Commentarios in Epistolas Pauli conficeret, ut tradit auctor Praedestinati (Lib. I Haeres. 88).
Librum item, cujus capitula 1, 3, 5, 6, 7, 10, 12 et 13 memorantur in libro de Gestis Palaestinis cap. 13, 14 et 18. Videtur ille a priore diversus; quaecumque enim ex eo referuntur, pertinent ad ἀπάθειαν et ἀναμαρτησίαν, cum alter fuerit adversus peccatum originale, et admodum credibile sit ex eodem libro depromenda fuisse quae objecta sunt circa peccatum Adae, si modo divisus in partes liber diversum genus argumenti comprehendisset.
Eidem tribuit, licet dubitanter, Augustinus definitiones sive ratiocinationes, quibus e Sicilia sibi missis respondet in libro de Perfect. Justitiae, ad Paulum et Eutropium. Favere putant nonnulli Hieronymum, cum ait ( In epist. ad Ctesiph.): Unus discipulorum ejus immo jam magister, et totius ductor exercitus, per soloecismorum, et non, ut sui jactitant, per syllogismorum spineta discurrens, sic philosophatur, etc.; quamquam ea quae mox affert, procul dubio pertinent ad librum de quo sermo fit in Gestis: totus porro Ratiocinationum liber in responsione Augustini continetur.
Duos Fidei suae libellos obtulit; alterum, Carthagine, cum accusaretur a Paulino; alterum, Romae, cum decipere tentavit sedem apostolicam: utriusque nihil remansisse praeter fragmenta duo alterius apud Augustinum, hactenus creditum est; sed dissertatione quinta unus exhibebitur integer, prout a Zosimo atque Augustino.
Scripsit denique epistolam ad suos Romae existentes, qua et clericos Ecclesiae Romanae praevaricationis reos facit, et audientiam postulat, ut habebat in more, utique synodi plenariae. Sic enim ait (Apud Aug. lib. I ad Bonifac.): Aut audientia detur, aut isti ipsi episcopi, qui nunc dissident, damnent, etc. Quos porro episcopos nominat, illi profecto fuerunt qui, Zosimo praeside, in synodo Romana sententiam damnationis, ann. 418, dixerunt.
Sunt qui ipsi quoque tribuant duas epistolas: alteram de filio frugi et luxurioso, cujus initium est, Omnium quidem de Scripturis quaestionum, etc.; alteram de scientia divinae legis, quae cum priore inter Opera Hieronymi habetur (Vossius lib. I Haeres. Pelag.). Utramque ab homine Pelagiano scriptam fateri cogunt dogmata, sed stylus et orationis modus vetant quominus Coelestii esse dicatur.
CAPUT VI. De Juliano Eclanensi episcopo. Jactantissimus ille Pelagianae aut potius Coelestianae haeresis defensor Julianus natus est in Apulia. Hac de causa insolescentem, et Augustino quod ex Africa ortus foret exprobrantem castigat sanctus doctor his verbis (Lib. VI Oper. Imperfect. c. 18): Noli istum Poenum monentem vel admonentem terrena inflatus propagine spernere; non enim quia te Apulia genuit, ideo Poenos vincendos putas gente, quos non potes mente.
Originem ducebat ex illustri familia; sed splendorem generis obscurasse visus est vitae ratione. Unde Fulgentius apud Vignerium (Suppl. II part., in praef.): Nec illi sufficiebat (Juliano terrena propagine inflato) paternae nobilitati Aemiliorum fasces admovisse, quos haeresi degenere turpiter maculavit.
Patrem habuit Memorem seu Memorium, qui creditur fuisse postea Capuanus episcopus. Testis est Augustinus ubique passim: testis etiam Paulinus, in epithalamio Juliani et Jae (Poemat. 14), ubi sic canit: Duc, Memor alme, tuos Domino ante altaria natos, Commendaque precans sanctificante manu. Testis denique Mercator, qui primus nomen matris docuit (Lib. Subn. c. 4): Tune sanctae ac beatissimae recordationis Memoris episcopi filius? Tu Julianae primariae feminae, et qua nihil honestius inter reverentissimas matronas invenias, utero editus? Absit, absit, ut tibi istud credere ausim.
Rumore sparsum fuisse in vulgus, pro legitima prole nobilium conjugum, suppositum improbe ab aliquo fuisse filium vernularum, tradit Mercator his verbis (Ibid.): Tune Julianae primariae feminae, etc., utero editus? Absit, absit, ut tibi istud credere ausim; vernularum eorum potius te crediderim filium, suppositumque illis, ut saepe dictum, factum.
Duas sorores habuit, quas suis disciplinis, utique non optimis, post obitum sanctissimorum parentum erudivit, testis ibidem Mercator: Quorum sane post obitum sanctorum hominum tu merito duas sorores tuas talibus disciplinis tui oris erudisti: novimus, novimus, quid tibi una earum, cum tu nimis severus in ejus ruinam pudioris insurgeres, objecerit, vel exprobraverit; atque tu mutus illico non ausus ulterius censurae tuae ullas dolori ejus inferre molestias.
Lectoris officio in Ecclesia paterna fungebatur, cum matrimonium contraxit. Unde Paulinus ( Epithal. Jul. ). Clericus uxorem Christo comente decoram Diligat, et pulchram lumine cordis amet, Auxilioque viri divino munere factam Lector coelesti discat ab historia.
Duxit uxorem virginem consularem Jam Aemilii viri illustris, postea episcopi Beneventani, filiam.
De uxore Augustinus (Lib. III Oper. Imp. cap. 79, et lib. III adv. Jul. cap. 14): Tu enim qua impudentia pudendam negas (concupiscentiam) contra quam nunc, quandoquidem illam libenter laudas, miror si fideliter dimicas? Quando autem miscebaris uxori, quamvis nihil timendo usui concessae voluptatis inhiabas, secretum tamen erubescendo quaerebas.
De Ja Paulinus, qui poemati 14 fecit hunc titulum: Epithalamium in Julianum episcopi Memoris filium, et Jam clarissimam uxorem ejus.
De Aemilio ejusque dignitate consulari intelligenda sunt verba Fulgentii prius adducta: Paternae nobilitati Aemiliorum fasces admovisse, etc.
Matrimonium inivit viventibus adhuc parentibus, Memorio et Juliana, sed, ut opinor, post Aemilii obitum; nam Memorius benedictionem nuptialem impertiit, ut ex Paulino relatum est. Augustinus Memorio scribens, postquam diaconus factus esset Julianus, toti familiae simulque matri bene precatur hunc in modum: Habitetis omnes in aeternum in adjutorio Altissimi, qui habitatis unanimes in domo, pater materque, fratres filiorum, et cuncti unius patris filii memores nostri.
Quoad Aemilii obitum, dissentio equidem ab eruditissimo Vignerio superstitem opinante: quos enim Paulini versus affert ad probandum benedictionem nuptialem ab Aemilio praesente impertitam conjugibus, illi videntur mihi contrarium efficere, cum intelligi non possint de praesentia corporis, sed opis dumtaxat et numinis. Sic enim se habent ( Epithal. Jul. ) Ipse pater vobis benedicat episcopus, ipse Praecinat hymnisonis cantica sancta choris. Duc, Memor alme, tuos Domino ante altaria natos, Commendaque precans sanctificante manu. Sed quis odor nares allabitur aethere manans? Unde meos strinxit lux inopina oculos? Quis procul ille hominum placidis se passibus affert Plurima quem Christi gratia prosequitur? Quem benedicta cohors superis circumdat alumnis, Angelici referens agminis effigiem? Nosco virum, quem divini comitantur odores, Et cui side reum splendet in ore decus. Hic vir hic est Domini, numeroso munere Christi Dives, vir superi luminis Aemilius. Surge, Memor, venerare patrem, complectere fratrem, Uno utrumque tibi nomen in Aemilio est. Junior et senior Memor est, mirabile magni Munus opusque Dei, qui minor, hic pater est.
Quae causa solverit hoc matrimonium, an commune conjugum votum, an mors Jae, incertum mihi est; certum tamen solutum ante parentum Juliani mortem. Scripsit enim ad Memorium Augustinus, cum jam diaconus foret Julianus, in haec verba (Epist. 131 ad Memorium): Superiores quinque libri vix filio nostro et condiacono Juliano, quoniam et ipse jam nobiscum commilitat, cognitione digni videbuntur, etc. At tunc temporis diaconis non licebat, aut esse in conjugio, aut certe conjugio uti, ut constat ex Siricio epist. 1 cap. 7, et Innocentio primo epist. 2 cap. 9, et epist. 3 cap. 1, etc.
Fuit Augustino charissimus, saltem eo tempore quo vir sanctus ad Memorium scribebat (Epist. 131). Scribentis enim sunt haec verba plena tenerrimi affectus: Quem quidem (Julianum) non audeo dicere, plus amo quam te, quia nec veraciter dico: sed tamen audeo dicere, plus desidero quam te; mirum videri potest, quemadmodum, quem pariter amo, amplius desiderem. Sed hoc mihi facit spes amplior videndi eum: puto enim quod si ad nos, te jubente vel mittente, venerit, et hoc faciet, quod adolescentem decet, maxime, quia nondum curis majoribus distinetur, et te ipsum mihi expeditus apportabit.
Verum quomodo adolescentem Augustinus vocat, quem diaconum fatetur, cum his temporibus vigeret lex ecclesiastica, de non ordinandis diaconis ante vigesimum quintum annum expletum (Conc. III Carthag. can. 16) Sed forte cum senex Augustinus seni Memorio scriberet, potuit Julianus, qui paulo major esset viginti quinque annis, adolescens prae utroque dici, eodem jure, quod postea jam factus episcopus, immo praetergressus trigesimum quintum annum, appellatus est a sanctissimo viro (Lib. II advers. Jul. cap. 8), confidentissimus juvenis. Eumdem compellat quoque in haec verba (Lib. III cap. 27): Libris tuis, juvenis Juliane, apparet te contra libros meos non invenire quid dicas, et quaerere calumnias, quas nobis loquaciter et inaniter ingeras. Sic Patres concilii Reiensis Armentarium ordinatum episcopum, juvenem vocant.
Quamquam si veterum more aestimetur aetas, facilior occurrit modus quaestionis solvendae. Nam unusquisque dicebatur olim puer usque ad vigesimum primum annum; adolescens, ad vigesimum octavum; juvenis, ad quadragesimum annum; vir, ad sexagesimum tertium, deinde senex (Censorin. lib. de Die nat. cap. 14). Hac autem ratione poterat merito adolescens vocari, etiam qui diaconi munere fungebatur.
Atque hinc obiter patet sensus canonis concilii Carthaginensis, quo jubetur lector, ubi ad annos pubertatis pervenerit, aut uxorem ducere, aut continentiam vovere: Item placuit, ut lectores, cum ad annos pubertatis pervenerint, cogantur, aut uxores ducere, aut continentiam vovere. Nec enim intellexere Patres annum inchoatae pubertatis, qui decimus quartus vitae, sed perfectae, qui vigesimus primus: nam praeterquam quod absurdum videtur coactum fuisse aliquem ecclesiastica lege, vel ad contrahendum matrimonium, vel ad castitatem vovendam, ubi primum attigisset annum decimum quartum aetatis; certe lector temporibus illis non ordinabatur ante decimum octavum annum, quae media pubertas est, atque ita lex posita lectoribus conveniebat eis tantum qui pubertatem mediam praetergressi essent, et perfectam adepti.
Creatus fuit diaconus ante obitum parentum: nam Augustinus scribens ad Memorium (Epist. 101), Julianum appellat condiaconum, simulque facit mentionem matris etiamnum viventis.
Frustra vero est eruditus Vignerius, qui opinatur corruptam Augustini epistolam, et pro condiacono legendum commilitonem quasi vero scripserit Augustinus ( In praef. ad op. quod vocat Perfectum ) ante solutum matrimonium, et non eo potius tempore quo Julianus, jam liber a conjugio, operam studiis navabat, sed saecularibus magis quam sacris, contra officium hominis ecclesiasticis officiis mancipati.
Ab Innocentio ordinatum docet Mercator (Commonit. super nom. Coelestii cap. 3), sed neque tempus orditionis indicat, neque gradum. Ordinationem contigisse puto ann. 416 aut etiam superiore; obiit enim Innocentius ann. 417, die 12 Martii: ergo, cum ab ordinatione Julianus ad obitum Innocentii, perseveraverit (verba sunt Mercatoris) in sincera sententia, et communicans damnatori Pelagii, atque Coelestii, ipse quoque sine dubio praedictos damnaverit, necesse est tempus aliquod inter ordinationem Juliani et obitum Innocentii fluxisse. Quis enim perseverare dicatur in eo, in quo ἀξιόλογον tempus non posuerit?
Opinor item hanc ordinationem intelligendam more veterum de episcopatu. Nam temporibus Zosimi, qui Innocentio successit, et vix sexdecim mensibus Ecclesiae praefuit, Julianum inter episcopos exstitisse constat, tum ex Augustino, tum ex Mercatore, tum ex epistolis duabus, quas ad Zosimum Julianus ipse dedit.
Cujus urbis episcopatum tenuerit, dissentire videntur auctores. Gennadius Capuanum affirmat, lib. de Scriptoribus Eccles. cap. 45; Celanensem Gelasius, in Decret. Sanctae Rom. Eccl., et Beda, praef. in Cantic.; Edanensem Petrus Diaconus, libro de Gratia; Heraclensem vel Atellensem Vossius, lib. de Haeres. Pelag.; Celaniensem Vignerius, loco saepius citato.
Mercator, qui nec ignorare potuit episcopatus locum, nec minorem quam quilibet alius, meretur fidem, quippe aequalis Juliani et provincialis, et quo nihil curiosius, adversarius, Eclanensem episcopum pronuntiat, simulque litem dirimit, et partium quidem altercantium consensu ( Praef. ad Symb. Theod. ). Habet enim consentientem reipsa Prosperum, cujus in melioribus manuscriptis legitur Eclanensis, ut notarunt Pontacus et Scaliger ( Not. ad Chron. Prosp. ). Habet consentientem quoque Gelasium cum Beda: nam apud utrumque notariorum vitio transposita una litterula ex Eclanensi fecit Celanensem. Habet denique consentientem Paulum Diaconum eadem de causa, coalitis scilicet cl in d.
Neque vero dissentit Gennadius, quandoquidem in codicibus melioris notae nulla fit mentio loci, nec legitur ista vox, Capuanus, sed in aliis, Julianus, vir acer ingenio, etc.; in aliis, Julianus episcopus, vir acer ingenio, etc.
Porro hanc opinionem demonstrant Mercatoris Julianum alloquentis haec verba (Lib. Subn. c. 1): Te verissime Ampsanctinae scaturiginis conregionalis tuae teterrimus fetor inflavit. Nam prope Ampsanctum Eculanum positum est, quod in Itinerario Antonini Eclanum dicitur: unde Eclanensis ager in libro de Limitibus, et Eclanensium respublica in inscriptione 446 apud Grutherum.
Fuit vero Eclanum urbs olim episcopalis, apud Hirpinos, inter Campaniam et Apuliam, Benevento urbe metropoli distans viginti milliaribus. Frigentum nunc vocatur, uniturque Abellinensi episcopatui.
Ex his constat Julianum natum esse ante annum Christi 386. Nemo vero poterat tunc temporis, neque episcopus, immo neque presbyter fieri legitime ante trigesimum annum: si ergo Julianus, cum ordinaretur ab Innocentio, utique canonum retinentissimo, trigesimum annum attigerat, natum oportet ante annum 386.
De tempore quo adhaesit Pelagio vel Coelestio divinare vix aliud licet, quam quod diximus in elogio Pelagii. Ab eo jam inde a prima pueritia institutum, significare videntur haec Bedae verba (Lib. I in Cant. cap. 5): Quin potius ipse (Hieronymus) fidem ejus, (Pelagii) vel magis perfidiam, in dialogo Attici et Critobuli, quem vivente Pelagio edidit, cum adhuc Julianus ab eo puerulus, quasi in caverna colubri nutriebatur regulus, divinis expugnaverit ac protriverit eloquiis.
Verum nisi sententia Bedae accommodate ad sensum Isaiae prophetae (Cap. XI, 8) intelligatur, contineatque mysticum quiddam, mirum quantum rationi temporum pugnat, quandoquidem, scribente dialogos Hieronymo, Pelagius in Palaestina, Julianus Romae vix non episcopus versabatur. Beda igitur non incommode locutus dici potest de Juliano, tamquam de tyrone erroris, qui cum a Pelagio per discipulos eruditus fuisset, clam velut in caverna colubri latere amantis, creverit postmodum in magistrum impietatis tanto nocentiorem, quanto regulus colubro pejus venenum spargit.
Fuit acer ingenio, ut tradit Gennadius (Lib. de Script. Eccl. c. 45), operamque diligentem dedit tum saecularibus, tum sacris litteris, sed saecularibus magis, immo eo usque, ut nimius foret in terendis poetis lascivioribus.
De studio litterarum etiam sacrarum, testis Gennadius (Ibid.); de nimio amore saecularium testis quoque Augustinus (Epist. 101); de lectione impurorum poetarum haec habet Mercator (Lib. Subn. cap. 4 et 5): Eleganter scurra loqueris more tuo, et more quo theatrum Arbitri Valeriique detristi, etc.
Nactus erat a natura magnam eloquentiae indolem, quemadmodum scripta ipsius ostendunt: ideoque poterat non immerito videri eloquio clarus, ut a Gennadio dicitur (Ibidem): immo Romanus quidam Demosthenes, ut suis placebat, nisi tanta eloquentiae vis, jactantiae ac maledicentiae vitio, degenerasset in loquacitatem, cujus ubique passim, non a Mercatore tantum, sed etiam ab Augustino accusatur.
Priusquam impietatem Pelagii in se aperiret, clarus in doctoribus Ecclesiae fuit, verba sunt Gennadii (Ibidem), ex quibus conjicere est longe plura scripsisse Julianum quam quae errorem continerent, sed eorum ne memoriam quidem superesse, nisi forte, vel commentarii in Cantica, cujus praefatio fuit libellus de Amore; vel libri de Constantia, cujus, ut praecedentis, meminit Beda (Lib. I in Cantic.). Quamquam utrumque opus spiritu Pelagiano, non scriptum tantum, sed etiam plenum est, primumque a Beda Pelagiani erroris accusatur, secundum nemo qui legerit, absolvat.
Duas scripsit ad Zosimum epistolas, ut ipsemet fatetur, sed suam negat quae ad clericos Romanae Ecclesiae missa fuerat, quamque Augustinus lib. I ad Bonif. refellit. Ejus verba sunt (Lib. I Op. Imp. cap. 1): Facit quoque (Augustinus) mentionem epistolae quam a me ait Romam fuisse directam; sed verba quae posuit nequivimus quo de scripto loqueretur agnoscere; nam ad Zosimum quondam illius civitatis episcopum, super his quaestionibus, duas epistolas destinavi, verum eo tempore quo adhuc libros exorsus non eram.
Ad haec animadverte duo: alterum quod super quaestionibus Pelagianorum bis Julianus ad Zosimum scripserit; alterum quod eo tempore scripserit quo adhuc libros exorsus non fuerat, eos nempe quatuor, quorum mentio fiebat in epistola ipsi tributa, quibusque adversus primum Augustini librum de Nupt. et Concup. pugnabat.
Scripsit quoque epistolam ad Rufum Thessalonicensem, non suo tantum, sed octodecim Pelagianorum episcoporum nomine. Id ipse testatur, cum impurus homo sanctum Augustinum his verbis compellat (Lib. II Op. Imp. cap. 178): Tali argumento praeter impietatem tuam nihil aliud indicatur impietatem, inquam, qua credis, ita esse animarum traducem, in Tertulliani olim et Manichaei profanitate damnatam, sicut etiam corporum; quod tam nefarium est ut cum a nobis in epistola quam ad Orientem misimus fuisset objectum, his libris quos nuper ad Bonifacium misisti, negando a te propulsare coneris.
Scripsit etiam adversus duos Augustini libros de Nupt. et Concup. duodecim libros pro sua haeresi: quatuor nimirum contra primum Augustini, octo contra secundum; nam cum Augustinus Valerio comiti, apud quem catholicis Pelagiani calumniabantur, quasi nuptias damnarent, librum misisset, quo calumniam propulsaret, huic libro quatuor Julianus pro responsione reposuit (Lib. II Retract. cap. 53); ex quibus cum excerpta quaedam, quae Valerius comes per. Alipium in Africam transmiserat, confutasset Augustinus lib. II de Nupt. et Concup. adversus hunc ipsum mira loquacitate octo illos effudit, quibus respondet Augustinus opere postremo, quod Possidius imperfectum, in Indiculo, altercationem Gennadius, loco saepius citato, perfectum appellavit Vignerius, in praefatione ejusdem operis.
Unde redarguas non tantum Gennadium Honoriumque Augustodunensem, qui opus illud ab altercatione videntur distinguere; sed etiam vel maxime recentiores nonnullos, qui opinantur sex libris Augustini Julianum octo suos rependisse, iisque octo Augustinum opere postremo respondisse. Nec enim Julianus videtur umquam legisse, ut refert Mercator ( In praef. lib. Subnot. ), sex libros ab Augustino adversus suos quatuor conscriptos.
Inclinavit magis in partes Coelestii quam Pelagii; id est, minus de gratia Dei quam de peccato originali adversus fidem catholicam disputavit. Id cum non obscure constet ex libris quatuor recensitis, tum ex opere postremo manifeste patet, in quo per se tantum has quaestiones movet: An peccatum Adae ita nocuerit suis omnibus posteris, ut rei peccati nascantur? Quomodo peccatum istud propagetur? Utrum parvuli etiam fidelium in aeternum pereant, si non baptizentur? An morbi caeteraque id genus mala, morsque ipsa ex Adami peccato originem duxerit? Unde malum, et qua ratione importatum in opus Dei? Qui dissentiant super ea re, et super origine peccati catholici a Manichaeis? Quid concupiscentia, unde orta, quas habeat vires, an per se mala? etc. De gratia Christi vix ac ne vix quidem, etiam trahente per vim Augustino, loquitur.
Nunc opportunum videtur omnia quae praemisimus ordine temporum disponere, ut caetera quae sequuntur eadem ratione tractentur.
Natus est ergo Julianus, ut tardissime ann. 386, lector factus ann. 404, matrimonio junctus ann. 407, adeptus diaconatum ann. 411, ad sacerdotium evectus ann. 416, in professione fidei catholicae constans, saltem specie tenus, usque ad ann. 417, quo contigit defungi fato Innocentium prid. id. Martias, cujus reverentia retinebatur in officio, ut docet Mercator (In Commonit. cap. 3). Augustinus tamen scribit monitum ab Innocentio Julianum, ita ut si monentem non sprevisset, utique in haeresim non incidisset.
Ad ann. 417 videntur pertinere quae Mercator refert de Juliano Romae disputante, his verbis (Lib. Subn. cap. 8, part. II): Meminimus enim tempore quo praesens in urbe Roma cum participibus hujus amentissimi erroris tui, in nonnullis simplicioribus Ecclesiam ventilabas, qualiter interrogabas, quid est peccatum, inquiens, malumne aliquid, an bonum? malum utique respondebatur tibi. Ad haec addebas: Deusne hujus mali auctor et opifex? Absit, absit, exclamabatur, etc.
Pertinent etiam procul dubio quae Julianus ipse de causa suscepti patrocinii haeresis Pelagianae afflictae gloriatur his verbis (Lib. II Op. Imp. cap. 10): Nunc postquam pro medicamine Manichaeorum scoria dogmatum impurissimorum coepit offerri, et delectationi accessit auctoritas, ut concessu pene mundi membripotens regina mentium, expugnatrix honestatis, et invicta animorum omnium captivatrix turpitudo baccharetur: nobis tanto honestior, quanto durior tuendae veritatis causa facta est, quia contra praecipites populos, et suis remediis infensos, non multum valet veritas, oratioque medicantium. Quid igitur? horumne intuitu receptui canere debebimus, et contumelias nostras ulcisci silentio, ac de conscientiae portu aliorum ridere naufragia? Verum contradicit huic odio, primo benignitas quam generi debemus humano; deinde spes et fides quam habemus in Deum, qui extra id quod frequenter desperatas temporum levavit ruinas, constantiam tamen, quam usque ad mortis horam exercere voluit, etsi nullum impraesentiarum consequeretur effectum, aeterna remuneratione donavit.
Anno 418 tres scripsit epistolas: unam ad Zosimum, cujus fragmenta refert Mercator, lib. Subn. cap. 7, num. 9; alteram ad eumdem qui libellus Fidei, quem primi edimus in lucem dissertatione 5; tertiam ad Rufum Thessalonicensem, quam tribus posterioribus libris (II, III et IV) ad Bonifacium Augustinus refellit. Posteriores vero duas, non suo solum nomine, sed octodecim episcoporum Siculorum dedit.
Nihil vero obstat quominus episcopi isti, etsi ex Italia ejecti in concilio Ephesino dicantur (Vide Sirmond. in Advent. cap. 5), Siculi reipsa fuerint, cum Sicilia Italiae nomine tunc temporis comprehenderetur.
Hac occasione obiter corrigendus locus ille synodicae relationis Patrum Ephesinorum ad sanctum Coelestinum (Part II conc. Eph. act. 5), ubi sermo fit de episcopis qui se ad partes Joannis Antiocheni adjunxerant pro Nestorio, et adversus Cyrillum et Memnonem depositionis sententiam dixerant: Cum ipsis etiam erant Pelagiani et Coelestiani, ac nonnulli de iis qui ex Thessalia ejecti fuerant: καὶ τῶν ἀπὸ Θεσσαλίας ἐκβεβλημένων τινές. Legendum enim, καὶ τῶν ἀπὸ τῆς Ἰταλίας, etc.
Anno 419 ineunte, aut sub praecedentis exitum, elaboravit quatuor libros adversus primum Augustini de Nupt. et Concup. Neque enim, ut ipse testatur (Lib. I Op. Imperf. cap. 16), libros hosce exorsus fuerat eo tempore quo duas epistolas destinavit Zosimo. Destinavit vero, ut docet Mercator (Lib. Subn. cap. 7, part. IX), quando conventus detrectavit cum universa Ecclesia per totum orbem Pelagium Coelestiumque damnare. At non prius conventus est quam missa fuerit ad omnes orbis episcopos tractoria Zosimi, quae cum missa sit circa finem Maii ann. 418, cumque Zosimus die 26 Decembris ejusdem anni obierit, oportet Julianum Zosimo rescripsisse ann. 418 jam affecto, atque ita non alio quam quo dictum est tempore libros quatuor adversus Augustinum elaborasse.
Adde quod eos, licet forte prius elucubratos, non videatur edidisse nisi sub medium anni 419; nec tamen adhuc palam, sed Pelagianorum more clanculum, et apud fidos tantum; unde accidit ut opus integrum haberi non potuerit incontinenti, sed excerpta dumtaxat, eaque non admodum fidelia, quae a Valerio comite accepta, Alipius Augustino detulit. Libri vero ipsi nonnisi post annum, et post curiosam inquisitionem, in manus Claudii episcopi venerunt (Ep. ad Claud. quae praefigitur lib. I cont. Julian. et alibi passim).
Verum longe validius argumentum suppeditant haec Augustini verba Julianum alloquentis: Memento sane quemadmodum de constituendo episcopo dissensionem populi Romani insultabundus objectas, et eam vocas ultionem Dei (Lib. VI advers. Jul. cap. 4). Ex iis enim intelligimus scripsisse Julianum durante dissensione qua, post Zosimi mortem, alii Bonifacium, alii Eulalium habere pontificem contendebant (Baron. ad ann. 419). Ergo, cum dissensio a die 27 Decembris ann. 418 usque ad 8 Aprilis anni sequentis duraverit, necesse est fateri libros de quibus agitur eo tempore quo dictum est conscriptos.
Anno 421, pulsus ex Italia, vel in Siciliam fugit, vel potius in Orientem. Ad expulsionem pertinent haec verba Prosperi (Lib. cont. Coll. cap. 41): Quando sanctae memoriae papa Bonifacius piissimorum imperatorum catholica devotione gaudebat, et contra inimicos gratiae Dei non solum apostolicis, sed etiam regiis utebatur edictis. Quid enim est edictis uti, praeterquam ea exsecutioni mandare? Aut quae edicta intelligi possunt, praeter illa tria quorum unum prid. kal. Maias, Honorio XII et Theodosio VIII AA. CC., alterum 5 id. Julias, Monaxio et Plinta coss. Ravennae; tertium a Constantio, Eustachio et Agricola coss. datum est? Aut quid edictis illis, praeter expulsionem Pelagii et Coelestii, episcoporumque subscribere damnationi recusantium depositionem jubebatur?
Pertinent forte ad locum fugae versus ejusdem Prosperi (Carm. de Ing. cap. 2) : Praetereo, quanto fuerit bene mota tumultu Clara Ephesos, non passa suis consistere tectis Vasa irae, et morbi flatus, et semina mortis: Quaque fide tellus etiam Trinacria fervens Agmen vipereum propriis exegerit oris. quamquam ex Italia pulsos, immo ex Occidente toto, credibilius est in Orientem successisse, ut postea dicetur.
Denique de fugae tempore certam faciunt fidem, tum verba Prosperi de Bonifacio quae retulimus, tum quae postea consequentur.
Anno 422, pulsus ex Occidente, in Ciliciam profectus est ad Theodorum Mopsuestenum, qui primus Coelestianae haeresis auctor et parens, ut post mutuam de suis rebus collationem, factamque conjurationem, conjunctis viribus adversus Augustinum pugnarent.
Audiendum super ea re Mercatoris testimonium, qui solus historiam nos docuit ( In praef. ad refut. symb. a Theodoro conscripti): Simul, inquit, admonere volui Julianum, ex episcopo oppidi Eclanensis haereticum Pelagianum seu Coelestianum, hunc secutum esse Theodorum, ad quem peragratis terris, et exarato mari, atque Oriente lustrato, cum sociis et participibus suis magno nisu, tamquam ad Christianorum dogmatum praedicatum magistrum, tetendit, ut de haeresi Pelagiana seu Coelestiana, quam defendendam et sequendam suscepit, ab ipso confirmaretur. Atque inde velut instructior octo contra fidem catholicam potius quam contra sanctae memoriae Augustinum, volumina illa, ut putat, prudentissima conderet.
Et in capite ultimo Subnotationum, Julianum alloquens: Aliud in pectore clausum, aliud promptum in lingua habens, novus atque egregius disputator, id nunc in isto opere tuo, post tam longum tempus elaborato in Cilicia ingeris: necessaria igitur capituli repetitione, quid mari exarato, et Oriente lustrato novum inauditumque inde attuleris, denuo perscrutemur.
Ex his vero concludo aliquamdiu Julianum substitisse in Cilicia apud Theodorum, ibique postremum suum opus octo libris comprehensum elaborasse, confectumque inde in Occidentem retulisse.
Porro scripsisse quoque Theodorum adversus Augustinum demonstrant quae sunt apud Mercatorem ex quinque libris ab eodem Theodoro conscriptis adversus Augustinum fragmenta non minima, quibus praefigitur hic titulus: Cujus perfidiae sit praefatus Theodorus, ex scriptis ejus quae de Graecis transtulimus, approbemus. Et paulo post: Theodori Mopsuesteni de secundo codice libro quarto folio decimo contra sanctum Augustinum defendentem originale peccatum, et Adam per transgressionem mortalem factum, catholice disserentem, etc.
Anno 423 habita est in Cilicia synodus in qua Julianus cum sua haeresi damnatus est, ipso quoque Theodoro Mopsuesteno in damnationem, saltem verbo tenus consentiente. Ita Mercator ( In praef. ad refut. symb. Theod.): Agnoscat supradictus Julianus ex hac translatione, si legere non fastidierit, manente apud memoratum Theodorum illa qua eum diximus mala fide secum Nestorium decepisse, etiam sibi magis suoque dogmati, de quo male turgidus et malesanus libros confecit, esse contrarium; seque etiam, post de Cilicia abscessum, ab eo in episcoporum provinciae suae conventu anathemate esse damnatum, etc.
Anno 424 rediit, ut opinor, Julianus ex Oriente in Italiam; nec alia redeundi causa fuit quam quod hominem hinc quidem vehemens amissi episcopatus desiderium teneret, inde vero vana spes retractandae totius causae mulceret. Nam postquam rescivit obiisse Bonifacium pontificem, a quo depositus fuerat, et Honorium atque Constantium imperatores, quorum edictis exsulare coactus fuerat; rescivit item Bonifacio successisse Coelestinum, virum longe Sixto competitore mitiorem; ausus est sperare nonnullam commutationem rerum. Verum spes audentem lusit; nam, ut ait Prosper (Lib. cont. Coll. cap. 31): Venerabilis memoriae pontifex Coelestinus, cui ad catholicae Ecclesiae praesidium multa Dominus gratiae suae dona largitus est, sciens damnatis, non examen judicii, sed solum poenitentiae remedium esse praestandum, Coelestium, quasi non discusso negotio audientiam postulantem, totius Italiae finibus jussit extrudi: adeo et praedecessorum suorum statuta et decreta synodalia inviolabiliter servanda censebat, ut quod semet meruerat abscindi, nequaquam admitteret retractari.
Tunc temporis porro non solum Coelestium, sed Julianum quoque ex Italia rursus ejectum a Coelestino, fatetur ipsemet Julianus in epistola Nestorii ad Coelestinum, quae ejectorum querelas continet in haec verba (I part. conc. Ephes. c. 16): Julianus quidam, et Florus, et Orontius, et Fabius, dicentes se Occidentalium partium episcopos, saepe et piissimum et praedicatissimum imperatorem adierunt ac suas causas defleverunt, tamquam orthodoxi temporibus orthodoxis persecutionem passi. Et paulo post: Ne canonicam indignationem beatitudinis tuae, quae contra eos pro sectis religionis forte probata est, aliud quiddam quam hoc aestiment (Ibid. cap. 17), etc. Et epistola 2: Saepe scripsi beatitudini tuae propter Julianum, Orontium et caeteros, qui sibi usurpant episcopalem dignitatem, et creberrimam aditionem apud piissimum et praedicatissimum imperatorem faciunt, nosque concidunt frequentibus lamentationibus, tamquam temporibus orthodoxis de Occidente projecti.
Anno 425, ipsa quoque Constantinopoli, ut opinor, ab Attico pulsus est cum Coelestio aliisque episcopis, Orontio, Floro, Persidio, Marcellino, Fabio, etc.; nam de Attico canit Prosper (Carm. de Ing. cap. 2): Quid loquar et curam magna quam gessit in urbe Constantinopoli docto bonus ore sacerdos Atticus, antiqua legatos haereticorum Confutando fide: de qua tunc impia corda, Quamvis se obductae tegerent velamine formae Judicii, tacitae tulerunt tormenta repulsae? In eumdem sensum accipi debent quae scribit Coelestinus ad Nestorium (I part. conc. Ephes. cap. 18): Hos quoque haereticos, inquit, de quibus nos, velut eorum quae gesta sunt nescius, consulere voluisti, sedibus suis injusta dicentes expulit justa damnatio, quos illic invenisse requiem non putamus esse mirandum, etc. Cur tamen ea quae in hoc tunc sunt acta quaeruntur, cum certum sit illinc ad nos a catholico tunc antistite Attico gesta directa?
Ex his enim constat (Ibid. cap. 16 et 17) ab Attico fuisse pulsos urbe regia episcopos illos, quorum nomina suis in litteris Nestorius posuerat. Posuerat vero Juliani, Flori, Orontii, Fabii, etc.
Anno 426, ex Italia rursus Constantinopolim fugiens Julianus, publicavit, ut conjicio, libros octo, quae ex Cilicia asportatos cum fidis tantum hominibus hactenus communicaverat. Duo conjecturam adjuvant.
Primum, quod, Attico VI idus Octobris anni praecedentis defuncto, Sisinnius prid. kal. Martii hujus anni successerat in Constantinopolitanam sedem, vir, ut loquitur Marcellinus, sanctae simplicitatis, et simplicis sanctitatis (In Chron. ind. 9, Theodos. XII, et Valentin. II coss.); ideoque visus Juliano opportunus qui haereticorum artibus, hypocrisi et mendacio, deciperetur, deceptusque imperatoris animum erga homines qui se orthodoxos dicebant et orthodoxis temporibus persecutionem ex subreptione pro fide catholica passos (Ep. 2 Nestor. ad S. Coelestinum), placaret; quamquam sua spes rursus hominem fefellit, Sisinnio constanter Attici vestigiis insistente, ut docet Coelestinus (I part. conc. Ephes. cap. 17).
Alterum, quod Augustinus, cum ex libris octo Juliani quinque priores accepisset ab Alipio, respondere quarto jam coeperat, quo tempore scripsit ad Quodvultdeum ( In epistola quae praefigitur lib. de Haeres. ), efflagitantem ut de haeresibus commentarium elaboraret, simulque, partitis temporibus, et responsioni quam Alipius urgeret, et retractationi librorum quam ipse ardenter absolutam cuperet, instabat. At scripsit ad Quodvultdeum ann. 427.
Anno 428, cum Nestorius Theodori discipulus Ecclesiae Constantinopolitanae regimen accepisset, Julianus cum sociis multa spe plenus, venit in urbem regiam ut novi episcopi ope imperatoris animum suis querelis inflecteret.
De adventu et querelis testimonium fert ipse Nestorius in utraque ad Coelestinum pro Pelagianis epistola, quarum verba relata sunt ad ann. 426 (I part. conc. Ephes. c. 15 et 16).
Pro tempore faciunt, tum praedictae epistolae, quarum priorem hoc anno scriptam demonstramus in notis ad Mercatorem; tum edictum Theodosii datum III kal. Julii Constantinopoli, Felice et Tauro coss., adversus haereticos (Leg. 15 de Haer. Cod. Theod.), quorum omnium nomina praeterquam Pelagianorum diligenter recensentur.
Fuit autem Nestorius imperatori auctor edicti ferendi, quippe qui, ut ait Vincentius Lirinensis (In Commonit. cap. 16), ut uni haeresi suae aditum patefaceret, cunctarum haereseon blasphemias insectabatur; et, ut scribit Cassianus (Lib. I de Incarnat. cap. 3), consanguineae sibi improbitati improbo suffragabatur affectu, sciens ejusdem se esse sensus, ejusdem spiritus, et ideo dolens cognatam sibi haeresim ab Ecclesia esse disjunctam. Immo jam tum cogitabat de suis partibus Pelagianorum multitudine augendis, quod et reipsa praestitit in concilio Ephesino; ideoque ipsos, ut ait Mercator ( In praefat. ad tract. Nestor. adversus Pelag.), interim in amicitiam censuit suscipiendos, spem absolutionis promittens, etc.
Anno 429, obtulit Mercator imperatori Theodosio Commonitorium adversus errorem Coelestii et Juliani, aliorumque episcoporum sequacium: quo accepto, imperator Julianum Coelestiumque, et reliquos, Constantinopoli ejecit (I part. Oper. Mercatoris ). Id demonstrat Commonitorii titulus: Exemplum Commonitorii, quod super nomine Coelestii Graeco sermone a Mercatore datum est, non solum Ecclesiae Constantinopolitanae, sed etiam plurimis religiosissimis viris, oblatum quoque piissimo principi Theodosio semper augusto. Id ipsum ex Graeco in Latinum translatum per eumdem Marium Mercatorem Christi servum, in consulatu Florentii et Dionysii vv. cc. Per quod Commonitorium cognito funestissimo errore, imperiali praecepto tam Julianus defensor et sequax ejus, cum caeteris sociis et participibus suis, quam postea idem Coelestius de Constantinopolitana urbe detrusi, in synodo quoque Ephesiensi ducentorum septuaginta quinque episcoporum sententia postmodum in praesenti damnati sunt.
Anno 430, Coelestinus de Juliano aliisque episcopis Coelestii fautoribus synodum habuit Romae, ex qua Nestorio respondit datis III id. Augusti litteris, quas Nestorius die dominica VII id. Decembris per manus quatuor episcoporum, Theopempti, Danielis, Potamonis et Macarii, in Ecclesia accepit (I part. conc. Ephes. cap. 17, II part. act. 2). Haec manifeste probantur, partim ex dissertatione nostra de Synodis, partim ex litteris Coelestini, partim ex relatione episcoporum in concilio Ephesino act. 1, partim ex titulo sermonis sexta die, post acceptas litteras, in Ecclesia habiti, qui apud Mercatorem ita legitur (Part. II Oper. Mercat.): Nestorii sermo in ecclesia habitus, in qua litteras Coelestini Romani episcopi et Cyrilli Alexandrini denuntiationis accepit VII idus Decemb. consulatu Theodosii XIII et Valentiniani III Augustorum, post sextum diem quam litteras sumpsit.
Anno 431, Julianus cum suis damnatus est in concilio Ephesino oecumenico, cum prius in conciliabulo schismatorum visus fuisset absolutus.
Absolutionis illius meminit Gregorius Magnus (Libro V Regesti epist. 14, et lib. VI epist. 61), ubi scribit a schismaticis definitum de Adae anima, quia in peccato mortua non fuerit, eo quod diabolus in cor hominis non ingrediatur; et si quis hoc dixisset, anathema esset. At alio in loco (Lib. VII epist. 48) historiam illius prolixius narrat, docetque in multis codicibus permixta fuisse acta catholicae synodi cum gestis schismaticorum. Verum in ejusmodi gestis, qualia nunc habentur, nihil tale continetur.
Condemnationis mentionem faciunt, praeter Mercatorem in titulo Commonitorii, ipsi patres Ephesini, tum in canonibus, tum in relatione ad sanctum Coelestinum his verbis (Part. II conc. Ephes., act. 5 et 7): Perlectis in sancta synodo Commentariis actorum in depositione impiorum Pelagianorum et Coelestianorum, et quae a pietate tua de ipsis decreta et constituta sunt, judicavimus et nos ea solida firmaque permanere debere, et idem omnes tecum statuimus, eos pro depositis habentes.
Anno 432, de damnatis Coelestianis rescripsit Coelestinus tribus epistolis post synodum datis, una scilicet ad Patres synodi, altera ad Maximianum Constantinopolitanum episcopum, tertia ad ejusdem urbis clerum (II part. conc. Ephes. cap. 20, 22 et 23). Datae vero notantur idib. Martiis, Flavio, Aetio et Valerio coss., formamque continent recipiendorum haereticorum qui ab hac haeresi ad Ecclesiam redirent.
Anno 439, contigere quae narrat Prosper chronographus in hunc modum (In chron. Theod. XVII et Festo coss.): Hac tempestate Julianus Eclanensis jactantissimus Pelagiani erroris assertor, quem dudum amissi episcopatus intemperans cupido exagitabat, multimoda arte fallendi correctionis speciem praeferens, molitus est in communionem Ecclesiae irrepere; sed his insidiis Sixtus papa, diaconi Leonis hortatu, vigilanter occurrens, nullum aditum pestiferis conatibus patere permisit, et ita omnes catholicos de detectione fallacis bestiae gaudere fecit, quasi tunc primum superbissimam haeresim apostolicus gladius detruncasset.
Anno 440, scribit Vignerius ( In praefat. ad Opus postremum ) Julianum ad insulam Lirinensem appulisse, ibique Faustum abbatem, a quo cum exceptus humaniter et per aliquot menses fotus fuisset, in partes sui erroris traxisse. Sed cogitando assequi nondum potui cujus testimonio id scribat. An sui illius mystici codicis, qui penitus latet? An aliorum auctorum qui possint consuli? Cujuscumque tamen testimonium illud fuerit, non facile obtinebit a me fidem.
Si enim Lerinum venit Julianus, certe post secundam ex Italia a Sixto pontifice ejectionem, quo tempore omnibus Ecclesiae fulminibus percussus, omnibusque principum interdictis expulsus, vagabatur tamquam alter Cain. At tunc temporis Faustus propter sanctitatem morum a Maximo viro sanctissimo in suum abbatis locum suffectus fuerat. Quomodo igitur per aliquos menses infamem hominem vir famae integer fovisset? Quomodo sanctus abbas familiariter, ut erat opus ad ineundam erroris societatem, usus fuisset haeretico? Quomodo id accidere potuisset sine tot sanctorum monachorum Vincentiique, Julianum alioquin exsecrantis, querela?
Deinde si qua Pelagiani erroris fuligo Lirinensibus adhaesit, ut adhaesit sane, ea certe non ex Juliani, sed ex Cassiani societate, et multis quidem ante annis, ut ex Commonitorio Vincentii colligitur, afflata est.
Denique Eaustus, cum libros de Gratia et Libero Arbitrio, longe post haec tempora, factus episcopus, scripserit, si societatem erroris cum Juliano fecisset, quomodo peccati originalis oppugnatores, quorum ducem tunc temporis Julianum sciebat, insectatus fuisset tam vehementi oratione quam ista est (Lib. de Grat. et Lib. Arb. c. 2) Sed forsitan dicas, Cum haec disseris, nuptias damnare deprehenderis? Non ita est, ordinatio nuptialis ex benedictione coepit, generatio corruptionis ex transgressione coepit, immaculatos thoros caro maledictioni addictae maculavit, et superbiae spiritus simplicem corrupit affectum, et sicut immortalitatis privilegium, ita donum perdidit puritatis; non in querelam vocatur nuptialis gratia, sed obscoenae passionis injuria; non aurum in culpam venit, sed quidquid auro obrizo adulterinum fraus iniquitatis admiscuit, sicut Pelagii spiritum, ad meliora studia a Deo conditum, corruptione pestifera nequitiae auctor infecit, etc.
Poterat forte Vignerius, ut erat in paucis eruditus, has rationes non tantum solvere vi ingenii, sed etiam arguere testimonio sui illius codicis qui jure desideratur.
Ad annum 444 referre solent historici id quod habet auctor libri de Promissionibus et Praedictionibus Dei (Part. II cap. 6), Prospero tributi: In Italia quoque nobis apud Campaniam constitutis, dum venerabili et apostolico honore nominandus papa Leo Manichaeos subverteret, et contereret Pelagianos et maxime Julianum, etc.
Anno 447, sanctus Leo modum praescripsit quo recipiendi forent qui a Pelagiana seu Coelestiana haeresi ad fidem catholicam redirent; sic enim scribit ad Nicetam Aquileiensem (Epist. 86): Damnent apertis professionibus suis superbi erroris auctores, et quidquid in doctrina eorum universalis Ecclesia exhorruit, detestentur; omniaque decreta synodalia, quae ad excisionem hujus haereseos apostolicae sedis auctoritas confirmavit, amplecti se, et in omnibus approbare, plenis et apertis ac propria manu subscriptis protestationibus eloquantur. Nihil in verbis eorum obscurum, nihil inveniatur ambiguum; quoniam novimus hanc istorum esse versutiam, ut in quacumque particula dogmatis exsecrandi, qua se a damnatorum societate discreverint, nihil sibi sensuum suorum existiment esse non salvum; cumque omnes definitiones suas ad subrependi facilitatem improbare se simulent, atque deponere, hoc tibi tota arte fallendi, nisi intelligantur, excipiant, etc.
Anno 454, aut praecedente, mortuus est Julianus, in ignobili oppido Siciliae, cum in eo post peragratum orbem, instar fugitivi Cain, consedisset, et ex episcopo ludimagister pueros aliquandiu docuisset. De loco alium non habeo testem quam Vignerium ita scribentem ( In praef. saepius cit.): Vixit sane ad beati Fulgentii tempora, qui eum alterum Cain, hoc est, profugum, et omni loco extorrem appellat. Denique obiit in ignobili Siciliae vico apud Pelagianos ex episcopo ludimagister. Mortuo tumulum posuerunt cum hac inscriptione, quae nono saeculo adhuc legebatur: HIC IN PACE QUIESCIT JULIANUS EPISCOPUS CATHOLICUS.
De tempore, haec habet Gennadius (Lib. de Script. Eccl. cap. 45): Hic Julianus eleemosynis, tempore famis et angustiae, indigentibus omnibus suis prorogatis, multos miserationis specie, nobilium praecipue religiosorum, illiciens haeresi suae sociavit. Moritur Valentiniano Constantii filio imperatore.
Ex hoc testimonio concludere licet obiisse Julianum, non tantum ante ann. 455, quo Valentinianus occisus est, sed circa 453. Sic enim interpretanda puto Gennadii verba, quasi scripsisset, imperante adhuc Valentiniano, id est, paucis ante annis quam imperare desineret.
Gennadium accusat Vignerius immanis erroris, siquidem Julianus ad tempora sancti Fulgentii pervenerit: quod confecturum se spondet certis probationibus, tam ex Fulgentio quam ex aliis scriptoribus, simulque plura id generis, quae multos latent, asserturum.
Intelligit autem vir eruditus nomine Fulgentii libros quos sanctus ille episcopus adversus Faustum scripsit, quosque apud se habuit in manuscripto codice cum viveret. Sed oportuit codicem esse mendosum; nam Fulgentius natus est ann. 464 (Vita S. Fulg. cap. 1), Ruspensem Ecclesiam regendam suscepit ann. 504 (Cap. 17), libros adversus Faustum absolvit paulo ante mortem Trasamundi, suumque ab exsilio in Africam reditum, qui contigit ann. 522 (Cap. 28); fato functus est ann. 529 (Cap. 30); et proinde floruisse dici debet medio inter nativitatem et obitum tempore, id est, circa annum 480.
Haec cum certo constent, quaero ad quae tempora Fulgentii pervenisse dicatur Julianus. An ad tempora morientis, aut etiam scribentis contra Faustum? An ad florentis, aut nascentis? Si ad tempora morientis; ergo Julianus protraxisset vitam ad 143 annum; tot enim anni intercedunt inter ortum Juliani et obitum Fulgentii, cum ille natus sit ann. 386, aut etiam prius, iste obierit ann. 529.
Si ad tempora scribentis; ergo Julianus vixisset ad annum 136. Si ad tempora florentis; ergo Julianus centenario major obierit, ut rationibus annorum constat. Si ad tempora nascentis; ergo non immaniter erravit Gennadius, sed ad summum novem annis. Potest enim Julianus dici uno ante Valentinianum anno mortuus, id est, ann. 455, cum natus sit Fulgentius ann. 464. Verum in hac parte major Gennadio, quam Fulgentio, aut alteri aequalis aetatis scriptori, fides adhibenda est, quippe viciniori et ea scribenti quae fere haberet ante oculos.
Videtur ergo vixisse Julianus saltem 68 annos, 38 Ecclesiam turbavisse, et tandem misere periisse, homo inquietus ac superbus, indignus sane, inquit Lirinensis (In Commonit. cap. 40), qui inter unitos fide, et exaequatos humilitate, divinitus respiceretur, dum viveret, quo malo nullum acerbius cogitari potest. Unde post expositam Apostoli sententiam: Si quis ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 38), de rerum spiritualium magistro qui suas opiniones caeteris praeferat, et ab universorum sensibus recedat, id ait: Juxta apostolicam comminationem Pelagiano illi provenisse cernimus Juliano, qui se collegarum sensui aut incorporare neglexit, aut excorporare praesumpsit.
De scriptis a Juliano dictum est antea.
CAPUT VII De Anniano diacono Celedensi. Hactenus inter defensores haeresis Pelagianae recensuimus Annianum quemdam, ejusque tum in praefatione meminimus, tum in elogio Pelagii, Praeivit nobis Hieronymus (Epist. 20, inter Augustin.), dum rescriberet Alipio et Augustino. Aiebat enim: Quaeritis utrum rescripserim contra libros Anniani pseudodiaconi Celedensis, qui copiosissime pascitur, ut alienae blasphemiae verba frivola subministret: sciatis me ipsos libros in schedulis missos a sancto fratre Eusebio presbytero suscepisse, non ante multum temporis, et exinde, vel ingruentibus morbis, vel dormitione sanctae et venerabilis filiae vestrae Eustochii, ita doluisse, ut propemodum contemnendos putarem. In eodem enim luto haesitat, et, exceptis verbis tinnulis atque emendicatis, nihil aliud loquitur. Tamen multum egimus ut, dum epistolae meae respondere conatur, apertius se proderet, et blasphemias suas omnibus patefaceret. Quidquid enim in illa miserabili synodo Diospolitana dixisse se denegat, in hoc Opere profitetur, nec grande est ineptissimis naeniis respondere. Si autem Dominus vitam tribuerit, et notariorum habuerimus copiam, paucis lucubratiunculis respondebimus, non ut convincamus haeresim emortuam, sed ut imperitiam atque blasphemiam ejus nostris sermonibus confutemus. Meliusque hoc faceret sanctitas vestra, ne compellamur contra haereticum nostra laudare.
Hieronymi verba retulimus, prout legi solent in vulgatis editionibus, etsi emendari debent, quod postea videbitur. Ea vero quaestionem fecerunt, in qua eruditi diligentius forte quam felicius versati sunt: Quis, nempe, homo ille, de quo sermo fit? An interpres homiliarum quindecim Chrysostomi, quem cum Anniano viro illustri confudit Sigebertus (De Script. cap. 70) An ipsemet Pelagius nomen ementitus, quod visum Jansenio Iprensi? An Valerianus quidam Cyrillum conatus in partes Pelagianas adducere, quod putat Baronius? An Julianus ipse, quod non nemini venit in mentem?
Priusquam hae quaestiones, aliaeque affines solvantur, accipiendi sunt characteres quibus Hieronymus designat hominem de quo scribit. Appellat eum Annianum, dicitque diaconum Celedensem: dicit etiam copiosissime pasci ut alienae blasphemiae verba frivola subministret, scribere verbis tinnulis et emendicatis pro Pelagianis partibus, post emortuam et suffocatam haeresim, tunc temporis cum Hieronymus ipse Augustinusque viverent. Videndum cui tandem notae illae septem conveniant.
§ I. De interprete homiliarum quindecim Chrysostomi, qualis fuerit, etc. Plures habentur homiliae Chrysostomi Latinitate olim donatae, ex iis quindecim nunc spectantur, octo scilicet priores in Matthaeum, quibus praefigitur epistola Anniani ad Orontium episcopum, testantis se has ipsas homilias in Latinum sermonem vertisse; et septem de laudibus Pauli, quibus pariter praeponitur epistola Anniani ad Evangelum presbyterum, cui mittit Opus a se translatum.
Unum esse, et illarum octo, et istarum septem homiliarum interpretem, praeterquam quod eruditi confitentur, dilucide ostendit idem nomen utrique Operi praepositum, idem utrobique stylus, eaedem sententiae, idem studium erga Pelagianos, idem odium adversus Augustinum, quem Traduciani et Manichaei nomine apud Pelagianos vulgato appellat.
De nomine Anniani, renuntiant oculi, de stylo judicat quisquis gustum habet, conformitatem sententiarum vel hoc unum satis exemplum ostendit. Qui enim scribit ad Orontium, cum de Chrysostomo loquitur: Ita, inquit, nostrum concinit per universa sententiis, ut eos pene quos numquam vidit, omnino ad omnem Scripturarum intelligentiam informasse credatur. Qui autem ad Evangelum: Ut videatur, ait, non tam praesentes informasse discipulos quam nobis contra verae fidei oppugnationem auxilia praeparasse. Quantus enim ille adversus necessitatem! Quantus pro libero surgit arbitrio! Quam nostrorum libris ubique concinens!
Utriusque modi homiliarum interpretem studii erga Pelagianos, et illius quidem propensissimi, utraque epistola accusat: prior enim est ad Orontium, unum de episcopis ob haeresim Pelagianam ex Italia ejectis; posterior ad Evangelum, ejusdem factionis presbyterum. Prioris scriptor se testatur cum episcopo pro fide perpeti tentationem; posterioris auctor se cum presbytero consolationem ex eo percipere, quod ab erudito et illustri Orientis magistro videret eam quam Traducianus in ipsis oppugnat astrui veritatem.
Quid quod utraque epistola non tantum conviciis in catholicos, et praesertim in Augustinum, sed etiam sententiis artibusque Pelagianorum referta est, scilicet laudibus naturae humanae; liberique arbitrii, ac possibilitatis mandatorum Dei exaggeratione, etc.
Adde quod in epistola ad Evangelum, post expositum argumentum singularum Chrysostomi homiliarum de laudibus Pauli, haec habentur: In quibus sanctum illum doctorem, Vas electionis, pro cunctarum speculo virtutum, variis modis proposuit, solvendo omnes illas quaestiones, quibus Traducianus obtinens beatum Paulum vitiorum offuscatione commaculat, ut scilicet fidelibus suis apostolico exemplo peccata conciliet. Alludit scilicet ad id quod calumniose Pelagiani objicere solebant catholicis, et Augustino maxime: quasi dicerent, Apostolum Paulum, vel omnes apostolos semper immoderata libidine fuisse pollutos (Lib. I ad Bonif. cap. 8).
Porro autem interpres ille neque episcopus fuit, neque presbyter. Nam Orontium vocat patrem, et Evangelum sanctum presbyterum: vocaturus utique, illum quidem coepiscopum, si fuisset ipse episcopus; istum vero compresbyterum, si presbyter; utrumque fratrem, si in eodem gradu constitisset, ut ferebat mos illorum temporum.
Scripsit temporibus Augustini, quibus nempe et Orontius vixit, et haeresis Pelagiana, strenue rem urgente Augustino cum suis, acrius premebatur, immo jugulabatur, atque etiam emoriebatur. Sic enim alloquitur Orontium (In praef. ad homil. Chrysost. in Matth.): Me inter eas, quas pro fidei vobiscum amore perpetimur, tentationum procellas, et a moerore simul et a torpore subducis, animumque anxietate marcentem ad studium litterarum remitis. Et paulo post: Hoc maxime tempore, quo per occasionem quarumdam nimis difficilium quaestionum aedificationi morum atque ecclesiasticae disciplinae satis insolenter obstrepitur, pro qua certe beatus Joannes, cum in aliis Operibus, tum in hoc quoque, tantus fere ubique tamque alacer insurgit, ut evangelistae dicta interpretando, pro evangelica perfectione nobiscum videatur pugnare. Quid enim ille magis hominibus inculcat, quam naturae suae nobilitatem, quae adversus Manichaei rabiem omnium recta sapientium consensu conventuque laudatur? Laudatur autem vel in admirabilis gloriam conditoris, vel ob concitanda studia virtutis, vel ad castiganda vitia voluptatis, etc.
Atque inde refellitur manifeste Sigebertus, qui virum illustrem, a quo vel breviatus est Codex Theodosianus, vel recognita jussu Alarici atque approbata breviatio ab alio facta, cum interprete homiliarum in Matthaeum confudit. Annianus, inquit, vir spectabilis, jubente Athalarico rege (Alaricum debuit dicere) volumen unum de legibus Theodosii imperatoris edidit, et monente Orontio episcopo librum Joannis Chrysostomi in Matthaeum de Graeco in Latinum transtulit. Aberrat enim uno fere toto saeculo: nam interpres homiliarum scripsit vivente Augustino, id est, ante annum 430, in quem incidit Augustini obitus. Vir illustris, quod navavit operae in Codice Theodosiano, id praestitit ann. 22 Alarici, qui fuit Christi 506.
§ II. De interprete homiliae Chrysostomi ad neophytos. Praeter homilias istas quindecim, de quibus dixi, est alia ad neophytos, de qua Julianus cum Augustino altercatus est (Lib. I adversus Augustinum): inde idem adhibens testimonium quo, cum scriberet ad Zosimum Papam nomine octodecim episcoporum, visus fuerat peccatum originis tollere. Graecus textus nunc non exstat, fuit olim visus Augustino, qui fragmenta duo refert, et hoc praesertim (Lib. I adversus Jul. cap. 6): διὰ τοῦτο καὶ τὰ παιδία βαπτίζομεν καί τοι ἁμαρτήματα οὐκ ἔχοντα, quibus ex verbis Augustinus fraudis arguit Julianum, vel potius interpretem, qui vertisset: Hac de causa etiam baptizamus infantes, cum non sint coinquinati peccato; quasi voluisset significare, a Chrysostomo negatum, contra fidem Ecclesiae, peccatum originale.
Sed audiendus Augustinus (Ibidem): Comparans ergo eos (infantes) Joannes majoribus, quorum propria peccata dimittuntur in baptismo, dixit illos NON HABERE PECCATA, non sicut verba ejus ipse posuisti, NON ESSE COINQUINATOS PECCATO, dum vis utique intelligi, NON EOS PECCATO PRIMI HOMINIS INQUINATOS. Verum hoc non tibi tribuerim, sed interpreti; quamquam in aliis codicibus eamdem interpretationem habentibus, non PECCATO, sed PECCATIS legatur. Unde miror, si non aliquis ex numero vestro singularem maluit numerum scribere, ut illud acciperetur unum, unde dicit Apostolus: Nam judicium quidem ex uno in condemnationem; gratia autem ex multis delictis in justificationem (Rom. V, 16). Ibi quippe unum, nonnisi unum delictum vult intelligi, quo nolentes credi parvulos inquinatos, non eos PECCATA NON HABERE. Quod ait Joannes, ne intelligerentur propria: vel PECCATIS, sicut habet in aliis codicibus eadem interpretatio, sed PECCATO non inquinatos dicere maluistis, ut unum primi hominis peccatum veniret in mentem. Sed suspicionibus non agamus, et hic vel scriptoris error, vel varietas putetur interpretis, ego ipsa verba Graeca quae a Joanne dicta sunt, ponam, διὰ τοῦτο, etc.
Ex Augustini verbis concludo, primum jam inde a temporibus quibus scribebat Augustinus (scribebat vero ann. 421) varias fuisse in variis codicibus hujusce interpretationis lectiones: quamquam in libello Fidei, quem Julianus edidit, perinde legitur atque objectum est Augustino: alterum, hunc interpretem fuisse de numero Pelagianorum; tertium, hunc ipsum scripsisse ante natas Augustinum inter et Julianum concertationes; natae sunt vero ann. 418, quo primum Julianus adversus priorem Augustini librum de Nupt. et Concup. quatuor libros elaboravit; postremum, hujusce homiliae interpretem non differre ab Anniano, qui alias vertit: nam et idem stylus est, eademque latinitas, et uterque labor hominis Pelagiani, et aetas eadem, et alia fere omnia adjuncta.
Inde concludo, et, mea quidem sententia, nec temere nec obscure, interpretem homiliae qua de agimus non alium esse quam Annianum illum cujus duae sunt epistolae: altera ad Orontium episcopum, praefixa, ut dictum est, homiliis octo prioribus Chrysostomi in Matthaeum; altera ad Evangelum presbyterum, quae locum tenet praefationis in septem ejusdem Chrysostomi homilias de Laudibus Pauli Apostoli.
III. Quod Annianus diaconus non sit diversus ab interprete homiliarum. Jam vero id ostendendum est, propter quod maxime instituta est quaestio, Annianum scilicet, cujus Hieronymus meminit, non alium esse ab interprete homiliarum, sed unum plane ac eumdem. Id autem facile conficitur: nam idem est nomen, Annianus; idem in Ecclesia gradus, minor presbytero; idem animi studium, propensum in Pelagianos, aversum a fidei defensoribus; eadem aetas, vivente Augustino; eadem scribendi causa, parere Pelagianis; idem scribendi tempus, post jugulatam emortuamque haeresim, cum haeretici pessime odissent; per quos putarent se libertatem docendi erroris perdidisse, et quos gladio non poterant, voto interficerent, quemadmodum loquitur Hieronymus (Epist. 20, inter Augustinian.)
Atque hinc diluitur conjectura Jansenii Iprensis (Lib. I de Haer. Pelag.), quam aliis quibusdam placuisse novi, Annianum, cujus meminerunt Hieronymus et Augustinus, non alium esse quam Pelagium, qui nomen ementitus sit. Nam, ut alia nunc taceam, Pelagius, si credimus Augustino libro de Gestis Palaestinis, et Orosio in Apologia, Graece adeo nihil sciebat, ut per interpretem Graecis hominibus respondere Diospoli coactus sit; sciebat autem plurimum Annianus, ut ex versionibus constat.
Objici potest in contrarium dictum illud Hieronymi, quo adductus est Iprensis in suam conjecturam: Egimus, inquit loco mox citato, ut dum epistolae meae respondere conatur, apertius se proderet, et blasphemias suas omnibus patefaceret: quidquid enim in illa miserabili synodo Diospolitana se dixisse denegat, in hoc opere profitetur. Hinc enim consequens videtur ut Celedensis pseudodiaconus idem ipse sit qui Diospoli denegavit, quod in opere adversus Hieronymum facto, id est, ut quidem conjicit Iprensis, in libris quatuor de Libero Arbitrio, postmodum professus est.
Verum suam habet objectio a praecedentibus verbis solutionem: nam primum pseudodiaconus dicitur ab Hieronymo copiosissime pasci, ut alienae blasphemiae verba subministret: cujus autem fuit aliena illa blasphemia, nisi Pelagii? Deinde libri quos Annianus composuit adversus epistolam Hieronymi ad Ctesiphontem, ab Eusebio presbytero missi sunt in Orientem ad Hieronymum ann. 419, quo feliciter ad Deum transiit sancta virgo Eustochium: atqui tunc temporis Eusebius in Occidente versabatur, in Oriente Pelagius: quomodo igitur qui Oriente positus erat Hieronymus, ubi publicati fuerant a Pelagio libri de Libero Arbitrio, indiguit eos ab Occidente accipere? Deinde libri quatuor de Libero Arbitrio non modicum opus erant: oportet vero non fuisse grandes, quos in schedis Hieronymus accepit. Deinde libris quatuor de Libero Arbitrio respondit Augustinus ann. 418, sub finem: at ann. 419 nondum libris Anniani responsum erat, quaerebantque Alipius et Augustinus an porro respondendum esset. Deinde non poterat libris Anniani responderi, quin Hieronymus suis laudibus cumularetur: de Hieronymo siluit Augustinus in libro de Gratia Christi, non taciturus utique, si qua se dedisset occasio ut in libro de Natura et Gratia, cum Hieronymi causa per se amici, tum propter Albinam, Pinianum et Melaniam, ad quos scribebat, quique necessitudinis communi vinculo utrumque fidei defensorem complectebantur. Denique Anniani libri prius innotuerunt Alipio et Augustino in Africa quam Hieronymo in Oriente; hos enim non accepit nisi paulo ante dormitionem Eustochii, quae incidit in diem 28 Septembris ann. 419. At Alipius Augustinusque jamdudum de ipsis ad Hieronymum scripserant, per Innocentium presbyterum, qui dicitur a synodo Africana ad Cyrillum missus, ad conquirendos canones Nicaenos, quique proinde solverat ex Africa sub finem mensis Maii ann. 419 (August. lib. de Gratia Christi). Non ergo libri illi scripti sunt a Pelagio, quippe qui ann. 418 in Oriente versatus sit, et antea quoque Libros de libero Arbitrio ediderit.
Qua ratione igitur solvendus ille nodus quem Hieronymus dicto suo implicat? Suspicor in vulgatis editionibus epistolae de qua agitur deesse vocem unam, totumque locum ita emendandum: In eodem luto haesitat, et exceptis verbis tinnulis atque emendicatis, nihil aliud loquitur. Tamen multum egimus, ut dum epistolae meae respondere conatur, apertius se proderet, et blasphemias suas omnibus patefaceret: quidquid enim in illa miserabili synodo Diospolitana dixisse se (Pelagius) denegat, iste in hoc opere profitetur. Sic enim omnia facile consistunt, alioquin ἀσύστατα, et plane veris pugnantia, nec aliunde defit ratio emendationis: nam Hieronymus Annianum cum Pelagio conferre videtur, Annianumque accusare quod in eodem ac Pelagius luto haesitet, quodque nihil aliud loquatur, sed tantum quod disertius atque curiosius.
Hinc refellitur quoque opinio quorumdam quibus venit in mentem Annianum de quo agimus non esse diversum a Valeriano qui ex Italia Alexandriam trajecit, ut Pelagianam haeresim, si qua posset, in nobilissimam Ecclesiam inveheret, atque in Cyrilli amicitiam subrepens, id tentaret in Aegypto, quod Coelestius in Africa et Sicilia, quod Pelagius Romae et Hierosolymis, quodque Julianus Constantinopoli et Thessalonicae molitus esset: Pelagiani siquidem nullam majorem sedem non conati sunt per fraudem in suas partes vel inclinare vel trahere.
Verum, etsi hanc conjecturam non mediocriter adjuvet epistola qua Eusebius, Cremonensis, ut videtur, episcopus, Cyrillum monet de cavendo Valeriano: quemadmodum prius, ut sibi quidem persuadet Baronius (In Annal. ad ann. 417, num. 15), significarat Hieronymo, scriptam ab Anniano diacono suae ad Ctesiphontem litterae responsionem; vix tamen adduci possum ut credam, servum Valerii comitis, qualem Eusebius depingit, ventriloquum et ventri deditum, caeterisque vitiis infamem, a veteribus recensitum in numero ecclesiasticorum scriptorum.
Quamquam non aberraturus sit forte procul a vero qui Valerianum cujus meminit Eusebius episcopus senserit Valerio comiti insinuasse calumnias Pelagianorum in defensores peccati originalis, et excerpta de quatuor Juliani libris contra Augustinum non admodum fidelia confecisse.
Valerianum dico, cujus meminit Eusebius episcopus: nam Eusebius alter, a quo Hieronymus Anniani diaconi libros accepit, episcopus certe non fuit, sed tantum presbyter, siquidem scribit Hieronymus et ipse solum presbyter, eos se libros a sancto fratre Eusebio presbytero missos suscepisse (Epist. 201 inter August.)
Refellitur pariter suspicio non levis, quae incidere posset non neminis animo, Annianum diaconum Celedensem non esse diversum a Juliano, qui suam ipse latinitatem commodavit Pelagio; et si credimus Mercatori, a Pelagianis conductus est ad suas partes defendendas. Quidni enim nomen fuerit ementitus, et in Occidente scripserit, quod Eusebius in Orientem mitteret, quodque prius in Africam ad Augustinum perveniret ex vicina Sicilia, quam ad Hieronymum Bethleemi positum? Julianus certe non mediocriter Graecae lingua peritus fuit, siquidem dicitur a Gennadio, Graeca et Latina lingua scholasticus (Lib. de Script. Eccles. cap. 45).
Verum credibile non est Julianum, aut Pelagianis se locasse, cum per se dives esset, aut homiliam ad neophytos interpretatum fuisse, cum jam ante motas contentiones suam haberet interpretatio illa auctoritatem; aut alios libros scripsisse pro sua haeresi quam vel ipse, vel Mercator, vel Gennadius memoraverit; aut in Sicilia edidisse quidquam quod Augustinus propter viciniam non probe sciret: aut denique diaconi Celedensis nomen ementiri voluisse pugnaturum adversus Hieronymum, qui gloriae duceret praestantissimos quosque Ecclesiae catholicae doctores aperto Marte aggredi et superbe despicere.
§ IV. Reliqua pertinentia ad Annianum diaconum Celedensem. His ita constitutis de persona Anniani, inquirendum deinceps de Celedensi, vel patria, unde originem duxit, vel Ecclesia, cui ministravit. Annianus certe Latinae gentis fuit, quod ipse testatur in epistola ad Evangelum: Jussisti, inquit, ut ex beati viri Joannis operibus in nostram linguam aliqua transferrem, etc.
Cum ergo Latinus fuerit, Julianique Apuli, Coelestii Campani, aliorumque Pelagianorum ejusdem regionis aut finitimae amicus, Campanum et ipsum fuisse, ex oppido Celenna seu Celena, opinari quid vetat? Ut error irrepserit in Hieronymum, nec ille difficilis, quippe in voce non celeberrima. Certe qui Celedensis nomen usurpaverit, praeter Hieronymum, ignorare se fatetur Ortelius; et nos vidimus non semel in mss. ( In Thesauro geograph. ) codicibus litteram N sic efformari, ut pronum fuerit mutari in D, a lectore non curiosissimo. Verum, cum Celena nullam scribatur habuisse Ecclesiam, Annianum oportet Celenensem appellatum a loco, non in quo ministraverit, sed ubi natus sit.
Quamquam, ut huic conjecturae, etsi non minimam similitudinem veri praeferat, non ita libenter assentiar, retinet me epistola Hieronymi scribentis ad Marcum presbyterum Celedensem: vix enim credidero, et in istum quoque locum mendum irrepsisse. Sin minus autem irrepserit, fateri oportet aliquam fuisse Ecclesiam Celedensem: si quidem vix ullum apud veteres, ut opinor, reperire est exemplum vel episcopi, vel presbyteri, vel diaconi aliunde quam ab Ecclesia, cui addictus sit, appellationem sortiti.
Incertum est an Orontii episcopi diaconus fuerit, et ejusdem cum Evangelo presbytero Ecclesiae minister. Neque enim id definiri potest ullo alterutrius epistolae testimonio: immo in partem negantem nonnihil praejudicii forsan inde exstiterit, quod si in Ecclesia Orontii, vel in eadem cum Evangelo, militasset, inter afferendas parendi causas jussis Orontii Evangelique, hanc utique non omisisset, quae unicuique obvia est: fas nimirum esse, diaconum et episcopo suo, et presbytero parere.
Nullus fere dubito, quin is ipse sit, quem Paulus Orosius armigerum Pelagii nominat (Apolog. cap. 2): Stat etiam, inquit, immanissimus superbia Goliath, carnali potentia tumidus, omnia se per se posse confidens, caput, manus, totum insuper corpus plurimo apparatu vestitus, habens post se armigerum suum, qui, et si ipse non dimicat, cuncta tamen aeris et ferri suffragia subministrat.
Neque etiam mihi dubium est, quin sit unus ex illis dictatoribus, de quibus loquitur Orosius, cum, post exprobratam Pelagio impudentiam sententiae in epistola ad Demetriadem contentae, pergit in haec verba (Ibid., cap. 25): Quamquam hoc quod neque apte, neque decore dicitur, tibi imputare non debeamus, cui neque natales dederunt ut honestioribus studiis erudireris, neque naturaliter provenit ut saperes; sed illis dictatoribus tuis, qui miserum sensum miserrimo sermone conscribunt, et te legendum cachinnis, quasi titulum confusionis, exponunt. Quare disertam illam epistolam, sensu quidem Pelagii, sed Anniani verbis, scriptam fuisse, non temere quispiam conjecerit.
Immo nec ambigo quominus sit interpres ille malignus, qui, et in conventu presbyterorum, Joanni; et Diospoli, Patribus responsa Pelagii Latine loquentis Graece exponeret, nec tamen satis fideliter. Quod de conventu Orosius, de concilio Diospolitano Augustinus queritur. Quamquam Orosius difficultatem creat, cum interpretem accusat imperitiae alterutrius linguae, cujus nemo Annianum reum jure fecerit. Sic enim ait (Ibid., cap. 3): Propter imperitiam ignoti nobis interpretis, quem saepissime viri primarii et religiosi, Posserius et Avitus presbyteri, et Domninus exduce, vel prave interpretantem, vel plurima supprimentem, vel alia ex aliis suggerentem, confutarunt. Verum, quae interpreti objiciuntur, minus imperitiae sunt, quam improbitatis: quare imperitiam ab Orosio objectam interpretor ego improbam hominis fallere volentis calliditatem, qui quae pervertere tentabat, non satis intellexisse se fingeret, affectata, si modo argueretur, excusationis occasione.
Quae scripserit, sive suo marte, sive aliena interpretans, ex dictis fere constat; operae tamen pretium est singula per synopsim exhibere, quorum quae supersunt, sub finem, cum Pelagianis aliis colligentur.
Homilia ad neophytos. Tom. V Operum Chrysostomi editionis Latinae, et tom. II editionis Graeco-Latinae.
Epistola seu liber ad Demetriadem virginem. Reperitur ubique passim, erat olim epistola 142, inter Augustinianas: sed nulla aetas paulo doctior non animadvertit hanc neque esse Augustini, neque Hieronymi, cujus in appendice tom. II invenitur.
Libri adversus epistolam Hieronymi ad Ctesiphontem. Nihil eorum superest, praeter memoriam apud Hieronymum, epistola 24 inter Augustinianas, et 98 inter Hieronymianas. Periit etiam epistola Alipii et Augustini ad Hieronymum, in qua fiebat de ipsis mentio.
Epistola ad Evangelum presbyterum, praefixa Homiliis septem Chrysostomi de laudibus Pauli. Tom. V editionis Graeco-Latinae, et tom. III Latinae, et apud Bedam tom. VI.
Epistola ad Orontium Episcopum, praeposita homiliis octo prioribus in Matthaeum. Tom. I editionis Commelinianae, et tom. II editionis Latinae.
Observandum inter homilias Chrysostomi, quarum antiquus interpres dicitur ignotus, plures esse, si non fere omnes, quae sine temeritatis vitio possint tribui Anniano, duabus praesertim de causis; altera, quod simili Latinitate cum iis quae indubitatum habent interpretem Annianum videantur donatae; altera, quod ejus pene sint argumenti, quod licet in bonum sensum a catholicis tractaretur, a Pelagianis tamen detorqueri solebat in suae haeresis patrocinium.
CAPUT VIII. De auctore libri Quaestionum novi ac veteris Testamenti. Tomo quarto Operum Augustini reperitur liber de Quaestionibus veteris et novi Testamenti, qui vulgo creditur, dicitur certe a Jansenio Iprensi (Lib. de Haer. Pelag. ubique passim), plenus erroribus Pelagianis.: quare maximi est momenti ad rem quam agimus, immo necessarium, explorare diligentius an res ita se habeat. Si enim popularis illa credulitas probabilitate non caret, dici debet haeresis quae postmodum a Pelagio nomen accepit, jam inde ab anno circiter 373 Romae viguisse, aliumque parentem habuisse quam Theodorum Mopsuestenum; atque ita falso scripserit Mercator (Praef. in lib. Subnot.), hanc inimicam rectae fidei quaestionem, a Rufino quodam Syro, Romam temporibus Anastasii primum invectam. Siquidem scribit auctor Quaestionum, ea se in urbe, longe ante haec tempora, Opus edidisse.
Sunt qui tribuant id totum Operis Hilario diacono, cujus etiam feruntur esse Commentarii in Epistolas Pauli Ambrosio suppositi: videtur enim utrumque Opus eodem tempore scriptum, eodem stylo similique doctrina; immo, si qua fides danda esset Lovaniensibus, Bellarmino, et Iprensi Jansenio, idem Pelagiani errores in utroque scaterent.
Ego quidem non inficior quin Quaestiones ipsique Commentarii nonnullis erroribus foedentur, Pelagianis infici vix assentiar. Nam quae ad id probandum afferri solent, ea, vel alieno sensu accipiuntur, vel per se sunt ambigua, vel saltem non procul recedunt a sententia Patrum, etiam illorum quos Augustinus laudat, velut fidei catholicae magistros. Quae vero faciunt ad refellendam hanc errorum objectionem, adeo aperta sunt, adeoque clara, ut sufficiat pene solus oculorum sensus ad utriusque operis auctorem absolvendum. Est igitur operae pretium, et hunc librum Quaestionum, et praefatos Commentarios, diligentiori cura ad examen vocare, sed Quaestiones primum, deinde Commentarios.
Habet autem Quaestionum volumen, prout editum est a Lovaniensibus in appendice tomi quarti Operum Augustini, partes omnino quatuor, quarum prima complectitur quadraginta septem quaestiones ex vetere Testamento. Secunda, quinquaginta ex novo. Tertia triginta ex utroque mixtim. Quarta ex utroque pariter sexaginta quinque.
Tres priores partes videri possunt esse instar integri cujusdam Operis. In quarta nihil aliud continetur quam primae et secundae interpolata repetitio. Neque vero fuit posita in editione Operum sancti Augustini, quam Basileae accuravit Erasmus; sed addita est multis post annis a Jacobo Haemeraeo, ex vetustissimo, ut ait, codice bibliothecae Victorinae Parisiensis: immo scripta videtur ab homine, qui cum plus otii haberet, quam vel eruditionis vel judicii, post lectum aliud Opus, voluerit forte experiri quid ipse posset addere: et addidit sane plurima, sed neque bona, neque bono sermone. Quare tota haec pars praetermittenda merito est, tamquam res vel nullius, vel parvi pretii; quod miror a Lovaniensibus non fuisse animadversum.
De priore igitur Opere veniunt ad examen potissimum tria: primum, an id totum, cujuscumque tandem sit, ita scateat erroribus Pelagii, ut propterea debuerit auctor dici perfectus Pelagianus, et fidelissimus Pelagianorum interpres: adeo ut in tradenda Pelagianismi sinceritate ipsum superaverit Pelagium, omniumque accuratissime mysteria Pelagiana explicuerit. Alterum, an unum sit Opus, quod uno nomine Quaestionum appellatur. Postremum, a quo sit auctore, quo tempore, et ubi scriptum.
§ I. An volumen Quaestionum veteris et novi Testamenti inquinetur erroribus Pelagianorum. Sunt qui affirment, iique nec pauci, nec ignoti, Lovanienses, Bellarminus, Jansenius Iprensis, et alii librorum censores. Erasmus tamen in censura, cum plurima objiceret auctori hujusce Operis, quibus ei detraheret, si quid hactenus obtinuisset fidei, de Pelagianismo nihil omnino dixit, dicturus utique, si quid ejusmodi videre sibi visus fuisset. Nam quo validiore argumento efficeret id quod maxime contendebat, librum Quaestionum non esse elaboratum a Pelagii haeresisque Pelagianae domitore Augustino?
Erasmo assentior hac in parte, tum quia Quaestionum auctor aperte convellit omnia haeresis Pelagianae fundamenta; tum quod objecta in contrarium, partim ambigua sint, partim supposita, partim non satis aut fideliter allata, aut erudite intellecta, omnia certe tunc temporis a Patribus communiter dici solita.
Et vero haeresis Pelagiana, prout a veteribus exposita est, et a Zosimo pontifice damnata, quinque dogmatibus continebatur: Quod Adamus sive non peccaret, moriturus esset; quod peccato suo soli sibi nocuerit, et non posteris; quod possit homo per liberum arbitrium, tamquam per se sibi sufficeret, implere quod velit; vel etiam quod meritis operum a Deo gratia unicuique detur; quod libido sit naturale bonum; et quod parvuli non trahant originale peccatum. At contra haec quinque ita sentit Quaestionum auctor, ut integerrimus quisque catholicus, saltem suae aut vicinae aetatis, puta Chrysostomus, Hieronymus, et alii.
Et contra primum quidem, de mortalitate Adami. QUAESTIONE VI. Dictum Adae et Evae est: Qua die manducaveritis, morte moriemini; et utique non statim mortui sunt, sed post longum temporis intervallum: sed quia jam spem immortalitatis amiserant, futura mors praesens dicta est, quia haec coepit in spe haberi.
QUAESTIONE XIX. Deus hominem fecit, qui quamdiu non peccaret, immortalitate vigeret, ut ipse sibi auctor esset ad vitam, aut ad mortem; ut custodiens se a peccato, labore suo gauderet esse se immortalem; negligens vero factus, ipse sibi imputaret quia coeperat esse mortalis.
QUAESTIONE XXXIV. Vita et mors sic a Deo est, quia legem dedit, quae servantibus se vitam promittit, contemptoribus vero mortem, sed illam quae secunda dicitur. Dum enim unumquemque adjudicat quid mereatur, ab ipso est, sive absolutio ad vitam, sive reatus ad mortem. Non ergo inventor mortis est, sed judex, quia mortis auctor peccatum est. Quomodo ergo Deus poterat facere mortem, qui nescit peccare? Sed cum peccatis retribuit, ab ipso dicta est esse mors, cum non ex ipso sit, sed ex hoc qui peccavit.
QUAESTIONE CXVI. Mortis auctor qui est diabolus, quoniam peccasse in morte Salvatoris inventus est, sanguinem ejus cum omnium nostrum amisit: quia sicut per unum Adam peccantem omnes in morte tenebat, ita per unum non peccantem omnes amisit.
Contra secundum vero, quod peccato suo Adamus posteris non nocuerit. QUAESTIONE XLVII. Promiscue propheta locutus est, ut dono Dei indigere significaret; ut sive peccatores, sive justi, Dei misericordiam exspectasse noscerentur: peccatores propter delicta propria, ut de faucibus mortis eriperentur; justi vero paterno absoluti peccato, deleta sententia data in Adam, per quam cuncti tenebantur.
QUAESTIONE XXCIII. Diabolus superato homine triumphavit, hic victus genus suum subjecit peccato.
QUAESTIONE CXII. Et sequitur: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Nunc hoc adjecto causam infirmitatis humani generis memorat, quia facile est homini peccare, ut examen circa se judicis mitiget. Primae enim culpae facit mentionem, ex qua praevaricando Adam genus humanum obnoxium fecit peccato. Suasu enim et fallacia inimici iniquitatem concipiendo, omne semen suum iniquitati subjecit, ut ex eo omnes per traducem geniti, peccato essent obnoxii. Propterea adjecit: Et in delictis concepit me mater mea; ut ab Adam derivatio facta peccati, conceptis et natis impedimento esset ad bonam vitam agendam.
Contra tertium, quod simplex non erat, sed saltem duplex, de impeccantia et gratiae adjutorio, ita sensit, ut primam partem Pelagiani erroris aperte oppugnaret, de altera exquisite, et pene curiose, sententiam diceret cum Patribus ejusdem aevi. De impeccantia igitur. QUAESTIONE CIX. Humana natura, quia perfectionem divinitatis non habet, per exercitium et colluctationem proficit, ut melior fiat, cum plus vincit quam vincitur. Si enim sic ageret, quod impossibile est, ut numquam peccaret, melior Deo fieret. Quod absit, quia natura quae potest peccare, sicut et non peccare, si semper vinceret, illi naturae praeponenda erat, quae ideo non peccat, quia impassibilis est.
QUAESTIONE CXII. Cor autem mundum sic potest habere, si neque intus, neque foris delinquat: hoc est, neque in opere, neque in cogitatione. At quia prope impossibile est ut in omnibus servetur, vel in Dei causa servandum est, quae principalis est. Etiam mundum cor in sacramento Dei et Christi custodiatur, dum fides inviolata servatur: quia et in alio loco dicitur: Quis gloriabitur mundum se habere cor, aut immunem esse a peccatis?
QUAESTIONE CXV. Nemo inveniri potest, qui bene faciat semper, etc.
De gratia divina duae sunt quaestiones: una de habituali, ut aiunt, quae justitia inhaerens et pignus adoptionis; altera actualis, qua praestamus opera pietatis. De priore, quid dici potuit exactius, etiam ad scholae sensum, si voces excipias?
QUAESTIONE CXXV. Hoc est signum credentium quod sint Filii Dei, ut cum hunc (Spiritum sanctum) accipiunt, Dei se filios audeant appellare: nisi enim signum divinitatis habuerint, Dei Filii dici non poterunt. Quamquam aliquis verus Dei Filius non est, ut sit totus de toto, sicut et Christus; per adoptionem autem fiunt Filii Dei, ut accipientes spiritum Christi, per ipsum Filii Dei dicantur, per id quod de Deo est, quem in se habent spiritum; in filiis enim quamvis adoptivi sint, patris tamen ex aliqua parte debet videri substantia. In mundo enim, quia res imperfectae sunt, adoptati ab hominibus filii, nullum pignus, sed solum nomen accipiunt: Deus autem, quia perfectus est, plus facit, ut adoptatis spiritum suum det, per quem aliquam veritatem adoptati ab eo videantur habere, quia vocabula sine rebus inania sunt.
De gratia actuali docet Augustinus, eam dari a Spiritu sancto humilibus et de se non praesumentibus, merito fidei; quae et ipsa sit donum Dei, ad actus omnes pietatis praestandos, vincendasque tentationes; quae det ipsum quoque posse agere divina, sitque coeleste quoddam lumen, et spiritus justitiae. Haec autem omnia quam manifeste docet Quaestionum auctor.
QUAESTIONE CXXIII. Si perfectus factus esset, ut nullius egeret, non fuerat homo, sed Deus, neque circumventus praevaricasset: Spiritum autem sanctum habere, ultra naturam et perfectionem hominis est, ut possit quae Dei sunt. Ecce non obscure expositam gratiae divinae, et causam, Spiritum sanctum habere; et necessitatem, ut nullius egeret; et supernalitatem atque gratuitatem, ultra naturam et perfectionem hominis; et vim qua dat posse agere divina, ut possit quae Dei sunt. Postea, de eadem Spiritus sancti donatione. Hoc donum etiam per prophetas promissum est, ut tunc daretur, quando mysterium Dei declarari deberet in triumpho, devicta morte, ut sciret creatura Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse Deum. Unde Evangelista: Spiritus, inquit, nondum erat datus, quia Jesus non erat clarificatus (Joan. VII, 39). Clarificatio enim haec est, cum per virtutem suam cognoscitur esse, quod testificatus est de se; quia clarificatio hoc donum dedit, quod per Joelem prophetam fuerat promissum. Ait enim Deus: In novissimis diebus effundam de spiritu meo super omnem carnem, etc. (Joel. II, 28). Et Apostolus inter alia: Cum autem apparuit, inquit, benignitas et humanitas Salvatoris Dei nostri, non ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis per Spiritum sanctum, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati gratia ipsius, haeredes efficeremur secundum spem vitae aeternae (Tit. III, 4). Confirmavit Apostolus, quod per Joelem prophetam fuerat promissum, quia hoc, postquam clarificatus est Jesus, implevit Deus, ut Spiritum sanctum effunderet in illos qui credunt in Christum.
QUAESTIONE CXI. Qui fidem habet in Deum, semper ejus quaerit auxilium.
QUAESTIONE CXII. Semper enim Dominus ad auxilium suum vult confugere servos suos. Et postea: Corda illorum illuminata sunt coeli corusco, ut viderent Dei providentiam in Christo. Et postea: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum justum innova in visceribus meis: hoc est bona mente misericordiam deprecari. Non solum autem de praeteritis rogat, sed etiam de futuris sollicitus est, ut peccator intendens odisse peccare, ne peccet, adjuvetur a Deo per spiritum justitiae, quem orat dedicari in visceribus suis; id est, ut novus ad hoc ponatur in eo ut custodiat eum a peccatis, ne cogatur facere quod scitur nolle: cor autem mundum sic potest habere, si neque intus neque foris delinquat, hoc est, neque in opere neque in cogitatione.
QUAESTIONE CXV. Nam si timor Dei in animo sit, nec caro, nec sanguis, nec principes, nec potestates praevalerent, quia Dei adminiculis sic eos persequuntur, ut tamen non, cum laborant, vincantur; si autem potestatis nostrae non essemus, quomodo diceret Dominus: Petite, et dabitur vobis? Omnis enim qui petit accipiet (Matth. VII, 7). Si ergo qui vult petere, accipiet, jam non est illud quod solet dici: Non quae volumus, sed quae data sunt habemus. Quia VOLUNTAS A SALVATORE INCITATUR, UT PETAT, ET ACCIPIAT QUOD PETIERIT. Fati autem haec esse dicunt, ut sive petat, sive non petat, fato tamen, quod aut malum aut bonum est, consequatur. Dominus autem hoc excludens ait: Filia, fides tua salvam te fecit (Matth. IX, 22). Non jam facto fit, quando fides percipit beneficium. Et iterum: Si credis, ait, omnia possibilia sunt credenti (Marc. IX, 22). In voluntate utique posuit meritum, quia fidei bonum est, non naturae. Fides autem res accedens est, quae excitat ad exercitium voluntatem: ut quia in natura non est, voluntas quae in natura est, SUSCEPTA FIDE meritum ei collocet apud Deum.
QUAESTIONE CXIX. Apostolo, ut tentationes ab eo cessarent, deprecanti Dominus ait (II Cor. XII, 9): Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur. Hinc subsecutus ait: Cum infirmor, tunc fortior sum, et gaudeo, inquit, in tribulationibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Si necessitas ad Dei auxilium nos impellit, quanto magis securitas?
Quid caetera persequar? His certe temporibus de gratia tam aperte sensisse, neque indocti fuit, neque Pelagianismum paturientis hominis.
Jam vero contra quartum Pelagianorum dogma, quod LIBIDO SIT NATURALE BONUM, quis Patrum Augustino majorum apertius sensit?
QUAESTIONE CXII. Propterea adjecit (Psal. L, 7): Et in delictis concepit me mater mea; ut ab Adam derivatio facta peccati conceptis et natis impedimento esset ad bonam vitam agendam, ac per hoc supplici non negandam misericordiam, quia infestum habet hostem, qui ei suadet ut peccet. Per peccatum enim diabolus, subjecto sibi primo homine, potestatem accepit carni ejus se immiscere, et delictorum quadam subtilitate oblectamenta suggerere, per quod captum hominem spoliat vita. Quam rem magister gentium memorans: Video autem, inquit, aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae.
Postremo adversus quintum, quod est de originali peccato, praeter ea quae allata sunt adversus secundum dogma.
QUAESTIONE CXII. Ut ab omni peccato liberentur sperantes in salute promissa, quia non solum a propriis, sed etiam ab Adae peccato, quod per traducem in omnes pervenit, liberabuntur per Christum.
QUAESTIONE CXXVII. Non accusat renascibilitas nativitatem, sed reformat: et quod reformatur, bene ab initio institutum probatur. Igitur quod renascimur, consilio mutamur, corporis expiatione suscepta, ut reddamur ad pristinum statum Adae. Animae autem peccato maculatum est corpus, quo reparato et meliorato per fidem consilio abluimur: ut sicut per contemptum Dei fuerat pollutum, ita per obedientiam abluatur, ut effugiat sententiam datam Adae, et possit resurgere. Itaque si ab anima coepit peccatum, cur non a corpore accusatur, cum in causa peccati Adae non fuerit desiderium corporale, sed spe deitatis illecta anima transgressa sit Dei praeceptum, ut corpus suum subjugaret peccato, ET NASCERENTUR HOMINES SUB PECCATO.
Suntne haec hominis, qui in tradenda Pelagianismi sinceritate etiam Pelagium plerumque superet? Cujus opus Pelagianis dogmatibus a capite ad calcem scateat? Quo nemo accuratius Pelagiana mysteria explicuerit? Cujus sententia de peccato originali purus putusque sit Pelagianismus, omnisque illius haeresis basis ac fundamentum?
Videndum deinceps quae auctori Quaestionum ab accusatoribus objiciantur, si tamen prius observetur auctorem hunc impugnare toto fere opere, sicubi se dat occasio, homines trium generum: Manichaeos, delirantes naturam ipsam hominis esse malam; Mathematicos, fatali necessitati voluntates hominum subjicientes; et eos qui legem aequarent Evangelio, paremque assererent utriusque dignitatem, quod Pelagiani postea asseruerunt. Tria haec si paulo attentius considerassent reprehensores, quibus cum agimus, abstinuissent se profecto criminatione hominis, quem inter fidei catholicae defensores, in eo ipso censendum putassent, in quo accusant.
§ II. Objecta Lovaniensium, Bellarmini et Jansenii, adversus auctorem Quaestionum, circa peccatum originale. Auctori Quaestionum ab iis quos dixi, objiciuntur duo circa peccatum originale: alterum ex quaestione 13, alterum ex quaestione 80, quo utroque fit negati peccati originalis reus. Primum Bellarminus solus accusat: Ut nimis impium facinus Sodomitarum possit adverti, peccatum eorum pervenit usque ad necem filiorum ipsorum, ne de origine illorum signum aliquod remaneret. Nonne provisum est illis, ne diu viventes exempla sequerentur patrum? A gehenna enim liberi sunt, in aliena causa occisi. Secundum tres simul: Neque Filii Dei sunt, qui nascuntur, neque filii diaboli. Ex his vero testimoniis argumentum accusandi sumunt, aiunt enim a nemine catholico dici, parvulos, qui ante adeptum rationis usum, sine ullo fidei sacramento pereunt, a gehenna liberos esse; a nemine pariter negari, nos nasci filios irae, atque adeo, ut ipsis quidem videtur, filios diaboli.
Sed nullus plane video, qui possit inde auctor vocari in crimen negati peccati originalis: nam quoad primum, loquitur generatim de parvulis, quotquot nondum adepti erant rationis usum, tunc cum absumpti sunt communi cum patribus incendio; horum vero multi, si non omnes, aut fere omnes, sacramento antiquissimae legis purgati erant a peccato originali: quandoquidem Pentapoleos indigenae, quantumvis infandis moribus viverent, colebant tamen verum Deum. Deinde, etsi loquitur de parvulis adhuc obligatis ejusmodi peccato, certe non quamlibet gehennam, id est, poenam memorat, sed eam tantum quae abominandis parentum sceleribus debebatur; ipsam vero infantes procul dubio non patiuntur, sed mitissimam aliam, quae quamvis aeterna sit, non ea tamen est quae propter parentum peccata infligatur, sed ob culpam primi hominis, quam auctor manifeste docet in posteros transiisse. Quid enim aliud significant haec verba: Primae culpae mentionem facit ex qua praevaricando Adam genus humanum obnoxium fecit peccato? Et ista: Justi paterno absoluti peccato, deleta sententia data in Adam, per quam cuncti tenebantur, etc.?
Quoad secundum, vix opiner accusatores attentius perlegisse locum ex quo testimonium sumpserunt: totus enim est adversus Manichaeos, qui cum naturam hominum malam putarent, ideoque a malo principio exortam, dicebant deinceps nasci nos filios diaboli. Auctor igitur cum idipsum neget, quod Manichaei affirmabant, homines nempe nasci filios diaboli, a fide catholica non aberrat: exponit enim ( Quaest. 13) quem vocet filium diaboli: Qui natus, malis moribus imbuitur, ut his studeat, quae inimica sunt Creatori, multos asserens deos, et his immolandum, quasi mundi rectoribus. Quare non impugnat catholicum dogma, quod simus natura filii irae (Ephes. II, 3); sed Manichaeum solum, quod hominis natura eo usque mala sit, ut neque virtutem capere possit.
Et vero, nemo Patrum, quod meminerim, dixit, posteros Adae, per peccatum originale, fieri filios diaboli, sed captivos tantum, servos, obnoxios, in potestate positos, et si quae sunt alia ejusmodi, necessitatem magis quam voluntatem significantia. Quam sententiam secutus auctor Quaestionum, subtilior tamen aliis in eo fuit, quod, distinctis rationibus filii et servi, posteros Adami negaverit nasci filios diaboli, servos nasci aperte confessus sit: cavit enim hoc pacto, ne alterutram impietatem incurreret, Manichaei dico, malam esse naturam dicentis; et Pelagii negantis, ullum esse originis peccatum; sed mediam viam ingressus, catholicae fidei inhaereret. Subtilioris porro distinctionis rationem miror a Bellarmino non cogitatam: nam filius nemo cujusquam dicitur, nisi illius vel a quo procreatus sit, vel a quo sponte ascitus: siquidem omnis filietas vel naturalis est, quae necessitate fit, vel adoptiva, quae voluntate. Homines a diabolo procreari, Manichaea blasphemia est; ab eodem adoptari, aperta insania. Dicitur quidem diabolus impiorum pater, sed ea notione qua Abraham fidelium, voluntaria imitatione. Sic enim Augustinus (Epist. 89): Dicitur pater impiorum, sicut noster dicitur pater Abraham, propter imitationem fidei, non propter originem carnis. Nam ideo de ipso diabolo dictum est: Imitantur autem illum qui sunt ex parte ipsius (Sap. II, 25).
§ III. Objecta Lovaniensium et Jansenii Iprensis circa gratiae divinae auxilium. Multa criminationis capita complexi sunt Lovanienses uno fere verbo: aiunt enim auctorem, sub finem quaestionis 115, Pelagianisare more Juliani, ut videre est apud Bedam cap. 6 in Cantica (eo loci Beda, ratus epistolam de institutione virginis ad Demetriadem esse Juliani, ex ea desumpsit duodecim capita, quae Juliano objiceret). Verum, mea quidem sententia, quanto brevior est ac generalior accusatio, tanto minus aequa exsistit magisque suspecta: nam auctor Quaestionum fatetur quidem, liberum esse humanae voluntatis arbitrium; sed, praeterquam quod id omnes fateri debent, adversus mathematicorum fatum, quod ea quaestione impugnat, voluntatem ait Dei adminiculo vincere ipsas etiam aeris potestates. Fatetur pariter nos nostrae esse potestatis, et quae volumus habere; sed simul docet voluntatem hanc a Salvatore incitari ut petat, et accipiat quod petierit. Fatetur quoque merito fidei nos fieri salvos, fidemque beneficium quod petierit accipere. Sed fidem illam monet suscipi, utique tamquam donum aliunde colatum, id est, descendens a Patre luminum. Fatetur denique hominem habere in natura sua semen fidei, sed quod nihil aliud esse asserat quam quod creatura creatorem ex iis quae facta sunt intelligat et pene conspiciat.
Sed quoniam incidit sermo de semine fidei, respondendum est pro auctore Quaestionum Jansenio Iprensi, de seminibus virtutum legisque naturaliter inditis, litem moventi. Nam quid faciet Basilio docente ( in regulis, etc.): omnium mandatorum quae a Deo accepimus virtutes in nobis insitas nos gerere? Quid Chrysostomo in haec verba scribente (In cap. II Ep. ad Ephes.): Vides quod ad virtutem semina habeamus a natura; et unusquisque nostrum in natura sua habeat insitam scientiam virtutis? Quid Hieronymo asserente (In cap. II ad Galat.), neminem non habere semina in se sapientiae et justitiae, reliquarumque virtutum. Quid Augustino sancte apud Deum confitente (Lib. II Conf. c. 4), legem Dei esse scriptam in cordibus hominum, quam ne ipsa quidem deleat iniquitas? Quid eodem negante (Lib. de Spir. et Lit.), usque adeo in anima humana imaginem Dei, terrenorum affectuum labe detritam esse, ut nulla in ea velut lineamenta extrema remanserint? At ista, dixerit aliquis, cum scribuntur a sanctis Patribus, probabilem ingerunt sententiam benignis lectoribus, propter praejudicatam scribentium auctoritatem. Sit ita sane. Verum cur praejudicata est hac in parte Patrum auctoritas? Quia suam, opinor, de gratia divina sententiam apertis alias catholicisque verbis dixerunt. At suam auctor Quaestionum de gratia divina sententiam, perinde ac Patres, verbis apertis catholicisque dixit, ut ostensum est: cur ergo praejudicata est illorum auctoritas, istius non est? Cur par utrinque non est pondus ac momentum? maxime cum Quaestionum auctor quatuor memoratos Patres aetate vincat, et ille ipse sit quem Augustinus sanctum appellat, vocatque in testem fidei catholicae adversus Pelagianos (Lib. IV ad Bonif. cap. 4).
Quid quod ille suam de seminibus virtutum fideique sententiam non aliter exponit quam Augustinus? id enim collatis utriusque locis nemo non facile intelliget. Nam quod ait Augustinus, posse habere fidem esse naturae hominum, dixit auctor, fidem esse tantum potentia in hominum natura. Denique, quantumvis Pelagiani senserint esse in hominum natura fidei justitiaeque semen, non continuo Pelagianus audire debet, qui cum Patribus eadem verba protulerit: quandoquidem verbis subesse potest sensus non reprobatus ab Ecclesia, et accipi non debent in sequiorem sensum verba dubia, quoties ab auctore, caeteroquin catholico, qualis demonstratus est scriptor Quaestionum, proferuntur. Quis Pelagianum dicat, qui animas negaverit esse ex traduce, laudaverit sanctos veteris Testamenti, nuptias defenderit, improbaverit Mathematicorum fatum, Manichaeos insectatus sit, etc., propterea quod Pelagiani id fecerunt in suae haeresis patrocinium? Quis damnet Patres, quos Augustinus excusat, liberius olim ita locutos, ante natas haereses, ut ipsorum verbis postmodum abusi sint in alienum sensum haeretici? abusi sunt certe Pelagiani, ut aliorum, sic istius quoque scriptoris verbis. Atque haec causa fuit popularis opinionis, quasi Pelagiane senserit, cujus verbis Pelagiani locuti sunt.
§ IV. Objecta quatuor de statu primorum parentum. De statu primorum parentum ante lapsum, quatuor in crimen Iprensis vocat (Lib. II de Haer. Pelag. cap. 7): primum, quod quaestione 23 Adamus dicatur conditus terrenus, sine Spiritu sancto, sine adoptione in Filium Dei, sine justitia, atque adeo, ut ipse quidem Jansenius interpretatur (Cap. 8), sine gratia habituali; secundum, quod eadem quaestione Adamus pariter dicatur expers fuisse et intellectus et omnis scientiae, cum crearetur (Cap. 14); tertium, quod mulierem auctor Quaestionum voluerit modicum doloris in partu fuisse habituram, si non peccasset, amplificatum vero id fuisse peccato; Adamum pariter, postquam peccavit, non damnatum simpliciter ad laborem, sed ad id revocatum ad quod fuerat factus, et ad institutum pristinum, cum laboris dispendio, ut terra ei secundum laborem minime responderet. Quartum, quod naturalem justitiam agnoverit, poenitentiamque definiverit esse regressum ad hanc ipsam justitiam (Lib. IV de Haer. Pelag. cap. 12).
Verum, ut a primo incipiam, posset statim aliquis, et merito quidem, conqueri, auctorem Quaestionum in eo invidiam Pelagianismi sustinere, in quo nascituram haeresim praefocavit: nam eo loci, unde objectio sumitur, gratiam adoptionis propriam novi Testamenti defendit acriter adversus eos qui vetus Testamentum novo coaequabant; et gratiae qua operamur quae Dei sunt, naturam, proprietates, causasque adversus liberi arbitrii superbos laudatores subtiliter exponit: utrumque vero istud flagitium cum Pelagianorum fuerit, mirum est profecto potuisse a cordato viro auctorem de quo nunc sermo est accusari societatis cum hostibus in eo in quo eos vehementius oppugnat et vincit.
Hic igitur contra eos qui non plus doni concessum hominibus fuisse dicebant adventu Christi, quam quod majoribus olim, et ipsi prae caeteris Adamo, ita disputat, ut hac in parte eamdem faciat causam Adami, quae reliquorum majorum; utrosque vero a fidelibus discernat, quorum vult esse longe disparem rationem. Unde, cum quaestionem proposuisset his verbis: Utrum Adamus factus sanctum acceperit Spiritum sicut nunc datur fidelibus, concludit illis verbis: Ac per hoc in veteribus sanctis non ita fuit Spiritus sanctus sicut nunc est in fidelibus. Et postea: Ii ergo qui putant Adam vel caeteros habuisse Spiritum sanctum, nesciunt quale donum habeant Dei, etc.
Quare fatetur Spiritum sanctum olim fuisse cum hominibus; ait enim: Cum prophetis ergo et justis viris sanctum fuisse Spiritum, non est ambiguum: cum prophetis, propter dispensationem; cum justis vero, causa sanctitatis; sed negat tantum in ipsis fuisse sicut in fidelibus, post Christum glorificatum. Quaestionem ergo movet de modo praesentiae quo diverso diversis temporibus Spiritus sanctus adfuit: non movet de ipsa praesentia, quam omnibus temporibus fuisse velut indubitatum supponit. Unde quaestioni respondet, subtili quadam adhibita distinctione, sanctum scilicet Spiritum fuisse olim cum justis, nunc esse in justis, qua loquendi forma aliud nihil significat quam quod Augustinus ait (Serm. 185 de Tempore), Spiritum sanctum fidelibus suis, non jam per gratiam visitationis et operationis, sed per ipsam praesentiam majestatis adesse. Sequitur nempe Patrum sententiam (Greg. Naz. orat. 44), qua Spiritus sanctus dicitur olim fuisse in justis κατ' ἐνέργειαν dumtaxat, operatione tenus, nunc autem οὐσιωδῶς, id est, per suam substantiam; olim justos effecisse sanctos, sed servos, nunc sanctos efficere, sed filios Dei adoptivos; olim consecrasse sibi corda hominum velut domos, nunc eadem sibi consecrare ut templa. Quae sententia, etsi non facile intelligitur vulgo, communiter tamen defenditur ab Athanasio (Lib. II advers. Arianos) Gregorio Nazianzeno (Orat. 44), Chrysostomo (Homil. 4 in Acta et alias passim), Cyrillo Alexandrino (Lib. XXXIV Thesauri), Augustino (Serm. 185), et aliis pene omnibus, qui interpretantur dictum illud a Joanne: Hoc autem dixit de Spiritu sancto, quem accepturi erant credentes in cum: Nondum enim erat spiritus datus, quia (Jesus) nondum fuerat glorificatus (Joan. VII, 39).
At Quaestionum auctor Adamum dixit factum esse terrenum, quae vox naturam puram significat. Dixerit sane verbo tenus, non dixit tamen absolute, sed comparate tantum ad coelestem Adamum, qui Christus est, atque ad spirituales illos coelestesque homines qui, Christi spiritum consecuti, haeredes instituti sunt Dei, cohaeredes autem Christi. Quod admirabiliter exponit auctor (Quaest. 123): Postquam clarificatus est (Jesus), implevit Deus promissum, ut Spiritum sanctum effunderet in illos qui credunt in Christum; et hoc est haeredem fieri vitae aeternae, Spiritum sanctum accipere; ut quia spiritus aeternus est, aeternam habeat vitam, qui accipit eum: pignus est enim immortalitatis. Qui enim accipit eum, et manet in ejus dilectione, transacta hac vita, pergit in coelos ad eum cujus spiritum habet: incongruum est enim ut qui hinc exit habens Spiritum sanctum, apud inferos teneatur. Signum est enim in homine victoriae Christi, qua vicit mortem spiritus ejus, ut in quo fuerit spiritus ejus, ab inferis teneri non possit; ac per hoc in veteribus sanctis non ita fuit Spiritus sanctus sicut nunc est in fidelibus, quia exeuntes de saeculo apud inferos erant, etc.
Quod si cum Adamo fuit Spiritus sanctus, ut revera fuit, si credimus auctori, Adamus certe neque justitia caruit, neque gratia habituali: utramque enim in eo Spiritus sanctus operatus est: non est tamen operatus adoptionem in filium Dei, de qua loquuntur Patres (si forte Athanasium excipias); nam ratione quadam distinxerunt haec duo, quae solent confundi, esse hominem gratum Deo, et esse filium adoptivum Dei; immo inter filium Dei, quod specialem quamdam dilectionem significat, et inter filium adoptivum, quod praeter dilectionem jus illud dicit, ab auctore Quaestionum mox expositum. Curiose si quidem illi adverterunt ante Christum neminem justum aut filium Dei adoptivum in Scriptura dictum, aut Dei templum, ne ipsum quidem Adamum, cum innocens foret; sed vel filium dumtaxat, ut cum Israel dicitur filius primogenitus (Exod. IV, 22); vel servum, licet justum et sanctum. Quod de excellente quadam filietate intelligendum est, eaque ad singulas personas pertinente, non item ad gentem totam, ne Patres videantur scholasticis temere locuti, et ipsi quoque Apostolo pugnasse adoptionem filiorum Israelitis tribuenti (Rom. IX, 4). Excellenti, inquam, filietate, qua Spiritus sanctus, jam non κατ' ἐνέργειαν, sed οὐσιωδῶς communicetur, ut ait Nazianzenus (Orat. 44); qua non jam odor balsami in vasa sancta, sed ipsa substantia sacri defluat unguenti, ut loquitur Augustinus (Serm. 185); qua homo jam non charus tantum gratusque Deo, qui status divinae gratiae, sed filius adoptivus, in Christo naturali filio, constituatur; quam ob excellentiam ipse etiam Joannes Baptista, quo major non surrexit inter natos mulierum, minor sit minimo in regno coelorum, si credimus Cyrillo (Lib. XII Thesauri); qua tandem tribuatur sanctis, jam non pignus, sed arrha paternae fraternaeque gloriae, spiritus nimirum vitae et immortalitatis; qua denique non accipiatur spiritus servitutis iterum in timore, sed spiritus adoptionis, in quo clamamus: Abba Pater (Rom. VIII, 15).
Secundum criminationis caput longe facilius quam praecedens diluitur: nec enim ad id praestandum opus est nisi videre tantum quis fuerit auctoris scopus et quibuscum pugnaret: pugnabat vero cum iis qui putabant perfectionem Adae instaurari credentibus, ut haec instauratio nihil ultra doni habeat quam fuerat consecutus Adam. Putabant igitur spiritu adoptionis donatum primum hominem, cum a Deo fieret; opinionemque ex eo probatum ibant, quod Adamus conditus sit perfectus, quodque sanctificatio nostra nihil aliud sit quam reditus ad pristinum Adami statum. Adversus eos sic disputat: primum, ut aliquis appelletur perfectus, non esse opus ut nullius egeat, alias perfectus foret ut Deus. Deinde Adamum posse dici perfectum in suo genere, ut alia quaecumque, etsi nihil habeat ultra naturam et perfectionem hominis, cujusmodi est, habere Spiritum sanctum, nihilque aliud sciat quam quod discendo cognoscit. Postea sanctificatione fideles non instaurari modo, verum et meliorari, quod pluribus prosequitur. Denique Deum nova dona dedisse hominibus, cum regnum Filii sui dedicavit in nobis. Postremo nova haec dona aliud nihil esse quam quod ait Evangelista: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12).
Quod ad tertium caput pertinet, non est operae pretium accuratius respondere. Quod enim ab auctore dictum, sive de Eva, quoad partus dolorem; sive de Adamo, quoad agricolationis laborem peccato auctum, illud acceptum est, partim ex vocibus Hebraeis, quarum una non modo significat multiplicare, sed et augere; altera pertinere dicitur ab eruditis tum ad conceptus, tum ad dolores: augetur vero id tantum, quod aliquantum, aut jam est, aut futurum alias esset, partim ex communi quadam veterum sententia, quam scripto tradidit Chrysostomus. Cum enim mandatam dixisset Adamo custodiam et cultionem paradisi, causam subdidit (Homil. 14 in Genes.): Si enim laboris omnis fuisset expers, protinus ex multo otio in ignaviam prolapsus esset, etc. Consentit Augustinus (Lib. VIII de Genes. ad litt. cap. 9): Quid abhorret, ait, si credamus hominem, ita in paradiso constitutum, ut operaretur agriculturam, non labore servili, sed honesta animi voluptate?
Quartum caput merito contemni potest, atque etiam debet; nam duobus ex locis assumptum est, quorum alter est in ea parte Quaestionum quam supposititiam probavimus; alter supponitur auctori, cum sit adversariorum quos impugnat. Et ut sua constaret utrique loco auctoritas, nihil nisi per iniquum praejudicium concludi posset, cum naturalis justitiae vox catholicum possit pati sensum, quo nimirum Augustinus dixit (Lib. IV cont. Jul. cap. 3) vitia quoque ipsa bonitatis perhibere testimonium naturalis, id est, quae secundum naturam est; et auctor appendicis ad epistolam Coelestini pro Augustino, in praevaricatione Adae omnes homines naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse, id est, in origine acceptam. Et certe auctor, quaestione 80, ex qua otiosus ille, quem diximus, interpolator sua fere omnia descripsit, haec habet verba: Hic si resipiscat, et juxta naturam suam sentiat, ad Creatorem se conferens, Filius Dei erit; quasi diceret: Si idololatriam detestetur, et credat in Deum, qui fecit coelum et terram, a quo et se factum naturaliter sentit (Aug. lib. de Nat. et Grat. cap. 2), Filius Dei erit, etc.
§ V. An unus sit totius Operis Quaestionum auctor, et cujus aetatis. Rejecimus statim initio, velut supposititiam, partem illam, quae vulgo secunda dicitur, quaeque a Jacobo Hemeraeo adjecta est: de sola igitur priore inquirimus, quae et ipsa triplex est, ut ostendimus initio, an unum eumdemque habeat auctorem; an vero primae duae, quae verae quaestiones sunt, ab alio quam tertia, quae concionibus tractatibusque magis continetur, auctore scriptae sint.
Auctorem unum non esse, hinc confici posse crediderit forte quispiam, quod primae partis auctor scripsisse se dicat trecentis circiter annis post excidium Hierosolymorum a Vespasiano; auctor vero tertiae testetur scribere se sexto, ut quidem legitur in vulgatis codicibus, mundi millesimo. Cum ergo excidium Hierosolymorum contigerit ann. Christi 70, et sextus millesimus mundi annus, secundum computationem vulgarem Graecorum, sit annus Christi 459, necesse est inter utriusque Operis aetatem annos 89 interfluxisse.
Quid quod in priore Opere vix quidquam reperitur reprehensione dignum, praeterquam quod dicitur de Jephte (quis enim inculpate accuset eum tamquam facinorosum atque sceleratum, quem Paulus laudat?); in posteriore multa sunt, et omnino falsa, ut quae pertinent ad Melchisedechum; et importuna, ut conciones; et temeraria, ut definitio futurae aetatis mundi, reprehensioque canonis Missae, etc.; et barbara, ut diffamia, deterioratur, saxonitia vestis, sanctimonium, etc.; et inerudita, ut quod Pascha dictum sit a passione.
At facit in contrarium auctoritas Hieronymi, siquidem de Hilario diacono scribit ad Evagrium: nam posterius Opus, quod est de Quaestionibus veteris et novi Testamenti mixtim, indicat his verbis (Epist. 126): Misisti volumen ἀνόνυμον, καὶ ἀδέσποτον, et nescio utrum tu de titulo nomen subtraxeris; an ille qui scripsit, ut periculum fugeret disputandi, auctorem noluerit confiteri. Quod cum legissem, intellexi, famosissimam quaestionem super pontifice Melchisedech illuc plurimis argumentis esse perductam (Quaest. 109), ut docere conatus sit eum qui benedixerit tanto patriarchae divinioris naturae fuisse, nec de hominibus aestimandum. Et ad extremum ausus est dicere, Spiritum sanctum occurrisse Abrahae, et ipsum esse qui sub hominis figura visus sit. Quomodo autem Spiritus sanctus panem vinumque protulerit, et decimas praedae, quas Abraham, victis quatuor regibus, reportarat, acceperit, omnino tangere noluit: petisque, ut quid mihi, vel de scriptore, vel de quaestione videantur respondeam. Et postea: Tuum certe spiritualem illum interpretem non recipies, qui imperitus sermone et scientia, tanto supercilio et auctoritate Melchisedech Spiritum sanctum pronuntiavit, ut illud verissimum comprobarit, quod apud Graecos canitur. Imperitia confidentiam, eruditio timorem creat.
Tota haec igitur quaestio videri potest obscurior, tum ex rationum conflictu, tum ex eo insuper, quod in tertia parte eaedem quaestiones iisdemque verbis ac in prioribus tractentur, quodque nec eadem in utroque orationis gravitas puritasque doctrinae eluceat, quae vix conveniant uni homini, nisi qui, vel sui obliviscatur identidem, vel a se ipso diversus videri amet.
Nihilominus retinenda est opinio, quae jampridem invaluit (Quaest. 97), unique et eidem auctori utrumque Opus tribuendum: illud ipse sibi vindicat non obscure, cum ait quaestione 125: Hic finis est, jam enim in libello adversus Arianam impietatem digesto, reliqua plenius tractata sunt, quae Trinitatis complexa sunt indiscretam unitatem. Et quaestione 106: Quid sit autem ad imaginem et similitudinem Dei, quamvis alibi dixerimus, hic tamen locus et causa postulat ut iterum dicamus. Dixerat vero quaestione 21 in eamdem sententiam et iisdem verbis.
Quae autem opposita sunt, nihil admodum habent momenti; nam ratio temporis per errorem adducitur, quod postea demonstrabitur; et fatendum est ingenue, aliquos in istis quaestionibus inesse naevos, et Latinitatem non esse optimam. Quamquam argumentum inde petitum facit ad probandam unitatem auctoris, ut cuique legenti facile constabit. Jam vero quod pertinet ad aetatem Operis, ea non obscure cognoscitur ex variis indiciis; scribit enim auctor se elaborare id Operis trecentis circiter annis post excidium Hierosolymorum a Vespasiano. Cum ergo Vespasianus ann. Christi 70 Hierosolyma expugnarit, auctorem oportet edidisse Opus suum circiter ann. 370. Neque obstat quod scripsisse sexto mundi millesimo dicatur in vulgatis codicibus; irrepsit enim error, et pro VI restituendum est IV, ut sequenti capite ostendetur.
Deinde disputat adversus Judaeos, et Manichaeos tota fere prima parte; contra Novatianos de poenitentia, quaest. 102; Eusebium Emisenum de Melchisedecho, quaest. 109; paganos de apologia christianorum, quaest. 114; Mathematicos de fato, quaest. 115; Eusebium Caesariensem de Spiritu sancto, quaest. 125; differentes baptismum, quaest. 126: damnatores nuptiarum, quaest. 127; quae quarto saeculo inclinante quaestiones acerrime movebantur.
Deinde valide simul et subtiliter refellit argumenta Photini, quem adhuc tamquam viventem alloquitur. Obiit vero Photinus exsul in Galatia ann. 376, cum prius damnatus fuisset Sirmii ann. 350.
Deinde adversus Apollinarem, aliosque Dominicae Incarnationis hostes disputat, utique non minus vehementer quam contra haereticos alios, quippe divinitatis Christi acerrimus defensor: scripsit ergo prius quam haeresis ejuscemodi, vel nota esset, vel damnata in Occidente; damnata vero est a Damaso Romae ann. 373.
Deinde meminit vastatae Pannoniae, quasi recentis cladis: Sic, inquit, erasa est Pannonia, ut remedium habere non possit, etc. Contigit vero haec vastatio ann. 351, concurrentibus in sese totius imperii viribus.
Deinde mentionem facit insignis cujusdam calamitatis, non ita pridem toleratae. Ecce scimus, ait, laborasse fame Italiam et Africam, Siciliam et Sardiniam. Fames illa saeviit ann. 363. Meminit porro Sardiniae tamquam patriae; Sardus igitur credi potest.
Denique ad ea respondet, disputans cum paganis, quae Julianus apostata exprobrabat christianis; et vicissim quae Julianus impie agebat in suis infandis coetibus, tacito nomine perstringit, ut videatur servire tempori. Licet ergo conjicere, paulo post mortem Juliani scripsisse, id est, circiter ann. 365, cum nondum essent pacata satis tempora, nec omnino afflictae res gentilium.
Ex his colligere licet a Sardo quodam, circiter ann. 370, sedente Damaso, Opus Quaestionum ex vetere et novo Testamento editum esse.
CAPUT IX. De auctore Commentariorum in Epistolas Pauli, qui olim Ambrosio tribuebantur. Aetate nostra nemo eruditus nescit Commentarios de quibus agitur suppositos esse sancto Ambrosio; sed non item quisque novit id factum jam inde ab ann. 550, etiam a magnis viris, atque ita suppositionis crimen non pertinere ad posteriorem aetatem.
§ I. De Auctoris nomine et persona. Inquisitum est diligenter in verum hujusce Operis auctorem, quem, donec innotesceret, si tamen id fuit in causa, placuit nonnullis Ambrosiastrum dicere; sed id miror tentatum ab iis qui se jactant studiose versatos in perlegendis Operibus Augustini, cum ipse uno eodemque loco bis Hilarium nominet (Lib. IV ad Bonif. cap. 4): Sic sanctus, inquit, Hilarius intellexit, quod scriptum est, IN QUO OMNES PECCAVERUNT. Ait enim, « in quo, id est, in Adam, omnes peccaverunt. » Deinde addit, « manifestum in Adam omnes peccasse, quasi in massa. Ipse enim per peccatum corruptus est, et omnes quos genuit, nati sunt sub peccato; » haec scribens Hilarius, etc., quae totidem verbis leguntur in Commentariis quinti capitis ad Romanos, parte VII.
Hilarium vero, quem Augustinus laudat, oportet non fuisse, aut ignobilem aliquem, aut recentem scriptorem; siquidem ipsius Commentarii aetate Augustini erant communiter in omnium manibus, ejusque auctoritatem Pelagiani, nec elevare poterant, propter aetatem scribentis ante motas Quaestiones; nec declinare, propter celebritatem nominis. Scripsit vero, quod ipsemet expressis verbis testatur, sedente Damaso, ait enim (In cap. III Epist. I ad Timoth.): Cum totus mundus Dei sit, Ecclesia tamen domus ejus dicitur, cujus hodie rector est Damasus. Damasus porro desiit vivere ann. 384, die 11 Decembris.
Satis autem mirari non possum quid causae habuerit Jansenius Iprensis, cur asseret (Lib. VII de Haer. Pelag. cap. 4) eodem circiter tempore scripsisse Hilarium Commentarios, quo Hieronymus Dialogos in Pelagianos; nam ab obitu Damasi ad editos Dialogos interfluxerunt anni non minus triginta; et tamen Hilarius ante obitum Damasi annis non paucis Commentarios edidit. Deinde quomodo Augustinus ann. 419 laudasset libros tamquam sua jam auctoritate pollentes, qui ante quatuor annos, aut circiter, in lucem prodiissent? Denique si Commentariorum auctor sit idem qui Quaestionum, quod postea demonstrabitur, fieri non potest ut Commentarii eodem circiter tempore quo Dialogi compositi sint, cum Quaestiones circiter ann. 365 elaboratae fuerint.
Eamdem forte ob causam ratus est Iprensis, auctorem Commentariorum, quem Ambrosiastrum vocat, ex Commentariis Pelagii adhibuisse aliquid, quo exponeret Apostoli celebrem sententiam, Igitur non volentis, etc. Nam Pelagius Expositiones suas breves in Paulum non composuit ante ann. 400, sed quo fere tempore sedere coepit Innocentius primus.
Haec cum ita se habeant, inquirendum deinceps quis ille Hilarius Commentariorum auctor. Non fuit certe Syracusanus ille monachus, qui Augustinum de Quaestionibus Pelagianorum consuluit ann. 413; neque episcopus ejusdem nominis, ad quem litteras dedit Augustinus ann. 416, post damnatam a conciliis duobus in Africa haeresim Pelagianam; neque vel Arelatensis praesul, vel laicus scriptor epistolae ad Augustinum de reliquiis Pelagii. Omnes enim illi longe post Damasum vixerunt.
Sed neque fuit invictus ille domitor Arianorum Hilarius Pictaviensis, qui, licet sub Damaso vixerit, quemadmodum plerique censent, vix tamen probabiliter dici potest extrema senectute tam prolixum opus elucubrasse. Quamquam, ut hoc argumentum deficeret, satis diversitas, tum styli, tum versionis scripturae atque etiam doctrinae, opus istud magno Hilario abjudicaret.
Nihil ergo credibilius asseri potest quam quod Bellarminus ait ( Lib. de Script. Eccles. in Amb. ), Commentariorum scriptorem non esse alium ab Hilario diacono, qui cum Eusebio Vercellensi aliisque Athanasii defensoribus, e concilio Mediolanensi Arianorum ejectus in exsilium ann. 355, dicitur incidisse in haeresim rebaptizantium, a qua, ut opinor, resipuit ante obitum. Videtur etiam sedi apostolicae reconciliatus, unde honorifice de Damaso loquitur, et quievisse in pace: quam ob rem sanctus ab Augustino dici potuit.
§ II. De doctrina Commentariis contenta. Qui, spreta auctoritate Augustini Hilarium laudantis, ipsum fictitio nomine traducunt, veluti multarum haeresum seminatorem, perfectumque Pelagianum, et Pelagianis erroribus refertissimum, viderint illi qua reverentia Augustini quove argumento id efferant. Certe Pelagiana dogmata, si credimus Augustino, quatuor maxime quaestionibus continebantur: An peccato Adami obnoxium teneatur totus genus humanum; An gratia sit posita in lege tantum et doctrina; An fides sit donum Dei; An moriantur homines, non merito culpae, sed necessitate naturae. De singulis catholice sensit Hilarius.
Et de peccato quidem originali a primo parente in posteros traducto, id est, omnibus in Adamo peccantibus, Augustini testimonium mox relatum sufficit, quo vel uno, et res confici, et quisquis se Augustini discipulum jactat, egregie refelli debet. Haec enim scribens Hilarius sine ambiguitate commonuit, quomodo intelligendum esset, IN QUO OMNES PECCAVERUNT. Ex ea vero intelligentia pendet Augustiniana tota demonstratio adversus peccati originalis oppugnatores: cum enim laboriose disputasset vir sanctus de loco Apostoli: Restat, inquit, ut in illo primo homine peccasse omnes intelligantur, quia in illo fuerunt omnes quando ille peccavit: unde peccatum nascendo trahitur, quod nisi renascendo non solvitur; nam et sic sanctus Hilarius intellexit, etc.
De gratia vero eximium illud est prae aliis plurimis: Ut neque merito suo, qui salvantur, neque horum per quos vocantur, sed Dei gratia istud donum praestari videatur per fidem Christi (II Timoth. I).
De fide, quod sit donum Dei: Fides est enim quae dat salutem (I Timoth. II), quam nisi mens tota SUSCEPERIT voluntate, non solum nihil proderit, sed et oberit. FIDEI etenim GRATIA hanc habet potestatem, ut devotis sibi divinam infundat medelam; indevotis vero conferat morbum, per quem totus homo intereat.
Denique, quod moriantur homines propter peccatum primi hominis, asserit verbis consequentibus sententiam ab Augustino relatam (Ad cap. V Epist. ad Rom. parte VII): Hic enim beneficium Dei perdidit, dum praevaricavit, indignus factus edere de arbore vitae, ut moreretur. Mors autem dissolutio corporis est, cum anima a corpore separatur.
Scio reprehendi quaedam, ut, quod mors secunda, quae gehenna est, non redundarit in posteros ex Adami peccato (In cap. V ad Rom. cap. 2); sed sola mors prima, quae animi solutio a corpore. Quod duce natura gentes in Christum crediderint (Cap. VI), viderintque suae naturae esse quod credant. Quod bonos conatus adjuvet Deus (Cap. II ad Philipp.), ut nostrum sit velle, Dei perficere. Quod per justitiam Deus unum e duobus paribus accipiat, alterum respuat (Cap. IX ad Rom.) Quod praedestinatio ex praescientia fidei pendeat (Ibidem). Quod Deus velit omnes homines salvos fieri, si et ipsi velint (I Timoth. II).
Sed cum haec fere omnia a Patribus aliis, praesertim a Chrysostomo, iisdem pene verbis, et ad eosdem Apostoli locos, prolata sint, quid causae est cur non perinde in Hilario atque in aliis benigna interpretatione molliantur? Quamquam nec admodum egent hujusmodi benignitate, si modo, ut par est, communi potius probatorum auctorum sententiae quam praejudicato alicujus sensui credatur.
Nam Hilarium catholice de peccato originali sensisse, praeter quam quod Augustinus testis est ( In cap. VII ad Rom., ad haec verba: Occasione autem, etc.), demonstrat etiam ista sententia: Diabolus hominem tam propter Adae, quam propter ipsius peccatum, in conditione se habere gratulatur, etc. Cum igitur negat mortem secundam, quae est in gehenna, ex primo parente in posteros traduci, id est, rependi a Deo poenam sensus, ut aiunt, peccato originali, repugnat equidem nonnullis: habet tamen assentientes plurimos, tum e Patribus, tum ex theologis antiquae scholae, ipsumque Angelicum Doctorem.
Gentes ait duce natura credidisse, ait et Chrysostomus, uterque vero catholice, cum neuter naturam adjutorio Dei opposuerit, sed legi Mosaicae, atque id ambo communiter docuerint, quod acceperant ab Apostolo, naturam scilicet perinde gentibus, atque legem Judaeis, paedagogum fuisse ad Christum.
Deinde, cum docet conatus bonos adjuvari a Deo, docet simul eosdem excitari a Deo, qui dat fidem. Cum velle dicit esse nostrum, non excludit gratiae adjutorium, sed necessitatem, quae voluntatibus imponatur.
Justitia porro Deum operari, vel, quod idem est, judicio, etiam cum ex hominibus unum elegit prae alio, Augustinianum est. Praedestinationem ad gloriam, quam aiunt absolutam, ex praevisis esse operibus, Ambrosianum. Deum velle omnes salvos fieri, si velint, id est, si gratiae praevenienti consentiant, catholicum.
§ III. An sit unus Quaestionum et Commentariorum auctor. Unum esse docti quique communiter dicunt. Communis opinionis tria sunt certissima argumenta, siquidem eodem tempore, in eamdem sententiam, iisdem verbis utriusque operis auctor scripsit.
Ratio temporis inde clara est: tertia pars Quaestionum scripta est ante ann. 363, prior post annum 367; ann. 370 Commentarii, sedente Damaso, ut ostensum est. Cum ergo Damasus obierit ann. 384, sedere coeperit ann. 367, eodem fere tempore et liber primus Quaestionum et Commentarii breves scribi potuerunt, saltem eadem scriptoris aetate.
Jam vero tam multa continent Quaestiones et Commentarii in eamdem sententiam, ut singula referre infinitum sit, exempla proferre promptissimum: duo impraesentiarum sufficiunt.
Quaest. Quid est, ut cum vir et mulier una sint caro, vir imago Dei sit et non femina? Unius substantiae quidem sunt vir et mulier, et in anima et in carne; sed gradu major est vir, quia ex eo est femina, sicut dicit Apostolus: Caput mulieris vir (I Cor. II, 3). Causa enim majorem fecit virum, non substantia (Quaest. 24).
Comment. Quamvis una substantia sit et vir et mulier, tamen quia vir caput est mulieris, anteponendus traditur, ut per causam et rationem major sit, non per substantiam. Inferior ergo mulier viro est, portio enim ejus est, quia origo mulieris vir est: ex eo enim est, ac per hoc obnoxia videtur mulier viro (In c. II, I Cor.)
Quaest. Hinc est unde Paulus apostolus: In magna autem, inquit, domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia (II Tim. II, 20). Istud propter Hymenaeum et Philaethum posuit, qui cum essent ex Ecclesia, perverse de resurrectione sentiebant, sicut aliqui de Corinthiorum Ecclesia resurrectionem negabant. Sed hanc domum magnam Novatianus mundum significat intelligendum, non Ecclesiam; ne in una Ecclesia, malos cum bonis, mundos cum immundis. cogatur asserere, quod facile puto convelli. In una enim domo omnes sub uno sunt nomine: quamvis enim moribus diversi sunt, uno tamen domini sui nomine censentur et professione. Mundus autem hic diversae professionis continet homines, ita ut dispares profiteantur se habere et deos et dominos. Vides ergo non hoc potuisse dici de mundo, sed de Ecclesia, in qua sub uno degentes nomine diversi sunt actu, etc. (Quaest. 102).
Comment. Significavit in Ecclesia diversos esse homines, quosdam bonos et summos viros, quos in auro intelligi vult; quosdam bonos tantum, quos in argento designat: alios vero non bonos, quos vasa lignea et fictilia appellat: quod nulli ambiguum puto. Nam in Corinthiorum hoc Ecclesia probat frequens sermo objurgantis Apostoli; nunc autem in Ecclesia nostra palam est, et in templo Hierosolymis, in quo typus erat Ecclesiae, manifestis lectionibus approbatur. Erant enim ibi Sadducaei, ex quorum radice erat Hymenaeus et Philaetus, de quorum prava sententia cum Apostolus esset locutus, statim hoc subjecit, ut non esset mirabile in Ecclesia videri homines dissentientes; nam et in Corinthiorum Ecclesia, de qua dixi, quidam erant qui dissentientes resurrectionem negabant. Insanus tamen Novatus, ut errori suo blandiatur, aliter hoc intelligendum tradit, ut domus magna totus mundus significari credatur, quia habet hominum diversitatem; cum constet Apostolum exemplo usum domus divitis et opulenti, quae quamvis copiosa sit, habet tamen vasa lignea et fictilia. Hoc modo et Ecclesia, quamquam sancta dicatur, habet tamen et vitiosos et prava sentientes, sicut superius memoravi. Quos contumelia dignos ostendit, non tamen perituros, sed purgandos per ignem, quia domui ex aliqua parte necessarii sunt (In cap. II II Ad Timoth.)
Iisdem saepe verbis usus est in utroque opere, quod cum in exemplo priore de muliere apertum sit, frustra referantur alia, quae legenti occurrent, si modo animum vel leviter advertat. Utrobique certe diffidentia pro incredulitate ponitur; verbum praevaricandi activa terminatione barbare usurpatur; verbum quoque meliorandi, et alia plurima, quae etsi insolentia, videntur tamen vel familiaria, vel affectata ab auctore.
Sentio opponi posse duo: alterum adversus rationem temporis constitutam; alterum, quo diversitas sententiae probetur. Nam auctor tertiae partis Quaestionum scribere se ait anno mundi sexto millesimo, qui Christi 459 secundum Graecos: distat igitur annis octoginta et amplius ab aetate auctoris Commentariorum, vivente Damaso, scribentis. Deinde quaestione 109 Melchisedech dicitur non esse homo, asseritur in Commentariis ad cap. II Epist. ad Hebraeos.
Verum, quod pertinet ad tempus, facile fuit errorem in numeros irrepere, transpositis litteris, potestque suspecta videri computatio annorum mundi more Graecorum facta ab homine Latino. Quidni ergo pro 6 millesimo scriptum fuerit 4 millesimo, et millesimus pro millenario positus? Sic enim omnia conciliantur facili negotio, cum quarto mundi millenario secundum Latinos scriberentur quaestiones. Ea conjectura tanto probabilior est quanto plura adjuncta, quae prosecuti sumus antea, ipsam confirmant.
Diversitas sententiae, qua auctor Quaestionum (Quaest. 109 in Comment. ad c. VII ad Hebr.) Melchisedechum negat fuisse hominem, affirmat Hilarius, majorem crearet difficultatem, nisi constaret, Hilarium in Epistolam ad Hebraeos nihil scripsisse, quemadmodum nec Hieronymum, nec Pelagium, nec ullum alium Latinorum ejusdem aetatis (rei causa eruditos non latet). Supplevit igitur aliquis commentaria quibus decem priora Epistolae capita exponuntur, partim ex Chrysostomo, partim ex Hieronymo; ut mirum nemini videri debeat, si de Melchisedecho hoc in opere legantur pugnantia quaestionibus, quas Hieronymus ea ipsa epistola refellit, unde additor mutuatus est ipsa etiam verba.
Ex his quae disputata sunt hactenus utroque posteriore capite, concludo, Hilarium, qui ex Sardinia oriundus, solet nominari diaconus, quique Luciferianus vulgo audit, scripsisse duo haec opera, quorum examen tum hoc, tum praecedente capite institutum est. Deinde ipsum immerito traductum alieno nomine, qui suum habet ab Augustino semel atque iterum appellatum. Deinde immerito quoque postulatum sive Pelagianae, sive Coelestianae haeresis, cum utrique manifeste pugnet, et testis catholicae fidei quoad peccatum originale ab Augustino laudetur. Deinde neque Pelagii, neque Coelestii interpretem dici posse, cum utrumque aetate multum praecesserit, senseritque cum suae aetatis Patribus apprime catholicis. Deinde tantae auctoritatis esse ad res sui temporis, id est, quarti saeculi inclinantis, testandas, quantae quilibet alius apud Latinos, si forte Ambrosium excipias. Postremum, vere di==xisse Mercatorem a Theodoro Mopsuestiae episcopo ortam esse haeresim, cui factum est postea, vel a Pelagio, vel a Coelestio nomen. Quod fuit hoc utroque capite demonstrandum.
DISSERTATIO II. DE SYNODIS HABITIS IN CAUSA PELAGIANORUM VIVENTE SANCTO AUGUSTINO In haec verba Marii Mercatoris: Non solum imperialibus legibus, sed etiam sacerdotalibus statutis depositi atque exauctorati sunt, etc. (Commonit. cap. 3.) Etsi Mercator propositis Commonitorii verbis de una Zosimi tractoria, vel etiam de Innocentii decreto, sermonem fecerit, non erit tamen alienum a ratione, nec parum, credo, conducibile ad historiam Pelagianam, recensere breviter viginti quatuor synodos quae a veteribus habitae dicuntur in causa Pelagianorum, donec moreretur Augustinus, aut concilium Ephesinum cogeretur. Fuit vero temporis illius spatium non amplius, quam novemdecim annorum, quibus haeresis Pelagii Coelestiique visa est aliquid virium aut exercere, aut retinere.
Mirabitur forte quispiam, toties convenisse tantam multitudinem episcoporum, tam exiguo tempore, et ad unius sectae excisionem, nec potuisse tamen infelix germen tanto molimine radicitus evelli. Sed ut impietas illa fuit omnium fere haeresum perniciosissima, ut quae fundamentum christianae pietatis convellere tentaverit, hominum scilicet sub Deo humilitatem; ita nulla obstinatius restitit Ecclesiae, siquidem naturae ipsius libertatisque humanae arce occupata, ex ea se pertinaciter defenderet.
I SYNODUS, Ab Aurelio adversus Coelestium habita Carthagine Honorio IX et Theodosio V AA. CC. mense Februario, anno Christi 412. Post deprehensam in Africa Pelagianam haeresim, habita est synodus Carthagine ab Aurelio episcopo, in causa Coelestii, qui ad presbyteratum, partim doctrinae fama, partim specie pietatis, sed potissimum suorum artibus, subrepere tentabat (August. lib. de Pecc. Orig. cap. 2 et seqq.). Haec omnium prima fuit, videturque Ecclesiae, de infando errore triumphare addiscentis, quasi rudimentum.
Temporis ratio facile constat duobus veterum testimoniis inter se collatis, Patrum Carthaginensium et Augustini.
Scripserunt illi ann. 416, ad sanctum Innocentium in haec verba (Epist. 175, apud August.): Cum ex more ad Carthaginensem Ecclesiam solemniter veniremus, atque ex diversis causis congregata ex nobis synodus haberetur, compresbyter noster Orosius nobis litteras sanctorum fratrum et consacerdotum nostrorum dedit Erotis et Lazari, quarum formam his constituimus esse subdendam. His ergo lectis Pelagium et Coelestium auctores nefarii prorsus et ab omnibus nobis anathematizandi erroris advertimus: unde factum est, ut recensendum peteremus [Al. putaremus] quid ante ferme quinquennium super Coelestii nomine hic, apud Ecclesiam Carthaginensem, fuerit agitatum, etc.
Scripsit et iste lib. de Gest. Palaest. cap. 11, alloquens Aurelium: Haec ita objecta sunt, ut etiam apud Carthaginem a sanctitate tua, et ab aliis tecum episcopis dicerentur audita atque damnata; ubi quidem, ut recolis, ipse non fui, sed postea, cum venissem Carthaginem, eadem gesta recensui.
Ex quibus manifesta sunt tria: 1o Duas in eadem causa congregatas fuisse Carthagine synodos; et posteriorem quidem, ex qua datae sunt ad summum pontificem litterae, coivisse circiter mensem Septembrem; tunc enim temporis cogendam praecipiebat canon Nicaenus. Coacta vero fuit de more et solemniter, id est, ex canonis praescripto. 2o Inter duas istas Carthaginenses synodos non effluxisse quinquennium, sed ferme quinquennium; 3o priori synodo non interfuisse Augustinum.
Habita est igitur prior illa synodus, non quidem statim post collationem cum Donatistis peractam VI idus Junii, quod quibusdam visum, alioquin interfuisset Augustinus, qui magna pars collationis fuit; sed post mensem Septembrem, ne si collocetur prope collationis tempus, et ante Septembrem, jam non ferme quinquennium, sed plusquam quinquennium inter ambas synodos effluxisse fatendum sit. Si autem referatur ad ipsum mensem Septembrem, fatendum pariter intercessisse quinquennium totum inter synodum hanc priorem et litteras a posteriore scriptas.
Restat igitur ut post reliquos ann. 411 menses, et ad initium sequentis 412, rejiciatur, ut dicatur collecta de more, hoc est, secundum canonem Nicaenum, ante Quadragesimam; sic enim liquet quomodo et Augustinus non interfuerit, cum post collationem ad suos profectus Carthaginem non redierit, nisi post festa paschalia, et ferme quinquennium ambas inter synodos fluxerit, siquidem tres aut quatuor menses implendo quinquennio defuerint.
Quot episcopi convenerint, incertum est: convenisse plures scribit Augustinus, non tantum verbis mox relatis, sed his quoque (Lib. de Gest. cap. 11 et cap. 35): Ista haeresis cum plurimos decepisset, et fratres, quos non deceperat, conturbaret, Coelestius quidam talia sentiens ad judicium Carthaginensis Ecclesiae perductus, EPISCOPORUM sententia condemnatus est.
Orosius (Cap. 3 apolog.): Exposui coronae vestrae, ut potui, Coelestium jam ad honorem presbyteratus subrepentem apud Carthaginem, PLURIMIS EPISCOPIS JUDICANTIBUS, proditum, auditum, convictum, confessum, detestatumque ab Ecclesia, ex Africa profugisse. Et paulo post: Ego illico prosecutus sum. Hoc in Coelestio AFRICANA SYNODUS detestata est.
Marius Mercator (In Commonit. cap. 1): De quibus omnibus capitulis suprascriptis exemplaribus synodalium gestorum PATRES ET EPISCOPI regionis illius restiterunt Coelestio, et jusserunt ut eadem condemnaret, quia essent haeretici sensus.
Praedestinati auctor (Haeresi 88): Restitit ei quidam Paulinus diaconus defensor et procurator Ecclesiae Mediolanensis, eique IN CONVENTU SACERDOTUM multa capitula objecit contra fidem catholicam, quae Coelestius damnare neglexit.
Ex his quatuor testimoniis, et praesertim ex posterioribus tribus, posset aliquis suspicari non mediocrem fuisse hancce synodum, immo nec Carthaginensem tantum, sed, ut ait Orosius, Africanam, id est, vel ex tota dioecesi Africae, vel ex pluribus provinciis, siquidem ad eam, quod scribit Mercator, Patres et episcopi convenerint; Patrum enim nomine primates provinciarum, sive senes appellari, etsi dubium forte esset, intelligi posset ex actione prima collationis Carthaginensis num. 46. Ubi Aurelius meminit Patrum et fratrum suorum, cum de universali concilio Ecclesiae catholicae septem legatos, qui collationi intersint, eligente loquitur. Hinc autem adjuvaretur utcumque opinio credentium a Patribus propter collationem coactis Carthaginem habitum de Coelestio judicium, nisi evidens in contrarium ratio faceret.
Accusavit Coelestium Paulinus, quem diaconum simpliciter Augustinus; Mercator diaconum sanctae memoriae Ambrosii Mediolanensis episcopi; Praedestinati auctor diaconum defensorem et procuratorem Ecclesiae Mediolanensis nominat.
Objecta sunt capitula illa sex, quae recenset cum Augustino (Lib. de Gest. cap. 11, et lib. de Pecc. Orig. c. 11) et Mario Mercatore (Cap. 1 Common.) Praedestinati auctor in haec verba (Haeresi 88): Obtulerunt ei libros suos, ubi dicebat ipsam sibi hominis naturam ad perfectionem posse sufficere; hoc est, tantam potest homo exercere justitiam, ut etiam sine peccato possit esse, si velit; Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, esset moriturus; sic lex misit ad regnum sicut Evangelia; infantes in remissionem peccatorum baptizandos esse. Ideo confitemur propter regulam universalis Ecclesiae, nihil obfuisse generi humano peccatum Adae. Omnia haec oppositionum genera ad damnandum objiciebantur Coelestio.
Non interfuit Augustinus, sed ubi primum Carthaginem venit, recognovit acta, quorum nihil ad nos transmisit, praeter fragmentum et partem libelli a Coelestio Romae editi, gestisque ecclesiasticis allegati.
Quod superest actorum apud Augustinum ita se habet (Lib. de Pecc. Orig. c. 3 et 4): De gestis ecclesiasticis Carthaginensibus haec ejus (Coelestii) verba descripsimus.
Aurelius episcopus dixit: Sequentia recitentur. Et recitatum est: Quod peccatum Adae ipsi soli obfuit, et non generi humano. Et cum recitatum esset, Coelestius dixit: Dixi de traduce peccati me dubium esse, ita tamen, ut cui donavit Deus gratiam peritiae, consentiam, quia diversa ab eis audivi, qui utique in Ecclesia catholica constituti sunt presbyteri.
Paulinus diaconus dixit: Dic nobis nomina ipsorum. Coelestius dixit: Sanctus presbyter Rufinus Romae, qui mansit cum sancto Pammachio. Ego audivi illum dicentem quia tradux peccati non sit.
Paulinus diaconus dixit: Est aliquis alius. Coelestius dixit: Audivi et plures dicere. Paulinus diaconus dixit: Dic nomina ipsorum. Coelestius dixit: Non tibi sufficit unus sacerdos?
Et post aliqua alia, Aurelius episcopus dixit: Reliqua libelli legantur. Et recitatum est: Quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint in quo fuit Adam ante transgressionem; usque in finem libelli minoris superius inserti.
Aurelius episcopus dixit: Docuisti, Coelesti, aliquando, ut dixit diaconus Paulinus, quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint in quo fuit Adam ante transgressionem.
Coelestius dixit: Exponat quid dixit, ante transgressionem.
Paulinus diaconus dixit: Tu nega hoc te docuisse. Unum est ex duobus, aut neget se docuisse, aut jam damnet istud. Coelestius dixit: Jam dixi, exponat quomodo dixit, ante transgressionem.
Paulinus diaconus dixit: Nega te illa docuisse. Aurelius episcopus dixit: Rogo, quid collegerim ego ex hujusmodi objectione, dico: Adam constitutus in paradiso, quod ante dicatur inexterminabilis factus, postea per transgressionem praecepti factus sit corruptibilis. Hoc dicis, frater Pauline?
Paulinus diaconus dixit: Hoc, domine. Aurelius episcopus dixit: Status certe infantium hodie baptizandorum, utrum talis sit qualis fuit ante transgressionem Adae, an certe de eadem origine peccati, de qua nascitur, transgressionis culpam trahat? Hoc vult diaconus Paulinus audire.
Paulinus diaconus dixit: Utrum docuit hoc, an non, neget. Coelestius dixit: Jam de traduce peccati dixi, quia intra catholicam constitutos plures audivi destruere, nec non et alios astruere, licet quaestionis res sit ista, non haeresis: infantes semper dixi egere baptismo, ac debere baptizari. Quid quaerit aliud?
Quis fuerit exitus, docent quatuor laudati auctores locis prolatis, quibus adde Patres Carthaginensis concilii: Proditus, inquiunt, auditusque est frequenter Coelestius, immo convictus, confessusque, et detestatus ab Ecclesia, id est, anathemate percussus, ac communione privatus, donec aperte objecta anathematizaret (Epist. synod. ad Innoc. apud Aug. epist. 182).
Huic sententiae non acquievit pertinax haereticus, sed sedem apostolicam ad declinandum judicium appellavit, Ephesum tamen Asiae urbem, neglecta appellatione, profugit, ubi per obreptionem presbyter ordinatus est, quemadmodum tradit Mercator Commonitorii cap. 1.
II SYNODUS, A Joanne episcopo Hierosolymis in causa Pelagii contracta, Honorio X et Theodosio VI AA. CC. die 30 Julii, anno Christi 415. Secundae synodi, quae coacta est Hierosolymis, in causa Pelagii, a Joanne episcopo ann. 415, acta refert Orosius (Cap. 3 Apolog.). Meminit vero Augustinus his verbis (Lib. de Gest. Palaest. cap. 14): Usus est hoc testimonio S. Joannes Hierosolymitanae antistes Ecclesiae, sicut interrogatus quae APUD ILLUM ANTE JUDICIUM gesta fuerint, coepiscopis nostris, qui simul in illo judicio praesidebant, ipsemet narravit. Ait enim, tunc quibusdam susurrantibus, et dicentibus quod sine Dei gratia diceret Pelagius posse hoc perfici, id est, quod superius dixerat, esse posse hominem sine peccato: Culpam, inquit, super hoc etiam intulit, quia et Apostolus multum laborans, sed non secundum suam virtutem, sed secundum gratiam Dei dixit: Amplius omnibus illis laboravi, non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Et iterum: Non est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei (Rom. IX, 16). Et illud: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt, qui aedificant eam (Psal. CXXVI, 1). Et alia multa similia diximus, inquit, de Scripturis sanctis. Illis autem non suscipientibus quae dicebantur a nobis de sanctis Scripturis, sed adhuc susurrantibus, dixit Pelagius: Et ego sic credo: anathema sit qui dicit, absque adjutorio Dei posse hominem ad profectum omnium venire virtutum.
De loco et praeside aperta sunt utriusque laudati auctoris testimonia.
Ratio temporis inde conficitur. Et primo quidem necesse est hanc synodum coivisse eo temporis intervallo quod a verna tempestate ann. 415 ad mensem Decembrem ejusdem anni effluxit. Nam et hujus synodi magna pars fuit Orosius, et ejusdem mentio facta est in concilio Diospolitano. At Orosius in Palaestinam appulit verno tempore ann. 415, et concilium Diospolitanum celebratum est mense Decembri ejusdem anni.
Deinde, cum primo die encaeniorum venisset, ut erat solitus, Orosius ad Joannis obsequium, repulsam passus est ab eo, quasi per blasphemiam in synodo dixisset, hominem nequidem cum adjutorio Dei posse esse sine peccato. Cum igitur primus ille encaeniorum dies fuerit decimus quartus Septembris, ut tradit Nicephorus (Lib. VIII Hist. cap. 50), et quadragesimus septimus post habitam synodum, ut scribit Orosius (In Apolog. cap. 4), necesse est habitam fuisse synodum die 30 Julii.
Fuit illa presbyterorum dumtaxat, non item episcoporum, qui saltem jure coacti forent, sed ad summum qui amice convocati. Neque enim cogendorum tunc temporis ulla fuit auctoritas penes Joannem, cum neque dioecesim haberet, immo neque provinciam; sed in Antiochena dioecesi censeretur, et Caesariensi episcopo totius Palaestinae metropolitano subesset. Fuit igitur conventus ille, vel solius presbyterii, quod potius opinor; vel etiam vicinorum episcoporum, cujusmodi duos, Eleutherium Sebastenum, et Eutonium Hierichuntinum, ad effodiendas sancti Stephani reliquias, et in urbem sanctam transferendas, Joannes assumpsisse dicitur a Luciano ( In epist. de revel. S. Steph. ).
Cogendae occasionem dedit Pelagius, qui cum toto fere jam triennio Hierosolymis versatus esset, solitis artibus suas in partes traxerat nonnullos de clero, et ipsum in primis episcopum Joannem, cujus, ut mentem non infecerit errore, animum certe ita devinxerat sibi, ut homini jam per se infenso erga Hieronymum, propter Origenis causam, persuaderet facile, sanctum senem, non fidei studio, sed invidia sibi obsistere. Hinc presbyteros inter orta dissensio, aliis Pelagio faventibus, episcopi sui exemplo: aliis contra pugnantibus, duce Hieronymo, qui versipellis haeretici sensum diligentius indagaverat, pervidendumque catholicis prodiderat. Inde graves animorum utrinque commotiones, quas ut Joannes, non sedaret quidem, sed Pelagio nocere prohiberet, conventu presbyterorum contracto, tentavit, si qua posset ratione, partibus silentium imponere.
Orosius presbyter Hispanus, quem Augustinus ad Hieronymum miserat, ut de origine animarum doceretur ab Orientis magistro, evocatus e Bethleemi secessu, sedit inter presbyteros, a quibus rogatus quid Carthagine cum Coelestio actum esset, narravit palam quid Augustinus, vel quaestionibus Hilarii Syracusani, vel libro Pelagii de natura respondisset. Incertum an ipsa quoque praelegerit concilii Carthaginensis acta. Legit certe epistolam Augustini ad Hilarium, duoque dixit se a Pelagio audivisse: alterum, hominem posse esse sine peccato si velit; alterum, mandata Dei facile custodire; utrumque ab Africanis damnatum.
Pelagius, quem Joannes admitti jusserat, et inter presbyteros, licet laicum, considere, excepit, non dicere se id posse fieri sine adjutorio Dei. Exceptionem accepit libenter episcopus, eamque testimoniis Scripturae cum confirmasset, tentavit Orosium cogere, ut se judice, accusaret. Sed altercatione facta, multisque causantibus, eumdem non posse unius haeretici advocatum esse ac judicem, causamque ortam inter Latinos a Latinis judicibus disceptari debere, haec tandem sententia prolata est: Ut ad beatum Innocentium papam Romanum partes et epistolae mitterentur, universis, quod ille decerneret, secuturis; sed ita ut haereticus imposito sibi silentio eatenus conticesceret, et ut nostri ab insultatione convicti hominis, confusique temperarent (Apolog. cap. 3).
Sed praestat ipsum audire loquentem suis verbis Orosium (Apolog. num. 3 et 4). Quae enim dicit, habere possunt rationem auctorum conventus.
« Latebam in Bethleem, traditus a Patre Augustino, ut timorem Domini discerem, sedens ad pedes Hieronymi: inde Hierusalem, vobis accersentibus, vocatus adveni. Dehinc in conventum vestrum una vobiscum, Joanne episcopo praecipiente, consedi: illico a pusillitate mea postulastis universi, ut si quid super hac haeresi, quam Pelagius et Coelestius seminarunt, in Africa gestum esset, cognoscerem, fideliter ac simpliciter indicarem
Exposui coronae vestrae breviter, ut potui, Coelestium jam ad honorem presbyterii subrepentem, apud Carthaginem, plurimis episcopis judicantibus, proditum, auditum, convictum, confessum detestatumque ab Ecclesia, ex Africa profugisse; contra librum vero Pelagii beatum Augustinum, discipulis ipsius Pelagii prodentibus, ac petentibus, plenissime respondere. Exstare etiam in manibus meis epistolam supra memorati episcopi (Epist. 89 ad Hilarium), quam nuper ad Siciliam ordinasset, in qua multas quaestiones haereticorum retulit; quam etiam ibidem ut legerem, praecepistis, et legi.
Ad haec Joannes episcopus, ut Pelagius coram intromitteretur, expetiit; cui et propter paternitatis ipsius reverentiam, et propter actionis utilitatem, dum praesentem ab episcopo rectius crederetis confutandum, intromittendi conniventia praestita est.
Intromissum Pelagium unanimiter omnes interogastis, an haec, quibus Augustinus episcopus respondisset, se docuisse cognosceret. Illico ille respondit: Et quis est mihi Augustinus? Cumque universi acclamarent blasphemantem in episcopum, ex cujus ore Dominus universae Africae unitatis indulserit sanitatem, non solum a conventu illo, verum ab omni Ecclesia pellendum, episcopus Joannes illico eum, hominem videlicet laicum, in consessu presbyterorum reum haereseos manifestae, in medio catholicorum sedere praecepit. Et deinde ait: Augustinus ego sum; ut scilicet, persona quasi praesentis assumpta, liberius ex auctoritate ejus, qui laedebatur, ignosceret, et dolentium animos temperaret. Cui mox a nobis dictum est: Si Augustini personam sumis, Augustini sententiam sequere.
Tunc idem episcopus nobis omnibus ait: Haec, quae leguntur, in alios dicta sunt, aut de Pelagio suggerendum putatis? Si in ipsum autem Pelagium, quid dicatis expromite. Ego autem, vobis annuentibus, dixi: Pelagius mihi dixit (Lib. Eulog. tit. 100), docere se hominem posse esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire, si velit. Respondit Pelagius, audientibus vobis: Hoc et dixisse me, et dicere negare non possum. Ego illico prosecutus sum: Hoc in Coelestio Africana synodus detestata est; hoc Augustinus episcopus scriptis suis, sicut audistis, exhorruit; hoc in ipsius nunc Pelagii scriptis sua responsione condemnat; hoc et beatus Hieronymus, cujus eloquium universus Occidens, sicut rorem vellus, exspectat (multi enim jam haeretici cum dogmatibus suis, ipso appugnante, supplosi sunt), et in epistola sua quam nuper ad Ctesiphontem edidit, condemnavit. Similiter et in libro quem nunc scribit, collata in modum dialogi altercatione, confutat. Hoc est enim lubricum in anchistro draconem tenere, ne possit effugere (Job. XL, 19).
Porro autem episcopus Joannes nihil horum audiens, a nobis exigere conabatur ut accusatores nos, ipso judice, fateremur. Responsum est saepissime ab universis: Nos accusatores hujus non sumus; sed quid fratres tui, patres nostri, senserint et decreverint super hac haeresi quam nunc laicus vulgo praedicat, intimamus, ne Ecclesiam tuam praesertim, ad cujus sinum convolavimus, te ignorante conturbet. At ille cum saepe nos docendi simulatione in aliquam professionis speciem tentaret inducere, dicebat quia ad Abraham dictum esset a Domino: Ambula coram me, et esto sine macula (Genes. XVII, 1); et Zachariam et Elizabeth pronuntiatos esse justos ambos ante Dominum, incedentes in omnibus justificationibus Domini sine querela (Luc. I, 6), quod quidem ab Origene dictum, ab eo proferri compluribus nobis notum erat.
Cui responsum per me est: Nos filii Ecclesiae catholicae sumus. Non exigas a nobis, Pater, ut doctores super doctores esse audeamus, aut judices super judices. Patres quos universa per orbem Ecclesia probat, quorum communioni nos [Al. vos] adhaerere gaudetis, damnabilia haec esse dogmata decreverunt. Illis probantibus nos obedire dignum est. Cur interrogas filios, quid sentiant, cum Patres audias, quid decernant?
Ad quod ille diu disputans et nostris (propter imperitiam ignoti nobis interpretis, quem saepissime viri primarii et religiosi Posserius et Avitus presbyteri, et Dominus [ Al. Domninus] ex duce, vel prave interpretantem, vel plurima supprimentem, vel alia ex aliis suggerentem, confutarunt) nostris, ut dixi, actionibus vel interpolatis plerumque, vel tacitis, episcopus Joannes ait: Si sine adjutorio Dei hoc hominem posse diceret, pessimum et damnabile erat. Nunc autem cum adjiciat, posse hominem esse sine peccato, non sine adjutorio Dei; vos quid dicitis? An forte vos Dei adjutorium denegatis? Cui respondi ego: Testibus et testificantibus etiam nunc vobis, et supra memoratis viris, anathema ei, qui negat adjutorium Dei. Ego certe non nego, praecipue cum e contrario in haereticos [Al. haeretico] confutarim.
Deinde cum intellecto judice, et interprete prodito, clamaremus, Latinum esse haereticum, nos Latinos, haeresim Latinis magis partibus notam, Latinis judicibus disserendam, ac se pene impudenter ad judicandum, cum quidem nos accusatores non essemus, et unus et suspectus ingereret, dici a pluribus necessarium fuit: Non potest quisquam idem esse haeretici et advocatus et judex. Multisque aliis actitatis, Joannes episcopus novissimam sententiam protulit, confirmans tandem postulationem intentionemque nostram, ut ad beatum Innocentium papam Romanum partes et epistolae mitterentur, universis, quod ille decerneret secuturis: sed ut haereticus Pelagius imposito sibi eatenus silentio conticesceret, et ut nostri ab insultatione convicti hominis confusique temperarent. Universi in hanc sententiam consensimus, gratiarum actione celebrata, pace facta, et consummata ad pacis testimonium oratione, discessimus.
Nunc autem, post dies quadraginta et septem, cum primo Encaeniorum die, ut solitus eram quando adderam, ad obsequium Joannis episcopi cucurrissem, statim ab eo notam falsi criminis pro gratia salutationis accepi. Ait enim mihi: Quare ad me venis homo, qui blasphemasti? volens, ut credo, intelligi: Noli me tangere, quia mundus sum et absque peccato (Isa. LXV, 5). At ego nihil conscius, interrogavi, quando, aut quo audiente, aut cujusmodi illud est dictum, quod blasphemiae possit ascribi. Episcopus respondit: Ego te audivi dixisse: Quia nec cum Dei adjutorio possit esse homo sine peccato. » Hactenus acta.
Scio nonnullis placitum, cujusmodi Jansenius Iprensis (Lib. I de Haeres. Pelag.), et Wastellus (Lib. II Vindiciarum), fidem apologiae in suspicionem vocare, quasi peccet in historiam, ut Iprensis putat, et in catholicam fidem, ut Wastellus. Verum nemo nunc inter eruditos ipsis assentitur, cum ille non satis conventum Hierosolymitanum a Diospolitana synodo discreverit, quod erat tamen facile audienti testimonium Augustini mox prolatum; iste vix serio accusasse Novatianismi atque Nestorianismi auctorem apologiae videatur; uterque, non ratione, sed affectu, communem sensum spreverit quia eximius hic libellus auctoritate sua, id est, tanta quanta potest esse viri ab utroque fidei magistro, Hieronymo et Augustino, de catholicis dogmatibus edocti, rebus suis incommodabat.
III SYNODUS, Ab Eulogio Caesariensi adversus Pelagium Diospoli collecta, Honorio X et Theodosio VI AA. CC. die 20 Decembris, anno Christi 415. Cum metueret Joannes ne si causa Pelagii, ut erat statutum in presbyterii conventu, Romae apud sedem apostolicam ageretur, Carthaginensis Ecclesiae judicium de Coelestio probaretur, et artes Pelagii paterent, ferretque vafer homo dignam suis erroribus sententiam, praejudicium facere voluit, quo summi pontificis animum occuparet; coactisque per Eulogium Caesareae episcopum et provinciae primatem episcopis aliquot, quibus facile, propter inscitiam Latini sermonis, illudi posset ab interprete maligno, synodum habendam fecit.
Liddae igitur, quae est Diospolis, in urbe Paraestinae Caesariensis, quatuordecim episcopi, Eulogius Caesariensis, Joannes Hierosolymitanus, Ammonianus, Porphyrius Gazensis, Euthonius [ Epist. Lucian. Eleutherius] Hierichuntinus, Porphyrius alter, Fidus, Zosimus, Zoboenus Eleutheropolitanus, Nymphidius, Chromacius, Jovinus, Eleutherius Sebastenus, et Clemacius convenerunt.
Habita est synodus ann. Christi 415, Innocentii summi pontificis 13, Honorio X et Theodosio VI AA. CC., die 20 mensis Decembris, ut concluditur ex epistola Luciani presbyteri, de revelatione beati Stephani, hunc in modum:
Die Parasceve, inquit Lucianus (In appendice tom. X Operum Augustini) hoc est, feria sexta, III nonas Decembris, consulatu Honorii decies et Theodosii sexies Augustorum, hora tertia noctis, quasi in ecstasi effectus, vidi virum, etc. Ad aliam Parasceven Dominus Gamaliel eadem similitudine apparuit mihi, etc. In tertia igitur septimana, eadem die et hora, venit supradictus vir, etc. Expergefactus perrexi ad civitatem, ad sanctum Joannem episcopum, et cum illi omnia, quae videram, renuntiassem, cum audisset, lacrymatus est prae gaudio, et dixit, etc. Vade, fode in acervo, qui est in ipso agro, et si inveneris, renuntia mihi; et ita me dimisit, etc. Convertimus ad monumentum, et fodientes invenimus tres thecas, etc. Statim ergo renuntiavi episcopo, cum esset in Lidda, quae est Diospolis, synodum agens: qui assumpsit secum duos alios episcopos, Eleutherium de Sebaste, et Eleutherium de Jericho, et venerunt ad locum, etc. Cum psalmis et hymnis portaverunt reliquias beati Stephani in sanctam Ecclesiam Sion, etc. Translatae sunt reliquiae Martyris VIII kal. Januarii. Hactenus Lucianus.
Ex his tempus concilii, immo fere dies deprehenditur. Nam prima revelatio facta est die 3 Decembris: posterior die 10; tertia denique die 17. Joannes Hierosolymis erat die 18, cum eum Lucianus adiit. Die 19 aut 20 fodit Lucianus, inventisque reliquiis Liddam perrexit, ubi erat Joannes synodum agens, et unde rediit ante diem 25. Necesse est igitur ut concilium sit habitum a die 20 ad 23.
Augustinus cum acta hujus concilii diu expetita accepisset, librum conscripsit de Gestis Palaestinis ad Aurelium Carthaginensem, ex quo sumpta sunt, quae, recisis Augustini Commentariis, subjiciuntur.
Cum synodus Diospolim convenisset, Pelagio in consessum inducto, inter ea, quae libello sunt recitata, objectum Pelagio illud fuit primum, quod in libro suo quodam scribit, non posse esse sine peccato, nisi qui legis scientiam habuerit. Quo recitato synodus dixit: Tu hoc edidisti, Pelagi? At ille respondit: Ego quidem dixi, sed non sicut illi intelligunt; non dixi non posse peccare qui scientiam legis habuerit, sed adjuvari per legis scientiam ad non peccandum, sicut scriptum est: Legem in adjutorium dedit (Isaiae VIII, 20, secundum LXX). Synodus dixit: Plane aliena non sunt quae respondit.
Synodus dixit: Legatur aliud capitulum. Et lectum est in eodem libro, dixisse Pelagium omnes voluntate propria regi. Quo lecto Pelagius respondit: Et hoc dixi propter liberum arbitrium, cui Deus adjutor est eligenti bona; homo vero peccans, ipse in culpa est quasi liberi arbitrii. Episcopi dixerunt: Neque hoc alienum est ab ecclesiastica doctrina.
Item recitatum est, quod in libro suo Pelagius posuit, in die judicii iniquis et peccatoribus non esse parcendum, sed aeternis eos ignibus exurendos. Respondit Pelagius: Hoc secundum Evangelium dixi, ubi dicitur de peccatoribus: Isti ibunt in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46). Et si quis aliter credit, Origenista est. Quo audito, catholica sententia episcopis placuit.
Deinde objectum est et illud Pelagio, tamquam in suo libro scripserit, malum nec in cogitationem venire. Pelagius respondit: Hoc non ita posuimus, sed diximus debere studere christianum, ne male cogitet. Quam responsionem episcopi approbarunt.
Recitatum est et aliud, quod in suo libello scripsit, regnum coelorum etiam in veteri Testamento promissum. Respondit Pelagius: Hoc et per Scripturas probari possibile esse; haeretici autem in injuriam veteris Testamenti hoc negant. Ego vero Scripturarum auctoritatem secutus dixi, quoniam in propheta Daniele scriptum est: Et accipient sancti regnum altissimi (Dan. VII. 22). Qua accepta responsione, synodus dixit: Neque hoc alienum est a fide catholica.
Post haec objectum est, quod Pelagius dixit in eodem libro suo, posse hominem, si velit, esse sine peccato; et quod scribens ad viduam adulatorie dixit: Inveniat apud te pietas, quae nusquam invenit locum; inveniat ubique peregrina in te locum justitia; veritas quam jam nemo cognoscit, domestica tibi et amica fiat: et lex Dei, quae ab omnibus prope hominibus contemnitur, a te sola honoretur. Et iterum ad ipsam: O te felicem et beatam, si justitia, quae in coelo tantum esse credenda est, apud te solam inveniatur in terris. Et in alio ad ipsam libro, post orationem Domini et Salvatoris nostri, docens quemadmodum debeant sancti orare, ait: Ille ad Deum digne elevat manus, ille orationem bona conscientia effundit, qui potest dicere: Tu nosti, Domine, quam sanctae et innocentes et mundae sint ab omni malitia et iniquitate et rapina, quas ad te extendo manus; quemadmodum justa et munda labia, et ab omni mendacio libera, quibus offero tibi deprecationem, ut mihi miserearis. Ad hoc respondens Pelagius ait: Posse quidem hominem sine peccato esse, et Dei mandata custodire, si velit, diximus. Hanc enim possibilitatem Deus illi dedit. Non autem diximus, quod inveniatur aliquis ab infantia usque ad senectutem qui numquam peccaverit; sed quoniam a peccatis conversus proprio labore et Dei gratia possit esse sine peccato, nec tamen per hoc in posterum inconvertibilis. Reliqua vero quae subjecerunt, neque in libris nostris sunt, neque talia umquam diximus. His autem synodus dixit: Quoniam negas talia scripsisse, anathematizas illos qui sic tenent? Pelagius respondit: Anathematizo quasi stultos, non quasi haereticos, siquidem non est dogma. Episcopi dixerunt: Nunc quoniam anathematizavit Pelagius insertum stultiloquium, recte respondens, hominem cum adjutorio Dei et gratia posse esse sine peccato, respondeat et ad alia capitula.
Deinde objecta sunt Pelagio, quae in doctrina Coelestii discipuli ejus referuntur inventa: Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, mortuus esset; quoniam peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum; quoniam lex sic mittat ad regnum, quemadmodum Evangelium; quoniam ante adventum Christi fuerint homines sine peccato; quoniam infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem; quoniam neque per resurrectionem Christi omne genus humanum resurgat. Haec ita objecta sunt, ut etiam apud Carthaginem ab Aurelio et aliis coepiscopis dicerentur audita, atque damnata. Deinde objecta sunt et alia quaedam capitula, commemoratione nominis Augustini interposita, quae ei de Sicilia missa fuerant, cum ibi fratres catholici hujusmodi quaestionibus turbarentur. Ista autem sunt: posse hominem sine peccato, si velit, esse; infantes, etsi non baptizantur, habere vitam aeternam; divites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni visi fuerint facere, non reputari illis, neque regnum Dei posse eos habere. Ad haec sibi objecta Pelagius ita respondit: Posse quidem hominem sine peccato esse dictum est superius. De eo autem quod fuerint ante adventum Domini homines sine peccato, dicimus et nos, quoniam ante adventum Christi vixerunt quidam sancte et juste secundum Scripturarum sanctarum traditionem. Reliqua vero et secundum ipsorum testimonium a me dicta non sunt, pro quibus ego satisfacere non debeo; sed tamen ad satisfactionem sanctae synodi, anathematizo illos qui sic tenent, aut aliquando tenuerunt. Synodus dixit: Ad haec praedicta capitula sufficienter et recte satisfacit praesens Pelagius, anathematizans ea quae non erant ejus.
Deinceps objectum est Pelagio quod diceret Ecclesiam hic esse sine macula et ruga. Respondit Pelagius: Dictum est a nobis scilicet ita; quoniam lavacro ab omni macula et ruga purgatur Ecclesia, quam velit ita Dominus permanere. Ad quod synodus dixit: Hoc et nobis placet.
Deinde objecta sunt de libro Coelestii, quid in unoquoque capitulo contineatur, magis secundum sensum, quam secundum verba, quae quidem ille latius exsequitur; sed tunc subjicere omnia, qui libellum adversus Pelagium dederant, se non potuisse dixerunt. Ergo in primo capitulo libri Coelestii hoc scriptum esse, quoniam plus facimus quam in lege et Evangelio jussum est. Ad quod Pelagius respondit: Hoc quasi nostrum posuerunt; dictum est vero a nobis secundum Apostolum de virginitate, de qua Paulus dicit: Praeceptum Dei non habeo (I Cor. VII, 25). Synodus dixit: Hoc et Ecclesia recipit.
Deinde objiciuntur Pelagio alia Coelestii capitula capitalia. In tertio capitulo scripsisse Coelestium, gratiam Dei et adjutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege ac doctrina. Et iterum, Dei gratiam secundum merita nostra dari, quia si peccatoribus illam det, videtur esse iniquus. Et his verbis intulisse: Propterea ipsa gratia in mea voluntate posita est, sive dignus fierem, sive indignus. Si enim per gratiam omnia facimus, quando vincimur a peccato, non nos vincimur, sed Dei gratia, quae voluit nos adjuvare omnimodo, et non potuit. Et iterum ait: Si gratia Dei est, quando vincimus peccata; ergo ipsa est in culpa, quando a peccato vincimur, quia omnino custodire nos, aut non potuit, aut noluit. Ad ista Pelagius respondit: Haec utrum Coelestii sint, ipsi viderint qui dicunt ea Coelestii esse. Ego vero numquam sic tenui, sed anathematizo qui sic tenet. Synodus dixit: Recipit te sancta synodus ita verba reproba condemnantem.
Deinde de quinto capitulo Coelestii Pelagio fuit objectum quod affirmet unumquemque hominum omnes virtutes posse habere et gratias, et auferat diversitatem gratiarum, quam Apostolus docet. Pelagius respondit: Dictum est a nobis, sed maligne et imperite reprehenderunt. Non enim auferimus gratiarum diversitatem; sed dicimus donare Deum ei qui fuerit dignus accipere omnes gratias, sicut Paulo apostolo donavit. Synodus dixit: Consequenter et ecclesiastico sensu et ipse sensisti de dono gratiarum, quae in sancto Apostolo continentur.
Post haec in sexto capitulo libri Coelestii positum objectum est, filios Dei non posse vocari, nisi omnimodo absque peccato fuerint effecti. In septimo, oblivionem et ignorantiam non subjacere peccato, quoniam non secundum voluntatem eveniunt, sed secundum necessitatem. In decimo capitulo, non esse liberum arbitrium, si Dei indigeat auxilio, quoniam in propria voluntate habet unusquisque aut facere aliquid, aut non facere. In duodecimo capitulo, victoriam nostram non ex Dei esse adjutorio, sed ex libero arbitrio. Quod inferre dictus est his verbis: Nostra est victoria, quoniam propria voluntate arma suscepimus; sicut e contrario, nostrum est, quando vincimur, quoniam armari propria voluntate contempsimus. Et de Apostolo Petro posuit testimonium, divinae nos esse consortes naturae, et syllogismum facere eum: quoniam si anima non potest esse sine peccato; ergo et Deus subjacet peccato, cujus pars, hoc est, anima, peccato obnoxia est. In decimo tertio capitulo dicit, quoniam poenitentibus venia non datur secundum gratiam et misericordiam Dei, sed secundum merita et laborem eorum qui per poenitentiam digni fuerint misericordia. His recitatis synodus dixit: Quid ad haec, quae lecta sunt capitula, dixit praesens Pelagius monachus? Hoc enim reprobat sancta synodus, et sancta Dei catholica Ecclesia. Pelagius respondit: Iterum dico, quia haec etiam secundum ipsorum testimonium non sunt mea, pro quibus, ut dixi, satisfactionem non debeo. Quae vero mea esse confessus sum, haec recta esse affirmo. Quae autem dixi non esse mea, secundum judicium sanctae Ecclesiae reprobo, anathema dicens omni contravenienti, et contradicenti sanctae catholicae Ecclesiae doctrinis; ego enim in unius substantiae Trinitatem credo, et omnia secundum doctrinam sanctae catholicae Ecclesiae. Si quis vero aliena ab hac sapit, anathema sit.
Synodus dixit: Nunc quoniam satisfactum est nobis, prosecutionibus praesentis Pelagii monachi, qui quidem piis doctrinis consensit, contraria vero Ecclesiae fidei reprobat et anathematizat, communionis ecclesiasticae eum esse et catholicae confitemur. Hactenus acta.
Accusarunt Gallicani duo episcopi, Eros et Lazarus, non per se quidem et verbo, cum unius aegritudo utrumque adesse vetuerit, sed misso libello, quo duo continebantur objectionum capita, unum adversus Pelagium, alterum contra Coelestium (Lib. de Gest. cap. 35). Excerptum illud est de duobus tantum Pelagii libris, Testimoniorum, et Ad Viduam: mirum quod neque ex Commentariis in Paulum. Istud partim ex libris Coelestii, partim ex epistola Hilarii ad Augustinum. Omnia per compendium recensuit ita Augustinus.
In hoc, inquit (Lib. de Gest. Palaest. cap. 35), tota haeresis ista consistit: 5. Quod neque per mortem vel praevaricationem Adae omne genus hominum moriatur, neque per 1. Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset; 2. Quod peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum; 3. Quod lex sic mittat ad regnum, quemadmodum et Evangelium; 4. Quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem; resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat; 6. Quod infantes, etsi non baptizentur, habeant vitam aeternam; 7. Quod divites baptizati, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni visi fuerint facere, non eis reputetur, neque regnum Dei possint habere; 8. Quod gratia Dei et adjutorium non ad singulos actus detur, sed in libero arbitrio sit, et in lege atque doctrina; 9. Quod Dei gratia secundum merita nostra detur, et propterea ipsa gratia in hominis sit posita voluntate, sive dignus fiat, sive indignus; 10. Quod filii Dei non possint vocari, nisi omnino absque peccato fuerint effecti; 11. Quod oblivio, et ignorantia non subjaceat peccato, quoniam non evenit secundum voluntatem, sed secundum necessitatem; 12. Quod non sit liberum arbitrium, si indigeat auxilio Dei, quoniam propriam voluntatem habet unusquisque aut facere aliquid, aut non facere; 13. Quod victoria nostra ex Dei non sit adjutorio, sed ex libero arbitrio; 14. Quod ex illo, quod ait Petrus, divinae nos esse consortes naturae, consequens sit ut ita possit esse anima sine peccato, quemadmodum Deus; 15. Quod poenitentibus venia non detur secundum gratiam et misericordiam Dei, sed secundum meritum et laborem eorum qui per poenitentiam digni fuerint misericordia.
Haec omnia, et si quae argumentationes ad ea confirmanda interpositae sunt, sua negantem et anathematizantem Pelagium judices approbaverunt, et ideo pronuntiaverunt, eum contraria ecclesiasticae fidei, reprobando et anathematizando damnasse.
Pelagius igitur subdole absolutionem suffuratus est ab hominibus Graecis, quibus per interpretem non fidelissimum verbis ambiguis respondebat, quod identidem ipsi Pelagianisque aliis objicit Augustinus (Lib. de Gest. et lib. de Gratia Christi, etc.).
Etsi vero synodus haec ab Augustino mirifice laudata sit, et ab omnibus vulgo celebretur, veluti prima de Pelagiano errore Ecclesiae victoria; Hieronymus tamen miserabilem vocat, partim quia Patribus illusit Pelagius, per crebra mendacia avertens a se meritam damnationem; partim quia, missis in provincias epistolis (Epist. 24, apud. August.), sua dogmata approbata fuisse credulis non paucis persuasit; partim denique, quod insolescentes Pelagii sequaces eo proruperint audaciae, ut facto perditorum cuneo, ab eis Dei servi et ancillae ad curam sancti Hieronymi presbyteri pertinentes sceleratissima caede, afficerentur, diaconus occideretur, aedificia monasteriorum incenderentur, vix ipsum ab hoc impetu atque incursu impiorum in Dei misericordia turris munitior tueretur (August. lib. de Gest. cap. 35)
Ad hanc forte synodum, nisi potius ad conventum presbyterorum, respiciebat sanctus senex, cum indignatus imponi silentium defensoribus fidei, nihil non audentibus interim hostibus, dignam se sententiam, aut votum potius emisit: Quod bellum servavit, pax ficta non auferat (In praef. dialog. advers. Pelag. ).
IV SYNODUS, Ab Aurelio coacta Carthagine adversus Pelagium et Coelestium absentes, Theodosio Aug. VII et Junio IV Palladio coss. circa tempus autumni ann. Christi 416. Quarta synodus, quae secunda Carthaginensis, in causa Pelagianorum, convocata est ab Aurelio, ann. 416, circa tempus autumni.
Affuerunt sexaginta et octo episcopi provinciae proconsularis, quorum nomina recensentur in synodica ad Innocentium mox referenda.
Constat ratio temporis partim ex responsione Innocentii ad synodicam data VI kal. Februar., Honorio Aug. XI et Constantio II coss., partim ex 73 canone codicis Africani, si modo legitur prout in Graeco est: Placuit ut dies concilii idem servetur, qui in Hipponensi concilio constitutus est, id est, X kal. Septemb., et scribendum ad singularum provinciarum primates, ut quando apud se concilium congregant, hunc diem servent. Annus enim ex Innocentii litteris, mensis et dies ex canone facile innotescit. Si quidem pontifex initio consequentis anni respondit, et Patres scribunt se ex more ad Carthaginensem Ecclesiam convenisse, id est, eo tempore, quo ab ipsomet Aurelio statutum fuerat ante annos 14.
Quamquam difficultatem creavit mihi semper iste canon, nam etsi in Graeco est, ὀφείλει γὰρ καὶ γραφῆναι πρὸς τοὺς πρωτεύοντας πασῶν τῶν ἐπαρχιῶν, ἵνα ὅτε παρ' ἑαυτοῖς σύνοδον προσκαλούνται ταύτην τὴν ἡμέραν φυλάττωσιν; quibus verbis significari videtur in speciem suas a primatibus synodos ad diem memoratum convocari debere; Latinus tamen textus, qui profecto primigenius est, majorique fide dignus, alium omnino facit contrariumque sensum: hunc nempe, ut ne primates suis habendis provincialibus synodis impediant praestitutum diem concilii plenarii, quo scilicet episcopi ad ipsum libere veniant X kal. Septemb. Cum ergo textus Graecus jubeat in speciem convocari synodos provinciales ad X kal. Septemb., vetet Latinus, oportet, verbum hoc φυλάττωσιν, unde pugna est, ita interpretari, ut significet diem X kal. Septemb. servandum immunem ab impedimentis. Qui sensus, cum sit omnino facilis, continuo videri potest infirmare vim argumenti allati. Hoc tamen potius confirmat, si modo ad ipsum primum fontem provocemus, id est, quintum canonem Nicaenum, quem consequentia saecula pro inconcussa quadam regula convocandarum synodorum habuerunt. Sic autem se habet: Placuit annis singulis, per unamquamque provinciam, bis in anno concilia celebrari, ut communiter, omnibus simul episcopis congregatis provinciae, discutiantur ejusmodi quaestiones (de abjectis scilicet, sive excommunicatis ab episcopo); concilia vero celebrentur: unum quidem ante quadragesimam Paschae, ut omni dissensione sublata munus offeratur Deo purissimum; secundum vero circa tempus autumni.
Quem canonem intelligi non posse de universalibus totius unius dioecesis conciliis, probat veterum auctoritas, et ista insuper ratio, quod cum a civitate majoris sedis, ut puta Antiochenae, Alexandrinae, etc., civitates minorum sedium distarent saepe longissimo locorum spatio, totus fere annus in eundo ac redeundo, habendaque synodo bis in anno, ponendus fuisset. Pertinet igitur ad solas provinciales quas ubique terrarum statis illis temporibus et olim esse contractas historia, et etiamnum contrahi consuetudo demonstrat.
Opinor igitur ex canone codicis Africani in argumentum adducto recte colligi, circa X kal. Septemb. cogi solitas olim a primatibus nonnullis provinciales synodos: alioquin Patres sine causa tulissent legem, ne privatis conventibus universalium tempus impediretur. Ab aliis circa tempus autumni, id est, versus finem Septembris, ut cum legati redirent ab universali concilio, de negotiis communiter transactis ad coepiscopos suae provinciae referrent. Horum morem probatum, illorum rejectum.
Atvero, inquies, provinciales synodos oportuit, non sub fidem Septembris, sed X kalend. Septembris, id est, uno prius mense convocari: quando quidem ex synodis provincialibus ad universalem mittebantur legati, ut pluribus ex canonibus Africanis colligere est. Verum aliter res se habet: nam in priore synodo, quae quadragesimam Paschae anteibat, eligebantur legati, qui ita se compararent, ut cum primum a primate totius Africae tractoria veniret, ad condictum locum se conferrent, et ex universali concilio reversi, ad posteriorem synodum autumnalem renuntiarent quae gesta essent.
Sed quoniam semel digressi sumus, monendus est obiter lector ut animadvertat a Patribus Nicaenis atque Africanis tempus habendis synodis constitutum fuisse, intra illud spatium quod a Pentecoste ad Christi Natalitia, et ab his ad Quadragesimam intercedit: voluerunt enim episcopos frequentes adesse synodis, nec tamen a sua quemque Ecclesia abesse solemnioribus festis, quibus vel baptismus celebrabatur, ut in resurrectione Christi ac Pentecoste; vel futurum pascha indicebatur, ut in Natalitiis. Valet autem animadversio illa ad indagandum synodorum tempus, si quando consignatur notis non admodum insignitis; neque enim fallit umquam, nisi aliqua urgeat extraordinaria necessitas.
Diversas quidem conveniendi causas habuerunt episcopi, sed eam maxime quod cum ex relatione Orosii litterisque Erotis et Lazari intellexissent quantum Pelagius fecisset fucum Patribus Diospolitanis, quantumque detrimenti ex hac specie absolutionis res Ecclesiae catholicae caperet, occurrendum malo putaverint, et sedis apostolicae auctoritatem invocandam
Recensita sunt quae ante ferme quinquennium cum Coelestio ibidem gesta fuerant, ut viderentur Patres non quidem aperte contra prohibitionem canonum de absentibus judicare, sed ea tantum quae olim acta essent cum praesente, totius provinciae sententia, et suprema sedis apostolicae auctoritate confirmare.
Synodicam igitur scripserunt ad summum pontificem, in qua duo tantum Pelagiani erroris dogmata exposuerunt. Alterum de necessitate gratiae divinae ad opera pietatis, alterum de baptismo parvulorum, propter peccatum originale tollendum. Haec enim duo sunt omnium fere capita, quae in priore concilio Paulinus diaconus Coelestio objecerat.
( Sequitur apud Garnerium synodica concilii Carthaginensis. Eam vero, cum jam a nobis inter Epistolas sancti papae Innocentii I fuerit edita, videsis ibi, tomo scilicet XX hujusce Patrologiae, col. 564.)
V SYNODUS, A Silvano seniore seu primate provinciae Numidiae adversus eosdem haereticos Milevi congregata, iisdem consulibus, circa finem Octobris anno Christi 416. Eodem fere tempore, eademque de causa, Pelagii nimirum et Coelestii, celebrata est quinta synodus a sexaginta et uno Patribus provinciae Numidiae in urbe Milevitana. Praefuit Silvanus provinciae senior, eoque jure primas et concilii praeses. Verum haec sigillatim evidentius explicanda.
Habita est, ut dixi, eodem fere tempore, quo Carthaginensis; nonnihil enim intercessisse, significant Patres, cum in synodica scribunt, se imitatos provinciae Carthaginensis episcopos, quos comperissent ad sedem apostolicam de hac causa scripsisse. Vide epistolam 94, quae est Augustini ad Hilarium episcopum.
Eadem de causa, quam explicuere verbis quibus haeresis totius duo capita fecerunt: Haec duo, inquiunt, quibus omnino totum, quod Christiani sumus, nituntur evertere, quae fidelia corda sustinent, non esse rogandum Deum, ut contra peccati malum, atque ad operandam justitiam sit noster adjutor; et non opitulari parvulis ad consequendam vitam aeternam, christianae gratiae sacramentum.
Pelagii nimirum et Coelestii, quorum nomina detulerunt in hunc modum: Hujus autem perniciosissimi erroris auctores esse perhibentur Pelagius et Coelestius, quos quidem in Ecclesia sanari maluimus, quam desperata salute ab Ecclesia resecari, si necessitas nulla compellat: quorum unus, id est, Coelestius, etiam ad presbyterium in Asia dicitur pervenisse. De quo ante paucos annos quid gestum fuerit, sanctitas tua de Carthaginensi Ecclesia melius instruetur. Pelagius vero, sicut a quibusdam fratribus nostris missae loquuntur epistolae, Hierosolymis constitutus, nonnullos fallere asseritur.
Nota vero ad haec verba, quos quidem in Ecclesia, etc., ab hoc concilio, cujus mens esset Augustinus, haeresis auctores non fuisse communione privatos. Neque enim jure poterant, non tantum propterea quod uterque abesset judicio, reique dicerentur solis accusatorum scriptis, sed etiam, et maxime quidem, quia cum ad supremum judicem referretur de re tota, ejus sententia exspectanda fuit.
A sexaginta et uno Patribus: tot enim nomina memorantur in synodica, quos inter eximii tres, Augustinus, Alipius et Possidius exstitere.
In urbe Milevitana (Collat. 8). Non quod Silvanus totius provinciae senior, ideoque jure primas, in suam civitatem, per tractoriam convocasset episcopos: neque enim Milevitanae Ecclesiae praefuit, sed Summensi seu Zamensi, ut videre est in subscriptionibus mandati lecti in prima actione collationis Carthaginensis; sed quod Milevis opportunior foret cogendis Patribus, quod in media fere Numidia posita esset, ut conjicere licet: nam civitas tam celebris, sive conciliis habitis, etiam plenariis, sive Optato suo episcopo, non reperitur, neque in descriptionibus antiquae Africae, neque in itinerario Antonini, neque in veteribus historiis, quod sciam, nisi quod appellatur de nomine, ubi sermo fit de conciliis et Optato.
Sunt qui existiment Milevum esse idem quod Mileum, cujus meminit Antoninus in Itinerario, cujusque situm exhibent tabulae Ptolemaicae, corrupto tamen aliquatenus nomine, inter Cyrtam Juliam et Sitifini. Opinionem probant ex eo quod in quinta synodo Restitutus episcopus Mileion dicatur esse provinciae Numidiae, quodque magna cognatio Mileum inter et Milevum sit. Ita sentit Ferrarius in Lexico geographico, aitque urbem nunc quidem dici Mela: olim vero fuisse episcopalem sedem sub archiepiscopo Carthaginensi. Verum suam habent ista difficultatem: nam Milevitana Ecclesia fuit in provincia Numidiae, quae suum habebat olim primatem, non item in proconsulari, cujus caput Carthago. Deinde in Notitia Africanarum provinciarum, quam edidit Pater Sirmondus, recensetur Benenatus Milevitanus inter episcopos Numidiae, et Patera Milianensis inter episcopos Mauritaniae Caesariensis, videtur autem Milianum idem ac Mileum. Deinde potuit error irrepere in subscriptionem Restituti in octava collatione V synodi, quandoquidem in aliis omnibus collationibus dicitur tantum Africanae provinciae. Denique Ortelius, peritus in primis geographus, Milevum et Mileum distinguit; nec rationem affert Ferrarius cur ab Ortelio discedat.
Nihilominus Ferrario aut Balduino potius assentiri me duo cogunt: alterum, quod vix ac ne vix quidem opiner civitatem adeo celebrem praetermissam fuisse a geographis, maxime cum suam habuerit cognominem regionem, ut constat ex epist. 129 Augustini; alterum, quod tanta cognatio nominis quanta est inter Milevum et Mileum seu Mireum, ut habet Ptolemaeus, dubitare non sinat, quin una sit eademque civitas. Quare malim ego accusare Ortelium, quod Mileum reponat in Mauritania Caesariensi, arctioribusque finibus quam Ampsaga fluvio a Numidia Mauritaniam secernat, facit enim id invito Ptolemaeo, quam civitatem hanc conciliis tantisque episcopis nobilem sine loco et situ relinquere. Non diffiteor tamen Notitiam Africanarum provinciarum negotium creare, quemadmodum et quod alias etiam reperitur mentio Milianensis episcopi: sed forte Manlianensis dici debuit, est autem Manliana civitas apud Ptolemaeum, in Mauritania Caesariensi prope Garaphios montes, non procul a Savo fluvio.
Sed ut eo revertamur unde digressi sumus, ex synodo Milevitana scripta est ad innocentium papam epistola in eumdem fere modum, immo et eodem stylo quo ex Carthaginensi: unde eruditi, non vana conjectura, utriusque auctorem Augustinum nec temere nec leviter opinantur. Ipse enim statim a synodo Carthagine convenit Aurelium Evodiumque, comitantibus Alipio et Possidio, priusquam Julius synodicarum litterarum perlator ad Romanum pontificem proficisceretur, ad quem communes aliasque, quas familiares vocant, dederunt quinque illi episcopi praefati. Verum de his postmodum dicturi sumus. Synodica Milevitana sic se habet.
( Haec quoque Milevitana synodica, sicut Carthaginensis cujus supra mentio fit, jam fuit a nobis producta, eodemque tomo XX, col. vero 568.)
Praeter hanc epistolam nihil synodi remanet, quamvis enim fuerint olim, sintque etiamnum, qui celeberrimos octo Ecclesiae Africanae canones, adversus haeresim Pelagianam, Milevitanos vocent; id faciunt tamen nunc temporis paucissimi ex sententia; reliqui, ut veterem atque popularem appellationem retineant. Scitum enim est ab eruditis canones istos eo primum nomine vocatos fuisse, propter solam veteris collectoris praejudicatam auctoritatem; nec ulla ratione dici posse sancitos in uno ex duobus Milevitanis conciliis. Neque enim in primo universali; siquidem coactum sit ann. 402, cum nondum orta fuisset haeresis Pelagiana, certe nondum Africanis innotuisset: neque etiam in secundo provinciali, cum Augustinus in plenario totius Africae concilio, conditos testetur; codex canonum ab Adriano primo missus ad Carolum Magnum, in Carthaginensi synodo.
VI SYNODUS, Carthagine a quinque episcopis, iisdem consulibus, eademque de causa, sub finem ejusdem anni habita. Cogit nos auctoritate sua Marius Mercator sextae synodi loco ponere quinque episcoporum, Aurelii, Alipii, Augustini, Evodii et Possidii, conventum Carthagine, de quo sic loquitur (Commonit. cap. 13 num. 13): Ut autem a sanctae recordationis Innocentio damnarentur (Pelagius et Coelestius) talis exstitit causa. Post Romanae urbis vastationem, in Palaestina degebat Pelagius. Inventi sunt a quibusdam studiosis episcopis libri ejus, in quibus multa et varia adversus fidem catholicam conscripta esse videntur. Hi cum litteris in Africam Patribus et episcopis missi sunt, ubi tribus conciliis congregatis memorati lecti sunt libri. Exinde relationibus Romam missis, ipsis quoque libris pariter destinatis, apostolica sententia rescribentis ad praedicta concilia emanavit, quae eosdem ipsos (Coelestium Pelagiumque) ecclesiastica communione privavit; quorum scriptorum exemplaria habemus in manibus.
Nam cum nullum concilium, praeter Carthaginense et Milevitanum, in aliis Africae provinciis contractum legamus, vel in quo legi potuerint libri Pelagii cum litteris Erotis et Lazari ex Oriente ad Patres et episcopos Africae per Orosium delati, vel cujus relationi Romam cum libris missae respondens Innocentius, Pelagium Coelestiumque ecclesiastica communione privaverit; fatendum est omnino unum de tribus conciliis a Mercatore memoratis fuisse conventum quinque episcoporum, quippe cui apprime omnia conveniant, quae nulli alteri. Nam et a quinque episcopis lecti sunt haereticorum libri; et auditus Orosius, qui gesta Diospoli narraret; et acceptae a Gallicanis episcopis ex Oriente litterae; et missi Romam libri, sive qui Pelagii, de Natura, sive qui Augustini respondentis, de Natura et Gratia; et ad Innocentium scripta epistola; et ab eodem acceptum responsum, quo Pelagius damnaretur: quae omnia constant, partim ex epistola episcoporum ad Innocentium, partim ex Innocentii ad episcopos responsione.
Quid quod Augustinus Mario videtur favere, cum Valentino ejusque monachis legendum praescribit (Epist. 215), quod scriptum est ad papam Innocentium Romanae urbis episcopum de concilio provinciae Carthaginensis, et de concilio Numidiae, et aliquanto diligentius a quinque episcopis, et quid ipse ad tria ista rescripsit, etc.
Neque vero hunc conventum Marius immerito donavit nomine concilii, quando constabat praestantissimis totius Africae, immo et Ecclesiae Occidentalis Patribus, Aurelio praesertim atque Augustino, quorum ille dux, iste ingenium conciliorum a Prospero dictus est (Carm. de Ingrat. cap. 2). Certe Honorius imperator cum ad Spoletinum concilium ex Africa sanctissimos octo doctissimosque episcopos vocaret, ad omnes istos scripsit praeterquam ad Possidium, quem forte noverat Augustini individuum comitem (Baron. Annal. ad ann. Christi 419, num. 22).
Causa vero cur illi quinque convenerint, synodicisque duarum provinciarum litteris non contenti, alias praeterea dederint ad summum pontificem, easque longe prolixiores, quibus tota causa explanaretur, haec, opinor, fuit. Jactabant Pelagianarum partium homines, non perinde Romae atque in Africa de suis rebus judicari; suam doctrinam Innocentio persuasam fuisse; favere sibi, cum praestantissimis quibusque clericis, Sixtum presbyterum magni nominis, clarissimumque Ecclesiae Romanae lumen. Haec et alia dicebant per mendacium quidem, sed tamen ita artificiose atque audacter, ut apud ipsos quoque bonos, sin minus certam fidem, saltem suspicionem facerent non levem. Quare monendus visus est summus pontifex de calumnia improbe mentientium, immo et instruendus de re plenius, ne quid forte humanitus super ea re pateretur, neve, quod multis contigerat, etiam praestantibus, ut Paulino, et Severo Sulpitio, nimiam credulitatem hominibus in speciem piis adhiberet, atque ita non satis animose pastor bonus latentes ovium vestimento lupos ab ovili Christi arceret.
( Huc affert Garnerius synodicam ad Innocentium papam sub nominibus Augustini, Evodii et Possidii: quam videsis tomo supra laudato XX hujusce Biblioth., col. 572.)
VII SYNODUS, Habita Romae adversus Pelagium et Coelestium ab Innocentio I, Honorio XI et Constantio II coss., VI kal. Februarias, anno 417. Tribus acceptis ex Africa epistolis, synodum coegit Romae sanctus Innocentius, unde ad singulas Africae synodos respondit singulis epistolis, quas decretales ipse vocat. Omnes certe tanto pontifice dignae sunt, quidquid effutierit Erasmus; omnes plenae apostolici spiritus, quo et jura sedis Romanae defensa sunt, et vera fides exposita, et haeretici communione ecclesiastica privati, et redeuntibus ab errore paterna brachia expansa, et impertiendae absolutionis, non tantum facta potestas Africanis pontificibus, sed etiam additum jubentis mandatum.
Tempus synodi, quae prima est Romana in causa Pelagianorum, aperte loquuntur epistolae, si quidem consignantur VI kal. Februarii, Honorio et Constantio coss. id est, die 27 Januarii, anno Christi 417.
Quod autem ex synodo Innocentius rescripserit, non videtur mihi dubium; id vero qui voluerit conficere ex his Gennadii verbis (Lib. de Script. Eccl. cap. 44): Innocentius urbis Romae episcopus scripsit decretum Occidentalium Ecclesiarum et Orientalium adversus Pelagianos datum; frustra profecto fuerit. Neque enim hae voces, Occidentalium Ecclesiarum, etc., significant, quod tamen oporteret, ab Occidentalibus Ecclesiis profectum decretum: alioquin collectum dici deberet universale Occidentis et Orientis concilium, quod prorsus alienum est ab omni fide. Deinde locus Gennadii aperto vitio laborat, caret enim hac voce, episcopis, qua opus est: quasi diceretur Innocentius scripsisse decretum Occidentalium Ecclesiarum, et Orientalium episcopis datum. De quo procul dubio in libro Pontificali legitur: Hic constitutum fecit de omni Ecclesia, id est, in omni Ecclesia observandum.
Satius est igitur ex eo probare habitam fuisse synodum, quod Innocentius, ut erat observantissimus ecclesiastici moris, non aliam tenuerit in mittendo decreto regulam quam qua hoc saeculo summi pontifices, sive praecessores, sive successores, usi sunt: quibus nimirum solemne fuit, et vix non religiosum, decretales epistolas, de dogmatibus praesertim nonnisi in concilio scribere, et inde in universum orbem mittere. Ita Siricius Himmerio Tarraconensi, de non rebaptizandis Arianis; Mediolanensi Ecclesiae, adversus Jovinianum; Africanis, de recipiendis Novatianis atque Montensibus. Ita Anastasius Joanni Hierosolymitano, de Origenis erroribus ac Rufino Aquileiensi. Ita Zosimus universis episcopis, de condemnatione Pelagii et Coelestii. Ita Coelestinus Cyrillo et aliis, de Nestorii impietate. Ita Sixtus Joanni Antiocheno et Orientalibus, de pace Ecclesiae. Ita Leo Magnus Flaviano, adversus Eutychen. Ita Hilarus episcopis Tarraconensis provinciae, de illicitis ordinationibus. Ita denique Felix tertius Petro Fulloni Alexandrino, quem ob haeresim deposuit, et Zenoni imperatori, cujus Henoticon improbavit.
Quid quod Romani pontifices, quod Lucas Holstenius erudite monuit (In notis ad synod Rom. sub Bonifacio II), in more positum habebant, episcopos de rebus magni momenti ad se venientes e provinciis, et praesertim e conciliis, audire in coetu, non tantum Urbici cleri, sed etiam episcoporum, sive qui forent in Urbe, sive qui e vicinis locis evocarentur. Venerat autem Julius episcopus ab Africanis conciliis, cum synodicis litteris, de causa maxima, eaque dogmatica, ad pontificem relaturus.
Quid in hac synodo gestum sit, constat ex epistolis Innocentii. Damnati sunt nimirum duo Pelagianorum errores, duoque catholica dogmata defensa: alterum de necessitate gratiae; alterum de infantium baptismo propter peccatum originale. Dictum anathema in errorum auctores ac sequaces, nisi resipiscerent; oblata resipiscentibus indulgentia, praescriptusque indulgentiae impertiendae modus.
Quis eventus fuerit, quamque sanctum exstiterit apud omnes Innocentii decretum, notum est, cum ex Augustino, qui pluribus in locis, ubi amat adhibere Innocentii verba ad convincendos Pelagianos, ipsumque in primis Julianum, quippe ab Innocentio ordinatum; tum ex Patribus Africanis (Prosp. cont. Coll. cap. 10) constituentibus in Pelagium et Coelestium, per venerabilem episcopum Innocentium, de beatissimi Petri apostoli sede prolatam manere sententiam, etc.; immo et ex ipso Coelestio damnante, ut se catholicum probaret, omnia quae sibi objicerentur, secundum sententiam sancti Innocentii; et tandem ex Zosimo pontifice vehementer urgente Coelestium, ut consentiret litteris Innocentii, tamquam certae fidei regulae. Et vero Zosimus ita religiose decessoris vestigia secutus est, ut quam scripsit ad universos orbis episcopos epistolam, de condemnatione Pelagii et Coelestii, hanc Gennadius (Lib. de Scriptor. cap. 43) videatur puram dicere Innocentiani decreti promulgationem.
Non sine operae pretio animadvertes, lector, Augustinum post decretales Innocentii epistolas in Africam delatas, sermonem qui secundus dicitur de verbis Apostoli habuisse magna ex parte adversus Pelagianos, quos nonnulli verebantur ad ecclesiasticum judicium trahere, eumque ita conclusisse, ut suam sententiam sincere aperiret de auctoritate sedis apostolicae: Ubi tales inveneritis, inquit, occultare nolite. Non sit in vobis perversa misericordia. Prorsus ubi tales inveneritis, occultare nolite, redarguite contradicentes, et resistentes ad nos perducite. Jam enim de hac causa duo concilia missa sunt [Forte miserunt] ad sedem apostolicam. Inde etiam rescripta venerunt. CAUSA FINITA EST, UTINAM ALIQUANDO FINIATUR ERROR! etc.
Animadvertes etiam, non sine aliqua admiratione, vix ullum reperiri summi pontificis decretum, in quo jura sedis apostolicae in causis fidei, majoribusque aliis tractandis, magnificentius extollantur; nec ullum tamen, non dicam majoribus, sed neque paribus laudibus parique religione ab Africanis acceptum: ut vel hoc uno satis Ecclesia Africana malae fidei arguat homines, qui ab ipsa sibi subministrari jactant arma, quibus sedem apostolicam petant.
Sed jam repraesentandae sunt nobiles illae decretales epistolae, purae a mendis quibus hactenus ita scatebant, ut legentibus vel fastidium, vel sui contemptum crearent. In his repurgandis usi sumus pluribus mss. codicibus, sed uno praesertim antiquissimo sancti Germani de Pratis, cujus usuram nobis concessit religiosissimus pariter ac eruditissimus Domnus Lucas Dacherius.
( Epistolam Innocentii papae ad Africae episcopos, quae hic describitur, apud Garnerium, videsis eodem superiori tomo XX, col. 582.)
VIII SYNODUS Ab Attico Constantinopoli congregata adversus Coelestium iisdem consulibus, anno 417. Super solius Coelestii nomine, ut loquebantur veteres, habita est ab Attico synodus octava, quae prima Constantinopolitana in causa haeresis Pelagianae. De hac breviter Augustinus (Lib. III cont. Julian. cap. 1): Ubique, inquit, diffusus Christi exercitus debellavit apud Carthaginem Coelestium, quando ipse non eram. Et rursus Constantinopolitani longe a regionibus Africanis, etc.
Fusius Mercator (Cap. 1 Commonit. num. 4): Inde post aliquantos annos sub sanctae memoriae Attico episcopo urbem Constantinopolitanam petiit: ubi in similibus detectus, magno studio sancti illius viri, ex praedicta alma urbe detrusus est, litteris super ejus nomine, et in Asiam, et Thessalonicam, et Carthaginem ad episcopos missis, quarum exemplaria habentes proferre sumus parati. Praedictus tamen Coelestius etiam hinc ejectus ad urbem Romanam, sub sanctae memoriae Zosimo episcopo, tota festinatione perrexit, etc.
Verum tria vocari possunt in quaestionem. Primum, an Atticus revera synodum habuerit, aut solummodo privatum judicium. Alterum, quo tempore habuerit. Postremum, an hujus synodi mentionem fecerit, vel Prosper in carmine de Ingratis, vel sanctus Coelestinus in epistola ad Nestorium.
Sed postremum istud opportunius postea solvetur in partem negativam.
Ad secundum manifeste satis, ut opinor, respondet Mercator: Praedictus tamen Coelestius hinc (Constantinopoli) ejectus, ad urbem Romanam tota festinatione perrexit. Ex his enim liquido patet Coelestium Constantinopoli Romam, ineunte pontificatum Zosimo, confugisse. Inivit autem pontificatum Zosimus ann. 417, mense Martio, ut demonstravimus in notis ad Commonitorium, posuitque non exiguum tempus in examinanda Coelestii causa, quam tandem absolvit ann. 418, circiter Maium. Si qua igitur synodus celebrata sit Constantinopoli, unde fugiens Coelestius tota festinatione perrexit Romam, cum jam teneret sedem apostolicam Zosimus, celebratam oportet anno 1 pontificatus Zosimi, id est, ann. Christi 417.
Non minus aperte solvit primum dubium idem auctor, ubi tradit, super Coelestii nomine litteras ab Attico missas, et in Asiam, et Thessalonicam, et Carthaginem ad episcopos. Neque enim ea tempestate moris erat mitti denuntiatorias tractorias ab ullo episcopo, ad majores sedes, integrasque dioeceses, cujusmodi erat vel Asia, vel Macedonia, vel Africa, nisi ex concilio, in quo juxta canones quispiam damnatus esset, damnationisque sententia toti, quatenus intererat, Ecclesiae nuntiaretur.
Moris illius, immo legis, admodum necessaria est animadversio: neque enim mediocriter conducit ad historiam ecclesiasticam illustrandam, ponendumque, sicubi oportet, inter privatas, et synodicas epistolas discrimen. Exempla vero, quibus haec consuetudo asseritur, videre licet apud Lucam Holstenium in notis ad Romanam synodum paulo antea memoratis.
Synodicas litteras majoribus sedibus missas, quibus vel acta continebantur, vel saltem actorum breviatio, habuit prae manibus Mercator, tunc cum suum Commonitorium offerret: utinam ad nos cum actis transmisisset, ut alia transmisit bene multa, quae non majori operae pretio congressit! magna procul dubio historiae Pelagianae lux hinc fieret.
IX SYNODUS, Romae a Zosimo celebrata in causa Coelestii, Honorio XI et Constantio II coss., circiter mensem Septembrem, anno Christi 417. Nonam synodum, quae fuit altera Romana, Zosimus in basilica Clementis, flagitante Coelestio, celebravit anno sui pontificatus primo, Christi 417, circa initium Septembris, ut quam tardissime. Haec omnia, partim ex litteris Zosimi ad Africanos constant, partim ex Augustino Marioque Mercatore, et aliis ejusdem aevi scriptoribus sunt tamen enucleatius explicanda.
Quod coetum episcoporum habuerit summus pontifex, et non tantum privatum judicium, facile conficeretur, si verum esset quod scriptum reliquit illustrissimus Marca, archiepiscopus Parisiensis (Lib. VII de Concord. sacerdotii et imperii, cap. 6, num. 5), appellationem scilicet in causa fidei, non tam ad sedem apostolicam quam ad synodum Romanam factam olim fuisse; causa enim Coelestii, cum spectaret ad fidem, debuisset ab eo judicio, quod appellatum fuerat, disceptari. Sed ut suam de Eutychete sententiam idoneis testimoniis vir doctissimus comprobaverit, de Coelestio tamen Pelagioque, immo et Theodoreto, vix ulli fidem faciat, nisi admodum credulo, cum antiqui scriptores tale quiddam ne indicaverint quidem.
Satius est igitur aliunde argumenta conquirere, quae probent quod contendimus. Probant vero primum verba haec Paulini diaconi ( In libell. ad Zosim. apud Bar. in Annal. ad ann. 418): Contra quae etiam magister suus litigat Pelagius, qui illa ipsa damnavit in judicio Orientali, quae iste IN SEDIS APOSTOLICAE COETU conatur astruere. Ista enim de priore, quod Zosimus instituerit, judicio intelligi debere, ex eo patet, quod posteriori Coelestius non interfuerit, sed desperata causa subduxerit se et negaverit examini, ut loquitur Augustinus (Lib. II ad Bonif. cap. 3); vel, ut ait Mercator (Commonit. cap. 1, num. 5), non solum non affuerit, sed etiam ex urbe Romana profugerit. Probant deinde, quae scribit Mercator (Ibid.) omnino pertinentia ad posterius judicium: Vocatus ad audientiam pleniorem, ut quae promiserat (in priore) festinaret implere, etc. Quid enim est audientia plenior, quam coetus priore aliquo frequentior? Quamquam priorem frequentem fuisse, multorumque episcoporum, indicat non obscure Zosimus, cum ait (Epist. 1 ad Africanos), se non Coelestium tantum, sed etiam quoscumque, qui eo tempore ex diversis regionibus aderant, sacerdotes admonuisse, etc. Probat etiam locus habiti coetus, basilica nimirum sancti Clementis. Neque enim aliis negotiis, quam sacris, id est, conciliis, inserviebant templa. Vide Holstenii notas ad synodum Romanam sub Bonifacio II. Probant denique voces ACTORUM GESTORUMQUE, quibus non tantum Zosimus, sed etiam Augustinus utitur (Lib. II ad Bonif. cap. 3), cum de hoc ipso judicio loquitur.
Ex verbis autem Augustini manifeste conficitur, hunc coetum fuisse, non tantum aliquot episcoporum, ut indicat Zosimus ( Loco mox citato ), sed etiam totius cleri Romani. Sic enim ait: Quinetiam Romanos clericos arguunt, scribentes eos jussionis terrore percussos, non erubuisse praevaricationis crimen admittere, ut contra PRIOREM SENTENTIAM, qua gestis catholico dogmati affuerant, postea pronuntiarent, malam hominum esse naturam, etc. Et paulo post: Tot enim et tantis inter apostolicam sedem et Afros episcopos currentibus et recurrentibus scriptis ecclesiasticis, etiam gestis de hac causa apud illam sedem Coelestio praesente et respondente confectis, etc.
De loco et causa aperte loquitur Zosimus ( Epist. cit.): Coelestius presbyter nostro se ingessit examini, expetens ea quae de se apostolicae sedi aliter quam oportuit essent inculcata, purgari, etc. Die cognitionis resedimus in sancti Clementis basilica, etc.
Quod pertinet ad tempus, annus quidem ex prioribus Zosimi litteris ad Africanos, mensis vero ex posterioribus cognoscitur. Illae enim consignatae sunt Honorio XI et Flavio Constantio coss., qui fuit annus Christi 417, et primus Zosimi: istae XI kal. Octob. Nam cum secutae sint primas ex synodo missas, nec tamen statim, siquidem interjectae fuerint crebrae Coelestii professiones, par est credere primas circa finem Augusti aut initium Septembris scriptas fuisse, atque ita tunc temporis habitam synodum.
Jam vero scribit Pontifex, epistolam libellumque Pelagii, et litteras a Praylio ad Innocentium missas in gratiam Pelagii, recitatas fuisse publice in alio consessu, auditasque tanto omnium gaudio, ut lacrymae nonnullis prae affectu effluerent, plures admiratio teneret tales etiam absolutae fidei infamari potuisse. Tum addit ea ex quibus postmodum, morosioribus quibusdam non satis optimi pontificis humaniorem οἰκονομίαν probantibus, visus est et accusari merito potuisse et vix ab Augustino idonee defendi. Vide quae annotavimus ad caput primum Commonitorii Marii Mercatoris.
Verum cum id fere totum, quod hactenus retulimus, depromptum sit ex litteris Zosimi ad Africanos, quas, etsi Baronius ex Vaticanis monumentis acceptas retulit (Ad an. Christi 417, num. 19 et seqq.), vir tamen eruditus Marcus Antonius Cappellus e Franciscana familia rejicit, perinde ac si a Pelagianis fictae essent, ad faciendam sancto pontifici et Africanis Patribus invidiam. Cum ipso disputare super ea re locus et tempus jubet, sed litterae prius afferendae pro actis synodi, et illae quidem longe emendatiores, quam in annalibus legantur. (Litteras etiam Zosimi vide tomo jam pluries allato XX, col. 649 et 654.)
Sed jam tempus est tractare quaestionem his de litteris motam ab erudito Cappello adulterinas putante. Ea vero neque talis est, quae non possit testimonio veterum finiri; neque difficilis, cum nihil asseratur a Cappello quod vehementer urgeat, immo quod per seipsum non corruat. Nam ut a testimonio veterum ducam initium, Marius Mercator meminit priorum litterarum, quarum etiam mentio fit in posterioribus: Ob hoc ipsum, inquit (Commonit. cap. 1), nonnulla Coelestius illius sancti sacerdotis humanitate dignus est habitus; et sic epistolam quamdam benignitatis plenam ad Afros episcopos meruit, qua ille abusus est, vel adhuc abutitur, ad multorum ignorantium deceptionem.
Facundus Hermianensis, non unius tantum, ut Mercator, sed duas memorat, singulas in gratiam singulorum haereticorum datas. Sic enim ait (Lib. VII cap. 3): Invenient postremo beatum quoque Zosimum, apostolicae sedis antistitem, contra sancti Innocentii decessoris sui sententiam, qui primus Pelagianam haeresim condemnavit, fidem ipsius Pelagii ejusque complicis Coelestii, quem in Ecclesia Carthaginensi convictum atque appellantem apostolicam sedem et ipse gestis discusserat, tamquam veram et catholicam laudantem, insuper etiam Africanos culpantem episcopos, quod ab illis haeretici crederentur, cum, necdum ipsis Africanis episcopis dolos eorum multo manifestius detegentibus, memoratos Pelagium et Coelestium putaret orthodoxos
Tam claris tamque gravibus testimoniis duobus tertium addi potest Juliani ipsius Eclanensis episcopi: obscurius illud quidem, si per se solum spectetur, sed quod ex aliorum consortio clarissimam lucem habeat.
Julianus igitur in libello quem scripsit ad Zosimum summum pontificem, nomine octodecim episcoporum damnationi Pelagii et Coelestii subscribere detrectantium, eas affert detrectandi causas, easque exceptiones adversus judicium in sede apostolica factum, quas summus pontifex in secundis litteris, in quibus priorum fit mentio, adhibuerat contra Africanos: nec affert tantum, sed iisdem quoque verbis, ad majorem sedis apostolicae sive exprobrationem, sive contumeliam. Sic enim habet (Libell. Fidei part. IV):
Illud autem sanctitatem vestram specialiter admonemus, ne ad vestram reprehensionem factum putetis, quod sic absentum damnationem, ob Dei timorem, subscribere non audemus, docti per Scripturas humanam voluntatem praeceptis Dei non debere praeferri dicentis: Non credes auditui vano, nec consenties cum iniquo fieri testis injustus (Exod. XXIII, 1, juxta Septuag.). Et ne multitudini quis credendum putaret, adjunxit: Non eris cum pluribus in malitia (Ibid.). Et iterum: Priusquam interroges, ne vituperes quemquam (Eccli. XI, 7). Et iterum: Quod viderunt oculi tui, loquere (Matth. VII, 1). Item in Evangelio: Nolite judicare, ut non judicemini; nolite condemnare, ut non condemnemini. In quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis; et qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Item in alio evangelista etiam Judaei fatentur, quod lex nostra non judicet hominem, nisi ab ipso audierit et cognoverit, quid faciat (Joan. VII, 51). Et in Actibus apostolorum per gentiles Festi similis prolata est sententia, quod non sit consuetudo Romanis damnare aliquem, priusquam qui accusatur praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluendum crimina (Actor. XXV, 16).
Hac triplici tanta, tamque manifesta auctoritate etsi obrui posse videatur Cappellus, cum proferre nihil possit, nisi infirmum et debile; non est tamen sine responsione dimittendus, quamtumvis miratus sim non mediocriter aliquando, virum tam eruditum eousque, sive haereticorum odio, in quos dissertabat, sive quo alio animi motu, impeditum fuisse, ut non animadverteret inde fidem litteris Zosimi astrui, unde tolli putaret. Quatuor argumentis utitur ad suppositionem litterarum probandam: et primo quidem, quasi litterae pugnantia historiae atque Augustini testimonio contineant. Sic enim ait:
Magnae, si litteris credimus, Zosimum inter et Africanos dissensiones animorum exstiterunt, Zosimo Africanos acerbius perstringente, Africanis vicissim Zosimum invidiosa querelarum mole onerantibus: cum tamen re ipsa mutua utriusque partis consensione tota Coelestii Pelagiique causa peracta sit, idque Augustinus testetur lib. II ad Bonifacium, cap. 3, etc.
At contrarium testatur Augustinus, et eo quidem ipso loco qui profertur. Cum enim Zosimum excusare niteretur, propter reverentiam sedis apostolicae, cogente nihilominus veritate ea dixit quae Cappellum arguant, et penitus convincant. Quid enim volunt hae voces? Aliquanto lenius haec ingenia, quam severior postulabat Ecclesiae disciplina, tractata sunt. Quid istae? Tot et tantis inter apostolicam sedem et Afros episcopos currentibus et recurrentibus scriptis ecclesiasticis, etiam gestis de hac causa apud illam sedem Coelestio praesente et respondente confectis, quaenam tandem epistola venerandae memoriae papae Zosimi, quae interlocutio reperitur, ubi praeceperit credi oportere sine ullo vitio peccati originalis hominem nasci? Nusquam prorsus hoc dixit, nusquam omnino conscripsit, etc. Libellus ejus catholicus dictus est, quia et hoc catholicae mentis est, etc. Quid tandem aliae? Ex Africa Romam litterae posteaquam venerunt, id continentes non sufficere hominibus tardioribus et sollicitioribus quod se generaliter Innocentii episcopi litteris consentire fatebatur, sed aperte eum debere anathematizare quae in suo libello prava posuerat; ne si id non fecisset, multi parum intelligentes, magis in libello ejus illa fidei venena a sede apostolica crederent approbata, propterea quod ab illa dictum erat eum libellum esse catholicum, quam emendata, propter illud, quod se papae Innocentii litteris consentire ipse responderat. Et sub finem: Quidquid interea lenius actum est cum Coelestio, servata dumtaxat antiquissimae et robustissimae fidei firmitate, correctionis fuit clementissima suasio, non approbatio exitiosissima pravitatis, etc. Potuitne Augustinus manifestius indicare litteras, quarum praecipua capita perstringit?
Pergit Cappellus, sed secundum, quod adhibet, argumentum, non validius primo est, cum eamdem patiatur solutionem. Pelagius, ait, non potuit fallere Ecclesiam Romanam, ut scribit Augustinus lib. de Pecc. Orig. cap. 8. Fefellit vero, si qua fides secundis litteris. Quid enim aliud significant verba haec Zosimi: « Sit vobis gaudium eos quos falsi testes criminabantur agnoscere a nostro corpore et catholica veritate numquam fuisse divulsos. » Quid ista? « Quantum haec exsultatio fidei non mortuos esse, nec periisse, de quibus falsa vulgata sunt. »
Afferendus iterum solus pro responsione Augustini locus: Pelagius fefellit judicium Palaestinum, proptereaque ibi videtur esse purgatus. Romanam vero Ecclesiam, ubi eum esse notissimum scitis, fallere USQUEQUAQUE non potuit, quamvis et hoc fuerit utcumque conatus, sed, ut dixi, minime valuit. RECOLUIT enim beatissimus papa Zosimus, quid imitandus praecessor ejus de ipsis senserit gestis. ATTENDIT etiam quid de illo sentiret praedicanda in Domino Romanorum fides, quorum adversus ejus errorem pro veritate catholica studia consonantia concorditer flagrare cernebat. Quam ingeniose enim posita est vox, vel illa, fallere usquequaque non potuit; vel ista, recoluit; immo et haec, attendit. Quibus tacite Augustinus intelligentibus innuit, et Pelagium aliquando fefellisse papam Romanum, sed non usquequaque; et Zosimum memoriam revocasse, quae parumper abierat; et summum pontificem Innocentii constitutum paulo diligentius attendisse quam prius, cum deciperetur ab hominibus malae fidei.
Addit Cappellus, tertium argumentum, constare scilicet ex Augustini testimonio, nec Coelestium fuisse receptum a Zosimo, nec ejus fidem probatam; nec negatos ab ipso errores, de quibus accusabatur; nec evocatum ex Africa Paulinum; nec Erotem et Lazarum ex Gallia ad prosequendam causam; nec vocatis praefinitum terminum duorum mensium, sed id temporis assignatum soli Coelestio ad errores, ex formula praescribenda, de qua in Africam scriptum fuerat, ejurandos. His tamen omnibus pugnantia contineri litteris Zosimo tributis; ipsas igitur esse falsas, aut mentitum Augustinum.
Contineri fateor litteris quae dicta sunt, nimirum Zosimo probatam aliquatenus fuisse fidem Coelestii (sive hoc nomine libellus intelligatur, sive personae sensus); abnegatos a Coelestio errores qui objicerentur; evocatum Romam ex Africa Paulinum, qui praesens accusaret ad constitutum diem; datum Coelestio duorum mensium spatium ad resipiscendum, quod nempe ad tempus judicium differebatur. Sed contineri nego evocatos etiam ex Gallia Erotem et Lazarum; fefellit enim in eo Cappellum memoria, cum episcopi illi duo numquam Gallias ex Palaestina, immo neque in Africam revenerint, nec verba illa Zosimi: Ubi Eros? ubi Lazarus? erubescenda factis et damnationibus nomina; evocationem contineant, sed potius exprobrationem: alioquin ipsos quoque Jacobum et Timasium evocasse pontifex credi deberet. Sequitur enim: Ubi adolescentes Jacobus et Timasius, etc.
Verum, quae quatuor contineri fateor litteris, ea tam certis auctoribus vera comprobantur, ut hic quoque suo se argumento vir eruditus refellerit. Nam ut a primo incipiam, quid Augustinus aliud docet, quam probatam fuisse Coelestii fidem, cum ait (Lib. II ad Bonif. cap. 3), libellum ejus catholicum fuisse dictum a sede apostolica? Quam aperte secundum docet! damnatos scilicet a Coelestio suos errores, urgente Zosimo, his verbis: Huic (Innocentio) ipse Coelestius consentire professus est, quando cum illi a sancto praecessore suo dictum esset: « Illa omnia damnas, quae jactata sunt de nomine tuo? » ipse respondit (Lib. de Peccat. Orig. cap. 6): DAMNO SECUNDUM SENTENTIAM BEATAE MEMORIAE PRAECESSORIS TUI INNOCENTII, etc. Quam manifeste tertium! Atque ita velut phreneticus ut requiesceret tamquam leviter fotus, a vinculis tamen excommunicationis nondum est creditus esse solvendus; sed, interposito DUORUM MENSIUM tempore, donec rescriberetur ex Africa, resipiscendi ei locus, sub quadam medicinali sententiae lenitate, concessus est (In libello apud Baronium ad annum 418, num. 15). Jam vero quartum, quod Paulino condictum sit ad secundum mensem, fatetur ipse Paulinus: Libellum idcirco direxi, quia me licet sermone Basiliscus subdiaconus, a tua beatitudine cum gestis sedis apostolicae directus, Carthagine convenit quarto non. Novemb. die, ut adessem ad apostolicam sedem, et tuae judicio sanctitatis, etc.
Adhibet tandem Cappellus, velut quartum argumentum quod alia firmaret, auctoritatem ipsius quoque Paulini diaconi, ut instrumentum ex Vaticanis monumentis erutum instrumento indidem accepto refellat: Paulinus, inquit, in libello gratias agit Zosimo, quod apostolica auctoritate damnasset Coelestium RECUSANTEM DAMNARE ERRORES quos ipse illi ut accusator objecerat, SE QUOQUE NON VOCATO. Tum verba profert quibus Paulinus meminit quidem Zosimi vehementer instantis Coelestio, ut objecta damnaret: nec tamen meminit absolutionis illius quasi fiduciariae, quae in litteris memoratur, non praetermissurus utique, si qua fuisset per obreptionem obtenta, et sedes apostolica decrevisset aliquando id quod postmodum, causa plenius cognita, correxisset. Ex his vero infert tres istas epistolas, quae nomine Zosimi circumferuntur, felle potius quam atramento scriptae, confictas fuisse a Pelagianis, ut indulgerent, tum suae indoli quae ad calumniandum facta; tum irae erga summum pontificem, a quo se damnatos impatienter ferrent; tum odio in Africanos, quorum studio urgeri se ita sentirent, ut neque respirare possent umquam, propter Ecclesiae fulmina, neque uspiam consistere, propter imperatoriam proscriptionem. Infert quoque, aut saltem suspicatur, ad iisdem artificibus elaboratas postea duas ad Bonifacium et Coelestinum de appellationibus epistolas Africanorum, quibus par pari referrent, immo cum usura redderent quidquid exprobrationis ex urbe Roma prius accepissent.
Ita quidem vir eruditus, sed quem Baronius, quemadmodum et alios oppido non paucos, incautum abduxit in suam opinionem, qua credidit libellum a Paulino oblatum fuisse Zosimo, in gratiarum actionem, post damnatos apostolica auctoritate Pelagium atque Coelestium; cum tamen pluribus ante mensibus oblatus sit, nec aliud sit revera, praeter artificiosam quamdam excusationem, cur ad constitutum diem non affuerit, immo nec adesse debuerit judicio sedis apostolicae.
Non equidem diffiteor, summo pontifici gratias aliquas a Paulino referri; referri nego ob supremam sententiam in Coelestium latam: quod maxime oporteret, si audiendus foret Baronius; sed hac una de causa, quia Zosimus, inter agendum cum Coelestio, Paulini mentionem fecisset, eamque tanto honorificentiorem, quanto vehementius institerat ut Coelestius quaecumque diaconus in libello objecerat sine circuitu damnaret, si modo catholicus audire vellet. Tantam enim pontificis instantiam interpretatus est Paulinus, velut honestam vadimonii remissionem. Quid enim superesset causae cur judicio se sisteret, cum jam et ejus fides probata foret, et libellus olim Aurelio Carthagine oblatus pro indubitato litis instrumento acceptus esset?
Verum, ut res tota, quae viros etiam diligentes praeterfugit, evidentius patescat, exscribenda videtur pars ultima libelli, qua negotium fere integrum continetur. Sic autem se habet: Unde oro apostolatum tuum ut hunc meum libellum suscipi jubeas, quo gratias referam tantae sedi, et sententiis justissimis pro parte mea latis: quem idcirco direxi, quia me licet sermone Basiliscus subdiaconus, a tua beatitudine cum gestis sedis apostolicae directus, Carthagine convenit quarto nonarum Novembrium die, ut adessem ad apostolicam sedem, et tuae judicio sanctitatis. Ad quod fuse suggestum est me promittere non defuturum fore, si adversum me, et non pro me, fuisset lata sententia. Ibi tunc igitur nihil agere potui, quia is, qui ad sedem apostolicam provocaverat, defuit, quem oportuerat utique merita suae appellationis astruere, maxime cum nihil agente appellatore, secundum etiam humanas leges, superior semper est ille qui vicit. Quid enim jam mea intererat, sic mea per apostolicae sedis judicium roborari, ut etiam apud vestram reverentiam pravae ejus doctrinae astipulator existerem? de quo congaudere possem, si, damnatis his quae a me illi objecta fuerant, meruisset absolvi, nec prius se ordinari quam purgari pateretur. Et postea: Hunc autem libellum direxi beatitudini tuae, per Marcellinum subdiaconum Ecclesiae Carthaginensis, datum VI idus Novembris
Ex his constat Paulinum, 1o vocatum fuisse a Zosimo: Basiliscus me convenit, ut adessem ad sedem apostolicam, etc. 2o Rescripsisse sexto post conventionem die: Convenit me quarto nonarum novembrium die, etc. 3o Dedisse libellum suum VI idus Novembris perferendum Marcellino subdiacono, qui simul detulit litteras Carthaginensis concilii ad Zosimum, quibus ratio instituendi cum Coelestio judicii continebatur, quarumque meminit Augustinus (Lib. II ad Bonif. cap. 3), immo et ipse Paulinus ( In libello ) his verbis: Cui jam non mecum, sed cum universa Dei Ecclesia causa est, sicut data ad beatitudinem tuam scripta testantur. 4o Scripsisse ante fugam Coelestii ex urbe Roma; de eo enim loquitur (Ibid.) veluti de praesente: Cum contra apostolicam sententiam venire nititur, etc. In sedis apostolicae coetu conatur astruere, etc. 5o Tres attulisse causas irriti vadimonii, nempe quod appellatio pristina neglecta fuisset a reo: Defuit, quem oportuerat merita suae appellationis astruere; quod condictio intra secundum mensem non prius significata fuerit quam totum tempus effluxisset: Convenit IV nonarum Novembrium; quod significatio facta fuerit, non scripto, ut lege cautum est, sed verbo tantum, quod nullius momenti: Quia me licet sermone, etc. 6o Denique non egisse gratias de sententia condemnationis ultima, quae lata non est ante mensem Maium ann. 418, sed de his solum quae acta fuerant ante diem 8 Novembris ann. 417: nam Marcellinus libelli delator Romam appulit ante tertias Zosimi litteras ad Afros; in ipsis enim fit appulsi Marcellini mentio: istae vero litterae datae sunt ante latam a Zosimo supremam in Coelestium sententiam, ut ex ipsis aperte constat.
His omnibus animadversis respondeo tandem Cappello, neque hoc ultimo argumento, neque prioribus aliis tribus, satis confici suppositas fuisse a Pelagianis litteras quas illustrissimus Annalium scriptor ex Vaticanis monumentis in lucem edidit, quibusque fidem Mercatoris et Facundi auctoritas tantam facit, quanta potest esse maxima, in rebus procul tempore distantibus.
X SYNODUS, A Theodoto Antiocheno episcopo adversus Pelagium habita, ut videtur, Antiochiae, iisdem consulibus, mense Octobri anno Christi 417. Decimam synodum habuit Theodotus Antiochiae episcopus, ut scribit Mercator in haec verba: Adhuc etiam Hierosolymis constitutus Pelagius accusatus fuit apud synodum; et primo quidem tergiversando ambiguis quibusdam se professionibus tegens, et prosequens dubia, vel respondens, illam tunc videtur episcoporum audientiam delusisse; sed postmodum evidenter deprehensus, insistentibus accusatoribus, a posteriore synodo, cui sanctae memoriae Theodotus Antiochiae praesedit episcopus, atque detectus, a sanctis quoque et venerabilibus Hierosolymorum locis est deturbatus: quod ejusdem sancti Theodoti ad reverendissimum urbis Romae episcopum, et sanctae recordationis Praylii Hierosolymitani episcopi missa scripta testantur, quorum exemplaria ad documentum habemus in manibus (In Commonit. cap. 3).
Haec synodus ignota fuit Augustino: qui enim tantum praejudicium tacuisset scribens adversus Julianum, cum curiose singula causae catholicae momenta conquireret, et iis uteretur quoties occasio se daret?
Qui praeter Mercatorem mentionem fecerit, saltem apertam, neminem memini, praeter Marianum Victorium, nisi forte Antiochenum concilium pro Diospolitano dixit: Haec, inquit, et alia quaedam evomens Pelagius, cum a multis admoneretur, damnationem timens, recantavit primo; mox rursus ad eadem prioraque relapsus, ab Antiochena synodo, item Innocentio primo Zosimoque summis pontificibus damnatus est, etc. ( In praefat. epist. Hieron. ad Ctesiphontem ).
Dixi, saltem, apertam, etc., quia locus est apud Photium, qui si emendetur, ut profecto debet, Mercatoris dictum certo probet. Sic enim habet (Cod. 54): Porro haec quidem Pelagiana seu Coelestiana haeresis, non in Oriente dumtaxat viguit, sed etiam Occidentem pervasit, et Carthagine in Africa ab Aurelio atque Augustino deprehensa et convicta, variisque publice conciliis damnata est; ejecti vero qui cum his sentirent, tamquam haeretici, extra Ecclesiam, temporibus episcoporum Theophili Alexandriae, et Innocentii urbis Romae, tam a Romanis quam Africanis, caeterisque Occidentis episcopis. Nam ubi in Graeco habetur, ἐν τοῖς χρόνοις τοῦ Θεοφίλου τοῦ Ἀλεξανδρείας, legendum est, ἐν τοῖς χρόνοις τοῦ Θεοδότου τοῦ Ἀντιοχείας, neque enim fieri potuit ut ejicerentur ex Ecclesia in Aegypto, Theophili temporibus, Pelagiani, qui vix innotuerant in Occidente ann. 412, quo Cyrillus Theophilo successit: cum tamen admirabiliter ista quae dicuntur Theodoto Antiocheno conveniant, quippe qui memoratam a Mercatore synodum non longo post tempore habuit, quam vel Carthagine et Milevo ad Innocentium Africani scriberent de Pelagio et Coelestio, vel Innocentius eosdem damnaret, ut mox ostendetur.
Praefuit igitur synodo qua de agimus Theodotus, celebris ille toto Oriente episcopus, qui ann. 411 in sedem Antiochenam Alexandro successit: Vir mansuetudine insignis, margarita continentiae, accurata vitae institutione egregie exornatus, ut loquitur Theodoretus (Lib. I Hist. cap. 37). Ille Apollinaristas reduxit ad Ecclesiam, ex qua Messalianos ejecit sine spe reditus, in concilio Constantinopolitano. Obiit ann. 417, teste Theodoreto ( In fine Historiae totius ) post 16 annum episcopatus; unde redarguas Nicephorum quatuor dumtaxat annos ipsi tribuentem.
Occasione Theodoti et Messalianorum, animadverte concilium a Sisinnio et Theodoto celebratum contra Messalianos, a Binio non satis accurate dici: Habitum quidem in Oriente, sed incerto loco, anno Christi 427, Coelestini 5, Theodosii 20: nam partim ex Photio, partim ex Socrate constat habitum Constantinopoli mense Martio, ann. 426, Coelestini 4, Theodosii 19, Theodosio XII et Valentiniano Minore II aug. coss.
Sic enim scribit Photius (Codice 52): Sisinnius item Constantinopolitanus, et Theodotus Antiochenus communem epistolam ad Berinianum et Amphilochium, caeterosque in Pamphylia episcopos scripsere, cujus epistolae haec inscriptio est: « Deo charissimis sacrorum collegis Beriniano et Amphilochio, omnibusque adeo in Pamphylia episcopis, Sisinnius atque Theodotus, et universa sancta synodus, quae Dei gratia in magna urbe Constantinopoli coacta est, consecrandi gratia Deo amantissimi episcopi Sisinnii, jussu et auctoritate pientissimi et Christo chari imperatoris nostri Theodosii, salutem in Domino, » et caetera quae apud Binium.
Sunt autem Socratis haec verba (Lib. VII cap. 28): Sisinnius ordinatus pridie kal. Mart. Theodosio XII et Valentiniano Minore aug. II coss. Hic annus est Christi 426, Coelestini 4, et Theodosii 19.
Non est perinde facile invenire tempus synodi Antiochenae, de qua nunc agitur; conandum tamen, si qua id ratione possimus. Et certe cum Marius in ea synodo tradat Pelagium ab ipsomet Praylio damnatum, litterasque damnationis ad sedem apostolicam a Praylio missas; cumque Praylius successerit in sedem Hierosolymitanam Joanni vita functo die 10 Januar. ann. 417, synodus profecto non potuit cogi ante hunc ipsum annum, immo neque ante anni finem: nam Praylius ad Romanum episcopum epistolam scripsit, qua, ut ait Zosimus in epistola ad Africanos data XI kal. Octobris causae Pelagii enixius astipulator intervenit, cum jam in locum quondam sancti Joannis episcopus esset ordinatus (Epist. 4, quae 2 in causa Pelagii). Oportuit igitur inter primam hanc epistolam commendatoriam, scriptam utique post diem 10 Januar. et aliam condemnatoriam, cujus meminit Mercator, intercedere tempus aliquod, atque ita synodum non ante finem anni 417 coactam fuisse.
Nec enim potuit cogi, vel ante Pascha, ne, cum apertum foret verna tempestate mare, pugnantes simul Romam litterae venirent; vel statim post Pascha, eamdem ob causam: immo neque ante finem Septembris, tum quia litterae a synodo venissent Romam hoc anno, antequam Zosimus tertias Africanis litteras dedisset XII kal. April. ann. 418, tum quia Septembri Praylius abesse non debuit ab Ecclesia Hierosolymitana, in qua celebrarentur encaenia die 14 Septemb., teste Nicephoro (Lib. VIII Hist. cap. 50), convenientibus ex orbe toto populis. Restat igitur ut, quam citissime, mense Octobri Theodotus Antiochiae synodum habuerit; quam tardissime, Novembri: nam hoc anno, id est, 417, convenisse Antiochiam episcopos, satis aperte loquuntur verba Mercatoris et Photii. Neque enim ille de utraque synodo Diospolitana et Antiochena eum in modum scripsisset, quo revera scripsit, si altera non consecuta fuisset alteram, quam primum potuit, hoc est, post mortem Joannis Hierosolymitani: neque hic apte conjunxisset Innocentium et Theodotum, et uterque eodem anno Pelagianos non damnasset.
Et vero utrique auctori ratio astipulatur: cum enim aegre ferrent Eros et Lazarus absolutum a Diospolitanis, gratia et potentia Joannis, Pelagium; seque proinde insimulatos vel calumniae, vel inscitiae, qui hominem accusassent ex libris, quos damnaret ipse, aut suis aut alienis, quos male intellexissent, institerunt; quo primum tempore licuit apud totius Orientis primatem, ut causa retractaretur, post obitum Joannis ann. 417 vita functi?
Adde quod credibile est, neque a Gallicanis episcopis accusatoribus, neque a Theodoto accusationem excipiente anteversum tempus solemne habendae circa tempus autumni synodi, ne praesules novo labore fatigarentur.
Venisse porro ad concilium Praylium, licet moris non esset, nisi tota dioecesis convocaretur idcirco puto, quod a Gallicanis episcopis, immo forte et ab Hieronymo edoctus de Pelagii mala fide Pelagianorumque jactantia, per epistolas in orbem universum missas, quasi non persona sola, sed etiam dogmata a Palaestinis Patribus absoluta forent, sua interesse duxerit penitius causam recognosci, ne quas dederat in commendationem Pelagii, prae reverentia praecessoris, litteras, orbi scandalum facere, et haeresi patrocinari permitteret.
Ex his porro pervidere est quo consilio Pelagius litteras commendatitias a Praylio ad sedem apostolicam expresserit, Romamque cum suis miserit, simulque gesta Diospolitanae synodi, et libellum suae fidei: volebat siquidem versipellis haereticus, et suis rebus implicatum tenere Praylium Hierosolymis, et Romae animum Innocentii, quem nondum sciebat defunctum, occupare; ne, si quid in concilio tentaretur, quod a Gallicanis episcopis urgeri apud Theodotum sentiebat, Romae retractaretur factum Diospoli de persona judicium.
Perierunt acta litteraeque ex synodo ad urbis episcopum missae, magno utique ecclesiasticae historiae damno: patuissent enim retectae infandi monachi artes, et forte, in exemplum consequentium saeculorum, ratio haberetur haereticorum malae fidei convincendae, cogendique homines convictos, exemplo Pelagii, se suumque pudorem tenebris solitudinis ignotae occulere.
XI SYNODUS Coacta Carthagine ab Aurelio, Honorio XII et Theodosio VIII AA. CC., ante Quadragesimam, anno 418. Admodum obscura est undecima synodus, quae tertia Carthaginensis in causa Pelagiana; ejus tamen cognitio non mediocriter ad historiam conducit: quare paulo curiosius in eam inquirere oportet, ne cum aliquid praeter doctorum sententiam dicturi simus, illud sine gravi ratione asserere videamur.
Verum, quia solis fere ex tertiis Zosimi litteris ad Africanos inquisitio agenda est, has ego statim initio excribendas putavi, tum ut fidem dicendorum faciant, tum ut correctiores legantur. (Hae tertiae litterae cum supra memoratis habentur tomo dicto XX nostrae Biblioth., col. 676.)
Ex his constat primum, binas a Zosimo litteras ad Aurelium et universos per Africam episcopos scriptas fuisse; unas de Coelestio, quae licet careant diei et mensis nota, consignantur tamen consulatu Honorii XI et Flavii Constantii II: alteras de Pelagio, statim a prioribus, sine nota quidem consulum, sed cum die et mense, XI kal. Octob.
Constat deinde litteris Zosimi responsum fuisse ex Africa, missamque obtestationem ut ne pontifex de re tanta judicaret sine Africanis instrumentis, quae cum obtestatione missa sunt, quaeque partim gesta praecedentium synodorum, partim libellum Paulini litterasque Gallicanorum episcoporum, ac librum de Natura Pelagii, et responsionem Augustini aliaque plura continerent.
Constat tertio, non prius sanctum pontificem obtestationi Afrorum respondisse, quam accepisset per Marcellinum subdiaconum synodicam, eamque prolixam, cum scribat aliqua taedii testificatione se omne volumen epistolae volvisse, eoque aliquando perlecto, intellexisse priores suas litteras non suo sensu acceptas.
Constat quarto, nihil suprema sententia definitum fuisse de causa Coelestii ante XII kal. April., quo tempore tertias litteras Zosimus dedit, jam non, ut priores, universis per Africam constitutis episcopis, sed Aurelio et caeteris qui in concilio Carthaginensi affuissent. Quod diligenter animadvertendum est.
Constat quinto aliquod fuisse, immo geminum Carthaginensis provinciae concilium, ante Africanum plenarium kal. Maiis inchoatum; et a priore quidem, post acceptas saltem primas Zosimi de Coelestio litteras, missam fuisse obtestationem cum instrumentis causae, quae prius diximus; ad posterioris vero synodicam datum a Zosimo responsum illud, quod III, kal. Maias Carthagine acceptum est, duobus nimirum diebus ante inchoatum generale concilium.
His quinque ita constitutis, contendo, ex duobus modo memoratis Carthaginensis provinciae conciliis, alterum, cujus litteris Zosimus non respondit, habitum fuisse mense Octobri, vel etiam Novembri ann. 417; alterum, cujus Patribus Zosimus epistolam dedit antea relatam, coactum ante Quadragesimam ann. 418; quamquam non est visum operae pretium tractatione alterum ab altero distinguere, cum unius nihil omnino supersit praeter obscurissimam memoriam, alterius paulo sit explicatior ratio.
Quot episcopi convenerint, incertum est: plures convenisse, id est, unam saltem de turmis, de quibus dictum est ad Milevitanam synodum, ex eo conficitur, quod conventum summus pontifex concilii Carthaginensis nomine appellet: qua ex appellatione amplius illud infertur, ex sola proconsulari provincia Patres convenisse. Verum id totum illustrari postulat nonnulla rerum Africanarum notitia, quae consequentibus etiam synodis lucem allatura sit; implicatissimis enim saepe tenebris, ad eruditorum etiam taedium, res Africanarum synodorum obvolvuntur. Placet igitur hoc in argumentum parumper digredi.
DIGRESSIO DE CONCILIIS AFRICANAE ECCLESIAE.
Ex veterum monumentis colligitur (Apud. Cypr. epist. 46, Aug. epist. 110), in Africa quatuor generum synodos habitas fuisse; nam et aliquando unius civitatis episcopus, vel cum suis tantum presbyteris et diaconibus conveniebat, quod contrahere presbyterium dicebatur; vel etiam plebem advocabat, quod erat gesta ecclesiastica conficere; vel in consilium quoque adhibebat e vicinia episcopos.
Sed aliquando primas unius integrae provinciae episcopos per tractoriam vocabat, qua ratione praescribitur canon 76 Cod. Africani: Placuit ut quotiescumque concilium congregandum est, episcopi qui neque aetate, neque aegritudine, neque aliqua graviori necessitate impediuntur, competenter occurrant; et primatibus suarum quarumque provinciarum intimetur ut de universis episcopis, vel duae, vel tres turmae fiant, ac de singulis turmis vicissim, quotquot electi fuerint, ad diem concilii instantissime occurrant. Quod si non potuerint occurrere, excusationes suas in tractoria conscribant; vel si post adventum tractoriae aliquae necessitates repente forsitan ortae fuerint, nisi rationem impedimenti sui apud suum primatem reddiderint, Ecclesiae suae communione debere esse contentos.
Ex pluribus aliquando provinciis conveniebant episcopi propter commune negotium, non tamen ex omnibus, cujusmodi fuit Bysacenum, ad quod ex provincia proconsulari missi sunt episcopi legati ( Cod. Eccles. Africanae ad ann. 394).
Denique aliquando ex tota Africae dioecesi, id est, ex omnibus Africanis provinciis, accitu Carthaginensis episcopi, conventus celebrabatur, quamquam fuit aliis temporibus alia convocandi forma. Singulis enim annis primum convenerunt. Deinde tempus ex arbitrio Carthaginensis episcopi, aut potius e negotiorum necessitate, pependit.
Primum genus, quod dioecesanis nostrorum temporum synodis respondet, conventus magis seu compresbyterium quam concilium dicebatur; secundum, nomen accipiebat vel a provincia, vel ab urbe ad quam episcopi a primate evocati confluebant; tertium, Africanum quidem, sed particulare nominabatur, ut a quarto discerneretur, quod universale vocatum est, ad quod nempe omnibus ex provinciis Africae, vel episcopi quilibet, vel delegati conveniebant.
Africana porro dioecesis prioribus temporibus habuit provincias quinque, proconsularem seu Carthaginensem, Bysacenam, Numidiam, Mauritaniam et Tripolitanam. Deinde Mauritaniae duae factae sunt, Sitifensis et Caesariensis. (Sunt qui Numidiam quoque in duas divisam putent, sed non magna ratione.) Accessit denique Hispania Transfretana, seu Mauritania Tingitana, si modo vera sit inscriptio concilii plenarii ann. 418 habiti, prout legitur in manuscripto codice monasterii sancti Bavonis Gandavensis: quamquam et aliunde id probari potest, ut ostendemus in dissertatione de Constitutionibus imperatorum.
Ex his cognosce, lector, quae synodi Africanae dicendae sint, quae vel Carthaginenses tantum, vel alterius cujuscumque provinciae. Africanae sunt, ad quas ex pluribus provinciis episcopi conveniebant. Carthaginenses, vel alterius provinciae, quas unius solius, aut proconsularis, aut cujuscumque alterius provinciae episcopi celebrabant. Illarum cogendarum auctoritas penes episcopum Carthaginensem erat; istarum penes singulos primates. In illis decernebantur quae totius dioecesis intererant; in istis, quae unius provinciae. Ad Africanas appellabatur a provincialibus; ad provinciales a judicio singulorum episcoporum.
Africanae singulis annis cogendae fuerunt ex praescripto concilii Hipponensis, ut patet ex can. 18 cod. Africani: Secundum Nicaena statuta, propter causas ecclesiasticas, quae ad perniciem plebium saepe veterascunt singulis quibusque annis concilium convocetur, ad quod omnes provinciae, quae primas sedes habent, de conciliis suis binos, aut quantos delegerint, episcopos legatos mittant, ut congregato conventu plena possit esse auctoritas.
Cogendarum tempus, immo diem sanciebat canon 73: Placuit ut dies venerabilis Paschae formatarum subscriptione omnibus intimetur, dies vero concilii idem servetur qui in Hipponensi concilio constitutus est, id est, X kal. Septemb., etc.
At quia molestum erat tot episcopos tam saepe suis e sedibus emovere, abrogati sunt canones praedicti duo, canone 95: Quoniam constitutum fuerat in concilio Hipponensi, ut singulis annis contraheretur concilium Africae plenarium, non tantum hic apud Carthaginem, verum etiam per diversas provincias suo ordine; et hoc ita servatum est, ut indiceremus aliquando in Numidia, aliquando in Bysacio. At quia hoc laboriosum omnibus fratribus visum est, placuit ut non sit ultra fatigandis fratribus anniversaria necessitas, sed quoties exegerit causa communis, id est, totius Africae, undecumque ad hanc sedem de hac re datae litterae fuerint, congregandam esse synodum, in ea provincia ubi opportunitas persuaserit: causae autem quae communes non sunt, in suis provinciis judicentur.
Provinciales ex praescripto Nicaeni concilii bis in anno habebantur; semel ante quadragesimam Paschae; iterum circa tempus autumni. Vide canonem 5 Nicaenum relatum in Notis ad quartam synodum, et inde cognosce quo tempore plura concilia provincialia coacta sint, utroque scilicet legitimo, nec alio, nisi necessitas urgeret. Unde quoties praeter solemne tempus habita leguntur, investiganda est homini studioso causa: fuit enim aliqua semper, quam sciri ad historiam confert.
Africanae modo in una, modo in altera provincia, ordine servato, congregabantur, ut antea dictum est ex can. 95, quamquam nullae sunt habitae extra Numidiam, Proconsularem et Bysacenam: quia reliquae provinciae minus erant opportunae propter distantiam, quam praedictae, in media Africa sitae. Provinciales non habebantur in civitatibus, ubi erant seniores seu primates, ut quibusdam visum est, propter canonem 73: Scribendum ad singularum quarumque provinciarum primates, ut quando apud se concilium congregant, istum diem non impediant. Sed in opportunioribus provinciae locis, quod constat ex Milevitana synodo, quemadmodum et Cirtensi, quam coegit Silvanus Numidiae primas, cum tamen Summensi vel Zumensi Ecclesiae praeesset.
Notandum vero nomine concilii plenarii appellavisse veteres synodum ad quam omnes episcopi conveniebant; unde factum ut nomen hoc alio alias sensu usurparent. Dixerunt enim plenaria concilia, non ea tantum quae totius Africae, sed ipsa quoque provincialia, prout nimirum episcopi, vel omnes unius provinciae apud seniorem suum, vel ex omnibus provinciis ad locum a Carthaginensi episcopo constitutum, congregabantur. Intercessit igitur discrimen aliquod inter concilium plenarium et universale: illud enim potuit esse unius tantum provinciae; istud fuit totius dioecesis, quamquam universale adhuc a plenario totius Africae diversum aliquando fuit. Ad illud enim omnes provinciae per legatos tantum vocabantur: ad istud omnes unius turmae, quibuscumque placeret venire. Similiter ad provinciae unius concilium non plenarium una sola turma vocabatur, ad plenarium ambae. Unde intelligere est quam ob causam nulla catholicorum synodus Africana legatur plures episcopos habuisse quam ducentos et viginti ad summum, cum tamen in Africa forent plures quingentis Ecclesiae episcopales catholicae: scilicet conveniebat ex singulis provinciis una tantum turma, id est, media fere pars, ex qua tamen aliqui justas haberent absentiae causas, de quibus est canon 76. Id vero sapienter institutum fuit, ne pastoribus suis orbatae Ecclesiae damni quidquam paterentur: suam enim vicino episcopo remanenti profecturus commendabat. Ea porro disciplina viguit apud catholicos, sed aliis moribus vivebant Donatistae. Verum ista diligentius aliquando, si Deus voluerit, in historia Ecclesiae Africanae, quam meditamur.
His porro animadversis, concludendum illud est, propter quod digressi sumus, undecimam scilicet synodum, aut provincialem fuisse, quod magis reor; aut Africanam particularem tantum, quod non improbabile: alterutrum enim sequitur ex inscriptione litterarum Zosimi summi pontificis. Quid autem in ea gestum sit ex praecedentibus constat; quot episcopi affuerint incertum; certus tamen locus, cum tempore, praeside et occasione.
XII SYNODUS, Carthagine ab Aurelio ex omnibus Africae provinciis collecta, Honorio XII et Theodosio VIII AA. CC., kalendis Maiis, anno 418. Carthagine habita est duodecima synodus, ad quam ex omnibus Africae provinciis episcopi ab Aurelio vocati convenerunt. Quare, licet a loco Carthaginensis vulgo dicatur, ab Augustino tamen Africana nominatur (Epist. 215), estque prima totius Africae in causa Pelagianae haeresis.
Coacta est Honorio XII et Theodosio VIII, AA. CC., ut habent acta, id est, ann. Christi 418, non initio veris, quod voluit Binius Baronium secutus, sed kal. tantum Maiis, quam notam acta praeferunt. Et vero, quomodo, vigente ecclesiastica disciplina, 214 episcopi (tot enim congregati dicuntur, quos inter Aurelius, Augustinus, Alipius, Possidius, Evodius, aliique sanctissimi antistites) suis ab Ecclesiis abfuissent solemni tempore Paschatis, quod anno illo incidit in diem septimum Aprilis, et cujus proinde festi consummatio fuit XVIII kal. Maias?
Qua occasione praetermittere non possum quod inter legendum codicem Africanae Ecclesiae, pauloque diligentius versanda concilia generalia ejusdem Ecclesiae, observavi, nullum, praeter duo, habitum, alio tempore, quam post integrum saltem a festis paschalibus mensem; plura vero consignari mense Augusto et Septembri. Duorum autem, quae excepta volui, posterius, omnium celeberrimum propter gravissimorum negotiorum necessitatem coactum est kal. Maiis ann. 418, cum Pascha incideret in diem 7 Aprilis; prius, quod valde obscurum est, celebratum legitur V kal. Maias, ann. 399, Pascha incidente in diem 10 Aprilis. Sed errorem irrepsisse oportet hunc in locum, et positas vel kalendas pro idibus, vel Maias pro Juniis, ne quid enormiter factum dicatur, et contra canones in aliis conciliis sancte observatos dicatur.
Inter universales synodos ista censeri debet, quippe cui praefuerit Aurelius, cum Donatiano Teleptensi primae sedis episcopo provinciae Bysacenae, et aliis 212, tam ex provincia Bysacena, quam Mauritania Sitifensi, Tripolitana, Numidia, Mauritania Caesariensi, et Hispania, id est, Mauritania Tingitana, quae Hispania trans Gades dicta est, propterea quod vicario Hispaniarum subesset.
Ex ea data est synodica ad Zosimum papam, de qua Prosper Cassianum alloquens (Lib. cont. Collat. cap. 10; idem habet in resp. ad 8 cap. Gall.): Secundum tuam censuram, qua sanctarum et fidelium voluntatum asseris non in omnibus hominibus ex Deo principium . . . . . erraverunt ducenti quatuordecim sacerdotes, qui in epistola quam suis constitutionibus praetulerunt, ita apostolicae sedis antistitem beatum Zosimum sunt allocuti: Constituimus in Pelagium atque Coelestium per venerabilem episcopum Innocentium, de beatissimi apostoli Petri sede prolatam manere sententiam, donec apertissima confessione fateantur, gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, non solum ad cognoscendam, verum etiam ad faciendam justitiam, nos per actus singulos adjuvari, ita ut sine illa nihil verae sanctaeque pietatis habere, cogitare, dicere, agere valeamus.
Sed hic oriuntur difficiles quaestiones septem, quatuor ex Augustini variis locis, tres ex Prosperi testimonio mox allato, alioque Chronici loco. Prima, quae sit illa synodus Africana (Lib. de Peccato Orig. c. 7 et 8), quae revocavisse dicitur in memoriam venerabili papae Zosimo, quid ejus praecessor Innocentius de gestis Palaestinae synodi judicasset, et post cujus rescripta, in Coelestium justissima prolata est sententia. Secunda (Ibidem), quod item Africanum concilium, ex quo rescriptum est Zosimo, antequam ad universos episcopos totius orbis tractoriam mitteret. Tertia, ex quo pariter Africae conventu, Romam litterae venerint, id continentes non sufficere hominibus tardioribus et sollicitioribus, quod se generaliter Innocentii episcopi litteris consentire Coelestius fatebatur, sed aperte eum debere anathematizare quae in suo libello prava posuerat, etc. (Lib. II ad Bonif. cap. 3). Quarta, quod denique concilium posterius plenarium totius Africae, in quo breviter contra errorem Pelagianum aliquid constitutum est (Epist. 47. ad Valent.).
Atque has quaestiones facit Augustinus, alias Prosper (Lib. cont. Collat. cap. 10). Quinta igitur, quae sint illa Africana episcoporum concilia, quae decretis suis constituerunt, utrumque Dei donum esse, et scire quid facere debeamus, et diligere, ut faciamus: ut aedificante charitate scientia non possit inflare, quia sicut de Deo scriptum est: Ille est qui docet hominem scientiam (Psal. XCIII, 10); ita scriptum est: Charitas ex Deo est (I Joan. IV, 7). Sexta, qua ex synodo Africani episcopi ad papam Zosimum rescribentes, eumque in sententiae hujus salubritate laudantes, aiunt: Illud vero, quod in litteris tuis, quas ad universos curasti esse mittendas, posuisti dicens: « Nos tamen instinctu Dei (omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt, unde nascuntur) ad fratrum et coepiscoporum nostrorum conscientiam universa retulimus; » sic accepimus dictum, etc. (In Chron. ad consulat. Hon. XII et Theod. VIII). Septima quo concilio apud Carthaginem habito 207 episcoporum ad pontificem Zosimum synodalia decreta perlata sunt, quibus probatis, per totum orbem haeresis Pelagiana damnata est.
Ut explicentur tot quaestiones, pateatque veritas, qua via potest, ex tantis tamque antiquis tenebris, certa quaedam statuenda sunt tamquam principia.
Constat igitur primo, saepius ab Africanis ad Zosimum, et a Zosimo ad Africanos rescriptum esse in causa Coelestii et Pelagii. Id enim significant Augustini verba (Lib. II ad Bonif. cap. 3): Tot et tantis inter apostolicam sedem et Afros episcopos currentibus et recurrentibus scriptis ecclesiasticis, etiam gestis de hac causa apud illam sedem, Coelestio praesente et respondente, confectis, etc.
Constat deinde ea quae tribuit Prosper Africanis episcoporum conciliis, legi totidem verbis can. 4 concilii Africani universalis habiti Carthagine kal. Maiis, Honorio XII et Theodosio VIII coss. Unde dubium esse non potest quin nomine Africanorum conciliorum universale quod diximus intelligere voluerit. Cur ergo usus est plurali numero? An vitiosa est lectio, legendumque potius, vel: Erravit Africae episcoporum concilium, etc., vel: Erraverunt Africae episcopi? Tale quiddam suadere videntur variantes editiones. An satius est, retenta antiqua lectione, dicere Prosperum, cum haec scriberet post. ann. 432, respexisse ad duo concilia Africana, quorum in uno constituti sunt canones ann. 418, in altero recogniti et approbati ann. 419.
Constat etiam plenarium illud posterius totius Africae concilium, in quo breviter contra errorem Pelagianum constitutum est id quod Augustinus Valentino inter alia legendum jubet (Epist. 215), ad cognoscendum quemadmodum catholica Ecclesia in Dei misericordia Pelagianae haeresis venena repulerit non esse diversum ab universali Carthagine habito kal. Maiis; in eo enim breviter octo canonibus comprehensa est tota Ecclesiae fides adversus Pelagianum errorem, et emergentes in Adrumetino monasterio contentiones. Quorsum vero, inquies, et cujus respectu Augustinus hoc concilium posterius dicit (Lib. I de Haer. Pelag. cap. 44)? En scopulus, ad quem, opinor, eruditos haerere necesse est: nec aliter evadere quam admissis duobus cum Vossio Africanis conciliis, posteriore uno, in quo sanciti sint octo canones; altero priore, unde scripta quae habet, tum Prosper in haec verba: Erraverunt ducenti quatuordecim episcopi, etc., tum Augustinus, cum ait: Hoc ut plenius et manifestius in illo fieret, etc. At quando, instabis, prius illud haberi contigit, si posterius kal. Maiis convenit? Novus iterum scopulus, ad quem tantisper haerendum donec affulgeat ex consequentibus nova lux.
Constat quarto, haec verba Prosperi: Erraverunt Africani episcopi ad papam Zosimum rescribentes, eumque in sententiae hujus salubritate laudantes, etc., pertinere ad aliud tempus quam quo habitum est universale concilium, quo de nunc agitur; nam procul dubio id rescripsere Africani post acceptam Zosimi tractoriam ad universos orbis episcopos. Cum ergo tractoria illa in Africam non pervenerit, nisi longe post kalendas Maias, quarum III acceptae sunt tertiae litterae continentes, nihil adhuc immutatum, sed omnia in eo statu relicta in quo dudum fuerant (Epist. 3 Zosimi ad Afric.); necesse est rescriptum illud, cujus meminit Prosper, pertinere ad mensem circiter Augustum; atque ita, vel coactum novum concilium tunc temporis; vel, quod opinabilius videtur, idem eousque permansisse, delapsis tamen interdum Patribus ad suas, ut necessitas postulabat, invisendas Ecclesias.
Constat quinto, tres priores quaestiones ex verbis Augustini ortas, non difficili negotio posse dissolvi, si modo ea quae in ipsis continentur pertinere dicantur ad prius concilium Africanum, seu potius ad priorem concilii Africani universalis consessum. Duos enim aut tres potius unius concilii consessus vel conventus fuisse puto, quos tamen singulos nomine concilii Augustinus appellaverit, propterea quod diversis mensibus celebrati fuerint, nec modicum inter ipsos temporis spatium intercesserit, redeuntibus ad diem constitutum ex sua singulis Ecclesia episcopis, saltem delegatis.
Priorem igitur conventum, sive potius prius concilium habitum pono kalend. Maiis, quibus consignatur concilium 214 episcoporum; posteriorem conventum, seu posterius concilium, habitum puto circiter medium Junium; postremum, circiter medium Augustum. In priore rescripta sunt ad Zosimum ea quae continentur partim prioribus tribus ex Augustino quaestionibus, partim septima ex Prospero. In posteriore sanciti canones, de quibus est quarta ex Augustino, et quinta ex Prospero quaestio. In postremo denique post acceptam Zosimi tractoriam universalem et particularem ad Africanos epistolam, actae gratiae summo pontifici, et illud laudatum tractoriae quod ex Prospero quaestione sexta relatum est.
Ratio temporis ita constituendi aperta haec est: totum negotium de quo agitur in quaestionibus absolvi oportuit intervallo temporis quod a festis paschalibus absolutis ad XII kal. Octob. elapsum est, id est, a die 15 April. ad 21 Septembris; nam et sanctissimi episcopi 214 festa paschalia procul dubio suis in Ecclesiis peregerunt, et Augustinus, qui omnibus conventibus interfuit, XII kal. Octob. in Mauritania fungebatur legatione sedis apostolicae, ut constat ex epistola 190, ad Optatum, et ex gestis cum Emerito.
Tres igitur conventus ponendi, si Augustinum et Prosperum audire voluerimus. Primus, ex quo, post tertias litteras Zosimi acceptas III kal. Maias, rescriptum est summo pontifici, de modo judicii cum Coelestio exercendi. Neque vero prius haberi potuit, siquidem soli 15 dies concessi fuerint Patribus ad conveniendum ex suis provinciis. Cum ergo monita concilii, et reliqua simul instrumenta litis, Romam prius perventura crederentur ab Africanis quam judicium institueretur a Zosimo, nec tamen perventura, nisi post mensem; dimissi videntur Patres, ut festum Pentecostes solemnemque baptismum de more cum sua plebe celebrarent, reversuri statim peractis festis, ut praesto essent ad excipiendum in communi, et deliberandum si quid responsi vel a Marcellino subdiacono agente in rebus Africanae Ecclesiae, vel a summo pontifice afferretur.
Secundus haberi commode potuit circiter XV kal. Julias, id est, die 17 Junii, aut etiam citius circa idus Junias, tuncque sanciti canones 19, quorum octo pertinent ad fidem, reliqui ad disciplinam.
Ultimus canon, quia facit ad rem nostram, hic memorandus: Placuit, ne diutius universi episcopi qui ad concilium congregati sunt, tenerentur ab universo concilio judices ternos de singulis provinciis eligi: et electi sunt de provincia Carthaginensi Vincentius, Fortunatianus et Clarus; de provincia Numidiae Alipius, Augustinus, et Restitutus; de provincia Bysacena cum sancto sene Donatiano primate Cresconius, Jocundus et Aemilianus; de Mauritania Sitifensi Severianus, Asiaticus et Donatus; de provincia Tripolitana Plautius, qui ex more legatus unus missus est; qui omnes cum sancto sene Aurelio universa cognoscant. Et petiit universum concilium ut cunctis, sive gestis, quae confecta jam sunt, sive epistolis, ipse subscribat. Et susbscripserunt, etc.
Canonis causa fuit, ut opinor, quod cum Roma exspectaretur responsum, nec illud tamen, vel propter tempestuosum mare, aut reflantes ventos, brevi affuturum sperari posset, visum est paulo durius, et vix non inhumanum, retinere tot Patres ad incertum diem, aestuosa praesertim tempestate, extra sua loca, vitae commodis non abunde sufficientibus.
Allatum est tamen responsum, non longo post tempore, non quidem a tribus Zosimi legatis, Faustino Potentinae Ecclesiae episcopo, Philippo et Asello presbyteris, quod mihi aliquando visum; sed a Leone, tunc acolytho, postmodum Romano pontifice, qui videtur attulisse simul mandatum ad Augustinum, ut in Mauritania legatione sedis apostolicae fungeretur ( Aug. epist. 191). De Coelestii vero Pelagiique condemnatione duae fuerunt epistolae: una universalis, quam tractoriam vocat Mercator; altera specialis ad Afros, qui gratias egerunt summis laudibus cumulatas ( Aug. epist. 190).
XIII SYNODUS, Quae secunda Africana ibidem habita, eodem anno circiter medium Junium. Ex his quae hactenus pertractata sunt, consequens videtur ut, si voluerimus cum Augustino loqui, numeranda sit decimo tertio loco synodus quam ille posterius plenarium Africanum concilium nominavit, et in qua celebres illi canones octo ad fidem pertinentes conditi sunt: 1. « Placuit omnibus episcopis, qui fuerunt in hac sancta synodo, ut quicumque dicit Adam primum hominem mortalem factum, ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est, de corpore exiret, non peccati merito, sed necessitate naturae; anathema sit.
2. Item placuit ut quicumque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit, in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod regenerationis lavacro expietur, unde fit consequens ut in eis forma baptismatis in remissionem peccatorum, non vera, sed falsa intelligatur; anathema sit. Quoniam non aliter intelligendum est quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12), nisi quemadmodum Ecclesia catholica, ubique diffusa, semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei etiam parvuli, qui nihil peccatorum in semetipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur quod generatione traxerunt. 3. Item placuit ut quicumque dixerit gratiam Dei, in qua justificamur per Jesum Christum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere quae jam commissa sunt, non etiam ad adjutorium ut non committantur; anathema sit. 4. Item quisquis dixerit eamdam gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum propter hoc tantum nos adjuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus quid appetere, quid vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari ut quod faciendum cognoverimus, etiam facere diligamus atque valeamus; anathema sit. Cum enim dicat Apostolus: Scientia inflat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1); valde impium est ut credamus ad eam quae inflat nos habere gratiam Christi, ad eam quae aedificat non habere; cum sit utrumque donum Dei, et scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus, ut, aedificante charitate, scientia non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est: Qui docet hominem scientiam (Psal. XCIII, 10) ita etiam scriptum est Charitas ex Deo est (I Joan. IV, 7). 5 Item placuit ut quicumque dixerit, ideo nobis gratiam justificationis dari, ut quod facere per liberum jubemur arbitrium facilius possimus implere per gratiam, tamquam etsi gratia non daretur, non quidem facile sed tamen possimus etiam sine illa, implere divina mandata; anathema sit. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait: Sine me difficilius potestis facere; sed ait: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).
6. Item placuit ut quod ait sanctus Joannes Apostolus: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8); quisquis sic accipiendum putaverit, ut dicat, propter humilitatem non oportere dici nos non habere peccatum, non quia veritas est; anathema sit. Sequitur enim Apostolus, et adjungit: Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus, qui remittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate (Ibidem); ubi satis apparet hoc non tantum humiliter, sed etiam veraciter dici. Poterat enim Apostolus dicere: Si dixerimus quia non habemus peccatum, nos ipsos extollimus, et humilitas in nobis non est. Satis ostendit, eum qui se dixerit non habere peccatum, non verum loqui, sed falsum. 7. Item placuit ut quicumque dixerit, in oratione Dominica ideo dicere sanctos: Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12); ut non pro se ipsis hoc dicant, quia non est eis jam necessaria ista petitio, sed pro aliis qui sunt in suo populo peccatores; et ideo non dicere unumquemque sanctorum: Dimitte mihi debita mea; sed: Dimitte nobis debita nostra; ut hoc pro aliis potius quam pro se justus petere intelligatur; anathema sit. Sanctus enim et justus erat apostolus Jacobus, cum dicebat: In multis enim offendimus omnes (Jacob. III, 2). Nam quare additum est, omnes, nisi ut ista sententia conveniret et psalmo, ubi legitur: Non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2)? et in oratione sapientissimi Salomonis: Non est homo qui non peccet (Eccles. VII, 21); et in libro Job: In manu omnis hominis signat, ut sciat omnis homo infirmitatem suam (Job XXXVII, 7). Unde etiam Daniel sanctus et justus, cum in oratione pluraliter diceret: Peccavimus, iniquitatem fecimus, etc. (Dan. IX, 5), quae ubi veraciter et humiliter confitetur, ne putaretur, quemadmodum quidam sentiunt, haec non de suis, sed de populi sui potius dixisse peccatis; postea dixit: Cum orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Domino Deo nostro (Ibid. 20). Noluit dicere, peccata nostra, sed, populi sui, dixit, et sua, quia futuros istos, qui tam male intelligunt, tamquam propheta providit. 8. Item placuit ut quicumque verba ipsa Dominicae orationis, ubi dicimus: Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12), ita volunt a sanctis dici, ut humiliter, non veraciter hoc dicatur; anathema sit. Quis enim ferat orantem, et non hominibus, sed ipsi Domino mentientem, qui labiis sibi dicit dimitti velle, et corde dicit quae sibi dimittantur, debita non habere. » Dignum vero notatu est in omnibus aliis Africanae Ecclesiae conciliis, nihil quod ad fidem pertineret decretum esse, sed actum de sola disciplina, causisque personarum. An quia provincialium conciliorum nulla erat de dogmatibus definiendi auctoritas, cum fides sit communis causa, cujusmodi nulla, nisi in concilio totius Africae agebatur? Sed cur nec in primo concilio universali? An intelligebant sancti viri, quorum dux Aurelius, et velut ingenium Augustinus erat, quoties fidei ratio ventilatur, omnes episcopos, nonnisi ad Petrum, id est, sui nominis et honoris auctorem, referre debere, eamque esse antiquam traditionem Patrumque instituta sacerdotali officio custodienda (In not. in epist. ad Milevit. et Carthag. concil.) ?
Cur ergo nunc conditi canones? Id factum reor, quia jam ad Patres pervenerat exemplar tractoriae, sed privatis tantum litteris, nondum per legatos. Quare, ut abeuntibus episcopis traderetur, jam aliqua in antecessum pars tractoriae, ex ea puto extractos canones, saltem duos priores, (quid, si, deesse tractoriae cum dolerent partem quae gratiam Dei spectaret, eam suis canonibus supplendam crediderunt?) quos ab omnibus ferri majoris fuit ponderis, quam si a solis delegatis, quorum forte potestas eousque non pertinebat.
Quot episcopi convenerint, dictum antea: ducenti nimirum et quatuordecim, si tamen omnes qui prius convenerant, revenerint post Pentecostem ex suis Ecclesiis, quas inviserant: quare irrepsit error in librum Chronographi Prosperi, qui numerat 217. Fuit vero facile notariis pro 214 ponere 217; quamquam hic error non in omnibus codicibus mss. reperitur.
Hinc etiam poetae Prosperi castiganda hyperbole, qui ter centenis procerum editos linguis canones dixit: solent enim poetae numerum, qui ducentos praetergressus fuerit, trecentorum nomine appellare.
Dictum etiam satis quo tempore sanctissimi illi defensores fidei convenerint, circiter nempe medium Junium. Par est enim credere post festa Pentecostes peracta solemnemque baptismum reversos. Quare, si se dederint in viam post octavum a baptismo diem, quo absolvebantur festa, diesque in conficienda via quindecim posuerint, quae brevissima mora, fatendum est non convenisse ante diem 17 Junii; nam ann. 418 littera Dominicalis erat F, et Pascha contigerat die 7 April., atque ita Pentecoste inciderat in diem 26 Maii, absolutio festorum in 2 Junii.
XIV SYNODUS, Romae iisdem coss. a Zosimo papa adversus Pelagium et Coelestium, die 15 Aprilis celebrata. Decima quarta synodus, quae tertia Romana, habita a Zosimo papa, ea ipsa est quam M. Mercator audientiam pleniorem vocat, Commonit. cap. 1; Augustinus, apostolicae sedis examen et judicium, lib. II ad Bonif. cap. 3, et epist. 194; Possidius, Ecclesiae catholicae judicium, in Vita sancti August. cap. 18; Honorius imperator, beatissimae Ecclesiae acta, in edict. ad Pallad.; Prosper, concilium cunctorum sacerdotum mundique manu subscriptum, lib. cont. Coll. cap. 41, et in carm. de Ingratis.
Hanc habuit Zosimus post patefactas haereticorum artes, Coelestiique perspectam malam fidem: inde misit in universum orbem nobilem illam epistolam, quae, ut ait Prosper, ad impiorum detruncationem gladio Petri dextras omnium armavit antistitum (Lib. cont. Collat. cap. 41).
Sed praestat audire Mercatorem (Commonit. cap. 3): Quae omnia suprascripta capitula, ut jam superius dictum est, continet illa beatae memoriae episcopi Zosimi epistola, quae tractoria dicitur; qua Coelestius Pelagiusque damnati sunt; quae et Constantinopolim, et per totum orbem missa, subscriptionibus sanctorum Patrum est roborata, etc.
Dixerat superius post factam epistolae per subreptionem a Coelestio obtentae mentionem: Episcopis vero ex Africa rescribentibus, omnemque causam quae apud eos facta fuerat exponentibus, missis etiam gestis exinde, quae fuerant tunc cum illo, vel de illo confecta, vocatus ad audientiam pleniorem, ut quae promiserat, festinaret implere, id est, ut damnatis praedictis capitulis, sententia Afrorum pontificum, qua fuerat communione privatus, absolveretur, non solum non adfuit, sed etiam ex memorata Romana urbe profugit, atque ob hoc a beatae memoriae praedicto Zosimo episcopo, scriptis amplissimis et longissimis perdamnatus est; in quibus et ipsa capitula, de quibus accusatus fuerat, continentur; et omnis causa, tam de Coelestio suprascripto, quam de Pelagio magistro ejus praviore, videtur esse narrata: quorum scriptorum et nos hic habemus exemplaria, et ad Orientales Ecclesias Aegypti dioecesim, et Constantinopolim, et Thessalonicam, et Hierosolymam, similia eademque scripta ad episcopos transmissa esse suggerimus.
De tractoria pluribus egimus in notis ad Commonitorium, agemus et in dissertatione de subscriptionibus imperatis in causa Pelagianorum: ubi hanc ab auctore appendicis ad epistolam Coelestini, nominatam ostendemus canonicam auctoritatem, id est fidei regulam, eique perinde in causa Pelagianorum subscribendum fuisse, atque in causa Eutychianae haeresis sancti Leonis epistolae ad Flavianum.
Quot episcopi convenerint, prorsus ignotum est: plures convenisse, ex eo colligitur, quod a Mercatore plenior audientia dicatur. Interfuisse clerum urbicum, immo et frequentissimum populum, tradit Augustinus, sive ubi narrat Sixtum presbyterum, quem fama jactaret favisse inimicis gratiae, priorem eis, in frequentissimo populo, anathema dixisse (Epist. 194); sive cum refert querelas Pelagianorum, aut calumnias potius, adversus clericos Romanos, perinde quasi jussionis terrore percussi, non erubuissent praevaricationis crimen admittere, ut contra priorem sententiam suam, qua gestis catholico dogmati adfuerant, postea pronuntiarent malam hominum esse naturam (Lib. II ad Bonif. cap. 3).
De tempore disputatum est, saltem ex parte, inter inquirendum in Africana concilia: cum enim e consessu habito kal. Maiis rescriptum sit tertiis Zosimi litteris datis XII kal. Aprilis, quibus significabat pontifex nihil adhuc definitum summo judicio; cumque prius sententiam tulerit quam Honorius, judicium ipsius sequens, constitutionem daret ad Palladium pridie kal. Maias, necesse est synodum convenisse intermedio tempore: at temporis hujus maximam partem tenuit Quadragesima cum festis paschalibus, quae contigerunt die 7 Aprilis. Par est credere statim post absolutos dies festos habitam synodum, id est, die 15 Aprilis, gestisque ad Honorium delatis, editam pridie kal. Maias sanctionem.
Huic temporum rationi belle omnia conveniunt, sive quae Augustinus ad Optatum scribit de epistola Zosimi (Epist. apud August. 201); sive quae Hieronymus ad Alipium et Augustinum, de jugulata, ipsis cooperatoribus et auctoribus, Coelestiana haeresi; sive quae alii auctores, de toto Zosimi cum Pelagianis negotio.
Tractoriae Zosimi nihil superest, nisi fragmenta quaedam, partim apud Augustinum, partim in appendice epistolae Coelestini ad episcopos Galliae, sed ea vix idonea quae tantam jacturam consolentur.
Ex epistola Augustini 157 ad Optatum.
Nam, ut jam verbis utar quae in ipsa epistola beatissimi antistitis Zosimi leguntur: Fidelis Dominus in verbis suis, ejusque baptismus re ac verbis, id est, opere, confessione et remissione vera peccatorum, in omni sexu, aetate, conditione generis humani eamdem plenitudinem tenet. Nullus enim, nisi qui peccati servus est, liber efficitur: nec redemptus dici potest, nisi qui vere per peccatum fuerit ante captivus, sicut scriptum est: Si vos filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Per ipsum enim renascimur spiritaliter, per ipsum crucifigimur mundo: ipsius morte mortis ab Adam omnibus nobis introductae atque transmissae universae animae, illud propagatione contractum chirographum rumpitur, in quo nullus omnino natorum, antequam per baptismum liberetur, non tenetur obnoxius. In his verbis apostolicae sedis, tam antiqua atque fundata certa et clara est catholica fides, ut nefas sit de illa dubitare Christianos.
Ex praeteritorum sedis apostolicae pontificum auctoritatibus sive sententiis, epistolae Coelestini papae ad episcopos Galliarum subjici solitis.
CAP. VIII. Quod omnia studia, et omnia opera ac merita sanctorum ad Dei gloriam laudemque referenda sint, quia nemo aliunde ei placeat, nisi ex eo quod ipse donaverit. In quam nos sententiam dirigit beatae recordationis papae Zosimi regularis auctoritas, cum scribens ad totius orbis episcopos ait: Nos autem instinctu Dei (omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt, unde nascuntur) ad fratrum et coepiscoporum nostrorum conscientiam universa retulimus. Hunc autem sermonem sincerissimae veritatis luce radiantem tanto Afri episcopi honore venerati sunt, ut ita ad eumdem virum scriberent; Illud vero, quod in litteris quas in universas provincias curasti esse mittendas posuisti dicens: Nos tamen instinctu Dei, etc., sic accepimus dictum, ut illos qui contra Dei adjutorium extollunt humani arbitrii libertatem, districto gladio veritatis, velut cursim transiens, amputares. Quid enim tam libero fecisti arbitrio, quam quod universa in nostrae humilitatis conscientiam retulisti? Et tamen instinctu Dei factum esse fideliter sapienterque vidisti, veraciter fidenterque dixisti. Ideo utique, quia praeparatur voluntas a Domino, et ut boni aliquid agant, paternis inspirationibus suorum ipse tangit corda filiorum. Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt (Rom. VIII, 14); ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium, et in bonis quibusque voluntatis humanae singulis motibus magis illius valere non dubitemus auxilium. CAP. IX. Quod ita Deus in cordibus hominum, atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium omnisque motus bonae voluntatis ex Deo sit, quia per illum aliquid boni possumus, sine quo nihil possumus. Ad hanc enim nos professionem idem doctor instituit, qui cum ad totius orbis episcopos de divinae gratiae opitulatione loqueretur: Quod ergo, ait, tempus intervenit, quo ejus non egeamus auxilio? In omnibus igitur actibus causisque, cogitationibus, motibus, adjutor et protector orandus est. Superbum est enim, ut quidquam sibi humana natura praesumat, clamante Apostolo: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra principes et potestates aeris hujus, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Et sicut ipse iterum dicit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24). Et iterum: Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit; sed plus illis omnibus laboravi, non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Quis fuerit exitus, quisve fructus, sive concilii, sive tractoriae, intelligere licet ex omnibus ejusdem aevi scriptoribus, praesertim Augustino, Prospero, Mercatore, aliisque cum Possidio, cujus sunt haec verba (In Vita. S. Aug. cap. 18): Et quoniam iidem (Pelagianistae) perversi, sedi apostolicae per suam ambitionem eamdem perfidiam persuadere conabantur, instantissime etiam conciliis Africanis sanctorum episcoporum gestum est ut sancto papae urbis Romae, et prius venerabili Innocentio, et postea sancto Zosimo ejus successori persuaderetur quod illa secta catholica fide et abominanda et damnanda fuisset. At illi tantae sedis antistites suis diversis temporibus eosdem notantes, atque a membris Ecclesiae praecidentes, datis litteris ad Africanas, Orientisque et Occidentis Ecclesias, eos anathematizandos et devitandos ab omnibus catholicis censuerunt. Et hoc tale de illis Ecclesiae Dei catholicae prolatum judicium etiam piissimus imperator Honorius audiens ac sequens, suis eos legibus damnatos inter haereticos haberi debere constituit. Unde nonnulli ex eis ad sanctae matris Ecclesiae gremium, unde resilierant, redierunt, etc.
XV SYNODUS, Carthagine ab Aurelio congregata ex tota dioecesi Africae, eodem anno, mense Augusto. Decima quinta synodus, quam, si cum Augustino loqui velimus, tertium dicere debemus in causa Pelagiana concilium universale Africanum, celebrata est, ut dictum antea, Carthagine circiter medium Augustum; neque enim tardius potuit, cum interfuerit Augustinus, qui XII kalend. Octobris Caesareae versabatur in Mauritania.
Consederunt episcopi quindecim de singulis provinciis electi, ut est in canone ultimo praecedentis concilii. Item placuit, ne diutius universi episcopi qui ad concilium congregati sunt, tenerentur, ab universo concilio judices ternos de singulis provinciis eligi: et electi sunt de provincia Carthaginensi Vincentius, Fortunatianus, et Clarus; de provincia Numidiae Alipius, Augustinus et Restitutus; de provincia Byzacena, cum sancto sene Donatiano primate, Cresconius, Jocundus et Aemilianus; de Mauritania Sitifensi Severianus, Asiaticus et Donatus; de provincia Tripolitana, Plautius, qui ex more legatus unus est missus: qui omnes cum sancto sene Aurelio universa cognoscant, a quo petiit universum concilium ut cunctis sive gestis, quae confecta jam sunt, seu epistolis, ipse subscribat. Et subscripserunt. Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi, et praelecto subscripsi. Similiter et caeteri subscripserunt. Praefuit de more Aurelius, cum Donatiano sene provinciae Byzacenae: qua occasione observa primates semper supra numerum legatorum affuisse.
Nota vero in canone citato numerari tantum quindecim electos, desiderari vero nomina electorum ex Mauritania tum Caesariensi, tum Tingitana, ex qua tamen utraque convenisse Patres constat ex praecedentis concilii Africani praefatione. Hi autem si adessent cum primatibus duobus, augerent quidem numerum, non tamen ita ut parem efficerent ei qui reperitur in vulgatis conciliis, ubi concilium dicitur habitum a 38 episcopis. An non forte remanserunt aliquot sua sponte Patres? An puduit librarium tantilli numeri, et 15 additis hinc et inde notis auxit? Causa porro cur ex Mauritaniis duabus maritimis nulli remanserint legati, haec mihi videtur non improbabilis; quod nempe tunc, cum electio facta est, immo cum canon conditus, jam recesserant utriusque praedictae provinciae episcopi, propter bellum a Wisigothis illatum Vandalis, Silingis et Afanis, in vicina parte Hispaniae consistentibus.
Quid gestum sit in synodo, satis superque patet ex superioribus. Lectae nimirum Zosimi epistolae duae, altera ad omnes orbis episcopos communis, altera ad Afros singularis. Actae gratiae scriptis litteris, quarum fragmentum hoc habetur apud Prosperum (Lib. cont. Coll. cap. 10): Erraverunt Africani episcopi ad eumdem papam Zosimum rescribentes, eumque in sententiae hujus celebritate laudantes, cum aiunt: Illud vero quod in litteris tuis quas ad universos curasti esse mittendas posuisti dicens: Nos tamen instinctu Dei (omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt, unde nascuntur), ad fratrum et coepiscoporum nostrorum conscientiam universa retulimus; sic accepimus dictum, ut illos qui contra Dei adjutorium extollunt humani arbitrii libertatem, districto gladio veritatis, velut cursim transiens, amputares. Quid enim tam libero fecisti arbitrio, quam quod universa in nostrae humilitatis conscientiam retulisti? Et tamen instinctu Dei factum esse, fideliter sapienterque vidisti, veraciter fidenterque dixisti. Ideo utique, quoniam praeparatur voluntas a Domino, et ut boni aliquid agant paternis inspirationibus suorum ipse tangit corda filiorum. Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14); ut nec nostrum sentiamus deesse arbitrium, et in bonis quibusque, ac voluntatis humanae singulis motibus, magis illius valere non dubitemus auxilium.
XVI SYNODUS, Carthagine ab Aurelio convocata, Monaxio et Plinta coss., III kalendas Julias, anno 419. In hunc locum referri potest, immo debet, universale aliud Africanum concilium, quod celebratum reperitur post consulatum Honorii XII et Theodosii VIII, III kal. Julii Carthagine, in secretario basilicae restitutae, id est, ann. 419, die 29 Junii; in eo enim recogniti sunt atque iterum approbati canones octo adversus haeresim Pelagianam.
Accepta est etiam, nisi fallor, imperialis epistola ad Aurelium Ravennae data V idus Junias, de exigendis subscriptionibus condemnationi Coelestii et Pelagii ab omnibus episcopis.
Immo et inde ab Aurelio miss kal. Augusti in provincias Byzacenam et Arzeguitanam denuntiatio imperialis decreti. Utraque refertur in dissertatione sequente, immo et notis illustratur, quae non mediocrem lucem praesentibus afferunt
Affuere 22 episcopi, quorum nomina in actis recensentur. Affuit et Faustinus Potentinae civitatis episcopus, cum duobus aliis apostolicae sedis legatis, Philippo et Asello, presbyteris.
Quod autem convenisse leguntur 217 episcopi, id ita intelligendum est, ut totidem subscripsisse dicantur, quot legatos communi nomine rem acturos, aliis ad suas Ecclesias redeuntibus, elegerunt.
Jam vero delegatos judices concilium tenuisse diu postquam reliqui ad suas Ecclesias reverterunt, non tantum acta testantur, sed haec etiam ratio evincit, quod recitata sint in hac synodo diversa concilia universae provinciae Africae, transactis temporibus Aurelii Carthaginensis episcopi celebrata; neque modo recitata, sed breviata, ut opinor: quod praestari non potuit, nisi justo temporis spatio. Breviationem enim factam a Patribus, non item temere ab aliquo, ut quibusdam visum est, consarcinatore, ita sentio, ut afferendis tamen argumentis abstinendum putem, quia tractari quaestionem video paulo commotius quam forte modestia severior permittat.
XVII SYNODUS, Episcoporum secundae Ciliciae Anazarbi a Maximiano habita adversus Julianum, Asclepiodoto et Rufo coss., anno 423. Decimae septimae synodi habitae ab episcopis secundae Ciliciae in causa Juliani, unus, quod sciam, Mercator meminit ( In praefat. ad symb. Theodori Mopsuest.): Agnoscat, inquit, supradictus Julianus ex hac translatione, si legere non fastidierit, manente apud memoratum Theodorum, illa qua eum diximus mala fide secum Nestorium decepisse, etiam sibi magis suoque dogmati, de quo male turgidus et malesanus libros confecit, esse contrarium, seque etiam, post de Cilicia abscessum, ab eo in episcoporum provinciae suae conventu anathemate esse damnatum.
Ex his verbis, licet admodum paucis, nec parum obscuris, tempus, causam, locum, et Patrum nomina conati sumus conjiciendo assequi in notis ad praefationem citatam; sic enim argumentati sumus, et primo quidem ad inquirendum tempus.
Cum synodus habita sit post abscessum Juliani ex Cilicia, et ante mortem Theodori Mopsuesteni, cumque Theodorus obierit ann. 428, ut tradit Theodoretus ( In fine Histor. Eccl. ), et Julianus ex Cilicia in Italiam reverterit ann. 423, ut confecimus in dissertatione praecedente (Cap. 5); necesse est synodum referre ad spatium temporis interjectum, quod est quinque annorum. Sed ad quem annum? Ad eum, opinor, quo Julianus e Cilicia discessit, id est ad 423, tumultuantibus nimirum statim corruptis a Juliano clericis, quos antea praesentia continuerat auctoritasque magistri, caventis ne infanda mysteria proderentur in publicum; nam simile quiddam aliis in locis contigisse testatur sanctus Coelestinus in epistola ad Maximianum Constantinopolitanum data post concilium Ephesinum.
Causam igitur vocandae synodi non aliam fuisse reor quam quae mox dicta est, audaciam scilicet erumpentis in apertum haeresis quae a Juliano ipsiusque sociis (quos inter exstitisse Coelestium nullus dubito) occulte tantum tradita fuerat. Hanc enim comprimendam rati secundae Ciliciae episcopi, anathema dixerunt in haeresim, quam facile intellexerant jamdudum damnatam, et Antiochiae, ad cujus dioecesim pertinebant, et in Palaestina Rhodoque insula, atque Constantinopoli, quibuscum commeatu frequentissimo jungebantur.
Cum ille porro conventus a Mercatore dicatur fuisse episcoporum provinciae in qua erat Mopsuestia, par est opinari a metropolita Ciliciae secundae convocatum, id est, ab episcopo Anazarbi, quae Justinianopolis postmodum vocata est, in eoque consedisse episcopos Mopsuestiae, Aegeae, Castabalorum, Epiphaniae, Flaviados, Irenopolis, Alexandri, et Rossi; hos enim sub metropolita Anazarbeno fuisse constat ex concilio Mopsuesteno anni 550. Porro tunc temporis Maximianus vel Maximus Anazarbi, Hesychius Castabalorum, Polychronius Epiphaniae, Aurelius Irenopolis, Theodorus Mopsuestiae episcopatum gerebat; omnes enim isti, praeter Theodorum, subscripti reperiuntur in conciliabulo Ephesino, octo abhinc annis coacto (Tom. III conc. editionis Labbeanae pag. 598). Subscripsit quoque Maximianus in relatione Nestorii ad imperatores, ubi Maximus appellatur (Part. II conc. Ephesini act. 2 pag. 567). Credibile vero est eosdem episcopos ante octo annos sedisse in locis antea memoratis.
Dictum est in concilio anathema Juliano a cunctis episcopis, etiam a Theodoro his strophis assueto: quid praeterea gestum, penitus ignoratur.
Mirum vero potuisse anathema Juliano dici ab hominibus qui Nestorio postmodum faverunt, et jam tum errores Theodori, qui Nestorium seduxit, imbiberant, cum Julianus et Nestorius cognatione haeresis sociati sint. Verum meminisse oportet, dogma Juliani quod hoc in concilio damnatum est, non aliud exstitisse quam quod ad mortalitatem Adami et peccatum originis attineret, cujus erroris ut auctorem fateamur Theodorum, non immunem tantum, sed etiam oppugnatorem fuisse Nestorium, constat ex sermonibus in ecclesia habitis, quos edidimus a Mercatore Latinitate donatos, quorumque mentionem Coelestinus facit (In epist. ad Nestorium, I part. conc. Ephes. cap. 18).
Ex his colligere licet quam ob causam, non modo Patres qui oecumenicam synodum Ephesi constituebant, sed etiam schismatici qui cum Joanne Antiocheno coiverant, suis quique adversariis objicerent crimen societatis cum Coelestianis. Stabant enim ab utraque parte episcopi ex his provinciis in quibus haeresis Coelestiana eo usque invaluerat, ut multos de plebe et clero, non paucos inter ecclesiarum antistites infecisset, et judiciis ecclesiasticis, etiam quibus episcopi deponerentur, damnari meruisset. Sic Ephesi, sic in Palaestina, sic Antiochiae, et in Cilicia, aliisque locis, unde episcopi Ephesum convenerant, pestis illa et bacchata fuerat, et compressa.
Licet etiam intelligere cur in libello quem sanctus Cyrillus Alexandriae et Memnon Ephesi episcopi obtulere synodo, post factam sibi a schismaticis depositionis injuriam, inter diluendum diversarum haerese ωn crimen sibi objectum, Coelestianorum quoque dogmatum mentionem fecerint in haec verba (II part. conc. Ephes. act. 5): Etenim nos nullo umquam tempore Apollinarii, aut Arii, aut Eunomii doctrinam probavimus; sed ab ineunte aetate, sacras litteras didicimus, et in sanctorum et orthodoxorum Patrum manibus educati sumus. Anathematizamus autem et Apollinarium, et Arium, et Eunomium, et Macedonium, Sabellium, Photinum, Paulum, et Manichaeos, et quamcumque aliam haeresim, et praeter hos insuper novarum blasphemiarum inventorem Nestorium, et qui ei communicant et consentiunt, et eos qui Coelestii vel Pelagii placita sequuntur, quorum dogmata numquam suscepimus: neque nunc per poenitentiam mutata voluntate nos recipimus ad recte sentiendum, sed, ut dictum est, in rectis et apostolicis Ecclesiae dogmatibus enutriti sumus.
Poterat enim Memnon, immo forte et Cyrillus, venire in suspicionem favoris Coelestio praestiti, quippe qui Ephesinae Ecclesiae presbyter foret, et Valerianum Alexandriam ad tentandam Cyrilli fidem misisset; quamquam, opinor, dictum illud videri potest habere speciem rejecti in schismaticos criminis, quod Photini, Samosateni, Manichaeorum, Pelagiique et Coelestii fautorem Nestorium sequerentur. Magna enim fuit societas erroris de Christo suis meritis divinitatem promerito, inter Samosatenum et Pelagium, ut ostendimus in dissertatione de Pelagianae haeresis auctoribus et defensoribus.
XVIII SYNODUS, Constantinopoli ab Attico collecta in causa ejectorum ex Occidente episcoporum, anno 424 vel 425. Decima octava synodus, quae secunda Constantinopolitana in causa Pelagianorum, contracta est ab Attico ann. 424, vel initio consequentis.
Hujus meminit Prosper his versibus (Carm. de Ing. cap. 2): Quid loquar, et magna curam quam gessit in urbe Constantinopoli docto bonus ore sacerdos Atticus, antiqua legatos haereticorum Confutando fide, de qua tunc impia corda, Quamvis se obducto tegerent velamine formae Judicii, tacitae tulerunt tormenta repulsae.
Meminit et Coelestinus pontifex Nestorio rescribens de Pelagianis in haec verba (I part. conc. Ephes. cap. 18): Aliquantis diebus vitae nostrae, post nefandum et saepe damnatum dogma Pelagii atque Coelestii, catholica fides quietem habuit, quando eos, cum suae opinionis sequacibus, telis unitae sententiae Oriens Occidensque percussit; idemque sanctae recordationis Atticus, catholicae magister fidei, et vere beati Joannis etiam ad ista successor, eos ita persecutus est pro rege communi, ut nec standi quidem illic copia praestaretur. Et paulo post: Hos quoque haereticos, de quibus nos, velut eorum quae gesta sunt nescius, consulere voluisti, sedibus suis injusta dicentes expulit justa damnatio, quos illic invenisse requiem non putamus esse mirandum. Et postea: Legimus quam bene teneas originale peccatum. Et postea: Quid tecum faciunt qui sunt haec negando damnati? Et postea: Cur tamen ea quae in hos tunc sunt acta quaeruntur, cum certum sit illinc ad nos a catholico tunc antistite Attico gesta directa? Cur non sanctae memoriae Sisinnius ista quaesivit? quia utique sub decessore suo probaverat eos jure damnatos.
Ex his autem duobus testibus non obscure constat hanc, de qua uterque loquitur, synodum a priore, quam octavo loco posuimus, differre: prior enim habita est temporibus Zosimi, ista Coelestini. In priore acta est solius Coelestii causa; in posteriore episcoporum ex Occidente expulsorum. In priore non tradit Mercator disputatum cum Coelestio, sed eum dumtaxat in similibus quae Carthagine sparserat deprehensum; in posteriore confutatos ait Prosper antiqua fide haereticos. Priori solus Coelestius interfuit; posteriori legati haereticorum. Post priorem detrusus est alma ex urbe Coelestius; post secundam, illi quos telis unitae sententiae Oriens Occidensque percusserat. E priore missae sunt litterae in Asiam, Thessalonicam et Carthaginem, ad episcopos; e posteriore ad sedem apostolicam. Atque inde certum est falli eos, non solum qui duas synodos in unam confundunt, sed etiam qui nomine legatorum ab haereticis missorum Coelestium unum intelligunt.
Tempus synodi non difficili negotio cognoscitur ex iis quae mox dicta sunt. Cum enim Atticus obierit die 10 Octobris ann. 425, et Coelestinus in sede apostolica sedere coeperit die 3 Novembris ann. 423, necesse est Atticum habuisse Constantinopoli synodum ann. 424, vel initio ann. 425, siquidem Coelestino pontifici gesta transmiserit, quod Coelestinus ipse testatur.
Quis fuerit exitus, constat, tum ex versibus Prosperi, tum ex litteris Coelestini ad Nestorium: ejecti sunt scilicet urbe regia Pelagiani episcopi, et Atticus catholicae fidei magister, vereque in eo beati Joannis successor, gloriosum vitae, varias inter conversiones rerum transactae, finem imposuit, suis post victos Christi hostes quasi triumphis immoriens.
Perierunt acta, magno rei catholicae damno: nam si licet augurari ex verbis Prosperi, continebant argumenta a traditione Patrum petita, quibus haereticorum legati confutati sunt, super iis quaestionibus propter quas se immerito damnatos querebantur; hoc est, de peccato originali et gratia Dei per Christum, quae pro sua, qua pollebat, eximia tractandi scientia Atticus, valide suo more pressit, atque omnibus perspicienda exposuit; nihil enim hoc Patre fuit vel fortius ad urgendum, vel clarius ad explicandum quod tractaret.
XIX SYNODUS, Romae a Coelestino habita in causa episcoporum Pelagio pertinaciter faventium, Victore et Castino coss., anno 424 vel Theodosio Augusto XI et Valentiniano Caesare coss. anno 425. Synodus decima nona, quae quarta Romana, coacta est a Coelestino Romae in causa episcoporum qui pertinaciter formulae fidei a Zosimo praescriptae subscribere detrectabant.
Mentionem synodi, hac in causa contractae a Coelestino, meminit subobscure Nestorius pro Pelagianis scribens ad eumdem Coelestinum (Epist. 1 ad Coelest., I part. conc. Ephes. cap. 16): Dignare nobis notitiam de his largiri, ne vel quidam, ignorando justitiam veritatis, importuna commiseratione conturbentur, VEL CANONICAM INDIGNATIONEM beatitudinis tuae, quae contra eos pro sectis religionis forte probata est, aliud quiddam quam hoc aestiment. Quid enim est canonica indignatio pro sectis religionis prolata, praeter synodalem sententiam? Canonibus enim sancitum erat, saltem more Ecclesiae receptum, de dogmatibus judicium non ferre, nisi in synodo.
Paulo clarius loquitur Prosper (Lib. cont. Coll. cap. 41): Venerabilis memoriae pontifex Coelestinus, cui ad catholicae Ecclesiae praesidium multa Dominus gratiae suae dona largitus est, sciens damnatis non examen judicii, sed solum poenitentiae remedium esse praestandum, Coelestium, quasi non discusso negotio, audientiam postulantem, totius Italiae finibus jussit extrudi: adeo et praecessorum suorum statuta et decreta synodalia inviolabiliter servanda censebat, ut quod semel meruerat abscindi, nequaquam admitteret retractari.
Aperte Patres Ephesini (II part. conc. Ephes. act. 5): Perlectis in sancta synodo commentariis actorum in depositione impiorum Pelagianorum et Coelestianorum, et quae a pietate tua de ipsis decreta et constituta sunt, judicavimus et nos ea solida firmaque permanere debere.
Verum dubitabile nonnihil occurrit super his testimoniis: nimirum an de uno tantum concilio intelligenda sint, an de duobus, quorum alterum antecesserit Nestorii litteras, alterum consecutum sit.
Certum enim est, post acceptas Nestorii litteras, Coelestinum Romae celebrasse concilium, in quo non ipsius tantum causa, sed etiam Pelagianorum episcoporum acta sit; ex eoque dedisse ad Nestorium, clerum Constantinopolitanum, Cyrillum Alexandrinum, Joannem Antiochenum, et Juvenalem Hierosolymitanum litteras, quibus condemnatio Nestorii, immo et aliorum, contineretur.
Certum quoque, hujus concilii acta, vel cum litteris mandatisque ad Cyrillum missa fuisse, vel, quod magis opinor, per legatos sedis apostolicae, Arcadium, Projectum et Philippum, ad Patres Ephesi congregatos delata, eaque lecta, et a sancta synodo comprobata. Igitur a Coelestino, vel nullus ante litteras Nestorii, vel diversus ab isto, quem memoravimus, conventus habitus est. At habitum aliquem significant, cum haec verba priorum Nestorii litterarum, canonicam indignationem beatitudinis tuae, tum ista maxime posteriorum, ideo de Occidentalibus partibus projectos esse. Significant enim depositos a Coelestino in concilio episcopos: siquidem inauditum erat illis temporibus, immo censebatur aperta canonum violatio, episcopum deponi, vel etiam a summo pontifice, sine concilii congregatione. Collecta sunt igitur duo concilia diversis temporibus in causa episcoporum subscribere detrectantium.
At quando primum? Posterius enim sua satis nota consignatur ex litteris a Coelestino ad Cyrillum datis III idus Augusti, Theodosio XIII et Valentiniano III AA. CC., id est, die 11 Augusti ann. 430. Non alibi melius ipsum collocari posse puto, quam vel in secundo, vel in tertio Coelestini anno, id est, vel ann. Christi 424, quo perlata sunt Romam Attici gesta adversus legatos haereticorum, vel ann. 425, quo Atticus ad meliorem vitam transiit.
XX SYNODUS, quae Africana universalis, ab Aurelio congregata, iisdem coss., in causa cum aliorum, tum etiam Leporii monachi ad rectam fidem ex errore conversi. Celebratum est hoc eodem anno concilium universale Carthagine ab Aurelio, quod quintum Africanum appello in causa Pelagiana, et vigesimo loco inter synodos collocandum puto.
Nullos in ea conditos canones opinor, sed actum, vel de sola jamdudum recognitorum exsecutione, vel de causis ad personas pertinentibus, quae ex provinciis delatae essent.
Lecta fuit tamen Leporii confessio, totiusque synodi Africanae nomine, a quatuor episcopis, Aurelio, Augustino, Florentio et Secundo, subscripta: a quibus etiam Proculo Massiliensi, Cyllinioque Aquensi, et aliis Gallicanis episcopis missae sunt litterae, quibus Leporii libellus confirmaretur.
Fecit haec confirmatio ut Leporii confessio tribueretur Africanae synodo universali, et pro dogmatica episcoporum definitione haberetur a Basilio diacono, Thalassioque, et aliis monachis, a quibus contra Nestorium supplicatio Theodosio imperatori oblata habetur in actis concilii Ephesini (I part. conc. Ephes. cap. 30): quae causa fuit ut epistola quae ad Galliarum episcopos ab Africanis missa est cum libello Leporii, non immerito synodica diceretur, et a nobis eam ob rem referretur. Sed prius haec tota historia, quoniam viros eruditos hactenus exercuit, sciditque in partes, paulo accuratius tractanda est.
Contaminatum fuisse Leporium contagione Pelagiani erroris, testes sunt Cassianus et Gennadius: Leporius, inquit Cassianus (Lib. I de Incarn. cap. 4), tunc monachus, modo presbyter, qui ex Pelagii, ut supra diximus, institutione, vel potius pravitate, descendens, apud Gallias assertor praedictae haereseos, aut inter primos, aut inter maximos, fuit a nobis admonitus, a Deo emendatus. Ita male conceptam persuasionem magnifice condemnavit, ut non minus pene admiranda sit correctio illius quam illaesa multorum fides. Is ergo in se reversus, non solum in Africa, ubi tunc erat, atque nunc est, tam errorem suum cum dolore quam sine pudore confessus est, sed etiam ad omnes admodum Galliae civitates flebiles confessionis ac planctus sui litteras dedit, scilicet ut ubi deviatio ejus cognita erat, illic etiam emendatio nosceretur, etc.
Gennadius vero (Lib. de Script. Eccl. cap. 59). Leporius, ait, adhuc monachus, postea presbyter, praesumens de puritate vitae, quam arbitrio tantum et conatu proprio, non Dei se adjutorio obtinuisse crediderat, Pelagianum dogma coeperat sequi: sed a Gallicanis doctoribus admonitus, et in Africa per Augustinum a Deo emendatus, scripsit emendationis suae libellum, in quo et satisfacit de errore, et gratias agit de emendatione, etc.
Constat igitur Leporium cum Pelagianis errasse. In quo vero ipsius error cognatus fuerit Pelagiano, explicat Cassianus his verbis (Lib. de Incarn. cap. 1): Illud sane unum praetereundum non arbitramur, quod peculiare ac proprium supradictae illius haereseos, quae ex Pelagiano errore descenderat, fuit, quod dicentes quidam solitarium hominem Jesum Christum, sine ulla peccati contagione vixisse, eo progressi sunt, ut assererent homines, si velint sine peccato esse posse; consequens enim existimabant ut si homo solitarius Jesus Christus sine peccato fuisset, omnes quoque homines sine Dei adjutorio esse possent, quidquid ille homo solitarius sine consortio Dei esse potuisset; ac sic nullam facerent inter omnem hominem ac Dominum nostrum Jesum Christum esse distantiam, cum idem utique homo nisu atque industria sua mereri possit quod Christus studio ac labore meruisset. Quo factum est ut in majorem quoque ac monstruosiorem insaniam prorumpentes dicerent, Dominum nostrum Jesum Christum hunc in mundum, non ad praestandam humano generi redemptionem, sed ad praebenda bonorum actuum exempla venisse: videlisset ut disciplinam ejus sequentes homines, dum per eamdem viam virtutis incederent, ad eadem virtutum praemia pervenirent.
Explicat ipse pariter Leporius, cum ait: Illud etiam minime reticendum censeo, quod in eadem epistola, simili devians errore, subjunxi, Christum Dominum nostrum sic omnia quae erant passionum implesse, ut in nullo, quasi perfectus homo, a divinitatis auxilio juvaretur, etc.
Suum ille monachus errorem epistola comprehenderat, quod testatur in confessione: Unde, inquit, nata est discordia, pax inde gignatur. Epistola itaque auctor scandali, et offendiculum charitatis, a me quondam simpliciter scripta quidem, sed in quibusdam, ut agnosco, infideliter ordinata, quaeso, secundum hujus epistolae professionem et sanctimoniae vestrae auctoritatem, ut in ea paginae parte vel causa in abolitione calcanda inducatur, in qua contra veritatem per ignorantiam edita comprobatur; ut cunctis innotescat, et pateat justo judicio illud, quod erat aemulum fidei, contrarium veritati, de corpore ejusdem epistolae cum damnatione esse decisum.
Admonitus a Cassiano, ut impietatem agnosceret, immo coactus a Proculo Massiliensi, ut emendaret, cum pertinaciter non minus jubentis mandatum quam monentis consilium contemneret, ejectus est, vel ex Massiliensi, vel potius ex Aquensi Ecclesia: unde in Africam profectus, veritatem, quam Augustini opera agnovit, dato libello professus est. Haec omnia colliguntur, partim ex Cassiani et Gennadii citatis libris, partim ex epistola Africanorum Patrum ad Gallicanos, quae mox afferetur.
Emendatus Leporius epistolam dedit ad Proculum et Cilinium, aliosque Galliarum episcopos, quam Gennadius emendationis libellum, Cassianus confessionem, vel potius deplorationem, Facundus satisfactionem vocat, eamque petiit publicari late per Gallias, ut omnibus innotesceret justo judicio illud quod erat aemulum fidei de corpore ejusdem epistolae cum damnatione esse decisum.
Hujus porro epistolae tanta fuit olim auctoritas, ut propter ipsam Leporius dici potuerit unus de defensoribus fidei catholicae adversus Nestorium, et ut ex ea Joannes Secundus testimonium sumpserit quo dogma fidei confirmaret: immo Africanae synodo plenariae tributa sit, quippe quae ipsam manu quatuor episcoporum, Aurelii, Augustini, Florentii et Secundi subscripsit, suamque subscribendo fecit.
Unde Facundus Hermianensis (Lib. I cap. 4): Scripsit libellum satisfactionis Leporius ad Gallos episcopos, quem venerabiles Patres, Aurelius atque Augustinus et caeteri, sic probaverunt, ut ad faciendam veritatis fidem, etiam suas ei subscriptiones adjicerent.
Cassianus idipsum antea indicaverat ( Loco prius citato ) atque etiam magnificentius scripserat, cum epistolam diceret catholicorum omnium fidem: Hanc ejus confessionem, id est, CATHOLICORUM OMNIUM FIDEM, et omnes Africani episcopi, unde scribebat, et omnes Gallicani, ad quos scribebat, comprobaverunt.
Manifestius Joannes Secundus in epistola ad Avienum: Leporius in epistola quam Aurelius episcopus Carthaginensis, et beatus Augustinus, et synodus Africana firmavit.
Nec obscure ipse Leporius subscribens libello: Ego Leporius libellum meo sensu dictatum, in quo fidem meam, quam, Deo volente, in finem usque tenebo, medullitus exprimere volens, coram sanctis episcopis in Ecclesia Carthaginensi, relectum subscripsi. Nota locum habiti concilii, in Ecclesia Carthaginensi.
Nec tantum Africani Patres subscripserunt libello, sed litteras quoque dederunt ad Gallicanos episcopos, quarum finis sic se habet: Sicut per suam praesentiam susceptus est a nobis, sic per suam epistolam suscipiatur a vobis; cui quidem epistolae nostra etiam manu subscribendum putavimus, ipsius esse testantes. Hanc ejus correctionem dilectionem vestram minime dubitamus et gratanter accipere et eis notam facere, quibus ejus error scandalum fuit: quia et illi qui cum eo venerunt ad nos, cum illo correcti atque sanati sunt, sicut eorum subscriptionibus, quae coram nobis factae sunt, tenetur expressum, etc.
Quo tempore libellus, vel oblatus sit Africanae synodo, vel ad Galliarum episcopos missus, etsi incertum putat Baronius (In Annal. ad ann. 420, num. 13), alii tamen definire conati sunt. Auctor Supplementi conciliorum Galliae id contigisse credit ann. 418 (Supplem. p. 20). P. Sirmondus rejicit ad annum 425 (Tom. I Conc. Gall. in notis), P. Labbeus etiam ad sequentem 426 (Tom. II Conc. Gener. p. 1684).
Auctor Supplementi conciliorum opinionem suam infirmo argumento probat; ipsi enim videtur Africana synodus, cujus meminit Joannes Secundus, esse eadem quae celebris illa ann. 418 habita, Zosimi temporibus. Sed id tam facile rejicitur, quam aperte ostenditur duo saltem, post haec tempora, congregata fuisse Africana concilia: alterum circa annum 423; ut ex schedis Lucae Holstenii a P. Labbeo colligitur (Tom. II Conc. Gener. p. 1605); alterum ann. 424, sedente Coelestino. Potuit igitur libellus alterutri a Leporio offerri.
De aliis duabus sententiis ita nonnullus aliquando mecum disserebat: Leporius adhuc erat monachus, cum libellum offerret; fuit vero presbyter, cum de eo scriberet Cassianus ann. 429; oblatus est igitur libellus ante ann. 429. Deinde Leporii error non modo exortus est, sed et a suo auctore damnatus, antequam Nestorius eumdem doceret, ut tradit idem Cassianus; docuit vero Nestorius ann. 428; oblatus est igitur libellus saltem ann. 427. Tertio colligi potest, aut saltem videtur posse ex Cassiano, Leporium, cujus mentio habetur in actis ecclesiasticis ab Augustino confectis (Epist. 213), cum sibi Eradium successorem designaret, hunc ipsum esse quem ex monacho presbyterum Augustinus in Hipponensi Ecclesia ordinavit. Iste autem Leporius ann. 426, quo consignantur acta, numerabatur inter presbyteros Hipponenses. Cum igitur datus sit libellus a monacho, dari certe debuit ann. saltem 425, aut etiam 424, quo nimirum tempore universale concilium Carthaginense, post finitam Apiarii causam, litteras dedit ad Coelestinum Bonifacii successorem.
In hanc ego viri alioquin eruditi sententiam ire nequeo, duabus de causis. Nam veluti certum sumit quod dubium merito videri potest, si non omnino falsum, Leporium nempe, quem acta recensent inter presbyteros Hipponenses, eum esse de quo nunc agitur. Diversum vero ex eo demonstro, quod inter ejusmodi presbyteros Leporius numeretur secundus ante Barnabam, Lazarum, et Eradium, veteres Augustini ministros, ut constat ex sermone 50 de Diversis: numerandus utique inter postremos, si recens ex monacho presbyter creatus esset.
Quid quod inde amplius apertum est, Leporium, cujus mentio est in actis, jam tum fuisse presbyterum, cum adhuc Eradius et juvenis foret, et tantum diaconus, qui jamdudum tamen inter presbyteros merebat, cum ann. 426 acta fierent, quae inter epistolas Augustini num. 110 censentur. Adde quod Leporius, de cujus libello agitur, necdum presbyter erat, sed monachus tantum, quo tempore libellum suum obtulit Africanae synodo, et in Gallias misit. Nam Patres Africani in epistola ad Gallicanos filium vocant, et Cassianus prius correctum indicat quam ordinatum. Et vero qui Augustinus male sentientem de fide Incarnationis, ideoque ex Ecclesia ejectum, creasset presbyterum? Quis ergo Leporius in actis memoratus? Ille, opinor, quem Augustinus in sermone laudato, saeculi natalibus clarum, et apud suos honestissimo loco natum, sed, cunctis quae habebat relictis, inopem propter Christum se suscepisse tradit.
Jam vero cum Augustinus subscripserit epistolae Leporii ad Gallicanos episcopos, nec tamen recenseatur inter Patres ex Africano concilio ad Coelestinum scribentes, non imprudenter quispiam dubitaverit an concilium illud universale ann. 424 sit ipsa synodus Africana cujus meminit Joannes Secundus, cum Leporii testimonium adducit. Non diffiteor quin hujus rationis momentum minui possit ex eo quod, cum epistola Patrum Africanorum paulo sit durior in Coelestinum, cujus tamen tunc temporis Augustinus in causa Antonii episcopi Fussalensis, litteris humillimis atque urgentissimis opem imploraret, a subscribendo abstinuisse dici queat, ne animum summi pontificis, suo nomine apposito, commoveret.
Dum inter haec dubius ancipiti conjectura fluctuaret animus, incidi forte in supplicationem Basilii diaconi, et archimandritae, aliorumque monachorum apud Theodosium imperatorem expostulantium de Nestorio, in qua non tantum mentio fit Leporii et universae in Africa synodi; sed etiam Leporius recensetur inter sanctos fidei catholicae doctores adversus impietatem Samosateni, Photinique, defendentes quod Christus verus sit Deus, catholiceque mysterium Incarnationis exponentes (I part. conc. Ephes. cap. 30). At nulla fuit in hunc usque diem nota synodus Africae, nullus inter doctores Leporius, qui divinitatem Christi defenderit, fidelibusque exposuerit, praeter hunc monachum, de quo Cassianus, Gennadius et Joannes Secundus, quique ad meliorem mentem ab Africanis Patribus conversus, divinitatem Christi admirabiliter exposuit in libello quem, veluti catholicae fidei confessionem, Africanae synodi testimonio roboratam, edidit.
Quamobrem utcumque Leporius ex monacho presbyter diversus sit a Leporio Augustini presbytero, contemptis opibus nobili, videtur tamen monachi confessio ad hanc quam diximus anni 424 synodum pertinere. Basilius siquidem in supplicatione quam obtulit imperatori sub finem anni 429, vel initio sequentis, mentionem Leporii synodique fecit, tamquam memoriae non ita recentis.
Quid quod eodem anno Atticus et Aurelius, par nobile defensorum fidei, videntur ad superos transivisse; illius enim obitus consignatur a Socrate die 10 Octobris, Theodosio Augusto XI et Valentiniano Caesare coss.; istius post haec tempora nulla est memoria, futura utique, si tam eximius Ecclesiae antistes supervixisset. Cum ergo in supplicatione praefata Attici una et synodi cui Aurelius interfuit mentio habeatur, credibile est synodum de qua nunc sermo est Attici temporibus celebratam fuisse.
Nova posset hic nobis oriri pugna cum Cappello, totum istud Africanum concilium rejiciente cum litteris ex eo ad Coelestinum datis, veluti commentitium quiddam ad inimicis sedis apostolicae confictum. Sed praeterquam quod difficile creditu est tantum commentum eruditos omnes, etiam antiquos, in hunc usque diem latuisse longioris est negotii inquisitio in hanc rem, quam, ut aliquando suscepturi sumus in historia Ecclesiae Africanae, ita nunc omittimus, ne dissertationis modum excedamus.
Sed jam pro actis concilii pertinentibus ad causam Pelagianam, cujus nunc satagimus, exhibendus est Leporii libellus, simul cum epistola Patrum Africanorum ad episcopos Galliarum. Edita sunt illa quidem ambo ex codice Herivallensi, a Patre Sirmondo primum, deinde ab auctore Supplementi conciliorum Gallicorum. Non est tamen inutile utrumque hic exscribere, tum quia locus id videtur postulare, tum quia repurgata sunt ambo mendis plurimis, quae diligentiam Sirmondi fatigatam, opinor, codicis manuscripti inexhaustis erratis, fugerunt; nec tamen ita sunt levia, quin saepe lectorem a proprio auctoris sensu ad falsum avertant. Adde quod in libellum Leporii observavimus nonnulla quae nec sine operae pretio legi, nec etiam in alium locum commodius referri possunt.
( Jam habes, lector, Leporii libellum, simul cum Patrum Africanorum epistola ad episcopos Galliarum, tomo XXXI hujus Biblioth. col. 1221. )
XXI SYNODUS, Quae prima Gallicana, ab Honorato episcopo Arelatensi coacta, ut conjectura est, Arelate, Hierio et Ardaburio coss., anno 427. Vigesima prima censenda est numerosa illa synodus Gallicanorum Patrum, qui auxilium rogati ab Anglicana Ecclesia adversus Pelagianam haeresim, auctore Agricola Severiani episcopi Pelagiani filio, sparsam et mirum in modum invalescentem, sanctissimos duos episcopos, Germanum Antisiodorensem et Lupum Trecensem miserunt, ad catholicam fidem in Anglia defendendam ( Prosp. in Chron. ad consul. Florentii et Dionysii ).
Numerosae istius synodi acta dicuntur haberi integra, cum nominibus et episcoporum et praesidis: dicitur etiam haberi commonitorium a Patribus datum legatis duobus, Germano et Lupo; nec dubito quin locus et tempus pariter contineantur in actis istis, si modo exstent. Sed donec ea edantur in lucem, quod opto fieri propediem, conjicere nonnihil licebat, quamquam timidius, et aliquid ex auctoribus vulgatis proferre, quod a ratione non videatur alienum.
Observavit quidem super ea re nonnulla lectu digna P. Labbeus (Tom. II Concil. pag. 1686, et tom. III pag. 1464 et 1676), sed quibus testetur se Bedae atque Sigeberto adhaerere, de quibus postea ferendum erit judicium.
Quare tutius est initium ducere ab erudito Sirmondo (Tom. I Concil. Gall. in notis ad pag. 86): Ut synodi hujus, inquit, de loco non constat, ita tempus quoque incertum est. Sigebertus enim ad ann. Christi 456 Britannicam Germani cum Lupo legationem manifeste refert, et Sigeberto videntur favere quae Beda narrat lib. IV Hist. Anglic. At Prosper in Chron. Germanum a Coelestino papa in Britanniam missum tradit ann. 429, cui adhaerens Baronius synodum hanc illo anno habitam censuit.
Ita vir prudentissimus, relatis sententiis diversis, nullam praestare voluit. Opinor tamen ego synodi tempus non ita esse incertum, quam videbatur Sirmondo, quamvis illud dici non posse putem quod ex suis illis duobus auctoribus asseruit Labbeus; majorem enim fidem Prospero chronographo Constantio que scriptori Vitae sancti Germani, et auctori etiam Vitae sancti Lupi tribuendam puto, quam vel Bedae, vel Sigeberto, cum illi de rebus scripserint quas pene haberent ante oculos, certe quae omnibus tunc notae forent; Beda vero trecentis fere post annis, Sigebertus septingentis.
Ut ergo manifesta temporis ratio ineatur, quatuor veluti principia assumo. Primum, Prosper legationem Germani ad Britannos ponit sub consulatu Florentii et Dionysii, id est, ann. 429. Sic enim habet: Agricola Pelagianus Severiani Pelagiani filius, Ecclesias Hiberniae dogmatis sui insinuatione corrupit; sed actione Palladii diaconi papa Coelestinus Germanum Antisiodorensem episcopum vice sua mittit, ut, deturbatis haereticis, Britannos ad catholicam fidem dirigat.
Secundum, Constantius missum scribit Germanum cum Lupo Trecensi a numerosa Gallicanorum episcoporum synodo (In Vit. S. Germ. c. 14, apud Surium 31 Julii).
Tertium, scribit etiam auctor Vitae sancti Lupi ( Apud Surium 30 Julii ), venisse ipsum in insulam Lerinensem, vitae religiosae causa, Honorato adhuc abbate, cumque annum unum illic egisset, ad Trecensem episcopatum raptum esse; exinde biennio exacto Germanum comitatum in expeditione Britannica.
Postremum, nemini erudito dubitare licet quin legatio Germani a summo pontifice in Britanniam sit eadem quae ipsius a synodo Gallicana missio. Electio namque Germani a synodo ad munus apostolicum, postquam a sancto Coelestino comprobata est, atque etiam collatae auctoritatis incremento aucta, vere dici potuit et apostolica legatio, et synodica simul missio.
Ex his autem constat manifeste, synodum de qua nunc agimus celebratam non fuisse post annum 429, cum praecesserit profectionem Germani in Britannias, quae hoc ipso anno contigit. An vero ante coacta sit, vel eodem ipso anno, inquirendum est.
Cum igitur Honoratus Patroclo in sedem Arelatensem successerit ann. 426, eaeque voces, Honorato adhuc abbate, finem praefecturae significent, et proinde annum 425, certe si annum unum exercitationis Lerinensis, quem Lupus egit, vel sub Honorato magistro, quod magis reor, vel sub Hilario Honorati successore, quod nonnullis visum, ad duos addideris in episcopatu transactos, ante legationem a Prospero positam ann. 429, efficies annum vel 427, vel 428, quo, mea sententia, haberi debuit synodus; non item 429, ad quem sensit Baronius ipsam referendam ( In Annal. ad ann. 429 ).
Ista vero confirmantur, vel eo maxime, quod stare nullatenus possit opinio eorum qui cum Sigeberto magnam synodum de qua sermo est rejiciunt ad annum 446. Nam constat tunc temporis neque Coelestinum, a quo missus est Germanus, neque Germanum ipsum superfuisse. Ille enim ann. 432 obiit, iste 443. De obitu Coelestini unanimus est omnium sententia; tempus quo Germani mors contigit, hunc fere in modum demonstratur (Constantius lib. II Vitae S. Germ. cap. 13 et 14). Quo tempore Germanus pro pace Galliarum Ravennam ad imperatorem venit, Petrus tunc pontifex Christi Ecclesiam apostolica institutione retinebat: regebat autem Romanum imperium Placidia regina cum Valentiniano jam juvene. Haec autem verba, Valentiniano jam juvene, 24 annum principis ad summum indicant; hac enim aetate unusquisque proprie juvenis jam vocatur. Cum ergo Valentinianus tertius natus sit ann. 419, die 2 et 3 Julii, Ravennae, atque ita annus Christi 443 fuerit Valentiniani 24, necesse est anno 443 vita functum fuisse Germanum; eodem enim anno, et Ravennam accessit, et ibidem post septimum morbi diem feliciter inter episcoporum complexus obdormivit, pridie kal. Augusti (Constantius l. II Vitae S. Germ. cap. 20).
Atque his de tempore synodi constitutis, de loco aliquid conandum est, sin minus certa ratione, saltem non improbabili conjectura dicere.
Valentinianus tertius VII idus Julias, Theodosio Aug. XII et Valentiniano Caes. coss., id est ann. 425, die 9 Julii sanctionem dedit Amacio Galliarum praefecto, de conveniendis per Patroclum Arelatensem diversis episcopis, nefarium errorem Pelagiani et Coelestiani dogmatis sequentibus, verba sunt Caesaris; et nisi intra vigesimum a conventione diem se catholicae fidei reddiderint, deponendis de sede, atque ex finibus Galliarum expellendis (Sirmondus tom. I Conc. Galliae). Nullus dubito quin Amacius editum proposuerit, in civitate Arelatensi, in qua praefectus Galliarum versari solitus erat. Non dubito pariter quin Patroclo exsecutioni mandandum dederit, qua parte pontificale officium spectabat. Dubito vero an Patroclus aliquid egerit, turbulentis temporibus et barbarico exercitu Arelatem premente. Sed ut reipsa episcopos convenerit litteris, quod admodum credibile est, illi certe secuti sunt exemplum pertinacium aliorum ex Italia ejectorum: quare debuit synodus ad ipsos deponendos more majorum congregari, eaque numerosa pro multitudine reorum; nec ab alio quam Arelatensi episcopo (Can. 18 conc. Arelat. II), cui et suas vices sedes apostolica jamdudum commiserat, et jus erat antiquum congregandi synodos in Gallia ( Constit. Honorii et Theod. Vide Sirmondum in notis ad Sidonium ); nec potuit a Patroclo, quem tribunus barbarus jussu Felicis magistri militum, vel sub finem anni 425, vel initio sequentis, interfecit: siquidem occiso successerit Honoratus, qui cum biennium tenuisset sedem Arelatensem, obiit die 16 Januarii ann. 429, ut habet Martyrologium Romanum.
Synodus igitur habita videtur ab Honorato ann. 428, in civitate Arelatensi, praesente, immo negotium urgente, Palladio diacono sancti Coelestini legato.
Ad eam porro venit, ut par est credere, numerosa episcoporum ex septem provinciis frequentia, tum ob rei gerendae momentum, de pluribus enim episcopis instituendum erat judicium; tum ut Honorato testarentur, nihil sibi superesse pristinae adversus Patroclum indignationis, qui omnes fere ambitionis suae potentia offenderat; tum denique ut servarent jus antiquum canonis mox citati, et exemplum sequerentur saecularis concilii singulis annis ex novem provinciis Arelate congregari soliti a praefecto Galliarum.
Ad eam quoque Anglicanae Ecclesiae convenisse legatos credibile est, sive propter causae affinitatem, sive quod ex tanta synodo sperarent facile se impetraturos auxilia quae postulatum venerant.
Verum ut haec conjectura plus valeat, aut fidei, aut saltem credulitatis obtinere, juvanda est responsionibus ad nonnulla quae venire possunt in mentem eruditis.
Et primum illud quidem creare difficultatem potest, quod synodus a nobis ad annum 428 referatur, cum tamen a Prospero missio sancti Germani in Britanniam, a synodo decreta et a Coelestino confirmata, collocetur sub consulatu Florentii et Dionysii, qui contigit ann. 429. Verum Prosperi locus suam secum solutionem affert. Sic enim se habet: Felice ad patriciam dignitatem provecto, Aetius magister militum factus est, Agricola Pelagianus Severiani Pelagiani episcopi filius, Ecclesias Hiberniae dogmatis sui insinuatione corrupit; sed actione Palladii diaconi papa Coelestinus Germanum Antisioderensem episcopum vice sua mittit, ut deturbatis haereticis, Britannos ad catholicam fidem dirigat. Cum enim simul conjungat, et haeresis insinuationem ab Agricola, et sancti Germani legationem a Coelestino, et Britannorum ad fidem catholicam reductionem a sancto Germano, quae tria profecto non perinde simul contigere ac simul scripta sunt, sed omnia, ut fit, ad postremi tempus Prosper revocavit; quidni ergo pariter revocasse dicatur synodum, vel ad conversionem Britannorum, quae synodum consecuta est, vel ad profectionem sancti Germani, quae uno vel altero anno praecesserit, donec omnia appararentur, et Roma, post synodi electionem, confirmatio adveniret?
Hoc etiam secundum dubitabile non immerito videri potest, quod ab auctore Vitae suae Lupus dicatur biennio post episcopatum adeptum comitatus Germanum in expeditione Britannica. Cum enim episcopatum sit adeptus post annum exercitationis Lerini exactum, et Germanus anno 429 profectus sit e Galliis, teste Prospero; quomodo fieri potuit ut Lupus, et tirocinium vitae spiritualis posuerit sub Honorato abbate, qui anno 426 ineunte, vel exeunte 425, creatus est Arelatensis episcopus, et nihilominus post duos episcopatus annos peregrinationem susceperit? Verum eadem est hujus atque praecedentis dubii solutio; nam Lupus a synodo primum datus est Germano comes peregrinationis apostolicae ann. 427. Deinde suo tempore, cum primum navigare licuit, omnibus rite comparatis, in viam se dedit, forte ann. 428. Denique coacto Verolamii concilio Britannos ad fidem convertit ann. 429.
Tertiam difficultatem faciunt verba haec Constantii (Lib. I Vitae S. Germ. cap. 19): Eodem tempore ex Britanniis directa legatio Gallicanis episcopis nuntiavit Pelagianam perversitatem in locis suis late populos occupasse, et quamprimum fidei catholicae debere succurri. Ob quam causam synodus numerosa collecta est, omniumque judicio duo praeclara religionis lumina universorum precibus ambiuntur, Germanus ac Lupus, apostolici sacerdotes, terram corporibus, coelum meritis possidentes. Et quanto laboriosior necessitas apparebat, tanto eam promptius heroes devotissimi susceperunt, celeritatem negotii fidei stimulis maturantes. Nam propter audiendam Anglorum legationem coacta dicitur synodus: dicuntur et sancti celeritatem negotii maturasse, id est, statim a delegatione, in viam se dedisse: cum tamen aliam cogendae synodi causam attulerimus, et prope annum in comparanda via posuisse sanctos viros dixerimus.
Gravis est profecto haec difficultas, meque diu meditatum coegit tandem, in notis ad decretum Valentiniani tertii ad Amacium P. Galliarum, suspicari episcopos de quibus loquitur imperator in decreto, Gallicanos fuisse dictos, quia essent sub praefectura Galliarum; fuisse autem reipsa Britannos, quos Patroclus convenire deberet, episcopus nempe urbis metropolis; in qua praefectus versaretur, et ex qua mitti possent, cum legati, qui errantes docerent; tum synodalia decreta, quae ecclesiasticas minas intentarent rebellibus; tum etiam edictum praefecti cum mandato ad Vicarium, quo pertinaces poenis cohiberet. Et vero, post concilium habitum, qui obstinate perstiterunt in errore a magistratu damnatos, sunt qui scribant (Hector Boethius Scot. hist. lib. VIII); sed non magnae auctoritatis hac in parte homines. Ut ut sit, non me deterret ab opinione Constantium suis illis verbis, immo confirmat magis; quaero enim ad quem directa sit Britannorum legatio. An ad singulos Galliarum episcopos in suis sedibus commorantes: at neque id moris fuit, neque ad cogendam synodum mittendaque auxilia valuisset. An ad primam sedes, quod consuetum erat. Ita sane: at primatum tenebat Arelatensis, suoque jure convocare poterat synodum ex omnibus Galliarum provinciis. Quidni ergo dicatur Arelatensis praesul Patroclus, et legationem Britannorum excepisse, et imperatorem monuisse de toto negotio, et ab eo obtinuisse rescriptum ad Amacium, a quo ipsemet, auctoritate aucta, juberetur episcopos convenire: nec synodum cogere potuisse propter causas quas antea protulimus; sed id curae successori reliquisse, qui etiam a Coelestino, interim certiore facto de re tota, per Palladium diaconum impulsus, ex numerosa synodo quam collegisset legatos miserit in Britanniam cum mandatis, seu commonitorio atque auctoritate, sive sua imperialibus praeceptis aucta, sive potius sedis apostolicae, cujus legatione Coelestinus papa sanctissimos viros Germanum et Lupum fungi voluisset?
Quartum denique dubium movet Prosper in Collatorem scribens (Lib. in Coll. cap. 4), ubi post narrata quae Coelestinus egisset animose cum Coelestio audientiam postulante post tot Ecclesiae judicia: Nec segniore, inquit, cura ab hoc eodem morbo Britannias liberavit, quando quosdam inimicos gratiae solum suae originis occupantes, etiam ab illo secreto exclusit Oceani, et ordinato Scotis episcopo, dum Romanam insulam studet servare catholicam, fecit etiam barbaram christianam. Quomodo enim Prosper Germani non fecit mentionem, cum episcopi meminerit Scotis dati, si modo utrumque misit idem Pontifex? Verum licet hic me locus adducat facile, sicut et alii non pauci, ut credam non ita constantem esse opinionem, quod idem sit chronologus Prosper qui Augustini discipulus, ut illa non possit, vel omnino convelli, vel saltem labefactari, quod postea tentabitur; nihilominus communi credulitati insistens, videor mihi hinc quoque posse conjecturae momentum afferre, unde crederetur elevari. Si enim pontifex inimicos gratiae exclusit e Britanniis, exclusit utique auctoritate tanta, quantae pondus haeretici eluctari non possent. Oportet igitur eodem non solum missos fuisse apostolicae sedis legatos, qui ecclesiastica pollerent potestate ad deponendos episcopos, sed etiam directa imperatorum jussa, quibus depositi exsulare cogerentur e patria. Neque enim aut episcopi poterant deponi sine pontifice, aut ejici homines patriis finibus sine imperatore.
XXII SYNODUS, Verolamii in Anglia a Germano et Lupo, sedis apostolicae legatis, adversus episcopos Pelagianos habita, Florentio et Dionysio coss., anno 429. Vigesima secunda censeri debet, in qua Verolamii in Anglia sancti Germanus et Lupus sedis apostolicae legati Pelagianos episcopos convicerunt. De hac scripsit quidem Beda (Lib. I. Eccl. Hist. gentis Anglorum cap. 17), sed quae ex Constantio accepit, quibusque de suo nihil quidquam addidit, praeter errorem temporis, quo tradidit habitam anno 446, id est, tertio post Germani obitum.
Longe probabilius refertur ad annum 429, quo Prosper, deturbatis haereticis, Britannos labore sancti Germani ad catholicam fidem reductos scribit. Nam congregata est tempore primae profectionis Germani, ut habet Constantius, et in ea compressa perversitate damnabili, ejusque auctoribus confutatis, animi omnium fidei puritate compositi sunt (In Vita S. Germ. lib. I cap. 23 et 25). Prima vero profectio Germani contigit ann. 429.
Unde non levis me admiratio cepit aliquando, cur eruditi conciliorum editores maluerint audire Bedam, quam vel Prosperum, vel certam, sicut est magna ex parte a Baronio subducta, temporum rationem.
Pro gestis, quae perierunt, exscribenda mihi videntur, quae habet Constantius de synodo (Ibid., cap. 23): Latebant abditi sinistrae persuasionis auctores, et, more maligni spiritus, gemebant perire sibi populos evadentes. Ad extremum, diuturna meditatione concepta, praesumunt inire conflictum, procedunt conspicui divitiis, veste fulgentes, circumdati assentatione multorum, contentionisque subire aleam maluerunt, quam in populo, quem subverterant, pudorem taciturnitatis incurrere, ne viderentur se ipsi silentio damnavisse. Illic plane immensae multitudinis numerositas, etiam cum conjugibus ac liberis excita convenerat. Aderat populus, spectator futurus et judex: adstabant partes, dispari conditione dissimiles. Hinc divina auctoritas, inde humana praesumptio; hinc fides, inde perfidia; hinc Christus, inde Pelagius auctor. Primo in loco beatissimi sacerdotes praebuerunt adversariis copiam disputandi, quae sola verborum ruditate, diu inaniter et aures occupavit, et tempora. Deinde antistites venerandi torrentes eloquii sui cum apostolicis et evangelicis tonitruis profuderunt. Miscebatur sermo proprius cum divino, et assertiones violentissimas lectionum testimonia sequebantur. Convincitur vanitas, perfidia confutatur, ita ut ad singulas verborum objectiones reos se, dum respondere nequeunt, faterentur. Populus arbiter vix manus continet: judicium cum clamore testatur.
XXIII SYNODUS Romae a Coelestino in causa episcoporum Pelagianorum Nestorio adhaerentium, Theodosio XIII et Valentiniano III AA. CC. IV idus Augusti, anno Christi 430. Vigesimam tertiam synodum, quae et quinta Romana, coegit Coelestinus Romae in causa Nestorii simul et episcoporum, quorum in gratiam Nestorius scripserat.
Hujus meminit Cyrillus Alexandrinus, scribens Joanni Antiocheno (I part. conc. Eph. cap. 2): Misit Nestorius Romam exegeseon suarum quaterniones, quos cum piissimi episcopi, qui in magna Romanorum urbe comperti sunt, legissent, multisque consessibus consultationibusque habitis examinassent, illorum auctorem non absque indignatione exsibilarunt, palam asserentes, novam illum, eamque perniciosissimam, et a nullo veterum haereticorum antea umquam excogitatam haeresim esse molitum.
Quia ergo Nestorius haec illuc perscripserat, compulsus sum et ego quoque ea omnia quae inter me et illum intercesserant aperire, earumque litterarum quas ad illum dederam exempla per Possidonium dilectum Ecclesiae Alexandrinae diaconum mittere. Porro autem lectis in concilio expositionibus illius, epistolisque lectis, et iis praecipue in quibus, quod apertam ipsius subscriptionem prae se ferrent, nullus tergiversandi locus reliquus erat, SANCTA ROMANA SYNODUS disertam statim in illum sententiam tulit, qua de re et ad tuam quoque pietatem perscripsit. Horum proinde decreto modis omnibus parendum est illis qui a totius Occidentis communione excidere noluerint; scripserunt namque expositae sententiae exempla, cum ad Rufum piissimum Thessalonicae episcopum, tum ad alios quoque nonnullos religiosissimos Macedoniae episcopos, qui ab illius sententia numquam decedere solent. Scripserunt nihilosecius et ad Juvenalem quoque piissimum Hierosolymorum episcopum. Et in litteris ad Nestorium (Ibid., cap. 26): Ecce igitur una cum SANCTA SYNODO, quae in magna Romanorum civitate, sanctissimo et reverendissimo episcopo fratre ac comministro nostro Coelestino praesidente, convenit, jam tertio his litteris contestamur. Et postea: Ad epistolas porro quod attinet, quas Alexandrina Ecclesia ad te misit, eas a SACRA ROMANA SYNODO ab omni errore et vitio immunes judicatas esse scias.
Meminit ipse quoque Nestorius in epistola ad Coelestium haereticum, quem exemplo sanctorum suoque ad constantiam in adversis hortatur (I part. Operum M. Mercatoris): Siquidem, inquit, epistolae missae ab episcopis CONCILII OCCIDENTIS, et ab Alexandrino, cum multis rescriptis, manifestam nobis nostram fecere sententiam, etc.
Coelestinus ex ipsa dedit plures epistolas, nempe ad clerum Constantinopolitanum, Joannem Antiochenum, Juvenalem Hierosolymitanum, Rufum Thessalonicensem, et Cyrillum Alexandrinum; sed eam in primis ad Nestorium, quam Juvenalis in concilio Ephesino vocat Περὶ τῆς Πίστεως (II part. conc. Eph. act. 1), nunc aiunt constitutionem in causa fidei. Illa vero, cum maximam partem de Nestorio sit, de Pelagianis tamen continet quae multum faciunt ad illustrandam synodum de qua nunc agitur. Recisis igitur quae alterius sunt negotii, ea quae Pelagianorum causam attinent sic se habent (I part. conc. Eph. cap. 18): Aliquantis diebus vitae nostrae, post nefandum et saepe damnatum dogma Pelagii atque Coelestii, catholica fides quietem habuit, quando eos cum suae opinionis sequacibus telis unitae sententiae Oriens Occidensque percussit. Denique sanctae recordationis Atticus, catholicae magister fidei, et vere beati Joannis etiam ad ista successor, eos ita persecutus est pro rege communi, ut nec standi quidem illic copia praestaretur. Et postea: Hos quoque haereticos, de quibus nos, velut eorum quae gesta sunt nescius, consulere voluisti, sedibus suis, injusta dicentes expulit justa damnatio. Quod illic invenisse requiem, non putamus esse mirandum; invenerunt enim impiam praedicationem, cujus comparatione se aestiment innocentes. Hoc loco, quia opportunitas sermonis exposcit, tacere non possumus quod stupemus. Legimus quam bene teneas originale peccatum, qualiter ipsam naturam asseris debitricem, et eum debitum merito reddere, qui descendit de genere debitores. Quid tecum faciunt qui sunt haec negando damnati? Numquam sine suspicione ea quae sibi sunt adversa conveniunt. Ejicerentur denique, si tibi quoque similiter displicerent. Cur tamen ea quae in hos tunc sunt acta quaeruntur, cum certum sit illinc ad nos a catholico tunc antistite Attico gesta directa? Cur non sanctae memoriae Sisinius ista quaesivit? quia utique sub decessore suo probaverat eos jure damnatos. Defleant infelices spe se hominum fuisse deceptos, quibus jam potuit propter communionem sola poenitentia subvenire. Ecce scire de his incipis, si qua ante nescivisti. Data III idus Augusti, Theodosio XIII et Valentiniano III AA. CC.
Ex his, temporis ratio; ex litteris Cyrilli, locus; eventus, ex relatione Patrum Ephesinorum ad sanctum Coelestinum constat (II part. conc. Ephes. act. 5). Perlectis in sancta synodo commentariis actorum in condemnatione impiorum Pelagianorum et Coelestianorum, Coelestii, Pelagii, Juliani, Persidii, Flori, Marcellini, Orontii, et eadem cum ipsis sentientium, quae a pietate tua de ipsis decreta et constituta sunt, et idem omnes tecum statuimus, eos pro damnatis habentes.
Quibus ex verbis intelligere est synodum Romanam de Pelagianis quoque fuisse, ut qui societate erroris cum Nestorio jungerentur eadem sententia percellerentur.
Mirum vero, nec sine observatione praetereundum hanc a Patribus Ephesinis synodum dici Occidentalem (Part. II conc. Ephes. act. 3, in relat. ad imper.), perinde quasi totius Occidentalis Ecclesiae censeri debuerit, cui summus pontifex Romae praesederit. Nec enim legimus a Coelestino ex tota Occidentis dioecesi convocatos ad concilium episcopos; sed eos tantum congregatos qui tum Romae versarentur, ut scribit Cyrillus (In epist. ad Joan. Antioch.).
XXIV SYNODUS, Quae totius orbis Ephesi congregata, Antiocho et Basso coss., die 23 Junii, anno Christi 431. Vigesimo quarto ultimoque loco a nobis collocatur Ephesina synodus (quae tertia oecumenica), non quod revera ultima fuerit adversus Pelagianos, cum aliae subsecutae sint, illaeque numero plures, sed quod eo temporis intervallo dissertationem nostram definierimus, quo divina Providentia vitam indulsit Augustino, cujus ductu contra inimicos gratiae Dei catholica acies pugnavit et vicit (Prosp. lib. in Coll. cap. 1).
Etsi vero ad meliorem vitam transiit egregius fidei defensor ann. 430, V kalend. Septembris, conciliumque Ephesinum non habuerit initium ante XI kalend. Jul. sequentis anni, cum ad illud tamen ab imperatore vocatus fuerit singularibus litteris, magna utique pars sacri conventus futurus, si Deus voluisset; non abs re putandum est, ejus spiritu, immo et libris, a Bassula diacono Carthaginiensis Ecclesiae delatis, animatos Patres nefariam haeresim proscripsisse.
Imperator certe in litteris ad synodum datis per Joannem Sacrarum comitem, ipsius quoque Augustini meminit velut praesentis, quemadmodum et Coelestini atque Rufi, licet hos abesse sciret, illum fato functum, quia nimirum omnes, ut ab imperatore convocati fuerant, ita concilio vel numine, ut e coelo Augustinus, vel auctoritate, ut per legatos Coelestinus, vel consensu, ut Rufus, cum Macedoniae episcopis.
Porro nomen Augustini non legitur, sed Augustiani, in editione Romana concilii, aliisque post Graeca Commelini; sed contra fidem antiquiorum codicum mss., et, ut opinor, ex incogitantia causae, cur ita scripserit imperator, maxime cum in toto concilio Ephesino nulla fiat Augustiani mentio, nec vox illa forte uspiam reperiatur, sed vel ex notariorum inscitia, vel nimia editorum scientia, originem sumpserit.
Ducenti ergo septuaginta quatuor Patres (tot enim recenset Mercator) haereticos episcopos cum Pelagio et Coelestio, quibus favebant, damnaverunt, ut est in synodica ad Coelestinum (In praefat. ad symb. Theod. II part. conc. Ephes. act. 5): Perlectis in sancta synodo commentariis actorum in condemnatione impiorum Pelagianorum et Coelestianorum, et quae a pietate tua de ipsis decreta et constituta sunt, judicavimus et nos ea solida firmaque permanere debere, et idem omnes tecum statuimus, eos pro condemnatis habentes.
Notandum vero interpretem concilii Ephesini, sive Romanum, sive priorem alium, pro voce condemnationis et damnatorum, qua usi sumus, depositionem et depositos dixisse, repugnante ratione; vox enim Graeca καθαίρεσις, etsi depositionem significet et condemnationem, ad significandam nihilominus depositionem adhiberi non potuit hoc in loco, cum Pelagius monachus inter laicos constiterit, laicus vero deponi non possit de sede, vel gradu, quem nullum habet in Ecclesia; sed condemnari tantum, et a coetu fidelium separari.
Actione 7 in praefatione canonum habentur ista de Nestorianis et Coelestianis manifesto signo deprehendendis (II part. conc. Ephes.): Hi nullam omnino ecclesiasticae communionis facultatem habentes, ut ex auctoritate sacerdotali cuiquam nocere vel prodesse possint; propterea quod etiam quidam ex ipsis sunt depositi, cumprimis Nestorii et Coelestii sequi sententias manifeste ex eo sunt deprehensi, quod Nestorium nobiscum condemnare noluerunt, quos sancta synodus communi decreto ab omni ecclesiastica communione alienos esse statuit, etc.
Sequuntur deinde canones omnino sex, qui licet omnes adversus Nestorianarum partium et Coelestianarum homines conditi sint, in primo tamen et quarto solum mentio fit expressa Coelestii. Ita vero se habent: 1. « Si quispiam metropolita provinciae, derelicta sancta et oecumenica synodo, aut accessit ad illorum defectionis consessum, aut accedet in posterum, sive cum Coelestio sensit aut sentiet; ipse nihil amplius poterit agere adversus provinciae episcopos, ut qui jam inde a synodo totius ecclesiasticae communionis expers sit factus et prorsus inutilis, sed et ipsis episcopis illius provinciae circumque vicinis metropolitis recta sentientibus subjacebit, ut omnino dejectus sit a sede episcopatus.
2. Si qui autem provinciales episcopi a sancta synodo abfuerunt, et deficientibus adhaeserunt, aut adhaerere tentaverunt, vel etiam postquam subscripserunt Nestorii depositioni, rursus ad defectionis consessum recurrerunt; istos placuit sanctae synodo penitus alienos esse sacerdotio et a gradu cecidisse. 3. Si qui vero clerici in singulis urbibus aut regionibus, a Nestorio et cum eo conspirantibus sacerdotio prohibiti sunt, quod recte sentirent; justum putavimus hos quoque proprium gradum recipere. In summa autem clericos orthodoxae et oecumenicae synodo consentientes jubemus eis qui defecerunt aut defecturi sunt episcopis nullo pacto aut ratione subjectos esse debere. 4. Si qui autem clericorum defecerint, et ausi fuerint, vel privatim, vel publice, quae sunt Nestorii aut Coelestii sapere, sancitum est a sancta synodo istos quoque depositos esse. 5. Quicumque autem ob turpia gesta sunt a synodo condemnati, vel a propriis eorum episcopis, quibus praeter canones Nestorius, qui nullum rerum discrimen habebat, et qui cum illo eadem sentiunt restituere conati sunt gradum vel communionem, aut conabuntur; istos censuimus nihil profecisse, et manere et esse nihilominus depositos. 6. Similiter autem et si qui velint ea quae de singulis per sanctam synodum Ephesinam gesta sunt quocumque modo movere, sancta synodus ipsa decrevit, si quidem episcopi aut clerici fuerint, eos omnino a proprio cadere gradu; si vero laici, excommunicatos esse. » In conciliabulo schismaticorum quorum agmen ducebat Joannes Antiochiae episcopus, Julianus cum suis participibus absolutus vulgo dicitur, eaque opinio auctore Gregorio Magno nata est, ut multis placet. Scribit enim a quodam concilio quod Ephesinum schismaticum putant, definitum de Adae anima: Quia in peccato mortua non fuerit, eo quod diabolus in cor hominis non ingrediatur; et si quis hoc dixisset, anathema esset (Lib. V Regesti epist. 14, et lib. VI epist. 61).
Historiam rei illius prolixius alio in loco narrat (Libro VII epist. 31), docetque in multis codicibus Constantinopolitanis et Isauris permixta fuisse acta catholicae synodi cum gestis concilii alterius: verum in hisce gestis, cujusmodi nunc habemus, nihil tale invenitur; neque vero inveniebatur olim in primarum sedium codicibus.
Contra hanc definitionem disputat sanctus pontifex citatis in locis duobus; sed ita ut mortem peccato contractam ab Adamo interpretetur in primo de sola spirituali; in secundo de corporali quoque, ubi consentientem habet Augustinum, qui primae interpretationi pugnare solet.
Verum hic oritur difficultas non levis, quid nempe ad rem Pelagianorum faceret iste canon, cum illi animam Adami mortuam Deo per peccatum, nec negarent, nec in eo dissentirent a catholicis. Deinde, quomodo ex eo quod diabolus illabi non possit in cor hominis, conficiat vel in speciem quispiam animam Adami peccato non esse mortuam. An eo usque desipuisse putandum est Orientales schismaticos, ut non adverterent hac ratione tolli omne peccatum, quod instinctu diaboli fieret? Hunc nodum attigerunt aliqui, nemo hactenus explicavit. An versipelles haeretici credi possunt definitum voluisse a suis patronis quod catholicum per se foret, sed ex quo conficerent apud vulgus nullum esse peccatum originale? Si enim peccato mortua est Adami anima, nec tamen idcirco mortua est quia mortem ipsi intulit diabolus illabens cordi. Certe nullius anima mori potest, nisi sua voluntate peccet, quo modo peccare parvuli nequeunt; animae enim inferre mortem nemo potest, nisi qui in eam ingrediatur; nec ingredi cuiquam licet, praeterquam Deo, qui mortem animae procul dubio non facit.
Tota haec historia canonis atque concilii in altera parte Operum Marii Mercatoris tractabitur, ita ut popularis opinio sin minus certis, saltem probabilibus rationibus refellatur. Qui enim creditus est canon ab Orientalibus sancitus, ostendetur a Nestorii concilio quodam fabricatus; cum, instigantibus Pelagianis, catholicis regiae urbis clericis Manichaei impietatem per nefandam calumniam affingeret. Sed hac de re prolixe in notis ad epistolam secundam Nestorii ad Cycillum.
XXV. Synodi octo habitae quinto saeculo in eadem causa Pelagianorum variis temporibus. Praeter synodos hactenus recensitas, quatuor alias ante concilium Ephesinum in causa Pelagianorum reipsa coactas fuisse sentio: eas tamen omittendas putavi, quia sententiam meam, neque certa veterum testificatione, neque valida ratione, sed tantum non improbabili conjectura, confirmare possum.
Habita est prima Ephesi in Asia ann. 417, de qua, nisi fallor, loquebatur Prosper cum scriberet (In Carm. cap. 2) : Praetereo quanto fuerit bene mota tumultu Clara Ephesos, non passa suis consistere tectis Vasa irae, et morbi flatus, et semina mortis. Nam versus Prosperi intelligi non posse de synodo oecumenica, videor mihi manifeste demonstrasse, in notis ad Commonit. Mercatoris (Cap. 1).
Secunda Syracusis in Sicilia, de qua ejusdem versus interpretor: Quaque fide tellus etiam Trinacria fervens Agmen vipereum propriis exegerit oris. Nam, ut saepe dictum est, sine auctoritate synodi de sua sede nullus olim episcopus dejiciebatur: dejectos vero plures in Sicilia ostendemus in dissertatione quinta ad libellum fidei a Juliano editum.
Tertia Romae, sub Bonifacio, de qua idem auctor (Lib. cont. Coll. cap. 41): Quando sanctae memoriae papa Bonifacius piissimorum imperatorum catholica devotione gaudebat, et contra inimicos gratiae Dei, non solum apostolicis, sed etiam regiis utebatur edictis.
Quartam Alexandriae ann. 430 Cyrillus, per se quidem in causa Nestorii, ex occasione tamen propter Pelagianos, coegit, sive quod accepisset acta concilii Romani a Coelestino ad se missa, iisque consentanea, cum de Nestorio, tum de Pelagianis sancire vellet: sive quia noverat aliquos adhuc latere in Ecclesia sua discipulos Valeriani Pelagiani, de quo cavendo monitus fuerat, jam inde a temporibus Innocentii, a quodam Eusebio, quem Cremonensem episcopum opinatus est Baronius (In Annal. ad an. 417, num. 15).
Post Ephesinum concilium quatuor pariter synodi celebratae sunt quinto saeculo adversus Pelagii, sive errores, sive reliquias: quinto, inquam, saeculo, nec enim ultra excurrere est animus.
Quare praetermitto concilium Sardiniense, quod Patres Africani in Sardinia exsules fecere ann. 521, cujusque mens fuit Fulgentius.
Omitto pariter celebre illud Arausicanum secundum, quod 14 episcopi, quibus praefuit Caesarius, Arausicae habuerunt V non. Jul., Decio juniore consule, id est, ann. Christi 529, Felicis quarti 3, Athalarici regis Italiae 3.
Severinus Binius in notis ad 3 canonem concilii Reiensis, temporibus Sixti summi pontificis, ann. 439, ab episcopis provinciae Narbonensis, Hilario praeside, celebrati, secutus Baronium ( Ad ann. 430, num. 45), opinatus est canone dicto agi de episcopis qui cum Pelagio adhaesissent, simulabant poenitentiam, quo recuperarent sedes merito sibi ademptas. Id si vere probabiliterque diceretur, deberet utique hoc concilium in eorum numero censeri quae post Ephesinum in causa Pelagiana coacta sunt; immo ex eo consequens foret ante tempora concilii Ephesini in eadem provincia Narbonensi synodum contractam fuisse, in qua depositionis sententia adversus episcopos qui restitui flagitabant lata esset.
Sed in eam Baronii Biniique sententiam concedere non possum, cum sui auctores neque hanc ulla, sive testificatione veterum, sive ratione confirment, neque consentientem habeant Patrem Sirmondum in notis ad Reiense concilium, neque ullum de octo canonibus, ne tertium quidem, argumentari possint, ad simile aliquid vel leviter probandum: immo cum apertum sit in tertio agi de solo Armentario suisque ordinatoribus, et qui eadem vel similia auderent, nimirum episcopum ordinare sine legitimo trium episcoporum numero; quam ob causam schismaticorum potius quam haereticorum numero haberentur.
Leo magnus ann. 447 Nicetae episcopo Aquileiae habendam synodum graviter praecepit (Epist. 64 et 85), ad exigendas subscriptiones puras ab eis qui ex haeresi Pelagiana vellent ad Ecclesiam redire.
Romae celebravit aliam Gelasius ann. 494, in qua libri Pelagianorum proscripti sunt, cum propter suam impietatem, tum maxime ob haeresim in Dalmatia Picaenique provincia reviviscere conantem: quae causa fuit ut Gelasius, Albino consule, id est, ann. 493, Honorio Dalmatiae episcopo bis scriberet, semel V kal. Aug., iterum sine nota temporis: immo ad omnes per Picaenum episcopos kal. Novemb. litteras daret eruditionis catholicae adversus Pelagianismum plenissimas.
Habita fuerat ann. 475 Arelate synodus a Gallicanis episcopis, ubi subscriptum est epistolae Fausti ad Lucidum, dictumque simul anathema illi qui inter reliquas Pelagii impietates, hominem sine peccato nasci, et per solum laborem posse salvari, damnanda praesumptione contenderit, et qui eum sine gratia Dei liberari posse crediderit.
Eodem fere tempore congregata est alia Lugduni, quae Arelatensis decreta comprobavit.
DISSERTATIO TERTIA. DE CONSTITUTIONIBUS IMPERATORUM IN CAUSA PELAGIANAE HAERESIS AB ANNO CCCCXVIII AD CCCCXXX. In eadem verba Marii Mercatoris: Non solum imperialibus legibus, etc. (Commonit. cap. 3.) Postquam de synodis in causa Pelagianorum habitis dissertatum est, sequitur deinceps ut ad principum decreta veniatur, quae, ut ait Possidius (In Vita S. Aug. cap. 18), Ecclesiae Dei catholicae judicium secuta sunt. Fuerunt illa vero quinque aut sex omnino, quae, licet condita sint variis temporibus et a variis imperatoribus, immo et ab Augusta Valentiniani matre, eumdem nihilominus fidei catholicae amorem, idemque Ecclesiae fovendae studium ostendunt; ut non temere quispiam senserit etiam tunc impletum vaticinium Isaiae de Christi Ecclesia: Erunt reges nutritii tui, et reginae nutrices tuae (Isaiae XLIX, 23).
De singulis ita tractandum puto, ut ipsa primum exhibeantur pura ab omnibus mendis, quibus hactenus scatebant; tum variae lectiones proferantur, quae, cum in hunc usque diem pluribus in locis sensum non impedierint tantum, sed etiam perverterint, a nobis non sine laborioso studio, collatis pluribus codicibus, correctae sunt; deinde narretur uniuscujusque decreti velut historia, solutis, sicubi occurrent, quaestionibus eodem pertinentibus; denique notis, ubi opus fuerit, et imperatorum decreta, et praefectorum edicta, et ejusmodi reliqua illustrentur.
Verum priusquam id agatur, occurrendum est religiosae in speciem quorumdam indignationi, velut imperatores in ea parte modum suae potestatis non tenuerint; sed id pene affectaverint in Ecclesia quod olim inter gentiles, cum ethnicae impietatis pontificatum gererent. Quid enim est, inquiunt, usurpare quae sacerdotii sunt, etiam in causa fidei, nisi hoc est? Proponere quae credi oporteat; haereticos declarare, qui secus senserint; episcopis imperare subscriptionem, sive dogmatibus, sive personis damnatis, interminata depositionis, immo et excommunicationis poena, ni pareant; primatibus praescribere quae sui sint muneris, etc. Id vero imperatores videntur praestitisse, ipseque in primis Honorius, quantumvis religiosus praedicetur, cum decretum mitteret, sive Palladio P. P. sive Aurelio Africae primati.
Vetus fuit haec querela, et pene orta cum fide imperatorum. Huic factum olim satis a sanctis Patribus responsum, cum sanxerunt, duobus principaliter mundum regi, auctoritate sacra pontificum, et regali potestate: utrumque, cum in Christo junctum esset, in pontificibus et regibus tamquam Dei ministris partitum; duos inde supremos principatus exstitisse, et suum cuique potestatis modum attributum; inter ambos principatus sacrum quoddam foedus initum, sequestro et conciliatore Christo; pro sua singulos parte servire communi Domino, ejusque sponsam tueri, et hostes junctis viribus profligare (Gelas. epist. ad Anast. imp.; Concil. ad Theodonis villam; Justinian. novell. 6; Bernard. epist. ad Conradum. regem; Osius apud Athan. in epist. ad solitarios). Nam, ut archiepiscopus ille scribit ad principem (Apud Lup. Ferr. epist. 81): Rex regum, idemque sacerdos sacerdotum, qui solus Ecclesiam regere potuit, quam redemit; postquam tamen humanitatem suam in coelum evexit, semper cum suis futurus divinitate, potestatem suam ad eamdem gubernandam Ecclesiam in sacerdotes divisit et reges, ut quod sancti docerent pontifices, et ipsi implerent, et impleri facerent devotissimi reges.
Et certe postquam Ecclesia, excusso tyrannorum jugo, asserta est in libertatem, gladiumque imperatorum a suis cervicibus in hostes avertit, quos passa fuerat antea iniquos persecutores, nacta est, simul ac filios fecit, rei bene gerendae justissimos adjutores. Non ergo reges formam fidei praescribunt, neque vero umquam jure praescripserunt; sed acceptam a sacerdotibus, quorum judicium sequuntur, servandam populis jubent. Non docent Ecclesiam; sed velut angeli portas civitatis Dei flammeo gladio ab haereticis defendunt. Non eos qui contra fidei formam sentiunt haereticos declarant, sed haereticorum poenis obnoxios. Non ipsi per se episcopos deponunt, neque ullos sacris abstinent: qui enim possent? sed a synodis exauctoratos abstentosque expelli jubent civitatibus suis, ne turbas creent; jubent et aliorum societate mulctari, ne venenati spiritus contagio noceant (Greg. 2 epist. ad Leonem Isaurum).
Sed quid diutius in re praejudicata verser? Ipsimet Patres Africani, cum postularent ab imperatoribus hujusmodi decreta per synodorum legatos, ipsi summi pontifices, quantacumque pollerent auctoritate, cum regiis edictis contra inimicos Dei uterentur, totus ordo sacer clericorum, immo universa Ecclesia, cum iisdem edictis pareret, adversus omnes exceptiones praescribit, simulque docet, quod praesignavit et Christus ante passionem, et Deus in conditione mundi, opus habere Ecclesiam, ad impios terrendos duobus gladiis, duobusque, ad illustrandum mundum spiritualem, luminaribus. Neque enim, ut aiunt Patres, sufficiebat, vel unum luminare contra omnes erroris offucias, vel unus gladius adversus effrenem impiorum audaciam: cum et offucias faceret sibi aliisque pertinax animus, et audaciam ex patientia bonorum improbitas sumeret. Id cum gravissime verissimeque sit dictum olim, tum nostri quoque temporis infelix experientia certissime comprobat, ut votum Bernardi numquam fuerit opportunius: Quod Deus conjunxit, homo non separet. Jungant se animis qui juncti sunt institutis; invicem se foveant, invicem se defendant, invicem sua onera portent (Epist. mox citata ).
CONSTITUTIO PRIMA. HONORII IMPERATORIS AD PALLADIUM P. P. Et subjunctum Constitutioni Principis Edictum Praefectorum P. Impp. HONORIUS et THEODOSIUS Augg. Palladio P. P.
Ad conturbandam catholicae simplicitatis lucem, puro semper splendore radiantem, dolosae artis ingenio, novam subito emicuisse versutiam, pervulgata opinione cognovimus, quae fallacis scientiae obumbrata mendaciis, et furioso tantum debacchata luctamine, stabilem quietem coelestis audet attentare fidei: dum novi acuminis commendata vento, insignem notam plebeiae aestimat vilitatis sentire cum cunctis, ac prudentiae singularis palmam communiter approbata destruere, cujus impiae commentationis auctores Pelagium Coelestiumque percrebuit exstitisse.
Hi parenti cunctarum rerum Deo, praecipuaeque semper majestati interminate potenti, et ultra omne principium transeunti, tam trucem inclementiam saevae voluntatis assignant, ut cum formandi opificem curam sumeret, qualitatemque hominis struendi, profunda spiritus conceptione libraret, fundati muneris finem anteferret exordio, et mortem praemitteret nascituro: non hanc insidiis vetiti fluxisse peccati; sed exegisse penitus legem immutabilis constituti, ut ad declinandum lethi exitialis incursum nihil prodesset abstinentia delinquendi, cujus ita vis putatur adstricta, ut non possit aboleri deinceps. Primitivi hominis errorem, in quem captae mentis, inops rationis, caecitate irruisset, delapsum ad posteros non fuisse, tantumque apud eum quem malesuadae gratiae infelix rapuisset illecebra transgressionem interdicti exstitisse discriminis; cum evidens catholicae legis omnifaria testetur auctoritas illum interitus omnium fuisse vestibulum, quem divinae praeceptionis sedulum liquet corrupisse mandatum.
Alia quoque plurima, quae sermo respuit, et lex refutat, quae perexosum est recordari, etiam sub dispositione plectendi, quae maturo remedio et celeritate festina oportet intercipi, ne corroborato usu nequitiae adolescentia, vix valeant coerceri.
Si quidem aures mansuetudinis nostrae recens fama perstrinxerit, intra sacratissimam urbem nostram aliaque loca, ita pestiferum virus quorumdam inolevisse pectoribus, ut interrupto directae credulitatis tramite, scissis in partes studiis asserendi, materia impacatae dissensionis inducta sit, novoque scandali fomite concitato, beatissimae Ecclesiae hactenus nutet intentata tranquillitas: aliis nempe aliud ancipiti interpretatione sectantibus, et (cum sit absoluta sanctorum apicum claritas, ac dilucide quod sequi universitas debeat explanet), pro captu versipellis ingenii, profanam novorum commentorum moventibus quaestionem, Palladi parens charissime atque amantissime.
Ob quam rem illustris tua auctoritas, victura in omne aevum lege nos statuisse cognoscat, ut pulsis ex Urbe primis capitibus dogmatis exsecrandi, Coelestio atque Pelagio, si qui hujus de caetero sacrilegii sectatores, quibuscumque locis potuerint reperiri, aut de pravitate damnata aliquem rursus proferre sermonem, a quocumque correpti, ad competentem judicem pertrahantur. Quisque, sive clericus, sive laicus fuerit, deferendi habeat potestatem, et sine praescriptione aliqua perurgendi, quos, relicta communi sententiae luce, novae disputationis tenebras introferre deprehenderit, contra apostolicam scilicet disciplinam evangelicamque claram et sine errore sententiam vafra rudis sectae calliditate pugnantes, involventesque splendentem fidem veri, ambagibus disserendo.
Hos ergo repertos ubicumque de hoc tam infando scelere conferentes, a quibuscumque jubemus corripi, deductosque ad audientiam publicam promiscue ab omnibus accusari, ita ut probationem convicti criminis stylus publicus insequatur, ipsis inexorati exsilii deportatione damnatis.
Decet enim originem vitii a conventu publico sequestrari, nec in communi eos celebritate consistere, qui non solum facto nefario detestandi, verum etiam exemplo venenati spiritus sunt cavendi.
Juvat autem per omnem pene mundum, qua imperium nostrum extenditur, hujusmodi promulgata diffundi, ne scientiae forte dissimulatio pastum praestet errori; atque impune se quisque putet audere quod condemnatum vigore publico sese finxerit ignorare.
Datum pridie kalend. Maias Ravennae, DD. NN. Honorio XII et Theodosio VIII AA. CC.
HISTORIA CONSTITUTIONIS. Ipsa per se constitutio satis ostendit a quo imperatore data sit, ab Honorio; qua die, pridie kalend. Maias; ubi, Ravennae; quo anno, Honorio XII et Theodosio VIII CC.; ad quem, Palladium P. P.; qua de re, de pellendis Pelagio et Coelestio. Sed dubium relinquitur qua occasione data fuerit; cujus vel rogatu, vel ope obtenta; quem effectum sortita, et cur geminanda brevi post tempore, immo et extendenda. Sed cum postremum istud pertineat magis ad historiam epistolae Honorii ad Aurelium, alia nunc tria, partim veterum testimonio, partim ratione atque etiam conjectura, indaganda sunt.
Plura sunt quidem apud Augustinum quae spectent ad primum illud Honorii decretum, omnia nimirum quae referuntur ad coercendum Julianum aliosque in Italia partium Pelagianarum homines; sed ea vix quidquam argumenti suppeditant ad id efficiendum quo de agitur. Commotum ait in auctores haeresis imperium, a principe scriptam legem adversus ipsam, ab haereticis exceptum, ejusque terrore dictos fuisse clericos Romae perculsos. In auctores, inquit (Lib. de Pecc. Orig. cap. 17), nefandi erroris episcopalia concilia, et apostolica sedes, universaque Romana Ecclesia, Romanumque imperium, quod Deo propitio christianum est, rectissime fuit commotum, donec resipiscant de diaboli laqueis. Et alio in loco (Lib. III advers. Julian. cap. 1): Sane, ut dicis, si pro vobis potius ab imperatore responsum est, cur non in medium prosilitis, et hoc ultro publicis potestatibus allegatis, vos esse monstrantes quorum christianus princeps approbavit fidem? Verum fidei legem, non sicut sese habet, sed sicut vobis placet, intelligitis. quid mirum, si et de lege imperatoris hoc facitis? Ibidem: Ne argumento miserrimo utamini, quo universi utuntur haeretici, quos a perniciosa licentia leges imperatorum catholicorum premunt. Omnes quippe hujusmodi dicunt, quod ipse dixisti, laborare illam partem rationis inopia, quae in disserendo, cum terrorem subrogat, nullum a prudentibus impetrat, sed caecum a meticulosis extorquet assensum. Denique scribens ad Bonifacium de querelis Pelagianorum (Lib. II ad Bonifac. cap. 3): Quin etiam Romanos clericos arguunt, scribentes eos jussionis terrore perculsos non erubuisse praevaricationis crimen admittere.
Verum cum haec cuncta scripserit Augustinus post tractoriam Zosimi, ex his profecto colligi non potest quidquam unde solvatur quaestio quam movimus (Vide dissert. 6, de Libris, etc.): sedisne apostolicae instantia, an Africanae Ecclesiae rogatu, obtentum fuerit decretum? potuit enim ab utraque parte.
Possidius (In Vita S. August. cap. 18) aliquid affert majoris momenti; certe distinctius, sed neque tamen adhuc satis idoneum solvendae quaestioni. Quoniam, inquit, iidem perversi Pelagianistae sedi apostolicae, per suam ambitionem, eamdem perfidiam persuadere conabantur, instantissime etiam conciliis Africanis sanctorum episcoporum gestum est ut sancto papae urbis Romae, et prius venerabili Innocentio, et postea sancto Zosimo ejus successori persuaderetur, quod illa secta, catholica fide, et abominanda et damnanda fuisset. At illi tantae sedis antistites suis diversis temporibus eosdem notantes, atque a membris Ecclesiae praecidentes, datis litteris ad Africanas Orientisque et Occidentis Ecclesias, eos anathematizandos et devitandos ab omnibus catholicis censuerunt. Et hoc tale de illis Ecclesiae Dei catholicae prolatum judicium etiam piissimus imperator Honorius audiens ac sequens, suis eos legibus damnatos inter haereticos haberi constituit, etc.
Nam patet inde quidem imperatorem Honorium Ecclesiae, id est, sedis apostolicae, in qua vel Innocentius, vel Zosimus sedebat, judicium aliquid secutum fuisse: at certe non patet quo decreto pontificis judicium secutus sit; geminum enim decretum dedit, et uterque pontifex sententiam in Pelagianos dixit, Honorii temporibus.
Sunt qui Alipium Tagastensem putent, Ecclesiae Africanae legatione functum ad imperatorem, adversus Zosimi consilia Pelagianis artibus delusi, ab eoque obtinuisse decretum quo Coelestius, qui a sede apostolica ex parte absolutus videbatur, Romae prohiberetur consistere, et damnatam ab Africanis doctrinam libere docere ( In Annal. an. 419). Sincere fateor, non videre me, qui probabiliter defendatur opinio tam aliena a temporum ratione, etsi enim non diffiteor Africanos impatienter tulisse benigni pontificis indulgentiam vix non nimiam erga hominem penitus immerentem; immo licet concedam ab iisdem sanctissimis episcopis tentatas vias omnes quibus, partim fidei damno, partim suo dedecori occurrerent; conciliari tamen non posse reor legationem Alipii, diemque decreti imperialis, cum actis concilii Africani generalis, ex quo Alipius missus dicitur. Si enim Alipius decretum obtinuisset, secum illud, credo, retulisset in Africam; referre vero non potuit, quandoquidem decretum pridie kalend. Maias datum est Ravennae, et kalendis ipsis Alipius, ut acta plenarii concilii ostendunt, cum Patribus Carthagine consedit.
In codice Thuano ms. constitutio sic inscribitur: Incipit sacrum rescriptum, acceptis synodi SS. gestis datum. Salmasius, qui codicem vidit, his duabus litteris SS. Carthaginensem synodum interpretatus est, ex quo consequens ut Honorii decretum flagitantibus Africanis datum credatur, siquidem rescriptum foret, cum illud a constitutione in eo differret, quod licet utriusque par esset vis atque auctoritas, rescriptum tamen interrogantibus postulantibusve per litteras rescriberetur, constitutionem per se et suo quasi motu imperator conderet.
Sed quaero quam Salmasius Carthaginensem synodum intelligi voluerit? Plures enim fuerunt in hac ipsa causa. An primam sub Aurelio ann. 412? at illa praecessit decretum totos sex annos; an secundam, ex qua relatum est ad Innocentium? at ipsa quoque prior est decreto duobus fere annis; an tertiam paulo quidem obscuriorem, sed cujus episcopis tertias suas litteras Zosimus dedit? Posset quidem aliquis ita conjicere nec forte improbabiliter: vix tamen crediderim Salmasium aliam intellexisse quam quae condidit octo canones, quos vulgus Milevitanos vocat. Si autem ita sensit, e duobus alterutrum peccavit; vel enim in Milevitano concilio ejusmodi canones conditos opinatus est, quo nihil aetate nostra dicitur absurdius; vel ratus est nomine synodi Carthaginensis significari universalem Africanam, quod alienum a ratione, cum ejusmodi synodus decretum subsecuta sit, uno saltem die, si acta, prout sunt, interpretamur.
Pro Salmasio tamen facere videtur in speciem testimonium auctoris Chronici quod tribuitur Prospero; Prosperi ipsius, Baronii atque imperatoris Honorii. Nam auctor Chronici ad consulatum Honorii XII et Theodosii VIII: Quibus, inquit, consulibus, concilio apud Carthaginem habito 214 episcoporum ad pontificem Zosimum synodalia decreta perlata sunt; quibus probatis, per totum mundum haeresis Pelagiana damnata est. Hinc enim colligat forte quispiam, condita primum a 214 Patribus Carthagine congregatis decreta, id est, canones octo, quibus continetur totius haeresis Pelagianae damnatio; ea deinde perlata non solum Romam ad Zosimum, ut probarentur, sed etiam Ravennam ad Honorium, ut sanctione firmarentur; eadem exinde missa in totum mundum, cum summi pontificis tractoria et imperiali sanctione; necnon ab omnibus episcopis subscripta, atque ita tandem ubique gentium haeresim profligatam.
Prosper in Carmine de Ingratis (Cap. 2): Tu causam fidei flagrantius, Africa, nostrae Exsequeris. Convenere tui de cunctis urbibus almi Pontifices, geminoque senum celeberrima coetu Decernis, quod Roma probet, quod regna sequantur.
Baronius post laudatum, sine diligentiore examine, Prosperum, quem putat Chronici auctorem, scribit, concilium, cujus ille meminit, primo veris initio collectum, idque certo argumento inde concludit, quod ad ipsum datae sint a Zosimo litterae XII kalend. Aprilis, quodque in eo ad Maias usque prorogato canones de quibus sermo est sanciti sint. Addit postea, eodem tempore, et Carthagine concilium, et Romae judicium de Pelagio Coelestioque celebratum fuisse. Addit et alia plura quae, etsi longum foret referre, non tamen sine operae pretio consuli possunt.
Imperator his auctoribus accedere videtur in epistola ad Aurelium; nam post mentionem factam damnatorum a se jamdudum Pelagii et Coelestii: In quo secuta est, inquit, clementia nostra judicium sanctitatis tuae, quos constat ab universis justa sententiae examinatione damnatos. Haec enim verba sic argumentari licet: Si judicium Aurelii excepit prima sanctio Honorii, nec videri potest Aurelius de Coelestio simul et Pelagio fecisse judicium, praeterquam in synodo Carthaginensi, utique sanctio videtur quoque data, acceptis synodi Carthaginensis gestis, quod putavit Salmasius.
Sed, ut ingenue fatear quod sentio, haec mihi semper testimonia visa sunt, non tantum non conficere quod oportet, sed etiam per se admodum difficilia, immo potius majorem partem a vero aliena, nisi forte benigna quadam interpretatione adjuventur aut torqueantur magis.
Nam ut a Baronio incipiam. Si primo veris initio convenere Carthaginem 214 Patres totius Africae nominatissimi; si concilium ad kalend. Maias, et porro productum est; si ad ipsum scripsit Zosimus tertias de causa Pelagianorum litteras; necesse fuit profecto, et sanctissimorum antistitum tantam multitudinem abfuisse a suis Ecclesiis per festa paschalia, quibus canones jubebant ab episcopo baptismum celebrari; et concilii finem sua temporis nota consignari, qua careret initium; et summum pontificem scivisse Romae die 20 Martii, qua consignat suas litteras, concilium Carthagine fuisse congregatum, immo et solutum, quod tamen non ante 20 diem Martii coivisset. Scribit enim Zosimus: Aurelio ac caeteris, qui in concilio Carthaginensi affuerunt. His vero tribus quid dici potest pugnantius, vel religioni temporum, quibus sanctissime, in ipsa praesertim Africa, canones observabantur; vel consuetudini consignandorum conciliorum, vel rationi denique, ut per se constat?
Jam vero chronographi verba, si perinde atque Baronii accipiantur, perinde quoque difficilia sunt atque implicata. Quod si autem nomine synodalium decretorum octo canones dogmatici intelligantur, repugnat chronographus Prosper, non tantum Collatoris adversario, qui duorum conciliorum meminit, et in altero canones conditos, in altero 214 Patres consedisse scribit; sed etiam Augustino duo quoque concilia Africana, immo tria memoranti, quorum ex priore sit rescriptum Zosimo; in posteriore canones confecti; in tertio accepta Zosimi tractoria.
Quid igitur faciemus Prospero chronographo, res sui temporis, ut dicitur, scribente? Nam Baronii facilis est excusatio, cum a Prospero seductus sit: vix non haererem dubius, inde me retinente Prosperi nomine, inde in contrarium trahente ratione, nisi ea cogitatio mentem subiret, sola forte me retineri umbra, vel difficultatis, vel magni nominis. Unde enim constat servandam esse lectionem quam habent vulgati Chronicorum codices, et non substituendam potius quam apposuit Joannes Sicardus in margine ( In editione Chronici Eusebiani ab Hieronymo translati et ab eodem Prospero aucti, Basileae, apud Henricum Petri ann. 1529): A pontifice Zosimo synodalia decreta sunt prolata, quibus probatis per totum mundum, haeresis Pelagiana damnata est? Haec enim verba, aliquam, fateor, vim patiuntur, sed apprime cohaerent cum vera rerum historia. Deinde, ut retineatur vulgata lectio, quo satis argumento conficitur Chronici Prospero tributi continuatorem ab Aquitanico non differre? Gennadium scio legisse Chronica nomine Prosperi praetitulata (De Script. Eccles. cap. 54); sed an verum auctorem fronte praetulerint, an alium mentita, adhuc est sub judice lis in coetu doctorum. Sed ut etiam detur, Aquitanicum Chronica a conditione mundi ad Valentiniani obitum scripsisse, aut continuasse potius quam tandem meretur fidem eo loci, ubi tria tradit aperte falsa? Scribit Bonifacium Romae episcopatum inivisse ann. 419, et tenuisse annis tribus, mensibus novem; at inivit ann. 418, et tenuit annos quatuor, menses decem, tribus diebus exceptis, siquidem sedes Zosimi 26 die Decembris vita functi duobus tantum diebus vacavit, et Coelestinus die 26 Decembris sedere coepit ann. 423.
Deinde Constantium prodit servum Dei ann. 418 a Pelagianis Romae passum; et tamen sanctus ille laicus (Auctor Praedest. haer. 88) contra Pelagianos, sine scriptura, rem strenue gessit, priusquam vel Hieronymus, vel Augustinus scriptis pugnaret. Pugnarunt vero sancti doctores jam inde ab ann. 412.
Denique collocat eodem ann. et Constantii ab Honorio in consortium regni assumptionem, et sancti Hieronymi obitum: Hieronymus tamen obiit pridie kalend. Octobris, Honorio IX et Constantio III coss.; accepit vero Constantius imperium die 8 Februarii, Agricola et Eustachio coss., id est, ann. 421. Neque vero excusari potest, quasi annum a Septembri mense inchoet cum indictione imperatoria; repugnant enim quominus id dicatur plura ejusdem auctoris testimonia.
Fatendum est igitur chronographum, et ab Augustini discipulo differre, et hac in parte memoria lapsum esse. Quamquam ne ipse quidem Augustini discipulus super ea re indubitatam fidem mereretur, si eadem testaretur: siquidem propter suum Augustini Africanorumque incredibile studium, multa attribuere solitus sit Africae Patribus, velut auctoribus, in quibus gerendis, aut cooperatorum tantum aut etiam adjutorum partes vere tenuerunt.
Jam vero quae argumentatio ducitur ab imperatoris testimonio, ut voce ambigua innititur, ita facile, explicata vocis significatione, solvitur. Neque enim imperator sanctionem se primam edidisse dicit, post judicium ab Aurelio factum in Africana synodo plenaria, quod tamen oporteret ad Salmasii opinionem confirmandam: sed indefinite ait se edidisse sanctionem post judicium Aurelii, qualecumque tandem illud fuerit, et cujuscumque temporis. Geminum vero Aurelius judicium exercuit diversis temporibus, in synodis provinciae proconsularis: primum ann. 412, secundum ann. 416. Asserit ergo imperator secutum se in sanctione priore edenda judicium Aurelii de iis quos postmodum constat justa sententiae examinatione (apud sedem apostolicam instituta) ab universis (ad quos missa est Zosimi tractoria et a quibus subscripta apostolica damnationis sententia) damnatos.
His ita disputatis adversus opiniones non bene constantes, id ego certi puto ratione posse constitui. Constat Zosimum ad Africanos scripsisse de Coelestio primas litteras initio Septembris ann. 417; deinde mox secundas, de Pelagio, XI kalend. Octobres. Primas credibile est pervenisse Carthaginem ante solutum concilium provinciae proconsularis, quod de more circa tempus autumni habebatur. Ex eo rescriptum est ad Zosimum, missaque simul omnia quae cum Coelestio praesente gesta fuerant in Carthaginensi concilio ann. 412; missi quoque, cum aliis multis instrumentis, libelli duo Aurelio oblati, sive a Paulino, cum accusaret, sive a Coelestio, cum se defenderet.
His instructus pontifex urgere coepit crebris interrogationibus Coelestium, ut damnaret etiam ea quae Paulinus libello objecerat. Tergiversatus est maligne reus, fictaque mente promisit se Innocentii epistolae subscripturum, eaque libelli sui correcturum quae sedes apostolica correcta vellet; sed simul spopondit se, si facultas daretur, Paulinum ex suo ipsiusmet libello haeresis convicturum.
Interim missus est a Zosimo in Africam Basiliscus subdiaconus Ecclesiae Romae, qui et Afros episcopos de rebus Romae gestis doceret, et Paulinum ad judicium vocaret. Ille in Africam appulsus Paulinum Carthagine convenit, non tamen ex canonum praescripto, quippe nec legitimo tempore, nec idonea scriptura: unde Paulinus quinque post conventionem diebus, Marcellino Ecclesiae Carthaginensis subdiacono, quem Aurelius cum mandatis Romam mittebat, libellum dedit ad summum pontificem, quo ingeniose judicium declinabat.
Romae iterum hieme cum Coelestio actum est; sed homo vafer, crebris professionibus fictisque promissis, pergebat eumdem fere in modum sedi apostolicae illudere, quo Pelagius olim Diospolitanis Patribus. Iterum in Africa ante Quadragesimam de more coacta synodus Carthaginensis provinciae; ex qua rursus scriptum Romam, partim de cavendis Coelestii fraudibus; partim de revocandis in memoriam Zosimo quae praecessor Innocentius, sive de gestis Palaestinis sensisset, sive in haereticos decrevisset; partim denique de servandis religiose in Africa Innocentii decretis, nec prius recipiendis Pelagio et Coelestio in communionem quam apertissime confiterentur gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, non solum ad cognoscendam, verum etiam ad faciendam justitiam, nos per actus singulos adjuvari, etc.
Acceptis synodi litteris, Zosimus tertiam epistolam dedit in Africam XII kalend. Aprilis, qua testatur nondum finitum, ut quidem Africanis videbatur, de Coelestio judicium; sed omnia in eodem statu relicta, quo suus esset Afrorum obtestationi locus. Verum statim data epistola, summus pontifex vocavit ad pleniorem audientiam summumque judicium Coelestium, qui, cum sentiret artes suas patere, nec ullum superesse tergiversandi modum, subduxit sese examini, sive latuerit in Urbe apud suos, sive Ravennam profugerit ad imperatorem, sive in proximis Romae locis substiterit, ad aucupandam occasionem. Ubi vero fuga innotuit, continuo lata est in utrumque infandi dogmatis defensorem decretoria sententia, scriptaque universis mundi episcopis a pontifice grandis illa epistola, quam tractoriam Mercator vocat. Missa quoque Romanae synodi ad imperatorem gesta, quibus acceptis, datum est pridie kalend. Maias decretum ad Palladium, de pellendis Urbe damnatis haereticis, quo per edictum praetoris Romae proposito, omnes, opinor, Ecclesiae Romanae clerici de subscribendo tractoriae conventi sunt, idque praestiterunt propensissimis animis, Sixto presbytero caeteris praeeunte. Tunc agebantur dies festi Pentecostes, et frequentissimus fiebat ad Ecclesiam populi concursus, propter solemnem baptismum.
Atque his ita ex veterum sententia constitutis, prompta est facilisque responsio ad quaesita. Constat enim datum fuisse ab Honorio decretum, occasione sententiae in haereticos a sede apostolica prolatae, ut judicium Ecclesiae sequeretur imperialis auctoritas. Constat item datum impulsu summi pontificis, quo conjunctis utriusque potestatis supremae viribus funditus haeresis everteretur. Opem vero contulit curamque Valerius comes, quem Julianus eam ob rem queritur mole suae dignitatis obstitisse, quominus disceptationi tempus locusque (petitum forte venerat Coelestius) ab imperatore concederetur.
Quantus inde ortus sit haereticorum dolor, prodit querela jactantium subreptione infandisque artibus deceptam aulam, extortamque subscriptionem a perterrefactis sibique propter metum praevaricantibus clericis. Par dolori improborum, gratulatio bonorum, cum unusquisque cerneret, impotentem Pelagianorum audaciam coerceri, justaque principum ira vindicari vim sanctis hominibus, sive Romae, ut Constantio, sive Hierosolymis, ut Hieronymo, illatam ab insolescentibus, si quando impune possent, haereticis.
Coelestii tamen inexhaustis dolis factum est ut fructus non responderet votis, sed geminari debuerit constitutio, praecipue ad quorumdam episcoporum pertinaciam corrigendam, qui pravas haereticorum disputationes, vel tacito consensu astruerent, vel publica oppugnatione non destruerent.
CONSTITUTIO II. EXEMPLAR EDICTI PRAEFECTORUM PRAETORIO. JUNIUS QUARTUS PALLADIUS, MONAXIUS, AGRICOLA iterum praefecti praetorio edixerunt.
Adversus Pelagium atque Coelestium catholici dogmatis fidem nefandis tractatibus destruentes, sententia principalis invaluit, ut venerabili urbe summoti bonorum concilio mulctarentur.
Hoc igitur omnes admoneri oportet edicto, ne quis sinistrae persuasionis erroribus credulum praestet assensum: etsi sit ille plebeius ac clericus, qui in caliginis hujus obscena reciderit, a quocumque tractus ad judicem, sine accusatricis discretione personae, facultatum publicatione nudatus, irrevocabile patietur exsilium.
Nam suprema majestas, ut colligit ex secreti ignoratione reverentiam, ita ex inepta disputatione injuriam.
CONSTITUTIO III. EPISTOLA HONORII IMPERATORIS AD AURELIUM CARTHAGINENSEM EPISCOPUM. De subscribenda damnatione Pelagii et Coelestii. Impp. HONORIUS et THEODOSIUS AA. Aurelio episcopo salutem.
Dudum quidem fuerat constitutum, ut Pelagius atque Coelestius infandi dogmatis repertores, ab urbe Roma, veluti quaedam catholicae veritatis contagia, pellerentur, ne ignorantium mentes saeva persuasione perverterent. In quo secuta est clementia nostra judicium sanctitatis tuae, cum constet eos ab universis justa sententiae examinatione damnatos.
Sed quia obstinati criminis pertinax malum, ut constitutio geminaretur, coegit, recenti quoque definitione decrevimus, ut si quis eos in quacumque provinciarum parte latitare non nesciens, aut propellere, aut prodere distulisset, praescriptae poenae, velut particeps subjaceret.
Praecipue tamen ad quorumdam episcoporum pertinaciam corrigendam, qui pravas eorum disputationes, vel tacito consensu astruunt, vel publica oppugnatione non destruunt, PATER CHARISSIME, ATQUE AMANTISSIME, sanctitatis tuae auctoritatem cavere conveniet, quatenus in abolitione praeposterae haeresis omnium devotio Christianorum consentiat.
Religio itaque tua competentibus scriptis universos faciet admoneri, scituros definitione testimonii tui, hanc sibi definitionem esse praescriptam, ut quicumque damnationi supra memoratorum, quo pateat mens pura, subscribere impia obstinatione neglexerint, episcopatus amissione mulctati, interdicta in perpetuum communione priventur.
Nam cum ipsi nos, juxta synodum Nicaenam, confessione sincera conditorem rerum omnium Deum, imperiique nostri veneremur auctorem, non patietur sanctitas tua, sectae detestabilis homines, in injuriam religionis, nova et inusitata meditantes, secretis tractatibus occultare sacrilegium, publica semel auctoritate damnatum: una enim eademque culpa est eorum qui aut dissimulando conniventiam, aut non damnando, favorem noxium praestiterint.
Et alia manu. Divinitas te per multos annos servet incolumem, PATER CHARISSIME ATQUE AMANTISSIME. Ravennae.
Data V idus Jun. Monaxio et Plinta coss.
HISTORIA IMPERIALIS EPISTOLAE. Venerat in Africam tractoria Zosimi, qua continebatur non solum tota causa Pelagii et Coelestii, sed praecipue definitiva sedis apostolicae sententia, cui subscribendum foret ab omnibus; illa maximo piisque votis bonorum empto gaudio, excepta est, una cum privatis ad Africanos summi pontificis litteris. Actae vicissim Zosimo ab Africanis gratiae, cum cumulatissimis laudibus. Subscriptum sententiae ab omnibus qui concilio aderant, quamquam forte a quibusdam non cordate. Missa tractoriae exemplaria ab Aurelio primate ad provinciarum primas sedes, ut inde transmitterentur ad reliquos civitatum episcopos, tum ab ipsis, tum a clero subscribenda, et cum subscriptionibus ad urbem metropolim remittenda.
Id propense praestitum est a pluribus praesulibus, tergiversatum a nonnullis, praesertim in provincia Byzacena et Tripolitana: cum alii, ut opinor, exceptione quadam uterentur; alii ab inferiore clero non curiose satis exigerent debitam subscriptionem; alii denique, Siculorum exemplo, et forte persuasione, aperte detrectarent parere Ecclesiae.
Communi Africae Italiaeque malo petitum est ab imperatoribus remedium (qui enim aliunde posset, post tot pontificum decreta ferme irrita?) ut officio defungi qui sponte nollent, cogerentur metu; suisque sedibus ejecti, qui pertinaciter in Ecclesiam rebellarent, in eo saltem prodessent aliis, quod nocendi potestatem extorres amplius non haberent.
Rescriptum est igitur ab Honorio, non tantum ad Aurelium, quod ediceretur episcopis suae dioecesis; sed etiam, ut moris erat, vicario Africae, quo adversus obstinatos vindicaretur. Edixit imperatoriam sanctionem Aurelius, data ad episcopos provinciae, saltem Byzacenae et Arzugitanae, epistola. Eventus merito creditur respondisse votis, cum posthac nihil admodum negotii a Pelagianis in Africa motum legatur: quas enim turbas, vel Adrumetini monachi, vel Carthaginensis diaconus Vitalis fecit, facile compressae sunt.
Verum quae breviter dixi hactenus, quoniam magni sunt ad historiam momenti, ne vel temere asserta, vel ad arbitrium conficta credantur, paulo accuratius confirmanda forte essent allatis ipsis auctorum locis, quae alibi citantur, nisi periculum foret tanta vel prolixitate, vel etiam repetitione, testimoniorum creandi lectoribus taedii. Satius est igitur his praetermissis inquirere cujus impulsu rescripserit imperator: an Africanae Ecclesiae per legatum Alipium, quod sentit illustrissimus Annalium scriptor ( Ad ann. Christi 419, num. 54 et seq. ); an Bonifacii summi pontificis, quod innuere videtur Prosper (Lib. Cont. Coll. cap. 41); an alterius cujusdam multum in aula per amicos potentis.
Potest disceptatio definiri certa ratione, qua parte pertinet ad legationem Alipii. Nam versabatur ille Carthagine cum aliis duobus provinciae Numidiae legatis, Augustino et Possidio, III kalend. Junii, qua die inchoatum est concilium, Monaxio et Plinta coss. Epistola vero scripta est Ravennae V idus Junii, iisdem coss. Hanc igitur Alipius impetrare non potuit, nisi forte, quod miraculo majus est, decem dierum spatio tantum itineris tantumque negotii confecerit.
Neque vero alius ad imperatorem ex Africa legatus missus est, sive a synodo Africana, quae nulla celebrata est, ab Augusto mense an. 418 ad III kalend. Junias anni consequentis; sive a proconsulari, cui nulla erat in provinciam Byzacenam et Tripolitanam auctoritas; sive ab Aurelio solo, cui facta quidem erat potestas scribendi omnium nomine, sed de rebus in generali concilio statutis; sive ab aliquot conspirantibus simul episcopis in Ecclesiae bonum, cujusmodi abhinc tres fere annos scripserant quinque privatis litteris ad sanctum Innocentium. Legationis enim tam utilis, tantumque effectum consecutae, fuisset procul dubio aliqua mentio apud veteres, cum tamen nulla sit.
Restaret igitur opinari a summo pontifice impulsum fuisse Honorium, quae videtur sententia Prosperi aientis Bonifacium piissimorum imperatorum catholica devotione gavisum, contra inimicos gratiae, non solum apostolicis, sed etiam regiis usum fuisse edictis. Verum haec opinio gravissimam difficultatem patitur: quomodo enim pontifex, cui die 25 Maii vix licebat Romae respirare ab Eulalii schismate, valuisset obtinere ab imperatore edictum quinque post diebus Ravennae dandum?
Quamquam nec discederem a Prospero, si nihil praeterea me retineret. Quidni enim Pontifex, cum intelligeret Pelagianos episcopos non paucos in Italia, immo et Romae consistere, qui et Eulalii urbe ejecti, Antioque, ubi versabatur, Romanae sedi incubantis partes foverent, et pertinacibus Africanis conjurassent in catholicae fidei defensores, et sibi nominatim negotium meditarentur, quippe Eulalii patroni, et ab imperatore retractari causam suam efflagitarent obnixius, quasi per subreptionem judicatum esset: et tandem, ut solent haeretici, omnibus temporum inclinationibus uterentur, intenti in singula momenta; quidni, inquam, cum haec intelligeret Bonifacius, potuit per amicos in aula, pro Dei causa interim laborare, dum per se Romae concitatos ab Eulalio motus comprimeret? In eam, ut dixi, sententiam inclinarem, nisi aliud quiddam longe probabilius occurreret: totum scilicet hoc negotium Augustini, aut etiam Alipii, arcanis cum Valerio comite consiliis, non prudentius quam occultius peractum.
In eam opinionem adducit me primo Augustini Alipiique in omnes modos quibus haeresis tolleretur continua intentio, propter quam Hieronymus (Epist. 202) haeresim Coelestianam ipsis cooperatoribus et auctoribus jugulatam dixit. Deinde Valerii comitis, inter militiae curas, et illustris personae quam gerebat, actusque reipublicae necessarios, flagrans studium adversus haereticos (Aug. lib. II de Nupt. et Concup. cap. 1). Tertio, Christiana trium istorum virorum necessitudo, et crebra per litteras collocutio de fidei sinceritate conservanda (Praefat. lib. I de Nupt. et Concup.). Quarto, Juliani haec querela (Lib. I Oper. Imperf. cap. 9): Laudat etiam potentem hominem, quod nostris petitionibus, qui nihil aliud quam dari tanto negotio judices vociferabamur, ut ea quae subreptionibus acta constabat emendarentur potius quam ponerentur examini, mole suae dignitatis obsisterit, nec disceptationi tempus aut locum permiserit impetrare. Quod utrum ille, ad quem scribitur, tam nequiter fecerit quam testatur ipsa laudatio, ipse viderit. Quinto denique, Augustini ad hanc querelam responsio non admodum diffitentis quod res erat (Ibid.). Absit, inquit, a Christianis potestatibus terrenae reipublicae ut de antiqua catholica fide dubitent, et ob hoc oppugnatoribus ejus locum et tempus examinis praebeant, ac non potius in ea certi atque fundati, talibus, quales vos estis, inimicis ejus disciplinam coercitionis imponant, etc. Quae enim alia coercitio possit aptius intelligi quam qua jubet imperator, interminata depositionis exsiliique poena, ab episcopis non permitti sectae detestabilis homines, in injuriam religionis nova et inusitata meditantes, secretis tractatibus occultare sacrilegium, publica semel auctoritate damnatum (Epist. Honorii ad Aurelium ).
Ad haec accedit violenta illa furentis Juliani expostulatio adversus Augustinum et Alipium (Lib. III Oper. Imp. cap. 35). Cur tantis totam Italiam factionibus commovistis? Cur seditiones Romae conductis populis excitastis? Cur de sumptibus pauperum saginastis per totam fere Africam equorum greges, quos, prosequente Alipio, tribunis et centurionibus destinastis? Cur matronarum oblatis haereditatibus potestates saeculi corrupistis, ut in nos stipula furoris publici arderet? Cur religiosi principis tempora persecutionum impietate maculastis? Tanta enim calumniae tela in utrumque sanctissimum episcopum, velut in auctores persecutionum, ab imperatore intorqueri, ostendunt maledicentissima haec verba (Lib. I Oper. Imp. cap. 41 et 42): Si philosophorum ego senatum advocavero, tu continuo sellularios opifices, omneque in nos vulgus accendes, vociferans cum feminis, cunctisque calonibus et tribunis, quibus octoginta aut amplius equos tota Africa saginatos tuus nuper adduxit Alipius.
Cur autem id rei Augustinus per Valerium molitus sit, causa haec mihi videtur admodum probabilis. Perspiciebat vir sanctus cum suo collega quam difficile foret haeresim tot artibus augescentem, tot episcoporum patrociniis fultam, non dicam exscindere, sed saltem comprimere, ne baccharetur; nisi, conjunctis utriusque potestatis viribus, vel id minimum efficeretur, ut certa subscriptionis nota fideles ab aliis discernentur, lupique ab ovium gregibus repulsi non turbarent intestinis et quasi domesticis motibus Ecclesiae pacem.
His de impulsore imperatoris ad scribendum constitutis, deinceps videndum quis consecutus sit successus. In Africa, ut ante dixi, consecutus videtur par optatis; vix enim quidquam turbarum a Pelagianis postea concitatum est. Sed non perinde contigit in Italia, immo etiam in ipsa Urbe. Coelestius enim, vel Romae latens, vel in proximis diversatus, nihil non agebat ut quotidianis insinuationibus cresceret sua factio (In edicto Constantii ad Volusianum ), majorque fieret accessione partium Eulalii, Volusiano interim praefecto Urbis, Pelagianorum artibus forte corrupto, certe malignis consiliis connivente, nec Christianum Bonifacii studium adjuvante. Unde fuit opus alteram a Constantio, verbis paulo iracundioribus, sanctionem dari, de qua futurum est tertium caput.
Quod si quispiam paulo diligentius inquirat an Aurelius solis duabus provinciis constitutionem imperatoris edixerit, an reliquis etiam tribus; et si duabus solis, quae peculiaris causa fuerit cur ita faceret, dicam aperte quid opiner. Aurelius videtur ad omnes quidem provincias scripsisse, sed per se ad duas tantum, Byzacenam et Arzugitanam, quae Tripolitana, atque etiam Subventana dicta est, quoniam in Byzacena erant Adrumetini qui damnatorum errorum occulta quaedam germina foverent: Tripolitani vero, et infrequentes, per unum scilicet legatum, conveniebant ad concilia, quibus erudirentur, et ex Libyae vicinia Orientaliumque commercio habebant sive insitam sive contractam novandi indolem. Unde et illi, et isti, fuerunt prae caeteris terroris freno retinendi, ne quid adversus communem Africae Ecclesiaeque sententiam auderent.
CONSTITUTIO IV. EPISTOLA SANCTI AURELII CARTHAGINENSIS EPISCOPI AD OMNES EPISCOPOS PER BYZACENAM ET ARZUGITANAM PROVINCIAM CONSTITUTOS. De damnatione Pelagii atque Coelestii haereticorum. Dilectissimis ac desiderabilibus fratribus ac consacerdotibus, DONATIANO primae sedis, JANUARIANO, FELICI, PALATINO, PRIMIANO, CAJANO, et alii CAJANO, JANUARIO, VICTORINO, et caeteris per tractum provinciae Byzacenae et Arzugitanae constitutis, AURELIUS episcopus.
Super Coelestii et Pelagii damnatione, eorumque dogmatis, participem se sancta dilectio vestra in plenario concilio fuisse commeminit, dilectissimi ac desiderabiles fratres. Sed quoniam, pro honore Dei, in cujus manu cor regis est constitutum (Prov. XXI, 1), gloriosissimorum principum Christianorum fidem rectam et catholicam custodientium accessit auctoritas, quam per humilitatem meam universis coepiscopis voluerunt intimari: idcirco honorabilem fraternitatem vestram, missis exemplaribus, instruere festinavi, ne quid mali, in aliqua parte provinciae, ex supradictorum serpentina persuasione, ab universali Ecclesia totius orbis exclusa, fortasse subrepat.
Ob hoc ergo tam necessaria constitutio Christianorum principum charitatem vestram latere non debet, et ad me ab eis datae litterae: quarum simul exemplaribus lectis, quemadmodum subscribere unusquisque vestrum debeat, dilectio vestra cognoscet, sive quorum synodalibus gestis subscriptio jam tenetur, sive qui non potuistis eidem plenario totius Africae interesse concilio, quo cum, in supradictorum haereticorum damnatione, omnium vestrum fuerit integra subscriptio: nihil omnino sit unde ullius, vel dissimulationis, vel negligentiae, vel occultae forsitan pravitatis, aliqua videatur merito remansisse suspicio.
Et alia manu. Opto, fratres, bene vivatis mei memores. Data kal. Augusti, Carthagine, Monaxio et Plinta coss.
CONSTITUTIO V. EPISTOLA CONSTANTII IMPERATORIS, PATRIS VALENTINIANI AUGUSTI III, AD VOLUSIANUM P. U. Imperator CONSTANTIUS, Volusiano P. U.
Quae, cum praeteritae superstitionis, tum recentis plena vanitatis, jamdudum corrigi jusseramus, quotidianis insinuationibus majora fieri nuntiantur: et quoniam discordia animos commovet populorum, ea quae jamdudum jussa erant, praecipimus iterari.
Unde his lectis, eximietas tua omnes qui Dei invident pietati diligenter inquirat, et eos faciat statim e muris Urbis expelli, ita tamen, ut ne intra centesimum quidem lapidem habeant licentiam consistendi. Coelestium quoque magis ac magis ex Urbe pelli mandamus; constat enim, iisdem e medio sublatis, gratiam et concordiam tenere veterem firmitatem.
Sane, deinceps si tale quidpiam fuerit nuntiatum, officium praestantiae tuae capitali sententiae subdendum esse cognosce; non enim patimur impunitum esse praecepta nostra exsecutionis negligentia protelari. Vale, parens charissime atque amantissime.
Et adjecta subscriptio. Impleatur quod jussimus, quia hoc famae tuae expedit.
HISTORIA SANCTIONIS ET EDICTI. Caret sanctio in omnibus editis codicibus nota consulum, mensis, diei, atque etiam loci; neque hactenus licuit ex ullis manuscriptis libris editorum defectum supplere, sed sola conjectura uti.
Verum cum Constantius imperaverit sex tantum menses, ut Philostorgius et Olympiodorus scribunt; obierit Agricola et Eustathio coss. ut ab omnibus traditur; exstinctus sit die 2 Septembris, teste Theophane: necesse est, iis ipsis consulibus sanctionem editam fuisse, id est, ann. 421, et eo quidem tempore quod interfluxit, ab octava die Februarii, qua Constantius auspicatus est imperium, ad secundam Septembris, qua vita excessit. De mense et loco postea, de die divinare non licet.
Scio hanc temporis rationem non placuisse pluribus chronographis, praesertim recentioribus, atque ipsi etiam Baronio, quem chronographus creditus Prosper et Idatius abduxerunt in suam opinionem, de tribus Constantiani imperii annis. Sed Olympiodori et Theophanis historicorum potior est auctoritas, quam vel Prosperi illius, omnia, propter brevitatis studium, confundere soliti, vel Idatii ubique fere corrupti.
Jam vero edendae sanctionis causa fuit, quam ante dicere coepimus. Coelestius nempe, postquam examini se subduxit, tulitque sententiam damnationis, vel apud suos Romae latuerat, quod indicare videtur Augustinus; vel in Urbem redierat, quod opinatur Baronius; vel in proximis substiterat, quod innuit Volusiani edictum. E latebris certe partes Eulalii suasque simul fovebat, continenter velut in specula explorans, si qua ratione posset, aut fidei, aut quietis publicae pacem turbare: habebat enim in Ecclesia Romana faventes clericos, immo et episcopos in Urbe, quorum dux Julianus, eosque suis artibus animabat, ut importunis precibus ab imperatore extorquerent Zosimi vita functi judicium retractari: sive in synodo plenaria, ad quam appellatum ab ipsis fuerat: sive per idoneos judices, qui nihil praejudicati ad causam afferrent, quod a suis damnatoribus factum mentiebantur.
Opportunitas temporis consilium juvabat: nam Bonifacius Zosimi successor vix bene post turbas Eulalii, constitutam sedem tenebat, scissis adhuc in partes clericis. Populus nondum quiescebat satis a nuperis tumultibus. Praefectus Urbis, ut erat ethnicus, facile poterat persuasionibus facundorum hominum induci ad credendum, quaestionis esse, non dogmatis altercationem. Officium praetoris corruptioni obnoxium erat. In aula Occidentis nihil non licebat Placidiae Honorii sorori, feminae utramque sortem expertae, et ut dominandi avidae, ita cereae flecti in quam vellent partem homines servire volentes. Denique, sin minus ista in Occidente, succederent, restabat Oriens, ubi Theodosius nondum Pulcheriae sororis excusserat jugum, et illa virgo, pia quidem, sed imperii amans, poterat illudi specie, cum pietatis, quae praeferebatur a Pelagianis, tum querelae de Occidentis imperio, cui aut invidebat femineo affectu propter Placidiam aemulam, aut repugnare amabat, ne Honorio servire videretur.
Id subodoratus Bonifacius, quamquam res Pelagianorum tam occulte agebantur, ut ne ipsas quidem epistolas, quibus Coelestius Julianusque suos erudiebant ad seditionem, potuerit pontifex, nisi vigilantissima clericorum diligentia nancisci: id, inquam, subodoratus, apud Constantium egit, ut juberet Volusianum fungi munere, pristinasque sanctiones exsequi adversus divinae fidei, et quietis publicae turbatores. Egit vero apud Constantium potius, quam apud Honorium, licet ambo simul regnarent; partim quod eum sibi antea studiosum sensisset in negotio Eulalii, cum acriter Symmachum, necdum Caesar, impelleret in bonarum partium obsequium; partim quia propensum erat sperare, ab Augusto recens renuntiato facile obtinendum decretum in eos, qui Dei inviderent pietati, quo imperii auspicia consecraret Deo (Aug. lib. I ad Bonif. cap. 1).
Potest igitur haec videri causa non improbabilis, cur sanctio edita sit. Hac vero vix ullam reperias in toto codice imperiosiorem, si licet ita loqui; sive id fecerit Constantii indoles, qualem, et Olympiodorus de facie depingit, et litterae ad Symmachum ostendunt; sive potius eo moverit causae justitia, ut ne pax constituta magnis Constantii conatibus, ab inquietis Dei imperiique hostibus labefactaretur.
CONSTITUTIO VI. EDICTUM PROPOSITUM A VOLUSIANO PRAEFECTO URBIS VOLUSIANUS praefectus Urbis edixit.
Hactenus Coelestium divinae fidei, et quietis publicae turbatorem, judiciis, amica reis secreta subduxerunt. Jam leges et jam edicta persequentur absentem: cui, quod primum est, aeternae urbis negatur habitatio, ut si vel in proximis fuerit diversatus, debitum non evadat exitium, pro merito temeritatis atque ausus sui.
Cunctos etiam hujus edicti cautione praemonemus, ne quis iniquus noxio latebram putet esse praebendam; ne, cum hujusmodi sit posita poena, supplicium ac stylum necesse sit proscriptionis incurrere, quisquis legibus divinis humanisque reum apud se putaverit occultandum.
CONSTITUTIO VII. VALENTINIANI III AD AMACIUM PP. GALLIARUM, De conveniendis per Patroclum Arelatensem episcopis quibusdam Pelagianis. Impp. THEODOSIUS, et VALENTINIANUS CAESAR Amacio V. inl. PP. Galliarum.
Privilegia Ecclesiarum, vel clericorum omnium, quae saeculo nostro tyrannus inviderat, prona devotione revocamus: scilicet ut quidquid a divis principibus constitutum est, vel quae singuli quique antistites impetrarunt, jugi solidata aeternitate serventur, nec cujusquam audeat titillare praesumptio. In quo nos nobis magis praestitum ire confitemur. Clericos etiam, quos indiscretim ad saeculares judices debere deduci infaustus praesumptor edixerat, episcopali audientiae reservamus; his manentibus, quae circa eos sanxit antiquitas: fas enim non est ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio. Illustris itaque auctoritas tua, omni aevo mansura quae jussimus, in provinciarum missa notitiam, praecipiet, etiam sub poena sacrilegii, custodiri, specialiter id illustribus comprehensura praeceptis, ut in omnibus circa ecclesiastica privilegia veterum principum statuta serventur.
Diversos vero episcopos nefarium Pelagiani et Coelestiani dogmatis errorem sequentes, per Patroclum sacrosanctae legis antistitem, praecipimus conveniri: quos quia confidimus emendari, nisi intra viginti dies ex conventionis tempore, intra quos deliberandi tribuimus facultatem, errata correxerint, seseque catholicae fidei reddiderint, Gallicanis regionibus expelli, atque in eorum loco sacerdotium fidelius subrogari, quatenus praesentis erroris macula de populorum animis tergeatur, et futurae bonum disciplinae justioris instituatur.
Sane quia religiosos populos nullis decet superstitionibus depravari (Cod. Theod. de haer. cap. 64), Manichaeos, omnesque haereticos, vel schismaticos, sive mathematicos, omnemque sectam catholicis inimicam ab ipso aspectu urbium diversarum exterminari debere praecipimus, ut nec praesentiae quidem criminosorum contagione foedentur. Judaeis quoque vel paganis causas agendi, vel militandi licentiam denegamus, quibus Christianae legis nolumus servire personas, ne occasione dominii sectam venerandae religionis immutent. Omnes igitur personas erroris infausti jubemus excludi, nisi his emendatio matura subvenerit. Data VII id. Jul. Aquileiae, coss. Theodosio Augusto XI et Valentiniano Caesare.
HISTORIA CONSTITUTIONIS. Nemo veterum, quod sciam, scriptum reliquit, quae causa dederit occasionem sanciendae constitutionis: immo ne ipsius quidem ullus meminit, saltem qua parte spectat Pelagianos; sed hanc primus ex codice Ecclesiae Lugdunensis edidit P. Sirmondus.
Dixi, qua parte Pelagianos spectat; tres enim partes complectitur, quarum prima postremaque jamdudum relata fuerat in Codicem Theodosianum, illa leg. 47 de episcopis, ista leg. 68 de haereticis.
Id conjici non improbabiliter potest de parte media. Episcopi de quibus agitur suas in Galliis, vel certe in ditione praefecti P. Galliarum, sedes habebant; jubet enim ipsos imperator Gallicanis regionibus expelli, atque in eorum loco sacerdotium fidelius subrogari. Quin et ipsos credibile est episcopatum gessisse in septem provinciis in quas Patroclus primatum tenebat, praecipit siquidem Valentinianus per Patroclum sacrosanctae legis antistitem conveniri. Cur autem conveniendi forent, cogendique ad errata corrigenda, seseque ad catholicam fidem reddendos, causa fuit quod nefarium Coelestiani et Pelagiani dogmatis errorem sequerentur.
Illud ipsum dogma paucis ante annis in iisdem provinciis secutus fuerat Leporius monachus, praesumens de puritate vitae, quam arbitrio tantum et conatu proprio, non Dei se adjutorio obtinuisse crediderat, ut tradit Gennadius (Lib. de Script. Eccl. cap. 59). Neque vero solus ille ex Pelagii institutione, aut potius pravitate, in absurdos errores lapsus est, sed fuit haereseos apud Gallias assertor, aut inter primos, aut inter maximos, ut ait Cassianus (Lib. I de Incarn. cap. 3 et 4). Dicebant vero qui cum ipso sentiebant, solitarium hominem Jesum Christum sine ulla peccati contagione vixisse; eoque progressi sunt, ut assererent homines, si velint, sine peccato esse posse; consequens enim existimabant ut si homo solitarius Jesus Christus sine peccato fuisset, omnes quoque homines sine Dei adjutorio esse possint quidquid ille homo solitarius sine consortio Dei esse potuisset; ac si nullam facerent inter omnem hominem ac Dominum nostrum Jesum Christum esse distantiam, cum idem utique homo nisu atque industria sua mereri possit quod Christus studio ac labore meruisset, etc.
Admonitus est a Cassiano Leporius, immo jussus a Proculo Massiliensi, ut errorem damnaret. Sed neque monentem audire voluit, neque jubenti parere: quamobrem ejectus ex Ecclesia fugit in Africam, ubi, ab Augustino correctus, libellum emendationis ad Gallicanos episcopos misit, Africanorum Patrum subscriptionibus et litteris approbatum.
Libello accepto, commotiones animorum exstitisse in Galliis non incredibile est, indeque ortam necessitatem auctoritate imperatoria tumultuantes coercendi. Immo nec absurdum est sentire Augustinum simul et ad Gallos scripsisse, et per suos in aula egisse, ut coactis ad subscribendum damnationi haereticorum episcopis, perinde componerentur omnia in Galliis atque in Africa; ut quas inter regiones tanta erat societas opinionum, deportatis cum mercibus etiam erroribus, intercederet quoque non fidei tantum, sed et remedii adversus errores communio.
Conjecturam hanc juvaret forte, si suis e tenebris prodiret in optatam lucem concilium illud magnum Gallicanum, a quo in Britanniam Germanus cum Lupo ad exstirpandam haeresim Pelagianam missus est. Dicunt enim qui nonnihil affirmant se inaudisse, in eo et haberi commonitorium legatis datum, et fieri mentionem octo canonum quos vulgus Milevitanos vocat, quasi formulae ab iis subscribendae qui errata correxisse seseque catholicae fidei reddidisse videri vellent.
Verum conveniendus nunc paucis Gothofredus, qui in paratitlo de haereticis memorabile quiddam sibi videri ait, per Gallias nullam haeresim toto sex voluminum immenso Codice Theodosiano memorari: additque Galliam, teste Hieronymo, ad hoc aevi, nulla monstra aluisse. Sed, nisi Sirmondianam appendicem voluisset rejicere, poterat, salvo Hieronymi testimonio, factam in Codice, qui ad annum usque 438 producitur, memoriam haereticorum in Gallia reperire ad annum 425.
Cur autem appendicem Sirmondi rejecerit, cum neque Lugdunensi Aniciensique codici fidem abrogare tentaverit; neque, si maxime tentasset, potuisset tamen, cum Divionensis alter codex auctoritatem aliis adjungat; aliam certe causam non video, praeter indolem atque praejudicium professae sectae, impatienter ferentis, quae ad ecclesiasticarum personarum immunitatem faciunt. Quam ob causam ad l. 47 de episc. ea profudit in Valentinianum et Augustam matrem, aliosque immeritos, quae, ut ab heterodoxo exspectari queant, sane tamen non decent juris, id est, aequi bonique interpretem.
Non exstat, quod sciam, edictum Amacii PP. Arelate propositum, nisi forte latet in archivo Ecclesiae Arelatensis, ex quo sunt erutae quaedam, et ad cardinalem Baronium missae, Zosimi litterae de privilegiis Ecclesiae Arelatensis, etc. Hae Annalibus insertae sunt, magno chronologiae bono.
CONSTITUTIONES THEODOSII JUNIORIS ADVERSUS PELAGIANOS. Hucusque tractatum est de constitutionibus quas in causa Pelagiana condiderunt Occidentis imperatores, Honorius, Constantius et Valentinianus: videndum est deinceps de sanctionibus duabus ab Orientis imperatore Theodosio editis; sed illarum nihil superest, praeter memoriam, eamque satis obscuram.
Meminit primae sanctus Coelestinus Nestorio scribens in haec verba (I p. conc. Ephes. cap. 18). Aliquantis diebus vitae nostrae, post nefandum et saepe damnatum dogma Pelagii atque Coelestii, catholica fides quietem habuit, quando eos cum suae disputationis sequacibus telo unitae sententiae Occidens Oriensque percussit. Denique sanctae recordationis Atticus catholicae magister fidei, et vere beato Joanni etiam ad ista successor, eos ita persecutus est, pro rege communi, ut his ne standi quidem copia illic praestaretur. Neque enim episcopi expelli potuissent urbe regia, nisi statutis ecclesiasticis synodisque auctoritas imperialis vim addidisset. Ea vero tempestate synodum ab Attico habitam fuisse ostendimus in dissertatione de synodis.
Secundae mentio paulo expressior est apud Mercatorem ( In tit. Commonit. ), qui postquam scripsisset se suum Commonitorium de nomine Coelestii, non tantum Ecclesiae Constantinopolitanae, sed etiam plurimis religiosissimis viris, ipsique principi Theodosio obtulisse: Per hoc, inquit, Commonitorium cognito funestissimo errore, imperiali praecepto tam Julianus defensor et sequax ejus, cum caeteris sociis et participibus suis, quam postea idem Coelestius, de Constantinopolitana urbe detrusi sunt.
Utriusque historia peti debet, partim ex dissertatione de synodis, partim ex notis ad titulum Mariani Commonitorii; prior enim, post synodum secundam ab Attico in urbe regia super ea re coactam, data est; posteriori occasionem fecit Commonitorium Mercatoris.
Utramque Constantinopoli datam ex eo certum est, quod tempore tum synodi ab Attico collectae, tum oblati a Mercatore Commonitorii, id est, ann. 424, aut 425 et 429, legum chronologia Theodosium demonstrat versatum fuisse Constantinopoli. Nam consulatu Victoris, quo consignatur annus 424, datae sunt Constantinopoli lex 3 de vestibus oloveris, lex 7 de inoff. test., lex 4 de spect., lex 1 cod. de off. quaest., lex 5 de conl. donat., lex 15 de metallis, lex 33 de annona et trib. Datae sunt, Dionysio et Florentio coss., id est, ann. 429, lex ult. cod. de precib. et lex ult. de Judaeis.
Ad quos singulae missae sint, conjectura possumus assequi; cum enim Theodosius junior omnia sua decreta de rebus religiosis defendendis, et coercendis religionis hostibus, nulli alteri solitus sit quam praefecto P. dirigere, ut constat ex lege 18 de Jud., lege 48 et 49 de haeret., lege 21 de Jud., lege 6 et 7 Ne sanct. bapt. iteret., lege ult. de incest. nupt., lege 22 de Jud., lege 57 de haer., lege 42 de episc., lege 4 Ne christiana mancip., lege 25 de Jud., lege 59 de haer., lege 26 de Jud., lege 5 Ne christ. mancip., lege 22 de pag., lege 27 de Jud., lege 23 et 24 de pag., lege 60 de haer., lege ult. de pag., lege unic. Nemini lic. sig. salvato, lege 65 de haer., lege 4, 5 et 6 de his qui ad Eccl., lege unic. de bon. cler. et monach., lege 21 de episcopis; cumque praefecturam Orientis gesserit Asclepiodotus ann. 424, Florentius ann. 429, ut demonstrant leges ad ipsos missae, par est credere ad eosdem scriptas constitutiones de quibus agitur.
Dixi omnia decreta de rebus religiosis, etc., nec tamen ignoro quin lex ultima de Judaeis sit ad Joannem comitem S. L., et lex ultima de haereticis ad Leontium P. U., ut vulgo legitur in Codice Theodosiano. Sed cum prior pertineat tantum ad colligendum aurum coronarium, non item ad rem ullam religiosam; cumque in legem posteriorem manifestus error, in vulgatis editionibus Codicis, irrepserit, hoc enim anno Leontius procul dubio praefectura praetorii fungebatur, nullum ex alterutra lege praejudicium dicto fieri potest.
Ex hac autem animadversione colligo, suas etiam forum civile, quemadmodum et ecclesiasticum, habuisse tunc temporis causas quasdam religionis majores, quae ad supremum, post imperatorem, judicium seu tribunal deferrentur; nam praefecti P. summa fuit post imperatorem auctoritas.
Mensis et dies penitus latent, nisi quod posterior ad finem anni 429, prior ad initium anni 425, attinere videtur; data est enim illa post oblatum imperatori Commonitorium, id est, inclinante anno 429, ista vero antecessit aliquot mensibus obitum Attici, qui contigit die 10 Octobris ann. 425, quemadmodum in dissertatione de synodis confectum est ( Vide notat. ad titulum Commonit. ).
Neurius pars ulla in codicem Justinianaeum relata est, partim quia utraque temporaria Triboniano visa est; partim quod Justiniani temporibus vix ullae reliquiae Coelestiani erroris in Oriente superessent; vel si quae manerent, inter haereses noxias, tum sectatorum paucitate, tum maxime Orientalium multorum opinione contemnerentur. Opinione, inquam, multorum Orientalium, nec enim alte mentibus omnium insederat fides catholica peccati originalis: immo fuerunt, qui ejusmodi assertionem aliquid habere Origeniani veneni putarent, propter inscitiam qua non satis traductionem peccati a commissione distinguere noverant, neminemque credebant dici posse reum nasci, nisi cujus animus sua voluntate prius peccasset quam laberetur in corpus.
Certe Photius eo loci ubi reprehendit Theodori Mopsuesteni responsiones ad argumenta defendentium peccatum originale, non procul recedit a Theodori ipsius opinione: siquidem alias tradit esse rationes dissolvendi argumentum a baptismo infantium pro peccato originali petitum, quam quibus Theodorus usus esset. Sic enim loquitur: Sed fortasse ne ipse quidem volens huc deductus est, tantumque, ut dubios sic quaerentium nodos dissolvat: Quare pueri sanctissimis mysteriis communicant? Cur baptismate digni judicantur, nisi quia et ipsi peccatis abundant, insito jam in naturam ipsam peccato, in peccatorum enim haec remissionem conferuntur? Verum oportebat et illam dubitationem, multas alioqui habentem dissolvendi vias, alio modo dissolvere, absurdisque illis quae ad ipsius peccatorum remissionem consequuntur consideratis, nihil ejusmodi prodigiose confingere, etc.
DISSERTATIO IV. DE SUBSCRIPTIONIBUS EXACTIS IN CAUSA PELAGIANORUM. In haec verba Marii Mercatoris: Julianus et reliqui complices subscribere detrectantes, non solum imperialibus legibus, sed et sacerdotalibus statutis, depositi atque exauctorati, et omni Italia deturbati sunt. (Commonit. cap. 3.) Hactenus supremas potestates duas, ecclesiasticam et imperatoriam, conjunctas vidimus in excidium unius erroris, illam in synodis, istam in sanctionibus Ecclesiae judicium secutis: oportet deinceps ostendere quis fuerit communis ille conatus, communisque modus adhibitus, ad praestandum efficaciter quod prudenter in Ecclesia et in aula deliberatum fuerat. Nullus vero fuit alius, si Mercatori credimus, cui Augustinus Possidiusque ac Prosper astipulantur, quam quod imperata est subscriptio facienda decretis Ecclesiae Pelagium Coelestiumque et reliquos ejusdem impietatis defensores damnantis. De subscriptione hujuscemodi in causa Pelagianorum exacta futura est quarta haec dissertatio, qua illustrari postulant non allata solum Mercatoris verba ex Commonitorio, sed alia passim in libro Subnotationum obvia.
CAPUT PRIMUM. Quae causa et ratio dissertationis de subscriptionibus exactis in causa Pelagianorum. Nulla fuit haeresis, quod jam dictum plus semel, aut pertinacior quam Pelagiana, aut quae obstinatius et artificiosius restiterit adversus Ecclesiae decreta atque imperatorum sanctiones. Videri potuit cognata morbis qui remediis augentur; vel graminum similis, quae excisa sobolescunt, et exusta suis cineribus seruntur.
Pertractus fuerat Coelestius ad episcopale judicium Aurelii Carthaginensis, in eoque communione privatus, donec errores suos damnaret; sed haereticus apprime eruditus fori artibus, sententiam episcopi, obtenta sedis apostolicae appellatione, quam prosequi non habebat in animo, declinavit, interimque latius disseminavit haeresim, profugiens ipse quidem in Asiam, sed per suos Carthagine relictos, Africam, obnitente licet Augustino, vix non pervertens.
Pelagius Diospolim vocatus ad episcoporum concilium, venit certus fallendi Patres, quibuscumque posset dolis; ideoque damnavit omnia, quae objiciebantur, metuens alioquin damnationis ( Aug. lib. de Grat. Christi ). Cumque verbis ambiguis caput suum anathemati subduxisset, sub ementita specie catholici, securius postea perniciosiusque docuisset, nisi Theodotus in Oriente, coacta synodo, Augustinus ex Occidente, missis libris obstitisset.
Uterque a sede apostolica, cui praeerat Innocentius I, duobus Africae conciliis referentibus, damnatus erat (Aug. serm. 2 de verbis Apostoli, etc.); rescripta venerant Roma in Africam; causaque finita erat, si jure ageretur: non est tamen finitus error, sed compressus tantum; et ita quidem leviter, ut postquam latuit tantisper, quasi ad reficiendas vires, tanto pluribus, dum obscure serpit, probatus sit, quanto audacius auctores ipsius jurarent se solo inimicorum odio potentiaque opprimi.
Cum ambo rursus, post obitum Innocentii, mendacibus libellis pene obtinuissent a Zosimo ut sua causa retractaretur, immo ut catholici, rejecto in adversarios crimine, dicerentur: Patres Africani retulerunt iterum ad summum pontificem de re tota; et ille certior factus, homines cum suis erroribus toto orbe proscripsit (Aug. lib. II ad Bonifacium, etc).
Potuit tunc videri penitus prostrata haeresis, sed inde tamen altius extulit caput; adeo ut quae in hunc usque diem per duos homines, certe perobscuros, mussitabat, ausa sit octodecim episcoporum ore loqui in Italia, omnesque catholicos infando nomine Manichaeos liberius appellare, fideique defensores laxatae morum licentiae reos facere.
Quaesitum est remedium par tanto malo, nec aliud ab Augustino, aliisque zelo Dei ardentibus in veniri potuit, quam si exigeretur ab omnibus, non episcopis tantum et presbyteris, sed etiam minoribus clericis, immo et laicis, quorum fides in suspicionem venisset, ut plane aperteque subscriberent factae ab Ecclesia damnationi haeresis, auctorumque simul qui hanc in vulgus sparsissent; sic enim visum est occurri posse malignis artibus hominum, qui modo verbis ambiguis sua dogmata dissimulabant, modo dogmatum auctores per solam subreptionem damnatos esse jactabant (Nestor. epist. 2 ad S. Coelestin.).
Tunc primum, opinor, contigit, ut conjuncta Ecclesiae imperatorumque auctoritate, mandaretur omnibus cujuscumque ordinis fidelibus, ut definitioni sedis apostolicae, sic tamquam communi Ecclesiae doctrinae, certaeque fidei regulae, et, ut loquitur putatus Prosper ( In append. epist. Coelestini ad episc. Gall. ), AUCTORITATI REGULARI subscriberent; eaque ratione suam ita probarent fidem, ut legitimi Ecclesiae filii a supposititiis latere volentibus in turba, id est, filii lucis a filiis tenebrarum discernerentur.
Totum hoc negotium peractum est quinto saeculo, quo nullum fuit doctius, nullum disciplinae ecclesiasticae observantius, ideoque in illud ego existimavi diligentiore cura inquirendum; non tantum ut illustrarentur verba Mercatoris, quae adduxi; sed etiam ut, patefactis iis quae tunc gesta sunt a viris omnium qui umquam fuere sanctissimis juxta et rerum ecclesiasticarum peritissimis, obstruatur os loquentium iniqua, et nostram in eo aetatem accusantium, in quo majorum leges et exempla sectatur.
Idoneus autem, meo quidem judicio, futurus est inquirendi modus, si secundo deinceps capite explicetur quid nomine subscriptionis in hac re intelligatur, quae ipsius causae, quae utilitas, etc.; tertio, quae tanta hujus remedii necessitas adversus haeresim Pelagianam; quarto quorum damnationi subscribi mandatum sit, an dogmatum tantum, an etiam auctorum; quinto, an homines illi, quorum damnatio subscribebatur, faterentur se ea sentire quae objiciebantur; sexto, quae fuerit, et a quo praescripta formula fidei subscribenda; septimo, qua auctoritate lex subscribendi lata sit, an sola sacerdotali, an imperiali quoque; octavo, quibus imperata sit subscriptio, an solis episcopis, an aliis etiam de clero, immo et de plebe, et quae poena subscribere abnuentibus statuta; nono, quid recusantes causarentur, et quam in partem accepta sit recusantum exceptio; decimo, quibus aliis artibus usi sint ad tergiversandum, et quid ad tergiversandi causas respondi datum a Patribus; undecimo, quomodo actum deinceps cum pertinacibus, et qua indulgentia resipiscentes ab Ecclesia excepti sint.
Porro autem post inquisitionem factam, referendum putavi, non quid ego argumentatione confecerim ex dictis Patrum, sed quid suis ipsi verbis sint locuti; sic enim mihi visa est legentium sententia tanto verior liberiorque futura, quanto minus praejudicii allatum fuerit.
Verum ea ratio me coegit, non tantum prolixiora saepe testimonia adducere, sed etiam aliquando eadem repetere diversis capitibus: quod utrumque videri forte cuipiam fastidioso possit otiosum atque superfluum. Sed sine prolixitate ista latuisset omnino mens auctorum: et ea est, tum rerum quae tractantur, tum testimoniorum conditio, ut neque illae conjungi potuerint sine confusionis vitio, neque istorum partes disjungi debuerint sine dispendio claritatis.
CAPUT II. Quid nomine subscriptionis intelligatur, quae ipsius causae, quae virtutes atque utilitates. Subscriptionis nomine intelligitur cautio, vel, ut ait sanctus Leo, satisfactio scripto data, qua quis, secundum praescriptam formulam, aperta sinceraque professione testetur Ecclesiae se judicium super aliqua re, ut decet filium unitatis amantem, obedienter recipere et fideliter amplecti.
Ex hac notione colligere est subscriptionis exigendae finem, quem ostendisse videtur Apostolus, cum scriberet ad Corinthios contentionum paulo amantiores, nimirum, ut omnes unius matris filii id ipsum dicant, nec sint schismata in domo pacis, sed singuli potius perfecti sint, in eodem sensu, et in eadem sententia (I Cor. I, 11). Cum enim nihil sit optabilius Ecclesiae quam pax domestica; nec pax illa sit aliud quam consensio voluntatum; nec voluntates consentire soleant ubi mentes dissentiunt; id maxime contendit Ecclesia, ut omnes sui filii id ipsum sapiant, Deusque pacis atque dilectionis inter eos habitet (Ibid.). Illa igitur, quoties dissentiendi causas, sic tamquam zizania, serit inimicus Christi, vocat continuo omnes filios ad sibi, atque adeo inter se, consentiendum; renuentes cogit, suspectam suam aut fidem aut obedientiam testimonio publico approbare, ut vel ipsi arguantur suo chirographo, si postea velint contradicere; vel si chirographum praebere noluerint, discernantur, et tamquam divinae fidei pacisque publicae turbatores vitentur.
Colligere quoque est quae debeat esse subscribendi forma: ea nempe quam non suo quisque arbitrio sibi fingat, sed quam Ecclesia praescribat. Ipsius enim est praescribere formam qua fides probetur, cujus interest probari fidem prout oportet. Et vero, cum subscriptio nihil aliud sit quam modus quidam praestandae erga superiorem, sive satisfactionis, sive obedientiae, sive submissionis atque consensionis, absurdum est inferiorem ad arbitrium suum, vel satisfacere, vel obedire superiori; absurdum quoque filium sibi facere legem submittendi sese matri, eique consentiendi.
Jam vero subscriptionis materia, etsi est per se definitio dogmatum, est tamen aliquando quaelibet alia judicantis Ecclesiae sententia. Nam licet fides sit vinculum illud quasi οὐσιῶδες, quo Ecclesiae filii colligantur in unum corpus, hujusce tamen corporis pax, quae fraterna charitate continetur, perturbatur facile, quoties vel non omnes conveniunt in unam cum capite sententiam, vel non inter se concordant. Ut enim contentiones numquam sine animorum commotionibus existunt, ita semper ex magnis animorum commotionibus schismata oriuntur.
Ex his porro liquido patet qui possint ab Ecclesia subscribendi praecepto cogi: omnes nimirum qui filiorum hujusce matris nomine censentur, si quando ipsorum dissensio qualecumque scandalum pariat. Omnes dico, cujuscumque sint ordinis atque conditionis. Aestimare vero quae idonea sit, sive ex eventu, sive ex metu scandali, parta causa utendi hoc praecepto, ad solam Ecclesiam pertinet; quae, prout a Spiritu sancto edocta fuit, aliter aliis temporibus hac sibi a Deo concessa potestate usa est, pluresque modo, modo pauciores fidelium ordines ad subscribendum obstrinxit.
Patet quoque, non Ecclesiae tantum decretis, sed etiam imperialibus edictis, eos quorum interest sententiam esse perspectam cogi posse ad subscribendum praescriptae formulae. Nam cum pauci amore justitiae ducantur, plures timore poenae, cumque inter poenas duum generum, spirituales minus terreant obstinatos quam corporales, non tantum adhibendae sunt Ecclesiae definitiones quae justis dirigendis sufficiant, sed etiam intentandae poenae utriusque generis quae improbis absterrendis pares sint.
Eget autem subscriptio tribus virtutibus: claritate, sinceritate et plenitudine, ut expetitum finem consequatur. Unde sanctus Leo ad Nicetam de Pelagianis scribens (Epist. 86): Damnent, inquit, apertis professionibus sui superbi erroris auctores, et quidquid in doctrina eorum universalis Ecclesia exhorruit, detestentur, omniaque decreta synodalia, quae ad excisionem hujus haereseos apostolicae sedis confirmavit auctoritas, amplecti se, et in omnibus approbare, plenis et apertis ac propria manu subscriptis protestationibus eloquantur; nihil in verbis eorum obscurum, nihil inveniatur ambiguum, etc.
Denique experientia docuit non utile tantum fuisse atque opportunum hoc remedium, sed etiam necessarium aliquando, et tunc maxime, cum exstirpanda fuit pertinax quaedam haeresis, quae fraude magis obreperet quam manifesta audacia grassaretur.
Solet autem ita obrepere, cum impia dogmata occulte tradunt homines, specie quidem pii, sed qui, verbis ad fallendum compositis, aliud palam, aliud in recessu eloquantur; cum, traductis apud ineruditos sub haereticorum nomine catholicis, veritas personarum invidia laborat; cum erroris defensores apertam non faciunt ab Ecclesia discessionem, sed latere student permixti fidelibus, ut certius noceant; cum homines illi, si fuerint ejecti Ecclesia, maligna hypocrisi, poenitentiam, pro temporibus et locis, mentiuntur, et per insidiosas vocum ambages conantur imponere ipsismet pastoribus, etc.
Tunc enim oportet et impia dogmata cum suis auctoribus in publicum proferre, ut dignoscantur; et veritatis catholicae defensores a calumnia vindicare, ut pro fide pugnent efficacius; et ejicere ex ovili lupos, ne perdant oves; et mendaces suo chirographo tenere, ut vel corrigantur, sublata spe mentiendi, vel suo testimonio convincantur, si redeant ad errorem.
Constans vero Ecclesiae usus probat ea quae diximus vix ac ne vix quidem praestari posse, nisi homines hujusmodi, ut loquitur sanctus Leo ( Epist. mox citata), quae ad excisionem haeresis apostolicae sedis confirmavit auctoritas, amplecti se, et in omnibus approbare, plenis et apertis ac propria manu subscriptis protestationibus eloquantur.
CAPUT III. Quanta fuerit necessitas exigendi subscriptiones in causa Pelagianorum. Necessitas igitur adhibendi ad exstirpandas haereses subscriptionum remedii, orta est aliquando ex nimia haereticorum pertinacia, qua nimirum fiebat ut communibus remediis malum non modo non cederet, sed majus evaderet. Fuit vero Pelagiana haeresis prae caeteris eo usque pertinax ut vix umquam cesserit utriusque potestatis viribus etiam conjunctis.
Tantae pertinaciae Patres non aliunde causas repetendas putarunt, quam ex modo quo vel crevit, vel se adversus Ecclesiae damnationes defendit. Crevit, inquam, partim suis quasi propriis augmentis, partim rei catholicae detrimentis: nam et artes adhibuit, quibus invalesceret ipsa per se, et iniquam in catholicos doctores struxit calumniam, qua veritatem aliena invidia oneraret. Jam vero duobus se modis, maligne quidem, sed efficaciter, adversus Ecclesiae damnationem tutata est: nam Pelagiani discessionem sponte numquam fecerunt, sed permixti fidelibus latere conati sunt. Si autem aliquando deprehensi sint, domoque pacis tamquam perturbatores ejecti, tunc poenitentiam ementiti, subrependo ad communionem redierunt: atque ita quatuor omnino causas pertinacia tanta habuisse merito videtur, artes scilicet spargendi sese, calumniandi catholicis, retinendae in speciem communionis, et simulandae poenitentiae.
Has autem causas operae pretium est explicare simul et comprobare singulas verbis ipsis Patrum quinti saeculi. Nec enim alii videntur adducendi, nisi forte unus aut alter, sed ex occasione tantum, et qui de quinti saeculi hominibus aliquid retulerit: qui vero adducentur, non aliter quam suis verbis testimonium dicere sinentur, ut tota haec dissertatio sit potius quaestio facti quam rationum contentiosa agitatio.
§ I. Prima causa cur tam pertinax fuerit haeresis Pelagiana, ars spargendi se atque dilatandi. Numquam haeresis altiores agit radices, obstinatiusque haeret mentibus, et latius serpit in populos, quam cum occulte traditur, verbis ambiguis, per pios in speciem homines, disertis sermonibus, missis in provincias ad fidos epistolis, cumque nomine episcoporum plurium, potentum gratia, feminarum artibus, praesertim nobilium, eleemosynarum largitione spargitur. Habet enim tunc ab occulta traditione ut lateat dum occulte serpit, a pietate et fama auctorum ut animis ineruditis potentius illudat, a sermonis elegantia et novitate doctrinae ut illecebrosius placeat, ab episcoporum nomine et potentum gratia ut religiosis reverentiam, meticulosis terrorem incutiat, a feminarum artibus ut blandiendo irrepat, ab eleemosynarum largitionibus ut accipientum animos pene justa servitute sibi mancipet; istis vero artibus natura nihil potentius fecit ad homines fallendos illiciendosque, nihil tenacius ad vinciendos et retinendos sub spontaneo quodam ineluctabilis servitutis jugo: mirum igitur videri non debet si Pelagiana haeresis tam pertinaciter obstinata fuerit, siquidem modorum novem nullum non adhibuit, tanto perniciosius in rem Ecclesiae, quanto efficacius in suam.
Nam OCCULTE PRIMUM TRADITA EST. Hieronymus (Praefat. lib. IV in Jeremiam): Haeresis coepit reviviscere, et non solum in Occidentis, sed etiam in Orientis partibus sibilare, et in quibusdam insulis, praecipueque Siciliae et Rhodi, maculare plerosque, et crescere per dies singulos, dum secreto docent, et publice negant, etc.
Marius Mercator (Praefat. lib. Subnotationum): Quaestio contra catholicam fidem, apud nonnullos Syrorum et praecipue in Cilicia a Theodoro quondam episcopo oppidi Mopsuesteni jam dudum mota, nunc usque penes paucos eorum admodum occulte traditur, nec ea palam profertur, etc.
Augustinus (Epist. 194, ad Sixtum): Occultius penetrant domos, et quod in aperto clamare metuunt, in secreto seminare non quiescunt. Et alio in loco (Epist. 89, ad Hilarium): Fuerunt apud nos qui ubicumque poterant haec sui erroris nova semina spargerent . . . sed jam occulte mussitant . . . . plures sunt quam sperare possumus; et ubi non redarguuntur, etiam alios ad suam sectam seducunt, et sic crebrescunt, ut nesciam quo sint erupturi.
Eo certe pertinent, quae habet Vincentius Lirinensis ( In Commonitorio): Quid promittentes exciderunt, nisi novam nescio quam ignoratamque doctrinam? Audias etenim quosdam ipsorum dicere: Venite, o insipientes, et miseri, qui vulgo catholici vocitamini, et discite fidem veram, quam praeter nos nullus intelligit, quae multis ante saeculis latuit, nuper vero revelata et ostensa est; sed discite furtim atque secretim, delectabit enim vos. Et item cum didiceritis, latenter docete, ne mundus audiat, ne Ecclesia sciat; paucis namque concessum est tanti mysterii capere secretum, etc.
VERBIS AMBIGUIS. Quae nempe varios in sensus pro tempore et loco commutabilia forent, et in utramque partem versanda. Hieronymus ( Epist. ad Ctesiphontem de Pelagianis): Nosti quid intrinsecus discipulos tuos doceas, aliud ore commemorans, et aliud celans conscientia, nobisque alienis et indoctis loqueris per parabolas; tuis autem mysteria confiteris, et hoc juxta Scripturam te facere jactas, quia dictum est: Turbis Jesus in parabolis loquebatur (Matth. XXIV, 34); et ad discipulos in domo dicit: Vobis datum est scire mysteria regni coelorum, illis autem non est datum (Ibid. XIII, 11). Et postea: Eunomiani, Ariani, Macedoniani, nominibus separati, impietate concordes, nullum nobis laborem faciunt; loquuntur enim QUOD SENTIUNT. Sola haec haeresis est, quae publice erubescit loqui quod secreto docere non metuit; magistrorum silentia profert rabies discipulorum, etc. Ideo crevit vestra haeresis, et decepistis plurimos, maximeque eos qui adhaerent mulieribus, et sciunt se peccare non posse, quia semper docetis, et semper negatis.
Augustinus (Lib. I adversus Julian. cap. 5): Quid enim vobis prodest quod nescio quas ansas atque uncos arte nescio cujus perplexitatis innectitis, ne simplicia pateant et clara luceant? His nebulis illud judicium Diospolitanum se putat illusisse Pelagius, vosque ad hoc nefas toto capite annuitis, et tot ab illo episcopos irrisos esse ridetis.
Sanctus Innocentius (Epist. decretal. ad Patres Carthag. concilii): Omnibus, quod prosit, una decernendum esse ducitis, ut suis constabilita regulis Ecclesia, et justo firmata decreto, talibus patere non possit, qui perversis instructi, immo destructi, verborum argutiis, sub imagine catholicae fidei disputantes, velut pestiferum exhalant virus, ut hominum recte sentientium corda perrumpant, totamque veri dogmatis quaerant evertere disciplinam.
Et certe quae potest esse confessio gratiae magis in speciem catholica quam ista: Dei esse quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare (Lib. de Gratia Christi cap. 6); hanc possibilitatem a Deo collatam indigere semper auxilio Dei, qui nos multiformi et ineffabili dono gratiae coelestis illuminet, atque oculos cordis nostri aperiat (Ibid., cap. 3), hujusmodi gratiam dari ad singulos actus, non tamen secundum merita (Ibid., cap. 35); sine ipsa nihil boni fieri posse; per ipsam Spiritum sanctum illabi in corda nostra, et operari in nobis ipsum velle quod bonum est, ipsum velle quod sanctum est (Ibid., cap. 10) ?
Haec omnia confessus est Pelagius, non tamen catholico sensu, sed subdole, cum hanc ambiguitatem verborum discipulis sic potuerit exponere ut nullum auxilium gratiae crederet, qua naturae possibilitas adjuvetur, nisi in lege atque doctrina, ut ait Augustinus (Ibid., cap. 41).
Quae item peccati originalis professio expressior videri possit quam ista: Adae peccatum non solum ipsum laesisse, sed etiam totum genus humanum (Lib. de Pec. Orig. cap. 12); infantes non in eo statu nasci quo fuit Adamus ante praevaricationem (Ibid., cap. 17); omnibus aetatibus necessarium esse baptismum, ideoque veniam peccatorum ac regnum coelorum neminem invenire posse, nisi qui baptismum fuerit consecutus (Contra Jul. l. II); infantes ipsos egere redemptione Christi (Apud August. epist. 86); iisdem sacramenti verbis debere baptizari, quibus majores (Lib. de Pec. Orig. cap. 1); immo baptizari in remissionem peccatorum, secundum regulam universalis Ecclesiae (Ibid., cap. 5).
Hac confessione Pelagius suffuratus est absolutionem, et tamen latebris ambiguitatis falsitati praeparabat perfugia, offundendo caliginem veritati, ut ait Augustinus (Ibid., cap. 18).
AB HOMINIBUS IN SPECIEM PIIS. Augustinus (Epist. 120, cap. 37): Nec tales sunt, quos facile contemnas; sed continenter viventes, atque in bonis operibus laudabiliter versantes.
Et vero Pelagius creditus est, dictusque ab ipsomet Augustino, cum primum spargeret errorem, vir bonus, ac praedicandus, immo sanctus, et egregie, nec parvo provectu Christianus (Lib. III, de Pecc. Meritis et Remis. c. 1 et 3).
Unde Zosimus vehementer accusat Erotem et Lazarum, quod Pelagium laicum virum ad bonam frugem, longa erga Deum servitute, nitentem falsis litteris percellere voluissent.
Ad hanc speciem pietatis effingendam, proderat plurimum tam arctam morum disciplinam tradere, ut ipsa quoque Christi consilia in praecepta perverterent: docebat enim Pelagius, non debere omnino jurari; gloriam vestium et ornamentorum Deo esse contrariam; Christianum debere esse illius patientiae, ut si quis sua auferre voluerit, gratanter amittat; servum Dei nihil amarum de ore suo, sed semper, quod dulce et suave, debere proferre; sacerdotem sive doctorem omnes actus speculari debere, et fiducialiter audenterque omnes corripere; inimicos ut proximos diligendos; divitem viventem in divitiis suis regnum Dei non posse ingredi, nisi omnia sua vendiderit; nec prodesse eidem, si forte ex ipsis divitiis mandata fecerit, etc. (Hieronym. dialogo 1 adversus Pelag. et libro capitulorum Pelagii). Unde Augustinus epist. 89: Proinde isti desinant contra Scripturas loqui, et in suis exhortationibus ad majora sic excitent, ut minora non damnent. Non enim et sanctam virginitatem aliter exhortando persuadere possunt, nisi conjugalia vincula damnaverint. Et paulo post: Quando isti talia dicere prohibentur ab eis qui hoc Domini consilium non ceperunt, respondent eos talia disputari nolle, quoniam vitiis suis favent, et Dominica praecepta implere detrectant (Hilarius Syracus. ad August. epist. 88, et August. ad Hilarium ep. 89 et alibi passim).
DISERTO SERMONE. Gelasius (Epist. 7, quae est ad episcopos per Picenum): Pelagium, Coelestium, Julianum, caeterosque complures oratoriae facundiae viros in hac assertione probavimus convictos, et tam ecclesiasticis constitutis quam imperialibus percussos fuisse praeceptis.
Neque vero quidquam illa aetate scriptum est disertius vel epistola Pelagii ad Demetriadem (Epist. 17 append. inter Augustin.), de qua Augustinus ad Julianam Demetriadis matrem: Satis dici non potest quantum cupiamus eorum hominum scriptis quae propter acrimoniam atque facundiam leguntur a plurimis, apertam confessionem illius gratiae contineri, quam commendat Apostolus, etc.;
Vel libris Juliani, quos cautissime legendos monet Beda ( Praef. in Cant.), ne per copiam eloquentiae blandientis lector in coenum incidat doctrinae nocentis;
Vel scriptis Coelestii, qui cum ex auditoriali scholastico factus esset Pelagii armiger, immo postea totius agminis ductor, non immerito videri potest acerrimum quod a natura acceperat ingenium, quodque fori artibus erudierat, ad haeresim in aureo, ut loquitur Hieronymus, Babylonis poculo novitatis amatoribus propinandam convertisse (Hieronym. epist. ad Ctesiphontem, August. lib. II ad Bonifac. c. 3);
Vel Anniani versionibus, de quo Hieronymus (Epist. 143, apud Hieronym., 202 inter Augustinianas): Quaeritis utrum scripserim contra libros Anniani pseudodiaconi Celedensis, qui copiosissime pascitur, ut alienae blasphemiae verba frivola subministret, etc. In eodem luto haesitat, et, exceptis verbis tinnulis atque emendicatis, nihil aliud loquitur.
EPISTOLIS IN PROVINCIAS MISSIS, iisque per fidos homines summissis, ad sollicitandos simpliciorum animos. Hieronymus (Dial. 2 adversus Pelag.): Epistolae biblinae volitant trans flumina Aethiopiae, etc. Et alio in loco (Praefat. in III librum in Jeremiam): Mittit in universum orbem epistolas biblinas, prius auriferas, nunc maledicas, et patientiam nostram de humilitate Christi venientem, malae conscientiae signum interpretatur, ipseque mutus latrat per Albinum canem. Et in Comment. Jer. ad haec verba cap. XXIII: Propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas, etc.: Utamur hoc testimonio adversus eos qui epistolas plenas mendaciorum et fraudulentiae atque perjurii in orbem dirigunt, ut et aures polluant audientum, et existimationem simplicium laedant, quod impleatur in eis hoc quod scriptum est: A prophetis Jerusalem egressa est pollutio in omnem terram. Nom enim eis sufficit iniquitatem propriam devorare, et proximos laedere; sed quos semel oderint, per universum orbem infamare conantur, et ubique seminare blasphemias.
Augustinus (Libro de Gestis Palaest. cap. 30): Pervenit in manus nostras nonnulla epistola, quae ipsius Pelagii diceretur scribentis ad amicum suum quemdam presbyterum. Ibi inter caetera: « Quatuordecim, inquit, episcoporum sententia definitio nostra comprobata est . . . » Haec epistola carnalis ventositatis et elationis volat, et gestorum tarditate procurata, celeritate praecedens, in manus hominum praevolat, ut quatuordecim episcopis Orientalibus placuisse dicatur. Et postea: Ut sola in epistola legatur infelix, et seipsam decipiens, velut victrix superbia.
Et alio in loco (Lib. II ad Bonif. cap. 1): Novi haeretici etsi jam cavendi evidentius apertiore improbatione monstrantur, non tamen quiescunt scriptis suis minus cautorum vel minus eruditorum corda tentare, etc.
Marius Mercator Julianum alloquens (Lib. Subnot. cap. 7 num. 9): In epistola quam mittere ausus es ad sedem apostolicam, quando conventus detrectasti cum universa Ecclesia per totum orbem Pelagium Coelestiumque damnare, quae antequam in manus sanctae Romanae Ecclesiae veniret antistitis, te agente, a nonnullis a te deceptis per totam pene Italiam circumlata et tamquam magnum, aliquid multorum auribus insinuata cognoscitur.
Hinc Augustinus ad Bonifacium scribens de duabus Pelagianorum epistolis ad se ab eo missis per Alipium, quae, inquit, in tuas manus nonnisi vigilantissima diligentia fratrum nostrorum, filiorum tuorum, venire possent (Lib. I ad Bonifac. cap. 1).
FAVORE ET NOMINE EPISCOPORUM. Coelestiana siquidem haeresis auctorem habuit Theodorum Mopsuestenum, quem Julianus Basilio et Chrysostomo accenset (Lib. III Operis Imperf. cap. 113). Pelagius ipsi quoque sancto Innocentio sua persuasisse creditus est (Epist. 95 ad Innocentium). Certe irrepsit in amicitiam Joannis Hierosolymitani, ejusque successoris Praylii, a quo commendatitias ad sedem apostolicam litteras accepit ( Orosius in Ap. ). Suffuratus est amicam ab Augustino epistolam (Aug. epist. 252 ad Joan. Hier.), quam postmodum ostentaret, ad sibi conciliandam ὀρθοδοξίας opinionem (Zosimus epist. 4). Quatuordecim episcoporum Orientalium Diospolitanae synodi sententia se suumque dogma absolutum jactavit (August. lib. de Gestis cap. 21). Julianus octodecim episcoporum nomine scripsit libellum Fidei ad Zosimum, atque epistolam ad Rufum Thessalonicensem, ut in suas partes traheret Macedoniae antistites (August. lib. II ad Bonif. c. 1).
Valerianus ex Occidente Alexandriam navigavit, ut postquam se in Cyrilli amicitiam insinuasset, hac gratia abuteretur ad haeresim spargendam, quod aliquatenus factum dolet Eusebius ad Cyrillum scribens: Quomodo hunc Alexandrina Ecclesia in communionem recepit, quae sola et prima inter comprovinciales suos refutare debuerat? etc. (Apud Baron. ad ann. 317 num. 15).
Pelagius a quibus poterat episcopis amicas litteras suffurabatur, quas suis laudibus plenas pro tempore in loco proferret. Hinc Augustinus (Lib. de Gest. Palaest. cap. 25): Quid ei prosunt tantae ejus laudes in epistolis episcoporum, quas pro se commemorandas vel etiam allegandas putavit, quasi eum haec perversa sentire, omnes qui vehementes et quodammodo ardentes ad bonam vitam exhortationes ejus audiebant, facile scire non potuerint. Et postea: Porro autem, sicut ego rationem de hac mea epistola reddidi, ita de suis, si esset necesse, redderent quorum allegantur, dicentes, vel quid putaverint, vel quid ignoraverint, vel qua ratione scripserint. Proinde Pelagius, de quorumlibet sanctorum amicitia se jactaverit, quorumlibet de suis laudibus litteras legerit, quaelibet purgationis suae gesta protulerit, nisi ea quae contra Dei gratiam, qua vocamur et justificamur, posuisse in libris suis idoneorum testium fide probatur, confessus anathematizaverit, ac deinde contra haec ipsa scripserit ac disputaverit, nequaquam his quibus plenius notus est videbitur esse correctus.
CAPTATIONE BENEVOLENTIAE, eorum nempe qui vel opinione sanctitatis, vel doctrinae fama, vel opibus et potentia florerent.
Paulinus, cum primum haeresis Pelagiana informaretur, sanctitatis fulgore omnium oculos in se converterat (Apud August. lib. de Gratia Christi cap. 35); hunc suis litteris Pelagius vix non attraxit in suas partes; certe ita sibi conciliavit, ut ab Augustino vir sanctus de cavendis insidiis moneri debuerit (Epist. 186).
Pammachius et Oceanus eodem tempore nobilitatem generis sanctitate morum vincebant, versa in monasterium domo (August. lib. de Peccato Orig. c. 3); in hanc aditum sibi patefecit Coelestius per Origenistarum odium, ut errorem, si qua posset, non meliorem inferret.
Proba, Juliana, Demetrias Anicianum stemma humilitati Christi postposuerant; aviam specie virtutis, matrem viduam adulationibus virginem laudibus Pelagius oppugnavit (Epist. 17 append. inter Augustin.), et forte expugnasset, nisi fortiter restitissent Alipius atque Augustinus.
Albinae, Piniani et Melaniae familia tunc temporis monasteriis impar non erat religionis studio; in eam irrepere conatus est Britannus coluber, sed gliscentem prohibuit Augustinus (Lib. de Gratia Christi, et lib. de Pecc. Orig.), piasque animas duobus integris libris edocuit artes versipellis haeretici.
Innocentio pontifici, quo nihil fuit ea tempestate sanctius, sua persuasisse Pelagium rumor fuit: eo de rumore questi sunt suis litteris quinque episcopi Africani (Epist. 177, inter Augustinian.).
Sixtus Romae, in Africa Augustinus, in Oriente Joannes Hierosolymitanus, in Aegypto Cyrillus, Severus Sulpitius, sancti Martini discipulus in Galliis, doctrina celebres exstiterunt tempore nascentis haeresis. Sixtum favisse Pelagianis doluit Augustinus (Epist. mox cit., et epist. 186). Et ipse Augustinus litteris a Pelagio invitatus rescripsit (Lib. de Gestis cap. 24), unde haereticus amicum sibi jactaret. Joannem a Pelagio seductum Innocentius, Orosius et Augustinus scripserunt; Cyrillum a Valeriano tentatum Eusebius tradidit; a Pelagianis Severum deceptum Gennadius testatus est.
Inter Romanos, quorum antea dixi captatam benevolentiam a Pelagianis, nullus non opibus abundabat, in cujus amicitiam subrepere non tentarint callidi homines, religionis induti larvam, qua facilius imprudentes caperent. Id autem tanto nitebantur efficere appetentius, quod erat futura quaestuosa sanctitatis opinio, copiosissimeque pastura ipsos quoque qui pro secta scriberent; perfecissent vero, nisi ut Ctesiphontem Hieronymus, sic alii alios monuissent. Illud per te sanctae et illustris domus conciliabulum precor atque commoneo, ne per unum, aut ad multum tres homunculos, suscipiat tantarum faeces haereseon, aut, ut parum dicam, infamiam: ut ubi primum virtus et sanctitas laudabatur, ibi praesumptionis diabolicae et sordidissimae societatis turpitudo versetur. Qui hujusmodi hominibus opes suggerunt, haereticorum multitudinem congregare, Christi hostes facere, et enutrire adversarios ejus, frustraque aliud lingua praetendere, cum manu aliud sentire comprobentur.
Marcellinus tribunus et Valerius comes gratia plurimum poterant apud imperatorem Honorium, immo et pietate praestabant, eo ipso tempore quo spargebatur Pelagianus error; sed et Marcellinus praeterea doctus erat in paucis, Valerius in excelsis etiam honoribus modestiam atque in aula pudicitiam colebat. Utrumque tentaverunt Pelagiani, et ita quidem, ut debuerit Augustinus scriptis ad utrumque libris artes nefarias haereticorum aperire (Libris III de Pecc. Merit. et libris II de Nupt. et Concupisc.).
Huc pertinet quod incredibili studio omnes majorum sedium Ecclesias fallere, tentatis episcopis, connixi sunt: Romanam, in Innocentio, Zosimo, Bonifacio, Coelestino, Sixto, et Leone, per omnes sectae principes; Carthaginensem, in Aurelio, Ephesinamque, in Hepaclide, per Coelestium; Thessalonicensem, in Rufo, per Julianum; Alexandrinam, in Cyrillo, per Valerianum; Hierosolymitanam, in Joanne et Praylio, per Pelagium; Constantinopolitanam, in Attico, Sisinnio et Nestorio, per septemdecim episcopos ex Italia ejectos.
ARTIBUS MULIERUM NOBILIUM, NOVITATISQUE AMANTIUM, quas adulando malisque artibus aliis sibi conciliarant. Hieronymus ( In epist. ad Ctesiph.): Quid volunt miserae mulierculae oneratae peccatis, quae circumferuntur omni vento doctrinae, semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes: et caeteri muliercularum socii, prurientes auribus, et ignorantes quid audiant et quid loquantur; qui vetustissimum coenum quasi novam suscipiunt temperaturam; qui juxta Ezechielem liniunt parietem absque temperamento, et veniente veritatis pluvia dissipantur? Simon Magus haeresim condidit, Helenae adjutus auxilio. Montanus multas Ecclesias per Priscam et Maximillam, nobiles et opulentas feminas, primum auro corrupit, deinde haeresi polluit. Arius, ut orbem deciperet, sororem principis ante decepit . . . . . Duplex sexus utrumque supplantat, etc.
Et alio in loco (Dialog. 1 adversus Pelag.): Tu tantae liberalitatis es (Pelagium alloquitur), ut favorem tibi apud Amazonas tuas concilies, ut scripseris scientiam legis, etiam feminas habere debere . . . . . nec sufficit tibi dedisse agmini tuo scientiam Scripturarum, nisi earum voce et canticis delecteris.
Augustinus Julianum alloquens (Lib. VI adversus Jul. cap. 4): Tui vero, vel tuae quales sint, nihil mea interest, quos tu, vel quas, sic fallis, ut dicas me definire, ne in carioso quidem corpore libidinem posse frenari.
Videnda apud eumdem Hieronymum (Dial. 2 adversus Pelag.), Augustinumque (Lib. de Gest. c. 6), et Mercatorem (In Commonit. parte 16 et sequentibus), quae adulando viduae Pelagius adeo putida scripserit, ut coactus sit prae pudore mendaciter negare esse sua.
LARGITIONE ELEEMOSYNARUM, etc. Gennadius (Lib. de Script. cap. 45): Hic Julianus eleemosynis, tempore famis et angustiae, indigentibus omnibus suis prorogatis, multos, miserationis specie, nobilium praecipue et religiosorum, illiciens suae haeresi sociavit.
§ II. Secunda causa ejusdem pertinaciae, calumniae et mendacia. Cur tam alte tamque obstinate multorum mentibus insederit Pelagianus error, hanc alteram causam Patres afferunt, quod religiosos animos, pacisque amantes, sed minus rerum prudentes Pelagiani quinque mendaciorum generibus occupaverint. Jactarunt enim dogma suo contrarium, id est, catholicum, esse ipsammet abominandam Manichaei haeresim; non disputare se de dogmate, sed de quaestione dumtaxat non magni momenti; nullum esse sibi cum tota Ecclesia negotium, sed cum duobus fere solis hominibus, Hieronymo et Augustino, qui, quia odio et invidia flagrabant in viros apprime catholicos, totum orbem commoverent, et Ecclesiae pacem insanis tumultibus turbarent; suum dogma repudiari et contrarium admitti, eo tantum, quod illud virtutum studio, istud licentiae morum faveret; denique, ex contraria opinione, non modo tota, sed vel ex una confessione originalis peccati, blasphemias consequi pene innumeras.
Catholicis ergo, quod primum mendacii genus, imposuerunt nomen Manichaeorum, et haeresim omnium maxime exsecrandam defensoribus peccati originalis affinxerunt.
Pelagius, quem ita compellat Hieronymus ( In epist. ad Ctesiphontem): Reclamabis et dices Manichaeorum dogma nos sequi, et eorum qui de diversis naturis Ecclesiae bella concinnant, asserentium malam esse naturam, etc.
Coelestius (In epist. ad clericos Rom. lib. I, ad Bonif.): Dicunt illi Manichaei, quibus modo non communicamus, id est, toti isti cum quibus dissentimus, quia primi hominis peccato, etc.
Annianus (In epist. ad Evangel. presb. t. VI Oper. Bedae, sub finem): Quod opus eo apud te amabilius esse debet, quo Scripturarum luce rutilans clarissimi sideris jubar noctem Manichaei erroris exagitat. Quantum enim nobis consolationis oritur, cum cernimus tam erudito tamque illustri Orientis magistro eam quam in nobis Traducianus oppugnat, astrui veritatem! etc. Eadem fere in epistola ad Horontium Pelagianum episcopum ( Praefigitur homiliis S. Chrysost. in Matth. ).
Julianus (Lib. I Op. Imp. c. 59). Non est haec fides (qua creditur originale peccatum) antiquitus tradita atque fundata, nisi in conciliis malignantium inspirata a diabolo, prolata a Manichaeo, celebrata a Marcione, Fausto, Adimanto, omnibusque eorum satellitibus; et nunc a te (Augustinum alloquitur) in Italia, quod graviter gemimus, eructata (Similia vide lib. VI c. 5).
Alibi, omnino furiose (Apud Aug. libro III advers. Jul. cap. 17): Orandus est Deus, frater beatissime Turbanti, consacerdos dilectissime, ut paribus etiam hac tempestate virtutibus (locutus fuerat de fecunditate reddita Sarae) Ecclesiam catholicam filii sui sponsam maturam, fecundam, castam, decoram, a Manichaeorum constupratione, in Africa, vel ex Africa latrocinantium, eruere non moretur.
Ubique passim eadem repetenti calumniatori graviter, ut par est, respondet Augustinus libris quatuor ad Bonifacium; gravissime autem, tum priore Opere adversus Julianum, tum posteriore Imperfecto, ubi sic loquitur (Lib. I cap. 22): Quos doctores catholicos Manichaeo asseris suffragari, si christiano corde cogitares, erubesceres, contremisceres, obmutesceres.
Quantum vero haec calumnia haeresi faverit et simul veritati nocuerit, explicat sanctus Doctor his verbis (Lib. III ad Bonif. cap 9): Sed quoniam in his quinque rebus (laude creaturae, nuptiarum, legis, liberi arbitrii et sanctorum) in quibus quaerunt latebras, et de quibus connectunt calumnias, divinis documentis produntur atque vincuntur; excogitaverunt Manichaeorum detestabili nomine imperitos quos potuerint deterrere, ne adversus eorum perversissima dogmata aures accommodent veritati: quia scilicet Manichaei quinque istorum tria, propria blasphemando condemnant, dicentes, neque humanam creaturam, neque nuptias, neque legem, a summo et vero Deo esse institutam.
Affirmaverunt deinde, quod secundum mendacium, de dogmate non agi secum, sed de quaestione tantum.
Id primum ausus est asserere Coelestius in judicio Carthaginensi. Augustinus (Apud August. libro de Peccat. Orig. cap. 22 et 23): Nunc illud oportet excutere quod volentes haereseos astute invidiam declinare, asserunt istam praeter fidei periculum esse quaestionem; ut videlicet si in ea fuerint exorbitare convicti, non criminaliter, sed quasi civiliter errasse videantur: sic enim Coelestius apud Carthaginem gestis ecclesiasticis est locutus. Jam, inquit, de traduce peccati dixi, quia intra catholicam constitutos plures audivi destruere, necnon et alios astruere, licet quaestionis res sit ista, non haeresis. Infantes semper dixi egere baptismo, ac debere baptizari. Quid quaerit aliud? Et in libello Romae dato: Si quae praeter fidem quaestiones natae sint, de quibus esset inter plerosque contentio, non ego, quasi auctor alicujus dogmatis, definita hoc auctoritate statui, sed ea quae de prophetarum et apostolorum fonte suscepi, vestri apostolatus offerimus probanda judicio, etc. Videnda quae super ea re disputat Augustinus (Ibid., cap. 24).
Asseruit postea Julianus apud Marium Mercatorem (Lib. Subnot. c. 7 num. 11): Quod infantes in eo statu sint in quo fuit Adam ante praevaricationem, inter indisciplinatas reputo quaestiones, etc. Et apud Augustinum (Lib. VI Oper. Imperf. cap. 1): Non dubito ejusmodi opinionem hactenus super nostro fuisse certamine, ut ad quaestionem involuta magis quam ad summam spectare fidei crederetur, etc.
Asseruerunt denique communiter Pelagiani apud auctorem Praedestinati (Haeresi 88): De quaestione, aiunt, non de communione discernimur.
Audenter jactarunt, quod tertium mendacium, nullum sibi esse negotium cum tota Ecclesia, sed cum duobus tantum hominibus, Hieronymo, quem Aram vocaverunt, id est, maledictum, et Augustino, cui Traduciani nomen fecere ( Photius codic. 177). Hos mentiti sunt libris artibusque in suam sententiam multas integrasque Ecclesias pertraxisse (Annianus in epist. ad Evangelum, et Julianus ubique passim).
Id constat, partim ex quinque libris a Theodoro Mopsuesteno adversus utrumque doctorem conscriptis, quorum meminit Photius ( Codice 177), et ex quibus insignia fragmenta refert Marius Mercator (Parte II Oper.); partim testimoniis Hieronymi atque Augustini id ipsum asserentium.
Augustini quidem loquentis de Juliano (Lib. II de Nupt. et Conc. c. 18): Contra istam fundatissimam veniens veritatem, ne universam Christi Ecclesiam oppugnare videatur, quasi me unum alloquitur, et velut corripiens atque admonens dicit: Etiam te Deus fecit, sed, quod est fatendum gravius, error infecit, etc.
Hieronymi vero ad Augustinum et Alipium scribentis (Epist. 202 apud August.): Cooperatoribus et auctoribus vobis haeresis Coelestiana jugulata est, quae ita infecit corda multorum, ut cum superatos damnatosque esse se sentiant, tamen venena mentium non omittant, et, quod solum possunt, vos oderint, per quos putant se libertatem docendae haereseos perdidisse.
Mentiti sunt, quarto, lenocinari vitiis dogma catholicum, exclusamque de Ecclesia secum censuram virtutum.
Julianus (Lib. II Op. Imperf. c. 2 et 3): Eripiuntur Ecclesiae gubernacula rationis, ut erecto cornu velificet dogma populare. Ita cum prudentibus parum licet, vilibus autem quodlibet etiam decet, seditionum decreto exclusa est de Ecclesiis censura virtutum; nosque hoc apud homines vulgi exosos fecit, quod accessio erroris esse renuimus: vulgi, inquam, qui sententiae meritum de prosperitatibus ponderans, eam veriorem aestimat quam pluribus placere conspexerit. Delectat enim subantes animas infamare quidquid umquam et usquam sanctorum fuit, ne clarorum hominum castigentur exemplis (Ibid. cap. 5 et 6). Delectat prorsus, et penitus afficit, causare imbecillitatem naturae, dicere carnem congenitis obnoxiam esse peccatis; nec in voluntate hominis emendationis effectum locare, sed studiorum crimina officia vocare membrorum. Haec ergo Manichaeorum scoria impurissimorum dogmatum auribus lenocinatur (Ibid. c. 9 et 10). Haec in utroque sexu positos inimicos nostros urtica commovit, quae dum quosdam vitio malae consuetudinis mordet, tamen exhortationum salutarium veluti quibusdam curabatur unguentis (Ibid. cap. 11): at nunc postquam pro medicamine coepit offerri, et delectationi accessit auctoritas a concessu pene mundi, etc. (Lib. VI Op. Imperf. c. 2 et 3).
Non possum praetermittere duo quae respondet Augustinus. Alterum contra calumniam laxatae morum disciplinae (L. II Op. Imp. c. 6): Quidnobis irasceris, qui emendationis effectum tanto certius appetimus, quanto fidelius eum a Domino petimus? Frustra inflatam linguam voce superbiente dilatas, etc. Alterum contra objectum sibi Manichaeismi crimen (Ibid. cap. 9): Ambrosium, si audes, criminare Manichaeum: attende in quem dicas quod vis videri tamquam in me dicere, et si ullus tibi, vel Dei timor, vel humanus pudor est, conticesce. Me oportet cum talibus tua convicia non solum patienter, verum etiam gratulanter audire; sed tu debes in talibus lacerandis, et humana erubescere, et divina judicia formidare
Denique, quod postremum mendacium, infinitas prope blasphemias vel ex uno dogmate catholico de peccato originali consequi affirmarunt. Julianus enim quaerenti Augustino cur non assentiretur super ea re Ecclesiae fidei, respondet (Lib. III Op. Imperf. c. 68 et seqq.), quia nullum habet verisimilitudinis, nedum veritatis, nullum justitiae, nullum pietatis colorem; quia diabolum conditorem hominum facit videri; quia liberum arbitrium destruit; quoniam conatus omnimodae honestatis exstinguit; quoniam morum obscenitatem consolatur, et ipsi operi Dei, hoc est, naturae humanae infamiam inurit; quoniam omnia mandata legis reatui impossibilitatis, id est, iniquitatis addicit; quoniam non minus habet turpitudinis quam profanitatis, et pro auctoritatibus sacris Dei criminationibus intumescit, in cujus praeceptis immoderationem tyrannicam, in judiciis iniquitatem barbaram, in juramentis falsitatem punicam inesse confirmat; quoniam pro disputationibus et pro omnibus syllogismis Manichaei innititur somniis et furori.
Istae sunt ergo causae quae nos ad impugnationem mali naturalis accendunt, quae dedignari et despicere faciunt consortia perditorum, quae praestant nihilo magis nos totius mundi fragore terreri, quam si videremus tristis lupini silvam sonantem, vel immundis suibus, vel ventis irruentibus commoveri.
§ III. Tertia causa cur difficile fuerit profligare haeresis Pelagianae sectatores, quia noluerunt recedere ab Ecclesia. Numquam lupi inevitabilius damnum inferunt ovili Christi quam cum latent inter oves, neque agro Dominico perniciosius nocent zizania quam cum crescunt inter triticum. Hanc ob causam bonus Pastor discipulos jussit cavere a falsis prophetis qui veniunt in vestimentis ovium, cum tamen intus sint lupi rapaces (Matth. VII, 15). Et divinus Paterfamilias tolli vetat zizania usque ad constitutum tempus, ne simul eradicetur et triticum (Matth. XIII, 29).
Haec ipsa causa fuit cur Pelagiani apertam discessionem a catholicis non fecerint, maluerintque potius subinde mutare loca, in quibus ignoti forent, quam palam, ubi noti essent, abstinere a communione fidelium; sic enim Ecclesiae magnum importaturos se damnum intelligebant, et vix umquam posse penitus expelli. Audiendi scriptores illius aevi.
Augustinus (Lib. de Pecc. Orig. cap. 17): Multi eos propterea sectabantur, quia catholicae communionis videbunt esse sociatos.
Marius Mercator (In praef. ad lib. Subnot.): Quaestio contra catholicam fidem apud nonnullos Syrorum, et praecipue in Cilicia, a Theodoro quondam episcopo oppidi Mopsuesteni jamdudum mota, nunc usque penes paucos eorum admodum occulte traditur: nec ea palam profertur, sed ab ipsis qui de ea cornicantur, velut catholicis, intra Ecclesias interim retinetur, etc.
Auctor cui Pater Sirmondus Praedestinati nomen fecit (Haeresi 88): Pelagiani, seu Coelestiani, catholicae plebi permixti sunt, quia Ecclesiam aliam non habent: et ideo ubi eis evenerit, communionem non renuunt, etc.
Sanctus Coelestinus scribens ad Maximianum Constantinopolitanum de Coelestianis (III parte concil. Ephes. c. 22): Obsistat illis per te Spiritus sanctus hominibus, qui ad quascumque conantur provincias pervenire, ut eorum impia praedicatio resurgat. Obsistite eis; ita enim, ut damnentur, quocumque perveniunt, innotescunt; et tamquam non illis sententia toties repetita sufficeret, longinquas terras remotasque provincias inquietant.
Sanctus Leo ad Nicetam Aquileiensem (Epist. 86): Agnovimus quosdam presbyteros, diaconos, ac diversi ordinis clericos, quos Pelagiana seu Coelestiana haeresis habuerit implicatos, ita in vestra provincia ad communionem catholicam pervenisse, ut nulla ab eis damnatio proprii exigeretur erroris, et pastoralibus excubiis nimium dormitantibus, lupus ovium pellibus tectus, in ovile Dominicum, non depositis bestialibus animis, introiret.
Et postea: Hunc maxime expetunt fructum, ut sub velamento communionis plures domos adeant, et per falsi nominis scientiam multorum corda corrumpant: quod utique efficere non possent, si Ecclesiarum praesules necessariam diligentiam in talium receptionem servarent, etc.
§ IV. Quarta causa cur vix umquam ejici potuerint ex Ecclesia Pelagiani, dissimulatio poenitentiae. Nulli periculosius in Ecclesiam recipiuntur haeretici quam qui, postquam ejecti sunt, poenitentiam mentiuntur, fictisque professionibus, vel aliter palam, aliter apud fidos sua verba interpretantur, vel satisfactionis modum suo arbitrio faciunt. Hac enim arte fit ut per poenitentiae mendacium illudant benignis Ecclesiae pastoribus; per professionum fictionem, dogma, cujus larvam damnatam jactant rem absolutam, spargant audentius in plebem.
Hieronymus ad Augustinum (Epist. 134 apud Hier., 202 apud August.): Demus operam ut perniciosissima haeresis de Ecclesiis auferatur, quae semper simulat poenitentiam ut docendi in Ecclesiis habeat facultatem, ne si aperta se luce prodiderit, foras expulsa moriatur.
De ementita Juliani poenitentia scitum est illud Chronographi: Hac tempestate Julianus Eclanensis, jactantissimus Pelagiani erroris assertor, quem dudum amissi episcopatus intemperans cupido exagitabat, multimoda arte fallendi correctionis speciem praeferens, molitus est in Ecclesiae communionem irrepere ( In Chronico ad annum 439, Theod. XVII et Festo coss.
De subdola Pelagii Coelestiique confessione duo sunt Augustini libri, unus de Gratia Christi, alter de Peccato originali, quibus adde librum de Natura e Gratia, aliaque ejusmodi pene innumera.
De retento a Pelagianis retractationem fingentibus errore toto, vel in minima particula, quam ad arbitrium exceperint, luculentus est locus apud sanctum Leonem (Epist. 86, ad Nic.): Novimus hanc istorum esse versutiam, ut in quacumque particula dogmatis exsecrandi, qua se a damnatorum societate discreverint, nihil sibi sensuum suorum existiment esse non salvum, etc.
Sed longe ante Augustinus de confessione Diospolitana Pelagii, atque etiam chartula suae purgationis, quam misit in Africam (Lib. de Gestis Palaest. c. 33). Cum enim in hac aliquid omissum narraret, quod in illa dictum fuisset: Quis non credat, inquit, id fuisse procuratum, ut tamquam pro gestorum illorum breviatione ista charta usquequaque discurreret, ubi non putaretur esse ablatam quamlibet earum sententiarum defendendi licentiam, etc.
Non possum hic silentio praetermittere morem Pelagianorum, qui nihil de re sua sine fuco et arte perplexitatis dicendum sibi putaverunt ( Hier. ad Ctesiphontem ). Nihil, quod contra se scriptum foret, sine responsione dimittendum (Aug. de Pecc. Orig. c. 19). Numquam controversiae rem ipsam tractandam, sed alienis quaestionibus lectorum mentes alio avertendas (Aug. lib. I in Jul. cap. 1). Prosternendos multitudine librorum adversarios, quamvis eadem semper indefessa loquacitate repetenda forent (Hier. I dial. n. 401) Implenda omnia hominibus loquaci ter contendentibus, et infirmas atque ineruditas animas velut convictas trahentibus; firmas autem et in fide stabiles ipsa contentione fatigantibus ( In ep. quinque episc. ad Innoc. ). Indesinenter querendum se infamari, cum dicerent se apprime catholicos et veraciter pios ( In litt. Pelagii ad Innoc. ). Nefariam seditionem in se concitari ab hominibus, qui suis sanctis studiis urerentur, et ad suum exitium per totius Ecclesiae ruinam pervenire decrevissent (Lib. II de Nupt. et Conc. c. 3). Per summam calumniam objici sibi novitates, cum nihil afferrent, praeterquam quae ex regula catholica, quae traditio majorum, et sacra Scriptura, accepissent ( Coelest. ad Zos., Pelag. l. de Nat., Jul. in libell. ). Contumeliose vocari se haereticos, cum vel de solis quaestionibus agerent, vel spopondissent sanctissime publicis libellis omnia, quae sedes apostolica damnaret, se damnaturos ( Coelest. et Pelag. libell. fidei suae ). Turbari sine causa pacem et quietem Ecclesiae, concordiamque violari et charitatem christianam, quam ipsi conservatam vellent quocumque suo dispendio ( Jul. et alii passim ). Religiosi principis tempora persecutionum impietate maculari. etc. (Lib. III Oper. Imper. c. 34)
CAPUT IV. Quorum damnationi subscriptio exacta sit in hac causa: an tantum dogmatum, an etiam auctorum. Animadvertere oportet, id quod olim dicebatur, subscribere damnationi dogmatum et auctorum, nihil aliud fuisse, quam, vel propositiones, ut nunc aiunt, damnare in eo sensu, quo a suis auctoribus assertae sunt dicto scriptove; vel Ecclesiae in unis propositionibus connexa duo, quae jus et factum vocant, damnanti consentire. Verum posteriores duae loquendi formulae nuper excogitatae sunt, solam primam Patres usurparunt.
Hinc vero non difficili negotio intelligitur, quid propositae quaestioni responderint communi consensu, quotquot, vel de causa Pelagianorum scripserunt, tunc cum ageretur, vel ejusdem agendae primas partes tenuerunt. Dixerunt enim, non tantum dogmatum adversus gratiam Dei per Christum et peccatum originale, sed etiam auctorum, Pelagii Coelestiique, damnationem subscribendam fuisse ei qui catholicus esse et videri vellet.
Imperator Honorius ( In edicto ad Aurelium Carthag. episc. dato Ravennae V id. Jun., Monaxio et Plinta coss.): Dudum quidem fuerat constitutum, ut Pelagius et Coelestius nefandi dogmatis repertores ab urbe Roma, veluti quaedam catholicae veritatis contagia, pellerentur, ne ignorantium mentes scaeva persuasione perverterent . . . . . Sed quia obstinati criminis pertinax malum, ut constitutio geminaretur, coegit, recenti quoque sanctione decrevimus: praecipue tamen ad quorumdam episcoporum pertinaciam corrigendam, qui pravas eorum disputationes, vel tacito consensu astruunt, vel publica oppugnatione non destruunt. Religio tua competentibus scriptis universos faciat admoneri, scituros definitione testimonii tui, hanc sibi definitionem esse praescriptam, ut quicumque damnationi supra memoratorum, QUO PATEAT MENS PURA, subscribere impia obstinatione neglexerint, episcopatus amissione mulctati, etc.
Aurelius, post acceptam ab imperatore constitutionem, rescribens ad episcopos: Ob hoc ergo tam necessaria constitutio Christianorum principum charitatem vestram latere non debuit, et ad me ab eis delatae litterae, quarum simul exemplaribus lectis, quemadmodum subscribere unusquisque vestrum debeat, dilectio vestra cognoscet . . . . Quo cum in supradictorum haereticorum damnatione omnium vestrum fuerit integra subscriptio; nihil omnino sit unde ullius VEL DISSIMULATIONIS, VEL NEGLIGENTIAE, VEL OCCULTAE FORSITAN PRAVITATIS ALIQUA VIDEATUR MERITO REMANSISSE SUSPICIO.
Julianus ipse in libello fidei ad Zosimum (Part. IV, n. 3): Illud autem sanctitatem vestram specialiter admonemus, ne ad vestram reprehensionem factum putetis, quod sic absentum damnationem ob Dei timorem subscribere non audemus, docti per Scripturas, humanam voluntatem praeceptis Dei non debere praeferri, etc.
Marius Mercator in Commonitorio imperatoribus oblato (Cap. 11): Omnia supra scripta capitula continet illa B. M. episcopi Zosimi epistola, quae tractoria dicitur, qua Coelestius Pelagiusque damnati sunt: quae et Constantinopolim et per totum orbem missa, subscriptionibus sanctorum Patrum est roborata; cui Julianus et reliqui complices ejus subscribere detrectantes, consentaneosque se nolentes iisdem Patribus facere, non solum imperialibus legibus, sed et sacerdotalibus statutis depositi sunt, etc.
Idem in libro Subnotationum (Cap. 7) Julianum alloquens: In epistola tua, quam ad sedem apostolicam illo tempore ausus es mittere, quando conventus detrectasti cum universa Ecclesia per totum orbem Pelagium Coelestiumque damnare.
Sanctus Leo scribens ad Septimium de Pelagianis (Epist. 85); Qui se correctos videri volunt, errorem suum, et ipsos erroris auctores damnari a se sine ambiguitate fateantur; UT SENSIBUS PRAVIS ET DUDUM PEREMPTIS NULLA SPERANDI SUPERSIT OCCASIO, NE ULLUM MEMBRUM ECCLESIAE TALIUM POSSIT SOCIETATE VIOLARI, cum per omnia illis professio propria coeperit obviare, etc.
Scribens quoque ad Nicetam Aquileiensem (Epist. 86): Damnent, ait, apertis professionibus sui superbi erroris auctores, et quidquid in doctrina eorum universalis Ecclesia exhorruit, detestentur, omniaque decreta synodalia, quae ad excisionem hujus haereseos apostolicae sedis confirmavit auctoritas, amplecti se et in omnibus approbare plenis et apertis, ac propria manu subscriptis protestationibus eloquantur. Nihil in verbis eorum obscurum, nihil inveniatur ambiguum: QUONIAM NOVIMUS HANC ISTORUM ESSE VERSUTIAM, UT IN QUACUMQUE PARTICULA DOGMATIS EXSECRANDI, QUA SE A DAMNATORUM SOCIETATE DISCREVERINT, NIHIL SIBI SENSUUM SUORUM EXISTIMENT ESSE NON SALVUM.
Photius ( Cod. 54): Damnavit Joannes Alexandrinus in apologia ad Gelasium Urbis episcopum, non solum Pelagianam haeresim, verum etiam Pelagium ipsum, atque Coelestium, una cum Juliano, qui in hac ipsa secta successisse deprehensus est.
Causa vero, cur non tantum in hac causa, sed in similibus, tam constanter omnibus retro saeculis, prioribusque praesertim, Ecclesia dogmatum simul et auctorum damnationi subscribendum jusserit, detrectantesque punierit perinde ac haereticos, reddita est, tum ab imperatore, quo pateat mens pura, DAMNANDO; et noxius damnato sacrilegio non praestetur favor, non DAMNANDO: tum ab Aurelio, ne pravitatis occultae aliqua videatur merito remansisse suspicio: tum denique a Leone, quoniam notum est, hanc istorum esse versutiam, etc. Neque enim potest esse pura a favore noxio, omnisque justae suspicionis expers, et sincere candideque catholica mens illius, qui quando oritur contentio, noluerit cum Ecclesia loqui, id est, cum sponsa Christi, veritatis magistra, verissima fidelium matre, et judice controversiarum.
Observandum enim, jamdudum ab hominibus illudere volentibus Ecclesiae, ejusque sententiam, si quae lata displiceat, irritam reddere, excogitatam fuisse non tantum distinctionem juris et facti, seu dogmatis et personae, sed etiam perplexam illam, dolosamque loquendi formam, qua dicerent, non indiscrete, se damnare alicujus certi hominis doctrinam; sed sub quadam discretione se anathematizare quaecumque aliter ille, aut dixisset, aut sensisset, quam doctrina apostolica contineret ( Epist. ad Himer. Nicomed. apud Mar. Mercat. ). Verba sunt Theodoreti nondum reversi ad sanam mentem, et se Himeriumque Nicomediensem consolantis, post Nestorii damnationem a Joanne Antiocheno apud imperatorem Theodosium subdolis hujuscemodi verbis factam. Qui vero dolus ille caveatur umquam, nisi aperta dogmatis personaeque damnatione?
Qui et illud notatu dignum, ab Ecclesia semper habitos haereticorum loco, qui detrectarent, in causis fidei, subscribere etiam personarum damnationi, postquam semel examinatis per idoneos homines causae instrumentis, legitimoque judicio instituto, pronuntiatum esset, reos teneri dogmatum, quorum libri indubitati fuissent producti, quantumcumque vel auctores librorum, vel auctorum patroni tergiversari vellent: vix enim umquam non tergiversati sunt, ut constat ex conciliorum, praesertim veterum, historia. Unde factum, ut pariter vix umquam, si tamen umquam, in conciliis illis universalibus, dogmata sine personis, id est, facta discretione juris et facti, damnata sint.
Quidquod Pelagius, de quo nunc praecipue agitur, nullo in judicio damnatus legitur, nisi ex suis sive libris, sive epistolis: certe neque auditus est coram, ut interpretaretur libros; immo neque ad judicium vocatus, ut pro se diceret ad objecta. Nam Ephesina synodus sententiam in ipsum tulit, relectis quae a Coelestino Romae gesta fuissent. Coelestinus vero non retractavit causam, sed Bonifacii vestigiis institit. Bonifacius nullum instituit judicium, sed factum a praedecessore Zosimo exsecutioni mandavit. Zosimus Coelestium quidem praesentem audivit, sed Pelagium damnavit ex scriptis, secutus Africana concilia et praedecessorem Innocentium. At neque Innocentius Pelagium, ut audiretur, e Palaestina evocavit Romam, quod tamen postulabant Africani episcopi; neque Africana concilia in ipsum sententiam tulerunt, quaecumque tulerunt, nisi ex relatione Orosii, litteris Erotis et Lazari, librisque a Pelagio conscriptis.
Auditus est, fateor, Pelagius, semel in conventu Hierosolymitano a Joanne: iterum in synodo Diospolitana a quatuordecim episcopis; sed utrobique absolutus est, cum negaret sua esse, aut quae objiciebantur, aut quo sensu objiciebantur.
Negavit sane mala fide, ideoque a tota Ecclesia postmodum proscriptus est, et merito quidem: quare qui defendere hominem nunc vellet, tamquam calumniam passum a tota Ecclesia, quae inter judicandum ex libris errarit, iisdem diris, iisdemque anathematis devovendus foret, quibus impius ille Calvinista, qui nuper (Lib. edito ann. 1645) Nestorium absolvere, conciliumque Ephesinum haereseos damnare, impudenter ausus est: causatus, in quaestione facti hujuscemodi, suum esse unicuique lumen, quo duce, ipsam etiam possit Ecclesiam caecitatis arguere.
CAPUT V. An qui auctoribus dogmatum Pelagianorum favebant, ipsique auctores faterentur, sua esse, quae objiciebantur, tamquam ex ipsorum libris excerpta. Tantum abest, ut Pelagius Coelestiusque faterentur sua esse, quae objiciebantur, ut ea, non verbo tantum, sed oblatis quoque sedi apostolicae libellis, damnarent.
Coelestius (Ad cleric. Rom. apud Aug. l. I, ad Bonif. c. 23): Nemo vos seducat (alloquitur clericos Romanos suarum partium) nec se negent impii ista sentire; sed si verum dicunt, aut audientia detur, aut certe isti ipsi episcopi, qui nunc dissident, damnent, quae supra dixi, cum Manichaeis se ista tenere, SICUT NOS ISTA DAMNAMUS QUAE DE NOBIS JACTANT, et sit plena concordia.
Illuserat prius perfidiose Zosimo, unde sanctus pontifex Africanis scribens (Epist. 2 in causa Pelagian.): Vobiscum, inquit, voluimus habere tractatum de illo, qui apud nos (sicut ipsi per litteras dicitis) fuerit accusatus, et ad nostram, quo se assereret innocentem, non refugiens judicium ex appellatione pristina. venerit sedem, accusatores suos ultro deposcens, et quae in se crimina per rumorem falso dicebat illata, condemnans, etc.
Pelagius (Apud Aug. l. de Grat. Christi cap. 2): Anathema, qui vel sentit, vel dicit, gratiam Dei, qua Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, non solum per singulas horas, sed etiam per singulos actus nostros, non esse necessariam; et qui hanc conantur auferre, poenas sortiantur aeternas.
Legendus totus liber Augustini de Gestis Palaestinis; totus item de Gratia Christi: in his enim ubique Pelagius queritur sibi fieri calumniam, nec parum laborat Augustinus, in detegenda haeretici mala fide.
Julianus (Libel. fidei part. IV, n. 1): Haec autem omnia, de quibus nunc agitur, id est, quae in fine damnavimus, ipsi etiam, de quibus ista jactantur, falso sibi objecta testantes libellis propriis damnaverunt.
Et paulo post (Num. 8): Quamvis igitur sacerdotalis officii sit, et Christianae charitatis, eos, qui se libellis purgant, catholicos confitentur, et damnabilia sibi objecta condemnant, libera auctoritate defendere, et in dubiis rebus de unoquoque meliora sentire, etc.
Nestorius de Pelagianis episcopis scribens (Ep. ad S. Coelest. I part. conc. Eph. cap. 15): Nunc ab incertis dictis eorum non habet quis, ad quod se convertat; aliis haereticos eos vocantibus, et ideo de Occidentalibus partibus projectos esse, dicentibus: ipsis vero jurantibus calumniam se sustinuisse, et periculum pro orthodoxa fide ex subreptione perpessos.
Non discedam a proposito tractandi de sola haeresi Pelagiana, si exemplum adduco ex causa, vel, ut nunc loquuntur, ex facto Nestorii: tanta enim est Pelagianae Nestorianaeque haeresis cognatio; tanta, si licet ita loqui cum Cassiano (Lib. I de Inc. cap. 1), consanguinitas, ut una fere exstiterit. Certe ex eodem ambae utero prodierunt, communibusque Ecclesiae fulminibus prostratae, uno tumulo sepultae, unoque epitaphio donatae sunt a Prospero, vel quocumque alio epitaphii scriptore.
Qui Nestorio igitur favebant, Joannes Antiochenus, Acacius Beroeensis, Theodoretus, aliique plures, etsi anathema sponte dicerent omnibus, quotquot, vel Θεοτόκον rejicerent, vel Christum in duos filios dividerent, negabant tamen, scripta Nestorii dictave posse sumi in sensum ab orthodoxo alienum. Audiendi tres, quos appellavi, cum Socrate ejusdem temporis historiarum scriptore.
Joannes Antiochenus Nestorio scribens (I parte conc. Ephes. c. 25): Neque id nunc sanctitas tua apud se cogitet, turpe esse sibi pugnantia docere: si enim mens tua sapit et sentit, quae sancti Patres Ecclesiaeque doctores sentiunt et sapiunt (nam hoc, domine mi, et ex multis, et ex communibus amicis, de te accepimus), quorsum vereris pium sensum convenienti voce publicare? Et paulo post: Quis, quaeso, reprehendat, si ea quae sentis, libere exponas? immo vero quis laudibus non efferat, si nomen, cujus sensum pietas tua, ut cognovimus, possidet, propter publicam quietem, communemque orbis pacem admittat? Et postea: Hanc ob rem te moneo, hortorque, ut libera id voce depromas; age, rei quam recte tenes, nomen, quod a multis saepe Patribus usurpatum, scriptum ac pronuntiatum est, adjungere ne graveris, etc.
Acacius Beroeensis respondens sancto Cyrillo (Ibid., cap. 23): Multi, inquit, tum clerici, tum plebeii Constantinopoli Antiochiam, et ad nos usque venientes defendere videntur, quod dictum est (a Nestorio). Aiunt enim in sensu nihil continere, quod vel apostolicae doctrinae adversetur, vel fidei a sanctis Patribus in Nicaea, ad ὁμοούσιον constituendum, congregatis definitae et universae Ecclesiae traditae repugnet.
Theodoretus ( Epist. ad Andream Samosaten. apud Mar. Mercat.): Exigit (qui missus fuerat ex Aegypto) subscriptionem factae dudum damnationis, et ut anathematizetur sancti episcopi dogma Nestorii, Scit autem vestra sanctitas, quod si quis indiscrete doctrinam anathematizet ejusdem sanctissimi et venerabilis episcopi, idem est ac si pietatem anathematizare videatur. Oportet ergo si omnino compellimur, eos anathematizare, qui purum dicunt hominem, etc.
Socrates (Lib. VII Hist. Eccles. c. 32): Nestorius, meo quidem judicio, neque Paulum Samosatenum, neque Photinum imitatur, neque Dominum solum hominem esse dicit, sed vocem dumtaxat Θεοτόκον, tamquam larvam reformidans, declinat. Et postea: Nestorium partim ex libris ejus, quos legerim, partim ex necessariorum illius sermone, ita sensisse comperio, etc.
CAPUT VI. Quae fuerit, et a quo praescripta formula fidei, cui subscribendum foret in causa Pelagianorum. Quemadmodum in Eutychiana causa non alia fuit formula fidei, quam epistola sancti Leonis de Incarnatione ad Flavianum, ita nec in Pelagiana fuit alia subscribenda regularis, ut loquitur creditus Prosper, auctoritas, quam Zosimi tractoria ad universos totius orbis episcopos, ut tradunt omnes quinti saeculi scriptores ( In append. ad ep. S. Coelestini ad episc. Gall. ).
Id cum alii non obscure, tum Marius Mercator clarissime testatur (Commonit. part. II): Haec omnia, inquit, suprascripta capitula, ut jam superius dictum est, continet illa beatae memoriae episcopi Zosimi epistola, quae tractoria dicitur, qua Coelestius Pelagiusque damnati sunt, quae et Constantinopolim, et per totum orbem missa, subscriptionibus sanctorum Patrum est roborata. Cui Julianus et reliqui complices ejus subscribere detrectantes, consentaneosque se nolentes iisdem Patribus facere, non solum imperialibus legibus, sed et sacerdotalibus statutis depositi atque exauctorati, ex omni Italia deturbati sunt.
Superiore loco scripserat in hunc modum (Ibid. parte VI): A beatae memoriae praedicto Zosimo episcopo scriptis amplissimis, vel longissimis perdamnatus est (Coelestius) in quibus et ipsa capitula, de quibus accusatus fuerat, continentur, et omnis causa, tam de Coelestio suprascripto, quam de Pelagio magistro ejus praviore, videtur esse narrata (quorum scriptorum et nos hic habemus exemplaria); et ad orientales Ecclesias, Aegypti dioecesim, et Constantinopolim, et Thessalonicam, et Hierosolymam, similia eademque scripta ad episcopos transmissa esse suggerimus.
Quibus ex testimoniis colliguntur ista sex, quibus consentanea scripserunt quinti saeculi auctores.
PRIMUM, scripsisse Zosimum prolixam epistolam, quae totam Pelagii Coelestiique causam, excerptasque ex ipsorum libris sententias contineret.
Augustinus (Lib. de Peccat. Orig. c. 21): Post rescripta Africani concilii, in quam provinciam quidem doctrina illa pestifera serpendo pervenerat, sed eam non tam alte occupaverat atque pervaserat, alia quoque ipsius in urbe Roma, ubi diutissime vixerat, atque in his fuerat prius sermonibus, contentionibusque versatus, cura fidelium fratrum prolata patuerunt, quae litteris suis, quas conscripsit per orbem catholicum perferendas, papa Zosimus exsecranda, sicut legere potestis, attexuit. Ubi Pelagius, epistolam Pauli apostoli ad Romanos velut exponens, argumentatur et dicit, etc.
Et scribens ad Optatum (Epist. 195): Pelagii argumentatio, quae, inter alia ejus damnabilia, etiam litteris apostolicae sedis adjuncta est, ita se habet, etc.
SECUNDUM, in tractoria Zosimi haeretica dogmata cum suis auctoribus damnata esse. Augustinus: Cujus (novae haeresis) vel auctores, vel certe acerrimi notissimique suasores, cum Pelagius et Coelestius exstitissent, conciliorum episcopalium vigilantia, in adjutorio Salvatoris, qui suam tuetur Ecclesiam, etiam a duobus venerabilibus antistitibus apostolicae sedis, papa Innocentio et papa Zosimo, nisi correcti etiam egerint poenitentiam, toto Christiano orbe damnati sunt, de quibus exempla recentium scripturarum, sive quae specialiter ad Afros, sive quae universaliter ad omnes episcopos de memorata sede manarunt, ne forte ad vestram fraternitatem nondum pervenerint, vobis curavimus mitti.
TERTIUM, eamdem tractoriam ad omnes totius orbis episcopos missam. Augustinus, cum locis antea citatis, tum praescribens Valentino (Epist. 215), quae legenda forent adversus haeresim Pelagianam: Et quod papae Zosimo de Africano concilio scriptum est, ejusque rescriptum ad totius orbis episcopos.
Prosper (Contra Collat. c. 10): Sacrosancta beati Petri sedes ad universum orbem papae Zosimi sic ore loquitur: Nos autem instinctu Dei, etc.
Auctor appendicis ad epistolam Coelestini ad episcopos Galliae: In quam nos sententiam dirigit beatae recordationis papae Zosimi regularis auctoritas, cum scribens ad totius orbis episcopos ait: Nos autem instinctu Dei, etc. Hunc sermonem sincerissimae veritatis luce radiantem tanto Afri episcopi honore venerati sunt, ut ita ad eumdem virum rescriberent. Illud vero quod in litteris, quas ad universas provincias curasti esse mittendas, posuisti dicens: Nos autem, etc.
QUARTUM, hanc ab omnibus episcopis subscriptam. Prosper (Carmen de Ingrat. c. 9): Nempe haec damnata fateris Conciliis, mundique manu.
Et alio in loco (Contra Collat. cap. 41): Catholica acies non patitur respirare, quos vicit, et in quorum excidium unam cunctorum sacerdotum manu sententiam scripsit, etc.
Et sub finem (Ibid., c. 41): Africanorum conciliorum decretis beatae recordationis papa Zosimus sententiae suae robur annexuit, et ad impiorum detruncationem gladio Petri dexteras omnium armavit antistitum.
QUINTUM, Julianum et ejus complices subscribere noluisse. Julianus ipse cum suis sexdecim sociis episcopis: Dicunt, inquit Augustinus (Julian. in ep. ad Ruf. Thess. apud Aug. lib. IV, ad Bonif. c. 8 et ult.): De simplicibus episcopis sine congregatione synodi in locis suis sedentibus extorta subscriptio est, etc.
Et alio in loco (Libel. fidei part. IV): Absentum damnationem, ob Dei timorem, subscribere non audemus, docti per Scripturas, humanam voluntatem praeceptis Dei non debere praeferri dicentis: Non credes auditui vano, etc.
SEXTUM denique, Julianum et complices idcirco depositos, etc. Prosper (Lib. contra Collat. c. 1): Non patitur eos respirare quos vicit et in quorum excidium unam cunctorum sacerdotum manu sententiam scripsit. Pulsi pontificio et communione privati querantur quasi de felicitate nostrae victoriae, et arment in nos linguas suas, qui exsulare a veritate, quam cives esse Ecclesiae maluerunt.
Video posse duo objici ab iis qui aliam putarent fuisse formulam fidei subscribendam: alii enim pro decreto Innocentii I, alii pro canonibus octo Africanis, qui Milevitano concilio aliquando tribuuntur, sentire possunt.
Pro decreto Innocentii facere videntur: Gennadius (Lib. de Script. cap. 43): Innocentius, urbis Romae episcopus, scripsit decretum Occidentalium et Orientalium Ecclesiarum (episcopis) adversus Pelagianos datum, quod postea successor ejus Zosimus latius promulgavit;
Patres Africani (Prosp. contra Collat. c. 10): Constituimus in Pelagium atque Coelestium per venerabilem episcopum Innocentium de beatissimi apostoli Petri sede prolatam manere sententiam, donec apertissima confessione fateantur, etc.;
Augustinus (Lib. de Peccat. Orig. c. 7): Zosimus egit cum homine (Coelestio) quem falsae doctrinae ventus inflaverat, ut ea quae illi a diacono Paulino fueram objecta damnaret, atque ut apostolicae sedis litteris, quae a sanctae memoriae praedecessore manaverant, praeberet assensum. At ille noluit quidem diaconi objecta damnare, sed beati Innocentii litteris non est ausus obsistere, etc.
Pro canonibus Africanis: Prosper (Contra Collat. cap. 10): Cum ducentis quatuor decim sacerdotibus, quorum constitutionem contra inimicos gratiae Dei totus mundus amplexus est veraci professione, etc.;
Et in Chronico (Ad consulatum Honorii XII et Theodosii VIII): Concilio apud Carthaginem habito 214 episcoporum ad papam Zosimum synodalia decreta perlata sunt; quibus probatis per totum mundum, haeresis Pelagiana damnata est.
Usserius ( De Britannic. Eccles. primord. ) post Salmasium ( In Eucharist. ) in eam sententiam concedit, sed affectu magis quam ratione; uterque enim haereticus mavult absurde sentire quam praetermittere occasionem detrahendi aliquid de summi pontificis auctoritate.
Verum constitutio illa, cujus meminit verus Prosper, est ea ipsa qua voluerunt Patres Africani in Pelagium et Coelestium per venerabilem episcopum Innocentium de beatissimi Petri apostoli sede prolatam manere sententiam, ut nemo prudens non intelligit. Sententia autem illa nullatenus certe differt a decreto Occidentalium et Orientalium Ecclesiarum episcopis dato, cujus mentionem facit Gennadius, ut per se patet. Cum ergo decretum Innocentii a tractoria Zosimi in eo tantum fuerit diversum, quod illud pressius, ista latius doctrinam catholicam contineret; certe neque Prosper, neque Gennadius, neque Augustinus Patresque Africani a Mario Mercatore dissentiunt; sed mirifice potius ipsius sententiam confirmant, simulque demonstrant, sin minus semper, saltem quo tempore damnatur haeresis sine congregatione generalis synodi opinatos fuisse veteres ad sedem apostolicam pertinere, propter auctoritatis amplitudinem, toti Ecclesiae per orbem habitabilem diffusae formam fidei proponere.
Hinc sanctus Innocentius ad Patres concilii Carthaginensis (nostrae Patrol, t. XX, col. 582): Gratulor, fratres charissimi, quod cum pro illis curam geritis quibus praesidetis Ecclesiis, sollicitudinem vestram pro omnium utilitate monstratis, et per cunctas totius orbis Ecclesias omnibus una quod prosit decernendum esse deposcitis, ut suis constabilita regulis Ecclesia, et justo firmata decreto, talibus patere non possit, etc.
Et ad episcopos Numidiae in synodo Milevitana congregatos (tomo cit. Patrol. col. 588): Quoties fidei ratio ventilatur, arbitror omnes fratres et coepiscopos nostros nonnisi ad Petrum, id est, ad sui nominis et honoris auctorem, referre debere, velut nunc retulit vestra dilectio, quod per totum mundum possit omnibus Ecclesiis in commune prodesse.
Hinc etiam Augustinus (Serm. 2 de Verbis Apost.): De hac causa (Pelagiana) jam duo concilia missa sunt ad sedem apostolicam; inde etiam rescripta venerunt. Causa finita est.
CAPUT VII. Qua auctoritate sancita sit lex subscribendi, an sacerdotali sola, an etiam imperiali. Conjunctas utriusque potestatis vires ad unam haeresim exscindendam, cogendosque subscribere damnationi quotquot repugnarent, patet ex dictis: siquidem retulimus imperatoris Honorii ad Aurelium Carthaginensem episcopum constitutionem, de subscriptionibus exigendis. Hanc repetere non juvat, sed extrema tantum verba, quibus necessitas exigendi subscriptiones continetur, attentius perpendere. Non patietur sanctitas tua sectae detestabilis homines, in injuriam religionis, nova et inusitata meditantes, secretis tractatibus occultare sacrilegium publica semel auctoritate damnatum. Una enim eademque culpa est eorum, qui, aut dissimulando conniventiam, aut non damnando favorem noxium praestiterint.
Retulimus quoque scriptam ab Aurelio, post acceptam constitutionem, epistolam ad universos episcopos Byzacenae et Arzugitanae provinciae, in qua, perinde ac in constitutione, potissima haec causa exigendi subscriptionem exponitur: Quo, cum in supradictorum haereticorum damnatione omnium vestrum fuerit integra subscriptio, nihil omnino sit unde ullius, vel dissimulationis, vel negligentiae, vel occultae forsitan pravitatis aliqua videatur merito remansisse suspicio.
Imperiali porro sanctioni, ut dictum est dissert. praeced., occasionem dedit pertinacia nonnullorum episcoporum, qui pravas Pelagianorum disputationes, vel tacito consensu asserebant, vel publica oppugnatione non destruebant; quique aut dissimulando conniventiam, aut non damnando favorem noxium praestabant. Illi enim, cum parere nollent plenario concilio exigenti subscriptionem tractoriae Zosimi, quam acceperat anno praecedente, visi sunt imperiali auctoritate cogendi.
Jam vero plenarium concilium Africae, statim atque accepta est Zosimi tractoria, ab omnibus episcopis in provincia constitutis, etiam ab iis qui concilio interfuissent, subscriptionem exegit: nam totius orbis episcopis id ipsum faciendum mandarat pontifex, idque fatetur ipse Julianus, cum in epistola ad Rufum Thessalonicensem, in qua queritur extortam a simplicibus episcopis, sine congregatione synodi, in locis suis sedentibus subscriptionem (Apud Aug. l. IV ad Bonifac. c. 8); tum in libello Fidei (Part. IV num. 3), verbis quae antea retulimus: Illud autem sanctitatem vestram, etc. Quid enim aliud significant, quam imperatam fuisse subscriptionem, priusquam Julianus scriberet sive epistolam, sive libellum Fidei? At utrumque scripsit, vivente adhuc Zosimo, hoc est, anno 418, quo tempore nondum datum erat imperiale rescriptum: siquidem consignatur anni sequentis consulibus Monaxio et Plinta. Lex igitur subscribendi sancita est sacerdotali primum, deinde imperiali auctoritate.
Id egregie probat Possidius (In Vita S. August. c. 48): Illi tantae sedis antistites (Innocentius et Zosimus) suis diversis temporibus eosdem (Pelagianos) notantes, atque a membris Ecclesiae praecidentes, datis litteris ad Africanas, Orientisque et Occidentis Ecclesias, eos anathematizandos et devitandos ab omnibus catholicis censuerunt. Et hoc tale de illis Ecclesiae Dei catholicae prolatum judicium etiam piissimus imperator Honorius audiens ac sequens, eos legibus damnatos inter haereticos haberi debere constituit.
Verum utriusque potestatis ad idipsum conjunctionem testimonio scriptorum illius aevi confirmemus.
Prosper: Quando sanctae memoriae papa Bonifacius piissimorum imperatorum catholica devotione gaudebat, et contra inimicos gratiae Dei, NON SOLUM APOSTOLICIS, SED ETIAM REGIIS UTEBATUR EDICTIS (Libro contra Collat. c. 41).
Marius Mercator (In Commonit. part. XI): Julianus et reliqui complices subscribere detrectantes, NON SOLUM IMPERIALIBUS LEGIBUS, SED ET SACERDOTALIBUS TATUTIS depositi atque exauctorati, ex omni Italia deturbati sunt.
Sanctus Coelestinus ad Patres Ephesinos post synodum (Tertia parte conc. Ephes. cap. 20): Ejiciantur e civitatibus suis, et se in nostro collegio noverint non futuros, nisi SECUNDUM ECCLESIASTICUM ET CHRISTIANORUM PRINCIPUM CONSTITUTUM, damnata cum auctoribus sociisque damnantes, etc.
Gelasius ad Honorium Dalmatiae episcopum (Epist. 5): An fortasse nescitis hanc haeresim, de qua loquimur, et ab apostolica dudum sede per B. M. Innocentium, ac deinde Zosimum, Bonifacium, Coelestinum, Sixtum, Leonem, continuis et incessabilibus sententiis fuisse prostratam; NEC TANTUM ECCLESIAE CATHOLICAE LEGIBUS, SED PRINCIPUM QUOQUE ROMANORUM EO TEMPORE DAMNATAM, etc.
Et scribens ad episcopos per Picenum (Epist. 7): Pelagium, Coelestium, Julianum, caeterosque complures oratoriae facundiae viros in hac assertione probavimus fuisse convictos, et TAM ECCLESIASTICIS CONSTITUTIS QUAM IMPERIALIBUS ETIAM PERCUSSOS PRAECEPTIS.
CAPUT VIII. Quibus imperata sit subscriptio, an solis episcopis, an etiam aliis de clero, immo et aliquando laicis; et quae poena recusantibus statuta. Imperatam episcopis testantur, Julianus in epistola ad Rufum Thessalonicensem (Apud Aug. l. IV ad Bonif. c. ult.): De simplicibus episcopis, sine congregatione synodi, in locis suis sedentibus extorta subscriptio est.
Et in libello Fidei (Part. IV num. 3): Illud autem sanctitatem vestram, etc.
Imperatores in edicto ad Aurelium: Ad quorumdam episcoporum pertinaciam corrigendam, etc.
Aurelius ad episcopos provinciae Byzacenae, etc.: Quemadmodum subscribere unusquisque vestrum debeat, etc.
Marius Mercator ( In Commonit.): Julianus et reliqui complices, etc.
Imperatam quoque presbyteris caeterisque clericis satis aperte docet Augustinus (Epist. 191 et 194), cum narrat quid Sixtus presbyter Romae in causa Pelagianorum egerit, et quomodo, post sententiam damnationis a Zosimo prolatam, toti clero praeiverit in anathemate, non tantum dogmatibus, sed etiam dogmatum auctoribus, dicendo.
Neque enim verbo tantum, sed scripto quoque dictum anathema, manifeste probat exprobratio Romanis clericis a Juliano facta (Lib. II ad Bonifac. c. 3) nomine octodecim episcoporum, cujus ita meminit Augustinus: Quin etiam Romanos clericos arguunt, scribentes eos jussionis terrore perculsos non erubuisse crimen praevaricationis admittere, ut contra priorem sententiam, qua gestis catholico dogmati affuerant, postea pronuntiarent malam esse hominis naturam.
Nam, ut ostensum est antea non semel, jussio illa fuit Zosimi, per tractoriam suam subscriptionem omnibus imperantis, sed per se quidem episcopis majorum sedium, per ipsos vero, minoribus, et per minores toti singularum Ecclesiarum clero.
De laicis intelligi debent quae ex sancto Leone et Patribus Ephesinis mox adducentur de poena recusantibus subscribere statuta: nam ex poena quae propter violatam legem infligitur, quid lex praeceperit, quibusve, facile cognoscitur.
Ad omnes communiter pertinet dictum illud Prosperi tam saepe hactenus laudatum (Carm. de Ingr. cap. 9): Nempe haec damnata fateris Concitus, mundique manu.
Jam vero episcopis, presbyteris, clericisque omnium ordinum subscribere detrectantibus, statutam fuisse poenam depositionis atque expulsionis ex suis civitatibus, immo et excommunicationis, intelligitur.
Primum ex imperatoris epistola ad Aurelium ( Edict. Honor. et Theodos.): Quicumque damnationi supra memoratorum subscribere impia obstinatione neglexerint, EPISCOPATUS AMISSIONE MULTATI, INTERDICTA IN PERPETUUM, EXPULSI CIVITATIBUS, COMMUNIONE PRIVENTUR.
Deinde ex Commonitorio Marii Mercatoris (Parte XI): Julianus et reliqui complices ejus subscribere detrectantes, non solum imperialibus legibus, sed et sacerdotalibus statutis DEPOSITI ATQUE EXAUCTORATI EX OMNI ITALIA DETURBATI SUNT.
Tertio, ex epistola Nestorii ad sanctum Coelestinum (I parte conc. Ephes. c. 15) pro Pelagianis illis qui subscribere recusaverant: Saepe scripsi beatitudini tuae propter Julianum, Orontium et caeteros, qui sibi usurpant episcopalem dignitatem, et creberrimam aditionem apud piissimum et praedicatissimum imperatorem faciunt, nosque concidunt frequentibus lamentationibus, tamquam temporibus orthodoxis DE OCCIDENTE PROJECTI, etc.
Quarto, ex epistola sancti Coelestini rescribentis ad Nestorium (Ibid. c. 17): Hos quoque haereticos, de quibus nos, velut eorum quae gesta sunt nescius, consulere voluisti, SEDIBUS SUIS INJUSTA DICENTES EXPULIT JUSTA DAMNATIO.
Quinto, ex canonibus 1, 2, 4 concilii Ephesini (II parte ejusdem conc. act. 7), quibus statuitur poena depositionis adversus metropolitas, provinciales episcopos et clericos, qui Nestorii et Coelestii sequi sententias, ex eo manifeste sunt deprehensi, quod Nestorium nobiscum condemnare noluerunt, quos sancta synodus communi decreto AB OMNI ECCLESIASTICA COMMUNIONE ALIENOS ESSE STATUIT, ET OMNEM SACERDOTII FUNCTIONEM ILLIS ADEMIT, per quam aliquibus, vel nocere, vel prodesse poterant.
Denique ex epistola sancti Leonis ad Nicetam (Epist. 86): Omnes sive presbyteri, sive diaconi, sive cujuscumque ordinis clerici, qui de Pelagianorum, Coelestianorumque consortio, etc., quorum si quisquam salubribus praeceptis satisfacere detrectarit, sive ille clericus, sive laicus sit, AB ECCLESIAE SOCIETATE PELLATUR, ne perditor animae suae saluti insidietur alienae.
Ad laicos ipsos pertinet septimus canon Ephesinus (II parte conc. Ephes. act. 7): Similiter, et si qui velint ea quae de singulis per sanctam synodum Ephesinam gesta sunt quocumque modo movere, sancta synodus ipsa decrevit, si quidem episcopi aut clerici fuerint, eos omnino a proprio cadere gradu; SI VERO LAICI, EXCOMMUNICATOS ESSE.
Necesse est huc etiam pertinere, saltem quoad episcopos, sanctionem Valentiniani Caesaris (L. 47 de Episc. in Cod. Theod.) datam Aquileiae VIII id. Jul., coss. Theodosio August. XI et Valentiniano: Diversos episcopos nefarium Pelagiani et Coelestiani dogmatis errorem sequentes, nisi intra viginti dies a conventionis tempore, intra quos deliberandi tribuimus facultatem, errata correxerint, seseque catholicorum fidei reddiderint, GALLICANIS REGIONIBUS EXPELLI, ATQUE IN EORUM LOCO SACERDOTIUM FIDELIUS SUBROGARI MANDAMUS ( Vide Sirmond. in append. cod. ).
CAPUT IX Quid causarentur subscribere detrectantes, et quam in partem accepta sit detrectantium exceptio. Qui subscribere detrectabant, partim adversus sedis apostolicae judicium, partim contra subscriptionis exigendae modum, partim denique in imperialem sanctionem exceperunt: et ita quidem, ut negarent se aut posse tuta conscientia, aut debere servato juris ordine obedire cujuscumque potestatis praecepto, quo urgerentur subscribere, id est, viros, ut aiebant, pios atque imprimis catholicos temerario judicio damnare.
Adversus judicium sedis apostolicae objecerunt, servatam non fuisse judicii formam; judices idoneos non exstitisse; sanctum Zosimum cum clericis Romanis praevaricatum esse.
Servatam non fuisse formam, ex eo nitebantur conficere, quod ratio judiciorum postulet ut adsint qui accusant, audiantur qui rei, et nemo damnetur absens. At neque Erotem et Lazarum episcopos, neque Paulinum diaconum, neque adolescentes duos, Timasium et Jacobum, qui Pelagium Coelestiumque accusabant, interfuisse aiebant judicio Romano; Pelagium vero et Coelestium non satis auditos, cum ille Romam non fuerit evocatus e Palaestina, iste terrore coactus sit tunc abesse judicio, cum maxime res adesse postularet.
Ista causatur Julianus his verbis (In libello Fidei part. IV num. 4 et seqq.): Judaei etiam fatentur, quod lex nostra non judicet hominem, nisi ab ipso audierit et cognoverit quid faciat. Et in Actibus Apostolorum per gentiles Festi similes prolata est sententia (Act. XXV, 16), quod non sit consuetudo Romanis damnare aliquem priusquam qui accusatur praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluendum crimina. Unde et sanctus apostolus Paulus judicandi regulam episcopis sanciens, ait: Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus (I Tim. V, 12). His igitur et caeteris testimoniis confirmati metuimus in absentum et nobis inauditorum capita dictare sententiam, nisi cum praesentes fuerint confutati.
De judicibus tria querebantur. Quod sine congregatione synodi sententiam tulissent. Dicunt, inquit Augustinus (Lib. IV ad Bonif. c. 8), inimicos suos dicta nostra in veritatis odium suscepisse, et toto penitus Occidente non minus stultum quam impium dogma esse susceptum; et simplicibus episcopis sine congregatione synodi in locis suis sedentibus, ad hoc confirmandum, subscriptionem queruntur extortam.
Quod ad causam cognoscendam accessissent male animo affecti. De judicibus, ait Augustinus (Lib. III contra Julian. c. 1), apud quos propterea dicis non potuisse vos agere causam vestram, quia nemo de rebus dubiis bene consultat, nisi qui ab odio, ira et amicitia vacuum pectus attulerit, quales non fuisse dicis qui de causa vestra judicaverunt, quia prius eam coeperunt odisse quam nosse; jam superiore libro respondi, etc.
Quod idonea, tum doctrina ad intelligendam, tum virtute ad defendendam veritatem carerent. Totum est ea de re caput ultimum secundi libri adversus Julianum, ubi haeretico objicienti causam suam ab imperitis damnatam Augustinus doctissimos decem ex sanctis Patribus objicit. Totum item caput primum et secundum libri V Operis Imperfecti, ubi Julianus, postquam de scientia et fortitudine judicum verbose disseruit, tandem ita concludit: De hac quippe potissimum ignavorum pectorum vilitate factum est, ut per Ecclesiarum naufragia spurcum Manichaeorum dogma velificet; quia si in his qui sacerdotii munere fungebantur libera stetisset et virilis auctoritas, Traducianorum commenta, ut invicta ratio proruit, ita publica contrivisset assensio.
De accusatione Zosimi clerique Romani a Pelagianis haec Augustinus (Lib. I advers. Jul. c. 4): Innocentii successorem crimine praevaricationis accusas, quia doctrinae apostolicae et sui decessoris sententiae noluit refragari: sed de hoc interim taceo, ne animum tuum, quem sanare potius cupio quam irritare, laudibus tui damnatoris exulcerem.
Et alio in loco (Lib. VI advers. Jul. c. 12): Quale est autem quod B. M. Zosimum apostolicae sedis episcopum, ut in tua pravitate persistas, praevaricationis accusas: qui non recessit a suo praedecessore Innocentio, quem tu nominare timuisti; sed maluisti Zosimum, quia egit primitus lenius cum Coelestio, etc.
Et rursum (Lib. II ad Bonifac. c. 3): Quin etiam Romanos clericos arguunt, scribentes eos jussionis terrore perculsos non erubuisse praevaricationis crimen admittere.
Accedit tacita quidem, sed maligna Juliani exprobratio facta summo pontifici, quasi in eo ipso peccasset cujus accusaverat Africanos, in ferenda contra Pelagium Coelestiumque sententia. Iisdem enim Scripturae testimoniis, iisdemque verbis utitur impudens haereticus, ad criminandum sedis apostolicae judicium, quibus sanctus pontifex Africanorum praeceps, ut opinabatur, judicium perstrinxerat.
Conferendae litterae quas Zosimus ad Africanos dedit XI kalend. Octobris (Epist. 4 ad Africanos) cum illis Juliani verbis (Libelli part. IV num. 3): Illud autem sanctitatem vestram, etc.
Cum exigeretur subscriptio damnationi, non tantum dogmatum, sed etiam auctorum, exceperunt episcopi, quorum nomine scribebat Julianus, ejusmodi subscriptionem esse veluti quoddam judicium, vel testimonium publicum, quod a subscribentibus ferretur adversus illos homines; se vero, ob Dei timorem et charitatem Christianam, Apostolique praeceptum, nec posse, nec debere, quibuscumque tandem hominibus imperantibus, subscribere damnationi absentum et inauditorum, qui se libellis purgarent, catholicos confiterentur, et damnabilia sibi objecta damnarent, quorumque causa, vel per se dubia foret, vel sola multitudinis invidia laboraret.
Julianus in libello Fidei (Parte IV): Haec autem omnia de quibus nunc agitur, id est, quae in fine damnavimus, ipsi etiam de quibus ista jactantur, falso sibi objecta testantes, libellis propriis damnaverunt.
Et paulo post; Absentum damnationem, ob Dei timorem subscribere non audemus, docti per Scripturas humanam voluntatem praeceptis Dei non debere praeferri, dicentes: Non credes auditui vano, nec consenties cum iniquo fieri testis injustus (Exod. XXIII, 1, juxta LXX). Et ne multitudini quis credendum putaret, adjunxit: Non eris cum pluribus in malitia (Ibid.). Et iterum: Priusquam interroges, ne vituperes quemquam. Et iterum: Quod viderunt oculi tui, loquere. Item in Evangelio: Nolite judicare, ut non judicemini. Nolite condemnare, ut non condemnemini; in quo enim judicio judicaveritis, judicabitur in vobis; et qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII, 1). Unde et sanctus apostolus Paulus judicandi regulam episcopis sanciens, ait: Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus (I Tim. V, 19). His igitur et caeteris testimoniis confirmati metuimus in absentum et nobis inauditorum capita dictare sententiam, nisi cum praesentes fuerint confutati.
Contra sanctionem imperatoris exceperunt primo, efflagitatam a suis adversariis propter imbecillitatem causae, ut quos ratione non possent, auctoritatis pondere opprimerent. Augustinus (Lib. III advers. Jul. c. 1): Jam vos ergo totius poeniteat hujus erroris, ne argumento miserrimo utamini, quo universi utuntur haeretici, quos a perniciosa licentia leges imperatorum catholicorum premunt. Omnes quippe hujusmodi dicunt, quod ipse dixisti, laborare illam partem rationis inopia, quae in disserendo, cum terrorem subrogat, nullum a prudentibus impetrat, sed caecum a meticulosis extorquet assensum. Novi quidem haeretici vos estis, sed istam pene omnium haereticorum veterem vocem cum caeteris agnovistis atque tenuistis.
Secundo, redemptam fuisse muneribus potentum gratiam apud imperatorem. Julianus (Lib. I Operis Imperf. c. 42): Tribunis octoginta et amplius equos tota Africa saginatos collega tuus nuper adduxit Alipius.
Et postea (Ibid., c. 72): Amplissimam esse nostri negotii dignitatem, cum ipsa rerum consideratio et appensio indicat quas tuemur, tum etiam vester pavor, qui contra nostrorum sanguinem, pecuniarum effusione, haereditatum largitate, populorum seditione, potestatum corruptione pugnantes, et fidem vestram, quae a nobis impugnatur, erubescitis profiteri, et ad nostrae sententiae, a qua deviatis, verba confugitis.
Et alibi: Cur tantis totam Italiam factionibus commovistis? cur seditiones Romae conductis populis excitastis? cur de pauperum substantia saginastis per totam fere Africam equorum greges, quos prosequente Alipio tribunis et centurionibus destinastis? cur matronarum oblatis haereditatibus potestates saeculi corrupistis; ut in nos stipula furoris publici arderet? cur dissipastis Ecclesiarum quietem? cur religiosi principis tempora persecutionum impietate maculastis?
Tertio, ex subreptione obtentam legem Julianus (Lib. I Operis Imperf. c. 9): Laudat (Augustinus) potentem hominem, quod nostris petitionibus, qui nihil aliud quam dari tanto negotio judices vociferabamur, ut ea quae subreptionibus acta constabat emendarentur potius quam exponerentur examini, mole suae dignitatis obstiterit, nec disceptationi tempus aut locum permiserit impetrare.
Quarto denique, ipsam pro Pelagianis facere. Augustinus (Lib. III contra Jul. c. 1): Sane, ut dicis, si pro vobis potius ab imperatore responsum est, cur non in medium prosilitis, et hoc ultro publicis potestatibus allegatis, vos esse monstrantes quorum Christianus princeps approbavit fidem? verum fidei legem, non sicut sese habet, sed sicut vobis placet, intelligitis: quid mirum, si et de lege imperatoris hoc facitis?
Pelagius praeiverat suis, nam cum damnata fuissent ipsius dogmata in concilio Diospolitano, missis ad amicum litteris, falsaque rei totius relatione, perinde gloriatus est ac si triumphasset de adversariis, suumque errorem episcopis approbasset. Quatuordecim, inquit, episcoporum sententia definitio nostra comprobata est, qua diximus, « posse hominem sine peccato esse, et Dei mandata facile custodire, si velit. » Quae sententia contradictionis os confusione perfudit, et omnem in malum conspirantem societatem ab invicem separavit. Ad haec Augustinus: Sive ergo istam epistolam Pelagius vere scripserit, sive sub ejus nomine a quocumque conficta sit, quis non videat, quemadmodum hic de errore et judicio in quo convictus atque damnatus est, tamquam de victoria, glorietur?
Exceptionem recusantium imperator, impiam obstinationem, secretos tractatus, conniventiam et favorem sacrilegio publica auctoritate damnato praestitum interpretatus est.
Aurelius hanc ipsam habuit suspectam vel dissimulationis, vel negligentiae, vel occultae pravitatis (In epist. ad episc. prov. Byzacen. ).
Sanctus Leo judicavit esse versutiam (Epist. 86, ad Nicet. Aquileiens.), qua recusantes nihil suorum sensuum non existimarent posse esse salvum, si per se aliquid communi formulae, vel adderent, vel detraherent.
CAPUT X. Quibus aliis artibus recusantes usi sint ad tergiversandum. Pertinaces illi, suspectique, et versuti homines non id tantum exceperunt, quod huc usque diximus, etsi magnae fuit per se audaciae; sed postularunt insuper, quod extremae cujusdam erat impudentiae, vel retractari causam apud idoneos judices, vel etiam a catholicis damnari, quae ipsi objiciebant.
Coelestius in epistola ad clericos Romanos (Lib. I, ad Bonifac. c. 23): Nemo ergo vos seducat, nec se negent impii ista sentire. Sed si verum dicunt, aut audientia detur, aut certe ipsi isti episcopi, qui nunc dissident, damnent quae supra dixi cum Manichaeis se ista tenere, sicut nos ista damnamus quae de nobis jactant, et sit plena concordia.
Huc pertinent verba Juliani mox allata de Augustino dicentis (Lib. I Operis Imperf. c. 9): Laudat etiam potentem hominem, etc. Pertinet etiam Theodori Mopsuesteni calumniosa exprobratio facta Augustino, contra quem quinque libros scripsit (Lib. II, sub fin.): Nihil illorum perspicere potuit mirabilis peccati originalis assertor, quippe qui in divinis Scripturis nequaquam fuerit exercitatus, nec ab infantia sacras didicerit litteras, sed sive de Scripturae sensibus, sive de dogmate saepe declamans multa frequenter inepta proprie communiterve de ipsis Scripturis dogmatibusve plurimis deprompsit; nam potentiae metus nullum contra sinebat effari, sed tantummodo taciti, qui divinarum Scripturarum habebant notitiam, se retrahebant (Vide excerpt. 2 Mar. Mercat.).
Sin minus vero postulatum hoc obtinerent, ausi sunt, communi haereticorum more, provocare ad audientiam oecumenicae synodi, perinde quasi non satis causa jam finita esset, postquam a sede apostolica repetitae damnationis rescriptum venisset; et illud quidem tam solemne, ut ad universos orbis episcopos missum, mundi manu, quod ait Prosper, subscriptum fuisset.
Julianus (In libello, part. IV, num. 2): Haec, ut nobis secundum regulam catholicam visum est, vestrae sanctitati conscripta transmisimus, quae si aliter putatis tenenda, rescribite. Sin autem contradici istis non potest, et tamen aliquis voluerit contra nos scandalum concitare, certa sit sanctitas vestra nos ad audientiam plenariae synodi provocasse.
Quod si nec istud ex animi sententia succederet, sed inviti cogerentur sententias suas suorumve damnare, id se facturos promiserunt, ea tamen cautione, ut verbis in speciem religiosis impietatem tegerent. Contestati sunt enim se sententias quae objicerentur rejicere, secundum Ecclesiae sensum, certi nimirum postea sensum quem dicerent Ecclesiae quam vellent in partem interpretari. Id fecit primum Diospoli Pelagius (Lib. de Gest. Palaest. c. 19): Quae dixi non esse mea, secundum judicium sanctae Ecclesiae reprobo, anathema dicens omni contravenienti et contradicenti sanctae Ecclesiae doctrinis. Ego enim in unius substantiae unitatem credo, et omnia secundum doctrinam sanctae catholicae Ecclesiae. Si quis vero aliena ab hac sapit, anathema sit. Quid malignae aut ineptae potius versutiae lateret sub his vocibus, secundum judicium Ecclesiae, aperuit Augustinus (Ibid., c. 33).
Id deinde praestitit Coelestius magistri exemplum secutus (Lib. de Peccat. Orig. c. 7, et lib. II ad Bonif. c. 3): nam cum urgeretur a summo pontifice objecta sibi damnare, se consentire respondit sancti Innocentii litteris, et ea se reprobare quae sedes apostolica reprobaret. Videndus super ea re Augustinus.
Utrumque Julianus non tantum imitatus est, sed vicit etiam: nam cum tractoria Zosimi subscribenda foret, et in ea quinque propositiones proscriberentur, singulis suum affinxit sensum, quo ipsas rejiceret. Id prolixe Marius Mercator prosecutus est (Lib. Subnot. c. 6), nosque in notis ad Mercatorem exposuimus.
Eo pertinet, quod in suae Fidei libellis Pelagius Coelestiusque spondebant fore ut apostolicae sedis definitionibus acquiescerent; sed ea fuit perfidorum hominum versutia, qua declinarent justi judicii sententiam, viderenturque columnam veritatis amplecti, tunc cum eam labefactam vellent.
Si autem inanis foret et ista fraus, tunc, erumpente foras animi obstinatione, generosa quadam hypocrisi obtestati sunt, verbis jactantiae plenissimis, se nulla umquam vi de proposito dimotum iri, sed constanter persecutionem pro fide catholica, temporibus etiam orthodoxis, passuros, exemplo generosorum illorum martyrum, qui prope anhelam fornacem, ut loquitur Julianus, imperterriti responderunt cogenti regi: Potens est Deus, o rex, liberare nos de fornace hac, etc. (Dan. III, 17).
Post hanc sententiam Babylonicorum puerorum amplificatam, paratragoediabat homo vanissimus in hunc modum: De hac et nos disciplina, quam reliquerunt illustres magistri, intelligimus tenendam in prosperis votorum mediocritatem; in dogmatibus vero fidei, consiliorum perennitatem: optamusque, persecutionum tumore compresso, etiam populis subvenire. At si id non accidat, stat quidquid acerbum est contumeliis et periculis perpeti, quam non aversari illuviem sordesque Manichaeas.
Non minus exaggeratis verbis usus est in libello Fidei (Part. IV num. 9). Certum sit apud sanctitatem vestram, quia quantumlibet hoc mare ventis flantibus intumescat, et amaris in nos fluctibus efferatur, numquam integri judicii domum, quae supra justitiam Christi fundata est, poterit commovere.
Haec videntur excerpta ex libro de Constantia pro defendenda veritate contra omnia quae ipsi resistunt, quem Julianus ad suos scripsit, quo tempore Bonifacius summus pontifex, non tantum apostolicis, sed etiam regiis utebatur edictis, ut eos de clero cogeret damnationem Pelagii Coelestiique subscribere, qui suas sedes, suosque gradus, et fidelium communionem retinere vellent. Id enim fecit haereticus ille, quod alii solent; abusus est doctissimorum orthodoxorumque virorum dictis, immo et sanctorum exemptis, ad erroris sui participum obfirmandos animos, ut obsisterent Ecclesiae saeculique potestatibus, perinde ac martyres tyrannis et fidei persecutoribus.
Id autem facere solitos suis temporibus haereticos, immo et quae paterentur a principibus vocare martyria, testatur Augustinus, cum ubique passim, tum maxime ubi respondet epistolae Parmeniani Ticonium exhortantis ad persecutionem magis ferendam quam deserendas Donati partes. Audent, inquit (Lib. III advers. epist. Parmen. c. 6), sacrilega schismata, vel haereses impiae, si quando in flagello, ut se corrigant, admonentur, poenas erroris sui inter martyria deputare, etc.
Hac occasione non possum non monere quid animadverterim inter legendam quinti saeculi historiam, nullos tunc temporis haereticos fuisse (fuerunt autem multi, iique nobiles) qui cum suam sectam viderent justis Ecclesiae fulminibus feriri, non continuo spargerent in vulgus libellos de Constantia, quibus in speciem suos ad sectanda martyrum exempla hortarentur; reipsa tamen, per nefandas iniquae comparationis artes, vindices fidei a Deo constitutos accusarent injustitiae cujusdam tyrannicae, immo et paris cum ethnica impietatis.
Sic Nestorius Coelestium cum suis a Theodosio religiosissimo principe pulsum urbe regia, ad constantiam in asserenda veritate hortatus est ( Epist. ad Coelest. ) exemplo, tum Joannis, qui ab Herode, tum Petri et Pauli, qui a Nerone passi sunt.
Sic idem, cum praefecto Thebaidis miserabiliter exponeret quae ferre cogeretur in exsilio, imperatores et magistratus maledictis onerabat (Evag. l. I c. 7).
Sic Theodoretus nondum sanus, missis Constantinopolim litteris ( Epist. ad Andr. monach. apud Mar. Mercat. ), et hoc Apostoli loco abutens: Fidelis Deus, qui non patietur nos et vos tentari supra id quod possumus, sed faciet cum tentatione profectum; suos ita ad pertinaciam accendebat, ut simul argueret iniquitatis in Nestorium commissae quotquot Aegyptio (ita sanctum Cyrillum appellabat) consensissent, sanctissimumque virum damnassent. Damnarunt vero sanctus Coelestinus, ducenti septuaginta quinque episcopi in Ephesina synodo, imperatores religiosissimi Honorius et Valentinianus, etc.
Ad primam tergiversandi causam responderat, jam inde a temporibus Innocentii, Augustinus, cum verba faceret ad populum de Pelagianis (Serm. 2 de Verbis Apost.): Fratres mei, ubi tales inveneritis, occultare nolite: non sit in vobis perversa misericordia. Redarguite contradicentes, et resistentes ad nos perducite. Jam enim de hac causa duo concilia missa sunt ad sedem apostolicam, inde etiam rescripta venerunt. Causa finita est, utinam aliquando finiatur error!
Respondit sanctus Coelestinus (Epist. ad Nest. I part. conc. Ephes. c. 17): Defleant infelices, spe se hominum fuisse deceptos, quibus jam potuit propter communionem sola poenitentia subvenire.
Et alibi (III parte conc. Ephes. in epist. ad Patr. Ephes.): Ejiciantur e civitatibus suis, et se in nostro collegio noverint non futuros, nisi secundum ecclesiasticum, et Christianorum principum constitutum, damnata cum auctoribus sociisque damnantes, se profiteantur catholicos sacerdotes.
Et iterum (Ibid., in epist. ad Maximian.): Compresso olim et per totum orbem sua damnatione noto Coelestiano errori tua vigilantia resistatur, ut quicumque hujus dogmatis sunt sequaces, ab omni societate hominum repellantur, etc.
De his Coelestini responsis ita scripsit Prosper (Lib. contra Collat. c. 41): Venerabilis memoriae pontifex Coelestinus, cui ad catholicae Ecclesiae praesidium multa Dominus gratiae suae dona largitus est, sciens damnatis, non examen judicii, sed solum poenitentiae praesidium esse praestandum, Coelestium, quasi non discusso negotio, audientiam postulantem, totius Italiae finibus jussit extrudi: adeo et praecessorum suorum statuta et decreta synodalia inviolabiliter servanda censebat, UT QUOD SEMEL MERUERAT ABSCINDI, NUMQUAM ADMITTERET RETRACTARI.
Secundam causam unus satis Augustinus confutavit (Lib. IV ad Bonif. cap. ult.): Quid est quod dicunt: De simplicibus episcopis sine congregatione synodi extorta subscriptio est? aut vero congregatione opus erat ut aperta pernicies damnaretur? quasi nulla haeresis aliquando nisi synodi congregatione damnata sit; cum potius rarissime inveniantur propter quas damnandas necessitas talis exstiterit multoque sint, atque incomparabiliter plures, quae ubi exstiterunt, illic improbari damnarique meruerunt, atque inde per caeteras terras devitandae innotescere potuerunt. Verum istorum superbia, quae tantum se extollit adversus Deum, ut non in illo velit, sed potius in libero arbitrio gloriari, hanc etiam gloriam captare intelligitur, ut propter illos Orientis et Occidentis synodus congregetur. Orbem quippe catholicum, quoniam, Domino eis resistente, pervertere nequeunt, saltem commovere conantur; cum potius vigilantia et diligentia pastorali, post factum illis competens sufficiensque judicium, ubicumque isti lupi apparuerint, conterendi sint, sive ut sanentur atque mutentur, sive ut ab aliorum salute atque integritate vitentur, adjuvante Pastore pastorum, etc.
Ad tertiam aliasque quibus se vi opprimi protestarentur, respondit Augustinus, fraudulentas esse voces, quibus obedientiam sedi apostolicae promitterent; mendacem professionem, qua se Ecclesiae sententiae adhaerere jurarent; non esse hanc quam paterentur PERSECUTIONEM, SED COERCITIONIS DISCIPLINAM. Absit, inquit (Lib. I Op. Imperf. c. 9), a Christianis potestatibus terrenae reipublicae, ut de antiqua fide catholica dubitent, et ob hoc oppugnatoribus ejus locum et tempus examinis praebeant; ac non potius in ea certi atque fundati, talibus, quales vos estis, inimicis ejus disciplinam coercitionis imponant, etc.
Et libro secundo ejusdem Operis (Cap. 105), dicenti Juliano: Inde est quippe quod omnibus opibus negationem examinis a mundi potestatibus comparatis: intelligitis enim sic agendum vobis, cum deseremini rationis auxilio, respondet Augustinus: Quid adhuc quaeris examen, quod jam factum est apud sedem apostolicam; quod denique factum est in episcopali judicio Palaestino, ubi Pelagius vestri auctor erroris damnatus esset, nisi ista quae tu defendis dogmata damnasset? Ergo haeresis ab episcopis non adhuc examinanda, sed coercenda est potestatibus Christianis.
Et libro tertio prioris Operis (Lib. III adversus Jul. cap. 1): Jam vos ergo totius poeniteat erroris hujus, ne argumento miserrimo utamini quo universi utuntur haeretici, quos a perniciosa licentia leges imperatorum Christianorum premunt.
Et paulo post (Ibid.): Vestra apud competens judicium communium episcoporum modo causa finita est, nec amplius vobiscum agendum est, quantum ad jus examinis pertinet, nisi ut prolatam de hac re sententiam cum pace sequamini; quod si nolueritis, a turbulenta vel insidiosa inquietudine cohibeamini.
Et postea (Ibid.): Putatis ideo vos esse victores, quia non vobis datum est quale desideratis examen; Maximianistae vos ad ista vaniloquia praecesserunt, quamvis dederit vobis catholica Ecclesia judicium quale debuit, ubi causa vestra finita est.
CAPUT XI. Qua ratione sit actum cum recusantibus et resipiscentibus. Quomodo se gesserit Ecclesia cum recusantibus, tum ex iis quae dicta sunt hactenus de Zosimi et imperatorum statutis; tum ex sancti Coelestini, Leonis et Gelasii mandatis apostolicis manifeste constat.
Sanctus Coelestinus (III parte conc. Ephes. c. 20): Ejiciantur de suis civitatibus, et se in nostro collegio noverint non futuros, etc.
Sanctus Leo (Epist. 85): Si quisquam salubribus praeceptis satisfacere detrectarit, sive ille clericus, sive sit laicus, ab Ecclesiae societate pellatur, ne perditor animae suae saluti insidietur alienae.
Sanctus Gelasius (Epist. 7, ad episcopos per Picenum): Sufficiat hactenus fuisse haec commissa, et ut placetur Deus, humanis rebus sollicitius divina curentur. Nusquam loci prorsus inveniatur praefatae pestis assertor, nec accessum prorsus Ecclesiae, vel usquam participationem catholicae communionis inveniat, qui haereticorum mavult sequi nefaria professione consortium; et hi cum quibus antea probabitur noxium miscuisse colloquium, nisi resipiscunt, et ab ejus societate discedunt, ab ecclesiastico remoti servitio, devota ultione plectantur, qua caeteris cavendi ministretur exemplum. Nullum adeat, nec usquam loqui damnatae olim blasphemiae jam sinantur.
Quanta indulgentia resipiscentes excepti sint ab Ecclesia, constat partim ex decreto Innocentii, cui religiose paritum est, partim ex Possidii Mercatorisque testimonio. Nam ubi primum Innocentius Pelagium Coelestiumque damnavit, ea usus est apostolica providentia, ut quemadmodum puniendi obstinatos, sic recipiendi poenitentes, legem praescriberet. Avellendi sunt, inquit ( Epist. ad Patres conc. Carthag.), longius, et ab Ecclesiae procul removendi visceribus, ne diutius multa occupans insanabilis post error increscat. Si enim diu fuerint in hac impunitate versati, necesse est multos in hanc suae pravitatem mentis inducant, decipiantque innocentes, vel potius imprudentes, qui fidem catholicam non sequuntur. Putabunt enim eos recte sentire, quos adhuc viderint in Ecclesia perdurare. Separetur ergo a sano corpore vulnus insanum, remotoque morbi saevientis afflatu, cautius quae sunt sincera perdurent, et grex purior ab hac mali pecoris contagione purgetur: sit totius corporis illibata perfectio. Sed si damnent haec quae usque senserunt, erit in potestate pontificum istis aliquatenus subvenire, et curam praestare vulneribus, quam solet lapsis, cum resipuerint, Ecclesia non negare, etc.
In eamdem sententiam scripserat quoque Patribus concilii Milevitani (Apud August. epist. 93): Pelagium Coelestiumque ecclesiastica communione privari apostolici vigoris auctoritate censemus, donec resipiscant de diaboli laqueis, a quo captivi tenentur, etc. Abscindendi sunt QUI VOS CONTURBANT ET VOLUNT CONVERTERE EVANGELIUM CHRISTI (Gal. I, 7). Simul autem praecipimus ut quicumque id pertinacia simili defensare nituntur, par eos vindicta constringat, quia non multum interesse arbitror inter committentis animum et consentientis favorem, etc. Jubemus, quoniam Dominus propria voluntate significavit nolle se mortem morientis, sed tantum ut revertatur et vivat; si umquam sani, deposito pravi dogmatis errore, resipuerint, damnarintque ea quorum se ipsi praevaricatione damnarant, eis medicinam solitam, id est, receptaculum suum ab Ecclesia non negari, ne dum eos redeuntes forsitan prohibemus, vere extra ovile remanentes exspectantis hostis faucibus glutiantur.
Hanc legem secutus est Zosimus, teste Augustino (Lib. de Peccat. Orig. cap. 22): Cum constet, inquit, dogma exstitisse pestiferum, et haereticum errorem, quem Domino adjuvante apertius jam devitat Ecclesia, duobus istis, Pelagio scilicet et Coelestio, aut in locum poenitentiae redactis, aut si id recusaverint, omnino damnatis, etc.
De eodem pontifice loquitur Prosper (Carm. de Ingrat. cap. 2): Sic moderante suam legem bonitate severa, Ut qui damnato vellent de errore reverti, Acciperent pacem, pulsis qui prava tenerent.
Et vero multos ad Ecclesiam rediisse tradit Possidius (In Vita S. Aug. cap. 18): Unde nonnulli ex eis (haereticis Ecclesiae judicio et imperatoris lege damnatis) ad sanctae matris Ecclesiae gremium, unde resilierant, redierunt, et adhuc alii redeunt, innolescente et praevalescente adversus illum detestabilem errorem rectae fidei veritate.
Possidio consentit Marius Mercator: Ex quibus (subscribere detrectantibus) plurimi resipiscentes, et a praedicto errore correcti, regressi sunt supplices ad sedem apostolicam, et suscepti suas Ecclesias receperunt (Commonit. cap. 3).
Et postea (Ibid., cap. 5): Multi Juliani participes, eo derelicto, Pelagioque damnato, sedi se apostolicae submittentes, et poenitere super his quae male senserant profitentes, a sanctis pastoribus, digni habiti miseratione, suscepti sunt.
==5=i
DISSERTATIO V. DE LIBELLOS FIDEI SCRIPTIS AB AUCTORIBUS ET PRAECIPUIS DEFENSORIBUS HAERESIS PELAGIANAE. Ad illa verba Mercatoris: Audi nunc et tu, et qui me et te dignanter habuerint legere, quid contra hunc sensum tuum impiissimum, pravissimum, impudentissimum, petulantissimum, quid olim ipse pronuntiaveris in epistola videlicet tua, quam ad sedem apostolicam illo tempore ausus es mittere, quando conventus detrectasti cum universa Ecclesia per totum orbem Pelagium Coelestiumque damnare. (Lib. Subnot. cap. 6, num. 9.) Nullus ex his, quos diximus haeresis Pelagianae sive auctores, sive praecipuos defensores, non edidit fidei suae expositionem, qua errorem tegeret verbis catholicis, tectumque aliis minus prudentibus insinuaret eo facilius, quo callidius suaderet.
Suam scripsit Theodorus Mopsuestenus, quam Marius Mercator interpretatus est; suam Rufinus Syrus, quam e tenebris eruit Pater Sirmondus; suam Pelagius, qua se purgaret apud Innocentium; suam pariter Coelestius, quae nunc editur integra; duas scripsit ad Zosimum summum pontificem Julianus, e quibus una, quam nomine octodecim episcoporum Siculorum post damnationem Pelagii Coelestiique misit, nunc primum publicatur, et ea quidem integra: alterius fragmenta sunt apud Mercatorem in Subnotationibus. Quamquam potest habere speciem aliquam professionis fidei epistola, sive quam Coelestius clericis Romanis suae partis, sive quam Julianus Rufo Thessalonicensi episcopo scripsit.
Has omnes ego una collectas exhibendas putavi, ut facilius conferri possint, simulque constet, quomodo et in omnibus istis hominibus unus fuerit erroris spiritus, et consequentes a prioribus acceperim, quae nihilominus tamquam sua jactarunt.
Omnes porro, praeterquam quae Theodori est, tribus constant partibus, theologica, oeconomica, et ethica. Prima de Deo est; altera de Christo; tertia de homine. Omnium confessionum amplissima est Rufiniana, tum Julianaea; mediocres Pelagiana et Coelestiana; brevissima Theodoriana, quippe quae nihil habet de quaestionibus ad hominem pertinentibus. In parte theologica nihil ulla continet erroris, praeterquam de processione Spiritus sancti a Filio, quam aperte Theodorus, tacite Pelagius, Coelestius et Julianus negant. In parte oeconomica manifeste Theodorus Samosatenum sequitur, et divinitatem Christi atque Θεοτόκον oppugnat; verbis ambiguis loquuntur alii quatuor, Juliani tamen impietatem, etsi callide dissimulatam, Augustinus detexisse sibi visus est. De parte ethica nihil attigit Theodorus; Rufinus impudenter, ut et Coelestius cum Juliano, peccatum originale abnegat. De gratia Pelagius Coelestiusque et Julianus perplexe sententiam dixerunt. Omnes conquisitis nequiter verbis utuntur, partim ut adversariis invidiam Manichaeorum, atque Apollinaristarum, aliorumque haereticorum creent, partim ut se defendant adversus objecta, partim ut pietatem ostentent.
SYMBOLUM THEODORI MOPSUESTIAE EPISCOPI, INTERPRETE MARIO MERCATORE. Superfluum est annotare quidquam diligentius hoc in loco, cum et prius ad praefationem antea relatam non pauca exposuerimus Pelagianam causam spectantia, et plura prosecuturi simus in secunda parte operum Mercatoris, qua Nestoriana causa continetur.
Restat igitur monere mentionem istius symboli hunc fieri, immo totum describi, ex versione Mercatoris (qui et refutationem scripsit), ut ex collatione cum aliis confessionibus intelligere lectori liceat, quo jure suspecta dixi, quae de processione Spiritus sancti atque incarnatione Verbi a Pelagianis afferuntur: siquidem cum Theodorianis, sin minus reipsa, verbo saltem consonent.
PARS THEOLOGICA, DE SANCTISSIMA TRINITATE. 1. Qui, aut nunc primum in ecclesiasticis erudiuntur dogmatibus liquido cognoscendis, aut ab haeretico errore converti decreverint ad veritatem, doceri eos oportet, quoniam
2. Credimus in unum Deum Patrem sempiternum: non qui postmodum coeperit ut esset, sed qui ab aeterno sit, sempiternus Deus; nec qui postea factus sit Pater, quoniam semper erat Deus, semper erat Deus Deus Pater. 3. Credimus et in unum Filium Dei unigenitum, qui est de substantia vel essentia Patris, tamquam vere Filius, et ejusdem essentiae cum eo, cujus est et creditur esse Filius. 4. Et in Spiritum sanctum, qui sit de Dei substantia vel essentia, non qui Filius sit: Deus autem essentia, tamquam qui sit illius essentiae, cujus est Deus Pater, ex quo secundum essentiam est. Nos enim, inquit Scriptura, non spiritum mundi hujus accepimus, sed spiritum qui ex Deo est (I Cor. II, 12), ab omni eum creatura alienans, Deo vero conjungens et copulans, ex quo vel de quo est secundum essentiam, speciali videlicet ratione supra omnem omnimodo creaturam, quae non secundum essentiam Dei, sed secundum quod factura est, causam habens, ex Deo esse putatur: quem neque Filium, neque per Filium existentiam accepisse putamus. 5. Confitemur autem Patrem perfectum in persona, et Filium similiter, Spiritum quoque sanctum pari modo, salva nobis ratione pietatis, in qua Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum non tres aliquas diversas putemus esse essentias, sed unam, quam in Deitatis unitate et parilitate cognoscimus. PARS OECONOMICA, DE INCARNATIONE VERBI DIVINI.
6. Oportet autem et de dispensatione, quam secundum Dominum Jesum Christum pro salute nostra consummavit Dominus Deus, nosse nos, quoniam Dei Verbum hominem suscepit perfectum ex semine Abraham et David, secundum Scripturarum divinarum eloquia: hoc exstantem secundum naturam, quod erant et illi, quorum erat ex semine: hominem natura perfectum, ex anima rationali et carne humana constitutum, quemque hominem secundum nos naturaliter, virtute et potentia Spiritus sancti in Virginis utero figuratum: Factum ex muliere, factum sub lege, ut omnes nos ex maledicto legis et servitute redimeret, adoptionem filiorum olim praedestinatam recipientes (Gal. IV, 4), inenarrabiliter copulavit sibi atque conjunxit. 7. Mortem quidem eum secundum hominum legem praeparans experiri; suscitans vero a mortuis, et in coelum sublevans, sedere fecit ad dexteram Dei, propter quod super omnem principatum, et potestatem, et dominationem, et virtutem, et omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro (Ephes. I, 21), ab omni creatura adorabilis suscepit venerationem, tamquam inseparabilem cum divina natura habens conjunctionem, et illi, tamquam Deo, supra omnem cogitationem et intellectum, universa creatura reverentiam exhibente. 8. Et neque duos dicimus Filios, nec duos Dominos, quoniam unus Filius secundum essentiam, Verbum Deus, unigenitus Filius Patris, cui iste conjunctus, particepsque divinitatis, communem habet Filii nuncupationem et honorem: nihilominus unus Dominus secundum essentiam Deus Verbum est, cui quia conjunctus iste et sociatus est, communionem habet honoris cum illo; et propterea neque duos dicimus Filios, neque Dominos duos, quoniam, hoc in manifesto existente, qui secundum essentiam Dominus et Filius est, inseparabilem habet ad eum conjunctionem et societatem: ideo qui pro nostra salute assumptus est, conrefertur tam nuncupationi quam honori et Filii et Domini; non sicut unusquisque nostrum ex se existens appellatur filius Dei, unde et plures filii Dei dicimur, secundum beatum apostolum Paulum (Gal. III, 26), sed singulariter hoc habens: ideo quod Deo Verbo conjunctus, est dignitatis Filii et dominationis particeps; aufert quidem omnino duorum Dominorum et Filiorum intelligentiam; praestat autem nobis, in conjunctione Dei Verbi omnem habere fidem, omnemque intellectum et contemplationem. Ob haec et venerationem ex Dei societate ab omni percipit creatura. 9. Unum igitur Deum dicimus et Dominum Jesum Christum, per quem omnia facta sunt (Joan. I, 3), principaliter quidem Deum Verbum intelligentes, qui secundum essentiam Filius Dei est et Dominus: pariter etiam cogitantes eum, qui susceptus est in humana carne, Jesum a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto et virtute (Act. X, 38), tamquam ad Dominum Verbum habentem conjunctionem, et participantem Domini et Filii dignitati. 10. Qui et secundus Adam appellatur, sicut beatus apostolus testis est Paulus (I Cor. XV, 45), qui tamquam ejusdem sit naturae, cujus est Adam, manifestavit nobis quidem futurum statum: tantam ad illum tamen Adam habens differentiam, quantam esse oportuit inter eum, qui largitor et minister erit tantorum bonorum status futuri, et eum qui praesentium tristium nobis initium intulit. 11. Hinc simili modo et secundus Adam appellatur, tamquam qui secundum enuntiaverit statum: et quoniam Adam prioris illius mortalis, et passibilis, et pleni multorum malorum initium factus est, in eoque ad eum accepimus similitudinem, secundum statum demonstravit futurum Dominus Christus, de coelis apparens, qui omnes nos in suam adducet familiarem communitatem. Primus enim, inquit, homo de terra terrenus, secundus homo Dominus de coelo (I Cor., XV, 47); hoc est, indevisendus, ut nos ad sui imitationem adducat. Unde et adjungit: Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes: sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis (Ibid., 48). In isto, inquit, qui paret, et videtur ab unoquoque eorum, qui judicandi sunt, invisibilis faciet judicium divina natura, secundum apostolum Paulum, qui ait: Et tempora quidem ignorantiae nostrae despiciens Deus, nunc mandat ubique omnibus hominibus poenitentiam agere, quia statuit diem in qua judicaturus est orbem terrarum in justitia, in viro, in quo definiit, fidem praestans, suscitans eum a mortuis (Act. XVII, 30). 12. Haec ecclesiasticorum dogmatum doctrina; atque adeo omnis, qui contra haec sentit, anathema sit. LIBELLUS FIDEI A RUFINO PALAESTINAE PROVINCIAE PRESBYTERO SCRIPTUS. PRAEFATIO. Rufinus de quo nunc agitur duos fidei suae libellos edidit: unum prolixiorem, qui nunc describitur; breviorem alterum, qui anathematismis duodecim in primam appendicem rejectis continetur. Appellantur enim anathematismi illi a Mercatore fidei nomine, et revera confessio quaedam sunt: unde poterant hoc in loco iterum reponi, si quid de ipsis superesset dicendum.
Ante viginti annos Pater Sirmondus librum hunc prolixiorem de fide, e Graeco sermone olim conversum in Latinum, publice proposuit, incerto auctoris interpretisque nomine. Neque enim putavit valde credendum, aut Joanni diacono Rufinum auctorem facienti, aut Corbeiensibus exemplaribus Pelagii nomen praeferentibus. Non Joanni quidem, quia mirum quantum Origeni Rufinus studuit, infensus vero fuit libri auctor: non exemplaribus Corbeiensibus, quoniam hoc in libro praecipuum Pelagii dogma everti videtur quod Adamus sive peccasset, sive non peccasset, moriturus esset.
Ita sentiebat eruditissimus senex, nec inquirendum ulterius putavit: monebat tamen, auctorem libri, quisquis ille fuerit, ante Pelagii damnationem scripsisse, eaque de causa, sed maxime, quia inter Graecos vixerit, veniam mereri, oppugnatae, circa peccatum originis, catholicae fidei. Tunc enim, neque ab Ecclesia definitum quidquam erat super ea re, neque fides hujusce dogmatis apud Graecos, ut quidem videtur nonnullis, admodum constans fuit, aut communis.
Abstinuissem procul dubio, tanti viri judicium reveritus, ab inquisitione curiosiore auctoris et interpretis: qui enim sperarem me assecuturum, quod Sirmondum fugisset, nisi Marius Mercator de auctore, de interprete Sirmondus ipse minime cogitans monuisset? Ille enim Rufinum Syrum meminit Pelagii et Coelestii magistrum; iste libellum Juliani commisit mihi diligentius excutiendum: unde orta est de auctore et interprete, sin minus certa sententia, saltem conjectura, nec difficilis, nec improbabilis.
Auctor igitur, ut suo loco ostendimus, videtur Rufinus Syrus, interpres Julianus Eclanensis, qui tantum inde profecit, ut suum fidei libellum voluerit esse Rufiniani pene compendium: exscripsit enim aliquando totas fere paginas.
Scripsit Rufinus Graece in Oriente, priusquam veniret Romam: venit autem ann. 2 Anastasii, qui Christi fuit 399. Scripsit igitur paucis ante annis, siquidem Theodorum magistrum audiit, et Theodorus docere coepit ann. 390. Verum cum hic liber oppugnet acerrime Macedonianos tacito nomine, aperto Arianos et Origenistas, suspicari posset quispiam, ipsum fuisse compositum, etiam ante primum concilium Constantinopolitanum, quod celebratum est ann. 381, immo ante ejectionem Macedonii e sede, quae contigit ann. 360, nomenque Macedonii tacitum, quippe nondum ab Ecclesia notatum. Verum accensa bilis illa in Origenem, quae toto fere libro funditur, ostendit satis tunc scripsisse auctorem, cum subiracunde Hieronymus in Joannem Hierosolymitanum inveheretur, id est an. 393 aut 394.
Librum e Graeco Latinum fecit Julianus Romae, ea fere tempestate, qua Rufinus Pelagium Coelestiumque docebat, non esse traducem peccati: ut dogma nefarium eo minus haberet invidiae, minusque horroris faceret, quod ab imprudentibus lectoribus crederetur esse Orientalium fides.
Duae sunt ipsius partes, altera quae prolixior, altera quae brevior: illa, quae corpus libri est, continet expositionem fidei a Trinitate, qui Deus est, ad resurrectionem carnis; ista, quae prioris appendix, respondet Arianorum quaesitis. Utraque videri posset catholici dogmatis plenissima, si modo exciperentur, quae ad primos parentes pertinent, quaeque ad peccatum originis et daemonum culpam, atque etiam ad incarnationem Verbi: forte enim versipellis haereticus invidiae metu verbis catholicis texit errores Theodori. Certe non sine consilio studuit iis sententiis uti, quas nemo Theodori sectarius gravate usurparet.
Totus liber est de quaestionibus quas, tum ex imperatorum legibus, tum ex Patrum libris ab ann. 370 ad 400 scriptis novimus, inclinante quarto saeculo, Ecclesiam exercuisse, praesertim in Oriente, sive tunc primum ortae essent, sive nondum satis exstinctae. Fuerunt illae vero decem praecipuae a diversis haereticis motae, de quibus singulis sententiam dicit Rufinus: Anthropomorphitarum scilicet, de natura Dei, num. 1 et 2; Arianorum, de consubstantialitate Filii, num. 3, 9, et tota appendice; Eunomianorum, de Spiritu sancto, num. 4, 5, 6, 7, 8, 10, 11, 12, 13, 14 et 15; Origenistarum, de principiis rerum et aliis pluribus, num. 16, 17, 19, 20 et 51; Photini atque Apollinarii, de Christo, num. 42, 43, 44 et 45; Novatianorum, de poenitentia, num. 50; aliorum, de hominis creatione, de ejusdem anima, de corpore, de peccato primorum parentum, num. 23 et 24, num. 25, 26, 27 et 28, num. 29, 30, 31, 32, 33, 34 et 35, num. 37, 38, 39, 40 et 41.
Utramque partem, fidem nimirum et appendicem, edidit Pater Sirmondus, suisque illustravit notis, brevibus illis quidem, ut solet, sed eruditis. Fidem edimus et nos, immo et appendicem etsi potuisset omitti: viri tamen doctissimi notas non descripsimus, neque enim iis admodum opus est ad rem nostram, qui toti sumus in comparandis inter se hominum, quos diximus, confessionibus.
Sirmondus sexaginta et uno numeris totum opus distinxit, sive hoc ita ipsi visum est, sive repertum in codicibus mss. Numeros servavimus, cum tanto viro non obsequi religiosum sit: nihilominus auctorem secuti totum opus distribuimus in octo capita, suis singula formulis distincta. Primum est de Deo; secundum, de creatione et invisibilibus creaturis; tertium, de coelestibus corporibus; quartum, de hominis anima; quintum, de ejusdem corpore; sextum, de primorum parentum peccato; septimum, de incarnatione Verbi; octavum, de solvendis Arianorum quaestionibus.
CAPUT I. De Deo. Haec nostra fides est, quam didicimus a Deo edoctis viris, Moyse dico et caeteris prophetis, qui vetus Hebraeis Testamentum praedicaverunt; nec non etiam a sanctis et beatis apostolis et evangelistis, qui novum Christi Testamentum nobis salubriter insinuarunt. 1. Quod unus est Deus, habens Verbum substantivum, aequale per omnia sibi, similiter et Sapientiam substantivam, aequalem sibi per omnia. Una substantia Patris et unigeniti Verbi et Spiritus sancti, una potentia: unus Dominus, sine principio, sine fine, simplex et incompositus, incorporalis, sine figura, sine circumdatione: non crescens, non deficiens, non indigens, indivisus, infinitus, invisibilis, incomprehensibilis, inconvertibilis, sine interitu, immutabilis, hoc quod est, semper et idem erit: conditor omnium, potestatem habens, provisor benignus, justus judex vivorum et mortuorum.
Et quod unicus Deus Verbum in extremo temporum natus est ex Spiritu sancto et Maria semper virgine; et quod crucifixus mortuus est propter nos; et quod tertia die resurrexit, et ascendit in coelos, et sedet in dextera Patris sui; et quod judicaturus est vivos et mortuos; et quod cum eadem carne, secundum facta sua, unusquisque vicem recipiet.
Observavit Sirmondus Sapientiae nomen in divinis personis, quod tribui mos est Filio, fuisse olim qui Spiritui sancto ascriberent, ut hic noster, et ante illum Theophilus Antiochenus et Irenaeus Lugdunensis. Addo ego Marium Victorinum. Theophili enim verba sunt (Lib. II ad Autolycum): Tres dies, qui luminarium ortum antecesserunt, typus sunt Trinitatis, Dei, et Verbi ipsius, et Sapientiae ipsius. Irenaeus vero Deum docet ad res producendas angelorum ministerio non egere. Ministrat, inquit (Lib. IV cap. 17 et 37), et ad omnia sua progenies et figuratio sua, id est, Filius et Spiritus sanctus, Verbum et Sapientia. Et alio in loco: Quoniam et Sapientia, quae est Spiritus sanctus, erat apud Deum ante omnem constitutionem, per Salomonem ait Deus: Sapientia fundavit terram, paravit autem coelum Prudentia (Prov. III, 19). Victorinus (Lib. IV de Trin.): Cum Christus vita sit, Spiritus autem sanctus scientia et intelligentia, omnia tamen Spiritus sanctus, quae habet, a Christo accepit, Christus a Patre, id est, ab eo quod est esse, exstiterit vita, et ab eo quod est vivere, exstiterit scientia et intelligere, etc. Tam insolentis appellationis causa est, quod Spiritus sanctus, vel a dono sapientiae nomen accepit, vel, ut credibilius est, omnium virtutum fons est atque origo. Quid si Platonico more sophia posita est pro amore sapientiae? est enim Spiritus sanctus sui principii, quae Sapientia generans, et Sapientia genita, amor quidam subsistens.
2. Simplex et incompositus est Deus, eo quod non est corpus divinitas: compositio enim propria est corporum. Simplex et incompositus, eo quod non accidit ei Verbum et Sapientia: compositio enim ex substantia simul et accidentibus constare dignoscitur. Simplex et incompositus: neque enim diversa est Patris et Filii et Spiritus sancti substantia, sed una penitus eademque monstratur. 3. Et quod una est eademque Patris et Filii et Spiritus sancti substantia et virtus, testis est Dominus noster Jesus Christus, de semetipso docens et de Spiritu sancto. De se quidem, cum dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et iterum: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9). His dictis ostendit aperte, unam esse substantiam, eamdemque virtutem; nam cum dixisset Philippo: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me: Qui me vidit, vidit et Patrem; docere voluit, unum nos ipsum et Patrem eumdemque cernere, virtute simul, atque substantia, ex mirabilibus quae faciebat. Quorum enim una voluntas, eademque sunt opera, eorum quoque est eadem substantia; ideoque dicebat Judaeis: Si non facio opera Patris mei, nolite mihi credere; sin autem facio, et si mihi non creditis, operibus credite, ut sciatis et intelligatis quod Pater est in me, et ego in ipso (Joan. X, 37). Mire autem etiam hoc docuit, non aliter, nisi ex operibus, divinitatem debere cognosci: quippe cum naturaliter invisibilis sit, et non aliter videatur, quam ex suis operibus et factis, ut etiam Sapientia testatur, dicens: Ex magnitudine enim et pulchritudine operum, competenter conditor eorum perspicitur (Sap. XIII, 5). Similiter autem etiam beatus Paulus apostolus dicit: Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque ejus virtus et divinitas (Rom. I, 20). Docet autem iterum sanctus apostolus Joannes, quod Dominus noster Jesus Christus aperte seipsum praedicaret Judaeis Filium Dei secundum substantiam, in eo quod dicit: Propterea magis quaerebant eum Judaei occidere, quod non solum solvebat sabbatum; verum etiam Patrem suum Deum esse dicebat, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18). Et hoc tunc intellexerunt Judaei, quod Jesus semetipsum manifestavit, Filium secundum substantiam esse, cum diceret ad illos: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17). 4. Sed haec quidem de seipso Dominus noster Jesus Christus docuit. Docuit autem etiam de Spiritu sancto, eo quod de Dei substantia est, et quod ea quae facit Deus Pater, eadem pariter etiam Spiritus facit; cum dicit: Spiritus veritatis, qui a Patre procedit (Joan. XV, 26). Porro autem cum ejiceret adversarias potestates, quas juxta consuetudinem hominum daemones appellat, dicebat: Si autem ego in digito Dei ejicio daemones (Luc. XI, 20). Quod autem digitum Dei Spiritum sanctum nominet, apertius caeteri evangelistae ad hunc locum dixerunt. Matthaeus quidem, cum sic dicit: Si autem in spiritu Dei ego ejicio daemones (Matth. XII, 28). Marcus vero: Quicumque blasphemaverit in Spiritu sancto, non indulgetur ei in saeculum, sed obnoxius erit aeterno peccato, eo quod dicebant: Spiritum immundum habet (Marc. III, 23). Hoc cum dixisset Dominus, aperte docuit unam eamdemque credere substantiam Patris et Spiritus sancti, quippe cum digitus, cujus est digitus, ejusdem etiam substantiae habeatur. Porro autem cum diceret discipulis suis: Accipite Spiritum sanctum; quorum dimiseritis peccata, dimittentur eis; similiter ostendebat debere credere, unam eamdemque esse substantiam Patris et Spiritus. Dicit etiam beatus Paulus docens: Nescitis quod templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I Cor. III, 16). Hoc cum dixisset, aperte docuit unam eamdemque esse substantiam atque virtutem Dei et Spiritus, quippe cum non ex alia re cognoscatur templum Dei esse, nisi etiam ex inhabitante Spiritu Dei. Scribit etiam beatus Paulus de Spiritu sancto, sic dicens: Cum vero conversus fuerit ad Dominum, tollitur velamen. Dominus autem spiritus est; ubi vero Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 16, 17). Haec cum dixisset, ostendit eamdem esse substantiam, ex eo quod Spiritus est Dominus, et Spiritus Domini libertatem largitur et donat. Deinceps vehementer disputat contra Macedonianos de Spiritus sancti divinitate, et eadem unaque cum Patre et Filio substantia: cujus quaestionis causa primum hoc caput, totum quantum est, confectum videtur.
5. Est autem Filius in Patre, non sicut in loco: neque enim finibus circumdatur ejus substantia; sed sicut verbum in mente, sicut simplex in simplici, ut infinitus in infinito, et infectus in infecto, ut sine principio in eo qui sine principio, et Dominus in Domino, et Deus in Deo, et ejusdem substantiae simul atque potentiae. Similiter vero et Pater in Filio, et ut sensus non separandus a verbo: sensum autem dico Patrem, ex nobis accipiens exemplum, ut nos scilicet intelligamus, quemadmodum Pater in Filio, et in Patre Filius habeatur; quamvis etiam unde hoc dixerim, ex divina Scriptura causas et semina sumpserim. Nam cum Filium Verbum dixissent, qui a Deo docti sunt prophetae atque apostoli, sensum nos intelligere Patrem sine dubitatione docuerunt, quippe cum non aliter Verbum possit intelligi, nisi ex sensu seu mente nascatur. Sensum autem dico, non talem qualis est noster, quoniam ne verbum quidem Dei tale quale nostrum est: neque ejus sapientia talis est qualis nostra est. Similiter autem etiam Spiritum sanctum dicimus in Patre, et in Filio ejusdem substantiae vel potentiae, tamquam sapientiam in sensu simul et verbo. Porro autem Patrem et Filium in Spiritu ejusdem substantiae simul atque potentiae, et tamquam sensum ac verbum, quae non a sapientia separantur, esse dicimus. Mentem dixit pro Patre, quod solent veteres theologi: sensum pro mente more veterum philosophorum, quos refert Aristoteles dixisse: τὸ φρονεῖν, καὶ τὸ αἰσθάνεσθαι τ' αὐτὸ εἶναι (Lib. III de Anim. cap. 3, text. 150).
6. Quod autem in Deo Spiritus est, quasi ex ejus substantia sit, et quasi idem sit uterque, et ut ita dicam, totus in toto, et qui ejus alta et profunda cognoscat, etiam beatus Paulus docet, sic dicens: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum. Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei (I Cor. II, 10). Unde accepto a nobis exemplo, hoc est, ex nostra sapientia, quae totum sensum nostrum altius penetrat, et quae sunt in eo cuncta cognoscit, deinceps dicit: Quis enim novit hominum, quae hominis sunt, nisi spiritus hominis, qui in eo est? sic et quae Dei sunt, nemo scit nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11). Ideo autem beatus Paulus de nobis accepit exemplum, ostendere volens, quomodo Spiritus Dei ipsius alta cognoscit, quoniam novit hominem imaginem esse Dei Patris et Filii et Spiritus sancti. Est enim imago Dei homo, quippe cum sit rationabilis ac sensum et verbum et sapientiam habeat. Sicut etiam Moyses docet, cum dicit: Et dixit Deus: Faciamus hominem secundum imaginem, non meam solum, sed secundum imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). 7. Quod autem sicut Patris est Spiritus sanctus, sic etiam Filii pariter habetur, docet iterum beatus Paulus, sic dicens: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu, si quidem Spiritus Dei habitat in vobis (Rom. VIII, 9), hoc est, Dei Patris. Et deinceps dicit: Si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est ipsius. Dicit autem et in alio loco: Quoniam autem filii estis, misit Deus spiritum Filii sui in corda vestra clamantem; Abba Pater (Gal. IV, 6). Idem autem Patris et Filii est Spiritus sanctus, quoniam neque Pater est, neque Filius. Ut autem accepto rursus a nobis exemplo dicam, quoniam non est tamquam sensus generans verbum, neque tamquam verbum quod generatur a sensu, sed ut sapientia, quae a sensu minime segregatur et verbo. Videri potest catholice sentire de processione Spiritus sancti a Patre et Filio: unaquaeque enim persona dicitur ἁπλῶς illius esse, a qua procedit. Quod si ita sensit, a Theodoro utique recessit, qui diserte affirmat, Spiritum sanctum neque esse Filium, neque per Filium existentiam accepisse (Symbol. p. 5).
8. Quod autem Patris et Filii et Spiritus sancti substantia una, eademque virtus est, etiam Moyses famulus Domini docet, cum sic dicat: Et dixit Deus: Faciamus hominem secundum imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Nam cum deberet dicere singulariter faciam, pluraliter faciamus dixit, et non secundum meam, sed secundum nostram imaginem dixit. Et iterum dixit: Et fecit Deus hominem, non fecerunt. Hoc autem facit, ut ostendat tres personas, hoc est, Patris et Filii et Spiritus sancti, unam esse eamdemque naturam, indivisamque divinitatem. Similiter autem etiam propheta David unam eamdemque virtutem Patris et Filii et Spiritus sancti docet, cum sic dicit: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). 9. Porro autem sanctus Joannes apostolus, ut doceret unam eamdemque Filii simul et Patris esse substantiam, sic dicit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1). Cum dixisset, in principio erat Verbum, et non, ex principio, neque iterum, cum principio erat Verbum, vel, sub principio, aperte docet Verbum sine principio esse, quasi superius esset omni principio, et ipse sit causa principii. Si enim omnia per ipsum facta sunt, cum omnibus autem etiam principium habetur, et ipsius principii, et totius deinceps post principium spatii, Verbum ipsum est caput et causa, in quo spatio tempora vel saecula continentur. Rursus etiam cum dixisset, Verbum erat apud Deum, substantivum ostendit esse Verbum, quoniam non dixit, in Deo erat Verbum, sed, Verbum erat apud Deum. Porro autem deinceps dicens: Et Deus erat Verbum; docet unam eamdemque esse substantiam atque virtutem Patris et Filii: quippe cum nihil intersit inter Deum et Deum, cum uterque principio careat, sed una sit utriusque substantia, eademque pariter et virtus. Porro autem cum dicit: Hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt; aperte nos docet, non duas debere substantias credere separatas, neque potestates atque virtutes, quoniam unus est Deus, qui per suum substantivum Verbum omnia condit et creat. Ideo autem docemur, non tres dicere substantias segregatas, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, neque potestates atque virtutes a semet invicem separatas: quippe cum Deus unus sit, qui verbo et sapientia omnia creare dignoscitur. 10. Quod autem in sapientia et cum sapientia, hoc est, cum Spiritu sancto, Deus omnia facit, testis est sanctus David propheta, cum praedicando Deum, et amplitudinem virtutis ejus enarrando, et divitias sapientiae ejus mirando, vociferatur haec dicens: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Hanc sapientiam pariter et beatus Paulus nimia penitus admiratione praedicat, cum sic dicit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI, 33)! Et quod sapientiam Dei, qua omnia Deus fecit et facit, David propheta Spiritum Dei nuncupat, beato Paulo simili ratione consentiens, in sequentibus edocet aperte, cum dicit: Impleta est terra creatura tua. Hoc mare magnum et spatiosum; ibi reptilia, quorum non est numerus. Animalia parva cum magnis; illic naves pertranseunt. Draco iste quem formasti ad inludendum ei; omnia te exspectant, ut des eis escam in tempore. Dante te, ipsi colligent; aperiente autem te manum tuam, omnia replebuntur bonitate; avertente autem te faciem tuam, turbabuntur. Auferes spiritum eorum et deficient, et in pulverem suum revertentur. Emittes Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Psal. CIII, 24-30). In eo quod dicit propheta: Omnia in sapientia fecisti; et: Emittes Spiritum tuum, et creabuntur; aperte docuit unam esse personam utriusque, sapientiae Dei et Spiritus sancti. Similiter autem et Salomon Spiritum sanctum Dei sapientiam nominat, cum sic dicit ad Deum: Consilium vero tuum quis scivit, nisi tu dedisti sapientiam (Sap. IX, 17)? Et ut ostendat qualem sapientiam dicat, deinceps dicit: Emisisti sanctum Spiritum tuum ex altis, et sic correctae sunt semitae eorum, qui in terra sunt, et placita tua homines didicerunt, et sapientia servati sunt (Ibid., 17-19); hoc est, sancto tuo Spiritu tuum consilium docti salvati sunt. Sicut etiam beatus Paulus ait: Nobis enim revelavit Deus per Spiritum sanctum; Spiritus enim omnia scrutatur, etiam alta Dei (I Cor. II, 10). 11. Igitur cum tales testes habeamus, non dubitare debemus quin oporteat dicere substantivam Dei sapientiam Spiritum sanctum esse, per quem omnia quae creata sunt a Deo, constare noscuntur. Sic igitur nonnulli minus intelligentes, unam eamdemque personam sapientiam Dei et unigenitum Deum Verbum esse dixerunt, volentes a beato Paulo causas et semina sumere; in eo quod dicit: Nos autem praedicamus Christum, et hunc crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus vero stultitiam, ipsis vero vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I, 23, 24). Sed in his quae dixit beatus Paulus, non unigenitum Deum Verbum significat virtutem et sapientiam; sed ordinationem crucis. Statim enim in sequentibus dixit: Quia stultum Dei, sapientius est hominibus; et infirmum Dei, fortius est hominibus (Ibid., 25). Nemo autem prudentium audet dicere, quod stultum Dei et imbecillum Deus Verbum est; sed, sicut praedixi, crucis ordinationem significat, eo quod illud, quod incredulis videtur esse stultum, hoc est, Christum crucifixum credere Deum esse, hoc maximam sapientiam habet: et quod videtur esse imbecillum Christi, propter quod pro nobis mortuus est, hoc maximam virtutem habet: de qua sapientia atque virtute non est nunc tempus dicere. Quos minus intelligentes dicit, vel sunt qui Verbum et Sapientiam divinam unam esse personam asserunt; et convicium facit omnibus fere Patribus: vel qui ex Apostoli verbis, id concludebant; et merito arguit Arianos idipsum molitos, ut testatur Theodoretus (In epist. I ad Cor.).
12. Per multos igitur testes docemur a Deo, quod unum habeat substantivum unigenitum Deum Verbum, unam sapientiam substantivam Spiritum sanctum, per quem Spiritum, et per quod Verbum, omnia sapientia, sermo, scientia, caeteraque munera credentibus praestantur a Deo. Sicut etiam beatus Paulus docet, cum sic dicit: Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. Non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis, in virtute Spiritus sancti (Rom. XV, 17). Non solum habebat beatus apostolus Paulus in se loquentem Christum et Spiritum sanctum; sed etiam caeteri omnes prophetae et apostoli et evangelistae. Sicut etiam Dominus noster Jesus Christus docet, cum dicit: Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas (Matth. XXIII, 34). Similiter autem et de Spiritu Dei dicit: Ideo et Sapientia Dei dicit: Mitto ad ipsos prophetas et apostolos (Luc. XI, 49). 13. Quod autem Spiritus sanctus Dominus et Deus est, et tamquam Dominus noster credentibus et ipse munera largitur et donat, rursus idem beatus Paulus docet, cum dicit: Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4). In hac igitur enumeratione do norum sancti Spiritus, addens ubique beatus Paulus, idem autem Dominus, et idem Deus, aperte docet, quod Spiritus sanctus Dominus et Deus est. Manifestius autem etiam in sequentibus ostendit; enumeratis enim donis et operibus atque ministeriis, adjecit statim dicens: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11). Rursus idem beatus Paulus docere nos apertius volens, unam esse substantiam Patris et Filii et Spiritus sancti, ait: Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus pater omnium (Ephes. IV, 5). Patrem autem nominat eorum, qui in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti per baptisma nati sunt. Non ignorans autem beatus Apostolus esse baptisma aquae, et baptisma spiritus, dixit unum baptisma: sed bene dixit, sciens unum esse baptisma, in eo quod in nomine unius Domini omnes baptizentur et credant. Solet etiam idem beatus Apostolus Patrem et Filium et Spiritum sanctum, sicut unum Dominum et unum Deum, sic etiam unum Spiritum nuncupare, cum dicit: Sicut enim corpus unum est, et membra multa habet, omnia autem membra corporis cum sint multa unum sunt corpus; sic etiam Christus: nam in uno Spiritu nos omnes in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi, et omnes in unum Spiritum potati sumus (I Cor. XII, 12). 14. Nemo autem, cum audiat dicentem beatum Apostolum, quod in uno Spiritu nos omnes baptizati sumus, et in unum Spiritum potati sumus, de solo eum Spiritu dixisse credat, aut de solo Patre: quippe qui ita credit, tollit baptisma. Neque enim qui baptizati sunt in uno Spiritu, in solo Patre baptizati sunt, neque in solo Filio, neque in solo Spiritu sancto, sed in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: quod quidem est commune nomen, non per confusionem personarum, sed per unitatem naturae, unus Dominus, unus Deus, unus Spiritus. Semper enim Pater est, non desinens esse Pater: semper autem et Filius, perseverans esse perpetuo Filius: semper et Spiritus sanctus, qui numquam Pater aut Filius efficitur. 15. Quid igitur ad haec respondebunt nobis, qui Arii et Eunomii nefanda dogmata sequuntur, et a Patris substantia Filium separari contendunt, et Spiritum sanctum? qui cum haec dicant: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti; etiam ipsi suos se baptizare non denegant, et credunt per baptisma in remissionem peccatorum similiter etiam Patris et Filii et Spiritus sancti sanctificatione dignandos: non tamen desinunt blasphemantes in Filium et Spiritum sanctum, cum deberent caecitate tandem aliquando liberati respicere et intelligere, non aliter libertatem famulis posse praestari, nisi a Domino proprio. Sin vero dixerint a solo Patre libertatem vel indulgentiam peccatorum eos qui baptizantur accipere, et a solo Patre sanctificationem mereri, sciant non aliter quemquam eorum qui baptizantur, his dignum donis fieri posse, nisi etiam a Filio et Spiritu sancto munera seu dona percipiat. Testis est beatus apostolus Paulus ad Corinthios scribens cum dicit: Neque fornicarii, neque idolorum cultores, neque adulteri (I Cor. VI), etc. Et adjecit: Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed justificati estis, in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (Ibid. 11). His igitur omnibus testimoniis, quae praedicta sunt, una eademque Patris et Filii et Spiritus sancti substantia satis abundeque monstratur.
CAPUT II. De creatione, et invisibilibus creaturis. 16. Creando Deus, non natura creat, sicut gentilium fabula delirantium putat, sed magis voluntate. Libera enim Divinitas est, ac non necessitati naturae serviens, ignium, sicut aestimant, ritu, qui non voluntate, sed urente et conflagrante natura, vicina corpora concremare noscuntur. Deus autem non ita facere consuevit. Super enim omnem intellectum sensibilemque naturam ineffabilis et incomprehensibilis substantia est: quippe cum nulli Divinitas visibilis habeatur; sicut beatus Paulus testatur, dicens: Regi autem saeculorum incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria (I Tim. I, 17). Et iterum dicit: Qui solus habet immortalitatem, lumen habitat inaccessibile, quem vidit nullus hominum, neque videre potest. Eadem autem etiam beatus Joannes docet, cum dicit: Deum nemo vidit umquam. Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse narravit (I Joan. IV, 12). Ergo quoniam supra omnem sensum Deus est, voluntate creat, non natura: nam si natura Deus crearet, et non voluntate, infiniti mundi creati reperirentur, innumerabiles etiam, qui per dies singulos crearentur. Nos autem, gentilium delirante fabula remota, divinae Scripturae pareamus, quae docet aperte, quod Deus ea quae creat, voluntate vel imperio creet. Sicut et famulus Dei Moyses docuit, cum diceret: Et dixit Deus: Fiat lux; et adjecit: Et facta est lux. Et iterum: Et dixit Deus: Fiat firmamentum; et praeceptum complebatur ex imperio. Et iterum: Et Dixit Deus: Fiant luminaria; et quae ante non erant mox efficiebantur. Pariter etiam David propheta dicit: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Ps. CXLVIII, 5); et iterum: Omnia quaecumque voluit Dominus fecit, in coelo, et in terra, in mari, et in omnibus abyssis (Ps. CXXXIV, 6). Idipsum Patres ejusdem aetatis, quotquot de creatione mundi scripserunt, adversus gentiles, sive, ut aiunt, Graecos, id est, Platonem et Aristotelem, pugnarunt. Auctor libri Quaestionum ad Graecos, etc., Basilius, Ambrosius, auctor Quaestionum novi et veteris Testamenti, et qui non alii? Erat autem hoc gentilium placitum: τῷ εἶναι καὶ οὐ τῷ βούλεσθαι ποιεῖ ὁ Θεός. Vide Joannem Philoponum adversus Proclum de aeternitate mundi.
17. Si igitur quanta vult, Deus facit et creat, impie Origenes ac nefarie fatuus est, qui sic dixit (Lib. II Περὶ Ἀρχῶν): Non omnia quae voluit Deus fecit, sed ea tantum quae potuit continere et comprehendere. Qui cum hoc dixit, ademit Domino cunctorum potentiam, quasi ex parte dimidia ei faciendi potestas daretur. Nam si continendi, ac sibi, quae faceret, subjugandi non habet, ut ille aestimat, facultatem, ne creandi quidem scilicet potestatem habebit. Nam qui creandi facultatem habet, et subjugandi sibi creata similiter habebit. Nos igitur beato pareamus Job, qui sic dicit ad Deum: Novi quod omnia potes, impossibile autem tibi nihil est (Job. XLII, 2). Et pie religioseque credamus, una cum his videlicet viris, qui a Deo docti sunt, eo quod Deus omnia potest, et creando voluntate creat, non natura; et quod quando vult creat; et quae vult et quanta vult et qualia vult; et nihil est impossibile voluntati ejus. Voluntatem vero Dei sine principio esse dicimus: sine principio enim novit Dominus, quae creaturus est, et quando facturus, et quanta et qualia creare moliatur. Locus Origenis est in secundo libro περὶ Ἀρχῶν, prout refertur in excerptis subjunctis epistolae imperatoris Justiniani ad Menam: Πεπερασμένην γὰρ εἶναι καὶ τὴν δύναμιν τοῦ Θεοῦ λεκτέον, καὶ οὐ προφάσει εὐφημίας τὴν περιγραφὴν αὐτῆς περιαιρετέον; πεποίηκε γὰρ τοσαῦτα ὁσῶν ἠδύνατο περιδράξασθαι, καὶ ἔχειν ὑπὸ χεῖρα, καὶ συγκρατεῖν ὑπὸ τὴν ἑατοῦ πρόνοιαν, ὥσπερ καὶ τοσαύτην ὕλην κατεσκεύασεν, ὅσην ἠδύνατο διακοσμῆσαι.
18. Et primas quidem dicimus fuisse creatas rationabiles substantias, quae coelestes habentur, et eas plurimas ac diversas substantia pariter ac virtute, sicut beatus David eas caeteris anteponens dicit: Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis. Landate eum, omnes angeli ejus, laudate eum, omnes virtutes ejus (Psal. CXLVIII, 1). Nam cum coelorum et angelorum faceret mentionem, et potestates et excelsa nuncuparet, diversas earum substantias edocebat, variasque pariter dignitates ac merita. Rursus etiam docet, non eamdem omnium esse naturam, cum dicit; Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Ps. CIII, 4). Ignem et spiritum cum propheta dixisset, variis ac diversis usus est elementis, ut nos apertius edoceret, ex sensibili videlicet exemplo. Eas etiam diversas habere substantias etiam beatus Paulus, coelestes terrenis anteponens potestates, dicit: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, et terrestrium, et infernorum (Philip. II, 10); infernorum enim cum dixisset, solutas animas corporibus nominavit. Porro autem docet varias earum esse dignitates speciesque diversas, cum dicit: Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus totius creaturae, quod in ipso creata sunt omnia, tam coelestia, quam terrestria, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates (Col. I, 15). Cum igitur coelestia terrenis anteponeret, mox adjecit etiam homines, qui in Christo creati sunt, dicens: Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium primogenitus ex mortuis, ut fiat in omnibus ipse primatum tenens (Ibid., 18). Similiter autem etiam Dominus noster Jesus Christus docet diversitatem substantiae spirituum eorum, qui a Deo recesserunt, ex quibus solet divina Scriptura daemones appellare, et principatus et potestates, cum dicit: Hoc genus non ejicitur, nisi in oratione et jejunio (Matth. XVII, 20). In eo autem quod Dominus dicit, hoc genus (Marc. IX, 28), ostendit in ipsis varia esse genera substantiarum, speciesque diversas. Haec autem omnia dixi, ut divitias Dei virtutis ostenderem: nam si omnipotens Divinitas est, necesse est etiam praedives habeatur. Infernorum nomine appellari credidit animas corporibus solutas, quia fuit in opinione veterum putantium in subterraneis locis animas exspectare supremum diem, quo judicatae, vel in coelum subvolent, vel detrudantur in aeternum supplicium.
CAPUT III. De corporibus coelestibus. 19. Nos etiam hoc a Scriptura divina didicimus, quod Deus coelestibus cunctis rationabilibus potestatibus dedit habere liberam voluntatem, sicut etiam hominibus in terra praestitit: nam nemo omnium, qui rationem habet aut sensum, invitus poterit Deo, vel sine voluntate servire; sed omnes ei sponte propria scilicet obsecundant. Alioquin si id non esset, neque laudatio eos, neque vituperatio sequeretur, aut crimen, sicut et in caeteris animalibus contigit irrationalibus. Omnes igitur contrariorum capaces habentur, tam boni dico, quam pravi. Boni quidem, cum id quod Deus vult faciunt; pravi autem, quando mandata Domini minime custodiunt. Et quod angeli coelestesque virtutes, cum Dei minime praecepta contemnunt, laude potiuntur ingenti, testis est beatus David ita dicens: Benedicite Deum, omnes angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum ejus, ad audiendam vocem sermonum ejus. Benedicite Dominum, omnes virtutes ejus, ministri ejus, facientes voluntatem ejus (Ps. CII, 20, 21). Ex hac igitur laudatione, id est, ex observatione Domini praeceptorum, beata scilicet vita et perpetua fruuntur. Sed sicut omnes, qui Dei faciunt voluntatem, perenni beatitudine potiuntur, et laudes a Deo consequuntur aeternas; sic et e diverso cuncti, qui divina praecepta contemnunt, aeterna vituperatione damnantur. Qui numerus fuit in editione Sirmondi decimus nonus et vigesimus, eum nos vigesimum primum et vigesimum secundum fecimus, jubente ratione emendari codicum perturbationem. Cum enim Rufinus, quae de invisibilibus substantiis tractaverat, ita conclusit: De invisibilibus quidem substantiis sufficienter dictum; ostendit satis, se omnia prosecutum, quae ad eas pertinerent. Quomodo igitur postmodum de ipsarum voluntate, sive in bonum, sive in malum, absque methodi vitio ageret? Deinde par est credere servatum id a Rufino, quod solebat ab omnibus in hoc argumento, ut prius de substantiis invisibilibus coelestibus, quam de visibilibus item coelestibus diceret. Denique ipsa series orationis emendationem hanc nostram per se satis probat.
20. Unde ille, quem divina Scriptura diabolum nominare consuevit, et ejus pariter qui dicuntur angeli, cum primis hominibus inviderent, Adam dico et Evae, a beata vita, quam primum possederant, semetipsos alienarunt: et homini quidem per deceptionem; quam ipsi penitus excogitarunt, persuaserunt peccantes, ut a mandato Dei protinus deviaret, semetipsos autem aeterno pariter supplicio subjugarunt. Sicut et Dominus noster Jesus Christus docet, cum ad illos dicit, qui propinquo suo misericordiam denegarunt: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus; esurivi enim, et non dedistis mihi manducare, etc. (Matth. XXV, 41). Quod autem diabolus, vel ejus qui dicuntur angeli, de creaturis coelestibus sunt, rationabilibusque virtutibus, testis est beatus Petrus, cum sic dicit: Si enim Deus angelis, qui peccaverunt, non pepercit (II Petr. II, 4). Similiter autem et beatus Paulus docet, dicens: Nescitis quoniam angelos judicabimus (I Cor. VI, 3)? Ne quis igitur arbitretur captus errore, quod isti ante peccaverunt, quam hominibus inviderent, et post illud peccatum, ad decipiendos homines devenerint, sicut nefarius Origenes docebat; sed, ut superius dixi, ex eo quod diabolus in serpentem transfiguratus Evam decepit. Quod autem ex illo diabolus, veritate penitus derelicta, transtulit se protinus ad mendacium, ex quo Evam, ut dixi, peremit morte peccati, testis est Dominus noster, cum dicit Judaeis non credentibus sibi: Vos ex patre diabolo estis, desideria patris vestri diaboli vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas non est in eo. Quando loquitur mendacium, de propriis loquitur, quoniam mendax est et pater ejus (Joan. VIII, 44). Ergo cum dixisset Dominus, quod ille homicida erat ab initio, et quod in veritate non stetit, aperte docuit, quod ex eo diabolus a veritate decidit, ex quo primitus per fallaciam mendacii Evam errore deceptam morte praevaricationis occidit. Rursus etiam ideo dictum est, quod quando loquitur mendacium, de suo loquitur, quoniam primus ipse, ficta fallacia, etiam mendacium procreavit. Unde etiam caeteri, qui una cum ipso homini inviderunt, ipsius diaboli angeli nominati sunt, quasi ipse primus hujusce malitiae causa esset et caput. Sed de istis quoque sufficienter dictum. In eo quod angelos peccasse primum invidentia erga homines asserit, habet consentientes e Patribus nonnullos, ut Irenaeum, Lactantium, Cyprianum, Methodium apud Epiphanium et Photium, Gregorium Nyssenum, et alios, quorum tamen non una est explicandae sententiae ratio. At in eo, quod Origenem arguit docentem, daemones prius peccasse, quam hominibus inviderent, dissentit Ecclesiae magistris longe pluribus, ipsique adeo sacrae Scripturae, cujus id pervulgatum est: A superbia initium omnis peccati (Eccli. X, 15); quamquam respexit forte ad opinionem Origenis; quod ante conditionem mundi hujus peccaverint multa, tum daemones, tum animae, propter quae e coelo in corpora praecipitarentur.
Diabolum ipsum, id est, daemonum principem transfiguratum in serpentem tentasse Evam, constans est veterum opinio, de qua diximus ad tractatus Nestorii adversus Pelagianos.
21. Sed de invisibilibus quidem substantiis sufficienter dictum; nunc vero de sole simul et luna. caeterisque luminaribus oportet exponam: haec enim nonnulli, mentis errore decepti, animalia rationabilia esse dixerunt. Quorum dementiam etiam nefarius Origenes secutus est (Lib. I Περὶ Ἀρχῶν c. 7), qui cum vellet ex divina Scriptura exemplum sumere, quae ibi de luminaribus optime dicta fuerant, haec ipse perperam, ut sibi libitum est, ausus est vertere. Sciendum est igitur, quod divina Scriptura nusquam eorum veluti animalium fecerit mentionem. Sed luminaria facta fuisse dixit, et ob hoc solum creata, ut super terram lucerent, et essent hominibus signa temporum, mensium, et annorum. Sin autem nobis dixerint, qui erroribus favent hujusmodi: Cur non animalia sunt luminaria, et rationabilia, cum de ipsis scriptum sit hoc modo: Astra autem non sunt munda in conspectu ejus (Job. XXV, 5), hoc est Dei? audiant a nobis quod qui hoc dixerat, non dignus erat auctoritate, quippe cum Dominus ad ipsum dixerit: Nihil veri locutus es de famulo meo Job. Tamen etiamsi a beato dictum hoc fuisset Job, ne ita quidem firma probatio videretur. Neque enim ex eo quod non munda sunt in conspectu Dei, ideo dicuntur animalia; alioquin etiam menstrua mulierum ab ipsis animalia nuncupentur, et leprosa domus, quoniam ne ista quidem munda sunt apud Deum, secundum legem Moysi: multa enim eorum quae sine anima sunt, ratione quadam, saepe legimus immunda. Adjicit etiam Origenes illud, quod a propheta David dictum est: Sol cognovit occasum suum (Ps. CIII, 19); necnon etiam illud, quod Deus dixit ad prophetam Isaiam: Ego omnibus stellis mandavi (Isai. XLV, 12). Hoc autem facit, confirmare volens nefandam haeresim suam; dicit enim ( Loco antea cit. ) quod luminaria dudum fuerint intellectus et sensus, qui quia negligenter versati sunt, sua postmodum virtute privati, ad ignea ista damnati sunt corpora, ut super terram luceant. Multis in locis Origenes secutus est opinionem Platonis animam tribuentis, non tantum mundo, sed etiam astris, eamque rationalem, ut suos motus, jubente Deo, peragerent. Omnium maxime insignis habetur lib. I Περὶ Ἀρχῶν cap. 7, quem exprobrat Origeni non solus Rufinus, verum et Theophilus Alexandrinus (Homil. 1 et 2 paschali), Hieronymus (Epist. 59 ad Avitum, et epist. 61 ad Pammachium) , Epiphanius ( Epist. ad Joan. Hierosolymit. ), Justinianus imperator ( In epist. ad Menam ), aliique bene multi: ibi enim abutitur testimoniis Scripturae, quae Rufinus exponit. Miror vero quid causae fuerit cur tam vehementer in Oriente super ea quaestione Patres a me laudati, aliique, ut Basilius et Genesis enarratores, Origenem accusarent, cum in Occidente Augustinus, sin minus Platoni assenserit, saltem dubius exstiterit, ut constat pluribus ex locis (Lib. II de Gen. ad lit. cap. 18, et Enchirid. c. 58 et l. XIII de Trinit. c. 16). Admirationem auget divus Thomas, qui cum sententiam Aristotelis attulisset de anima coeli: Hoc autem, inquit, quod dictum est de animatione coeli, non diximus quasi asserendo secundum fidei doctrinam, ad quam nihil pertinet, sive sic, sive aliter dicatur. Unde Augustinus in Enchiridio dicit: Nec illud quidem certum habeo, utrum ad eamdem societatem, scilicet angelorum, pertineant sol et luna, et cuncta sidera, quamvis nonnullis lucida esse corpora, non tamen sensu vel intelligentia praedita videantur.
22. Similiter autem gentilium errorem approbare desiderans sic dicit, quod ideo posuit Deus luminaria in firmamento in signa, ut eorum hujusmodi motus nobis facta nostra significent. Discant igitur qui nefariam Origenis haeresim sequuntur, non sic accipere divinam Scripturam, neque evertere hujus intellectum, ut pro historia scilicet utantur allegoria, secundum voluntatem suam. Nam cum dicentem terrae audimus Jeremiam prophetam: Terra, terra, terra, audi verbum Domini, scribe hunc hominem abdicatum (Jerem. XXII, 29); non ideo debemus dicere quod quasi animali rationabilique terrae propheta praecipiat. Solet etiam David propheta hujusmodi corporibus imperare, cum dicit (Ps. CXLVIII, 7): Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus; montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri. Non propterea docet nos ut haec omnia rationabilia esse credamus. Sed Origenes nunc ejusque socii dimittantur. Locus Origenis, in quem Rufinus intendit, videtur mihi fuisse in Commentariis Genesis, ex quibus fragmentum Eusebius retulit (Lib. IX de Praeparat. Evang.). Sic enim se habet ex versione Vigeri: Consilio Dei factum est, ut ex vario astrorum situ eorum quae, partim singulis, partim in universum eveniunt signa quaedam hauriant, non jam homines certe, ex illa enim siderum conversione quidquid aut facturi singuli sint, aut passuri, vere ac certo intelligere operae est humanas vires longe superantis; sed naturae illae superiores, quas pluribus sane de causis eam in cognitionem venire necesse est, uti deinceps demonstrabimus. Et inter proponendas quaestiones quae solvantur: Quomodo rerum illarum quae hominum generi eveniunt, signa quidem sidera sint, causae vero minime: quamobrem certam et exquisitam homines earumdem rerum cognitionem habere non possint, sed naturis humana superioribus praeposita signa illa sint?
CAPUT IV. De hominis anima. 23. Mundum Dominus cum crearet, coelum, inquam, et terram, et omnia quae in eis sunt, solum hominem secundum imaginem suam et similitudinem fecit, sicut Moyses docet, ita dicens: Et dixit Deus: Faciamus hominem secundum imaginem ac similitudinem nostram (Gen. I, 20). Et cum Moyses hoc ex persona Dei dixisset, ipse protinus adjecit dicens: Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum. Utrumque Moyses, unum scilicet intelligens, tam imaginem dico quam similitudinem, imagine nominata, similitudinem penitus reticuit. Alioquin si non ita esset, numquam postea dixisset Jacobus apostolus in Epistola sua, cum doceret nos non debere uti lingua ad ministerium mali, hoc modo: In ipsa benedicimus Domino et Patri, et in ipsa maledicimus hominibus, qui secundum similitudinem Dei facti sunt (Jac. III, 9). Hominem igitur Deus omnibus dominari quae ipse creavit, tam in terra quam in mari, praeposuit, eo quod imago ipsius est homo, sicut et beatus Paulus docet ita dicens: Nam vir quidem non debet operire caput, cum sit imago et gloria Dei (I Cor. XI, 7). Propter id quod homo cunctis irrationalibus antefertur animalibus quibus dominatur, per hoc ipsum etiam omnium dominus effectus est. Nam irrationalia quidem animalia, sicut Moyses docuit, ex terra et aqua creata, ex eis tam animam quam corpus habent. Homo autem corpus quidem videtur cum caeteris habere commune; animam vero multo praestantiorem, sicut Moyses iterum dicit hoc modo (Gen. II, 7): Et plasmavit Deus hominem de limo terrae, et insufflavit in faciem ejus spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem. Hominis naturam laudat, quod fecere postea maligne Pelagiani; quia est opus divinarum manuum; quia factus ad imaginem et similitudinem Dei; quia dominatur caeteris animantibus; quia rationis et liberi arbitrii particeps; quia corpus et animam a Deo accepit, etc. Tantis praeconiis fraudem parat.
24. Homo igitur ideo potior omnibus est, quoniam sensibilem et rationalem animam habere dignoscitur, et eam liberi arbitrii. Ergo quasi prudentes Moysem audiamus dicentem quemadmodum Deus hominem creaverit; sic enim nobis Moyses caeterique prophetae de Deo narrant, sicuti possumus intelligere. Neque enim ut homo est Deus, ex anima factus et corpore, ut vel manibus hominem formet, et fingat, vel ex aere spiritum trahens in faciem ejus insufflet, et sic eum vivificet; omnia enim per unicum Verbum et Spiritum sanctum voluntate facit et fecit. Solent vero etiam prophetae non solum hominem, sed etiam coelum et terram, et quae in istis sunt praecepto Dei creata, opera manuum Domini nominare. Testis est David propheta ad Deum dicens (Psal. VIII, 4): Et videbo coelos operam digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti. Et iterum (Ps. CI, 26): In principio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli. Similiter autem et Isaias propheta ex Dei persona sic dicit (Isai. XLVIII, 12): Audi me, Jacob et Israel, quem ego voco. Ego sum ipse ego primus, et ego novissimus. Manus mea fundavit terram, et dextera mea firmavit coelum. Et iterum sic dicit Dominus (Isai. LXVI, 1): Coelum mihi sedes, et terra scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi, et qui locus requietionis meae? omnia enim ista manus mea fecit.
Hominem probat esse opus ad imaginem Dei factum, non tantum adversus Manichaeos, sed etiam contra catholicos; nimirum ut ex veritate confessa subdole conficiat postea nullum esse peccatum naturae. Unde sub finem addit: Omnia per unicum Verbum et Spiritum sanctum voluntate facit et fecit; quo callidius nihil dicere potuit ad rem suam; nam facile videtur minus prudentibus nullo vitio laborare opus illud, quod Deus optimus maximus per Verbum tamquam per ideam artificem, et Spiritum sanctum principium omnis boni, voluntate recta, simul et omnipotente, non fecit tantum olim, cum hominem formaret, sed etiamnum facit, in singulis conceptibus. Hunc locum Julianus videri potest imitatus, cum scriberet (Libelli part. II, num. 7): Ad imaginem quoque Dei non solum factum hominem, sed et fieri confitemur. Tum adducit testimonium Jacobi a Rufino allatum.
25. Est igitur homo, sicut divina Scriptura nos docuit, corpus quidem habens ex terra, animam vero sibi creatam ex nihilo, et eam sicuti sensibilem et rationalem, sic etiam immortalem, ut utrumque nos docet Testamentum, tam novum dico quam vetus. Nam et Dominus noster Jesus Christus ait (Matth. X, 28): Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete qui potestatem habet animam et corpus perdere in gehenna. Igneum supplicium interitum nuncupavit. Nam quomodo fieri potest, uti quod penitus perit, et nusquam prorsus constare potest, aeternam perpeti valeat ultionem, cum Dominus iterum dicat (Matth. XXV, 46): Et ibunt isti in poenam aeternam, justi autem in vitam aeternam? 26. Nec dicendum est animam partem Dei esse, sicut imprudentum et indoctorum sermo habet. Nam si hoc ita esset, numquam Deus partem suam perenni supplicio subjugaret. Sed ne peccare quidem omnino ipsa potuisset, quasi pars Dei, quippe cum Deus sit immutabilis semper sicuti natura, sic etiam voluntate. Et iterum, si anima nostra pars Dei esset, nullo penitus corporali vitio domaretur; nam Divinitas est semper invicta, et nulli umquam subdita vitio corporali. Non calumniam facit Origeni, cum ab eo traditam scribit animorum προΰπαρξιν; nihil enim frequentius occurrit cum in aliis Operibus, tum maxime in libris Περὶ Ἀρχῶν. At quod ipsum ideo impietatis accusat, quia dixit animas factas ante corpora, non consentit Rufino Aquileiensi ( In apolog. ad Anastas. ) immo nec Augustino dubitanti quaenam de quatuor pervulgatis opinionibus circa originem animorum verior foret (Epist. 28 ad Hier., et 157 ad Optatum); consentit tamen et sibi ipsi in anathematismis, et Hieronymo (Epist. 59 et 61) quem magistrum sequitur, et aliis Orientalibus, qui acrius invecti sunt in προΰπαρξιν animorum. Possent vero videri invecti jure, si Origenianam solam peterent, de qua diximus in notis ad anathematismos, nihil enim ea absurdius. Sed si quamlibet intellexerint, et eam quoque de qua se dubitare Augustinus constanter scripsit, injuriam fecerunt magnis omnino viris, sanctisque fidei defensoribus; quamquam nunc dubitandi causa sublata est, sive Ecclesiae definitione, sive opinione fidelium, sive consensione doctorum. Porro malitiose Rufinus meminit Manichaeorum et Origenis, ad praeveniendos nimirum animos legentium, abducendosque callide in errorem, quo credant, aut cum Manichaeis sentire, aut cum Origene, eos qui confitentur peccatum Adami nocuisse posteris, et ipsos etiam infantes in remissionem peccatorum baptizari.
27. Sicut ergo qui ita credunt, impie credere comprobantur; sic etiam illi qui animas dicunt ante corpora factas fuisse, multum a pietate distare inveniuntur. Unde impius Origenes gentilium captus errore, et ab eo nolens penitus abscedere, novarum etiam studens auctor esse sectarum, conjecturis illorum alio modo translatis edocuit: de quibus in praesenti disputandum esse non arbitror, ne nos multum verborum mittamus in silvam. Quia igitur ad confirmandam haeresim suam nefariam praedictus Origenes ex divina Scriptura sumere conatur exempla, redarguamus eum Scripturam penitus ignorasse divinam, et eam sine sensu docuisse, nam cum ipse diceret in primo creaturae initio coelum cum terra creatum non esse corpus firmum, sicut hoc quod videtur, sed omne hoc sensibilem rationalemque esse substantiam, et eam unius ejusdemque naturae, in his rationabilibus sensibilibusque substantiis etiam animas hominum comprehendens. Et post haec, animalium quae sexta die creata sunt faciens mentionem, in ea hominem quoque creatum reperiens, suum jam non potuit affirmare figmentum, neque propriam roborare fallaciam; sed, quasi illorum quae ante docuerat penitus fuisset oblitus, invitus fatetur animas creatas esse, et eas iterum incorporeas. Respondeant igitur nobis qui nefandam Origenis haeresim venerantur et colunt, et ejus expositiones de divina Scriptura ad coelum usque summis praeconiis tollere moliuntur, quomodo animae sine corporibus possint intelligi, cum Moyses nos doceat dicens: Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum, masculum et feminam fecit eos (Gen. I, 27). Nam hoc omnibus claret, quod animae sexus utriusque capaces esse non possunt, nisi sola corpora, quae graviora noscuntur. Quomodo iterum et illud dictum audire poterant solae sine corporibus animae: Crescite, et multiplicamini? siquidem, etiam secundum ipsum Origenem, incorporalium natura neque multiplicari potest, neque crescere. Vel quomodo sine corporibus animae creatae in coelis habitare poterant, cum Deus benedicens illis quos fecerat masculum et feminam, sic dixerit: Crescite, et multiplicamini, et implete terram (Ibid., 28)? Sed Origenes iterum ejusque socii dimittantur. Cum Origenem ait captum errore gentilium in hanc opinionem venisse quam reprehendit, gentilium nomine significat Empedoclem, Pythagoram, et Platonem, quos sibi praeivisse Origenes testatur (Lib. I contra Celsum). Poterat ipsis accensere Aristotelem, qui non solum ait (Lib. III de Anim. cap. 6 text. 20), mentem extrinsecus advenire, cum gignitur homo; sed etiam esse separabilem, immixtam et impatibilem, atque essentialiter ἐνέργειαν; immo immortalem et sempiternam, quae infinito tempore existens in alia subinde corpora illabatur, nec tamen in uno recordetur gestorum in altero, quoniam pars quae recordatur corruptibilis est: Οὗτος ὁ νοῦς, inquit, χωριστὸς, καὶ ἀμιγὴς, καὶ ἀπαθὴς τῇ σὐσίᾳ ὢν ἐνεργείᾳ. Ἀεὶ γὰρ τιμιώτερον τὸ ποιοῦν τοῦ πάσχοντος, καὶ ἡ ἀρχὴ τῆς ὕλης. Et paulo post: Χωρισθεὶς δέ ἐστι μόνον τοῦθ' ὅπέρ ἐστι, καὶ τοῦτο μόνον ἀθάνατον, καὶ ἀΐδιον. Οὐ μνημονεύομεν δὲ, ὅτι τοῦτο μὲν ἀπαθὲς, ὁ δὲ παθητικὸς νοῦς φθαρτὸς, καὶ ἄνευ τούτου οὐθὲν νοεῖ.
28. Quia igitur nonnulli sunt qui, dementia capti, dicunt quod ex una anima primi hominis Adam anima Evae mulieris assumpta sit; nonnulli etiam, quod ex solo Adam cum seminis jactu in omnes qui ex eo nati fuerunt animae transmissae sint; et alii, quod ex Eva sola magis animae fuere translatae, et sic a parentibus ad eorum liberos deductae sint: respondendum est his hoc modo. Cur ergo Adam, qui primus de terra creatus est secundum carnem, de costa quae ex ipso fuerat sublata in Spiritu Dei prophetando dicebat: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea, haec vocabitur mulier, quia ex viro suo sumpta est, nusquam fecit animae mentionem? nam si anima quoque esset ex anima, secundum illorum vanas opiniones, numquam profecto hoc Adam praeteriisset. Nam sicut os ex ossibus meis, et caro de carne mea, dicebat, sic etiam anima ex anima mea dicere potuisset: sed tantum hoc dixit, quod sibi videlicet sciebat ablatum. Porro autem consentiens Moysi etiam Zacharias propheta sic dicit: Extendens coelum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in ipso (Zach. XII, 1). Nam si non ex supposita materia nunc crearetur hominis caro, sicut etiam Adam et Evae, et sic postea in ipso non crearetur anima, non ex supposita materia, tamquam Adam pariter et Evae, numquam propheta Zacharias ita dixisset: Et creans spiritum hominis in ipso (Ibid.) Apertius autem Salomon in Ecclesiaste docet animas a Deo praestari omnibus, quae ab ipso creantur ex supposita materia corporibus, solutionem humanae compositionis enarrans, cum dicit: Et convertetur pulvis in terram suam, et revertetur spiritus ad Deum, qui dedit eum (Eccles. XII, 7). Cum hoc Salomon dixisset, aperte docuit quod Deus pulveri, quem ad creandum hominem de terra tulerat, spiritum praestitit non habenti. Ideo autem tantum spiritum ad Deum reverti dicitur, licet utriusque sit creator Dominus, tam carnis quam spiritus, quoniam non ex supposita materia spiritum creat, sicut et corpus. Et iterum, quod una cum Deo homo videtur operari ad nativitatem corporis procreandi, spiritum autem solus procreat Deus: quippe cum hominum quidem sit subministrare materias, Dei autem creare hominem. Quod autem Deus est qui format ea quae in uterum semina jaciuntur, simul etiam caetera diversa vivificat, quae ab agricolis seruntur in terram, testis est beatus Job, cum dicit ad Deum: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me (Job. X, 8). Eadem etiam David propheta dicit. Rursus etiam Deus Jeremiae prophetae sic dicit: Priusquam te formarem in utero, cognovi te (Jerem. I, 5). Similiter autem Isaias propheta de populo, qui Jacob nomine vocabatur, inter caetera etiam sic dicit: Dominus qui redemit te, et qui formavit te ex utero (Isai. XLIV, 24). Apertius autem etiam beatus Paulus, ad Hebraeos scribens, docet quod non sicuti corpora ex successione descendunt, sic etiam spiritus, hoc est, nostrae animae, cum dicit: Patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores, et reverebamur; non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus (Heb. XII, 9)? Quoniam Deus cum benediceret primis hominibus, hoc est, Adam et Evae, dixit: Crescite, et multiplicamini, et implete terram (Gen. IX, 7), hac de causa parentes patres carnis Apostolus nominavit. Et quoniam non ex supposita materia creatas a Deo animas habemus, ideo Deum Patrem spirituum appellavit.
Cuncta igitur sicut primitus creata sunt, sic etiam per dies singulos procreantur: alia quidem ex supposita materia, sicut animalium irrationalium animae; alia autem non ex supposita, sicut hominum animae. Sed et de anima nobis sufficienter dictum.
Disputat adversus traducem animarum, viam sibi muniens, ut quidem putat, ad impugnandam fidem peccati originalis. Secuti sunt magistri methodum discipuli postea Pelagius (Libelli num. 15), Julianus ( Epist. ad Rufum ) et alii, qui ad latebrarum suarum nebulas, de origine animae non necessariam quaestionem moverunt, ut res manifestas aliarum rerum obscuritate turbando, molirentur latendi locum; aiebant enim catholicos animarum traducem cum traduce peccati contueri. Verba sunt Augustini (Lib. III ad Bonif. cap. 10), ad quae spectabat Julianus, cum Augustino diceret (Lib. II Oper. Imperf. c. 178): Illud autem, quod te opponere credidisti, vel in isto libro, cui nunc respondeo, vel in his quos ad Marcellinum scripseras, tum transiisse peccatum, quando omnes homines, ut tuis verbis utar, ille unus fuerunt; sine difficultate veritas deterit, et irrisioni cujusque prudentis exponit. Nam tali argumento praeter impietatem tuam nihil aliud indicatur; impietatem, inquam, qua credis ita esse animarum traducem, in Tertulliani olim et Manichaei profanitate damnatam, sicut etiam corporum tradux: quod tam nefarium est, ut cum a nobis in epistola, quam ad Orientem misimus, fuisset objectum, tum his libris, quos nuper ad Bonifacium misisti, negando a te propulsare coneris. Ais enim: Dicunt, nos autem animarum traducem confiteri; quod in cujus libris legerint, nescio; ut a te videlicet nihil dici tale dejeres. Porro, ut falsitas tua tuorum verborum collatione prodatur, quomodo traducem animarum, profanam revera opinionem, tuis dicis sensibus non teneri, cum profitearis omnes homines illum unum fuisse? Si enim credis partem animae seminibus illigatam, quo ore scribis omnes homines Adam solum fuisse, cum homo utique nisi anima et corpus simul esse non possit? Anceps porro fuit usque ad finem vitae sanctus Augustinus, ut constat ex responsione ad verba Juliani mox allata. Ex qualibet ergo et quantalibet parte, omnes qui ex illo nati sunt, ille unus fuerunt, sive secundum utramque hominis partem, quod me nescire confiteor. Nec me pudet, ut vos, fateri nescire quod nescio, nec ideo tamen nescio de omni homine scriptum esse: Homo vanitati similis factus est, dies ejus velut umbra praetereunt. Respondebat enim paulo ante obitum, inter armorum strepitus et Africae vastitatem.
Nota tres Scripturae locos a Rufino allatos ad probandam animarum a Deo in corporibus creationem: frequenter enim postea adhibebuntur ab ejus opinionis defensoribus, ut videre est apud Augustinum, tum alibi passim, tum praecipue in epistola ad Optatum (Epist. 157) et alia ad Hieronymum (Epist. 28), quae consultationem continet super ea re.
Observa etiam, testimonia quibus utitur ad probandum a Deo formari semina ex quibus quotidie homines gignuntur, adhiberi a Juliano eadem arte (Libel. parte II num. 6), ut nimirum ex veritate confessa a catholicis maligne catholica fides peccati originalis peteretur, et mentibus non satis eruditis illuderetur. Nihil enim visum est Augustino difficilius intellectu quam quod et corpora et animae hominum a Deo sint, et homines tamen obnoxii peccato nascantur.
CAPUT V. De hominis corpore. 29. Illos igitur primos homines, Adam dico et Evam, licet immortales secundum animam creatos esse dixerim, mortales vero secundum corpus; numquam mortem gustassent, siquidem mandatum Dei servare voluissent, sicut beatus Enoch meruit: hic namque, licet mortalis esset, tamen translatus est, ut mortem penitus non videret (Hebr. XI, 5). Quod autem mortales secundum corpus creati sunt Adam et Eva, ut dixi, testis est Moyses cum dicit (Gen. II, 8): Et plantavit Deus paradisum in Edem ad Orientem, et posuit ibi hominem, quem plasmavit. Et produxit adhuc de terra omne lignum pulchrum ad visum, et bonum ad edendum, et lignum vitae in medio paradisi, et lignum ad cognoscendum bonum et malum. Numquam enim Deus lignum vitae in paradiso plantasset, siquidem Adam immortalis secundum carnem creatus fuisset. Rursus autem si Adam et Eva immortales essent secundum carnem creati, numquam audissent a Deo: Crescite et multiplicamini, et implete terram (Gen. I, 28). Nam qui manducare, et bibere, et coire, et crescere, et terram implere jussi sunt, hi penitus immortales esse non poterant. Sicut etiam Dominus noster Jesus Christus docens Sadducaeos dicebat (Luc. XX, 34): Filii saeculi hujus nubunt et traduntur ad nuptias; illi vero qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores; neque enim ultra mori poterunt, aequales enim angelis sunt.
Init mediam quamdam viam inter Augustinum opinantem primos parentes ab initio donandos a Deo immortalitate, qua spoliandi forent si peccarent, et Coelestium existimantem eos sive peccassent, sive non peccassent, morituros; sentit enim mortales factos; sed si non peccassent, cum visum fuisset Deo, in sedem immortalitatis transferendos. Quae sententia placuit multis Orientalium partium Patribus, et arrepta est a Pelagianorum nonnullis, contra quos Augustinus disputat (Serm. 2 de Verbis Apost. c. 6): nec immerito, cum inde sequatur mortem non esse peccati poenam, sed immortalitatem in praemium virtutis dari.
30. Probatum est sufficienter, ut reor, hominem secundum carnem creatum esse mortalem, aperte Domino docente, mortales esse eos qui coitu tali nuptiisque laetantur. Unde Enoch, qui placuit Deo, postquam diversis ex uxoribus liberos procreavit, translatus est, ut mortem penitus non videret, sicut etiam beatus Paulus Hebraeis scribens dicit (Hebr. XI, 5): Fide Enoch translatus est, ne videret mortem; nam ante translationem Deo placuisse perhibetur. Sic igitur possumus dicere etiam de Adam et Eva, quod si praeceptum Dei mandatumque servassent, etiam post liberorum procreationem, gustato ligno vitae, immortales jugiter permansissent, non egentes in posterum victus, et incrementi, vel nuptiarum. Sin vero quidam, imperitia capti, in eadem perseverant dicentes quod Adam et Eva, semel accepta licentia comedendi de omni ligno quod erat in paradiso, praeter unum tantum quod a Deo fuerat interdictum, cum inter omnia etiam de ligno vitae comedissent, immortalitatem consecuti sint, discant quod qui immortalis factus est cibo penitus non eget. Adam igitur et Eva, siquidem immortales naturaliter essent, numquam de ligno gustassent, quod a Deo prohibitum fuerat, quippe cum immortales desiderium escae non habeant, sicut etiam beatus Paulus testatur hoc modo: Non est regnum Dei cibus et potus (Rom. XIV, 17). Regnum autem Dei mortalium non est, sed immortalium, sicut etiam Dominus noster Jesus Christus docuit dicens (Luc. XX, 35): Qui autem digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores. Neque enim ultra mori poterunt, aequales enim angelis sunt.
Adam igitur et Eva, siquidem mandatum Dei servassent, numquam profecto gustassent mortem: mandato autem minime servato, non ex immortalibus mortales facti sunt; sed cum mortales essent, promissa sibi a Deo immortalitate semetipsos alienarunt. Unde Adam audivit a Deo (Gen. III, 19): Terra es, et in terram ibis; id est: Corruptibilis es, et in corruptelam ibis; cum jam indignus esset de ligno vitae manducare, et perpetuo vivere. Ut autem rursus dicam, quod Adam et Eva, si in servando mandato Dei perseverassent, non habuissent discretionem manducandi de ligno vitae, usque ad illud videlicet tempus quo Deus ipsis revelaturus erat. Qua ex causa etiam a caeteris lignis fuerat separatum, cum in medio esset paradisi positum, ubi etiam lignum illud quod scientiam habebat boni et mali fuerat constitutum, ut interdictum lignum tangere metuentes, etiam a licito caverent manducare. Nam hoc etiam Deus aperte docuit, dicens (Gen. III, 22): Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis ad cognoscendum bonum et malum. Et nunc ne forte tendat manum, et tollat de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum. In quo dixit Deus: Ecce factus est cognoscens bonum et malum, et nunc ne forte tendat manum; ostendit quod antequam experiretur mali scientiam, non poterat ex semetipso intelligens acceptum de ligno vitae sumere.
Artificiose declinat, per occupationem, argumentum quo ex verecundia primorum hominum probabant catholici corruptam fuisse peccato naturam, cum in operibus Dei per se nihil, ut ait Augustinus (Lib. II de Nupt. et Concup. c. 9), erubescendum existat. Dicit non erubuisse nuditatem suam primos homines, cum eo statu forent quo infantes impotentes generandi; erubuisse vero postea, cum natura coeundi cupiditatem adultioribus indidit. Haec opinio pluribus Orientalium placuit, et a Pelagianis postmodum defensa est, ad infringendam catholicorum rationem. Vide prolixam hac de re altercationem Juliani et Augustini (Lib. II Op. Imperf.). Observa quoque videri Julianum libro tertio prioris sui Operis contra Augustinum eadem fere prosecutum quae Rufinus, ut constat ex responsione Augustini (Lib. V advers. Julian.).
31. Et non mirum, cum etiam Adam dixerit, cum de uxore prophetaret hoc modo: Haec vocabitur mulier, quia ex viro suo sumpta est; et propter hoc derelinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori, et erunt ambo in carne una (Gen. II, 23). Non solum hoc, sed etiam cum audissent Deum sibi dicentem Adam et Eva: Crescite et multiplicamini, et implete terram (Gen. I, 28); ante inobedientiam, quid esset liberorum creandorum cupiditas, penitus ignorabant. Dicit enim Moyses: Erant autem ambo nudi, tam Adam, quam uxor ejus, et non erubescebant (Gen. II, 25). Non Moyses hoc dixit, quasi illi, incontinentiae caecitate decepti, pudorem spernerent nuditatis; sed ostendit eos tamquam infantes necdum cupiditatem coeundi habere. Unde post praevaricationem nuditate perspecta, non totius dico corporis, sed illius partis quam etiam Cham, Noe dormiente, viderat, tunc demum creandorum liberorum cupiditatem adepti, et intelligentes nuditatem suam, ficorum foliis verenda texerunt. 32. Deus igitur consulens hominibus, cum sciret eos ad malitiam pronos, et voluptatum ac desideriorum carnis amatores, et vellet ad honestam potius revocare virtutem, sinit usque ad tempus aliquod dominationi mortis addici, quippe cum nihil aliud nosset tam facile homines coercere posse quam mortem; mortis enim metu plerumque multi a malitia penitus abstinere noscuntur. Unde mundanae leges non aliter possunt pleraque hominum vitia resecare, nisi interminatione mortis et poenae; omnes enim hujusce vitae communis amore detenti, cavent peccatorum praestare causas, ne carere ea, delinquentes propria voluntate, cogantur. Non igitur hominibus mortem datam pro malorum vice dicimus, sicut ratiocinantur indocti, sed ad delendam mentis pravitatem. Nam si victuri perpetuo homines essent, nunquam profecto eorum malitia finiretur.
Rursus etiam cur pro malorum vicissitudine mortem datam esse credamus, cum si quis centum homines forte vel amplius occiderit, tot et tantis homicidiis exaequare nullam valeat ultionem?
Solemne fuit Pelagianae factionis hominibus imperitiae accusare catholicos, praesertim cum de mortalitate ageretur et peccato originali. Ita Theodorus in excerptis Marianis; ita Rufinus aliis etiam in locis; ita Pelagius in libris de libero arbitrio; ita Julianus ubique passim, sed praecipue posteriore Opere; ita Annianus in suis epistolis.
Nota vero Patres Orientales de mortis bono non aliter fere sensisse quam Rufinus. Vide Basilium, Chrysostomum, et alios Genesis enarratores, quamquam alia fuit mens sanctorum, alia veteratorum hominum, consensione cum Patribus abutentium, ad occupandos animos, ne vim argumenti a morte petiti ad probandum peccatum originis perspicerent.
33. Non igitur malignis tantum hominibus, ad delendam eorum pravitatem, bona mors esse dicitur; sed etiam justis utilis: sicut enim malus peccare desinit hac luce privatus, sic etiam justus dormiens assiduis impugnationum afflictationibus et miseriis animi liberatur. Soluta enim proprio corpore justi anima nullis postea premetur angustiis, non miseriis animi subjacebit, non necessitates videbit, non persecutiones sustinebit, non ultra insurgentia sibi carnis vitia patietur, non ultra videbit in dies singulos agmen suggestionum malarum, non ad luctam nudabitur. Nihil secum trahens saecularium sollicitudinum, non carnis maceratur abstinentia, causa certaminum, non ultra certat, non cursu contendit aut caestu, non jam luctatur cum principatibus ac potestatibus, spiritibusque nequitiae; sed stadium ei solutum est, certamen destitit, et adepta victoria, ad percipiendam coronam justitiae protinus properat, beatam in coelis et aeternam vitam consequi, cum receperit immortalem carnem suam. Ideo autem et beatus Paulus, talia bella perspiciens, quae ab invisibilibus inimicis justis hominibus indicuntur, metuens ne quorumdam forte prudentiam aut malitia commutaret, aut dolus sanam falleret mentem, povocandae virtutis gratia, suadebat ut omnes hanc vitam spernerent temporalem, utique sic dicens: Audentes igitur semper, et scientes, quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6). Unde peregrinari volens a corpore, et finem imponere properans certamini suo, et inpraesentiarum esse cupiens apud Deum, vociferatur dicens (II Tim. IV, 6): Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meae instat. Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi, in reliquo reposita est mihi justitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex; non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum ejus. Solet etiam beatus Job malorum omnium solutionem mortem saepius appellare, cum dicit: Mors viro requies. Conclusit enim Deus contra ipsum (Job. III, 23, secund. LXX).
34. Sin autem nonnulli dicere voluerint, Quomodo fieri potest ut mors homini requies sit, cum beatus David dixerit (Ps. XXXIII, 22): Mors peccatorum pessima? discant non ideo sic dictum esse: Mors peccatorum pessima, quasi non peccatis eorum terminus imponatur, ac finis; sed quod post mortem, delictorum suorum causa, gravissimas ipsi subeunt ultiones. Similiter autem beatus Job sicut requiem, sic etiam somnum, mortem nominare consuevit, cum dicit (Job. III, 12): Quare ubera suxi? nunc utique dormiens quiescerem, et somni securitate fruerer cum regibus consiliariis terrae, qui gloriabantur in gladiis, aut cum principibus quibus multum fuit aurum.
Porro Isaias propheta, cum jussus a Domino regem Babylonis mortuum lamentaretur, communem hanc et temporalem mortem somnum nominavit, dicens (Isai. XIV, 7): Omnis terra clamat cum laetitia, et ligna Libani supra te gratulata sunt, et cedri Libani dicent: Ex quo tu dormisti, non ascendit qui succidat nos. Infernus ab imis amaritudine captus est occurrens tibi.
Pariter etiam Daniel propheta dicit (Dan. XII, 2): Et multi dormientium in terra e pulvere surgent; isti in vitam aeternam, et isti ad opprobrium, et ad confusionem aeternam.
Idem autem etiam beatus Paulus docet, cum dicit (I Thessal. IV, 12): Nolumus autem ignorare vos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent. Si enim credimus, quod Jesus mortuus est, et resurrexit; ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo. Multis igitur testibus edocti quod mors ista communis mala non sit, jam longe valere dicamus iis qui mortem malam appellant.
CAPUT VI. De primorum parentum peccato. 35. Dicimus autem, quod in bonum Deus praestitit primo homini Adam sudores pariter ac labores quos de terra pateretur, quippe cum non aliter invisibiles inimicos, contra quos habemus continuam luctationem, veneranda fide superare possimus, nisi corporis laboribus fatigati; his enim docemur per divinam Scripturam nosmetipsos hostium fallacia liberare, et aut salvam custodire virtutem, aut amissam perinde revocare. Sic beatus David virtutem, quam perdiderat, recuperare festinans, docet dicens (Ps. L, 19): Sacrificium Deo, spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernet. Et iterum (Ps. VI, 7): Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, in lacrymis meis stratum meum rigabo. Et iterum (Ps. CVIII, 24): Genua mea infirmata sunt prae jejunio, et caro mea mutata est propter oleum. Docens etiam quemadmodum virtutem servare debeamus, dicit (Psal. XXXIV, 13): Ego autem cum mihi molesti essent, induebam me cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam.
Similiter autem Dominus noster Jesus Christus discipulos suos docebat, non aliter aut salvam, ut dixi, servari, aut perditam revocari posse virtutem, nisi per labores corporis et dolores. Sic enim ait (Matth. VII, 13): Ingredimini per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad interitum, multi sunt qui ingrediuntur per eam; quia angusta porta et arcta via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam.
Ideo et beatus Paulus, cum rogaret Dominum ut ab ipso penitus ille discederet, qui stimulum carnis infigere conabatur, non impetravit, sed magis audivit a Domino (II Cor. XII, 9): Sufficit tibi gratia mea; virtus enim in infirmitate perficitur. Unde laetus postea dicebat: Libenter ergo gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus et angustiis pro Christo. Cum enim infirmor tunc potens sum. Ideo autem docens dicit (II Cor. IV, 16): Propter quod non deficimus; sed licet is qui foris est noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem; nam quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt.
Sic igitur dicimus, primos homines, Adam et Evam, a peccato suo fuisse salvatos per labores corporis et dolores quos eis Dominus praestiterat, pro beneficio scilicet animarum. Unde postea nusquam facit eorum divina Scriptura, quasi peccaverint, mentionem.
Occupat argumentum a laboribus et aerumnis petitum, quibus punitos catholici contendebant primos parentes ob peccatum, indeque traductionem peccati in posteros arguebant, quippe quos simili poena affici cernerent. Eamdem materiem versat Julianus lib. V posterioris Operis (August. lib. VI Op. Imperf. c. 25 et seq.), videturque e Rufino sumpsisse, quae verbosius exponeret. Quid nos, inquit, tam obstipe veritatis solius rationem sequendam putamus, cum inimicorum nostrorum phalanx ipsis innitatur rerum periculis, et insurgat in nos aerumnarum instructa suffragiis: vult quippe pudore coeuntium, dolore parientis, sudore laborantis, transmissionem culparum et poenarum in semina comprobare, ut his videlicet signis difficilium partuum, agricolarum sudantium, et spinosorum novalium, crimen naturale credatur, cujus merito per tot incommoda genus exerceatur, quod quidam, per Adae peccatum, mortale opinantur effectum, etc.
36. Quod autem Deus dimiserit eis peccatum, sicut etiam Cain, qui primum peccaverat, indulsit, cum dixisset ad eum: Peccasti, quiesce, ad te reversio ejus, hoc est, peccati: Et tu dominaberis (Gen. IV, 7); aperte Moyses ostendit per humanitatem, seu misericordiam, quam Deus ipsis postea libenter indulsit. Quid enim dicit Moyses (Gen. III, 21)? Et fecit Dominus Deus Adam et uxori ejus tunicas pelliceas, et vestivit eos. Nam si Dominus ipsis peccatum non dimisisset, numquam profecto per semetipsum vestiret eos tunicis quas illis ipse perfecerat. Ne quis igitur easdem pelliceas tunicas, quas habuerunt, humanum corpus existimet, sicut impius Origenes exposuit. Nam ante istas, quas dixi, pelliceas tunicas ipse Adam carnem habere se docuit dicens (Gen. II, 23): Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea. Pelliceas igitur tunicas datas a Deo fuisse dicimus propter asperitatem vitae, vel quod tamquam se exercentibus ad virtutem, eas dabat quae congruae videbantur, ut discerent non aliter posse vincere invisibiles inimicos, nisi laboribus corporis. Et quod post praevaricationem, quam in paradiso admiserat, perseveravit Adam in posterum usque ad finem vitae suae obtemperans Deo, testis est Salomon, cum de sapientia ejus, quae ipsum in timore Dei servavit, diceret hoc modo (Sap. X, 1): Haec primum fictum patrem orbis terrarum, cum solus creatus esset, custodivit, et liberavit a delicto; dedit autem ei fortitudinem dominandi omnibus. Similiter autem etiam de salute Evae beatus Paulus docens ita dicit (I Tim. II, 13): Adam enim primus formatus est, deinde Eva; et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit. Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide, et dilectione, et sanctificatione, cum sobrietate.
Commentum Origenis de pelliceis vestibus nemo Patrum non insectatur, et acriter quidem Methodius apud Photium, Epiphanius in Anchorato, et in epistola ad Joannem Hierosolymitanum. Praetereo, inquit, frivolam ejus expositionem super tunicis pelliceis, quanto conatu, quantisque egerit argumentis, ut tunicas pelliceas humana esse corpora crederemus; qui inter multa ait: Numquid coriarius aut scortisarius erat Deus, ut conficeret pelles animalium, et consueret ex eis tunicas pelliceas Adam et Evae? Manifestum est ergo, inquit, quod de corporibus nostris loquatur. Et si hoc ita est, quomodo legimus, ante pelliceas tunicas, et ante inobedientiam et de paradiso ruinam, Adam loquentem non secundum allegoriam, sed vere: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Verum aut varie locutus est Origenes, aut Theodoretus male ipsum exposuit in QQ. de Genesi.
37. Quod dixit, per filiorum generationem, cum filiorum generatione significavit; solet enim divina Scriptura praepositiones plerumque mutare. Testis est, patriarcha Joseph de somnio ad Eunuchum dicens: Non per Deum explanatio ejus (Gen. XL, 8), id est, non a Deo. Similiter autem etiam beatus Paulus, cum ad Hebraeos scriberet, dicit: Per quem etiam fecit saecula (Heb. I, 2), pro eo quod est, cum quo etiam fecit saecula. Neque enim subministratorem dicimus Patris esse Filium, propter hoc dictum, quod est: Per quem etiam fecit saecula; sed magis cooperatorem. Non ergo Eva propter liberos salvabitur suos, neque ejus soboles matris causa damnabitur, aut patris Adam, sicut imprudentium aestimat opinatio; nam unusquisque hominum, cum liberi arbitrii sit, ex suorum qualitate gestorum, aut laudandus nimirum, aut vituperandus habebitur. Simili modo etiam in die judicii, aut justificandus erit, aut supplicio subjugandus, sicut et beatus Paulus docet ita dicens (II Cor. V, 10): Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. Incipit oppugnare peccatum originale, primumque argumentum sumit ab eo testimonio Apostoli, quod accepit a Theodoro (Excerpt. 2, num. 2), et Juliano tradidit (Part. II libel. num. 12, et alibi passim), quasi nemini alterius culpa imputari possit. Pergit vero injuriam facere catholicis, ut quos imperitos antea dixerat, nunc imprudentes vocet, insaniae postea damnaturus: in quo secutus est Theodorum, qui defensores peccati originalis per ironiam primum sapientissimos et mirabiles peccati patres, tum inexercitatos in Scripturis divinis, imprudentesque et inverecundos, dementes denique nominat in excerptis quae ex Mario edidimus; praeivit autem Pelagio imperitos et insanos appellanti; Juliano nullum non convicium in eosdem conjicienti; aliisque factiosis sine nomine, quorum proprius character fuit suos laudare, alios despicere, immo maledictis onerare.
38. Quod autem liberi non pro parentibus puniantur, neque parentes pro liberis, aperte rursus edocuit Deus, cum ad Moysem prophetam diceret (Deut. XXIV, 16): Non morientur patres pro filiis, neque filii pro parentibus, unusquisque in peccato suo morietur. Porro autem arguens Deus imprudentiam filiorum Israel, eo tempore quo apud Chaldaeos secundum scelera sua captivi erant, et causabantur non de se penitus, sed de parentibus suis, quasi illi totius eorum nefandi sceleris fuissent causa, Deum de captivitate sua criminabantur injuste, cum dicerent (Ezech. XVIII, 2): Via Domini non est recta, quoniam patres nostri comederunt uvam acerbam, et filiorum dentes obstupuerunt; dicit ad eos per Ezechiel prophetam (Ibid., 3): Vivo ego, dicit Dominus, si ultra fuerit jam dicta parabola ista in Israel, quoniam omnes animae meae sunt, sicut anima patris, sic et anima filii meae sunt; anima quae peccat, ipsa morietur. Et iterum (Ibid., 20): Filius, inquit, non accipiet iniquitatem patris, neque pater accipiet iniquitatem filii. Et iterum (Ibid., 30): Unumquemque vestrum secundum viam suam judicabo vos, domus Israel, dicit Dominus. Cum dixisset Deus (Ibid., 3): Vivo ego, si ultra fuerit, dicta parabola ista in Israel; aperte docuit eos in eadem imprudentia permanere. Secundum argumentum speciatim pertinens ad causam liberorum et parentum sumit ex testimonio, tum Mosis legislatoris, tum Ezechielis prophetae. Utrumque adduxit Julianus, immo exscripsit, sive in libello (Part. II libel. num. 11), sive in Opere posteriore (Lib. III Op. Imperf. c. 12 et seq.), utroque usus est Theodorus in excerptis (Excerpto 2).
39. Post haec igitur Dei testimonia, insaniunt qui per unum hominem Adam, omnem orbem terrarum iniquitatis flagitiorumque condemnant; nam qui haec dicunt, aut injustum Deum pronuntiant, aut certe Deo diabolum aestimant fortiorem; eo quod naturam, quam Deus creavit bonam, eam diabolus, per praevaricationem Adam et Evae, malam potuerit efficere, siquidem, praevaricatione primi hominis Adam, et ejus uxoris Evae, omnes homines peccato obnoxii sunt. Semetipsos profecto debent agnoscere esse cupidos delictorum; quippe cum sint ipsi voluptatum amatores, et carnis, non debent eorum causas aliis annectere, quorum ipsi videntur fuisse auctores. Aut certe dicant nobis, qui sese esse prudentes existimant, neque ea quae dicunt intelligere possunt, neque de quibus disputant sentire noscuntur, cur Adam et Eva, cum primo ceciderint, secundo cadere minime apposuerunt, si eorum natura, ex praevaricatione facta peccatrix, a malis se penitus abstinere non poterat. Neque enim meminit usquam divina Scriptura, quasi ipsi secundo peccaverint, sicuti de Cain, quod secundo peccavit, narrare non distulit: quippe cum etiam de Abel, quod a peccatis fuerit alienus, aperte docuerit. Quid vero etiam de Enoch atque Elia dicent, quod cum bene placuissent Deo, translati sunt, ut mortem penitus non viderent, non ab Adam praevaricatione prohibiti permanere immortales, cum per eosdem clare docuerit unigenitus Deus ante carnalem adventum suum spem ipsam resurrectionis? Quid etiam de Noe dicent, quem Deus justum esse testatur? Necnon etiam cum suis omnibus hic eamdem salutem meruit quam nos quoque per baptisma promeremur, sicut beatus Petrus in sua Epistola docet, cum dicit (I Petr. III, 19): In quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit; qui increduli fuerant aliquando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est, octo animae salvae factae sunt per aquam, quod et vos nunc simili forma salvos facit baptisma. Haec verba, insaniunt qui per unum hominem, etc., contraxit compendio Pelagius (In epist. ad Rom. cap. 7). Insaniunt, inquit, qui de Adam per traducem asserunt ad nos venire peccatum.
Voluit etiam in eodem argumento adhibere Julianus, ait enim Augustinum alloquens (Lib. V Operis Imperf. c. 64): Insanis ergo cum dicis, Creat malum Deus, sed plus insanis, cum id evangelico testimonio probare conaris, etc.
Tertium argumentum: Si tradux est peccati, aut Deus injustus est, aut Deo fortior diabolus, etc., adhibuit ipse quoque Julianus.
Quartum, quod peccati originalis opinio inventa sit ab hominibus cupidis voluptatum, etc., tragice dilatavit Julianus (Lib. II Operis Imperf. c. 5 et 6). Delectat subantes animas.
40. Sin vero, ut ipsi asserunt, propter peccatum Adam moriuntur infantes, dicant nobis cur statim baptizati mortem gustare permittuntur, quippe cum omnes qui baptizati sunt, et propter hoc filii Dei facti, peccatum habere non possint. Et siquidem propter peccatum Adam baptizantur infantes, qui ex parentibus Christianis nati sunt, baptizari minime debebunt, et quasi sancti perinde haberentur, quia de parentibus sunt fidelibus procreati, sicut beatus Paulus docet hoc modo dicens: Alioquin filii vestri immundi sunt, nunc vero sancti sunt (I Cor. VII, 14). Similiter autem etiam beatus Joannes dicit de procreandis filiis, quia simul atque nascuntur, illuminationem sanctificationis ab unigenito Verbo percipiunt, cum dicit: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Baptisma igitur infantes non propter peccata percipiunt, sed ut spiritalem procreationem habentes, quasi per baptisma in Christo creentur, et ipsius regni coelestis participes fiant, sicut beatus Paulus docet hoc modo: Si qua in Christo nova creatura (I Cor. III, 17); et iterum: Sin autem filii et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 17). Unde Cornelius, qui testimonio Dei justitia nitebat, quique baptisma Spiritus, sicut et apostoli perceperat, et sancti Spiritus particeps erat, quo in se inhabitante peccatum penitus habere non poterat; necessario tamen etiam illo baptismate, quod per aquam traditur, dignus habitus est, ut secundum beatum Paulum, complantatus propter mortem similitudinis Christi, etiam ipsius resurrectionis cohaeres existeret (Rom. VI, 5). Quintum argumentum: Si infans propter peccatum Adami tollendum baptizatur, baptizari utique non debet, qui genitus a baptizatis, atque ita puris peccati, nisi forte baptismus dicatur non tollere peccata omnia; adhibuit Coelestius in libro quem, teste Praedestinato (Haeres. 88), edidit, antequam Pelagius commentarios scriberet in Epistolas Pauli. Illud ipsum retulit in commentarios Pelagius, testibus Augustino (Lib. III de pecc. Merit. c. 2), Mercatore (Commonit. c. 2) et Praedestinato ( Loco mox citato ), sed delevit Cassiodorus, ut non semel monuimus. Hinc Julianus (Libel. III part., num. 13 et 20) exsecrari se scribit eos, qui asserunt in baptismo non penitus peccata deleri; quique negant de duobus baptizatis natum, vel de muliere baptizata pronatum baptismatis gratia egere.
Observa traditum a Rufino Pelagianis effugium, quo declinarent argumentum catholicorum ex necessitate baptismi probantium parvulorum peccatum: aiebant enim baptizari, non ut mundarentur, qui essent innocentes, sed ut adoptarentur in filios Dei et haeredes regni coelorum. Coelestius (Lib. Romae oblato, apud Aug. l. de Pecc. Orig. c. 5): Infantes autem debere baptizari in remissionem peccatorum secundum regulam universalis Ecclesiae, et secundum Evangelii sententiam confitemur; quia Dominus statuit regnum coelorum nonnisi baptizatis posse conferri, quod, quia vires naturae non habent, conferri necesse est per gratiae largitatem. Julianus (Apud Aug. l. III, advers. Jul. c. 3): Christus qui est operis sui redemptor, auget circa imaginem suam continua largitate beneficia, et quos fecerat condendo bonos, facit innovando adoptandoque meliores. Vide quae prolixe annotata sunt in hanc rem ad caput 8 Subnotationum.
41. Quia igitur quidam Scripturarum inscientia divinarum, in nefariam et injustam de Christo vocem audent erumpere, asserentes eum pueros minime baptizatos aeterni ignis poenae deputare, qui ossolet in Scripturis gehenna nominari; discant ex divinis Scripturis, quod ignis aeterni poena innocentibus, ac penitus peccatum ignorantibus, praeparata non sit, sed eis, qui legem Dei praevaricati noscuntur, sicut beatus Paulus docet hoc modo: Scimus quoniam quaecumque lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur (Rom. III, 19); et iterum: Per legem enim cognitio peccati (Rom. III, 21); et iterum: Ubi enim non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 15); et iterum: Peccatum autem non imputatur, cum lex non est (Rom. V, 13); et iterum: Sine lege enim peccatum mortuum est. Ego autem vivebam sine lege aliquando (Rom. VII, 8, 9). Similiter et Deus Moysi de juvenibus legem condens dicit: Vivo ego, et vivit nomen meum, et implevit gloria Domini omnem terram, quia omnes viri, qui vident gloriam meam, et signa quae feci in Aegypto, et in deserto isto, et tentaverunt me de hoc decies, et non audierunt vocem meam, quoniam non videbunt terram quam juravi patribus eorum, nisi filii eorum, qui sunt mecum hic hodie, quicumque nesciunt nec bona, nec mala. Omnis juvenis expers, his dabo terram (Num. XIV, 22 seqq., secund. LXX). Pariter etiam Dominus noster Jesus Christus de parvulis docet, quod ab omni peccato sint alieni, cum dicit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 3). Et iterum ad discipulos suos dicit: Sinite parvulos venire ad me, et nolite prohibere eos, talium enim est regnum coelorum. Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut parvulus, non intrabit in illud (Marc. X, 14). Similiter autem etiam beatus Paulus dicit: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote (I Cor. XIV, 20). Et iterum de Esau et Jacob docet sic dicens: Cum necdum nati essent, nec aliquid fecissent boni vel mali (Rom. IX, 11). Pueri igitur, sicut ipsa divina Scriptura perdocuit, quasi penitus innoxii, neque malitiam prorsus experti, boni etiam vel mali discretionem ignorantes, ignis aeterni poenae minime mancipantur: quippe cum ignis aeternum supplicium impiis et peccatoribus praeparatum sit. Sed et isti quidem cum sua imperitia dimittantur. Aliud effugium aperit, quo se subducerent Pelagiani, cum premerentur a catholicis Christi judicium argumentantibus, et sententiam omnes in duo tantum loca distribuentem. Dixerunt enim judicium ejusmodi ad solos adultos rationis participes, et legis, quam novissent, violatae reos pertinere. Vide Juliani eadem, quae Theodorus, testimonia tractantis altercationem (Lib. II Op. Imperf.).
CAPUT VII. De Incarnatione Verbi, seu Christo. 42. Rursus autem docemur, quod in novissimo dierum unigenitus Deus Verbum, voluntate Patris et Spiritus sancti, complacuit homo fieri. Et quod voluntate Patris factus est, aperte docuit beatus Paulus ita dicens: At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, et adoptionem filiorum reciperemus. (Gal. IV, 4). Et quod etiam Filius volens factus est homo, similiter beatus Paulus edocuit, dicens: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 6). Et quod voluntate pariter Spiritus sancti factus est homo, testis est angelus, qui virgini Mariae evangelizavit, sic dicens: Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te; ideo quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Et iterum in somnis idem Angelus ait ad Joseph: Nam quod nascetur ex ea, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20). Similiter autem beatus Matthaeus dicit: Inventa est in utero habens de Spiritu sancto (Ibid., 18). Illud ipsum compendiosius dixit Julianus (Lib. I part., num. 5): In plenitudine temporum missus Filius Dei, non majoris imperio potestatis, sed communione voluntatis. Fit Verbum caro.
43. Factus igitur homo unigenitus Deus Verbum, ex Maria quidem semper virgine corpus accipiens, animam vero rationabilem sibi creando ejus substantiae, cujus etiam nostra est, ex ipsa semper virgine nascitur homo, sicut Isaias prophetando dixit: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium (Isai. VII, 14). Semper autem virginem dixit sanctam Mariam, quoniam sicut virgo concepit, sic etiam virgo permanens peperit. Nam quomodo signum, quod datum est a Deo Achaz, verum erit? Si igitur non permaneret virgo post partum, et quod virgo concepit, minime credendum est. Quid enim dicit Evangelista de Joseph: Et non cognovit eam, donec peperit filium suum (Matth. I, 25)? id est, non noverat certius quod ipsa erat virgo, quae Christum paritura praedicta est, nisi post partus editionem documenta virginitatis ejus manere agnovisset intacta. Necnon etiam ex consequentibus et annuntiis Christi signis, angelis, stella, Simeone, Anna, vel magis admonitione quoque angeli; qui ad ipsum locutus est hoc modo: Surge, accipe puerum et matrem ejus (Matth. II, 13). Non dixit uxorem tuam, ut scire posset, quod Christi causa virgini Mariae datus fuerat ut minister. Unde Dominus signum virginitatis confirmare volens, post resurrectionem a mortuis, clausis ad apostolos ingressus est ostiis, ostendens se ossa et carnem habentem. Disputat de virginitate Deiparae Mariae adversus Helvidium et Jovinianum, quorum haeresis orta est ante obitum Damasi, secutus Hieronymum, qui utrumque monstrum profligavit libris editis: ex hac vero disputatione colligo, librum hunc scriptum, cum adhuc ferverent hominum nefariorum quaestiones, atque adeo quarto saeculo inclinante.
44. Propterea autem Christus proficiebat aetate et sapientia, ut probaretur, quod vere factus homo fuerat, sicut Lucas evangelista docet, cum dicit: Puer autem crescebat et confortabatur, plenus sapientia, et gratia Dei erat super ipsum (Luc. II, 40); et iterum: Et Jesus proficiebat aetate et sapientia (Ibid., 52). Si igitur Jesus Christus animam non habuisset, sicut nefarii aestimant Ariani: aut rursus animam quidem habuisset, et non tamen rationabilem, sicut Apollinaris definivit insaniens; numquam profecto sapientia proficere poterat: quippe cum caro sine anima sapientia proficere non possit. Sed neque Dei unigenitus Filius indiget augmento sapientiae, cum ipse sit totius nostrae sapientiae distributor. Suspectus locus. Jesum enim ab unigenito Dei Filio distinguit, huncque profecisse negat, illum affirmat more Nestorianorum. Paulus Samosatenus, quo parente nata est impietas Nestoriana, quaest. 5 (Tom. XI Bibl. PP. inter opera Dionysii Alex.): Scriptum est in Evangelio: Puer crescebat et confortabatur; quasi diceret: Crescebat Jesus, ex Spiritu sancto et Maria virgine natus. Quomodo igitur qui crescebat et confortabatur, hunc dicis ante saecula esse, et simul cum Patre ingenito non habentem initium et coaeternum. Theodorus Mopsuestenus (Excerpt. ex lib. VI de Inc. a Mercat.): Jesus proficiebat aetate et sapientia. Hoc autem de Verbo Dei non potest dici, quia Deus perfectus natus est de Deo perfecto, sapientia de sapientia, virtus de virtute. Ipse igitur non proficit, nec enim imperfectus est, ut ad perfectionem incrementis indigeat [Videntur deesse haec verba, aut similia: Proficiebat Jesus, vel proficiebat homo, non enim ei, etc.]: non enim mox formato, vel edito omnem propriam sapientiam deitati contulit, sed hanc particulatim corpori tribuebat.
45. Quod autem sicut corpus, sic et animam Dominus noster Jesus Christus habuit, aperte nos docent evangelistae, dicente angelo ad Joseph, cum esset in Aegypto: Surge, et accipe puerum et matrem ejus, et vade in terram Israel; mortui enim sunt qui quaerebant animam pueri (Matth. II, 20), et iterum quando Dominus noster Jesus Christus aiebat: Nunc anima mea conturbata est (Joan. XII, 27); et iterum: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 36); et iterum: Sicut me novit Pater, et ego novi Patrem, et animam meam do pro ovibus (Joan. X, 15); et iterum: Propterea me Pater me diligit, quia ego pono animam meam, ut rursus eam recipiam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam sponte, potestatem habeo ponere eam, et potestatem habeo iterum accipere eam (Ibid., 17). Similiter et beatus Petrus, testimonium David prophetae ad Christum referens, ita dicit ex persona ipsius Christi: Quoniam non derelinques animam meam in inferno, neque dabis sanctum tuum videre corruptionem (Act. II, 27). Quod impugnat Arianos, nullam in Christo animam admittentes praeter Verbum, et Apollinarem, qui mentem dumtaxat excluderet, facit iterum cum Pelagio et Juliano in suis libellis; facit et cum Nestorianis, qui catholicis utroque nomine calumniabantur, quasi societatem cum ipsis haberent. Nestorius ipse, cum fureret post acceptas a sede apostolica litteras denuntiatorias: Non dicit, inquiunt, Θεοτόκον, genitricem Dei, et hoc est totum, quod nostris sensibus ab illis opponitur: nemo enim, aiunt, rectam fidei gloriam sequens, vocem hanc aliquando declinavit. Multa dogmatum ibi experimenta suppeditant, maxime quidem quae sunt Apollinaris sectae, et Arii, vel Eunomii, si investiges, unusquisque eorum Θεοτόκον, id est, Dei genitricem, appellavit Virginem sanctam (Parte II oper. M. Mercat.).
Tu vero intende, quaeso, in haec quae dicuntur, ut contra haec ipsamque etiam quam escam hamo apponentes loquuntur, defensionem paratissimam habeas. Scis hoc Apollinarem dicentem, scis hanc vocem, id est, Θεοτόκον, apud Arium plausus maximos excitare.
46. Per multa igitur testimonia docet divina Scriptura, quod unigenitus Dei Filius factus est homo, et primum quidem ut humilitatem doceret coelestes virtutes, ac terrestrem hominem numquam debere superbiae vitio laborare, sicut diabolus et ejus angeli; ut de caetero videntes Filium Dei formam servi habentem, numquam in sensum superbiae venire cogitarent, sicut beatus Paulus docet, cum dicit (Philip. II, 5): Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Et qualem istam formam? non coelestium virtutum dicit, sed terreni hominis, quae omnibus rationalibus substantiis habetur humilior, quasi quae ex anima rationali et terrestri corpore sit creata. Unde adjicit dicens (Ibid., 7): In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem. Et ipsius iterum mortis qualis? quae apud homines omnibus deterior est, namque adjecit dicens: Mortem autem crucis. De causis cur unigenitus Dei Filius factus sit homo, omnino pelagianizat; sex enim affert solas, quas et ipsi Pelagiani: ut homines doceret humilitatem; ut suam erga nos dilectionem ostenderet; ut pro peccatoribus moreretur; ut sibi credentibus adoptionem largiretur, et regni haereditatem; ut exemplum virtutis exercendae, et vincendi peccati praeberet; ut esset mediator atque reconciliator. Julianus (In libel. part. I num. 7 et seq.). Nascitur ergo nobis, ut universum mundum a peccatis et exemplo revocaret, et patiendo redimeret; dum peccatum, et quasi Deus ignoscendo auferret, et quasi homo per naturae similitudinem, quemadmodum de caetero vinci possit, ostenderet.
Incipiens a baptismate Joannis, quo baptizatus est, dandi exempli gratia, non sui, sicut quidam volunt, causa peccati, sicut ipse ait ad Joannem: Sine modo, sic enim oportet implere omnem justitiam (Matth. III, 15). Subjecit se omnibus passionibus carnis, ferendo esuriem, sitim, lassitudinem, dolorem, mortem, et caetera hujusmodi: Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 8). Secundum quod nos beatus Petrus edocuit, dicens: Christus passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. II, 21).
Hunc igitur ob nostram salutem secundum carnem passum et sepultum, tertia die resurrexisse et ut mortem destrueret, et ut nobis viam resurrectionis aperiret.
47. Ne quis autem, audiens beatum Paulum dicentem quod humiliavit se usque ad mortem, passionem crucis Deo annectat, sicuti nefarii sapiunt Ariani: sine passione enim unigenitus Deus est, ac penitus passioni subjacere non potest. Quaecumque igitur de Christo humilia verba dicuntur, haec omnia annectenda sunt servi formae. Nestorianizat cum ait: Quaecumque igitur de Christo humilia verba dicuntur, haec omnia annectenda sunt formae servi. Quamquam enim verba haec catholicum habent sensum, sunt tamen merito suspecta, cum a discipulo Theodori proferuntur.
48. Postea autem, ut ostenderet quantam haberet circa sua opera dilectionem, cum Dominus esset, maluit, accepta servi forma, fieri tamquam unus ex nobis; et iterum, quod homo factus pro impiis et peccatoribus obire mortem dignatus est, sicut beatus Paulus docet cum dicit (Rom. V, 6): Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est? Vix enim pro justo quis moritur; nam pro bono forsitan quis et audeat mori? Commendat autem suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Similiter autem, quod etiam his qui credunt in ipsum spiritualem adoptionem filiorum largitur et dona, et efficit regni sui coelestis haeredes, sicut ipse Dominus noster Jesus Christus docens Nicodemum dicit (Joan. III, 3): Amen, amen, dico tibi, si quis non denuo natus fuerit, non potest videre regnum Dei. Unde infantes qui in peccatis non sunt, merentur tamen baptismatis gratiam, ut in Christo nova generatione creati, etiam regni ejus cohaeredes efficiantur, secundum beatum Paulum (II Cor. V, 17): Si qua in Christo nova creatura. 49. Nam propterea etiam virtutes coelestes per solam fidem creantur in Christo, quia et istas quoque omnes in semetipso renovavit; et propter hoc enim qui in Christo credunt nova creatura dicuntur, quia unigenitum Deum Verbum similiter cum servi forma quam habet venerantur et colunt. Quod autem creatae sunt coelestes virtutes in Christo, testis est beatus Paulus dicens (Ephes. I, 10), Instaurare omnia in Christo, quae in coelis et in terra sunt in ipso. Rursus etiam sicut caput Ecclesiae dicitur, sic etiam coelestium virtutum omnium caput esse monstratur. Quid enim dicit beatus Paulus (Coloss. II, 9): Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis? Et iterum, propterea factus est homo, ut damnato in carne peccato, relinqueret nobis exemplum, quemadmodum quisque debeat carnalibus superatis vitiis non ultra diaboli fallaciis decipi. Et iterum, ut per servi formam mediator fieret Patri et Spiritui sancto et se dignis, et sic in perpetuum eos custodiat pacis vinculo, sicut beatus Paulus docet hoc modo (Coloss. I, 19): Quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per eum reconciliare omnia, omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris, sive quae in coelis sunt.
50. Sicut igitur tantorum bonorum ipsa causa omnibus credentibus fuit, sic etiam non credentibus fit justus retributor. Ideo igitur per multa testimonia nos docent divinae Scripturae quod nolit Deus mortem impii et peccatoris, nisi ut convertatur et vivat. Quamdiu igitur sumus in hac vita, possumus poenitentiam agere, et futuram illam beatam vitam sempiternam mereri. Neque enim jam post corporis solutionem poenitentiae relinquitur locus, cum David propheta sic doceat, dicens ad Deum (Psal. VI, 6): Quia non est in morte qui memor sit tui, in inferno autem quis confitebitur tibi (Psal. CXIII, 17)? Et iterum: Non mortui laudabunt te, neque omnes qui descendunt in infernum. Quod autem Christus judicaturus sit vivos ac mortuos, docet aperte beatus Paulus sic dicens (II Cor. V, 10): Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat quisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. Ideo enim dicitur Christus in dextera Patris sui sedere quasi judex tam vivorum quam mortuorum; et quod Pater neminem judicat, sed omne judicium Filio dedit, aperte Dominus noster Jesus Christus edocuit (Joan. V, 22). Adversus Novatianos agit, quod faciunt omnes ejusdem aetatis scriptores, Nazianzenus, Ambrosius, Hilarius diaconus, Hieronymus, et alii quos longum esset recensere; agit vero non eodem quo reliqui animo, sed quo Pelagius et Julianus, cum aiunt, Hominem, si post baptismum lapsus fuerit, per poenitentiam credimus posse salvari; nempe ut invidiam conflet catholicis fatentibus non posse hominem poenitentiam agere, nisi Deus det.
51. Rursus etiam docemur quod resurgant mortui in eadem carne in qua etiam in utero matris formati sunt, in corpore pariter ac figura, sicut beatus Paulus ad Corinthios scribens dicit (I Cor. XV, 35): Sed dicit aliquis: Quomodo resurgent mortui? Quali autem corpore venient? Insipiens, tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur. Et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, puta tritici, aut alicujus caeterorum. Deus autem dat illi corpus sicut voluit. Hoc cum Apostolus dixisset, quod Deus dat illi corpus, non sicut vult, sed sicut voluit, ostendit quod sicut a principio creatus est homo, sic etiam in resurrectione resurget, neque habitu, neque corpore permutato, sicut Dominus noster Jesus Christus, postquam resurrexit a mortuis, nec corpus, nec figuram penitus immutavit. Nam sicut granum frumenti, amisso corpore suo, nudum seminatur et mortuum, sic iterum cum eodem corpore quod amiserat resurgit, sic etiam homo in resurrectione mortuorum, etsi truncatus aliqua corporis parte mortuus est, tamen sicut primitus in utero matris suae creatus est, sic in ipso corpore ac figura resurget, sicut beatus Paulus iterum docet hoc modo (II Cor. V, 4): Nam et qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus ingravati, eo quod nolumus exspoliari sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita. Et iterum: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem. In eo quod dicit Apostolus, quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ostendit quod hinc unusquisque nostrum habebit, corpore, et carne, vel figura indutus, vitam et gloriam et incorruptelam: ut sicut ferri materia candens, gloria ignis induta, naturam propriam minime commutat; sic etiam sancti coelesti gloria induti, quod habent in hac vita corpus et figuram non deponent: sicut etiam Dominus noster Jesus Christus in monte gloriam induens, quod erat homo minime commutavit. Sed haec de probanda fide divinae Scripturae testimoniis sufficienter nobis dicta. De resurrectione carnis catholice quidem sentit, sed exemplo Hieronymi vehementer adversus Origenem, Joannem Hierosolymitanum, et Rufinum Aquileiensem super ea quaestione dissertantis (Epist. 61, et Apolog. advers. Rufinum).
CAPUT VIII. SIVE APPENDIX De quaestionibus Arianorum. 52. Quoniam igitur qui Arii vel Eunomii nefandas haereses sectantur et dogmata, ad blasphemandum unigenitum Filium Dei per dies singulos suas acuunt linguas, edocti semper divinae Scripturae simplicitatem adulterare, et verbis quibusdam perversis, quae ex communibus descendere sensibus consuerunt, contaminare similiter veritatem, ut parte syllogistica sophismatum nefandam haeresim suam confirmare videantur, sophisticas nobis de Deo interrogationes praetendunt, a substantia Patris unigenitum Filium alienare conantes; necessarium duco ex iisdem communibus sensibus eorum haeresim nefandam destruere, ut ex quibus probationem habere se putant, ex iisdem etiam ipsi redarguantur. Et priusquam incipiam enumerare eorum de Filio adversus nos interrogationes, quas ingentes et arduas arbitrantur, ad ipsos volo dicere quia quodcumque fari volueritis de nativitate Filii Dei ex Patre, temporalibus usi verbis, ejus nativitatem, ut ipsa se habet, probare minime poteritis: quoniam unigeniti Dei Verbi nativitas, cum sit naturalis ac sine principio, ut ipsa se habet, comprehendi non potest. Nam si omnia verba prolata tempus significant, aut praesens scilicet, aut praeteritum, aut futurum, Deus autem unigenitus horum est creator; ejus profecto nativitas temporalibus verbis approbari non potest. Atque ideo necessario fidem divinarum Scripturarum sequentes, ex ea debemus sumere probationis exempla. 53. Cum igitur nos interrogaverint, utrum Deus procreaverit Filium, necne, et acceperint a nobis responsum: Procreavit; statim adjiciunt interrogationem hujusmodi, quam Graeci dilemmatam vocant: Invitus, an sponte? Hoc autem faciunt, ut si dixerimus, invitus, mox adjiciant: Quod si invitus procreavit Filium, quomodo non est impium de Deo hoc dicere, quod generationis necessitati subjungatur? Sin autem, sponte, dixerimus, illi rursus adjiciunt, quod sibi libitum est: Ergo si sponte procreavit sua, si voluntate Filius procreatus, inter ipsum et omnia caetera, quae Dei pariter voluntate creata sunt, nulla penitus haberi discretio poterit. Sed non respondendum est, quod ipsi scilicet audire desiderant; sed magis hoc modo dicemus: Neque sponte procreavit, neque invitus. Cum igitur accepto hoc responso a conclusione sua iniqua in posterum penitus exclusi fuerint, et quaesierint a nobis quemadmodum procreaverit, tunc illis ita respondebitur, naturaliter, quod est supra omnem voluntatem ac necessitatem; et siquidem intellecto responso nostro quieverint, bene et optime. Sin vero dixerint, non esse planum responsum, et nos contra interrogabimus eos, simili modo interrogationis eorum, utrum sponte Deus bonus sit, an invitus. Ipsi quoque nobis respondebunt, timentes ex utraque parte illicitam responsionem: Neque sponte, neque invitus, sed ea scilicet natura quae supra voluntatem est et necessitatem. His igitur responsis quibus utentur ipsi de Deo, quod bonus est asserentes, iisdem nos quoque, quod Deus procreavit, approbamus. Nam sicut bonus est Deus neque voluntate, neque necessitate, sed ipsa natura, ut bonitate privatus numquam reperiatur, sic etiam Filium habet natura: neque enim potest Deus umquam privari unigenito Deo Filio suo. Et haec quidem dicta de unigenito Deo comprobando abunde sufficerent, si cum prudentibus sermo esset, eo quod naturaliter habet ex Patre nativitatem. 54. Sed quoniam isti, tamquam canes arrepti rabie, qui contra dominos quoque saeviunt, passione insaniae per ignorantiam concitati, contra Filium Dei blasphemare nituntur, si quando aliquid de ipso venerationis audierint, et exclusi fuerint a solita contra eum blasphemia, perseverantiam tamen malitiae, suae, quam contra Filium semper exercent, minime amittunt, sed rursus contradictiones alias excogitare conantur, nativitatem unigeniti Verbi ex Deo, quae sine principio est ac naturalis habetur, destruere molientes, quasi contra eum semper pugnare cupientes; necessarium puto etiam caeteris illorum vanis interrogationibus respondere, ne quaestionum propositarum violentiam nos effugere videamur. Interrogant igitur item nos, si omne quod desiit, et coepit. Si nos responderimus, quod omne quod desiit, et coepit, mox adjiciunt ipsi: Desiit nasci Filius, necessario ergo coepit; et si coepit, erat aliquando quando non erat; et si erat quando non erat, non habet locum ex Dei substantia habere eum nativitatem: quippe cum Dei substantia, ut sine principio, ac semper ac similiter habens, augmentum, vel diminutionem non capiat. Sed non est ita respondendum illis, quod omne quod desiit, et coepit, quoniam non omne quod desinit jam, et initium habet: non solum autem hoc, sed et non omne quod principium habet, jam et desinit; quoniam et Deus volens coelestes facere virtutes, initium non habet; factis vero istis, velle eas facere desinit. Ac propter hoc igitur non omne quod desinit habet initium. Et iterum factae coelestes virtutes, etsi initium habent substantiae, numquam tamen esse desinunt: ac per hoc non omne quod coepit jam, et desinet. Ergo quoniam probatum est quod non omne quod desinit, et coepit, et ideo, et desinit nasci unigenitus Deus Filius, attamen non habet nativitatis initium. Nam absque initio est ex Patre nativitas Filii, quippe cum naturalis scilicet habeatur. 55. Rursus interrogant nos, si solus cum esset Deus, genuit Filium, ut si responderimus, quod solus cum esset genuit, statim hoc adjiciant: Ergo si solus cum esset, genuit, erat aliquando quando non erat Filius. Similiter autem si responderimus quod non solus, mox adjiciant: Et quomodo fieri potest, ut id quod semper una cum ipso fuit, natum proprie nominetur? quoniam ut ipsi dicunt, ipsa nativitas suspicionem praestat aliquando penitus non fuisse, propter hoc ipsum quod dicitur natus. Haec autem dicunt ignorantes quantum intersit corporalibus temporalibusque sensibus audere de Deo quodcumque pronuntiari: quippe cum is, de quo agitur, quasi qui absque initio sit, necessitatibus temporum subjacere non possit. Ideo igitur nos quoque illos consulamus, quodammodo ipsorum interrogatione utentes, ut sic figmentum suum, quod Graeci sophisma vocant, illis apertum fiat ac planum. Dicite nobis vos: Solus cum esset Deus, misericordias genuit, an non? quoniam beatus Paulus patrem misericordiarum Deum nominat, ita dicens: Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, pater misericordiarum (II Cor. I, 3). Et si ausi fuerint dicere, quod solus cum esset genuit, nos quoque ipsis ita respondebimus, Cur non sit impium ac nefarium dicere, quod fuit aliquando Deus absque misericordiis: quippe cum Deus misericordiarum fons habeatur, et numquam pravitatis pater fuisse credatur, ut cum primum misericordiarum pater non esset, earum postea fieri pater inciperet. Sin vero, vitantes hanc apertam de Deo blasphemiam, dixerint: Non fuit aliquando solus absque misericordiis: respondebimus ipsis etiam hoc modo: Sicut igitur Deus numquam solus sine misericordia, factus est postea misericordiarum pater; sic etiam non solus antea, postea unigeniti Filii Pater efficitur. Semper enim Deus Pater est unigeniti sui Dei Verbi. 56. Sin autem rursus in sua vanitate durantes dixerint quia id quod non natum est substantiam significat Deitatis: Deus autem Pater non natus est, et Filius natus, una eademque Patris et Filii esse substantia non potest; discant quod non natum substantiam minime significat: nam si non natum nato videtur esse contrarium, substantiae autem contrarium nihil est, profecto non natum minime potest esse substantia. Et aliter, si substantia in eo quod est asseritur, non natum autem in eo quod non est, quia non natum est, profecto non natum substantia non est. Et iterum, si substantia per semetipsam constare dinoscitur, non natum autem non per se constat, sed de substantia dicitur, quae non nata est, profecto non natum non est substantia. 57. Rursus etiam si dixerint: Si Pater non natus est secundum substantiam, Filius vero natus est, nati et non nati una non potest esse substantia; discant adhuc quod non necessario substantiarum modus diversas facit substantias. Neque enim quia dicitur Deus Pater esse non natus, dicitur autem et immortalis similiter, et incorruptibilis, ideo diversas habebit substantias, quippe cum non sit unum idemque non natum et immortale, vel incorruptibile, et caetera his similia. Sicut igitur haec cum de Deo dicuntur, diversas substantias minime significant; sic neque natum et non natum diversas substantias umquam facient; neque enim quia Adam non natus est, Seth autem natus, ideo diversa est eorum substantia. 58. Sin autem perseveraverint, dicentes, quod id quod est sine initio, etiam non natum est, et quoniam Filius natus est, sine initio esse non potest; discant quia non si quid sine initio est, id omni modo etiam non natum est, eo quod non si quid initium habet, id omni modo etiam natum est. Quoniam Dei misericordiae sine initio habitae, non etiam innatae sunt, quippe cum patrem habeant Deum. Similiter autem coelum et terra, cum initium habeant, non sunt nata, sed creata. Neque enim si quid est creatum, hoc omni modo natum est, nam si idem creatum et natum, superfluo docuit evangelista Joannes, ita dicens: Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12); siquidem qui semel creati sunt, hoc habent, ut etiam filii Dei fiant. Sicut igitur creatum et natum idem non est, sic etiam non creatum et non natum idem non esse potest, eo quod Dei misericordiae, cum sint non creatae, non tamen sunt innatae. 59. Cum iterum nos interrogaverint: Quomodo Deus unus, simplex cum sit et incompositus, Pater simul et Filius et Spiritus sanctus esse potest? discant quod non propterea Deus amittit esse simplex et incompositus, quoniam habet unum unigenitum Verbum substantivum, aequale sibi per omnia, similiter et sapientiam substantivam, aequalem sibi per omnia. Sed siquidem, ut ipsi putant, ideo compositus est, quod voluntatem habeat, et istam non aequalem substantiae: quippe, cum non idem sit substantia et voluntas, nos tamen non imitamur eorum sententiam, sed pie dicimus et religiose, quod etsi voluntatem Deus habeat, et istam non aequalem substantiae, tamen ab omni est compositione alienus. 60. Quia igitur apud se videntur adhuc esse sapientes, cum per omnia nimis inepti probati sint, hoc etiam nos interrogant: Quomodo fieri potest ut unus Deus, una substantia, Pater et Filius nominetur, quoniam hi qui hoc dicunt, unum ac solum Deum Filium simul et Patrem per unam partem orationis pronuntiare assolent, quasi Graece dicatur υἱοπάτωρ? Discant non in eadem diu debere perseverare stultitia. Neque enim quia unus est Deus Pater, ejusque Filius, ac pariter una substantia Patris et Filii, idcirco debet Deus υἱοπάτωρ vocari: quippe cum non unum personarum numero dicamus, sed substantiae communi vocabulo. Namque Adam simul et ejus filius Abel, unus homo, cum esset alter, unaque pariter eademque substantia, propter naturae communionem, numquam υἱοπάτωρ vocati sunt, sed ne vocari quidem hoc nomine poterant. Quod autem duo numero simul homines unus homo dicuntur communione, ut dixi, et societate naturae, testis est famulus Dei Moyses, ita dicens: Et fecit Deus hominem, secundum imaginem Dei fecit eum, masculum et feminam fecit eos (Gen. I, 27). Itidem Dominus etiam noster Jesus Christus se unum et Patrem simul appellat, propter aequalitatem unitatemque substantiae, ita dicens: Ego et pater unum sumus (Joan. X, 30). Unus igitur Deus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, propter unitatem aequalitatemque substantiae. 61. Nam sicut sensus noster sermo fieri non potest, quippe cum sermonis nostri pater habeatur ipse; neque e diverso sermo sensus umquam fiet, sed neque nostra sapientia sensus ac sermo. Sed est iterum sensus generans sermonem, et non ipse generatur: similiter autem et sermo generatur tantum, non generat; pari ratione et sapientia neque generat, neque generatur. Sensus autem noster cum sit sapiens, et sapientiam habeat, quasi rationabilis sermonem tantum generat. Sapientia iterum non generat sermonem, sed est cum sensu vere pariter ac sermone. Sic Deus Pater numquam Filius fieri potest, neque e diverso Filius Pater, sed neque Spiritus sanctus Filius, aut Pater. Rursus etiam Deus Pater genuit quidem unigenitum Deum Verbum, ipse autem non est natus; Filius vero natus est quidem, non etiam genuit; Spiritus autem sanctus neque natus est, neque genuit: sed, ut apertius dicam, sicuti Dei Patris misericordiae, cum natae sint a patre non nato, conglutinatam penitus habent innativitati Patris generationem; sic etiam substantivus unigenitus Filius Dei conglutinatam penitus habet Patris ingenerationi nativitatem, quippe cum splendor gloriae sit, et forma Dei substantiae. Sic enim etiam beatus Paulus ad Hebraeos scribens, dicit (Heb. I, 3): Qui est splendor gloriae, et figura substantiae ejus. Splendorem igitur Patris Filium cum Paulus dixisset apostolus, probavit aperte quod ex substantia Patris Filius est, et quod inseparabilis, vel indivisus Patris Filius habetur, et quod semper una cum Patre est. Figuram rursus Dei substantiae memorans, docet quod aequalem habet Filius Patris substantiam. Et iterum, sicuti Dei Patris immortalitas una cum Deo Patre non nata, non dicitur nata, neque ipsa pariter generare; sic etiam Dei substantivus Spiritus sanctus, neque natus est, neque genuit: ac per hoc igitur tres personas Patris et Filii et Spiritus sancti fatentes, unam credimus, propter unitatem substantiae, Trinitatis esse virtutem. Similiter autem propter indivisionem naturae, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum Dominum, unum Deum omnipotentem, creatorem, provisorem, semper se ac similiter habentem, cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. CONFESSIO SEU LIBELLUS FIDEI A PELAGIO EX ORIENTE ROMAM MISSUS AD SEDEM APOSTOLICAM. Confessionem hanc Baronius erutam ex Vaticanis monumentis retulit in Annales. Quo facto consilium Patris Sirmondi praevertit, qui sua manu descriptam editurus erat. Eam nos ex doctissimi senis apographo (Ad ann. Christ. 418) Baroniana correctiorem exhibemus.
PARS PRIMA, QUAE THEOLOGICA. 1. Credimus in Deum Patrem omnipotentem, cunctorum visibilium et invisibilium conditorem. 2. Credimus et in Dominum nostrum Jesum Christum, per quem creata sunt omnia, verum Deum, unigenitum, et verum Dei Filium, non factum aut adoptivum, sed genitum, unius cum Patre substantiae, quod Graeci dicunt ὁμοούσιον, atque ita per omnia aequalem Deo Patri, ut nec tempore, nec gradu, nec potestate possit esse inferior. Tantumque esse confitemur illum qui est genitus, quantus est ille qui genuit. 3. Non autem quia dicimus genitum a Patre Filium, divinae et ineffabili generationi aliquod tempus ascribimus; sed nec Patrem dicimus aliquando coepisse, nec Filium; non enim aliter confiteri possumus aeternum Patrem, nisi confiteamur etiam coaeternum Filium; ex illo enim Pater dicitur, et qui semper Pater fuit, semper Filium habuit. 4. Credimus et in Spiritum sanctum, verum Deum, ex Patre procedentem, aequalem per omnia Patri et Filio, voluntate, potestate, aeternitate, substantia. 5. Nec est prorsus aliquis in Trinitate gradus, nihil quod inferius superiusve dici possit: sed tota Deitas sui perfectione aequalis est, ut, exceptis vocabulis quae proprietatem personarum indicant, quidquid de una persona dicitur, de tribus dignissime possit intelligi. 6. Atque ut confundentes Arium, unam eamdemque dicimus Trinitatis esse substantiam, et unum in tribus personis fatemur Deum; ita impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus; non ipsum sibi Patrem, ipsum sibi Filium, ipsum sibi Spiritum sanctum esse dicentes, sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti esse personam. Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est, personas vel, ut Graeci exprimunt, hypostases, hoc est, substantias confitemur. 7. Nec Pater Filii aut Spiritus sancti personam aliquando excludit, nec rursus Filius, aut Spiritus sanctus Patris nomen personamque recipit; sed Pater semper Pater est, Filius semper Filius est, Spiritus sanctus semper Spiritus sanctus est: itaque substantia unum sunt, personis ac nominibus distinguuntur. PARS SECUNDA, QUAE OECONOMICA 8. Ipsum autem Dei Filium, qui absque initio aeternitatem cum Patre et Spiritu sancto possidet, dicimus in fine saeculorum perfectum naturae nostrae hominem suscepisse ex Maria semper virgine, et Verbum carnem esse factum, assumendo hominem, non permutando Deitatem; nec, ut quidam sceleratissime opinantur, Spiritum sanctum dicimus pro semine, sed potentia ac virtute Creatoris operatum.
9. Sic autem confitemur in Christo unam Filii esse personam, ut dicamus duas esse perfectas atque integras substantias, id est, Deitatis et humanitatis, quae ex anima continetur et corpore; atque ut condemnamus Photinum, qui solum ut nudum in Christo hominem confitetur, ita anathematizamus Apollinarem et ejus similes, qui dicunt Dei Filium minus aliquid de humana suscepisse natura; et vel in carne, vel in anima, vel in sensu assumptum hominem, his propter quos assumptus est fuisse dissimilem, quem, absque sola peccati macula, quae naturalis non est, nobis confitemur fuisse conformem. 10. Illorum quoque similiter exsecramur blasphemiam, qui novo sensu asserere conantur a tempore susceptae carnis omnia quae erant Deitatis in hominem demigrasse, et rursum quae erant humanitatis in Deum esse transfusa: ut quod nulla umquam haeresis dicere ausa est, videatur hac confusione utraque exinanita substantia, Deitatis scilicet et humanitatis, et a proprio statu in alium esse mutata, ut qui tam Deum imperfectum in Filio quam hominem confitentur, nec Deum verum, nec hominem tenere credantur. 11. Nos autem dicimus susceptum ita a Dei Filio passibile nostrum, ut Deitas impassibilis permaneret; passus est enim Dei Filius non putative, sed vere omnia quae Scriptura testatur, id est, esuriem, sitim, lassitudinem, dolorem, mortem, et caetera hujusmodi. 12. Secundum illud passus est quod pati poterat, id est, secundum illam substantiam quae assumpta est; ipse enim Dei Filius secundum suam Deitatem impassibilis est ut Pater, incomprehensibilis ut Pater, invisibilis ut Pater, inconvertibilis ut Pater; et quamvis propria persona Filii, id est, Dei Verbum suscepit passibilem hominem, ita tamen ejus habitatione secundum suam substantiam Deitas Verbi nihil passa est, ut tota Trinitas, quam impassibilem confiteri necesse est. 13. Mortuus est ergo Dei Filius, secundum Scripturas, juxta illud quod mori poterat. Resurrexit tertia die, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Dei Patris, manente eadem natura carnis in qua natus et passus est, in qua etiam resurrexit. Non enim exinanita est humanitatis substantia, sed glorificata, et in aeternum cum Deitate mansura. 14. Accepta ergo a Patre omnium potestate quae in coelo sunt et in terra, venturus est ad judicium vivorum et mortuorum, ut et justos remuneret et puniat peccatores. PARS TERTIA, QUAE ETHICA. 15. Resurrectionem etiam carnis confitemur et credimus, ut dicamus nos in eadem in qua nunc sumus veritate membrorum esse reparandos, qualesque semel post resurrectionem fuerimus effecti, in perpetuum permansuros. 16. Unam esse vitam sanctorum omnium, sed praemia pro labore diversa; e contrario pro modo delictorum, peccatorum quoque esse supplicia. 17. Baptisma unum tenemus quod iisdem sacramenti verbis in infantibus quibus etiam in majoribus asserimus esse celebrandum. 18. Hominem, si post baptismum lapsus fuerit, per poenitentiam credimus posse salvari. 19. Novum et vetus Testamentum recipimus in eo librorum numero quem sanctae catholicae Ecclesiae tradit auctoritas. 20. Animas a Deo dari credimus, quas ab ipso factas dicimus, anathematizantes eos qui animas quasi partem divinae dicunt esse substantiae: eorum quoque condemnamus errorem, qui eas ante peccasse, vel in coelis conversatas fuisse, dicunt, quam in corpora mitterentur. 21. Exsecramur etiam eorum blasphemiam qui dicunt impossibile aliquid homini a Deo praeceptum esse, et mandata Dei non a singulis, sed ab omnibus in commune posse servari. 22. Vel qui primas nuptias cum Manichaeo, aut secundas cum Cataphrygis damnant. 23. Anathematizamus etiam illos qui Dei Filium necessitate carnis mentitum esse dicunt; et eum propter assumptum hominem, non omnia facere potuisse quae voluit. 24. Joviniani quoque damnamus haeresim, qui dicit nullam in futuro meritorum esse distantiam, nosque eas ibi habituros esse virtutes quas hic habere neglexerimus. 25. Liberum sic confitemur arbitrium, ut dicamus nos semper Dei indigere auxilio: et tam illos errare qui cum Manichaeo dicunt hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Joviniano asserunt hominem non posse peccare; uterque enim tollit arbitrii libertatem; nos vero dicimus hominem semper et peccare, et non peccare posse, ut semper nos liberi confiteamur esse arbitrii. 26. Haec fides est, papa beatissime, quam in Ecclesia catholica didicimus, quamque semper tenuimus et tenemus, in qua si minus perite aut parum caute aliquid forte positum est, emendari cupimus a te, qui Petri et fidem et sedem tenes; sin autem haec nostra confessio apostolatus tui judicio comprobatur, quicumque me maculare voluerit, se imperitum, vel malevolum, vel etiam non catholicum, non me haereticum comprobabit. Eruditam dissertationem v. c. Joannes Launoius de confessione Pelagii edidit, planeque ostendit, confessionem hanc, nec ab Hieronymo missam ad Damasum, quod visum Remigio Lugdunensi (Lib. de Trib. Ep. cap. 39); nec ab Augustino in sermone 191 dictam, quod Guillelmus Parisiensis credidit (Lib. de Pecc. et Vitiis c. 10); nec ulla idonea veterum recentiumque auctoritate abjudicari posse Pelagio, cui et ab Augustino (Lib. de Pecc. Orig. c. 21), et a Zosimo (Epist. 2 ad Afric. in causa Pelagii) aperte tributa est.
In his tribus assentior libens viro docto, non perinde in aliis duobus, quae suis singula capitibus probare nititur. Alterum est, ante Caroli Magni tempora nondum fuisse libellum hunc a credula antiquitate Hieronymo suppositum; alterum, addita ipsi postmodum nonnulla, quae pertinent ad haeresim, sive Eutychis de confusione naturarum in Christo, sive Elipandi de filietate Christi adoptiva.
Nam, ut incipiam de primo dicere, non video qua fronte potuisset auctor Carolini Operis (Lib. III c. 10) confessionem afferre, velut traditionem catholicae fidei, acceptam a Patribus, et verbis Hieronymi expressam, si modo haberetur tantum in codicibus recentioribus, atque ita posset testimonio veterum, et eo quidem graviore, quod tacitum, novitatis argui; ea praesertim aetate qua coeptum erat a nonnullis et inquiri curiosius in veritatem codicum, et quibusdam objici suppositionis crimen, etiam quoad Hieronymi Opera.
Deinde Remigius Lugdunensis Caroli Magni suppar ( Loco mox citato ), confessionem de qua nunc agitur eodem habuit loco ac tres dialogorum libros contra Pelagium ab Hieronymo scriptos: Quid ille, inquit, sanctus doctor juxta fidei catholicae veritatem de libero arbitrio senserit, et dialogi ipsius quos sub nomine Attici et Critobuli contra Pelagianos scripsit, manifestissime testantur; et fidei ejus professio, quam plenissime et perfectissime contra quosdam calumniatores ad pontificem sedis apostolicae in defensionem sui edidit, satis ostendit, ubi de eodem libero arbitrio ita loquitur: LIBERUM SIC CONFITEMUR ARBITRIUM, etc. Qua vero de causa ita opinatus est? Non alia sane, nisi quod utrumque Opus intelligeret ab omnibus Hieronymo tribui, et in suis codicibus, quos utique antiquos testatus est, ejusdem doctoris nomine insignitum reperisset.
Denique non temere quispiam suspicatus fuerit idem contigisse libello quod epistolae ad Demetriadem, quam venerabilis Beda (Praef. in Cantic. cap. 5) tradit a suis hominibus (scribebat statim post annum 700) lectam fuisse, cum arbitrarentur sancti et catholici doctoris Hieronymi esse, utique quoniam vulgo inter ejus libros tunc temporis reperiebatur.
Et vero Pelagianos sui magistri Opera sub cognominibus sanctorum libris clepere voluisse, docet Cassiodorus (Lib. Divin. Lect. cap. 8), cum ait annotationes Pelagii in Epistolas Pauli sua aetate (florebat sexto saeculo) ita in cunctorum manibus celebres habitas, ut eas a sancto Gelasio papa urbis Romae, doctissimi viri studio dicerent fuisse conscriptas; quod solent, inquit, facere, qui res vitiosas cupiunt gloriosi nominis auctoritate defendere.
Posset igitur aliquis, nec incredibiliter, conjicere jam inde a sexto saeculo, aut etiam a fine quinti, libellum Pelagii insertum fuisse Operibus Hieronymi, subjectumque, ut revera fuit in codice Ecclesiae Lugdunensis, dialogis tribus: quare fieri potuisse ut primum libellus gereret in fronte Pelagii nomen, idque arte Pelagianorum, qui vellent judicio lectorum Hieronymum damnare falsi, quasi magistro de libero arbitrio calumniam fecisset, contra certam confessionis fidem; deinde sublato, ut fit, per incuriam librariorum nomine auctoris, crederetur ab eo compositus, a quo et dialogi quibuscum jungebatur. Simile quiddam videri possunt indicare verba Remigii.
Jam vero alterum, quo dicitur aliquid insertum fuisse quod pertineat ad haeresim, sive Eutychis de confusione, aut etiam transmutatione naturarum in Christo, sive Joviniani de impeccabilitate hominis, sive Elipandi de filietate Christi adoptiva, non minus incredibile mihi videtur; nam, ut Pelagius et Nestorius, sic Eutyches haeresi suae ortum non dedit, sed nomen tantum, eam enim ex Apollinari accepit. Unde Leo papa (Serm. 9 de Quadrag.) scribit suis diebus aliquos, de spiritu erroris olim destructi olimque damnati, veterem insaniam concepisse: Qui geminam audent in Christo negare naturam, aut non suscepta carnis veritate, aut in carnem Deitate conversa, ut aut secundum Manichaeum nulla sit ejus resurrectio, cujus nulla fuit passio; aut secundum Apollinarem ipsa Deitas Verbi mutabilis, ipsa facta sit passibilis. Scribit et Theodoretus (Lib. IV Haer. Fabul. c. 9): Polemium quemdam ex Apollinaris scriptis ansam nactum, et substantiarum confessionem factam dixisse, et commixtionem divinitatis et corporis, atque inde Polemianorum haeresim natam. Ambrosius sub finem quarti saeculi (Lib. de Incarn. cap. 6): Cum isti dicant quia Verbum in carnem conversum est, et a propria natura mutatum est, datur illis locus ut infirmitatem carnis ad infirmitatem divinitatis, quadam facta divinae naturae mutatione, detorqueant. Et paulo post: Legi in quibusdam libris sic positum. ET ORGANUM, ET EUM A QUO MOVEBATUR ORGANUM, UNIUS IN CHRISTO FUISSE NATURAE; quod ideo posui, ut ex scriptis nomen deprehendatur auctoris. Respiciebat Ambrosius in orationem disputatoriam Apollinarii, ex qua fragmentum hoc retulit Leontius ( Lib. advers. Fraudes Apollinar.): Organum, et quod movet organum, unam naturaliter perficiunt operationem; cujus autem est una operatio, una etiam substantia est. Una ergo substantia facta est Verbi et instrumenti. Quid plures commemorem? videri possunt super ea re duo Gregorii, Nazianzenus et Nyssenus (Orat. 51, quae epistola ad Cledon., ad Theoph. de Apollin.).
De Joviniani errore circa hominis impeccabilitatem expedita magis responsio est: id enim unum Pelagius arguit in Joviniano, quod contra se facere cerneret, nempe non posse hominem tamdiu peccare quamdiu mortalem vitam ageret, hanc enim possibilitatem utriusque partis Pelagius necessariam dicebat ad arbitrii libertatem servandam; possibilitatem vero peccandi baptismo amitti Jovinianus credebat, si tamen credebat. Iste vero sensus satis aperte proditur Pelagii verbis: Nos vero dicimus hominem semper et peccare, et non peccare posse, ut semper nos liberi confiteamur esse arbitrii. Quorsum enim, alioquin vox ista semper repeteretur? Vide prolixam Julianum inter et Augustinum altercationem de Joviniani haeresi (Lib. IV Oper. Imperf. c. 120), quam suo quisque adversario ingerebat.
Adduci pariter non possum ut credam hanc vocem adoptivum, sive a Patribus Francofordiensibus, sive ab alio quocumque posterioris aevi additam fuisse. Nam praeterquam quod in omnibus codicibus habetur, etiam qui antiquiores apparent, nec credibile est in cunctos additamentum ejusmodi irrepsisse, non prudenter sane hic ubi legitur a Patribus positum fuisset adversus haeresim Elipandi, sed alieno prorsus loco, quandoquidem in secundo numero de Christo agitur θεολογικῶς, et non οἰκονομικῶς. Adde quod adversus Arianos, quos locus maxime respicit, a Pelagio poni debuit haec sententia: Non factum aut adoptivum, sed genitum, unius cum Patre substantiae, etc., ut excluderetur haeresis, Filium Dei unigenitum negans ὀμοουσιον Patri; sed Filium dici perinde tantum ac qui adoptatur. Certe vulgo Patres adversus hanc Arianorum υἱοθεσίαν invecti sunt longe ante ortam haeresim Pelagianam, atque adeo ante Elipandi quaestiones.
Denique consulto Patres Francofordiae congregati abstinuerunt ab hoc testimonio proferendo, etsi obvium foret: siquidem intellexerunt satis, ut erant doctissimi pariter ac prudentissimi, quo sensu dictum sit jam inde ab exorta Arianorum secta, quamque statim ab adversariis exceptionem passurum esset.
Porro autem libellum fidei suae Pelagius in Oriente positus scripsit, si tamen scripsit, et non potius a Coelestio mutuatus est, paucis admodum immutatis. Scripsit, inquam, post concilium Diospolitanum, Theodoto Antiochenam synodum meditante, cum jam et Joannes Hierosolymitanus obiisset ann. 417 die 10 Januarii, et in ejusdem locum successisset Praylius, cujus litterae commendatoriae Pelagii Romam comitatae sunt libellum, et nondum in Oriente auditum esset de morte Innocentii, quae contigit die 12 Martii ann. 417 (Aug. l. de Pecc. Orig. c. 22, Mercator in Common. c. 3, epist. 2 Zosim. ad Afric. in causa Pelag., Aug. l. de Grat. Christi c. 30). Liber igitur fidei scriptus est, aut certe Romam missus, paulo post festa paschalia ann. 417, cum jam tuto navigaretur: acceptus est a Zosimo Innocentii successore, et ab eodem cum litteris in Africam directus, ubi Augustino visus est (Lib. II ad Bonif. cap. 2), non tantum non carere suspicione, quod tamen Zosimus credebat (Epist. 2 Zosim. de Causa Pelag.), sed etiam tegere verbis flexiloquis haereticam sententiam, quam patefecit (Lib. de Grat. Christ. c. 39).
Qua parte ad quaestiones a Pelagianis motas spectat, totus est adversus Hieronymi sive epistolam ad Ctesiphontem, sive librum Dialogorum, sed arte tanta, ut singulas sancti doctoris sententias Pelagius carpat, quasi aliud agens. Quatenus vero continet ea de quibus non interrogabatur, ut ait Augustinus (Lib. de Grat. Christ. c. 32), occupat professione fidei de Trinitate atque Incarnatione Verbi animos hominum quibus fraudem parat, seque catholicum vult mentiri: quamquam et ipse quoque perinde ac Rufinus Syrus de Incarnatione ita loquitur, ut generalibus verbis tegere possit impietatem Theodori Mopsuesteni, quod ostendemus in notis ad confessionem Juliani. Nunc ea sola attingemus quibus Hieronymus perstrictus videtur.
(Num. 4.) Credimus et in Spiritum sanctum, verum Deum, ex Patre procedentem. Eadem verba sunt apud Coelestium et Julianum; omnes vero de Patre dicunt procedere Spiritum sanctum, et silendo negant procedere a Filio, siquidem sequuntur communem magistrum Theodorum Mopsuestenum, cujus sunt haec verba: Et in Spiritum sanctum, quem, neque Filium, neque per Filium existentiam accepisse putamus. Perstrinxit autem hac sententia Pelagius sanctum Hieronymum, qui dialogo 2, cum attulisset dictum illud Lucae: Cum venissent in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam, sed non dimisit eos spiritus Jesu (Act. XVI, 7); statim addidit: Nota quod spiritus Jesu sit Spiritus sanctus, qui in alio loco, propter unitatem substantiae, Patris spiritus appellatur.
(Num. 6.) Id est, personas, vel, ut Graeci exprimunt, hypostases. Maligne usus est Graeca voce, ut tacite exprobraret Hieronymo fluctuationem super ea re (Epist. 159 ad Damasum): Post Nicaenam fidem, post Alexandrinum, juncto pariter Occidente, decretum, trium hypostaseon ab Arianorum praesule et Campensibus, novellum a me, homine Romano, nomen exigitur. Qui, quaeso, ita Apostoli prodidere? Quis novus magister gentium Paulus haec docuit? Interrogamus quid tres hypostases posse arbitrentur intelligi. Tres personas subsistentes aiunt. Respondemus nos ita credere. Non sufficit sensus, ipsum nomen efflagitant, quia nescio quid veneni in syllabis latet.
(Num. 8.) Nec, ut quidam sceleratissime opinantur, Spiritum sanctum fuisse pro semine. Memini me legere nonnihil simile in speciem apud Hieronymum, sed quod nonnisi maligne in sensum pravum detorqueatur, cum per se legenti cuique faciat omnino rectum. Hilarius certe (Lib. II de Trinit.) sementinae Spiritus sancti efficaciae meminit, ut et auctor Operis Imperfecti in Matthaeum, cujus sunt haec verba: Sic unigenito Deo virginem ingressuro Spiritus sanctus praecessit, ut praecedente Spiritu sancto in sanctificatione, nascatur Christus secundum corpus, divinitate ingrediente pro semine. Scio Rupertum negasse in Christi conceptione Spiritum sanctum fuisse pro semine. Sed cui contradicat affirmanti, nec ipse aperit, nec divinare licet alium quam auctorem Operis Imperfecti.
(Num. 15.) Qualesque semel post resurrectionem fuerimus effecti, in perpetuum permansuros. Dictum istud quidem catholice, sed maligne tamen ad reprehensionem Hieronymi opinantis 1 dialogo, pluribusque disputantis adversus Pelagium de purgatione fidelium, quantiscumque in peccatis defunctorum, perinde ac si solae infidelium poenae debeant esse perpetuae. Vide quae copiose dicta sunt in notis ad primum anathematismum Rufini Syri.
(Num. 16.) Unam esse vitam sanctorum. Tribus de causis posita videtur a Pelagio haec particula. Primum, ut faceret Hieronymo invidiam malignae cujusdam mentis, qui homini secum sentienti adversus Jovinianum de inaequalitate praemiorum (Epist. ad Ctesiphontem, dial. 2, alibique passim), exprobraret Joviniani societatem. Deinde, ut obviam iret objectioni catholicorum, quod duas faceret vitas sanctorum, unam infantium sine baptismo decedentium, alteram regeneratorum. Tandem, ut praeveniret animos adversus fidem peccati originalis, quam eo difficilius reciperent, quo magis persuasum haberent nullam esse poenam nisi delictorum, id est, quae propria quisque voluntate peccasset.
(Num. 17.) Baptisma unum tenemus. Augustinus hunc locum refert (Lib. de Grat. Christ. cap. 3), proditque haeresim verbis ambiguis latere molientem. Posuit vero Pelagius adversus Hieronymum, cujus haec sunt verba (Dial. 3, sub fin.): Hoc unum dicam, aut novum nos debere symbolum cudere, ut post Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum baptizetis infantes in regnum coelorum; aut si unum et in parvulis et in magnis habetis baptisma, etiam infantes in remissionem peccatorum baptizandos in similitudinem praevaricationis Adam credatis, etc.
(Num. 19.) Novum et vetus Testamentum recipimus in eo librorum numero, etc. Maligne ad carpendum Hieronymum, qui in recensendis veteris Testamenti libris, Hebraeorum potius quam Latinae Ecclesiae, cujus tamen ad caput scribebat Pelagius, canonem secutus videtur. Deinde magna tunc temporis quaestio movebatur de canone librorum sacrorum. Unde Innocentium papam Exuperius Tolosanus e Galliis consuluit, et in Africa Patres ann. 419 edendam sanctionem putarunt, quae est 25 canon codicis Ecclesiae Africanae. Postea arguere voluit Hieronymum, quod quintum Evangelium induxisset, Nazaraeorum scilicet, quod e Syro sermone in Latinum transtulisset, et inde testimonium adhibuisset in dialogo tertio. Unde Julianus conversa ad Augustinum oratione (Lib. IV Oper. Imperf. cap. 87): Juvat te vel mediocriter convenire. Qua fiducia tu, cum Hieronymi scripta collaudes, dicas in Christo non fuisse peccatum, cum ille in dialogo illo quem sub Attici et Critobuli nomine, mira, et ut talem virum decebat, venustate composuit, etiam quinti Evangelii, quod a se translatum dicit, testimonio nitatur ostendere, Christum non solum naturale, verum etiam voluntarium habuisse peccatum, propter quod se cognoverit Joannis baptismo diluendum. De alio etiam testimonio Joannis evangelistae flagitium ei assuit falsitatis. De quo Opere tu in illa epistola quam Alexandriam destinasti, ita gloriaris, ut dicas Pelagium, Scripturarum ab eo oppressum molibus, arbitrium liberum vindicare non posse. Verum illi Operi a catholico viro, qui pulsatus fuerat, obviatum est.
Ex hoc loco, nisi mentitus est Julianus, discimus lectum fuisse ab Augustino librum Dialogorum Hieronymi, et laudatum; missam ab Augustino Alexandriam epistolam, qua laus Dialogorum contineretur; responsum Dialogis a Pelagio vel ab Aniano potius diacono, cujus mentio est in epistola Hieronymi ad Alipium et Augustinum (Epist. 143); quamquam responsio de qua sermo est in epistola mox dicta, videtur facta epistolae potius ad Ctesiphontem quam Dialogis. Sed unus fuit omnium Pelagii fere scriptor Anianus, ut dictum dissertatione prima.
(Num. 20.) Animas a Deo dari credimus. Et ista quoque sententia callide posita est. Primo, ut carperetur Hieronymus, quasi persequeretur hominem eadem secum sentientem de animarum origine, cujus quaestio tunc temporis exercebat Ecclesiam. Deinde, ut forte Augustino exprobraretur fluctuatio super ea re, quam consultatione sua, per Orosium Hieronymo allata, testatam voluisset. Postremo, ut praejudicium quasi praeseminaret adversus peccatum originale, perinde ac si traduci non possit a parentibus, nisi anima quoque traducatur.
(Ibid.) Eorum quoque condemnamus errorem, etc. Posita sunt ea contra Hieronymum, qui dialogo 3 scripserat in haec verba: Si injusta vobis videtur alienorum remissio peccatorum, qua non indiget qui peccare non potuit, transite ad Amasium vestrum, qui praeterita in coelis, et antiqua delicta solvi dicit in baptismo, ut cujus in caeteris auctoritate ducimini, etiam in hac parte errorem sequamini.
(Num. 21.) Exsecramur etiam eorum blasphemiam qui dicunt impossibile aliquid homini a Deo praeceptum esse. Exsecratio haec tota ab impuro homine vomitur in sanctum Hieronymum. Cum enim dialogo primo Critobulus dixisset: Aut possibilia Deus mandata dedit, aut impossibilia: si possibilia, in nostra potestate est ea facere si velimus; si impossibilia, nec in hoc rei sumus, si non facimus quod implere non possumus, etc., pluribus contradicit Hieronymus, et inter caetera sic ait: Vides quod Deus possibile jusserit, et tamen id quod possibile est, per naturam nullum complere posse. Dedit itaque praecepta, virtutesque varias, quas omnes simul habere non possumus, etc.
(Ibid.) Et mandata Dei non a singulis, sed ab omnibus in commune posse servari. Iterum petit Hieronymum, quippe qui citato loco haec dixerit: Hoc totum dico, quod non omnia possumus omnes. Possibilia praecepit Deus, fateor; sed haec possibilia cuncta singuli habere non possumus, non imbecillitate naturae, ne calumniam facias Deo, etc.
(Num. 23.) Anathematizamus etiam illos qui Dei Filium necessitate carnis mentitum esse dicunt. Et hoc etiam anathema dicitur Hieronymo, cujus est difficilis sententia dialogo 2: Tu potes omnia peccata vitare, ut adhuc in corpore constitutus ἀντίθεον esse te doceas. Negat (Christus) fratribus et propinquis ire se ad scenopegiam. Et postea scriptum est: Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad solemnitatem, non manifeste, sed quasi in abscondito (Joan. VII, 10). Iturum se negavit, et fecit quod prius negaverat. Latrat Porphyrius, inconstantiae ac mutationis accusat, nesciens omnia scandala ad carnem esse referenda, etc.
(Ibid.) Et eum propter assumptum hominem non omnia facere potuisse quae voluit. Iterum petitur Hieronymus, propterea quod eodem loco nonnulla scripsit paulo difficiliora. Cum enim attulisset dictum illud Christi: Non possum ego facere a memetipso aliquid, sed sicut audio, ita judico (Joan. V, 30), subjunxit: Ariani objiciunt calumniam; sed respondet Ecclesia, ex persona hominis haec dici, qui assumptus est. Tu e contrario loqueris: Possum sine peccato esse, si voluero; ille nihil potest ex se facere, ut hominis indicet veritatem. Et alio in loco: Abiit (Christus) in fines Tyri et Sidonis, et ingressus domum neminem volebat scire, et latere non potuit (Marc. VII, 24). Vere utique cupiebat latere, et quod cupiebat, quare facere non poterat, ut in adventu suo omnium conscientiam declinaret? Quaeris causas cur latere non potuerit. Cogita assumpti hominis veritatem, et omni carebis scandalo. Si Filius Dei in carne, et propter carnem non potuisse narratur, etc.
(Num. 24.) Nosque eas ibi habituros esse virtutes, etc. In Joviniano damnat haeresis Hieronymum, cujus haec sunt verba (Dial. 1): Quamdiu habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, et fragili carne circumdamur, immo mortali et corruptibili, beatos nos esse credimus, si in singulis virtutibus partibusque virtutum Deo subjecti sumus. Cum autem mortale hoc indutum fuerit immortalitate, et corruptivum hoc incorruptione vestitum, et absorpta mors fuerit in Christi victoria, tunc Deus erit omnia in omnibus, in omni virtutum choro sanctorum numerus gloriabitur, etc.
(Num. 25.) Cum Manichaeo dicunt hominem peccatum vitare non posse. Istud ipsum Attico Critobulus objecit in dialogo 3; nam cum Atticus necessitatem auxilii divini ad praestanda pietatis opera commendasset, Critobulus excipit: Doleo cur viri ecclesiastici, et qui magistrorum sibi usurpant vocabulum, tollant liberum arbitrium; quo sublato, Manichaeorum secta construitur. Et paulo post: Quomodo servas liberum arbitrium, qui dicis hominem nihil posse facere, nisi Deus semper adjuverit?
(Ibid.) Qui cum Joviniano asserunt, hominem non posse peccare. Hac damnatione videri voluit calumniae accusare Hieronymum, a quo dictus fuerat Joviniani haeres, dial. 2, atque etiam discipulus, epist. ad Ctesiph., immo et in dial. 3 assertor doctrinae quod baptizatus homo jam non possit amplius peccare. Nam cum Critobulus dicere coepisset: Hoc certe fateberis, eos qui Christi baptisma consecuti sunt, non habere peccatum, et si absque peccato sunt, justos esse; cumque semel justi fuerint, si egerint sollicite, posse in sempiternum justitiam custodire, ac per hoc omne peccatum vitare; respondet sub Attici persona Hieronymus: Non erubescis explosam atque damnatam Joviniani sententiam sequi? et ille enim his testimoniis tuisque nititur argumentis; immo tu illius inventa sectaris, in Oriente docere desiderans quae olim Romae et dudum in Africa condemnata sunt, etc.
(Num. 26.) Haec fides est, etc. Mirum tot saeculis captos fuisse ita omnium fere hominum oculos, ut videre satis non potuerint, aut noluerint potius, quantumcumque moneret Augustinus, hanc fidei expositionem, vel ab haeretico factam, vel saltem merito suspectam. Nostrae aetatis laus quaedam est, eaque praecipua, non temere illudi ejusmodi mercibus: quamquam cavere oportet ne prudentia, quae credulitatis intemperiem effugit, incidat in intolerabilem judicii ferendi libidinem, ac pene proscribendi libros, si modo non placeant, tyrannidem.
LIBELLUS FIDEI ZOSIMO PAPAE OBLATUS A COELESTIO PELAGII DISCIPULO. Duos Coelestium fidei suae libellos obtulisse, alterum Romae Zosimo, alterum Carthagine Aurelio, ex eo colligere sibi non nemo visus est, quod Augustinus meminit oblati Zosimo (Lib. de Pec. Orig. cap. 5), Zosimus oblati Aurelio; sed collectionem vix mihi probaverit: Zosimus enim procul dubio nihil ejusmodi significat. Quare, inquit (Epist. 1 ad Afros in causa Coelestii), intra secundum mensem veniant, qui praesentem redarguant aliter sentire quam libellis et confessione contexuit. Nam libellorum nomine opuscula indicat, vel, quod magis reor, libellos Precum, quos Coelestius plures obtulit variis judicii actionibus; non item expositionem fidei, quam confessionem vocat, unamque memorat Augustinus, non taciturus utique de alia, si quae Carthagine edita fuisset, quippe sibi notiore et diligentius perpensa. Nam cum ait (Lib. de Pecc. Orig. cap. 19) Coelestium apud Carthaginem in libello suo confessum esse redemptionem parvulorum, et tamen noluisse confiteri ex Adam in eos transiisse peccatum, libellum Precum absque dubio intellexit, aut extortam vi interrogationum confessionem, non sponte oblatam suae fidei formulam. Sic enim habet (Epist. 157): Coelestius propter has ipsas contra Christi gratiam disputationes, usque ad judicium episcopale perductus est, tamen coactus est confiteri propter baptizandos parvulos, quod et ipsis redemptio sit necessaria. Ubi quamquam de originali peccato aliquid expressius diceret, tamen ipso redemptionis nomine non parum sibi praescripsit.
Atque haec interpretatio adhibenda quoque est verbis Patrum Carthaginensis concilii, scribentium Innocentio papae (Tom. XX nostrae Patrol. col. 564): Quamquam per baptismum Christi etiam parvulorum fieri redemptionem libello suo Coelestius in Carthaginensi Ecclesia jam confessus est. Libellum enim intellexerunt interpretationem suae sententiae uno aliquo in consessu prolatae oblatam, scripto in posteriore.
Creditum vero est in hunc usque diem ab ipsis etiam eruditis, Coelestianae confessionis nihil praeter finem ab Augustino relatum restare. Totam haberi puto apud eumdem Augustinum (Lib. de Pecc. Orig. c. 5, 6 et 23), sed fugisse sensum idcirco, quod cum duas in partes divisa sit, dissitisque locis sparsa, major vix potuerit ab oculis, quodam mentis praejudicio quasi fascinatis, dignosci. Nam cum pars illa nihil differat a sermone 190, inter Augustinianos de Tempore, si modo initium resecetur, quod apposuit quisquis ausus est ex confessione haeretici effingere catholici tractatum, credita est pertinere ad Pelagium, cum reipsa sit Coelestii, quia multum similitudinis cum Pelagii libello praeferebat. Id vero quod dico, aperte constabit, si pars minor ad majorem accesserit; existet enim accessu continuus quidam atque integer libellus, et ille quidem cujusmodi indicatur a Zosimo atque Augustino. Sunt autem testes illi duo nec leves, nec dubii, siquidem libellum, non oculis tantum viderunt obiter, sed, mente ad singulas pene syllabas attenta, excusserunt.
Erat libellus Coelestii, ut scribit Zosimus, alius quidem a Pelagiano, cum alter prius altero sit oblatus; sed tamen ita similis, ut Pelagianus omnia paria, et eodem sensu sententiisque formata, quae Coelestius ante protulerat contineret (Epist. 2 ad Afric. in causa Pelag.).
In eo ait Augustinus (Lib. de Pecc. Orig. c. 23): Cum fidem suam Coelestius a Trinitate unius Deitatis usque ad resurrectionem, qualis futura est mortuorum (de quibus eum nemo interrogaverat, et unde ibi nulla quaestio movebatur), quantum dicere libuit, explicasset, ubi ad id quod agebatur, ejus sermo pervenit: « Si quae vero, inquit, praeter fidem quaestiones, » etc. Idipsum scripserat de libello Pelagii (Lib. de Grat. Chr. c. 33), in quo (libello) ea de quibus non interrogabatur, multa disseruit; cum enim ab unitate Trinitatis usque ad resurrectionem carnis, quod ab illo nemo quaerebat, disputationem, quantam voluit, terminasset, etc., « Baptisma, inquit, unum tenemus. »
In eodem aperte negavit peccatum originale, ut testatur Augustinus (Ibid., c. 2): Et in urbe Roma, in libello suo, quem beatissimo papae Zosimo dedit, id asseveravit expressius, quod parvulorum neminem obstringat originale peccatum.
Negavit tamen ita, ut se paratum diceret ad id tenendum quod sedes apostolica definiret, quod ait Augustinus (Lib. II ad Bonif. cap. 3): Cum hoc (sine ullo vitio peccati originalis hominem nasci) Coelestius in suo libello posuisset, inter illa dumtaxat de quibus se adhuc dubitare et instrui velle confessus est, in homine acerrimi ingenii, qui profecto si corrigeretur, plurimis profuisset, voluntas emendationis, non falsitas dogmatis approbata est. Et propterea libellus ejus catholicus dictus est, quia et hoc catholicae mentis est, si qua forte aliter sapit quam veritas exigit, non ea certissime definire, sed detecta ac demonstrata respuere.
Sex ista: esse in omnibus fere similem Pelagii fidei; in paucis differre; quaestiones continere alienas de Trinitate aliisque ad resurrectionem usque carnis; negare aperte peccatum originale; admittere tamen infantes baptizari in remissionem peccatorum: suaque omnia sedi apostolicae subjicere, sex ista, inquam, aliaque convenire libello quem diximus, nemo non facile videbit, si oculos conjecerit in Coelestii Pelagiique confessiones, quas παραλλήλως exhibemus.
COELESTIUS. 1. Credimus in Deum Patrem omnipotentem, cunctorum visibilium et invisibilium conditorem. 2. Credimus et in Dominum nostrum Jesum Christum, per quem creata sunt omnia, verum Deum unigenitum, et verum Dei Filium, non factum, aut adoptivum, sed genitum, unius cum Patre substantiae, quod Graeci dicunt ὁμοούσιον, atque ita per omnia aequalem Deo Patri, ut nec tempore, nec gradu, nec potestate esse possit inferior: tantumque esse confitemur illum qui est genitus, quantus est ille qui genuit. 3. Non autem, quia dicimus genitum a Patre Filium, divinae et ineffabili generationi aliquod tempus ascribimus; sed nec Patrem dicimus aliquando coepisse, nec Filium. Non enim possumus aliter confiteri aeternum Patrem, nisi confiteamur etiam et Filium coaeternum; ex Filio enim Pater dicitur, et qui semper Pater fuit, semper Filium habuit. 4. Credimus et in Spiritum sanctum, Deum verum, ex Patre procedentem, aequalem per omnia Patri et Filio, natura, voluntate, potestate, aeternitate, substantia. 5. Nec est prorsus aliquis in Trinitate gradus, nihil quod inferius superiusve dici possit: ideo tota Trinitas sua perfectione aequalis est, ut, exceptis vocabulis quae proprietatem personarum indicant, quidquid de una persona dicitur, de tribus dignissime possit intelligi. 6. Atque ut confutantes Arium, unam eamdemque dicimus Trinitatis substantiam esse, et unum in tribus personis fatemur Deum; ita impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sui proprietate distinguimus; non ipsum sibi Patrem, ipsum Filium, ipsum Spiritum sanctum esse dicentes, sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti esse personam: non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est, personas confitemur. 7. Nec Pater Filii aut Spiritus sancti personam aliquando excludit, nec rursus Filius, aut Spiritus sanctus Patris nomen personamque recipit; sed Pater semper Pater, Filius semper Filius, Spiritus sanctus semper Spiritus sanctus. Itaque substantia unum sunt, personis ac nominibus distinguuntur. 8. Ipsum autem Dei Filium, qui absque initio cum Patre et Spiritu sancto est, dicimus in fine saeculorum perfectum naturae nostrae hominem suscepisse ex Maria semper virgine, et Verbum carnem esse factum, sed assumendo hominem, non permutando Deitatem: non, ut quidam sceleratissimi opinantur, Spiritum sanctum dicimus pro semine fuisse, sed potentia et virtute Creatoris operatum. 9. Sic autem confitemur in Christo unam Filii esse personam, ut dicamus duas atque integras esse substantias, Deitatis scilicet et humanitatis, quae ex anima constat et corpore; atque ut condemnamus Photinum, qui solum et nudum hominem confitetur in Christo, ita anathematizamus Apollinarem et ejus similes, qui dicunt Dei Filium minus aliquid de humana suscepisse natura, et vel in carne, vel in anima, vel in sensu assumptum hominem, his propter quos assumptus est fuisse dissimilem; quoniam absque sola peccati macula, quae naturalis non est, nobis confitemur fuisse conformem. 10. Illorum quoque exsecramur similiter blasphemiam, qui novo sensu asserere conantur, a tempore acceptae carnis, omnia quae erant Divinitatis in hominem demigrasse, et rursum quae humanitatis erant in Deum esse transfusa: ut, quod nulla umquam haeresis ausa est dicere, videatur hac confusione utraque exinanita esse substantia, Deitatis scilicet et humanitatis, et amisso proprio statu, in alium esse mutata, ut qui tam Deum imperfectum in Filio quam hominem confitemur, nec Deum vere, nec hominem tenere credamus. 11. Nos autem ita dicimus susceptum a Dei Filio hominem, ut Deus tamen impassibilis permaneret. Passus est etenim Dei Filius, non putative, sed vere, omnia quae Scriptura testatur, id est, esuriem, sitim, lassitudinem, dolorem, mortem, et caetera hujusmodi. 12. Sed secundum illud passus est quod pati poterat: Non secundum illam substantiam quae assumpsit, sed secundum illam quae assumpta est. Ipse enim Dei Filius secundum Deitatem suam impassibilis est ut Pater, incorruptibilis ut Pater. Et quamvis propria persona Filii, id est, Dei Verbum, susceperit passibilem hominem, tamen ejus inhabitatione secundum suam substantiam Deitas Verbi nihil passa est, ut et tota Trinitas, quam impassibilem esse necesse est. 13. Mortuus est ergo Dei Filius, eadem natura carnis in qua natus est et passus, in qua et resurrexit; non enim exinanita est humanitatis substantia, sed glorificata, et in aeternum cum Deitate mansura. 14. Venturus est ad judicium vivorum et mortuorum, ut et justos remuneret, et puniat peccatores. 15. Resurrectionem carnis ita credimus, ut dicamus nos in eadem in qua nunc sumus veritate membrorum esse reparandos, qualesque semel post resurrectionem fuerimus effecti in perpetuum mansuros. 16. Unam esse sanctorum vitam omnium, sed praemia pro labore diversa: et e contrario, pro modo delictorum, peccatorum quoque esse supplicia. 17. Baptisma unum tenemus, quod iisdem sacramenti verbis in infantibus quibus etiam in majoribus dicimus esse celebrandum. 18. Infantes autem debere baptizari in remissionem peccatorum, secundum regulam universalis Ecclesiae, et secundum Evangelii sententiam confitemur, quia Dominus statuit regnum coelorum nonnisi baptizatis posse conferri, quod, quia vires naturae non habent, conferri necesse est per gratiae largitatem. 19. In remissionem autem peccatorum baptizandos infantes, non idcirco dicimus ut peccatum ex traduce firmare videamur, quod longe a catholico sensu alienum est, quia peccatum non cum homine nascitur, quod postmodum exercetur ab homine, quia non naturae delictum est, sed voluntatis esse demonstratur. Et illud ergo confiteri congruum est, ne diversa baptismatis genera facere videamur; et hoc praemunire necessarium, ne per mysterii occasionem, ad Creatoris injuriam, malum, antequam fiat ab homine, tradi dicatur homini per naturam.
20. Hominem, si post baptismum lapsus fuerit, primo per reconciliationem, deinde per poenitentiam credimus posse salvari. 21. Novum et vetus Testamentum recipimus in illo librorum numero quem sanctae Ecclesiae catholicae tradit auctoritas. 22. Animas a Deo dari credimus, quas ab ipso factas dicimus, anathematizantes eos qui animam quasi partem divinae dicunt esse substantiae: eorum quoque condemnamus errorem qui eas ante peccasse, vel in coelis conversatas fuisse dicunt, quam in corpora mitterentur. 23. Exsecramur etiam eorum blasphemiam qui dicunt impossibile aliquid homini a Deo praeceptum esse, et mandata Dei, non a singulis, sed ab omnibus in commune posse servari; 24. Vel qui primas nuptias cum Manichaeo, aut secundas cum Cataphrygis damnant. 25. Anathematizamus etiam illos qui Dei Filium necessitate carnis mentitum esse dicunt, et eum propter assumptum hominem non omnia facere potuisse quae voluit. 26. Joviniani quoque damnamus haeresim, qui dicit nullam in futuro meritorum esse distantiam, nosque eas ibi habituros esse virtutes quas hic habere negleximus. 27. Liberum sic confitemur arbitrium, ut dicamus nos semper Dei indigere auxilio: et tam illos errare qui cum Manichaeo dicunt hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Joviniano asserunt hominem non posse peccare; uterque enim tollit arbitrii libertatem. Nos vero dicimus hominem semper et peccare, et non peccare posse, ut nos liberi confiteamur esse arbitrii. 28. Haec est fides quam in catholica didicimus Ecclesia, quamque semper tenuimus; quam credimus et a nobis deinceps posse teneri. 29. Si quae vero praeter fidem quaestiones natae sunt, de quibus esset inter plerosque contentio, non ego quasi auctor alicujus dogmatis, definita hoc auctoritate statui; sed ea quae de prophetarum et apostolorum fonte suscepi, vestri apostolatus offerimus probanda judicio, ut si forte ut hominibus quispiam ignorantiae error obrepserit, vestra sententia corrigatur. PELAGIUS. Credimus in Deum Patrem omnipotentem, cunctorum visibilium et invisibilium conditorem.
Credimus et in Dominum nostrum Jesum Christum, per quem creata sunt omnia, verum Deum unigenitum, et verum Dei Filium, non factum, aut adoptivum, sed genitum, unius cum Patre substantiae, quod Graeci dicunt ὁμοούσιον, atque ita per omnia aequalem Deo Patri, ut nec tempore, nec gradu, nec potestate possit esse inferior: tantumque esse confitemur illum qui est genitus, quantus est ille qui genuit.
Non autem, quia dicimus genitum a Patre Filium, divinae et ineffabili generationi aliquod tempus ascribimus; sed nec Patrem dicimus aliquando coepisse, nec Filium. Non enim possumus aliter confiteri aeternum Patrem, nisi confiteamur etiam et Filium coaeternum; ex illo enim Pater dicitur, et qui semper Pater fuit, semper Filium habuit.
Credimus et in Spiritum sanctum, verum Deum, ex Patre procedentem, aequalem per omnia Patri et Filio, voluntate, potestate, aeternitate, substantia.
Nec est prorsus aliquis in Trinitate gradus, nihil quod inferius superiusve dici possit; sed tota Deitas sui perfectione aequalis est, ut, exceptis vocabulis quae proprietatem personarum indicant, quidquid de una persona dicitur, de tribus dignissime possit intelligi.
Atque ut confundentes Arium, unam eamdemque dicimus Trinitatis esse substantiam, et unum in tribus personis fatemur Deum; ita impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus; non ipsum sibi Patrem, ipsum sibi Filium, ipsum sibi Spiritum sanctum esse dicentes, sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti esse personam: non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est, personas, vel, ut Graeci exprimunt, hypostases, hoc est, subsistentias, confitemur.
Nec Pater Filii aut Spiritus sancti personam aliquando excludit, nec rursus Filius aut Spiritus sanctus Patris nomen personamque recipit; sed Pater semper Pater est, Filius semper Filius est, Spiritus sanctus semper Spiritus sanctus est. Itaque substantia unum sunt, personis ac nominibus distinguuntur.
Ipsum autem Dei Filium, qui absque initio aeternitatem cum Patre et Spiritu sancto possidet, dicimus in fine saeculorum perfectum naturae nostrae hominem suscepisse ex Maria semper virgine, et Verbum carnem esse factum, assumendo hominem, non permutando Deitatem: nec, ut quidam sceleratissime opinantur, Spiritum sanctum dicimus pro semine, sed potentia ac virtute Creatoris operatum.
Sic autem confitemur in Christo unam Filii esse personam ut dicamus duas esse perfectas atque integras substantias, id est, Deitatis et humanitatis, quae ex anima continetur et corpore. Atque ut condemnamus Photinum, qui solum et nudum in Christo hominem confitetur, ita anathematizamus Apollinarem et ejus similes, qui dicunt Dei Filium minus aliquid de humana suscepisse natura, et vel in carne, vel in anima, vel in sensu assumptum hominem, his propter quos assumptus est fuisse dissimilem, quem absque sola peccati macula, quae naturalis non est, nobis confitemur fuisse conformem.
Illorum quoque similiter exsecramur blasphemiam, qui novo sensu asserere conantur, a tempore susceptae carnis, omnia quae erant Deitatis in hominem demigrasse, et rursum quae erant humanitatis in Deum esse transfusa: ut, quod nulla umquam haeresis dicere ausa est, videatur hac confusione utraque exinanita substantia, Deitatis scilicet et humanitatis, et a proprio statu in alium esse mutata, ut qui tam Deum imperfectum in Filio quam hominem confitentur, nec Deum verum, nec hominem tenere credantur.
Nos autem dicimus susceptum ita a Dei Filio passibile nostrum, ut Deitas impassibilis permaneret; passus est enim Dei Filius, non putative, sed vere, omnia quae Scriptura testatur, id est, esuriem, sitim, lassitudinem, dolorem, mortem, et caetera hujusmodi.
Secundum illud passus est quod pati poterat, id est, secundum illam substantiam quae assumpta est; ipse enim Dei Filius secundum suam Deitatem impassibilis est ut Pater, incomprehensibilis ut Pater, invisibilis ut Pater, inconvertibilis ut Pater. Et quamvis propria persona Filii, id est, Dei Verbum, suscepit passibilem hominem, ita tamen ejus habitatione secundum suam substantiam Deitas Verbi nihil passa est, ut tota Trinitas, quam impassibilem esse necesse est.
Mortuus est ergo Dei Filius, secundum Scripturas, juxta illud quod mori poterat; resurrexit tertia die, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Dei Patris, manente eadem natura carnis in qua natus et passus est, in qua etiam resurrexit. Non enim exinanita est humanitatis substantia, sed glorificata, et in aeternum cum Deitate mansura.
Accepta ergo a Patre omnium potestate quae in coelo sunt et in terra, venturus est ad judicium vivorum et mortuorum, ut et justos remuneret, et puniat peccatores.
Resurrectionem etiam carnis confitemur et credimus, ut dicamus nos in eadem in qua nunc sumus veritate membrorum esse reparandos, qualesque semel post resurrectionem fuerimus effecti, in perpetuum permansuros.
Unam esse vitam sanctorum omnium, sed praemia pro labore diversa; e contrario, pro modo delictorum, peccatorum quoque esse supplicia.
Baptisma unum tenemus, quod iisdem sacramenti verbis in infantibus quibus etiam in majoribus asserimus esse celebrandum.
Hominem, si post baptismum lapsus fuerit, per poenitentiam credimus posse salvari.
Novum et vetus Testamentum recipimus in eo librorum numero quem sanctae Ecclesiae catholicae tradit auctoritas.
Animas a Deo dari credimus, quas ab ipso factas dicimus, anathematizantes eos qui animam quasi partem divinae dicunt esse substantiae: eorum quoque condemnamus errorem qui eas ante peccasse, vel in coelis conversatas fuisse dicunt, quam in corpora mitterentur.
Exsecramur etiam eorum blasphemiam qui dicunt impossibile aliquid homini a Deo praeceptum esse, et mandata Dei, non a singulis, sed ab omnibus in commune posse servari;
Vel qui primas nuptias cum Manichaeo, aut secundas cum Cataphrygis damnant.
Anathematizamus etiam illos qui Dei Filium necessitate carnis mentitum esse dicunt, et eum propter assumptum hominem non omnia facere potuisse quae voluit.
Joviniani quoque damnamus haeresim, qui dicit nullam in futuro meritorum esse distantiam, nosque eas ibi habituros esse virtutes quas hic habere neglexerimus.
Liberum sic confitemur arbitrium, ut dicamus nos semper Dei indigere auxilio: et tam illos errare qui cum Manichaeo dicunt hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Joviniano asserunt hominem non posse peccare; uterque enim tollit arbitrii libertatem. Nos vero dicimus hominem semper et peccare, et non peccare posse, ut semper nos liberi confiteamur esse arbitrii.
Haec fides est, papa beatissime, quam in Ecclesia catholica didicimus, quamque semper tenuimus et tenemus, in qua si minus perite aut parum caute aliquid forte positum est, emendari cupimus a te, qui Petri et fidem et sedem tenes; sin autem haec nostra confessio apostolatus tui judicio comprobatur, quicumque me maculare voluerit, se imperitum, vel malevolum, vel etiam non catholicum, non me haereticum comprobabit.
BREVIARIUM EPISTOLAE QUAM VELUTI REGULAM FIDEI COELESTIUS SCRIPSIT AD CLERICOS ROMANOS SUAE PARTIS. Epistolam hanc Augustinus (Lib. I ad Bonif.) olim Juliano tribuit, sed fallente conjectura, ut saepe dictum est. Coelestii esse alias ostendimus (Dissert. 2, c. 2).
Data est statim post damnationem haeresis, et a Zosimo factam, et a clero Urbis receptam, et omnium subscriptione firmatam. Unde a Pelagianis pontifex clerusque Romanus praevaricationis accusatus est. Data est, inquam, statim a damnatione, vivente etiamnum Zosimo (Lib. I ad Bonif. c. 15), quo nimirum tempore Pelagiani vehementius premebantur; neque enim dari potuit post Zosimi obitum, qui contigit eodem anno quo haeresis damnata est. Nam premi a Bonifacio non potuissent, quamdiu viguit schisma Eulalii, quod exstinctum non est ante mensem Julium ann. 419.
Directam non opinor ad totum clerum Romanum, in quo erant viri fide spectatissimi, ut Bonifacius, Coelestinus, Leo et alii; sed ad solos quosdam amicos, qui vel nutabant in proposito, vel instruendi erant qua ratione nutantes alios retinerent. Id non obscure insinuat Augustinus (Lib. I ad Bonif. c. 1), ut per illam, quos posset, suos aut inveniret, aut faceret.
Clam communicabatur amicis manibus, ut summus pontifex eam habere non potuerit transmittendam Augustino, qui refelleret, nisi vigilantissima fratrum diligentia (Ibid.).
Plenissimam esse calumniarum adversus catholicos, demonstrat Augustinus, singulis respondens, ut superfluum sit diutius hac in parte versari.
Miratus sum autem non parum, cum animadverti ex septem capitibus quae catholicis objiciuntur ab impuro spadone, nullum, praeter ultimum, quod est de virtute baptismi, non contineri apud Photium (Cod. 177, in excerpt. ex libris 5 Theod. advers. S. Aug.) recensentem Opus Theodori Mopsuesteni adversus sanctum Augustinum, ut docet Mercator. Id ut lector facilius intueatur, visa sunt utriusque Operis fragmenta παραλλήλως referenda.
COELESTIUS APUD AUGUSTINUM. Dicunt illi Manichaei, quibus modo non communicamus, id est, toti isti cum quibus dissentimus, quia primi hominis peccato, id est, Adae, liberum arbitrium perierit, et ne mojam potestatem habeat bene vivendi, sed omnes in peccatum carnis suae necessitate cogantur.
Dicunt etiam istas quae modo aguntur nuptias a Deo institutas non fuisse, quod in libro Augustini legitur, contra quem ego modo quatuor libellis respondi, cujus Augustini dicta inimici nostri in veritatis odium susceperunt.
Dicunt etiam motum genitalium, et commixtionem conjugum a diabolo fuisse repertam: et propterea eos qui nascuntur innocentes, reos esse et a diabolo fieri, non a Deo, quia de hac diabolica commixtione nascuntur; hoc autem sine ambiguitate Manichaeum est.
Dicunt sanctos in veteri Testamento non caruisse peccatis, id est, nec per emendationem a criminibus fuisse liberos, sed in reatu a morte fuisse deprehensos.
Apostolum etiam Paulum vel omnes apostolos dicunt semper immoderata libidine fuisse pollutos.
Christum et a peccatis liberum non fuisse, sed carnis necessitate mentitum, et aliis maculatum fuisse delictis.
Dicunt etiam baptisma non dare omnem indulgentiam peccatorum, nec auferre crimina, sed radere, ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur.
Contra haec nos quotidie disputamus, et ideo nolumus praevaricatoribus adhibere consensum, quia nos dicimus liberum arbitrium in omnibus esse naturaliter, nec Adae peccato perire potuisse, quod Scripturarum omnium auctoritate firmatur.
Dicimus has quae nunc aguntur in orbe terrarum a Deo nuptias institutas, nec reos esse conjuges, sed fornicatores et adulteros condemnandos.
Motum genitalium, id est, ipsam virilitatem, sine qua non potest esse commixtio, a Deo dicimus institutam.
Hominem Dei opus defendimus, nec ex illius potentia, vel in bonum, vel in malum aliquem cogi, sed propria voluntate, aut bonum facere, aut malum; in bono vero opere a Dei gratia semper adjuvari, in malum vero diaboli suggestionibus in citari.
THEODORUS APUD PHOTIUM. Sectae vero illius summa capita haec fere sunt, homines natura, non voluntate peccare. Natura, inquam, non ea qua praeditus ab initio conditusque est Adam (illam enim bonam et boni Dei opus esse asserunt), sed ea quam post peccatum adeptus sit, quando per praevaricationem atque peccatum malam pro bona, mortalemque pro immortali commutavit: hac quippe ratione natura quoque improbos effectos, qui antea natura boni fuissent, in natura jam, et non in voluntate, peccatum sibi acquisivisse.
Quintum, matrimonium, vel certe congrediendi cupiditatem, et seminis missionem, omniaque similia, quibus successione genus humanum propagatur, perversae naturae opera esse asserunt: in quam quidem per peccatum lapsus Adam, naturae mox vitio malorum omnium examen in se susceperit.
Infantes, tametsi recens natos, peccati immunes non esse, cum ob Adae praevaricationem, natura in peccatis constituta, ad omnes ejus posteros peccatrix, ut ipsi loquuntur, natura propagetur.
Neminem praeterea mortalium esse justum: quod ipsum item ex eo quod initio posuerunt consequitur.
Quartum (o blasphemas voces et impias!), ne Christum quidem Deum, assumpta nimirum peccatis infecta natura, sceleris purum esse: quamquam et in aliis ipsorum blasphemiis observare licet, inquit ille, non vere hos et natura, sed figura dumtaxat humanam ipsi naturam attribuere.
Dicimus sanctos veteris Testamenti, perfecta hinc justitia, ad aeternam transisse vitam, id est, studio virtutis ab omnibus recessisse peccatis, quia et illi, quos legimus aliquid peccasse, postea tamen eos emendasse cognovimus.
Gratiam Christi omnibus necessariam, et majoribus, et parvulis, confitemur: et eos qui dicunt de duobus baptizatis natum non debere baptizari, anathematizamus: etiam eos qui dicunt baptisma non omnia peccata delere, condemnamus, quia scimus plenam purgationem per ipsa mysteria conferri.
Nemo ergo vos seducat, nec se negent impii ista sentire: sed si verum dicunt, aut audientia detur, aut certe isti ipsi episcopi, qui nunc dissident, damnent quae supra dixi cum Manichaeis se ista sentire, sicut nos ista damnamus quae de nobis jactant, et sit plena concordia; quod si nolunt, scitote eos esse Manichaeos, et ab eorum vos abstinete consortiis.
Ex his concludere licet Opus cujus Mercator et Photius meminerunt vere a Theodoro scriptum adversus Augustinum; nec ante scriptum quam Julianus Theodorum, vel per litteras docuisset quid Romae gestum esset in causa communi, vel potius convenisset, comite ipso cum aliis Coelestio, qui sua secum deportaverit communicanda cum Theodoro.
LIBELLUS FIDEI A JULIANO ECLANENSI, MISSUS AD SEDEM APOSTOLICAM NOMINE XVIII EPISCOPORUM DETRECTANTIUM SUBSCRIBERE DAMNATIONI PELAGII ATQUE COELESTII Prodit nunc primum in lucem libellus fidei quem Julianus Eclanensis episcopus eo tempore conscripsit quo missae ad universos orbis episcopos a sede apostolica tractoriae; subscribere detrectans, maluit, ut loquitur Marius Mercator (In Commonit. part. II, et in praef. ad lib. Subnot.), cum Pelagio et Coelestio tertius in damnatione numerari, quam sanctis Patribus consentaneum se praebere.
Latuit diu in manuscriptis codicibus, partim eodem fato quo Pelagii confessio a cardinale Baronio ex Vaticanis monumentis producta; partim quia non ferens manifestum in fronte auctoris sui nomen, videri aliquamdiu potuit non habere unde satis vel genus suum probaret, vel sibi faceret pretium.
Hunc Pater Sirmondus ex codice Veronensi, cum in Italia versaretur, exscripsit sua manu, mihique ante viginti et duos annos ostendit, gratulatusque extemporalem de auctore et aetate conjecturam, dedit illustrandum notis et typis mandandum.
Verumtamen distinebar tunc temporis laborioso munere docendi philosophiam, quo defungi non licuit priusquam difficilius aliud tractandae theologiae scholasticae susciperem. Illud etsi nondum deposui, curare tamen ita anxie non cogor, post viginti annos continuos in divinis hujusmodi studiis positos, quin interdum fas sit succisivis horis amoeniores theologiae partes revisere. Id otii fecit ut vacare possem Mercatoris Operibus illustrandis, et optimi senis in edenda Juliani confessione mandatis parere.
PARS PRIMA. De sanctissima Trinitate, incarnatione Verbi et aliis symboli articulis. 1. Credimus in Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium conditorem. 2. Et in Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei vivi, per quem creata sunt omnia; non extrinsecus natum aut factum, sed de Patris substantia generatum, ex Deo vero Deum verum: ut hoc sit ille qui genitus est, quod est ille qui genuit; et quia Pater Deus sine ullo sibi patre Pater est, idcirco Filius de hoc Patre progenitus Patre inferior esse non potuit; non habens initium Filius, quia nec Pater profectum. 3. Credimus et in Spiritum sanctum, Deum verum, ex Patre procedentem, aequalem per omnia Patri et Filio, voluntate, operatione, perpetuitate, substantia. 4. Et distinguentes personas in proprietatibus nominum, Deitatem tamen Trinitatis inseparabilem confitemur; nihilque esse in Trinitate credimus quod superius inferiusve dicatur, quia tota Trinitas potestate Deitatis et substantiae unitate conjuncta est. 5. In plenitudine vero temporum missus Filius Dei, non majoris imperio potestatis, sed communione voluntatis, fit Verbum caro (Joan. I, 14): non ut per conversionem Deus esse desineret, sed per assumptionem carnis inciperet homo esse, quod non erat; et ut ascenderet ad Deum homo, Deus descendit ad hominem. 6. Nascitur ergo nobis ex Spiritu sancto et Maria semper virgine, qui secundum divinitatem numquam defuit Patri. Ex duabus igitur substantiis plenissimis atque perfectis, Dei et hominis, Jesum Christum Filium Dei accepimus, quem tam secundum Deitatem Patri quam secundum humanitatem nobis confitemur fuisse conformem, absque sola peccati macula, quae naturalis non est. 7. Illa videlicet ratione, ut universum mundum a peccatis et exemplo revocaret, et patiendo redimeret: dum peccatum, et quasi Deus ignoscendo aufert, et quasi homo, per naturae similitudinem, quemadmodum de caetero vinci possit ostendit. 8. Incipiens a baptismate Joannis, quo baptizatus est, dandi exempli gratia, non sui (sicut quidam volunt) causa peccati, sicut ipse ait ad Joannem (Matth. III, 15): Sine modo, sic enim oportet implere omnem justitiam; subjecit se omnibus passionibus carnis, ferendo esuriem, sitim, lassitudinem, dolorem, mortem et caetera hujusmodi: Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8). Secundum quod nos beatus Petrus edocuit dicens (I Petr. II, 21): Christus passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus. 9. Hunc igitur credimus ob nostram salutem secundum carnem passum et sepultum, tertia die resurrexisse, et ut mortem destrueret, et ut nobis viam resurrectionis aperiret. 10. Ascendens in coelos sedet ad dexteram Patris, humanitatis manente substantia, quae non est exinanita, sed glorificata, et in aeternum cum Deitate mansura. 11. Quem venturum credimus ad vivos et mortuos judicandos. 12. Cujus virtute et exemplo omnem humanam carnem in eadem membrorum veritate qua a Deo facta est, credimus suscitandam, ut et peccatores poenas, et justi gloriam consequantur. 13. Unam vitam sanctorum omnium fore; sed praemia pro labore diversa, et e contrario, pro modo delictorum, peccantium quoque esse supplicia. 14. Baptisma, secundum exemplum Ecclesiae et praeceptum Dei, unum fatemur, quod omnibus simul aetatibus necessarium veraciter, et tradimus, et tenemus; et veniam peccatorum, ac regnum coelorum dicimus invenire neminem posse, nisi qui baptismum fuerit consecutus. 15. Eum qui post baptismum peccaverit, per poenitentiam credimus posse salvari. 16. Novum et vetus Testamentum recipimus in illo librorum numero quem catholicae Ecclesiae tradit auctoritas. PARS SECUNDA. De gratia Dei et libero humanae voluntatis arbitrio, de natura hominis, nuptiarum institutione, peccato originali et sanctis veteris Testamenti. 1. Divinae legis mandata, ob Dei justitiam, possibilia dicimus; et fatemur universa posse compleri per gratiam Christi, quae omnibus bonis actibus adjutrix semper, et comes est, et per liberum arbitrium hominis, quod et ipsum donum Dei est. 2. Quam tamen gratiam Dei ita accipimus, ut nec sequatur nolentem, nec destituat obsequentem. 3. Ut vero alter sit justus, alter injustus, hoc non divina voluntate, sed vitio fieri arbitramur humano: diversitatem enim hanc negavit ex Deo esse, qui dixit quia Deus omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4). Si ergo Deus vult omnes salvare, et non est personarum acceptio apud Deum (Rom. II, 11), justissime per liberum arbitrium imputabitur unicuique peccatum, secundum quod scriptum est (Eccl. XV, 18): Ante hominem bonum et malum, vita et mors; quod placuerit ei, dabitur illi. 4. Consequens ergo est ut confiteamur quod peccatores ideo sumus, non quia non valemus, sed quia negligimus vitare peccatum. Ideoque statuta judicii dies est, ut et bonus de labore praemium capiat, et de contemptu malus supplicium non evadat. 5. Naturam hominis bonam et integram, utpote a bono Deo factam, esse testamur. 6. Et omnem hominem a Deo fieri confitemur, dicente Patriarcha (Gen. XXX, 2): Numquid pro Deo ego sum, ut dem tibi filios? et sic Propheta nihilominus contestante (Isai. LXIV, 8): Et nunc, Domine Abraham, nescimus; tu enim es Pater noster, et opera manuum tuarum nos omnes. Unde et Deus ad Jeremiam dicit (Jerem. I, 5): Priusquam te formarem in utero matris tuae, novi te. Item in libro Machabaeorum (II Mac. VII, 22): Nescio, inquit, qualiter in utero meo apparuistis; neque enim ego spiritum donavi vobis, sed et singulorum membraturam non ipsa compegi. Job quoque et ipsum concepti hominis exordium ad Deum refert, et sic ait (Job. X, 10): Nonne sicut lac me mulsisti, et sicut caseum me coagulasti, ossibus et nervis inseruisti me, cute desuper operuisti me, vitam et misericordiam dedisti mihi? Sed et omnes divinae Scripturae ejusmodi testimoniis sunt refertae, quae nunc causa brevitatis omisimus. 7. Ad imaginem quoque Dei non solum factum hominem, sed et fieri confitemur, dicente Domino ad Noe (Gen. IX, 6): Qui effuderit sanguinem hominis, pro sanguine illius effundetur sanguis ejus, quia ad imaginem Dei fecit hominem; et Paulo apostolo similiter asserente (I Cor. XI, 7): Vir autem non debet velare caput, quoniam imago et gloria Dei est; Jacobo quoque apostolo proclamante (Jac. III, 9): In ipsa lingua benedicimus Deum, et in ipsa maledicimus homines, qui ad imaginem et similitudinem Dei facti sunt. 8. Nuptias Deo auctore dicimus esse conditas atque conjunctas, dicente Deo ad Noe (Gen. IX, 7): Vos autem crescite, et multiplicamini, et implete terram. Et ne quis allegoriae nebulis simplicem obumbrare velit historiam, adjecit (Ibid.): Et multi estote super eam. 9. Unde et Dominus in Evangelio Judaeis de repudio interrogantibus respondit (Matth. XIX, 8): Moyses propter duritiem cordis vestri scripsit vobis praeceptum hoc; ab initio autem non fuit sic. Qui enim fecit, masculum et feminam fecit eos, et dixit: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Marc. X, 5). 10. Et ne quis errantium diceret usurpandum: Id praedixit potius quam praecepit, addidit (Ibid.): Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Sanctus quoque Apostolus Christi magisterium sequens, dicit (Hebr. XIII, 4): Honorabile connubium, et torus immaculatus; fornicatores autem et adulteros judicabit Dominus. Et alibi (I Cor. VII, 38): Qui dat virginem suam nuptum, bene facit; et qui non dat, melius facit. Hinc enim laudanda virginitas est, quia nuptiis, quae bonae sunt, praefertur: propria enim dignitate caret quidquid mali comparatione laudatur. 11. Quoniam igitur praemisimus de bono naturae, et benedictione, et honore conjugii, consequenter renuimus naturale peccatum, vel si quo alio vocabulo nuncupatur; ne creatori Deo omnium irrogemus injuriam, dum aliquid ab illo cum peccato fieri potuisse contendimus, et testimonia Scripturarum ejus falsitatis arguamus. 12. Quae dicunt in vetere Testamento (Jerem. XXXI, 30): Non morientur patres pro filiis, et filii non morientur pro patribus, singuli pro suo delicto morientur. Et alius propheta (Ezech. XVIII, 2): Quid vobis parabola ista in terra Israel dicentibus: Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt? Vivo ego, dicit Dominus, si amplius dicetur parabola haec in Israel, quoniam omnes animae meae sunt; quemadmodum anima patris, ita et anima filii, omnes meae sunt; anima quae peccaverit, ipsa morietur. Item illic (Ibid., 20): Filius non accipiet injustitiam patris sui, nec pater accipiet injustitiam filii sui; justitia justi super ipsum erit (Ibid., 30). Item illic: Unumquemque secundum viam ipsius judicabo vos, domus Israel, dicit Dominus. 13. Et Apostolus: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V. 10). Item idem (Rom. XIV, 12): Unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Et alibi (Gal. VI, 5): Unusquisque nostrum suum onus portabit. 14. Sanctos autem veteris Testamenti a Deo justificatos, et ejus judicio saepe laudatos, accusare non possumus, dicente Apostolo (Rom. VIII, 33): Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat; quis est qui condemnat? et Domino in Evangelio contestante (Matth. XXIII, 35; Luc. XI, 50): Exquiretur a vobis omnis sanguis justus qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae. 15. Unde et in alio loco ipse Dominus, cum prophetarum exemplo apostolos ad patientiam roboraret (Matth. V, 12): Gaudete, ait, et exsultate, quia merces vestra magna est in coelis; sic enim persecuti sunt et prophetas qui fuerunt ante vos. 16. Quodque his majus est, deos illos a David propheta dictos suo testimonio comprobavit dicens (Joan. X, 35): Ergo si illos dixit deos ad quos sermo fiebat Dei, et non potest solvi Scriptura: quem Pater sanctificavit, et misit in hunc mundum, vos dicitis: Blasphemas; quia dixi: Filius Dei sum? 17. Constat namque eos per laborem proprium et Christi fidem justificatos, siquidem praeviderunt Deum in carne esse venturum, sicut Dominus ipse asserit dicens (Joan. VIII, 56): Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum, et vidit, et gavisus est. 18. Et Apostolus ait (Hebr. XI, 39): Et hi omnes testimonio fidei probati sunt. Et iterum (Ibid., 24): Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium Pharaonis, eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, majores existimans divitias thesauro Aegyptiorum improperium Christi; aspiciebat enim in remunerationem. 19. Unde et alius apostolus (I Petr. I, 11): De qua inquit, salute inquisierunt, qui ante nos fuerunt, quae prophetae scrutantes, in quod vel quale tempus annuntiaret eis spiritus Christi, eas quae in Christo sunt passiones, et posteriores glorias. 20. Regnum quoque illos adepturos coelorum, ipse Dominus probat, cum dicit (Matth. VIII, 11): Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum; filii autem regni hujus mittentur in tenebras exteriores. 21. Igitur eligimus dicere cum Propheta (Psal. CXXXVIII, 17): Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus; nimis confortati sunt principatus eorum; quam cum errantibus, et sanctorum meritis, et testimonio Dei, ore temerario derogare. PARS TERTIA. Reprobatio alienorum dogmatum. 1. His omnibus secundum regulam fidei catholicae et auctoritatem divinarum Scripturarum rite confessis, consequenter omnes haereticos condemnamus; et praecipue qui apud Latinos tam nomine proprio quam errore comperti sunt, quosque impietate suae assertionis horremus, id est: 2. Arianos, divinam substantiam impie dividentes; 3. Sabellianos, personarum proprietatem sceleratius confundentes; 4. Eunomianos, Filium Dei factum ex non exstantibus asserentes; 5. Macedonianos, Deitatem sancto Spiritui denegantes; 6. Apollinaristas, eorumque similes, qui dicunt Dei Filium minus aliquid humanae suscepisse naturae. 7. Novatianos, lapsis poenitentiam denegantes; 8. Jovinianistas, qui dicunt hominem post baptismum nullo modo posse peccare; 9. Manichaeos etiam, duo principia asserentes, id est, boni et mali, quique ex bono dicunt esse animam, ex malo vero carnem, et ob hoc compugnantia semper esse in utramque naturam; 10. Eorum quoque similes, qui sub assertione naturalis peccati asserunt, nuptias ab auctore diabolo exstitisse, et illarum filios diabolicae esse arboris fructus; 11. Quique dicunt usque ad passionem Domini omnes, propter id, quod matrimonii voluptate suscepti sunt, a diabolo jure aequissimo esse possessos; 12. Vel qui Filium Dei a tempore passionis tantummodo generi humano dicunt coepisse prodesse; 13. Quique asserunt in baptismo non penitus peccata deleri; 14. Vel sanctos veteris Testamenti cum peccato de hac luce migrasse confirmant; 15. Qui etiam dicunt hominem in peccatum necessitate praecipitari. 16. Sed et illud similiter exsecramur, Salvatorem necessitate carnis fuisse mentitum, et quod propter impedimentum carnis non omnia potuerit facere quae volebat; 17. Quique primas nuptias cum Manichaeis, secundas cum Cataphrygis damnant; 18. Qui etiam, nec cum gratia Dei dicunt peccata posse vitari. Sed et si quis dicit homines sine Dei gratia vel adjutorio posse peccata vitare, graviter detestamur; 19. Vel qui negat parvulos baptismo indigere, aut aliis sacramenti verbis asserit quam in majoribus debere celebrari; 20. Si quis etiam dicit de duobus baptizatis natum, vel de muliere baptizata pronatum, baptismatis gratia non egere; 21. Vel quicumque asserit quod neque per Adam omne genus hominum moriatur, neque per Christum omne genus resurgat. 22. Vel si quae sunt alia quae vel contra fidem catholicam veniant, vel ad indisciplinatas pertineant quaestiones, simili exsecratione damnamus. PARS QUARTA. Excusatio Pelagianorum, provocatio ad plenariam synodum, praetextus non subscribendi, reprehensio summi pontificis, detortum S. Chrysostomi testimonium adversus peccatum originale, et epilogus. 1. Haec autem omnia, de quibus nunc agitur, id est, quae in fine damnavimus, ipsi etiam de quibus ista jactantur, falso sibi objecta testantes, libellis propriis damnaverunt. 2. Haec, ut nobis secundum regulam catholicam visum est, vestrae sanctitati conscripta transmisimus, quae si aliter putatis tenenda, rescribite: sin autem contradici istis non potest, et tamen aliquis voluerit contra nos scandalum concitare, certa sit sanctitas vestra, nos ad audientiam plenariae synodi provocasse. 3. Illud autem sanctitatem vestram specialiter admonemus ne ad vestram reprehensionem factum putetis; quod sic absentum damnationem, ob Dei timorem, subscribere non audemus, docti per Scripturas humanam voluntatem praeceptis Dei non debere praeferri dicentis (Exod. XXIII, 1, juxta Septuag.): Non credes auditui vano, nec consenties cum iniquo fieri testis injustus. Et ne multitudini quis credendum putaret, adjunxit (Ibid.): Non eris cum pluribus in malitia. Et iterum: Priusquam interroges, ne vituperes quemquam. Et iterum (Eccles. XI, 7): Quod viderunt oculi tui loquere. 4. Item in Evangelio (Matth. VII, 1): Nolite judicare, ut non judicemini; nolite condemnare, ut non condemnemini: in quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis; et qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Item in alio evangelista (Joan. VII, 51) etiam Judaei fatentur quod lex nostra non judicet hominem, nisi ab ipso audierit et cognoverit quid faciat.
5. Et in Actibus Apostolorum (Act. XXV, 16) per gentiles Festi similes prolata est sententia quod non sit consuetudo Romanis damnare aliquem priusquam qui accusatur, praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluendum crimina. 6. Unde et sanctus apostolus Paulus judicandi regulam episcopis sanciens ait (I Tim. V, 19): Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. 7. His igitur et caeteris testimoniis confirmati, metuimus in absentum et nobis inauditorum capita dictare sententiam, nisi cum praesentes fuerint confutati. 8. Quamvis igitur sacerdotalis officii sit et Christianae charitatis eos qui se libellis purgant catholicos confitentur, et damnabilia sibi objecta condemnant libera auctoritate defendere, et in dubiis rebus de unoquoque meliora sentire; tamen dudum promissam aequalitatis libram mediam inter utrumque servantes, nec damnamus inauditos nec defensamus absentes. 9. Certum sit igitur apud sanctitatem vestram, quia quantumlibet hoc mare ventis flantibus intumescat, et amaris in nos fluctibus efferatur, numquam integri judicii domum, quae supra justitiam Christi fundata est, poterit commovere. 10. Illud etiam, sancte ac venerabilis Frater et Pater Augustine ( Car. Zozime), necessario respondendum putavimus quod beatae memoriae episcopum Joannem in epistola sanctitatis tuae rectissime collaudasti, non solum non destruxisse Ecclesias, sed etiam confirmasse. Is namque ad Neophytos in libello, quid de baptismate infantium sentiret, ipsius verbis subdidimus, ut etiam vos, o sancte Frater, praedicti viri super hac re sententiam cognoscatis. 11. Benedictus Deus, inquit, iterum dicamus, qui fecit mirabilia solus; qui fecit universa et convertit universa. Ecce libertatis serenitate perfruuntur qui tenebantur paulo ante captivi, et cives Ecclesiae sunt qui fuerant in peregrinationis errore, et justitiae in sorte versantur qui fuerant in confusione peccati. Non enim tantum sunt liberi, sed et sancti; non tantum sancti, sed et justi; non solum justi, sed et filii; non solum filii, sed et haeredes; non solum haeredes, sed et fratres Christi; non tantum fratres Christi, sed et cohaeredes; non tantum cohaeredes, sed et membra; non membra tantum, sed et templum; non tantum templum, sed et organa spiritus. Benedictus Deus, qui fecit mirabilia solus. Vides quot sint baptismatis largitates? et nonnullis quidem videtur coelestem gratiam in peccatorum tantum remissione consistere. Nos autem honores computavimus decem: hac de causa etiam infantulos baptizamus, cum non sint coinquinati peccatis, ut eis addatur sanctitas, justitia, adoptio, haereditas, fraternitas Christi, ut ejus membra sint, et spiritus inhabitatio fiant. 12. Haec igitur divinis et sacerdotalibus exemplis edocti, vestrae suggessimus sanctitati. Vestrum est, considerato judicio Dei, omnia diligenti examinatione perpendere, ut pax, quam nos a Christo Domino commendatam servare suscepimus, nullo scandale interveniente solvatur. DISQUISITIO HISTORICA IN LIBELLUM FIDEI A JULIANO SCRIPTUM. Operae pretium est, immo necessarium, paulo diligentius inquirere in tempus quo editus est libellus, et in auctorem a quo scriptus; sed quaestio temporis solvi non potest, saltem omni ex parte, quin prius innotuerit quorum nomine et ad quem missus sit: verum nec ista possunt aliunde certo intelligi quam ex ipsomet libello, in cujus parte quarta nonnulla animadvertenda sunt, quibus sic tamquam principiis, deinceps veritas probetur.
Primum, libellus iste, saltem aliqua ex parte, epistola quaedam est. Haec, ut nobis secundum regulam catholicam visum est, vestrae sanctitati conscripta transmisimus, quae si aliter putatis tenenda, rescribite (Num. 2). Et postea (Num. 12): Haec igitur divinis et sacerdotalibus exemplis edocti, vestrae suggessimus sanctitati, etc.
Secundum, ejusmodi epistola scripta est nomine hominum Latinorum, immo Siculorum. Consequenter, omnes haereticos condemnamus, et praecipue qui apud Latinos tam nomine proprio quam errore comperti sunt (Part. III num. 1). Et in fine: Explicit libellus fidei S. I. C., id est, Siculorum.
Tertium, homines illi pertinaciter detrectabant subscribere damnationi Pelagii et Coelestii. Detrectantium verba sunt: Quod si absentum damnationem ob Dei timorem subscribere non audemus, docti per Scripturas, humanam voluntatem praeceptis Dei non debere praeferri (Part. IV, n. 3). Ibid.: His igitur et caeteris testimoniis confirmati metuimus in absentum et nobis inauditorum capita dictare sententiam. Et postea (Num. 9): Certum sit igitur apud sanctitatem vestram, quia quantumlibet hoc mare ventis flantibus intumescat, et amaris in nos fluctibus efferatur, numquam integri judicii domum quae supra justitiam Christi fundata est, poterit commovere.
Quartum, qui pertinaciter renuebant subscribere, episcopi fuerunt: dignitatem enim suam ostendunt. Primo, cum episcopum ad quem scribunt fratrem appellant (Num. 10): Illud etiam, sancte ac venerabilis frater, etc.; deinde, cum rationem afferunt cur subscribere detrectent (Num. 6): Unde et sanctus apostolus Paulus judicandi regulam episcopis sanciens, etc. Denique cum id sibi assumunt, quod solis per se episcopis convenit, jus nempe faciendi judicii, sententiaeque de doctrina fidei ferendae (Num. 8): Quamvis igitur sacerdotalis officii sit et christianae charitatis eos qui se libellis purgant catholicos confitentur, et damnabilia sibi objecta condemnant libera auctoritate defendere, et in dubiis rebus de unoquoque meliora sentire; tamen dudum promissam aequalitatis libram inter utrumque servantes, nec damnamus inauditos, nec defensamus absentes.
Quintum, episcopi illi suo primati scribebant, id est, episcopo majoris sedis cui suberant; cum enim fratrem simul et patrem vocant (Num. 9): Sancte ac venerabilis frater et pater; qua forma temporibus illis inferiores episcopi ad superiorem scribebant, cum alios, sive inferiores, sive aequales, fratres et coepiscopos appellarent.
Sextum, respondebant episcopi de quibus agitur epistolae prius a suo primate acceptae, qua jubebantur subscribere damnationi Pelagii et Coelestii. Illud etiam, sancte ac venerabilis frater et pater, necessario respondendum putavimus. Haec, ut nobis secundum regulam catholicam visum est, vestrae sanctitati conscripta transmisimus, quae si aliter putatis tenenda, rescribite: sin autem contradici istis non potest, et tamen voluerit aliquis contra nos scandalum concitare, certa sit sanctitas vestra nos ad audientiam plenariae synodi provocasse. Illud autem sanctitatem vestram specialiter admonemus, ne ad vestram reprehensionem factum putetis, etc. (Num. 23, 17).
Septimum, in primatis litteris honorifica fiebat mentio Joannis Chrysostomi (Num. 10). Beatae memoriae episcopum Joannem in epistola sanctitatis tuae rectissime collaudasti, non solum non destruxisse Ecclesias, sed etiam confirmasse, etc.
Ex his septem quae animadversa sunt mihi videor posse quaestionibus respondere et concludere, quod pertinet ad tempus, scriptum fuisse libellum eo temporis intervallo quod ab ann. Christi 418 ad 420 effluxit; immo ipsomet ann. 418 circiter autumnum, quod ita demonstrare licet.
Scriptus certe est Fidei liber, non tantum post impositam episcopis necessitatem subscribendi damnationi Pelagii et Coelestii, sed etiam ante ejectos e suis sedibus repugnantes episcopos: at non prius imposita est episcopis subscribendi necessitas, quam vel missa fuerit ad universum orbem a Zosimo tractoria, vel Honorius imperator V idus Jul. Monaxio et Plinta coss., id est, ann. Christi 419, Ravennae scripserit ad Aurelium Carthaginensem episcopum (Refertur epist. dissert. 3) ?, propter pertinaciam quorumdam episcoporum corrigendam, qui pravas Pelagianorum disputationes, vel tacito consensu astruerent, vel publica oppugnatione non destruerent; mandaveritque admoneri omnes ut damnationi haereticorum subscriberent, ni vellent sui episcopatus amissione mulctari. Cum igitur nemo pertinax censeatur, nisi qui renuerit praestare id ad quod praestandum prius fuerit compulsus, oportet episcopos quorum pertinacia dedit occasionem imperialibus litteris, prius compulsos fuisse ad subscribendum, et auctoritate quidem idonea. Cujus illa vero fuit? An imperatoris Honorii? Dederat quidem Ravennae, ante tredecim menses, aliam sanctionem ad Palladium PP., sed ea proscribebantur tantum Pelagius et Coelestius; nihil de exigenda subscriptione episcoporum decernebatur. An Aurelii Carthaginensis episcopi, ipsiusque Africanae synodi, cui praefuerat? At neque in actis synodi quidquam legitur statutum de subscriptione ab omnibus episcopis exigenda; neque si legeretur, ultra dioecesim Africanam vim haberet. Ergo Zosimi summi pontificis, qui, missa ad omnes orbis episcopos tractoria, a cunctis subscribendum mandavit.
Id tradit Mercator (In Comm. c. 2). Ob hoc a beatae memoriae episcopo Zosimo scriptis amplissimis vel longissimis perdamnatus est Coelestius: in quibus et ipsa capitula de quibus accusatus fuerat continentur; et omnis causa tam de Coelestio supra scripto quam de Pelagio magistro ejus praviore videtur esse narrata: quorum scriptorum et nos hic habemus exemplaria, et ad Orientales Ecclesias, Aegypti dioecesim, et Constantinopolim, et Thessalonicam, et Hierosolyma similia eademque scripta ad episcopos transmissa esse suggerimus. Et postea: Haec omnia suprascripta capitula, ut jam superius dictum est, continet illa beatae memoriae episcopi Zozimi epistola quae tractoria dicitur, qua Coelestius Pelagiusque damnati sunt; quae et Constantinopolim et per totum orbem missa subscriptionibus sanctorum Patrum est roborata; cui Julianus et reliqui complices ejus subscribere detrectantes, consentaneosque se nolentes iisdem Patribus facere, non solum imperialibus legibus, sed et sacerdotalibus statutis depositi, atque ex omni Italia deturbati sunt.
Et alio in loco Julianum alloquens (Lib. Subnot. cap. 7): In epistola tua, quam ad sedem apostolicam illo tempore ausus es mittere, quando conventus detrectasti cum universa Ecclesia per totum orbem, Pelagium Coelestiumque damnare.
Jam vero tractoria missa est in universum orbem ann. 418, siquidem Zosimus eam nondum miserat in Africam XII kalend. Aprilis ann. 418, quo tempore scripsit ad Africanos, se judicium Coelestii non absolvisse, sed omnia sustinuisse eo quo erant statu, donec venirent ex Africa qui coram reum accusarent: quare cum Zosimus diem suum obierit VII kalend. Januar. ejusdem anni ( Martyr. Rom. et omnes chronologi ), necesse est tractoriam, quae continebat definitivam sententiam in Coelestium, eo temporis intervallo fuisse missam quod a die 19 Martii ad 26 Decembris fluxit.
Verum cum hancce tractoriam Augustinus Caesaream Mauritaniae proficiscens secum asportarit, eamque inde miserit ad Optatum (Epist. 190); cumque Caesareae exstiterit XII kalend. Octobris, Honorio XII et Theodosio VIII AA. CC., ut habent gesta cum Emerito (Tom. VI Oper. August.); fatendum est tractoriam Roma missam saltem ante initium Septembris.
Tandem, cum haec ipsa tractoria recepta sit a Patribus Africanis, in concilium cui Augustinus interfuit congregatis, ut tradit Prosper (Lib. cont. Collat. c. 10), debuit Roma mitti ante mensem Augustum, immo ante kalend. Maias, ut ostendimus in dissertatione de synodis.
Denique episcopi subscribere detrectantes de suis sedibus atque Italia non sunt expulsi tardius ann. 420, ut confecimus dissertat. 2. Scribit enim Prosper in haec verba (Ibid., c. 41): Sanctae memoriae papa Bonifacius piissimorum imperatorum catholica devotione gaudebat, et contra inimicos gratiae Dei, non solum apostolicis, sed etiam regiis utebatur edictis. Quid enim aliud est uti edictis, nisi ea exsecutioni mandare? Aut quae edicta intelligi possunt, praeter duo illa Honorii, quae antea memoravimus? Quid denique edicta imperabant episcopis, nisi subscriptionem condemnationi Pelagii atque Coelestii, id est, epistolae a Zosimo missae, ut ostensum est dissertatione praecedente.
Idipsum confirmat Mercator ( In praef. ad refut. symb. a Theod. Mopsuest. conscripti). Julianus, inquit, ad Theodorum peragratis terris, et exarato mari, atque Oriente lustrato, cum sociis, et participibus, et συνταλαιπώροις, magno nisu tamquam ad christianorum dogmatum praedicatum magistrum tendit, ut de haeresi Pelagiana, seu Coelestiana, quam defendendam ac sequendam suscepit, ab ipso confirmaretur, atque inde velut instructior octo contra fidem catholicam potius quam contra sanctae memoriae Augustinum volumina illa, ut putat, prudentissima conderet. Cum enim Julianus in Ciliciam profectus sit ann. 421, aut sequente, nec tamen prius sit profectus quam dejectus de sede, dejectum oportuit ante ann. 421. Sed libellum suae fidei scripsit ante ejectionem, ut ex animadversione quarta constat: scripsit igitur eo temporis intervallo quod ab ann. 418 hujus saeculi ad 420 intercessit; quod autem ann. ipso 418 demonstrandum est, soluta prius quaestione altera, quorum scilicet nomine Julianus scripserit, et ad quem.
Verum Siculorum nomine scripsisse, dubitare vix licet, cum id significent aperte extrema subjunctae clausulae verba: Explicit libellus fidei S. I. C. Quis enim non videat tribus istis litteris S. I. C. breviari aliquod nomen, nec aliud posse, quam Siculorum, si modo, quod proclivius est opinari, tres illae litterae in unam syllabam coalescant?
Neque enim illis temporibus, si qua fides historicis et geographis, ulli inter Latinos exstitere populi, quorum, vel nomen ab hac syllaba initium duceret, vel episcopi pertinaces in errore Pelagiano exstiterint. Nam quod alicui non admodum attento venire posset in mentem his litteris indicari Campanos, Apulosque Juliani provinciales, aut conterminos, qui olim Sicani, postremis temporibus Siculi cis Pharum, dicti sunt, redarguitur facile ratione temporum: siquidem quinto saeculo necdum inventa fuerat nova appellatio Siculorum cis Pharum, et vetus Sicanorum jamdudum obsoleverat.
Quid quod conveniunt apprime Siculis omnia quae pertinent ad praesens negotium. Nam et Coelestianam haeresim, quae sola fere hoc in libello defenditur, plurimi sequebantur, et ex Sicilia nonnulli ejecti sunt post edictum imperatoris propter pertinaciam in errore, et Julianus multos in hac insula habuit amicos, apud quos tandem obiit, quae tria in elogio Juliani demonstrata sunt.
Scripsit porro Siculorum nomine ad eum episcopum, qui posset auctoritate Siculos ad subscribendum compellere, ut constat ex sexta animadversione.
Quatuor vero episcopi exstitere tunc temporis, id est, intervallo duorum annorum praedicto, qui id potuisse videri queant; duo propter dignitatem sedis apostolicae, Zosimus et Bonifacius; duo itidem propter imperatoris edictum ad se directum, Aurelius et Augustinus (si tamen verum sit eodem tenore quo ad Aurelium, etiam ad Augustinum directum fuisse edictum ab imperatore, quod legebatur in codice illustrissimi Annalium scriptoris (Tom. V Annal. ad ann. 418): sed nulli istorum quatuor, praeterquam Zosimo conveniunt notae, quae continentur in animadversionibus antea positis.
Neque enim conveniunt Augustino, pro quo tamen plurimum facere videtur Baronii codex. Qua enim de causa Siculi Augustinum nomine Patris compellassent? An propter observantiam? At erga illam erant infensissimi, ob rem tam naviter gestam adversus suam haeresim. An propter aetatem? At Florus unus ex ipsis nominatissimus, provectae admodum aetatis erat. An propter sedis dignitatem? At Hipponensis civitas neque per se praestabat, neque tunc temporis primatum Numidiae tenebat, ob aetatem sui episcopi.
Deinde animadversum est episcopos Siculos ad eum rescripsisse a quo prius in epistola Chrysostomus laudatus esset. At nemo tradidit in hunc usque diem ab Augustino ullam alicujus momenti scriptam esse epistolam, vel de condemnatione totius haeresis, vel de quaestionibus Pelagianorum, in qua Chrysostomus dictus sit, non destruxisse, sed confirmasse Ecclesias. Et vero, si qua tanti momenti conscripta esset, neque tacuisset Augustinus, cum sua nonnullis super iis quaestionibus, opera legenda praescripsit; neque Possidius praetermisisset in indiculo, ubi tam diligenter tractatus epistolasque Augustini adversus Pelagianos recenset.
Adde quod Siculi respondent ei qui auctoritate subscriptionem exigebat. Hanc vero qua auctoritate exigeret Augustinus? Non quam faceret praerogativa sedis, nam minimae praeerat; non quam adderet rescriptum imperiale, adderet enim in solos Numidiae episcopos, quorum in provincia erat Augustinus; non adderet in Siculos, qui Romana dioecesi censebantur.
Quid quod non mediocriter nutat fides codicis Baroniani, partim quia tunc temporis Angustinus in provincia Numidiae senior non erat, nec proinde primas, ut ad eum dirigeretur imperatoris mandatum, atque ita Valentino Alipioque, et aliis quatuor Augustino senioribus, facta fuisset injuria; partim quia tacent de re tanta historici, ipsique laudatores Augustini, immo et Pelagiani, non tacituri utique, neque hi, neque illi, si tale quiddam contigisset.
Denique cum nihil Augustinus a Pelagianis scriptum, praesertim a Juliano, reliquerit sine responso, profecto, aut tam prolixam fidei confessionem, tamque audaciter provocatoriam ad plenariae synodi audientiam refellisset, aut ejus saltem aliquando, nec infrequentem, nec levem mentionem fecisset.
Quare corrigendum omnino est Sirmondi apographum ad haec verba: Illud etiam, sancte ac venerabilis frater et pater Augustine; vox enim ultima supposita est ab exscribente, cum foret in veteri codice geminum SS figuris inter se connexis, qua ratione veteres Latini Z Graecum pingebant, si quando uti breviatione vellent; putavit enim esse A, qua breviatione Augustinus indicaretur.
Sed neque etiam conveniunt Aurelio notae quas diximus, etsi littera praedicta favere videatur: nam licet ab imperatore edictum acceperit, acceptoque epistolam dederit ad episcopos, qua subscribere damnationi haereticorum mandaret; mandavit tamen pro juris sui modulo, id est, solis Byzacenae et Arzugitanae provinciae, aut ad summum Africae episcopis. Deinde nulla fit Chrysostomi mentio in epistola quam dedit. Denique si quid ejusmodi accepisset a Pelagianis, procul dubio non celasset Augustinum, nec Augustinus ipse siluisset, cum omnia inter conjuratos amicos eo usque fuerint, hoc in negotio aliisque ad ecclesiasticum regimen pertinentibus, communia, ut Aurelii Augustinus fuerit pene mens, animusque et manus.
Immo neque conveniunt eaedem istae notae Bonifacio, licet summo pontifici. Nam quamvis in sua ditione haberet Siculos, et sua ipsos auctoritate posset ad subscribendum cogere; nullam tamen legitur epistolam scripsisse, sive quae mandatum subscribendi, sive quae laudem Chrysostomi contineret. Quomodo enim si fuisset aliqua, sifuissent hujus temporis scriptores, caeteroquin tam diligentes in recensendis pontificum, conciliorumque decretis adversus Pelagianos? Quomodo praetermisisset Prosper tam curiosus rerum Innocentii, Zosimi, Bonifacii, et Coelestini scrutator? Quomodo tacuisset Augustinus ipse, cum tam avide undecumque conquirat argumenta, quibus Pelagianos a sede apostolica damnatos demonstret.
Accedit quod si Bonifacius ullam a Pelagianis accepisset epistolam tanti momenti quanti ista est, acceptam procul dubio misisset ad Augustinum, perinde atque alias duas (Libris IV ad Bonifac.), refutandam.
Deinde, hoc primum libello videtur facta a Pelagianis appellatio ad oecumenicam synodum; scriptus est igitur ante duas Pelagianorum litteras, quas Bonifacius per Alipium in Africam transmisit ab Augustino confutandas. Nam in libro quarto confutationis, capite ultimo, mentio fit tum appellationis hujuscemodi, tum exactae, vel, ut aiebant haeretici, extortae a simplicibus episcopis subscriptionis. Quod si exacta sit subscriptio ab episcopis nonnullis, certe per epistolam, cui rebelles Siculi respondent. Verum epistola illa non fuit Bonifacii, ut jam ostensum est; neque vero esse potuit, alioqui debuisset scribi ante kalend. Jul. ann. 419, quo tempore Bonifacius tradidit Alipio deferendas Augustino litteras, in quibus episcoporum pertinacia adversus subscribendi mandatum, utique jamdudum promulgatum, provocatioque ad synodum continebatur. Neque tamen ante kalend. Jul. scribi potuit: quomodo enim Bonifacius, auctoritate nondum satis probata, nondum victor de Eulalio, cujus partibus Pelagiani favebant, tantum decretum edidisset? Vix enim kalendis ipsis Juliis ann. 419 pacifice sedem apostolicam, pulso cum suis Eulalio, tenebat.
Restat igitur opinari Zosimo oblatum fuisse hunc libellum; et vero huic opinioni omnia admirabiliter consentiunt.
Nam primo, habebat sanctus pontifex in sua dioecesi Siculos, apud quos agitabatur illa praecipue pars haeresis Pelagianae, propter quam defendendam scriptus videtur libellus.
Deinde prolixissimam ad universos orbis episcopos epistolam misit, cui, tamquam fidei regulae, subscribere deberent quicumque suam fidem Ecclesiae probatam vellent. In illa vero non tantum tota Pelagii Coelestiique causa continebatur, sed etiam testimonia Patrum adversus haeresim damnatam.
Id testatur Mercator in Commonitorio (Cap. 1, et lib. Subnot. cap. 7). Mercatori consentit Augustinus in haec verba (Lib. de Pecc. Orig. c. 21): Alia quoque ipsius Coelestii in urbe Roma, in qua diutissime vixerat, atque in his fuerat prius sermonibus contentionibusque versatus, cura fidelium fratrum prolata patuerunt. Quae litteris suis, quas conscripsit per totum orbem perferendas, papa Zosimus exsecranda, sicut legere potestis, attexuit, ubi Pelagius, etc.
Tertio, passus est Zosimus a Juliano calumniam, quasi praevaricationis reus esset. Augustinus (Lib. VI in Jul. c. 4, sub. fin.): Quale est autem, quod beatae memoriae Zosimum apostolicae sedis episcopum, ut in tua perversitate persistas, praevaricationis accusas, qui non recessit a suo praedecessore Innocentio, quem tu nominare timuisti, sed maluisti Zosimum, quia egit primitus lenius cum Coelestio, quoniam se in his sensibus vestris si quid displiceret, paratum esse dixerat corrigi, et Innocentii litteris consensurum esse promiserat.
Denique Julianum Zosimo duas misisse epistolas, priusquam adversus Augustinum scriberet, unanimi consensu confitentur Julianus atque Augustinus. Cum enim Julianus dixisset (Lib. I Op. Imperf. c. 17): Facit quoque Augustinus epistolae mentionem, quam a me ait Romam fuisse directam; sed verba quae posuit nequivimus quo de scripto loqueretur agnoscere. Nam ad Zosimum quondam illius civitatis episcopum super his quaestionibus duas epistolas destinavi; verum eo tempore quo adhuc libros exorsus non eram. Augustinus respondet: Haec epistola non est ad Zosimum, sed ad eos seducendos qui Romae possent tali suasione seduci; sed si eam non cognoscis, ecce non sit tua, utinam et illi libri non essent tui, sed alieni, etc.
Ex his autem ita comprobatis, liquido patet libellum fidei, de quo nunc agitur, scriptum fuisse ann. 418, circiter mensem Septembrem, aut etiam Octobrem; scriptus enim est, missusque ad Zosimum, post datas ab ipso litteras ad omnes orbis Episcopos; datae sunt vero XVI kal. Maias ejusdem anni. Ergo cum Zosimus obierit die 26 Decembris ejusdem anni, et libellum tamen hunc acceperit ante obitum, nec acceperit priusquam suae dioecesis episcopis subscribendum mandasset, non videtur posse tempus quo conscriptus est libellus commodius collocari quam in medio intervallo quod ab missa tractoria Zosimi ad ejusdem obitum intercessit.
Jam vero scriptum a Juliano loquuntur hae litterae quatuor, I. V. L. I. a Sirmondo, ut erant in codice manuscripto, ex figuris pene evanescentibus expressae; et ut litterae silerent, quem alium auctorem posset demonstrare ratio temporis, scribendi occasio, stylus, spiritus scribentis et doctrina, ac locus Chrysostomi laudatus?
Et ratio quidem temporis; nam confectum est certis argumentis libellum hunc scriptum esse, missumque ad Zosimum ann. 418. Quo tempore duas se ad Zosimum litteras de quaestionibus Pelagianorum dedisse Julianus affirmat, simulque aperte negat primam ex duabus, quas Augustinus refellit, suam esse. Secundam agnoscit, sed neutra est ad Zosimum.
Deinde occasio scribendi; missus est enim ad Zosimum libellus nomine eorum qui cum ad subscribendum damnationi haereticorum, auctoritate summi pontificis compellerentur, pertinaciter tamen detrectarent. Marius Mercator testatur litteras quas Julianus dedit ad Zosimum, unas saltem, eadem occasione conscriptas; nec verbo tantum testatur, sed unius quoque epistolae fragmentum refert, Julianumque ita compellat (Lib. Subnot. cap. 7): Audi nunc et tu, et qui me et te dignanter habuerint legere, quid contra hunc sensum tuum impiissimum, pravissimum, impudentissimum petulantissimumque olim ipse pronuntiaveris, in epistola videlicet tua, quam ad sedem apostolicam illo tempore ausus es mittere, quando conventus detrectasti cum universa Ecclesia per totum orbem Pelagium Coelestiumque damnare.
Accedat, quod ipsemet Julianus prodat se satis, saltem eruditis oculis, non tantum stylo, quo utitur, metaphoris abundante, sed etiam scribendi spiritu, qui saepe vel intumescit ad arrogantiam, vel in jactantiam vanescit.
Quid enim ista periodo metaphoricum magis? Certum sit igitur apud sanctitatem vestram, quia quantumlibet hoc mare ventis flantibus intumescat, et amaris in nos fluctibus efferatur, numquam integri judicii domum, quae supra Christi justitiam fundata est, poterit commovere (In libel. part. IV num. 9).
Quid arrogantius jactantiusque homine summum pontificem et caput totius Ecclesiae sic alloquente? Haec, ut nobis secundum regulam catholicam visum est, vestrae sanctitati conscripta transmisimus, quae si aliter putatis tenenda, rescribite; sin autem contradici istis non potest, et tamen aliquis voluerit contra nos scandalum concitare, certa sit sanctitas vestra, nos ad audientiam plenariae synodi provocasse (Ibid., num. 2).
Nihil attinet dicere de doctrina, cum unicuique, vel obiter intuenti, constare possit, eamdem hoc in libello contineri quae in aliis Juliani libris indubitatis, et praesertim in epistola ad Rufum Thessalonicensem, ubi totus est in laude liberi arbitrii, naturae humanae, nuptiarum, et sanctorum veteris Testamenti; iisdemque utitur testimoniis Scripturae, immo et iisdem verbis, ut ex notis facile constabit.
Sed ut omnia alia indicia ancipitem facerent conjecturam, certam fidem facit prolatum Chrysostomi testimonium, quod contra peccatum originale in libello Fidei primum, deinde in quarto libro adversus S. Augustinum a Juliano allatum est; iisdem enim verbis in utroque loco exponitur, prout videre est apud S. Augustinum (Lib. I advers. Jul. cap. 6).
Porro autem annotare in librum nihil admodum est in animo, praeterquam quae eruditionis sive historicae, sive alterius exquisitioris fuerint, maxime cum ad alios Fidei libellos animadversa sint hactenus plura, et in exponendis dogmatibus immorari nec deceat, nec etiam liceat. Id unum tamen conabor ostendere, quo defendam Augustini judicium, Julianum Nestorianae haeresis, sin minus convinci, saltem in suspicionem merito, eamque non levem vocari posse.
Idipsum praestitit Julianus in prima parte, quod Pelagius et Coelestius. Multa, de quibus non interrogabatur, disseruit, et ab unitate Trinitatis usque ad resurrectionem carnis, quod ab illo nemo quaerebat, disputationem quantam voluit, terminavit (August. lib. de Grat. Christ. cap. 32).
( Sequuntur apud Garnerium notae quas subjecimus textui, in calce paginarum. )
Non erit, opinor, alienum a loco in quo sumus, afferre quae Mercator ex altera Juliani ad Zosimum epistola excerpsit, et in librum Subnotationum conjecit: epistolas enim duas scripsisse se ad Zosimum Julianus ipse agnoscit, apud Augustinum in Opere Imperfecto (Cap. 6 et 9). Et ambae in eumdem scopum collineant, non una tamen ratione, siquidem prior professionem fidei continet, posterior damnationem quinque propositionum Coelestii, sed alieno sensu acceptarum: ut videatur utraque, et summo pontifici injuriosa, cui censuram suam exprobrat, velut iniquam; et Pelagium Coelestiumque excusare, tamquam alio sensu, quam censores intellexissent, locutos; et factum approbare Juliani sociorumque episcoporum, qui pertinaciter detrectassent tractoriae Zosimi subscribere, hoc est, ut ipsi aiebant, ferre sententiam contra praeceptum apostolicum in eos, qui se libellis purgarent, catholicos confiterentur, et damnabilia sibi objecta condemnarent. Posterior certe videri potest alterius, sin minus complementum quoddam necessarium ad rem peragendam, saltem vel appendix, quae cognata sit, vel nota quae illustret.
Mercator igitur haec inde excerpsit (Lib. Subnot. cap. 6): Audi nunc quid olim ipse pronuntiaveris in epistola, quam ad sedem apostolicam illo tempore ausus est mittere, quando conventus detrectasti, cum universa Ecclesia per totum orbem, Pelagium Coelestiumque damnare: quae antequam in manus sanctae illius Romanae Ecclesiae veniret antistitis, te agente, a nonnullis a te deceptis, per totam pene Italiam circumlata, et tamquam magnum aliquid multorum auribus insinuata cognoscitur. Ibi namque inter caetera.
Qui est igitur assertor, quod neque per mortem Adae omne genus hominum moriatur, neque per resurrectionem Christi, omne genus hominum resurgat, contra Apostolum sentit dicentem: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Jure igitur improbatur, qui huic sententiae contradicit: Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum (Ibid. 21).
Et haec quoque sententia, quod peccatum Adae ipsum solum laesit, et non genus humanum, a nobis merito refellitur: non enim soli ipsi, sed generi humano obfuisse credendum est.
Quod autem infantes in eo statu sint, in quo fuit Adam ante praevaricationem, inter indisciplinatas reputo quaestiones. Non enim per omnia in eo statu sunt, qui nascuntur hodie, in quo Adam fuit ante peccatum: quamvis et illos opus Dei esse, sicut et ille, negari non possit.
Adam etiam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, fuisset moriturus, non est ratione subnixum: credendum est enim, immortalem quidem factum, sed qui si non peccasset, per gustum ligni vitae virtutem posset immortalitatis adipisci. Male igitur dictum est, sive peccaret, sive non peccaret, fuisse moriturum.
Eadem fere Mercator repetit cap. 9: In epistola tua, quae, ut memoravimus, ad sanctae memoriae papam Zosimum missa est, displicet tibi, eumque condemnas, qui sentit, ADAM MORTALEM FACTUM.
Consulat lector notas ad caput sextum Subnotationum: inde enim intelliget cur huc epistolae fragmenta afferri debuerint, quemadmodum et alia quae ex epistola ejusdem Juliani, eorumdem episcoporum nomine, ad Rufum Thessalonicensem Augustinus decerpsit (Libris III posterioribus ad Bonifac.), quaeque in formam epistolae utcumque ita restitui possunt, ut facilius sensus, partibus recollectis, videatur.
Domino beatissimo sanctissimoque fratri et consacerdoti Rufo, Occidentis episcopi temporibus orthodoxis pro fide catholica persecutionem passi.
Cogit nos conditio rerum, quae hic geruntur, frater sanctissime, litteris per te in auxilium nostrum, et pro fide catholica, contra Manichaeorum profanitatem consensionem Orientalium episcoporum exposcere. Nobis enim movetur quaestio, virisque potentibus, propterea displicemus, quia damnamus eos, quos praedixit Apostolus recessuros a fide, cauteriatam habentes conscientiam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis (I Tim. IV, 2), quos immundos putant, nec putantes a Deo cuncta esse condita. Compellimur negare, quod omnis creatura Dei bona sit, et nulla sit substantia, quam non summus fecerit Deus.
Cogit nos, inquam, rerum conditio vestrum implorare auxilium, quando hinc sperare nihil licet: nam papa ipse Zosimus pristinam retractavit sententiam. Cumque prius, libello Coelestii tamquam catholico approbato, praecepisset credi oportere, sine ullo vitio peccati originalis hominem nasci, aliquorum nunc, sive artibus delusus, sive territus minis contrarium definivit.
Romani clerici jussionis terrore perculsi non erubuerunt cum suo praesule praevaricationis crimen admittere, ut contra priorem sententiam suam, qua gestis catholico dogmati affuerant, postea pronuntiarent, malam hominum esse naturam.
Aiunt scilicet, quos adversarios patimur, peccato Adae arbitrium liberum de hominum natura periisse; Deum non esse nascentium conditorem; a diabolo institutas nuptias; sub nomine gratiae ita fatum asserunt, ut dicant, quia nisi Deus invito et reluctanti homini inspiraverit boni, ipsius etiam imperfecti cupiditatem, nec a malo declinare, nec bonum posset arripere.
Legem veteris Testamenti dicunt, non ob hoc datam fuisse, ut justificaret obedientes, sed ut gravior fierit causa peccati. Baptisma quoque inquiunt non vere homines novos facere, id est, non plenam dare remissionem peccatorum; sed ex parte filios Dei fieri, ex parte autem filios saeculi, id est, diaboli remanere, contendunt.
Dicunt etiam Spiritum sanctum adjutorem virtutis in veteri Testamento non fuisse; immo aiunt, omnes Apostolos vel Prophetas non plene sanctos exstitisse, sed in comparatione pejorum minus malos, et hanc esse justitiam, cui Deus testimonium perhibet, ut quomodo dicit propheta (Ezech. XVI, 46), justificatam Sodomam comparatione Judaeorum, ita etiam criminosorum comparatione dicantur aliqui sancti exercuisse virtutem: immo eo usque blasphemiae proruperunt, ut Christum carnis necessitate mentitum asserant.
Asserunt pariter, post resurrectionem tales processus futuros esse, ut ibi incipiant homines, quae hic noluerint, Dei mandata complere.
Haec et alia cum Manichaeis sentiunt: nos autem, quibus longe a tanta impietate recedere statutum est, creaturae Dei convicium inferre non novimus, sed honorem et laudem auctore dignam. Nascentium igitur conditorem Deum bonum, per quem facta sunt omnia, fatemur; fatemur et filios hominum opus esse Dei, ac peccatum omne non de natura, sed de voluntate descendere; atque ita Manichaeis malam naturam dicentibus causam esse peccati, hujus sententiae veritate resistimus. Omnibus aetatibus dicimus baptismum esse necessarium, ut scilicet illa creatura in Dei filios adoptetur, non quod aliquid ex parentibus trahat, quod sit lavacro regenerationis expiandum. Atque hinc Christus Dominus qui voluit secundum humanitatem nobis fieri conformis, nulla macula peccati fuit respersus, ipsiusque caro ab omni peccati contagione purissima fuit, jam inde ab infantia, non excellentia propria et gratia singulari, sed communione naturae, quae omnibus inest infantibus. Quomodo autem ab Adam peccatum in caeteros transisset, nisi animae, quod Ecclesia exsecratur, proinde ac peccati tradux foret? Ex Adam dicimus, nihil mali transisse per caeteros, nisi mortem, quae non semper est malum, cum et martyribus sit causa praemiorum, et vel bonam, vel malam mortem dici faciat, non resolutio corporum, quae excitabuntur in omni genere hominum, sed meritorum diversitas, quae de humana libertate contingit.
Nuptias vero secundum Scripturas laudamus, quia Dominus in Evangelio loquitur: Qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos (Matth. XIX, 4); et dixit: Crescite, et multiplicamini, et replete terram (Genes. I, 28); statimque addit: Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 6).
Veterem legem, quam Manichaei exsecrantur, dicimus secundum Apostolum (Rom. VII, 12) justam, et sanctam, et bonam custodientibus mandata sua; ac per fidem juste viventibus, sicut prophetis et patriarchis omnibusque sanctis, vitam potuisse conferre perpetuam.
Asserimus liberum arbitrium non periisse, cum loquatur Dominus per prophetam: Si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae edetis. Si volueritis et non audieritis, gladius vos comedet (Isa. I, 19). Ac per hoc gratiam dicimus uniuscujusque bonum propositum adjuvare; non tamen reluctanti studium virtutis immittere, quia personarum acceptio non est apud Deum (Rom. II, 11).
Sanctos laudamus tamquam criminis puros, quippe cum baptisma perfecte homines innovet: siquidem Apostolus per lavacrum aquae Ecclesiam de gentibus sanctam fieri immaculatamque testatur (Ephes. V, 27). Sanctum quoque Spiritum asserimus mentes bonas in antiquis adjuvisse temporibus, dicente propheta ad Deum: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam (Psal. CXLII, 10). Omnes quoque prophetas, et apostolos, vel sanctos, tam novi quam veteris Testamenti, quibus Dominus testimonium perhibet, non in comparatione sceleratorum, sed regula virtutum justos fuisse; in futuro autem tempore mercedem esse tam bonorum quam malorum. Caeterum neminem posse quae hic contempserit, illic mandata perficere, cum dixerit Apostolus: Oportet nos manifestari ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis secundum quod gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10).
Atque haec cum adversus Manichaeos catholica fide confitemur, tum inimici nostri in hujusce veritatis odium dicta Augustini susceperunt; et toto penitus Occidente non minus stultum quam impium dogma receptum est, atque a simplicibus episcopis, sine congregatione synodi in locis suis sedentibus, ad hoc confirmandum extorta est subscriptio.
DISSERTATIO VI, IN DUAS PARTES DIVISA. PARS PRIMA. DE SCRIPTIS A DEFENSORIBUS FIDEI ADVERSUS HAERESIM PELAGIANAM ANTE MORTEM SANCTI AUGUSTINI. In Haec verba Mercatoris: Contra pueriles ausus ejus sanctae recordationis Augustinus Episcopus diversis temporibus diversos condidit libros, etc. (Praefat. in lib. Subnotat.) Postquam praecedenti dissertatione expositum est, quid hostes fidei ediderint, ad suos errores, si qua ratione possent, persuadendos, mentesque catholicas verbis in speciem orthodoxis fallendas, ut imprudentes venenum haurirent, quod per se exhibitum statim horruissent; operae pretium videtur per synopsim, servata temporum ratione, exponere quidquid ab exortu haeresis ab obitum Augustini, fidei catholicae defensores scripserint, ut nemo non possit facile intueri, quibus se quasi gradibus veritas videndam obtulerit, quibusque pugnantibus de falsitate triumphaverit.
Sunt autem omnino quinque defensores fidei, qui, definito spatio temporis, pro Ecclesia cum ipsismet haereticis scripto pugnarunt, quorumque opera ad nos pervenerunt, Hieronymus, Augustinus, Orosius, Sixtus et Mercator. Sed Hieronymus tamquam dux quidem inclytae senectutis, et suarum pondere palmarum gravis, postquam pugnasset satis, ad pristinam fortitudinem probandam, locum cessit Augustino, cujus ductu viginti amplius annis contra inimicos gratiae Dei, catholica acies ita pugnavit et vicit, ut non passa fuerit respirare quos vicit, et in quorum excidium unam cunctorum sacerdotum manu sententiam conscripsit (Prosp. lib. cont. Collat. c. I). Reliqui tres, vel Augustino duce dimicarunt, vel saltem vincenti collaborarunt.
Dixi vero, fidei defensores. Scio enim Nestorium in eamdem haeresim habuisse sermones, quos sanctus Coelestinus laudavit, quosque Mercator ereptos vindicibus imperatorum flammis ad nos usque transmisit: sed haeresiarcham defensoribus fidei accensere religiosum fuit.
Dixi etiam, quorum scripta ad nos pervenerunt. Neque enim ignoro a quibusdam asseri, sanctum Paulinum elaborasse adversus Pelagianos librum ab Augustino commendatum. Quae si vera esset opinio, fateri oporteret, tanti viri opus, vel temporum edacitate consumptum esse, vel bibliothecarum tenebris insepultum latere. Verum homines illi ab eo decepti sunt, qui titulum apposuit epistolae 106 Augustini, et pro libro Epistolam VIII Paulini ad Severum acceperunt; in hac enim reperitur totus ille locus ab Augustino laudatus: Pauper ego et dolens, qui adhuc terrenae imaginis squalore concretus sum, etc.
Dixi denique, qui definito temporis spatio, etc. Nam Prosper, praeterquam quod adversus Semipelagianos fere solos scripsit, ante obitum Augustini nihil indubitatum edidit, praeter epistolam, quae praeponitur libro de Praedestinatione sanctorum, et carmen de Ingratis, quod vivente Augustino elaboratum ostendimus.
Utinam vero superesset Zosimi tractoria: leniret illa, immo plenissime sarciret aliorum operum jacturam, ut quae continebat non solum totam Pelagii Coelestiique causam, sed etiam argumenta, sive quibus oppugnarunt fidem haeretici, sive quibus ab Ecclesia convicti sunt, ut ex Augustino atque Mercatore discimus.
Visum est dissertationi de libris defensorum fidei subjicere nonnihil de oppugnatorum fidei operibus, quae exstant, ut quisque facile intelligat, quid ex omnibus supersit, et quo singula tempore composita sint, indeque certum ferat judicium de quibusdam commentis vulgo receptis, quasi Pelagiana haeresis eas induerit formas, easque varietates experta sit, quas concinne excogitatas Gerardus Vossius, aliique pro veris quibusdam statibus supponere conati sunt.
CAPUT PRIMUM. De scriptis a sancto Hieronymo adversus Pelagianos. Hieronymus de re Pelagiana quinque scripsit epistolas, tres dialogorum libros cum praefatione communi, et prologos ad quatuor libros Commentariorum in Hieremiam. Nihil fere praeterea: nam quae in Rufinum, Jovinianum et Vigilantium composuit, ea per se non petunt Pelagium, quem unum maxime insectatur; sed ex accidente tantum, quatenus nonnulla sui dogmatis parte cum praefatis Hieronymi hostibus confoederari visus est.
Illae vero sancti doctoris elucubrationes, etsi nec multae sunt, nec prolixae, continent tamen plurimum historiae, quod unum fere in praesenti quaerimus; neque tam parum dogmaticae doctrinae, quin eruditus senex videatur, vel praevretisse omnia, quae fusius postmodum alii tractarunt; vel aperuisse fontem, unde caeteri, etiam Augustinus, abunde haurirent.
Epistolarum una est ad Marcellinum tribunum, de origine animarum; altera de quaestionibus Pelagianorum ad Ctesiphontem; tertia ad Alipium et Augustinum gratulatoria de profligata haeresi Coelestiana; reliquae duae breves ad Augustinum, quae propter aenigmata difficile intelliguntur.
Dialogi maximam partem pugnant adversus impeccantiam a Pelagio defensam, nec nisi sub finem tertii de baptismo parvulorum agitur, et ita quidem, ut quaestio moveatur magis, quam solvatur, lectorque ad libros Augustini erudiendus remittatur. In praefationibus ea fere continentur quae pertinent ad illustrandam, sive historiam rerum Pelagianarum, sive rationem temporum, aliunde non mediocriter obscuram.
Epistola ad Marcellinum tribunum, quae 82 apud Hieronymum, 27 apud Augustinum. Scripta est ann. 411; neque enim potuit ante adventum Marcellini in Africam, quandoquidem continet responsionem ad litteras ab eodem Marcellino ad Hieronymum ex Africa datas. Tandem, inquit Hieronymus, ex Africa vestrae litteras unanimitatis accepi. Marcellinus vero in Africam venit, aut sub finem anni 410: quod vix opiner, propter tempestuosum mare, aut verna tempestate consequente, quod similius vero. Nam edictum Honorii (L. III de Relig. Cod. Theod.), quo sanctus ille pariter ac eruditus tribunus jubebatur collationi Catholicos inter ac Donatistas habendae, velut cognitor interesse, datum reperitur Ravennae IV idus Octob. Varane consule, quo consignatur annus Christi 410.
Neque etiam postea dari potuit, nam primo scripta videtur, antequam vel collatio haberetur, vel habitae fama pervenisset in Palaestinam: neque enim alioquin de ea siluisset Hieronymus, qui tam honorifice de Augustino, totius collationis quasi mente, locutus est, ut ad eum remittat Marcellinum, tamquam ad virum sanctum et eruditum, qui viva voce docere posset, et suam, immo et quae Hieronymi, explicare sententiam.
In ea porro referentur quinque opiniones de origine animarum, nempe, quod vel in corpora labantur e coelo, ubi praeexstiterint, vel ex divina substantia tamquam particulae defluant, vel ex thesauro educantur ubi olim conditae, vel a Deo quotidie fiant, vel sint ex traduce. Priores duae rejiciuntur velut haereticae, rejicitur et tertia, tamquam ecclesiasticorum nonnullorum stulta persuasio. Quartam amplectitur Hieronymus ut suam, quintam maximae parti Occidentalium tribuit, quo jure, ipse viderit. Observa Hieronymo adhaesisse Rufinum Syrum, discipulum magistro, adhaesisse pariter Julianum, Rufini sectatorem: sed Hieronymum modeste, ut catholicum decuit, sententiam exposuisse, Rafinum contradicenti anathema dixisse, Julianum legis sacrae Ecclesiaeque catholicae confirmatam auctoritate jactasse.
Epistola ad Ctesiphontem quae 67 apud Hieronymum. Scripsit Hieronymus ad Ctesiphontem ann. 413 sub finem, vel initio sequentis: neque enim dici potest post hoc tempus scripsisse. Nam Orosius, cum fecisset in conventu presbyterorum Hierosolymitano, cum istius epistolae, tum alterius ab Augustino ad Hilarium Syracusanum datae memoriam, utramque dixit nuper scriptam. Cum igitur Orosius ex Africa non tardius solverit in Palaestinam, quam verna tempestate ann. 415, cumque secum epistolam Augustini ad Hilarium detulerit, atque in conventu memorato legerit, ipsam procul dubio fateri oportet ab Augustino datam esse ann. 414, aut sub finem praecedentis, igitur et epistolam Hieronymi ad Ctesiphontem, quippe cum ambae eodem tempore exaratae sint.
Non potest etiam scripta dici ante hoc tempus: nam Ctesiphom Hieronymo litteras dedit, post adventum Pelagii in Orientem, ejusque non parvam in Palaestina moram, qua nimirum opus fuit ad disseminandum errorem, qui timide primum tradebatur apud paucos fideles, nec prodibat in publicum, nisi cum silentia magistrorum rabies discipulorum proderet. Cum ergo Pelagius in Orientem non venerit ante finem anni 411, ut confectum est in ipsius elogio; nec Hieronymus Ctesiphonti rescripserit, nisi postquam plerosque in Oriente, ante ipsas quoque litteras Ctesiphontis, quaestio decepisset, et per simulatam humilitatem plurimi superbiam didicissent: fatendum est inter adventum Pelagii et epistolam Hieronymi, duos fere annos interfluxisse, siquidem breviori tempore contingere vix potuerint, quae diximus.
Atque hinc refellas opinionem Baronii epistolam hanc volentis scriptam esse ann. 411. Argumentum vero quo utitur refutat suo facto Augustinus, immo et Hieronymus. Scriptam enim ait antequam propalarentur haeresis auctorum nomina; propalata vero, saltem Coelestii, post judicium Carthaginense habitum ab Aurelio ann. 412. Verum dialogos Hieronymus, Augustinus librum de Natura et Gratia scripsit ann. 415, nec tamen uterque appellandum putavit de nomine hominem contra quem scriberet, idque consilio se fecisse uterque declaravit.
Hac epistola sanctus doctor disputat adversus librum Pelagii de Natura, quem quintum saltem citat, et librum Titulorum, cujus meminit; quintum, et librum Coelestii, de quo fit sermo in Gestis Palaestinis. Impugnat vero vehementer Pelagii ἀπάθειαν et ἀναμαρτήσιαν, eamque definit id ipsum esse, quod meditatione et exercitatione ita posse exstirpari passiones, ut nulla fibra, nulla radix vitiorum in homine omnino resideat; atque ita non tantum non peccetur culpabiliter, ut aiunt, sed neque ulli motus repugnantes legi mentis oriantur, quod non incuriose praetereundum est.
Hujusmodi commentum refellit pluribus, sed hoc maxime Apostoli testimonio: Video aliam legem in membris meis ducentem me in captivitatem, etc. (Rom. VII).
Ostendit postea, quos haeresis τῆς ἀπαθείας parentes habuerit, philosophos nimirum. Manichaeum, Priscillianum, Evagrium Ponticum, Xistum Pythagoricum, Origenem et Jovinianum.
Profert deinde sententias quatuor, quibus Pelagianus error continetur. Homo potest esse sine peccato, si velit. Gratia Dei, sine qua id homo potest, ipsum est liberum arbitrium, et lex Dei. Unusquisque suo regitur arbitrio. Facilia sunt Dei mandata.
Refert etiam Pelagianorum vesaniam calumniantium catholicis, quod cum Manichaeis malam dicerent esse naturam, et praedicatione gratiae tollerent liberum arbitrium.
Explicat quoque artes, quibus haeresis se promoverit, scilicet occulte tradi, et in cubiculis tantum: apud mulieres, praesertim potentes et in speciem pias: verbis ambiguis, quae contorqueri possent in varios sensus, pro tempore, personis et locis: magistrum vel tacere omnino, vel loqui per discipulos, ut si placuisset auditoribus, quod illi dixissent, referretur ad laudem magistri; si displicuisset, culpa diceretur discipuli: deterrere comminatione repentinae responsionis eos, quibus animus esset, pro veritate scribere, etc.
Habet tandem gravia quaedam dicta, cujusmodi sunt: Ecclesiae victoria est, haereticos aperte dicere quod sentiunt. Duplex sexus utrumque supplantat, etc.
Denique Ctesiphonti, Pelagii, ut videtur, receptori, datur monitum omnibus saeculis profuturum. Sciant qui hujuscemodi hominibus opes suggerunt, haereticorum multitudinem se congregare, et Christi hostes facere, et enutrire adversarios ejus, frustraque aliud lingua praetendere, cum manu sentire aliud comprobentur.
Sub finem quaesierit forte quispiam, quid significent hae voces: Ne per unum aut, ut multum, tres homunculos suscipiant tantarum faeces haerese ωn. Qui tres illi homunculi, quos cavendos monet Hieronymus? Tres illos opinor esse, Pelagium, Annianum, et Valerianum. Coelestius enim tunc temporis Rhodi versabatur, aut Ephesi potius, ut ostensum est dissert. 1: tres enim illos Ctesiphonte vel receptore vel adjutore usos nullus fere dubito, siquidem Pelagius irrepserat in ipsius amicitiam; alii duo Pelagium sequebantur velut umbrae, ille ut stylum, ut artes iste, ambo ut seni auxilium commodarent. De Anniano dictum satis, citata dissertatione; de Valeriano dictum pariter pluribus in locis. Id unum hic noto, Valerianum vocatum videri, quod Valerii comitis servus fuerit, aut libertus potius, qui Pelagium secutus in Palaestinam, inde Alexandriam profectus sit, eaque expulsus a Cyrillo redierit in Italiam, suoque patrono excerpta dederit ex libro primo Juliani contra Augustinum quae Valerius Augustino refutanda misit: unde natus est secundus liber de Nuptiis et Concupisc.
Dialogi tres adversus Pelagianos. Libri tres Dialogorum ita confecti sunt ann. 415, ut inchoati fuerint ante diem 30 Julii, absoluti ante mensem Decembrem: Hieronymus enim accessit ad opus ( in praef. initio): Post crebram fratrum expostulationem, cur promissum in epistola ad Ctesiphontem plenius opus, ultra quam pollicitus fuerat, differret. Elaborabat vero die 30 Julii, cum Orosius in conventu presbyterorum III kal. Augusti Hierosolymis loqueretur in haec verba: Hoc beatus Hieronymus, et in epistola sua, quam nuper ad Ctesiphontem edidit, condemnavit. Similiter et in libro, quem nunc scribit, collata in modum dialogi altercatione, confutat.
Oportet igitur hoc ipso anno ante finem Julii inchoatum fuisse opus; sed cum in eo nulla fiat mentio Diospolitanae synodi sub Eulogio, cujus certe non minus quam Carthaginensis sub Aurelio Hieronymus meminisset: immo cum sermo fiat de imposito a Joanne partibus silentio, et de pace in speciem facta inter eos qui propter Pelagium tumultuabantur, procul dubio dialogi absoluti sunt eo temporis intervallo, quod inter conventum Hierosolymitanum et Diospolitanum concilium interjectum est.
Haec cum certo constent, latet me profecto, quid causae fuerit, cur cardinalis Baronius (In Annal. ad ann. 415, num. 25) hosce dialogos scriptos voluerit post synodum Diospolitanam: nam quod auctorem adducit Prosperum, qui post mentionem factam synodi Diospolitanae, meminit scriptorum ab Hieronymo adversus Pelagianos (Carm. de Ingr. cap. 2), nihil omnino evincit. Si enim ordo iste praejudicium faciat temporis, quo scripta sint singula quae recensentur opera, Diospolitanam synodum epistola ad Ctesiphontem secuta esset, Innocentii sententia praecessisset, quod nemo sane dixerit: hanc enim ante synodum Prosper meminit, illam postea.
Latet me pariter, cur dialogos, quos synodo posteriores credit, anno tamen 415 compositos velit: nam qui potuit tantum opus, tamque elaboratum absolvi novem diebus? neque enim plures a fine synodi ad finem Decembris effluxerunt, ut certa ratione temporis conclusum est in dissertatione de synodis.
Porro autem libellus fidei, quem Pelagius post synodum misit sedi apostolicae, totus fere est adversus epistolam ad Ctesiphontem et hosce dialogos, qua parte attingit quaestiones in ipsis agitatas, ut in notis observatum est.
Haec dialogorum quasi chronologia facit, ut sin minus certam, saltem non contemnendam, de causis et auctoribus concilii Diospolitani sententiam afferri posse credam: videtur enim istud concilium per se quidem propter ordinandum loci episcopum convenisse; accidisse vero ut hanc Pelagii absolvendi Joannes Hierosolymitanus, accusandi per Gallicanos episcopos Hieronymus, occasionem sumpserit: quae tria idoneis rationibus probari possunt.
Et primum quidem, quod synodus ea, quam dixi, de causa coiverit, inde constat, quod duorum fuerint olim generum synodi provinciales, ordinariae scilicet, atque extraordinariae. Cogebantur illae, ut pareretur canoni Nicaeno jubenti, singulis annis bis congregari episcopus cujuscumque provinciae, semel ante Quadragesimam, iterum circa tempus autumni; istae convocabantur, vel propter dedicationem Ecclesiae, ut secunda synodus Arausicana; vel ad ordinandum episcopum, quod admodum frequens in historia ecclesiastica; vel ob mandatum superioris alicujus potestatis, quod itidem contigit saepe. At synodus Diospolitana ordinaria non fuit; neque enim habita est legitimo tempore, sed quo impendebat episcopis necessitas celebrandi suis in Ecclesiis festa natalitia; neque propter dedicationem Ecclesiae contracta est, alienum enim est a ratione propter causam tam levem, et in aliud tempus commode differendam, media hieme, imminentibus festis solemnioribus, ipsoque etiam Epiphaniae baptismo, primatem Eulogium jam longaevum, senemque Joannem, et pene Effoetum Porphyrium Gazensem, aliosque episcopos in concilium contractos esse. Neque ullum superioris potestatis mandatum compulit synodum; si quod enim impulisset, qua ratione Augustinus aut illud ignorasset, cum, referente Orosio, singula quaeque hujusce negotii didicerit; aut notum siluisset, cum ad rem suam non contemnendum foret momentum?
Restat igitur opinari ad ordinationem episcopi venisse Patres; nam et suum habuit Diospolis episcopum, ut constat ex concilio Calcedonensi atque notitia episcoporum Palaestinae, et vidua relinqui non debuit Ecclesia, imminente solemni baptismo, et ea causa solebat extraordinarias synodos cogere, et primatis erat ordinare sibi syncellum, id est, suae provinciae episcopum. Patet igitur id quod primum assertum est, non instituendi de Pelagio judicii causa per se coactam synodum Diospoli, sed propter ordinandum episcopum.
Jam vero, quod fuit in partitione secundum, arreptam hanc a Joanne purgandi Pelagii occasionem, facile conficitur ex dissertatione de synodis; inde enim constat quo consilio venerit Joannes Hierosolymitanus ad synodum, quibusve artibus tentaverit per episcopos sibi addictos rem promovere Pelagii, quem Hieronymo sciebat invisum; sed hoc Joannis consilium artesque satis Hieronymus cum perspiceret, voluit, opinor, episcopos episcopis opponere, reumque oblatis libellis peragere, quem Joannes integrum famae praestare vellet. Id ego, quod tertium est, qua ratione opiner, ita ostendo. Accusationis libellus Eulogio Caesariensi atque provinciae primati ab Erote et Lazaro oblatus, apud Hieronymum, quicum versabatur Orosius, procul dubio compositus est. Nam cum Pelagio objecta sint quae libello continebantur, et alia ex libris Pelagii, sive de actuali conversatione, sive de consolatione et exhortatione viduae, alia ex libello quem contra. Coelestium Paulinus diaconus Aurelio Carthaginensi dedit, alia ex litteris Hilarii monachi ad Augustinum, alia ex libro quodam Coelestii pluribus capitibus distincto desumpta sint; quae primi generis, eadem iisdemque verbis in primo et tertio Hieronymi dialogo leguntur; quae secundi et tertii, suppeditavit Orosius, ut ex Apologia facile conficitur; quae quarti, non iisdem quidem verbis, sed eodem sensu in Dialogis habentur. Quod tamen facere difficultatem non debet, siquidem monuit Augustinus, utique Orosii testimonio, non in ipso quidem concilio eadem verba ex hoc Coelestii libello, sed easdem tantum fere sententias relatas esse.
Haec si vera sint, ut esse vix ullus prudens rerum negaverit, plurium rerum causae hactenus aut ignotae aut saltem dubiae apparent; et primo quidem, cur Orosius non autumno redierit in Africam, quod tempestas suadebat, immo et promissa fides poscebat; simul enim et apologiam sibi, et Pelagio litem, et Joanni vicem parabat; aut certe intentus in omnem occasionem excubabat, si qua posset ratione, Pelagio dolos cogitandi occurrere, quod et praestitit, ex occulto alienaque persona accusans.
Deinde vero, cur Hieronymus petenti Critobulo cur non accusaret in judicio quem haeresis secreto argueret, responderit perplexe, atque ita, ut judicium videatur minari; cogitabat enim de Gallicanis episcopis et instruendis ad rem agendam, et impellendis ad fidem catholicam defendendam.
Tertio, cur Hieronymus et Orosius accusare per se noluerint, sed episcoporum duorum persona uti maluerint: metuebant scilicet primo ne invidia viderentur eo impelli; deinde defendenti episcopo episcopi duo opponendi erant, iique transmarini, quo peritiores crederentur rerum Pelagii transmarini monachi. Hanc suam Hieronymus sive industriam, sive diligentiam vix non prodidit, cum se postea inter domitores haeresis Augustino Alipioque accenset, et communionem odii Pelagiani sibi cum iisdem congratulatur.
Quarto, cur Gallicani duo episcopi obtulerint quidem Eulogio libellum, a judicio tamen, allata excusatione, abfuerint: quam excusationem aliter alios tunc temporis interpretatos esse satis indicat Augustinus (Lib. de Gest. Palaest. c. 1), cum probabilius ait absentiam contigisse propter alterius morbum. Verumtamen quispiam non improbabiliter opinetur affectatam fuisse, primo ne vilesceret dignitas episcoporum, tum accusatorum nomine, tum contentione cum monacho; deinde ne impari sorte contenderent coram Graecis judicibus, cum cogerentur loqui per interpretem, Pelagius per se Graece responderet; postea ut Joannem Pelagii patronum ne offenderent, si forte cum ipso altercari contingeret; tandem ne libellum aliena opera confectum exponere deberent, aut etiam rem sibi non notissimam urgere; denique ne pudore suffunderentur, cum audirent afferri causas sui testimonii rejiciendi, quas allatas et eas quidem probrosas et sane graves indicat Augustinus (Ibid., c. 16). Jam quidquid dixit episcopus Joannes de absentibus fratribus nostris sive coepiscopis Erote ac Lazaro, sive de presbytero Orosio, sive de aliis, quorum ibi non sunt nomina expressa, credo quod intelligat ad eorum praejudicium non valere; si enim praesentes essent, possent eum fortasse, absit ut dicam convincere de mendacio, sed forte commemorare, quid forte fuisset oblitus, aut in quo eum fefellerit Latinus interpres, licet sine studio mentiendi, certe alienae linguae minus intellectae nonnulla difficultate; praesertim quia non in gestis agitatur quae, improbi ne mentiantur, boni autem ne aliquid obliviscantur, utiliter instituta sunt. Si quis autem memoratis fratribus nostris ex hoc aliquid quaestionis intulerit, eosque ad judicium episcopale vocaverit, sibi, ut poterunt, aderunt: nobis laborare quid opus est; quando ne ipsi quidem judices post coepiscopi nostri narrationem aliquid inde pronuntiare voluerunt?
Quinto, cur Gallicani duo illi episcopi, quorum vel ipsa nomina Zosimus pontifex infanda dixit, laudibus ornati sint ab Africanis. In hanc opinionem Orosius episcoporum amicus Africanos induxerat, quasi vel mercedem oblati libelli rependeret, vel beneficium referret.
Sexto, cur Hieronymus synodum Diospolitanam miserabilem scripserit, in qua nempe, licet fides vicerit, vicit tamen industria Joannis Pelagium volentis purum haeresis praestare, suisque, ut ipse quidem aiebat, aemulis superiorem.
Septimo, cur rebus, ut fit, patefactis Hieronymi pars a Pelagii sectariis non mediocriter vexata sit, immo ipse Hieronymus in vitae discrimen venerit, quod declinare non aliter potuit quam turris munitioris praesidio.
Postremo denique, cur de Joanne veluti persecutionis auctore ad Innocentium papam delatae sint querelae, nec tamen hujusmodi, ut appellatis nominatim personis posset pontifex legitimum judicium exercere; interfuit enim ita securitati suae in posterum consulere, ut causae tamen negotii non clarissime paterent.
Sub finem addi potest, quod in dissertatione de synodis omisi episcoporum quatuordecim provinciae Palaestinae primae, qui concilio affuerunt, sedes notas esse, si modo quinque excipias, Ammonianum, Porphyrium juniorem, Zosimum, Nymphidium et Chromatium; nam Eulogius Caesariensi Ecclesiae praefuit, Joannes Hierosolymitanae, Porphyrius Gazensi, Eutonius Jerichontinae, Zoboenus Eleutheropolitanae, Fidus Joppensi, Jovinus Ascalonitanae, Eleutherius Sebastenae, Clematius, ut videtur, Diospolitanae.
Praefationes ad libros Commentariorum in Jeremiam. Ratio temporis quo conscriptae sunt praefationes quatuor in libros Commentariorum in Jeremiam, non aliunde certius quam ex ipsismet inibitur.
Prima siquidem edita est cum nuper indoctus calumniator erupisset, praecursore Grunnio, qui nimia sterteret vecordia, utpote stolidissimus, et Scotorum pultibus praegravatus; qui etiam Commentarios Hieronymi in epistolam Pauli ad Ephesios reprehendendos putaret. Haec autem in Pelagium conveniunt Rufini, quem Grunnium Hieronymus nominat, discipilum, oriundum ex Britannia, hominem corpulentum, et Hieronymianae prolixitatis in Commentariis prae sua brevitate reprehensorem. Haec igitur praefatio edita est ann. circiter 413, quo Pelagius Commentarios in epistolas Pauli in Oriente vulgabat, et eis propter simplicitatem et brevitatem prae Hieronymianis pretium apud multos fecerat: atque hinc factum procul dubio ut Hieronymus singulis fere praefationibus in libros post hanc reprehensionem compositos, brevitatem promiserit. Sic enim habet in secunda praefatione: Dictandi commentarioli, nec nimia longitudine extendentes opus. In tertia: Conabor latissimos explanationis campos angusta commentariorum semita coarctare. In quarta: Quartum breviter transcurrentes, in his tantum quae obscura fuerint immoremur.
Notanda vero generosa mens sanctissimi senis parvipendentis obtrectatorum rabiem, qui non solum verba, sed syllabas quoque verborum calumniarentur; in eo se scire aliquid arbitrantes, si de alienis Operibus detraherent.
Secunda suum habet certum characterem, scribit enim Hieronymus: Secundum librum celeri sermone dictamus, avertentes parumper aures, ne audiamus judicium sanguinis, et interfectorum animas deploremus, qui opinione virtutum quotidie corruunt in superbiam, et Deo se similes arbitrantur, etc., quorum furori respondimus, ut potuimus; et si Dominus vitam dederit, plenius responsuri sumus.
Scripta est igitur post epistolam ad Ctesiphontem, ubi eadem fere verba inveniuntur, et ante Dialogorum plenius Opus, quod promittitur, atque ita ann. 414.
Tertia eamdem praefert notam: Latrat, inquit Hieronymus, per Albinum canem, grandem et corpulentum, etc. Verum hoc alias, cum nempe pleniori Opere (Dialogorum tribus libris) tria Cerberi capita contrivit; eodem igitur anno ac praecedens scripta est.
Verba autem, quibus solitam haereticorum in catholicos versutiam fidei defensor exemplo suo probat, digna sunt omnino quae notentur. Id agit diebus et noctibus, et aperte, et per insidias, veris falsa miscendo, immo universa mendacia subdolo melle circumliniens, ut qui audit verborum dulcedinem, venena pectoris non formidet; pacem pollicetur, ut graviora bella exerceat; ridet, ut mordeat; manum offert, ut ex improviso simplicem interficiat Abner. Nimirum hoc illud est, quod et Apostolus loquebatur. Non enim ejus ignoramus astutias (II Cor. II, 11). Hic tacet, alibi criminatur; mittit in universum orbem epistolas, biblinas, prius auriferas, nunc maledicas, et patientiam nostram de Christi humilitate venientem, malae conscientiae signum interpretatur.
Quarta eodem tempore conscriptam se manifestis indiciis probat; exponit enim haeresis Pelagianae originem, artesque hominum occulta venena spargentium contra quos tacito nomine Opus confectum sit, nec tamen adhuc editum, propter iniquitatem temporum, et Joannis Hierosolymitani impotens erga Pelagium studium. Sed juvat totam hic exhibere, quoniam continet plurima magni ad hoc negotium momenti, et per se dignissima quae sciantur. Multis et de toto orbe confluentium turbis, et sanctorum fratrum monasteriique curis occupatus, commentarios in Jeremiam per intervalla dictabam, ut quod deerat otio superesset industriae; cum subito haeresis Pythagorae et Zenonis ἀπαθείας καὶ ἀναμαρτησίας, id est, impassibilitatis et impeccantiae, quae olim in Origene, et dudum in discipulis ejus Grunnio, Evagrioque Pontico, et Joviniano jugulata est, coepit reviviscere, et non solum in Occidentis, sed et in Orientis partibus sibilare, et in quibusdam insulis, praecipueque Siciliae et Rhodi, maculare plerosque, et crescere per dies singulos, dum secreto docent et publice negant: cui respondere, diu tacens, et dolorem silentio devorans, crebra fratrum expostulatione compulsus sum; nec tamen huc usque prorupi, ut auctorum nomina ponerem, malens eos corrigi, quam infamari. Nec enim hominum, sed erroris inimicus sum; qui mihi ut vicem talionis et genuinum sui doloris illiderent, veteres magistrorum suorum calumnias concinentes, in tantum elingues et miseri demonstrati sunt, ut ne maledicere quidem suis verbis potuerint: quorum tunc temporis, editis adversus eos libris, neniae confutatae sunt; quos qui legere voluerint, liquido pervidebunt, canes eos juxta Isaiam esse mutos, qui latrare nesciant, habentes quidem voluntatem et rabiem mentiendi, sed artem fingendi et latrandi non habentes. Quibus loquar compendio: Aut bona sunt quae docetis, aut mala. Si bona, defendite libere; si mala, quid occulte miseros jugulatis errore, rectaeque fidei, ad decipiendos simplices quosque, jactatis expositionem? Quae si vera est, cur absconditur; si falsa, cur scribitur? Rogo, quae est ista insania? Praecipiente Apostolo ut parati simus ad satisfaciendum omni poscenti nos rationem de ea quae in nobis est spe (I Pet. III, 15); et propheta clamante: Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar (Ps. CXVIII, 46). Isti publicum fugiunt, et susurrant in angulis perditorum, dolentque quasi pro suis quae sua metuunt confiteri. Cumque generaliter adversum vitia quid et haereticos dixerimus, se peti queruntur, malumque conscientiae dissimulata diu indignatione pronuntiant. Quod si cavendum nobis est ne veterem laedere videamur necessitudinem, si superbissimam haeresim spirituali mucrone truncemus, ergo sustinendae erunt nobis cruces proditae fidei, et dicendum cum propheta: Versatus sum in miseria, dum mihi infigitur spina (Ps. XXXI, 4). Quin potius audiant illud apostolicum: Obedire Deo magis oportet quam hominibus (Act. V, 29). Et iterum: Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10). Verum haec in proprio, nisi tacuerint, Opere plenius exsequimur.
In commentariis ad caput 23 de Pelagianis loquitur, non item de Palladio Galata, quod suspicatus tamen Baronius, cum ait, non omittendum monere lectorem praefationem in sextum librum Commentariorum in Ezechielem videri pertinere ad historiam Pelagianam, scriptamque post mortem Rufini Aquileiensis, quasi ex ejus busto Pelagiani enascerentur. Sic enim habet (Praefat. in VI lib. Comm. Ezechielis): Putabam quod medio serpente confosso, non reviviscerent hydrae novella plantaria, et, juxta fabulas poetarum, Scylla mortua, nequaquam in me Scyllaei saevirent canes, qui latrare non cessant; et haereticis Dei percussis manu, ne tentarentur, si fieri potest; etiam electi Dei (Matth. XXIV, 22) [Addendum forte pax exsisteret]. Haeresis ipsa non moritur, haereditariis contra nos odiorum suorum catulis derelictis, qui nostra simulantes genitricis antiquae, et pellacis Ulyssis venena non deserunt, labiaque tantum melle circumlinunt, et juxta eloquia Scripturarum, mollierunt verba sua super oleum, ipsi autem sunt jacula (Ps. LIV, 22), et jacula ignita, quae scuto fidei repellenda simul et extinguenda sunt.
Ex his praefationibus Hieronymi aliisque Operibus jam memoratis intelligere est quis status fuerit rei Pelagianae in Palaestina ab adventu Pelagii usque ad synodum Diospolitanam, quibusque artibus promoveretur, praesertim apud nobiles feminas, ipso per se agente Pelagio cum Anniano: coibat nempe factio toti orbi perniciem factura, pietatis atque humilitatis specie, severioris disciplinae jactantia, alienorum Operum reprehensione, occultis conventibus in cubiculis, adulatione potentium viduarum, facundiae ostentatione, callida doctrinae expositione, minis in eos qui contra scriberent, quasi responsionum mole obruendi forent; querela continua, quod invidiam paterentur homines evangelicae regulae tenacissimi; clericorum scissione in partes, inspirato parti suo nomine donatae odio erga sanctos, qui cum Hieronymo in monasterio serviebant Deo, etc.
Reliquae tres epistolae. Epistola ad Alipium et Augustinum paulo ante mortem Hieronymi scripta est, nimirum ann. 419, sub finem; namque in ea fit mentio, et synodi Diospolitanae, quae coacta est ann. 415, sub finem; et commorantium in Palaestina Piniani et Melaniae, qui cum Albina advenerant ann. 416; et jugulatae haeresis Coelestianae, quod contigit ann. 418 et obitus sanctae Eustochii, quae transiit ad Deum die 28 Septembris ann. 419; et redeuntis post annum in Africam Innocentii presbyteri, qui missus fuerat ann. 418 Alexandriam ab Africana synodo ad conquirendos canones Nicaenos, rediit vero ann. 419, statimque Romam missus est cum canonibus ad Bonifacium VI kalend. Decembris.
Quamquam, ut ingenue fatear, difficile creditu mihi videtur Innocentium ex sancta Bethleem profectum aliquanto temporis intervallo, post dormitionem Eustochii, qua se pridem doluisse scribit Hieronymus, Carthaginem venisse hiemis tempore, et VI kalend. Decembris missum fuisse Romam. Quare vel mors Eustochii in annum priorem referri debet, quod minus reor; vel Innocentius qui litterarum Hieronymi portitor non fuit idem ac qui Alexandriam legatus est ab Africanis, quod non illibenter fatear, propter haec Hieronymi verba: Sanctus Innocentius presbyter, qui hujus sermonis est portitor, anno praeterito, quasi nequaquam in Africam reversurus, mea ad dignationem vestram scripta non sumpsit. At qui legatus fuerat Innocentius, utique reversurus erat.
Etsi haec epistola contineat responsionem ad quaesita Alipii et Augustini de libris ab Anniano adversus epistolam Hieronymi ad Ctesiphontem dialogosque scriptis; meliori tamen ex parte posita est in gratiis magnifice utrique agendis, quod ipsis cooperatoribus et auctoribus haeresis Coelestiana jugulata esset.
Sectatorum Pelagii vix non in rabiem versorum, ob condemnationem magistri, meminit his verbis: Cum superatos damnatosque esse se sentiant, tamen venena mentium non omittunt, et, quod solum possunt, nos oderunt, per quos putant se libertatem docendae haeresis perdidisse.
Habet plura de Anniano quae non parum conducunt ad historiam et criticam, sed haec retulimus in Anniani elogio.
Duae sunt adhuc epistolae ad Augustinum, sed breves admodum, atque aenigmaticae, ut antea dictum est; altera apud Augustinum vigesima quinta numeratur; altera vigesima sexta. Illa videtur statim post synodum Diospolitanam data, quando grassante nescio quo perditorum cuneo, qui valde in perversum niteretur Pelagio suffragari, vix munitior turris Hieronymum ab impetu et incursu impiorum tueri potuit (Lib. de Gest. Palaest. c. ult. ). Ista paulo post auditam in Palaestina condemnationem utriusque haeretici a Zosimo; id enim significant verba mox afferenda.
In priore eximium istud est: Macte virtute in orbe celebraris; catholici te conditorem antiquae rursum fidei venerantur atque suspiciunt, et, quod signum majoris gloriae est, omnes haeretici detestantur, et me pari persequuntur odio, ut quos gladiis nequeunt, voto interficiant.
Eximium hoc etiam in altera. Multi utroque claudicant pede, et nec fractis quidem cervicibus inclinantur, habentes affectum erroris pristini, cum praedicandi eamdem non habeant libertatem.
Tres epistolae ostendunt rei Pelagianae statum in Palaestina a synodo Diospolitana usque ad annum 419, nempe insolescentes hujus factionis homines, propter suffuratam a Pelagio per mendacia absolutionem ab episcopis, suam haeresim approbatam, epistolis in provincias missis, mentiti sunt, suisque adversariis apertam vim intulerunt, ut Hieronymum vix munitior turris tueri potuerit, Dei servi et ancillae ad curam Hieronymi pertinentes sceleratissima caede afficerentur, diaconus occideretur, et aedificia monasteriorum incenderentur (Lib. de Gest. cap. ultim. ). Sed audita condemnationis fama, insolentiaque in rabiem versa, nihil non commenti sunt, nihil non machinati adversus eos quos suae damnationis auctores crederent, metuque imperialium sanctionum compressi, non evomuerunt venenum, sed occultius foverunt.
CAPUT II. De scriptis ab Augustino adversus Pelagianos. Hactenus de Hieronymo, qui bello Ecclesiae contra Pelagianos velitatus est, eo fere modo quo solent veterani duces, fama potius quam manu. Totam capessivit pugnam Augustinus, de quo non honorificentius quam prudentius Hormisdas papa dixit: Quid Romana asseveret Ecclesia de libero arbitrio et gratia Dei, ex variis Augustini libris, et maxime ad Hilarium et Prosperum, cognosci posse. Id est, ut ego quidem interpretor, posse quidem, vel ex uno satis Augustino constare quid columna veritatis, quid os Spiritus sancti loquatur. Sed tanti nihilominus viri sententiam, non ex quibuscumque Operibus aequaliter, verum ex postremis potissimum intelligendam. Atque haec pars sententiae pontificis cum talis sit, ut ad alicujus doctoris commendationem brevius nihil cumulatiusque dici possit, altera tamen necessariae cujusdam prudentiae monitum gravissimum continet, ne dum auctoritatem ita commendatam sequimur, veluti regulam catholici sensus, unam omnibus sine delectu Operibus fidem praestemus, atque ita imprudentes ab ipsomet magistro aberremus. Quamvis enim Augustinus assecutus sit aliquando tantam divinorum gratiae mysteriorum intelligentiam, quantam forte nemo alius, praeter apostolos; non tamen constitit statim in summo, sed per gradus nitendo, difficultatum tenebras, prout divina lux se infundebat, obstantes perrupit.
Id de se ipse cordate sincereque testatus est, nec uno in loco, nec uno tempore; ideoque sui studiosos jubebat ita suis in Operibus legendis versari, ut secum proficere et iisdem quasi passibus ad veritatem accedere studerent (Epist. 7, et l. de Bon. Persev. c. 21, etc.).
Ego certe, cum primum animum applicui ad quaestiones gratiae penitius scrutandas, sanctissimi doctoris praecepto obediendum putavi, hauriendamque ex eo fonte veritatem, quem mihi purissimum veritatis magistra Ecclesia indicabat. Eam ob rem diligentius inquisivi quae vera forent Augustini Opera, quae supposita; quae ad negotium gratiae per se pertinerent, quae id obiter tantum attingerent; quo denique singula tempore conscripta sint, et qua scribentis experientia, ut pressis vestigiis ductorem ab Ecclesia mihi datum sequerer, ejusque ductu, et quasi methodo, facilius eo pervenirem quo tendebam.
Erit forte qui superflua me diligentia laborasse putet, cum toto hoc labore sanctus doctor defunctus videatur, recensitis ordine suis Operibus. Verum in Retractationum libris, neque epistolae recognitae sunt, neque homiliae; sed tractatus dumtaxat, in quibus tamen ordinem temporis exacte non servari, vel ex hoc uno quisque facile cognoscet, quod adhuc incertum sit apud eruditos quo anno liber de Gratia et Libero Arbitrio, quoque alius de Octo Dulcitii Quaestionibus conscriptus sit. Neque illud mirum, cum Augustinus inter retractandum ea saepe conjunxerit, propter cognationem argumenti, quae temporis ratione distarent; et forte nonnumquam acciderit ut senem septuagenario majorem memoria deficeret.
ANTE ANNUM CCCCXII. Libri tres de Libero Arbitrio (Tomo I);-- Liber unus de Duabus Animabus (Tomo VI);-- Expositio quarumdam propositionum ex Epistola ad Romanos (Tomo IV);-- Libri duo ad Simplicianum (Tomo IV). Testatur Augustinus se nihil ante hunc annum in haeresim Pelagianam scripsisse, contra quam prius, cum opus fuerat, non scripturis, sed sermonibus et collocutionibus agebat (Lib. II Retract. cap. 33).
Videtur tamen nasciturum hoc monstrum quasi praefocasse tribus libris de Libero Arbitrio, quos partim Romae inchoavit laicus, partim in Africa presbyter absolvit (Lib. I Retract. cap. 9): libro uno de Duabus Animabus et expositione quarumdam propositionum ex Epistola ad Romanos, quod utrumque Opus elaboravit adhuc presbyter (Ibid. c. 15 et 22); tandem duobus libris ad Simplicianum, quos edidit jam factus episcopus (Lib. I Retract. cap. 1).
Atque hinc constat inquirenda nobis esse tempora eorum tantum Operum quae scripta sunt octodecim annorum spatio: quot nempe effluxerunt ab Opere primo ad Marcellinum, ad mortem Augustini, quae contigit ann. Christi 430, V kalend. Septembris.
ANNO CCCCXII. Libri tres ad Marcellinum de Peccatorum Meritis et Remissionibus (Tomo VII).-- Liber de Spiritu et Littera ad eumdem (Tomo III).-- Epistola ad Honoratum (Tomo II). Scripti sunt hi quinque libri, nam epistolam Augustinus librum quoque vocat ( Dissert. de Synodis ), post judicium Carthaginense de Coelestio, quod ann. 412 ante Quadragesimam factum est et ante mortem Marcellini, qui sub invidia tyrannidis Heraclianae ab haereticis innocens caesus est (Hieron. dialog. 3, sub finem), ann. 413, VIII id. Aprilis.
Primi omnium prodierunt duo, qui etsi praeferant vulgarem titulum de peccatorum Meritis et Remissionibus, ab Augustino tamen de Baptismo Parvulorum, et Perfectione Hominis (Lib. de Gest. Palaest. c. 11); ab Hieronymo de Infantibus Baptizandis (Dialog. 3, sub finem), sumpta appellatione a praecipua parte, nominantur.
Scribendorum causa narratur, partim in libro de Gestis Palaestinis (Cap. 11), partim in Retractationibus (Lib. II, cap. 33), ferventibus scilicet contentiosissima assertione quaestionibus de mortalitate Adami, baptismo parvulorum, et ἀναμαρτησίᾳ Marcellinoque tribuno, qui molestissimos patiebatur disputatores adversus antiquam traditionem, per litteras Augustinum consulente, coegit sanctum doctorem sollicitudo charitatis, quam erga Christi Ecclesiam per gratiam Dei habebat, ut ad eumdem Tribunum mitteret duos primum libros, deinde tertium. Sic enim ait (Lib. III de Pecc. Meritis, etc. cap. 1): Post dies paucissimos a missis libris, legi Pelagii quaedam scripta, viri, ut audio, sancti, et non parvo profectu christiani, quae in Pauli apostoli Epistolas expositiones brevissimas continerent; atque ibi comperi, cum ad illum venisset locum, ubi dicit Apostolus (Rom. V, 12): Per unum hominem peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mortem, atque ita in omnes homines pertransiisse, quamdam eorum argumentationem qui negant parvulos peccatum originale gestare, etc. Quapropter quoniam illi Operi, quod jam certo fine concluseram, nihil addere volui, et ipsam eisdem verbis, quibus eam legi, et quid mihi contra vedeatur, huic epistolae inserendum putavi.
Post judicium Carthaginense compositos a se testatur Augustinus, sed ante mortem Marcellini (Lib. II Retract. cap. 33): Coelestius, discipulus ejus, jam propter tales assertiones apud Carthaginem in episcopali judicio, ubi ego non interfui, excommunicationem meruerat. Et alio in loco (Ibid. c. 37): Ad quem, inquit, scripseram tres libros, quorum titulus est de peccatorum Meritis et Remissione, ubi diligenter disputatur etiam de baptismo parvulorum, rescripsit mihi se fuisse permotum, quod dixerim, etc. Legenda in eamdem sententiam epistola 158, ad Marcellinum.
Haec cum certa sint, ruere oportet opinionem Baronii tres ejusmodi libros referentis ad annum 411; judicium enim de Coelestio habitum est ann. 412, ante Quadragesimam.
Liber de Spiritu et Littera indubitatam praefert temporis notam; scriptus siquidem est post libros de Peccatorum Meritis, et ante mortem Marcellini, atque adeo, vel sub finem praesentis anni, vel initio consequentis.
Nec minus evidenti charactere insignitur epistola ad Honoratum de gratia novi Testamenti: sic enim Augustinus Marcellino, post missos, atque etiam, nonnulla facta recognitione, remissos tres libros de Peccatorum Meritis (Epist. 120, epist. 158): Nunc, inquit, in manibus habeo librum ad Honoratum nostrum de quaestionibus quibusdam quinque, quas mihi proposuit, et per litteras intimavit. Et alio in loco: Eo ipso tempore quo contra Donatistas vehementer exercebamur, et contra Pelagianos exerceri jam coeperamus, amicus quidam misit mihi quinque a Carthagine quaestiones, et rogavit ut eas illi scribendo exponerem, etc. (Lib. II Retract. cap 36).
ANNO CCCCXIII. Sermo in die natali sancti Joannis praecursoris (Tomo II Suppl.);-- Sermo 14 de verbis Apostoli (Tomo X). Hoc anno habiti sunt Carthagine duo sermones ad populum, de baptismo parvulorum: primus in natali sancti Joannis, mense Junio (II part. Suppl. pag. 338), alter post natale sancti Joannis, in festo martyris, mense Julio. Ille editus est nuper ex bibliotheca regia; iste jamdudum censetur decimo quarto loco inter sermones de verbis Apostoli.
De primo haec habet Augustinus (Serm. 14 de verbis Apostoli). Natali sancti Joannis, inter caetera quae dicenda videbantur, ad baptismum parvulorum noster sermo deductus est; et quia jam prolixus erat, et de illo terminando cogitabatur, non tanta dicta sunt de tanta quaestione, quanta in periculo tanto a sollicitis dici debuerunt: sollicitos autem nos facit, non ipsa sententia jam olim in Ecclesia catholica summa auctoritate fundata, sed disputationes quorumdam, qui modo crebrescere, et multorum animas evertere moliuntur. Quibus verbis nemo non agnoscet significari sermonem nuper editum, qui voluerit vel leviter ipsum oculis lustrare.
De secundo ita idem Augustinus, post factam mentionem librorum de Baptismo parvulorum, ad Marcellinum scribit (Lib. de Gest. Palaest. c. 11). De quo etiam, baptismo parvulorum, postea te jubente (Aurelium alloquitur) in basilica Majorini, gestans in manibus epistolam gloriosissimi martyris Cypriani, et de hac re verba ejus recitans atque pertractans, ut error iste nefarius de quorumdam cordibus auferretur, quibus persuasa fuerant, quae in his gestis videmus damnata, adjutus orationibus tuis, quantum potui, laboravi.
Habitus est, ut mox dixi, post festum natale sancti Joannis, et in die solemni martyris cujusdam, Felicitatis opinor, non quae sociam habuit Perpetuam, et Tuburtae passa est, sed alterius septem filiorum martyrum matris, cujus memoria VI idus Julii in Africa quoque celebrabatur. Sic enim Augustinus post ea quae pertinent ad priorem sermonem mox allata, pergit (Serm. 14 de verb. Apost.): Hodie ergo adjuvante Domino placuit vobis hinc loqui. Diem quidem solemnem martyris celebramus, sed major causa est omnium fidelium quam tantummodo martyrum, etc. Verbum Apostoli, quod tractatum est, fuit istud procul dubio, quod in primo sermone allatum est: Per Adam enim peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, atque ita in omnes pertransiit, in quo omnes peccaverunt.
Argumentum exponitur his verbis (Ibid.): Concedunt parvulos baptizari oportere; non ergo quaestio est inter nos et ipsos utrum parvuli baptizandi sint, sed de causa quaeritur quare baptizandi sint, etc. Nos dicimus eos aliter salutem et vitam aeternam non habituros, nisi baptizentur in Christo; illi autem dicunt non propter salutem, non propter vitam aeternam, sed propter regnum coelorum, etc.
Re multis rationibus confecta, adjunxit Augustinus (Lib. III, epist. 8 ad Fidum de baptismo infant.) auctoritatem sancti Cypriani, cujus epistolam audienti populo integram praelegit, partim in primo, partim in secundo sermone. Videtur autem Hieronymus (Dialog. 3 advers. Pelag.), vel utrumque legisse ab Orosio ex Africa delatum, vel narrantem Orosium audivisse; ejusdem enim epistolae quam perinde ac Augustinus descripsit auctoritate usus est.
ANNO CCCCXIV. Liber sive epistola ad Hilarium monachum (Tomo II);-- Liber de Perfectione Justitiae (Tomo VII). Augustinus Hilario Syracusis interroganti de quaestionibus Pelagianorum, respondit epistola (Epist. 89), quam ipse propter prolixitatem librum vocat. Fuit vero Hilarius laicus tantum, quippe quem Augustinus filium nominat (Lib. de Gest. c. 11), monachum Hincmarus ( Lib. de Praedestinat. ).
Ratio temporis quo scriptam dicimus epistolam hanc, facile inde conficitur. Ab Orosio in Palaestinam delata est (Orosius in apolog. c. 3), lectaque in conventu presbyterorum die 30 Julii anni 415, ab Hieronymo memoratur in 3 dialogo, quem absolutum esse ante synodum Diospolitanam ostendimus: in eadem synodo inde Pelagio quaedam objecta sunt (Lib. de Gest. cap. 11). Cum ergo Orosius in Palaestinam venerit verna tempestate ann. 415, cumque ipse de hac epistola Augustini, et de alia Hieronymi ad Ctesiphontem loquens, utramque nuper scriptam dixerit, certe cum epistola Hieronymi, vel sub finem anni 413, vel hujusce 414 initio data sit; fatendum quoque est, Augustini epistolam, vel exeunte anno 413, quod minus reor, vel ineunte isto 414, scriptam fuisse.
Neque vero prius scribi potuit, cum in ea fiat mentio, tum judicii de Coelestio facti Carthagine sub initium anni 412; tum librorum de Peccatorum Meritis, et libri de Spiritu et Littera, qui editi ann. 412, sub finem; tum denique ecclesiasticorum sermonum, de quaestionibus Pelagianorum, quorum praecipui fuerunt illi duo quo habiti ann. 413, circa medium.
Inde vero evertitur opinio Baronii, epistolam hanc volentis scriptam fuisset ann. 411, id est, ante judicium de Coelestio exercitum Carthagine, et scriptos ad Marcellinum libros.
Ad idem ipsum tempus, si tamen non ad superius, pertinet liber de Perfectione Justitiae, quo respondit Augustinus libro quem ex Sicilia acceptum Paulus et Eutropius, Hispaniarum episcopi, ad ipsum miserant. Erat ille Coelestii, ut dicebatur, continebatque definitiones sexdecim, seu ratiocinationes de ἀναμαρτησίᾳ, cum suis e Scriptura testimoniis, objectorumque solutionibus. Ratio temporis mihi videtur inde posse non improbabiliter concludi. Nam Orosius, in sua ad Augustinum de Priscillianistis consultatione, meminit Commonitorii, ut loquitur, de haeresibus Augustino ab istis duobus episcopis directi: nec aliud videtur nomine Commonitorii significasse, quam litteras cum definitionibus missas; si enim aliud significatum voluisset, id procul dubio non tacuisset Augustinus, ut ex rerum adjunctis manifestum est. Cum ergo consultatio non exiguo tempore praecesserit Orosii, sive ex patria ad Augustinum, sive ex Africa ad Hieronymum profectionem, cumque scriptus sit liber de Perfectione Justitiae, et ante reditum Orosii ex Oriente in Africam, et postquam Augustinus Hilarii, ut opinor, de accepta epistola gratias agentis responsione didicisset, Coelestium non esse in Sicilia, necesse est nunc temporis fuisse confectum.
Verum contra hanc rationem temporis pugnat objectio sane gravis. Nam si liber iste jam tunc temporis fuisset conscriptus cum Orosius in Palaestinam profectus est, ab ipso delatus esset una cum aliis Operibus tunc absolutis, libris nempe tribus ad Marcellinum, sermone 14 de verbis Apostoli, et epistola ad Hilarium; neque enim minoris momenti videri potuit ad rem fidei contra Pelagium defendendam. Delatum vero non fuisse ex eo constat; quod et Hieronymus de impeccantia disputans ipsius non meminit, non oblitus, cum de baptismo parvulorum ageret, librorum ad Marcellinum; et de ipso nihil Orosius legerit in synodo Joannis, cum tamen opportunum admodum esset; et inde nihil objectum sit Pelagio Diospoli, etsi longe plura pravioraque contineat quam libellus episcoporum.
Facit haec objectio ut sententiam meam non indubitabilem opiner; non facit tamen ut falsam rear; potuit enim fieri ut quemadmodumlibrum de Spiritu et Littera Orosius vel non detulit, vel non meminit, ita nec istam, licet uterque multum conducat ad fidem tuendam. Potuit pariter fieri ut eadem causa cur Augustinus hunc inter recensendos libros praetermiserit, memor tamen epistolae ad Hilarium, vetuerit ne ipsum Orosius secum deportaret, forte nimirum missae ad Paulinum et Eutropium responsionis apographum, vel nullum Hippone servatum, vel amicis commodatum ut describeretur, communi cum aliis, quorum meminit Possidius, libris fato recuperari non potuit.
ANNO CCCCXV. Duae epistolae ad Hieronymum (Tomo II);-- Liber de Natura et Gratia (Tomo VII). Augustinus duas dedit ad Hieronymum epistolas; alteram (Epist. 166) de origine animarum, alteram (Epist. 29) de loco Jacobi: Qui offenderit in uno, factus est omnium reus. Utramque detulit secum Orosius, de quo Augustinus. Venit ad me religiosus juvenis catholica pace frater, aetate filius, honore compresbyter noster Orosius, vigil ingenio, paratus eloquio, flagrans studio, utile vas in domo Domini esse desiderans, ad refellendas falsas perniciosasque doctrinas, quae animas Hispanorum multo infelicius quam corpora barbaricus gladius trucidarunt. Nam inde ad nos usque ab Oceani littore properavit, fama excitus quod a me posset de iis quae scire vellet quidquid vellet audire. Neque nullum cepit adventus sui fructum. Primo ne de me multum famae crederet; deinde docui hominem quod potui; quod autem non potui, unde discere posset admonui, atque ut ad te iret hortatus sum. Qua in re consilium vel praeceptum meum cum libenter et obedienter acciperet, rogavi eum ut abs te veniens per nos ad propria remearet. Quam ejus pollicitationem tenens, occasionem mihi credidi a Domino esse concessam qua tibi scriberem de iis quae per te scire cupio, etc.
Librum de Natura et Gratia inchoaverat quidem antequam Orosius Hippone solveret, sed nondum absolverat. Unde in Retractationibus (Lib. II cap. 42): Venit etiam tunc in manus meas quidam Pelagii liber, ubi hominis naturam contra Dei gratiam, qua justificatur impius, et qua christiani sumus, quanta potuit argumentatione defendit: librum ergo quo huic respondi, defendens gratiam, non contra naturam, sed per quam natura liberatur et regitur, de Natura et Gratia nuncupavi, etc. Et ad Innocentium papam nomine quinque episcoporum (Epist. 177): Misimus reverentiae tuae librum, quem dederunt quidam religiosi et honesti adolescentes servi Dei, quorum etiam nomina non tacemus, qui sicut audivimus, et jam nosse dignaris, ipsius Pelagii exhortatione, spem quam habebant in saeculo, reliquerunt, et nunc continenter Deo serviunt: qui cum eodem errore tandem aliquando, per qualemcumque operam nostram, Domino inspirante, caruissent, protulerunt eumdem librum, Pelagii esse dicentes, et ut ei responderetur impendio rogaverunt. Factum est. Ad eosdem rescripta est ipsa responsio. Agentes gratias rescripserunt. Utrumque misimus, et cui responsum est, et quo responsum est. Et ne nimium essemus onerosi, signa fecimus his locis, ubi petimus inspicere non graveris.
In libro de Gestis Palaestinis (cap. 23, 24 et 25) narrat totam libri velut historiam, quam, contexuerat etiam scribens ad Joannem Hierosolymitanum (Epist. 179).
Unde ipse quoque Orosius (Apolog. c. 3): Exposui, inquit, coronae vestrae breviter, ut potui, Coelestium jam ad honorem presbyterii subrepentem, apud Carthaginem plurimis episcopis judicantibus proditum, auditum, convictum, detestatumque ab Ecclesia, ex Africa profugisse; contra librum vero Pelagii B. Augustinum, discipulis ipsius Pelagii prodentibus ac petentibus, plenissime respondere. Et postea: Hoc in Coelestio Africana synodus detestata est. Hoc Augustinus episcopus scriptis suis, sicut audistis, exhorruit. Hoc in ipsius nunc Pelagii scriptis, sua responsione condemnat.
Ex his concludere licet, librum, de quo nunc agitur, non tantum antequam Orosius ab Augustino discederet Africa, id est ann. 415, verna tempestate, sed etiam propinquante Quadragesima fuisse inchoatum, absolutum vero aestivo tempore. Unde Augustinus ad Evodium (Epist. 169): Scripsi etiam grandem quemdam librum adversus Pelagii haeresim, cogentibus nonnullis fratribus, quibus contra gratiam Christi opinionem perniciosissimam persuaserat. Haec omnia si habere volueris, aliquem mitte qui tibi cuncta describat. Dixerat antea: Si ea quae me magis occupant, a quibus in aliud averti nolo, sanctitas tua nosse tanti habet, mitte aliquem qui tibi describat. Jam enim plura perfecta sunt quae hoc anno ante Pascha, propinquante Quadragesima, a nobis fuerant inchoata.
Ex his vero emendari debet quod scripsit Baronius ad annum 414 de hoc libro, atque etiam de epistola 102 ad Evodium, aliisque operibus Augustini; nam ut de aliis taceam, liber nondum de Natura et Gratia absolutus erat, cum ex Africa solveret Orosius, quod ipse testatur, atque etiam Hieronymus in tertio dialogo. Solvit autem anno tantum 415.
ANNO CCCCXVI. Epistola ad Joannem Hierosolymitanum (Tomo II).-- Sermo (Apud Eugyppium).-- Epistola ad Mercatorem (Tomo IV).-- Tres ad Innocentium epistolae (Tomo II).-- Epistola ad Hilarium episcopum (Tomo II). Orosius in Africam rediit mense Maio, litterasque (Epist. 30, inter August), tum Hieronymi ad Augustinum, tum Erotis et Lazari ad Africanos episcopos de rebus Diospoli gestis, reddidit ( Synod. concil. Milevitani ): detulit quoque Orientalis diaconus ( Mercator in Commonit. ), civis Hipponensis, missam a Pelagio ad Augustinum defensionis suae chartulam (Lib. de Gest. cap. 32): vulgata est pariter Pelagii epistola ad amicum quemdam presbyterum, qua gloriabatur suam definitionem, « quod possit homo sine peccato esse, et Dei mandata facile custodire, si velit, » quatuordecim episcoporum sententia comprobatam (Ibid., cap. 30).
Post haec Augustinus, et praesertim post relationem familiarem Orosii, de gratia Pelagii apud Joannem Hierosolymitanum, ad eumdem episcopum scripsit, questus primum, quod responsionem litteris, utique per Orosium datis, ab eo non accepisset; deinde monens fraterna charitate, ne permitteret sibi a Pelagio illudi, cujus nonnihil ex libro de Natura protulit in specimen impietatis; denique suum offerens librum de Natura et Gratia, et vicissim petens, episcoporum plurium nomine, gesta synodi Diospolitanae in Africam transmitti.
Epistola igitur ad Joannem (qui obiit ann. 417, die 10 Januarii) et post concilium Diospolitanum habitum, ann. 415, mense Decembri, sub finem et ante duas synodos, Carthaginensem ac Milevitanam, autumni tempore ann. 416 congregatas, et post Orosii in Africam reditum, mense Maio ejusdem anni, atque ita circiter mensem Julium ann. 416 scripta est: quare oportet minus attendisse Baronium ad has temporis notas, cum scriptam tradit anno superiore.
Per idem tempus habitus est sermo, cujus partem refert Eugyppius, haec enim verba leguntur sub finem (Tomo II c. 288): Hoc agit hodie Satanas, quomodo per venena haereticorum ejiciat homines de Ecclesia, sicut per venena serpentis ejecit de paradiso. Illum nemo dicat absolutum esse ab episcopis. Absoluta est sed confessio, quasi correctio ipsa est absoluta, quia ea quae dixit ante episcopos catholica videbantur. Quae autem scripsit in libris suis episcopi qui absolverunt nescierunt, et forte correctus est. Desperare enim de homine non debemus, qui forte fidei catholicae adjungi se maluit, et ad Dei gratiam auxiliumque confugit: forte hoc factum est. Tamen non haeresis est absoluta, sed homo haeresim negans, etc.
Habitus est igitur, non solum ante synodos, de quibus non tacuisset Augustinus, quemadmodum nec tacuit sermone secundo de verbis Apostoli; sed etiam post jactatam de Pelagii absolutione famam, fidemque quam fecerat epistola carnalis ventositatis et elationis, quae gestorum tarditatem procuratam praecedens in manus hominum praevolarat (Lib. de Gest. cap. 30).
Intelligimus porro non obscure ex hoc sermone quis ille fuerit episcopus, quicum Pelagius Romae vix non jurgatus est, propter dictum Augustini Deum alloquentis: Da quod jubes, et jube quod vis; nec enim alius fuit quam Urbanus Siccensis, de quo Augustinus: Sanctus frater et coepiscopus meus, Urbanus noster, qui hic presbyter fuit, et modo est Siccensis episcopus, cum remeasset ab urbe Roma, et ibi cum quodam talia sentiente confligeret, vel se conflixisse referret, cum urgeretur pondere orationis dominicae (urgebat enim eum, et dicebat: Si in nostra potestate est non peccare, et in nostra potestate est omnes peccatorum tentationes solis voluntatis nostrae viribus superare, quare Deo dicimus: Ne nos inferas in tentationem?); quid eum putatis respondisse? Rogamus, inquit, Deum, ne nos inferat in tentationem, ne aliquid mali patiamur, quod non habemus in potestate; ne ruam de equo, ne frangam pedem, ne latro me interficiat; haec enim non habeo in potestate, etc.
Eodem anno scriptam fuisse epistolam ad Mercatorem, cum consuluisset de quaestionibus quibusdam Pelagianorum, qui negant mortem peccato esse retributam (Lib. de 8 Quaest. ad Dulcitium), demonstravimus in notis.
Circiter mensem Octobrem tres ad Innocentium epistolae directae sunt. Una Patrum Carthaginensium, altera Milevitanorum, tertia quinque episcoporum, omnes si Mercatori credimus (In Commonit. cap. 1), synodicae, omnes, si qua fides stylo et eloquendi formae, ab Augustino conscriptae. Prima est inter Augustinianas 90 ( nunc 175), secunda (92 nunc 176), tertia 95 ( nunc 177). De singulis dictum est abunde in dissert. de synodis.
Statim vero datis epistolis quas ad sedem apostolicam Julius episcopus deferret, Augustinus scripsit Hilario episcopo, qui a Syracusano monacho multum distat, monuitque primum de cavenda haeresi; deinde addidit (Epist. 178): Cum ista scriberem, cognoveramus in Ecclesia Carthaginensi adversus eos episcopalis concilii conditum fuisse decretum per epistolam sancto et venerabili papae Innocentio dirigendum; et nos de concilio Numidiae ad eamdem apostolicam sedem jam scripseramus.
Notanda porro verba haec: Adversus eos episcopalis concilii conditum fuisse decretum. Dubitaverit enim forte quispiam quid significent, cum nihil istius concilii habeatur praeter relationem ad summum pontificem. Verum manifeste satis indicari videtur decretum his verbis: Communi deliberatione censuimus, hujusmodi persuasionis auctores, quamvis ad presbyterium idem Coelestius postea pervenisse dicatur, nisi haec apertissime anathematizaverint, ipsos anathematizari oportere, etc. Hoc itaque gestum, domine frater sancte, charitati tuae intimandum duximus, ut statutis nostrae mediocritatis etiam apostolicae sedis adhibeatur auctoritas, etc. Vide quae dicta sunt in notis ad rescriptum Honorii (Dissert. 4).
Nullus porro dubito quin episcopus Hilarius, ad quem scripsit Augustinus, sit ille ipse qui in collatione Carthaginensi dicitur Bofetanus; sed qua in provincia Bofetana Ecclesia censeri debeat, plane sum nescius, cum me deficiant indices quibus in investigandis episcoporum Africae sedibus ac provinciis hactenus usus sum. Neque etiam valui in hunc diem invenire cujus vel Ecclesiae vel provinciae episcopus fuerit Julius, synodicarum trium delator, etsi videatur certum ad Africam pertinuisse; neque enim legatione duarum provinciarum, aut alienigena quispiam transmarinus, aut Afer alterius provinciae, honeste functus esset.
ANNO CCCCXVII. Tres epistolae sancti Innocentii (Tomo II).-- Sermo secundus de verbis Apostoli (Tomo X).-- Liber de Gestis Palaestinis (Tomo VII). Epistola ad Julianam (Tomo II).-- Epistola ad Dardanum (Tomo II). Tribus epistolis ex Africa acceptis totidem reddidit Innocentius; unam Carthaginensi concilio, alteram Mile vitano, tertiam quinque episcopis (Patrol. tom. XX coll. 582, 588, 593), omnes eadem temporis nota, V kal. Febr. post consulatum Theodosii Aug. VII et Junii Quarti Palladii v. c. Ipsas hoc in loco memoramus, propterea quod inter Augustinianas habentur.
Paulo post acceptas, habuit Augustinus secundum sermonem de verbis Apostoli; sic enim ait: Jam de hac causa duo concilia missa sunt ad sedem apostolicam, inde etiam rescripta venerunt. Causa finita est, utinam aliquando finiatur error! Ergo ut advertant, monemus; ut instruantur, docemus; ut mutentur, oremus.
Acceperat, opinor, sub finem prioris anni Augustinus gesta Palaestina, mittente, ut par est credere, cum rescriberet, Joanne Hierosolymitano: quare sub initium hujusce decimi septimi librum scripsit ad Aurelium Carthaginensem episcopum, terminata, ut ait, cunctatione, qua disserere aliquid plenius atque fidentius de ipsa Pelagii defensione dubitabat.
Ratio temporis inde constat, quod eadem gesta nondum pervenissent in Africam, cum haberentur concilia Carthagine et Milevi, ut ex synodicis patet: neque etiam cum ad Joannem Hierosolymitanum Augustinus daret litteras, ea enim postulat sibi mitti. Pervenerant vero priusquam Alipius et Augustinus communes litteras ad Paulinum Nolanum mitterent, in iis quippe referuntur ex gestis longe plurima. Necesse est igitur librum de Gestis Palaestinis eo tempore confectum quo diximus, siquidem litterae ad Paulinum, hoc ipso anno inclinante, missae sunt, aut potius consequentis initio.
Quanti momenti sit liber iste, vel ex hoc uno quilibet facile intellexerit, quod celeberrimae synodi acta quae spectant Pelagium continet, eaque ab Augustino recensita, et quidem ad demonstrandum quomodo Pelagius illusisset Patribus Graecis quoad suam personam, et dogma tamen catholicum confiteri coactus esset, quod postmodum suis libris perfidiose oppugnaret. Certe Augustinus hac synodo vult Ecclesiam primum de haeresi victoriam retulisse, etsi dux haeretici agminis per mendacia se subduxerit triumpho.
Ad hunc etiam annum pertinet, aut ad initium sequentis, epistola ad Julianam Demetriadis matrem. Data enim est post acceptas in Africa Pelagii litteras ad Innocentium, in quibus utebatur testimonio suae ad Demetriadem epistolae, ut se defenderet. In quadam sua epistola Pelagius, verba sunt Augustini (Epist. 188), ubi et nomen suum apertissime ponit, nec nomen sacrae virginis tacet, dicit ad eam se scripsisse, et ejusdem sui Operis testimonio probare nititur se gratiam Dei, quam vel tacere vel negare asseritur, apertissime confiteri. At Pelagii litterae de quibus sermo est scriptae sunt in Oriente initio anni 417, acceptae a Zosimo Romae, initio mensis Septembris, missae in Africam ejusdem mensis die 20, acceptae in Africa circiter initium Octobris. Non potuit igitur Augustinus ad Julianam scribere ante dictum tempus: quod tamen factum quatuor ante annis saltem putavit Baronius in Annalibus ad ann. 413, ubi multa posuit, quae vix ullus possit, quantumcumque conetur, cum vera temporum ratione conciliare. Longe plura Binius in notis ad epistolam Innocentii ad Julianam commentatus est aliena a vero; neque enim pontifex scripsit Demetriadis matri post consecratam filiam, sed post obitum conjugis, cum sanctum viduitatis statum professa est.
Neque vero potuit aliquanto post tempore: nam de condemnatione Pelagii Coelestiique a sede apostolica non siluisset Augustinus, si modo jam in Africam tractoria Zosimi pervenisset, cum magnum inde praesidium suae causae posset accersere. Pervenit autem in Africam decretoria sedis apostolicae sententia in haereticos anno tantum sequente, circiter medium.
Porro dissimulare non possum hoc in loco quod mihi saepe admirationem fecit ea super epistola, cur nempe Augustinus Julianae potius matri scripserit, quam Demetriadi filiae, cui propositum sanctimoniae virginalis inspiraverat; cur etiam Julianae ita scripserit, ut nihil acerbius diceret adversus Pelagium; quemadmodum nec in libro de Bono Viduitatis ante duos aut tres annos ad eamdem edito; cur denique non destiterit continenter monere Julianam de cavendis Pelagianorum artibus atque erroribus. Admirationem augebat, quod Demetrias tanta olim totius orbis gratulatione virginitatem professa, postmodum latuerit in obscuro, nec ulli penitus laudata sit, nisi forte cuidam Prospero, a quo tamen rursum monenda fuit de vitandis Pelagii reliquiis, et superbia fugienda, quasi tota haec familia non destiterit in Pelagii partes propendere, imprudentius quam malignius. Verum cum cogitarem Julianum Eclanensem, et Pelagio incredibiliter addictum fuisse, et Jam duxisse uxorem ex Aemilia familia, et Emiliam familiam Anicianae junctam esse, et inde natam, patre Olybrio, matre Juliana, Demetriadem, visus sum mihi videre causam rei quam admirabar: nempe Julianus affini familiae venenum suum afflaverat, illudque Demetrias, ut erat gloriolae amantior, facilius excepit, favitque, contemptrix opum ac mundi, sed admiratrix ingeniorum, hominibus qui severioris disciplinae ita praeferrent speciem, ut tamen amarent videri dicendi simul et evangelicae perfectionis principatum tenere.
Quid quod sanctus ipse Paulinus, cum foret Aniciae gentis, et epithalamium Jae a Juliano ductae propter cognationem cecinit, et Pelagianis Nolae in Campania existentibus favit, et Pelagii ipsius amicitiam, Juliano conciliatore, coluit, et eo quidem usque, ut ab Augustino debuerit moneri graviter de periculo in quo versaretur (Epist. 186).
Sub idem tempus missa videtur, inclinante aestate, epistola ad Dardanum, quam Augustinus inter libros recenset (Lib. II Retract. cap. 49). De praesentia Dei, inquit, scripsi librum, ubi nostra intentio contra haeresim Pelagianam maxime vigilat, non expresse nominatam; sed in eo etiam de praesentia Dei naturae, quem Deum verum et summum dicimus, et de templo ejus, operose ac subtiliter disputatur.
ANNO CCCCXVIII. Epistola ad Paulinum Nolanum. (Tom. II).-- Epistolae duae ad Sixtum (Tom. II).-- Epistola sive liber ad Optatum (Tom. II).-- Liber primus de Nuptiis et Concupiscentia (Tom. VII).-- Libri duo ad Albinam, Pinianum et Melaniam (Tom. VII). Alipius et Augustinus communibus litteris Paulinum Nolae episcopum, virum quidem sanctum, sed Pelagii, ut mox dictum est, amantiorem, fallique facilem ab homine larvam pietatis induto, docuerunt de omnibus haeresis partibus, singularumque proprio veneno (Epist. 186).
Habent illae litterae suam temporis certam notam, cum datae sint post accepta Palaestina Gesta, et ante allatam in Africam Zosimi tractoriam, quippe quam perinde ac alias Innocentii litteras Augustinus misisset, si copia fuisset. Missae sunt, inquit, de hac re ex duobus conciliis, Carthaginensi et Milevitano, relationes ad apostolicam sedem, antequam gesta ecclesiastica, quibus apud episcopus provinciae Palaestinae Pelagius perhibetur esse purgatus, vel in manus nostras, vel in Africam pervenissent. Scripsimus etiam ad beatae memoriae papam Innocentium praeter conciliorum relationes, litteras familiares, ubi de ipsa causa aliquanto diutius egimus. Ad omnia nobis ille rescripsit eodem modo quo fas erat atque oportebat apostolicae sedis antistitem: quae omnia modo legere poteris, si eorum forte ad te, vel nulla, vel non cuncta pervenerint, etc.
Gestorum vero Palaestinorum mentio fit sub finem, ubi et omnia catholicae fidei capita ex eisdem gestis summatim recensentur, et referuntur Scripturae testimonia quibus Joannes Hierosolymitanus ad gratiae divinae necessitatem astruendam usus est.
Quod ante hunc annum missae non fuerint, ostendunt ista Augustini verba: Quod etiam quibusdam litteris agit ad tuam venerationem datis, ubi dicit se non debere existimari sine gratia Dei defendere liberum arbitrium, cum possibilitatem volendi atque operandi, sine qua nihil boni velle atque agere valeremus, a Creatore nobis insitam diceret, etc. Spectant enim ad ea quae Pelagius in litteris ad Innocentium scripserat (Lib. de Grat. Christ. cap. 35). Legant illam epistolam quam ad sanctum virum Paulinum episcopum, ante duodecim fere annos, scripsimus, quae trecentis forte versibus nihil aliud quam Dei gratiam et auxilium confitetur, nosque nihil omnino boni facere posse sine Deo.
Cum igitur litteras Pelagii ad Innocentium non habuerit Augustinus ante finem ann. 417, quo missae sunt a Zosimo Roma, XI kalend. Octobris, ad Patres Africanos; necesse est fateri epistolam hanc Paulino scriptam esse initio hujus anni; neque enim potuit tardius, cum tractoriae Zosimi adventum in Africam praevenerit. Inde vero constat nullam fuisse idoneam Baronio causam cur epistolam hanc referret ad annum priorem; quam enim adhibet, velut ex historia petitam, vix ullius momenti est, nam post Zosimum evectum in sedem apostolicam scripsit Augustinus.
Est illa vero plane eximia, nullique Augustini Operi contra Pelagianos non comparanda: neque hoc mirum, quandoquidem scribebatur viro totius orbis fere sanctissimo nobilissimoque, et cujus familiaris Severus Sulpitius imprudenter illusus fuerat artibus Pelagii.
Venerit forte in mentem alicui inquirere quid causae fuerit cur Augustinus non suo solius nomine, sed Alipii quoque scripserit. Credo equidem, ut epistola eo plus haberet virium ad eripiendum amicum ex imminente periculo, quo a duobus necessitate conjunctioribus veniret, et ab Alipio praesertim, tum notiore propter frequentes in Italiam ex Africa legationes, tum per se charissimo, magnaeque apud Paulinum auctoritatis, propter opinionem sanctitatis (Epist. 98, Paulini).
Post damnationem Pelagii Coelestiique factam a sede apostolica, datasque a Zosimo super ea re litteras, tum communes universis orbis episcopis, tum peculiares ad Africanos, per Leonem acolythum, venit a Sixto Romanae Ecclesiae presbytero per Firmum presbyterum epistola ad Alipium simul et Augustinum cui Augustinus binis litteris respondit (Epist. 191, 194), brevioribus primum per Albinum acolythum, deinde prolixioribus per Firmum redeuntem. Priores autem videtur scripsisse ante suam legationis apostolicae profectionem in Mauritaniam, neque enim poterat continere animo gaudium de probata publico exemplo Sixti fide; posteriores vero post reditum a legatione: nam vix ac ne vix quidem tam prolixae tamque eruditae, et de tanto argumento quantum est praedestinationis gratuitae, ab homine occupatissimo conscribi potuerunt; ambas denique post mensem Junium, quo tempore sententia sedis apostolicae damnantis Pelagium et Coelestium in Africam delata est.
Quid enim loquuntur aliud, vel ista priorum verba (Epist. 191), quibus traditur modus agendi cum Pelagianarum partium hominibus? Nonnulli eorum, antequam ista pestilentia manifestissimo etiam sedis apostolicae judicio damnaretur, vobis innotescere potuerunt, quos nunc repente reticuisse perspicitis: nec utrum sanati sint sciri potest, nisi cum non solum dogmata illa falsa tacuerint, verum etiam illis vera contraria, eo quo illa solent studio, defensaverint, qui tamen lenius profecto sunt tractandi. Quid enim eos terreri opus est, quos satis territos ipsa taciturnitas monstrat? nec ideo tamquam sani praetereundi sunt diligentia medicinae, quorum vulnus in abdito est.
Vel haec posteriorum (Epist. 194): Fatendum est charitati tuae, tristes eramus animo nimis, cum fama jactaret inimicis christianae gratiae te favere. Sed ut haec tristitia de nostris cordibus tergeretur, primo te priorem anathema eis in populo frequentissimo pronuntiasse, eadem fama non tacuit. Deinde cum litteris apostolicae sedis de illorum damnatione ad Africam missis tuae quoque litterae ad venerabilem senem Aurelium consecutae sunt, quae tametsi breves erant, tuum tamen vigorem adversus eorum errorem satis indicabant.
Ipso legationis tempore, de origine animarum scripsit prolixe admodum ad Optatum Episcopum, quem, missis Zosimi litteris, admonet damnationis haereticorum. Quamvis, inquit (Epist. 190), tuae sanctitatis nullas ad me ipsum datas acceperim litteras; tamen quia illae quas ad Mauritaniam Caesariensem misisti, me apud Caesaream praesente, venerunt, quo nos injuncta nobis a venerabili papa Zosimo, apostolicae sedis episcopo, ecclesiastica necessitas traxerat; factum est ut ea quae scripsisti etiam ipse perlegerem, tradente mihi eamdem epistolam tuam famulo Dei sancto Renato, quo petente et mihi, licet aliis occupato, vehementer instante, etc. Et postea: Te autem si libenter vel patienter admittis, charissime frater, admoneo ne haeresim novam minus cautus incurras, quae antiquissimae fidei stabilita molitur fundamenta convellere, adversus gratiam Dei disputando, cujus vel auctores, vel certe acerrimi notissimique suasores, cum Pelagius et Coelestius exstitissent, conciliorum episcopalium vigilantia, in adjutorio Salvatoris, qui suam tuetur Ecclesiam, etiam a duobus venerabilibus antistitibus apostolicae sedis papa Innocentio et papa Zosimo, nisi correcti etiam egerint poenitentiam, toto Christiano orbe damnati sunt. De quibus exempla recentium scriptorum, sive quae specialiter ad Afros, sive quae universaliter ad omnes episcopos, de memorata sede manarunt, ne forte ad vestram sanctitatem nondum pervenerint, vobis curavimus mitti, etc.
Accedit nota consulum, qua consignantur acta cum Emerito Donatistarum episcopo, Caesareae in Mauritania; sic enim incipiunt: Gloriosissimis imperatoribus Honorio XII et Theodosio VIII AA. CC., XII kal. Octobris, Caesareae in majori ecclesia, cum Deuterius episcopus metropolitanus, una cum Alipio Tagatensi, Augustino Hipponensi, Possidio Calamensi, Rustico Carteritano, Palladio Tagabitano, et caeteris episcopis, in exedram processisset, etc.
Unde obiter intelligimus, quinque episcopos totius Africae celeberrimos legatione sedis apostolicae tunc temporis functos esse, quod operae pretium est animadvertere, adversus importunas nonnullorum quaestiones.
Est qui Optatum hunc dixerit Milevitanum, qua ratione ipse viderit; nam celebris ille librorum scriptor obiit circiter annum 370, id est, dimidio fere saeculo, ante scriptam ab Augustino epistolam, et Severus, tunc cum scriberet Augustinus, Milevitanam regebat Ecclesiam.
Eodem tempore Augustinus misit posteriorem Sixto epistolam (Epist. 194, ad Sixtum), et Valerio comiti librum primum de Nuptiis et Concupiscentia. Nam per Firmum presbyterum a Sixto simul et Valerio litteras acceperat (Epist. ad Valer. comit. praefixa lib. I de Nupt. etc.), et per eumdem utrique respondit, ut facile conficitur ex litteris ad utrumque datis.
Quid quod Augustinus ipse (Lib. I ad Bonif. cap. 5) tradit se scripsisse Valerio, post damnationem Pelagii et Coelestii. Librum, inquit, meum, contra quem se quatuor libellis respondisse commemorat, post damnationem Pelagii Coelestiique conscripsi, quod ideo dicendum putavi, quoniam iste dicit ab inimicis suis in odium veritatis dicta mea fuisse suscepta; ne ideo quisquam existimet propter hunc librum meum inimicos gratiae Christi novos haereticos fuisse damnatos; in eo autem libro defensio est potius quam reprehensio nuptiarum.
Non potest igitur liber hic pertinere ad tempus ullum prius, neque etiam ad posterius. Nam contra ipsum quatuor libros Julianus scripsit, quorum ex primo excerpta quaedam sibi missa Valerius Alipio misit Ravenna Romam; Augustinus ab Alipio una cum duabus Pelagianorum epistolis accepit (Lib. II de Nupt. etc., c. 1). Cum ergo Alipius in Africam redierit ann. 419, sub finem, nec Julianus exiguum tempus posuerit in his quatuor libris elaborandis, cumque eos neget se ante autumnum ann. 418 inchoasse; immo cum ipsos tempore schismatis ab Eulalio concitati adversus Bonifacium elucubraverit; cum denique nonnullo tempore fuerit opus ut excerperentur ea quae ad Valerium delata sunt; fatendum est profecto primum hunc librum de Nuptiis ab Augustino compositum fuisse statim obita legatione, id est, circiter medium Octobrem ann. 418.
Haec autem cum certa ratione constent, oportet libros duos, qui sunt ad Albinam, Pinianum et Melaniam, de Gratia Christi, et Peccato Originali, hoc eodem anno conscriptos esse, circiter mensem Augustum, quando nimirum Augustinus post ultimum concilii Africani consessum Carthagine remansit. Elaboratos enim docet primum Carthagine (Lib. de Grat. Christi, c. 1). Festinante perlatore inter occupationes nostras, multo apud Carthaginem quam ubicumque alibi densiores, quantum Deus donare dignatus est, ut potuimus, ista dictavimus, etc. Deinde, post editum de Gestis Palaestinis librum ann. 417: Quod autem scitis, et quod in eo etiam libro posui, quem de Gestis Palaestinis ad venerabilem senem nostrum Aurelium scripsi (Lib. de Pecc. Orig. c. 14). Tertio, post litteras Pelagii in Africam a Zosimo papa XI kal. Octob. ann. 417 directas. In litteris quas Romam misit ad beatae memoriae papam Innocentium, quoniam in corpore eum non invenerunt, et sancto papae Zosimo datae sunt, atque inde ad nos directae, dicit, etc. (Lib. de Pecc. Orig. c. 17). Denique, post decretoriam sententiam a Zosimo latam. Posteaquam Pelagiana haeresis cum suis auctoribus ab episcopis Ecclesiae Romanae, prius Innocentio, deinde Zosimo, cooperantibus Africanorum litteris, convicta atque damnata est, scripsi duos libros adversus eam, unum de Gratia Christi, alterum de Peccato Originali, etc. (Lib. II Retract. cap. 50).
Cum ergo summi pontificis decretoria sententia in Africam delata sit circiter mensem Junium ann. 418 ( Dissert. de Synod. ), Augustinum oportet hos libros post praefatum mensem conscripsisse Carthagine, et ante Septembrem, cujus die 20 Caesareae in Mauritania versabatur.
Quominus autem rejiciantur in sequentem annum, obstat id maxime, quod scripti sunt ad Albinam. Pinianum et Melaniam in Palaestina existentes, missique, ut credibile est, cum nondum mare hiems clausisset. At Pinianus et Melania, relicta Hierosolymis Albina annis gravi, profecti sunt ann. 419, verna tempestate, in Aegyptum, ut constat ex actis sanctae Melaniae, die 31 Januarii apud Surium.
Crediderim facile a Piniano et Melania de acceptis libris actas esse gratias litteris quibus suam in Aegyptum profectionem significarent; Augustinum vero respondisse mutuis litteris Alexandriam directis. In eam me opinionem non leviter inducunt Juliani verba (Lib. IV Op. Imperf. c. 87). Hic enim postquam meminit Dialogorum Hieronymi: De quo opere, inquit, tu in illa epistola quam Alexandriam destinasti ita gloriaris, ut dicas Pelagium, Scripturarum ab eo oppressum molibus, arbitrium liberum vindicare non posse. Verum illi Operi a catholico viro, qui pulsatus fuerat, obviatum est. Quamquam in alium sensum accipi possunt Juliani verba, si modo, quod est admodum probabile, Augustinus per Innocentium presbyterum, ab Africanis Alexandriam missum ad canones Nicaenos requirendos, Cyrillo scripserit de Pelagianis e sua civitate pellendis: quo fere tempore eidem Cyrillo Eusebius, ut creditur, Cremonensis litteras ejusdem argumenti misit.
Sub finem porro convellenda est popularis opinio multorum qui, Baronium secuti, Albinum pro Albina legere voluerunt, tum quia nomen hoc Piniano presbytero praeponitur, tum quia fratres Augustinus eos vocat quibus librum edit. Verum cum Albina fuerit Melaniae mater, et socrus Piniani, utrique praeferri debuit; cumque e tribus nominibus unum viri fuerit, et illius quidem presbyteri, ad genus suum fratrum appellationem traxit.
ANNO CCCCXX. Libri quatuor de Anima et ejus Origine (Tomo VII).-- Liber secundus de Nuptiis, etc. (Tomo VII).-- Epistola ad Vitalem (Tomo II).-- Libri quatuor ad Bonifacium (Tomo VII). Ad annum 420 referendi sunt quatuor libri de Anima et ejus Origine, quorum primus ad Renatum monachum, a quo acceperat Augustinus libros Vincentii Victoris, adversus unum de suis opusculis, super ea quaestione (Lib. II Retract. cap. 56); secundus ad Petrum presbyterum, Vincentii laudatorem; reliqui duo ad ipsummet Vincentium, juvenem plurima delirantem de animae origine et baptismo parvulorum.
Ratio temporis hinc conficitur. Augustinum Caesareae in Mauritania legatione sedis apostolicae fungentem Septembri mense anni 418 convenit Renatus, legitque acceptas ab Optato litteras (Epist. 190, ad Opt.), et de Origine animae consuluit quod Optato rescriberet. Tunc vero temporis nondum pervenerant in Renati manus Vincentii Victoris libri duo adversus Augustinum, alioqui eos procul dubio tradidisset praesenti: misit autem, cum primum accepit, Hipponem aestate consequentis anni, nec tamen Augustino redditi sunt, praeterquam in fine autumni (Lib. I ad Renatum c. 1). Non potuit igitur ad scribendum accedere Augustinus ante annum 420.
Missus est ad Valerium comitem eodem anno liber secundus de Nuptiis et Concupisc.; neque enim prius potuit, nam cum primus venisset in Juliani Pelagiani manus, scripsit ille adversus eum libros quatuor, eosque non exiguos, ex quibus nonnulla quidam decerpsit, et comiti Valerio misit, quae et ipse misit Alipio, Alipius Augustino, qui alio libro ad ea ipsa respondit. Haec totidem pene verbis Augustinus (Lib. II Retract. cap. 53).
Cum ergo Alipius in Africam redierit sub finem superioris anni, ut jam antea dictum est, non potuit procul dubio secundus iste liber, aut omnino fieri, aut saltem mitti ad Valerium in Italia constitutum, ante initium hujusce anni, immo nec ante finem Aprilis; ipsum enim ad Valerium retulit ipsemet Alipius, veluti affirmat, Augustino non contradicente, Julianus (Lib. I Op. Imperf. c. 6). Poposcisti (Florum alloquitur), immo indixisti auctoritate patria ut libro tractatoris Poeni, quem ad Valerium comitem vernula peccatorum ejus Alipius nuper detulit, obviarem, etc. Alipius vero non videtur ante vernam tempestatem, aut etiam ante festos dies Paschatis peractos, in Italiam navigasse, Ravennaeque Valerium convenisse. Cum ergo inciderit hoc anno dies Paschatis in vigesimum tertium Pharmuti, secundum Cyrillum, qui decimus octavus Aprilis apud Latinos, atque ita festorum absolutio fuerit die 25 Aprilis, ante quod tempus religioni ducebant sanctissimi olim episcopi abesse a suis Ecclesiis; librum oportuit a Valerio accipi, quam citissime, sub finem Maii, ab Augustino scribi ante Pascha.
Sed quorsum, quaeret aliquis, Alipius iterum ad comitatum profectus est, cum anno superiore sub finem inde revenisset? Opinatur Baronius postulatum ivisse ab imperatore auxilium adversus Pelagianos in Africa tumultuantes, eaque occasione mentionem facit Vitalis diaconi Carthaginensis, ad quem est centesima septima Augustini epistola. Verum quid opus fuit auctoritate imperiali, post epistolam Honorii ad Aurelium, de exigenda ab omnibus subscriptione damnationi Pelagianorum, et pellendis de sede episcopis qui detrectarent?
Credo equidem eo consilio Alipium Ravennam venisse, ut ab imperatore obtineret legem de extranearum mulierum consortio ecclesiasticis interdicto, etc. (L. 44, de episc. Cod. Theod.), datam Ravennae VIII id. Maii, Theodosio Augusto IX et Constantio coss. Nam tunc temporis, cum in aliis provinciis non infrequenter, tum in Africanis communiter, grassabatur malum illud, cujus Hieronymus, sive originem, sive turpitudinem miratur, scribens ad Eustochium (Epist. 22, de custod. virg.): unde in Ecclesias Agapetarum pestis introiit; unde sine nuptiis aliud nomen uxorum? etc. Eo mihi videtur credibilior ista conjectura, quod et Alipius atque Augustinus tantum clericorum vitium professo odio prosequebantur; et in concilio generali Africano superioris anni recensiti fuerant Carthaginensis tertii et quarti canones adversus clericorum sorores, seu extraneas mulieres; et propter inolitam vim morbi, sperari non poterat remedium, nisi ab imperiali potestate improbos poenis coercente; et Valerius apud imperatorem gratiosus, partim suo religionis studio, partim propter amicitiam singularem cum Alipio et Augustino, tanti momenti rescriptum impetrare poterat; et denique lex his verbis lata est, quibus canonem 17 concilii tertii Carthaginensis spectare videtur.
Verum lex illa malum potuit ad tempus cohibere, evellere non potuit; nam turpia Africanarum, etiam virginum, commercia cum clericis Arianos exprobrasse, testis est Victor Uticensis.
Sed quoniam Vitalis meminit Baronius, et incertus est annus quo ad hunc diaconum Augustinus scripsit, non importune hoc in loco de epistola dicemus, nulli fere alteri secunda, in qua gratiae praevenientis arcanum mysterium retegitur, tradunturque duodecim regulae, quibus catholica super ea quaestione sententia continetur.
Saepe vero miratus sum, ab his regulis Arausicanos octo canones parum differre, plurimum octo Africanos; cum illi tamen tempore sint remoti, isti admodum vicini. An non posset aliquis inde conjicere, vel Augustinum ejusmodi regulas Vitali tradidisse, ante conditos canones Africanos, vel ex Vitali parente ortum esse Gallorum errorem, qui Arausicanis canonibus damnatur? Primum istud, etsi non improbabile opinor, alterum tamen magis probo.
Sed quaesiverit forte aliquis, cur Arausicanos canones octo dixerim, cum viginti quinque numerari vulgo soleant. Responsio facilis est atque dilucida: formam enim canonum octo soli priores habent; qui dicuntur postremi tredecim, non tam canones per se videri possunt, quam priorum octo confirmationes quaedam, ab Augustini testimonio petitae.
Per idem tempus Augustinus quatuor libris ad papam Bonifacium scriptis refellit duas Pelagianorum epistolas, ab eodem pontifice per Alipium anno superiore sibi missas: prima est ad clericos Romae positos, secunda ad Rufum Thessalonicensem episcopum. Utramque credebat Augustinus esse Juliani (Lib. II Retract. cap. 61): sed ille primam abnegavit, nec immerito, cum Coelestium habeat auctorem: secundam agnovit, sed quam nomine octodecim episcoporum, et non suo tantum solius misisset (Lib. I Op. Imperf. cap. 17). Illa primo libro, ista reliquis tribus confutatur.
Temporis ratio inde constat. Alipius ex Italia revertens hasce duas epistolas, una cum excerptis quibusdam a Valerio transmissis, attulit in Africam, rursusque ex Africa Ravennam proficiscens libros responsionis deportandos accepit (Ibid., c. 178). Cum ergo ex Italia in Africam sub finem ann. 429, ex Africa rursus in Italiam reverterit ann. 420, post festos dies Paschatis, id est, sub finem Aprilis, oportet intermedio tempore hosce quatuor libros fuisse compositos.
Sunt illi vero plane eximii, ut qui plurima continent, non dogmatica solum, sed etiam historica, praesertim de rebus cum Coelestio Romae gestis a summo pontifice, et de Pelagianorum querelis, eorumque appellatione a sedis apostolicae judicio ad synodum generalem, quibus Augustinus abunde ita satisfecit (Lib. IV ad Bonifac. c. 8 et 12), ut non admodum opus sit alterius cujuscumque responsione.
ANNO CCCCXXI. Enchiridion ad Laurentium (Tomo IV).-- Libri sex contra Julianum (Tomo VII). Ad ann. 421 procul dubio pertinet Enchiridion ad Laurentium, opus pene divinum, quod non immerito quispiam dixerit theologiae Augustinianae specimen, et consecuturae scholasticae, sive methodicae, primam designationem.
Ad hunc, inquam, annum pertinet, neque enim potest ad priorem, quandoquidem in eo fit mentio Hieronymi fato functi: Sanctae memoriae Hieronymus presbyter scriptum reliquit, etc. (Cap. 87). Obiit vero Hieronymus ann. 420, pridie kalend. Octobr.; neque etiam ad posteriorem, nam ex eo quaedam excerpsit Augustinus, quibus solveret primam quaestionem Dulcitii. In eo libro, cujus titulus est de Fide, Spe et Charitate, quem scripsi ad filium meum, fratrem tuum Laurentium, ista de hac re verba mea sunt, etc. (Lib. de 8 Dulcit. Quaestion.), et ad secundam quaestionem: Dixi etiam tale aliquid ad Laurentium, quod ita se habet. Atqui liber de octo quaestionibus Dulcitii certa ann. 422 nota consignatur, ut mox ostensuri sumus.
Huc etiam referri debent libri sex adversus Julianum, ut annus iste eximiis duobus operibus nobilis sit. Nam dum scriberentur libri quatuor ad Bonifacium, venerunt, mittente Claudio episcopo, in manus Augustini libri quatuor Juliani, ex quorum primo decerpta fuerant quae Alipius attulerat, quaeque libro secundo de Nuptiis et Concupiscentia Augustinus refutaverat (Lib. II Retract. cap. 61 et 62). Sequuntur libri quatuor quos contra duas epistolas Pelagianorum ad episcopum Romanae Ecclesiae Bonifacium scripsi; quia cum in manus ejus venissent, ipse mihi eas miserat, inveniens in illis calumniose tunc positum nomen meum. Hoc opus sic incipit: « Noveram te quidem fama. » Interea libri quatuor Juliani Pelagiani, quos supra commemoravi, venerunt etiam in manus meas, in quibus comperi illa quae ex eis decerpserat, qui ea comiti Valerio miserat, non omnia eodem modo quo a Juliano dicta sunt, ad eumdem comitem scripta, sed nonnulla eorum aliquantum fuisse mutata: scripsi ergo sex libros adversus illos quatuor.
Non igitur ante hunc annum prodiit elucubratissimum istud Opus, ut appellat Augustinus; neque etiam in consequentem rejici potest, siquidem credibile non est virum tanti animi tamque excelsi, et cujus fama niti videbatur nomen fidei catholicae, ferre diu potuisse patienter sibi, immo catholicis omnibus, quorum dux quidam erat, vitio verti excerptoris sive fraudem sive incuriam: quin potius certum esse debet, quam primum licuit, responsum esse haereticis, cum illi utrique, nec sine specie veri, immo certa librorum fide, quererentur apud omnes, Juliano, quod dictis contrarium foret, ab Augustino imponi.
Frustra ego fuerim, si tentavero laude pretium facere Operi quod auctor modestissimus pariter et doctissimus elucubratissimum dixerit, id est, par omnibus sui ingenii viribus, par doctrinae Augustini.
Duo priores libri positi sunt in repellenda calumnia Juliani accusantis catholicos Manichaeae impietatis; posteriores quatuor singuli singulis Juliani libris adversus primum Augustini, de Nuptiis et Concupiscentia, respondent.
ANNO CCCCXXII. Liber de Octo Dulcitii Quaestionibus (Tomo IV). Librum de Octo Dulcitii Quaestionibus hoc ipso anno scriptum fuisse, et mense quidem Julio, demonstrant aperte praefationis verba, si modo legantur sine vitio, quod habent in omnibus editis codicibus, in quibus haec sic habentur: Quantum mihi videtur, dilectissime mi Dulciti, non tardavi respondere interrogationibus tuis; per Pascha quippe hoc anno, quo dominicus ejus fuit III KALEND. APRILIS, a Carthagine mihi missas litteras tuae dilectionis accepi. Post eos autem dies sanctos, confestim Carthaginem sum profectus, in qua civitate nihil me dictare permisit occupationum, quae ibi non potest deesse, nimia multitudo. Sed posteaquam inde regressus sum, peractis apud nostros quindecim diebus, qui me post absentiam diuturnam curare alia compulerunt; nam POST TRES MENSES, ubi redire permissus sum, rescribere ista non distuli, et abs te missis quaestionibus, quae a me per diversa opuscula mea jam fuerant pertractata, ex eisdem opusculis reddere, vel solutionem, vel certe disputationem meam.
Dixi vero, si legantur sine vitio; debet enim corrigi nota Paschatis, cujus dominicus dies fuisse scribitur III kalend. Aprilis, cum fuerit VII kalend. Fuit autem facile ex vetustis litteris VII, detrita prioris una lineola, pro VII scribi III.
Correctionis autem necessitas binc demonstratur. Liber Octo Quaestionum post Enchiridion scriptus est; Enchiridion post mortem Hieronymi; mors Hieronymi contigit pridie kalend. Octobr. ann. 420; fatendum igitur librum Octo Quaestionum post ann. 420 conscriptum fuisse.
Verum homiliae paschales Cyrilli, certaque temporum ratio probat fieri non potuisse ut post ann. 420 Paschatis dominicus dies incideret in mensem Martium, nisi vel ann. 430 quo obiit Augustinus, vel ann. 422. Cum ergo liber Octo Quaestionum elaboratus non fuerit ann. 430, siquidem in Retractationibus ann. 427 absolutis de eo mentio sit, pertinet certe ad ann. 422, cujus littera dominicalis fuit A, et proinde dominicus dies Paschatis 30 mensis Phamenoth, secundum Aegyptios, 26 Martii, secundum Latinos.
Jam vero cum Augustinus, tribus post acceptas Dulcitii litteras mensibus elapsis, responderit, litterasque post Pascha receperit, respondisse oportet mense Julio, Aprili nimirum, Maio et Junio elapsis.
Ex his tam accurate ostensis, utile forte fuerit colligere nonnulla: et primum quidem, quanta religione olim episcopi dies festos paschales vellent peragere cum suis, id est, suis in Ecclesiis, et in iis eo usque remanere, donec recens baptizati albam vestem deposuissent; deinde nomine dierum festorum Paschatis eos etiam intelligi quibus ante dominicum, immo ante pervigilium dominici, poenitentes reconciliabantur, et catechumeni ad baptismum certis coeremoniis initiabantur; denique ordinem quo libri in Retractationibus disponuntur, non sufficere per se solum ad temporis notam consignandam, neque enim hic de quo agimus suo in tempore collocatus est.
ANNO CCCCXXIV. Liber de Gratia et Libero Arbitrio (Tomo VII).-- Duae epistolae ad Valentinum (Tomo II). Definire vix ausim quem ad annum, utrum ad hunc, an ad consequentem referri debeat liber de Gratia et Libero Arbitrio, cum duabus ad ipsum pertinentibus epistolis ad Valentinum et Adrumetinos monachos: certum tamen puto ad alterutrum referri debere; atque ita neque illustrissimi Annalium scriptoris, qui ad ann. 418 refert, neque episcopi Iprensis, qui toto decennio Baronium deceptum credidit, opinionem stare posse; ille enim citius quam oportet, iste tardius collocat.
Certum etiam reor elaboratum fuisse hoc Opus ad componendas controversias Adrumeti motas, occasione epistolae Augustini ad Sixtum (Epist. 194), in qua cum praedestinationis gratuitae mysterium aperte exponeretur veluti modus quidam explicandae facili negotio veritatis catholicae de gratia, factum est ut animi monachorum super ea re, propter inopiam intelligentiae, scinderentur in partes, aliis libertatem voluntatis humanae inde tolli causantibus, aliis incredibilem jactantibus Augustini de gratia Dei doctrinam. Quare Adrumeto Hipponem duo ex ipsis venerunt, Cresconius et Felix, qui concordiam liberi arbitrii et gratiae ab ipsomet Augustino docerentur, doctique suos erudire possent. Eos vero, etsi reverti properantes, aliquamdiu apud se retinuit benignissimus doctor, ut ipsi per se, lectis cum tanto interprete libris ad quaestionem pertinentibus, instructiores redirent.
Certum denique est ambas epistolas cum libro missas simul fuisse, quarum prior tamen monachis, tamquam citius redituris ad diem festum in monasterio peragendum, ante Pascha data sit; posterior post Pascha, Augustino nimirum, mutata sententia, accinctos ad reditum tamdiu retinendos credente, donec per otium erudirentur, et peractis Hippone festis, eruditiores remitterentur cum libro aliisque ad solvendam quaestionem necessariis. Scripsi, inquit Augustinus (Epist. 215), ad vos librum, quem si adjuvante Domino diligenter legeritis, et vivaciter intellexeritis, nullas existimo inter vos de hac re dissensiones ulterius jam futuras. Portant autem secum et alia quae vobis dirigenda esse credimus, quibus cognoscatis quemadmodum catholica Ecclesia, in Dei misericordia, Pelagianae haeresis venena repulerit. Quod enim scriptum est ad papam Innocentium, Romanae urbis episcopum, de concilio provinciae Carthaginensis, et de concilio Numidiae, et aliquanto diligentius a quinque episcopis, et quae ipse ad tria ista rescripsit; item quod papae Zosimo de Africano concilio scriptum est, ejusque rescriptum ad universos totius orbis episcopos missum, et quod posteriori concilio plenario totius Africae contra ipsum errorem breviter constituimus, et supra memoratum librum meum, quem modo ad vos scripsi: haec omnia et in praesenti legimus cum ipsis, et per eos misimus vobis, etc.
Cum vero certa sint haec tria, neque minus aperte constet epistolam ad Sixtum occasionem dedisse, tum Adrumetinis turbis, tum libro de quo nunc agimus; cum constet etiam ejusmodi epistolam scriptam esse ann. 418, sub finem, et Adrumetinos duos venisse ad Augustinum ante Pascha alicujus anni consequentis, tempus datae epistolae; procul dubio opinio Baronii vera esse non potest, siquidem oportuit librum de Gratia et Libero Arbitrio eo temporis intervallo componi quod inter duas ad Valentinum epistolas, quarum una ante Pascha scripta est, altera post Pascha, intercessit, ut aperte colligitur ex ambabus inter se collatis, certasque habentibus temporis notas.
Nihilo verior est opinio Jansenii Baronium accusantis quod longissime fallatur, quasi facile decennio post lucubrationes illas esse exaratas ex Augustino et Prospero non dubiis argumentis colligatur (Lib. I de Haer. Pelagiana). Nam liber de Correptione et Gratia editus est teste Augustino (Lib. II Retract. c. 67, et lib. de Correp. et Grat. cap. 1), post librum de Gratia et Libero Arbitrio. Pervenerat vero liber de Correptione et Gratia in Gallias antequam Prosper et Hilarius ad Augustinum scriberent. Evenit, inquit Prosper (Epist. ad Aug. num. 3), ex dispositione misericordiae Dei, ut cum quosdam intra Africam similia movissent, librum de Correptione et Gratia plenum divinae auctoritatis emitteres: quo in notitiam nostram insperata opportunitate delato, putavimus omnes resistentium querelas sopiendas, etc.
Hilarius (Epist. ad Aug. num. 17): Deinde moleste ferunt ita dividi gratiam, quae vel tunc primo homini data est, vel nunc omnibus datur, ut ille acceperit perseverantiam, non qua fieret ut perseveraret, sed sine qua per liberum arbitrium perseverare non posset (De Correp. et Grat. c. 11 et 12). Nunc vero sanctis in regnum per gratiam praedestinatis non tale adjutorium perseverantiae detur, sed tale, ut eis perserverantia ipsa donetur, non solum ut sine isto dono perseverantes esse non possint; verum etiam ut per hoc donum nonnisi perseverantes sint. His verbis sanctitatis tuae ita moventur, etc.
Oportet igitur editum fuisse in Africa librum de Corrept. et Gratia ante ann. 426, quo nimirum tempore scribebant Prosper et Hilarius, quoque Retractationes Augustinus moliebatur, et Honoratus nuper summum sacerdotium Arelatensis Ecclesiae adeptus erat. Atqui Retractationes moliebatur Augustinus ann. 426, et eodem Honoratus successit in locum Patrocli, a barbaro tribuno interfecti. Igitur ex decennio Janseniano detrahendi sunt tres saltem anni, si agitur de libro de Correptione et Gratia; quatuor vero, si de libro de Gratia et Libero Arbitrio.
Id vero ita facile conficitur. Monachi illi duo Adrumetini, Cresconius et Felix, redierunt ad suos postquam, peractis Hippone festis, per otium eruditi sunt, ita ut cum ipsis Augustinus legerit quod scriptum est ad papam Innocentium, Romanae urbis episcopum, etc. (Epist. 215); legerit etiam librum beatissimi martyris Cypriani de Creatione Dominica, et ostenderit quemadmodum docuerit omnia quae ad mores nostros pertinent, quibus recte vivimus, a Patre nostro, qui in coelis est, esse poscenda, etc.; legerit denique suam epistolam ad Sixtum Romanae Ecclesiae presbyterum, quam secum attulerant, et ostenderit adversus eos esse conscriptam qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, hoc est, adversus eosdem Pelagianos. Haec autem qua ratione peragi potuerint a viro occupatissimo, cum hominibus, neque per se intelligentissimis, neque voluntate optime affectis erga veritatem, quin aliqui menses effluxerint? Credibile igitur est eos Adrumetum rediisse circa mensem Junium, secumque libros detulisse, quos cum alii avide perlegerent, sed non perinde intelligerent, motus prioribus graviores exorti sunt.
Atque hinc nata est rursus necessitas consulendi Augustinum, rursusque mittendi ad magistrum homines qui secus ac deberent sentire viderentur de gratia, immo et rursus novo libro erudiendi Adrumetinos, ut ne deciperentur ab eo qui dicebat neminem corripiendum, si Dei praecepta non faciat; sed pro eo, ut faciat, tantummodo orandum (Lib. II Retract. cap. 67). Quae omnia cum facile tenuerint quidquid anni reliquum fuit, aut etiam aliquid sequentis, non immerito quispiam dixerit librum de Gratia et Libero Arbitrio editum ann. 424, uno scilicet anno ante librum de Correptione et Gratia.
Afferuntur nonnulla quidem in contrarium, sed levia; nam quod ait Iprensis, Semipelagianorum haeresim ortam vergente in Occasum Augustino; librumque de Correptione et Gratia occasionem fuisse tumultuum quos hujus haeresis homines excitarunt, atque id testari Prosperum in epistola ad Augustinum, vix intelligo qui potuerit venire in mentem homini profitenti se scriptorem Pelagianae historiae. Quid enim nomine haeresis significare voluit? Errorem, an sectam? Si errorem, novit sane Augustinum ipsum in eo, antequam episcopus fieret, magna ex parte versatum; si sectam, quis ignorat longe post tempora Augustini hujus erroris defensores in sectam coivisse, si tamen umquam coiverint? Deinde quomodo fieri potuit ut liber de Correptione et Gratia occasionem daret tumultibus quos ait Iprensis, siquidem visus sit Prospero ad exortas antea contentiones sedandas, ex dispositione misericordiae Dei, in Gallias delatus? Denique, qua fide Prosper adducitur in testem, cum sint ista ipsius verba, quibus auctos quidem, sed non primum ortos, Massiliensium tumultus occasione libri de Correptione et Gratia, testatur (Epist. ad Aug. num. 2)? Multi servorum Christi, qui in Massiliensi urbe consistunt, in sanctitatis tuae scriptis quae adversus Pelagianos haereticos condidisti, contrarium putant Patrum opinioni, et ecclesiastico sensui, quidquid in eis de vocatione electorum secundum Dei propositum disputasti. Et cum aliquamdiu tarditatem suam culpare maluerint quam non intellecta reprehendere, quidamque eorum lucidiorem super hoc atque apertiorem beatitudinis tuae expositionem voluerint postulari, evenit, ex dispositione misericordiae Dei, ut cum quosdam intra Africam similia movissent, librum de Correptione et Gratia, plenum divinae auctoritatis emitteres, quo in notitiam nostram insperata opportunitate delato, putavimus omnes querelas resistentium sopiendas, quia universis quaestionibus de quibus consulenda erat sanctitas tua, tam plene illio absoluteque responsum est, quasi hoc specialiter studueris, ut quae erant apud nos turbata componeres.
Unde ergo nati sunt primum motus in Galliis? Hinc unde primum quoque orti apud Adrumetinos? Ex epistola Augustini ad Sixtum: nam statim atque praedestinationis gratuitae doctrina proposita est, mirum quam multorum oculos non fortissimos sua luce perstrinxerit. Mirum quoque quantum negotii adversantibus facessiverit Sapientiae locus quo praedestinatio gratuita demonstrari videtur: Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus, et ne fictio deciperet animam ejus (Sap. IV, 17); quemque adhibuit tunc primum Augustinus, cum Sixto scriberet, et consequentibus operibus presse argumentatus est (Lib. de Correp. et Grat. c. 8; Lib. de Praedest. Sanct. c. 14).
At unde in Gallias liber venit? Roma, opinor, missus a Leone tunc acolyto, Sixtique amicissimo, et studiorum socio, ac Cassiani inprimis studioso. Nam ut Sixti ad Augustinum litteras detulerat, cum tractoria Zosimi ad Africanos; sic Augustini ad Sixtum responsionem vidit, et Cassiano communicavit, quem sciebat ejusmodi rerum et peritum et cupidum. Cassianus vero, cum teneret quasi principatum doctrinae in Galliis ea tempestate, reprehendit nonnulla, quae facerent pro gratuita praedestinatione, suasque in partes traxit episcoporum presbyterorumque plures, quibus cum obsisterent Prosper et Hilarius, laicorumque alii, contentiones ortae sunt, turbaeque, quas delatus liber de Correptione et Gratia non composuit, sed auxit.
ANNO CCCCXXV. Liber de Correptione et Gratia (Tomo VII). Occasione libri de Gratia et libero Arbitrio, confectum est, ad hunc, quem titulus praefert, annum pertinere librum de Correptione et Gratia, opus plane admirabile, et specimen ingenii divina gratia adjuti. Quanti fieri debeat, argumenti dignitas ostendit; quam reconditam doctrinam contineat, theologorum concertationes hinc ortae probant; quam vacuum a praejudiciis lectorem postulet, quamque proficiendi cupidum, experientia testatur.
ANNO CCCCXXVI. Libri duo Retractationum (Tomo I). Augustinus, Eradio successore designato, et in partem muneris ascite, cum sibi videretur, vel ex parte liber, vel certe jam non obrutus mole negotiorum, recensere coepit opera, quae sive laicus, sive presbyter, sive episcopus composuerat. Acta quibus Eradius electus est (Inter ep. Aug. num. 213)?, consignantur, Theodosio XII et Valentiniano Augusto II CC., VI kalend. Octobr., id est, ann. 426, die 26 Septembris.
Porro Retractationum opus comprehensurus erat Augustinus pluribus libris, et jam duos absolverat, teste Possidio (Lib. de Vita Aug. c. 28), priusquam Vandali irrumperent in Africam (irrupisse autem ann. 428, mense Maio, constans est omnium opinio); cumque in eo esset, ut alios adderet, quibus epistolae et tractatus, caeteraque ejusmodi recognoscerentur, prohibitus est ultra pergere, partim temporum conditione, partim indissimulabili necessitate urgentiora scribendi. Pertinent igitur Retractationum libri duo ad ann. 426 et sequentem.
ANNO CCCCXXVII. Liber de Praedestinatione Sanctorum (Tomo VII).-- Liber de Bono Perseverantiae (Tomo VII). Hoc anno confecti sunt libri duo, alter de Praedestinatione Sanctorum, alter de Bono Perseverantiae, quibus Augustinus, postulatione Prosperi et Hilarii, quaestionibus Massiliensium respondet.
Non potuerunt prius confici, siquidem ad eos scribendos se accessisse Augustinus post absolutos Retractationum libros, testatur (Lib. de Praedest. Sanct. c. 3): Cum mea, inquit, opuscula retractarem, eamque retractationem stylo prosequerer, cujus operis jam duos absolveram libros, antequam scripta vestra prolixiora sumpsissem, etc.
Neque etiam posterius, cum elaborati videantur ante opus postremum, quo sanctissimus senex respondit Juliano: alioquin rescribens Quodvultdeo librum de Haeresibus petenti, non una tantum excusatione, instantis scilicet Alipii ut Juliano responderet; sed altera etiam, nec ea quidem minore, efflagitantium Gallorum in Massilienses tractatum, usus esset.
ANNO CCCCXXVIII. Opus Imperfectum adversus Julianum (Suppl. parte II). Ad hoc tempus pertinet Opus Imperfectum, de quo cum ad praefationem libri Subnotationum Marii Mercatoris abunde disputatum sit, addere plura de tempore, nomine, et librorum numero supervacaneum est.
ANNO CCCCXXIX. Liber de Haeresibus (Tomo VI). Liber de Haeresibus ad Quodvultdeum Carthaginensem diaconum hoc tempore elaboratus est, siquidem ad scribendum accessit Augustinus post absolutam responsionem ad quintum librum Juliani. Quando, inquit (Epist. ad Quodvult.), id explicavero, quintoque respondero, si tres non supervenerint, dispono, si Deus voluerit, ea quae poscis incipere, simul agens utrumque, et hoc scilicet, et illud de retractatione opusculorum nostrorum, nocturnis et diurnis temporibus in singula distributis.
Observandum diligenter hoc opere omnium postremo Augustinum morti proximum recensuisse ita Pelagianorum errores, ut quinque tantum faceret istius haeresis partes: nempe gratiam Dei, sine qua fieri non possunt mandata, neque a natura diversam esse, neque a lege: quae praeterea conceditur, eam et ex meritis dari, et ad facilius agendum; hominem posse ad tantum perfectionis gradum pervenire in vita mortali, ut non egeat dicere Deo: Dimitte nobis debita nostra; parvulos non baptizari propter tollendum peccatum originale; Adamum, sive peccasset, sive non peccasset, fuisse moriturum.
Ex hac observatione constat, his quinque capitibus contineri totum Pelagianismum, cujus proinde purus fuerit, judice Augustino, quisquis haec ipsa capitula damnaverit, et contradicentia quinque dogmata defenderit.
Atque haec de Augustini libris, brevius quidem quam forte quispiam optaret, sed abunde, opinor, pro negotio et loco: neque enim voluimus hanc dissertationem augere prodigiosum in modum, additis, quae laboriosa olim diligentia praestitimus, nostra et studiosorum causa. Nam opera quae recensuimus, singula partiti sumus in sua veluti membra quibus componuntur; historica distinximus a dogmaticis, et argumentis, quibus dogmata probantur, suum robur asseruimus, oratione ad methodi leges redacta: ostendimus etiam, quid quovis tempore in Pelagianis sanctissimus magister arguerit, et unde in dies profecerit. Sed haec omnia dissertationis angustiis contineri non possunt, neque, si possint, deberent tamen nunc temporis, ne viderer his de rebus disputare quae nonnullos commovere solent.
CAPUT III. Quid scripserit Paulus Orosius adversus Pelagianos. Unam Orosius Apologiam scripsit, et illam quidem non grandem opere, sed rerum dogmatumque ita plenam, ut nulli fere ejusdem aevi lucubrationi cedat, multis praestet, ad invidiam usque nonnullorum. Inquirendum vero, qua occasione scripta sit, quove loco et tempore, simulque repellendae, sive objectiones, sive calumniae, quibus immerito in suspicionem vocatur. Verum tota quaestio de causa, tempore, et loco non difficilem habet solutionem. Post ea quae diximus in dissertatione de synodis; siquidem Orosius in Palaestina positus, non tam liberi arbitrii apologiam quam suam scripsit ann. 415, per id temporis quod a fine Septembris ad Decembrem effluxit. Constat haec nota temporis ex occasione scribendi; nempe Joannes Hierosolymorum episcopus, cum faveret Pelagio, ejusque causa cerneret divisum in partes clerum, contraxit presbyterium, ut si qua posset ratione Pelagium, aut absolveret, aut aliis saltem dissidentibus conciliaret. Ad conventum, qui habitus est quinque fere mensibus ante concilium Diospolitanum, die 30 Julii, venit Orosius a presbyteris evocatus ex Bethleemitico secessu, quo paucis ante mensibus se receperat; venit et Pelagius a Joanne introductus, jussusque, etsi laicus foret, considere inter presbyteros.
Retulit Orosius inter alia, se audivisse Pelagium cum diceret, posse hominem esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire, si velit. Excepit Pelagius, id quidem se dixisse, sed non sine adjutorio Dei. Verum urgente nihilominus acriter Orosio, qui cavillationes haeretici noverat, Joannes sive maligne, sive ab interprete delusus, Orosii instantiam perinde interpretatus est ac si contenderet, mandata, nequidem cum adjutorio Dei, posse ab homine servari.
Hinc factum, ut post quadraginta et septem dies, cum primo encaeniorum die, qui decimus quartus Septembris, Orosius ad obsequium Joannis, propter solemnitatem festi venisset, ab irato passus sit repulsam, jussusque procul abscedere, ut qui per summam blasphemiam asseruisset, hominem, nequidem cum Dei adjutorio, posse esse sine peccato, et mandata Dei observare. Ut calumniam repelleret vir apprime catholicus, apologiam conscripsit, non sua tantum causa, sed fidei, maxime hortantibus presbyteris recte sentientibus; eaque occasione voluntatis humanae potestatem ad bene agendum, sive libertatem admirabiliter explicuit: unde ortum libri nomen, Apologeticus contra Pelagium de arbitrii libertate.
Sunt qui dicant, totum hoc opus supposititium esse, factumque exercitationis causa ab aliquo qui, nomen Orosii ementitus, commentari voluerit nonnihil de rebus Diospoli gestis, cum tamen veri esset historiaeque admodum ignarus. Id autem asserunt, partim quia suis rebus incommodare sentiunt dicta quaedam Apologetici; partim quod satis non advertant, librum hunc magnam habere ab Augustini testimonio auctoritatem et certam fidem ( Lib. de Gest. Palaest. ).
Ut objectum a se crimen suppositionis probent, quatuor praesertim argumentis utuntur, quae si tam vere proferrentur quam affirmanter, levia neutiquam videri possent. Auctorem enim libri criminantur: primo peccare contra fidem historiae ab Augustino aliisque testibus non improbabilioribus traditae; deinde Nestorianae impietatis suspicione laborare; tertio Novatianis erroribus adhaesisse; denique injuriosum esse in episcopum Joannem, virum, ut illi quidem aiunt, integrae famae.
Ex his vero, si modo, ut par est, confirmarentur, auctor Apologetici reus teneretur suppositi nominis, et quasi stellionatus: siquidem verus Orosius procul abfuit semper et ab omni suspicione mendacii in historia conscribenda, et erroris cujuscumque in fidem, et neglecti in episcopos officii.
Criminationum ejusmodi partem affert Jansenius Iprensis (Lib. I de Haer. Pelag.), partem Petrus Vastelius (Vindic. lib. III, sect. 5), quamquam ille paucis et timide, quia forte intelligebat se veritati pugnare; iste infinito pene sermone, propter dilectum Joannem, quem purum erroris culpaeque praestare conatur, etiam adversus omnes quinti saeculi auctores.
Primum illud Iprensis Vasteliusque communiter objiciunt, quod auctor Apologiae scribat, habitam fuisse Hierosolymis synodum quadraginta et septem diebus ante primum diem encaeniorum, id est, die 30 Julii; huic praesedisse Joannem; convenisse presbyteros, seque interfuisse, et cum Pelagio verbis contendisse; definitivam sententiam a Joanne latam, partesque ad Innocentium papam remissas, ut ejus judicio starent. At haec omnia videntur ipsis pugnare cum veritate historica: nam in causa Pelagii nulla, inquiunt, legitur in Oriente congregata synodus, praeter eam cujus gesta recensuit Augustinus. Haec autem non Hierosolymis habita est, sed Diospoli; huic non praesedit Joannes, sed Eulogius jure sedis Caesariensis; non soli praesbyteri interfuerunt, sed quatuordecim episcopi, quorum nomina recenset Augustinus; non accusavit Orosius, sed Gallicani duo episcopi, Eros et Lazarus; abfuit Orosius, immo et accusatores, solisque scriptis cum Pelagio actum est, quemadmodum testatur Augustinus (Lib. de Gest. Palaest. c. 11); nec quidquam in actis reperitur de causa ad Innocentium papam remissa, partibusque in id consentientibus.
Verum hanc rationem, quantumvis pluribus hinc et inde testimoniis fulcitur, ruere necesse est, si subversum fuerit fundamentum cui tota incumbit, id est, si demonstratum fuerit Augustini testimoniis duos in Palaestina conventus habitos, alterum Hierosolymis, alterum Diospoli; illi interfuisse Orosium, ab isto abfuisse. Id vero tribus locis Augustinus tradit.
Primo (Lib. de Gest. Palaest. c. 14): Sanctus Joannes Hierosolymitanae antistes Ecclesiae, sicut interrogatus, quae APUD ILLUM ante judicium gesta fuerint, coepiscopis nostris, qui simul in illo judicio praesidebant, ipse narravit. At enim, tunc quibusdam susurrantibus et dicentibus quod sine Dei gratia diceret Pelagius posse hoc perfici, idem quod superius dixerat, esse posse hominem sine peccato, Culpam, inquit, super hoc etiam intuli, quia et Apostolus multum laborans, sed non secundum suam virtutem, sed secundum gratiam Dei dixit: Amplius omnibus illis laboravi, non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Et iterum: Non est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei (Rom. IX, 16). Et illud: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt, qui aedificant eam (Ps. CXXVI, 1); et alia multa similia diximus, inquit, de Scripturis sanctis. Illis autem non suscipientibus quae dicebantur a nobis de Scripturis sanctis, sed adhuc susurrantibus, dixit Pelagius: Et ego sic credo. Anathema sit qui dicit absque adjutorio Dei posse hominem ad profectum omnium venire virtutum. Haec narravit episcopus Joannes, audiente Pelagio.
Secundo (Ibid., c. 16): Episcopus Joannes plane istam sententiam Apostoli cognovit, eamque ideo commemoravit, ne Pelagius sine Dei gratia non peccare quemquam putaret, et dixit respondisse Pelagium: Et ego sic credo. Neque, cum hoc praesens audiret, respondit: Non sic credo. Oportet illam expositionem perversam, ubi hoc non sensisse Apostolum, sed potius redarguisse, intelligi voluit, ut suam neget, aut corrigere atque emendare non dubitet. Nam quidquid dixit episcopus Joannes de absentibus fratribus nostris, sive coepiscopis Erote ac Lazaro, sive de presbytero Orosio, sive de aliis, quorum ibi non sunt nomina expressa, credo quod intelligat ad eorum praejudicium non valere. Si enim praesentes essent, possent eum fortasse, absit ut dicam convincere de mendacio, sed forte commemorare quid forte fuisset oblitus, aut in quo eum fefellerit Latinus interpres, et sine studio mentiendi, certe alienae linguae minus intellectae nonnulla difficultate, praesertim, quia non in gestis agitatur quae, improbi ne mentiantur, boni autem ne aliquid obliviscantur, utiliter instituta sunt. Si quis autem memoratis fratribus nostris ex hoc aliquid quaestionis intulerit, eosque ad judicium episcopale vocaverit, sibi, ut poterunt, aderunt. Nobis laborare quid opus est, quando ne ipsi quidem judices post coepiscopi nostri narrationem aliquid inde pronuntiare voluerunt?
Tertio (Ibid., c. 30): Superius etiam in narratione sancti Joannis episcopi ita commemoratum est: Illis, inquit, instantibus et dicentibus quia haereticus est. Dicit enim quoniam potest homo, si voluerit, esse sine peccato; et de hoc interrogantibus nobis eum, respondit: Non dixi quoniam recipit natura hominis ut impeccabilis sit; sed dixi quoniam qui voluerit pro propria salute laborare, et agonizare ut non peccet, et ambulet in praeceptis Dei, habere eum hanc possibilitatem a Deo. Tunc quibusdam susurrantibus et dicentibus quod sine Dei gratia, dicente Pelagio, posset hoc perfici: Culpam, inquit, superintuli, quia et apostolus Paulus multum laborans, sed non secundum suam virtutem, sed secundum gratiam Dei, dixit: Amplius omnibus illis laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum; et caetera, quae jam commemoravi.
Ex his notanda potissimum quinque adeo Apologiae consona, ut Augustinus videatur ad ipsa Orosii verba inter scribendum intendisse.
1o Augustinus. Joannes interrogatus quae apud illum ante judicium gesta fuissent, narravit, etc. Orosius (Apol. c. 3): Latebam in Bethleem, inde Jerusalem, vobis accersentibus, vocatus adveni, dehinc in conventum vestrum una vobiscum, Joanne episcopo praecipiente, consedi, etc.
2o Augustinus. At enim tunc quibusdam susurrantibus et dicentibus quod sine Dei gratia diceret Pelagius hoc posse perfici, id est, quod superius dixerat, hominem esse sine peccato, etc. Orosius (Ibid., sub fin. capitis): Ad quod ille diu disputans, et nostris propter imperitiam ignoti nobis interpretis, actionibus vel interpolatis plerumque, vel tacitis, episcopus Joannes ait: Si sine adjutorio Dei hoc hominem posse diceret, pessimum et damnabile erat; nunc autem cum adjiciat posse hominem esse sine peccato, non sine adjutorio Dei, vos quid dicitis? An forte vos Dei adjutorium denegatis? etc.
3o Augustinus. Illis autem non suscipientibus quae dicebantur a nobis de sanctis Scripturis, sed adhuc susurrantibus, dixit Pelagius: Et ego sic credo. Anathema sit qui dicit absque adjutorio Dei posse hominem ad profectum omnium venire virtutum. Orosius (Ibid., c. 9): Scribis posse hominem esse sine peccato, et facile Dei mandata servare, si velit; novissime quasi ex gravissimo somno expergiscens, adjicis, non sine adjutorio Dei.
4o Augustinus. Quidquid dixit episcopus Joannes de presbytero Orosio, sive de aliis, quorum ibi non sunt nomina expressa, credo quod intelligat ad eorum praejudicium non valere, etc. Orosius (Ibid., c. 3): Episcopus Joannes dixit: Vos quid dicitis? An forte vos Dei adjutorium negatis? Cui respondi: Anathema ei qui negat adjutorium Dei; ego certe non nego. Et postea: Episcopus respondit: Ego te audivi dixisse, quia nec cum Dei adjutorio potest homo esse sine peccato, etc.
5o Augustinus. Si enim praesentes essent, possent eum fortasse, absit ut dicam convincere de mendacio, sed forte commemorare quid fuisset oblitus, aut in quo eum fefellerit Latinus interpres, etc. Orosius (Ibid., c. 5). Concedendum magis ut interpres errasse dicendo, quam episcopus audiendo finxisse, videatur, et nunc, ad vicem mercedis quam haereticis praestitit exigendae, falsos in adjutorium sui testes quaerere. Sed haec utrum ab episcopo temere credita, an malitiose ficta, an ignaro subaudita videantur, Christo judici discutienda commendo. Absit a me ut episcopum, et praesertim Hierosolymae, audeam ad episcopos provocare, id est, calumniae accusare, etc.
Atque his convictus Vastelius fatetur tandem, clarum esse ante judicium Diospolitanum aliqua fuisse gesta circa causam Pelagii apud ipsum Joannem, sed absque aliquo consessu; quamquam in praesentia Erotis et Lazari episcoporum, Pelagii accusatorum, illisque adhaerentium aliquot Latinorum, inter quos quoque contigit adesse Orosium, etc.
Sed quod ait affuisse Erotem et Lazarum, dicenti assentiri non possum, cum Orosius minuta quaeque hujusce consessus memorans ne verbo quidem id significet.
Quoad secundum criminationis caput, Vastelius jam non Iprensi adjunctus, sed per se solus, haeresim Novatianam auctori Apologiae objicit his fere verbis: Novatianus error fuit, non aliam esse datam Ecclesiae a Christo potestatem remittendi peccata quam quae est conferendi baptismi; et proinde a sacerdotibus non posse, sed a solo Deo remitti peccata a Christianis post fidem commissa. Hic autem error Cypriani, Hilarii, Ambrosii atque Augustini testimoniis cognoscitur. Apologista vero id totum affirmat, nam alloquens Pelagium (Apolog. c. 10): « Dicis, inquit, hominem esse sine peccato cum Dei adjutorio; tu dicis: Potest homo; ego dico: Potest Deus. » Et postea (Ibid.): « Scribae non intelligentes veritatem murmurant et dicunt: Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus (Luc. V, 21), et hic abolita esse judicat, quae Deum nesciat dimisisse? » Et iterum (Apolog. c. 10): « Eum posse esse sine peccato, qui aliquando peccaverit, impossibile est absque sola gratia baptismi, ubi ex persona Domini dicitur: Remissa sunt tibi peccata tua. » Iterum (Ibid.): « Ego in potestate habui peccare, liberari a peccato in potestate non habeo. » Denique: « Peccare meum est, absolvi non meum. »
Vix ac ne vix quidem persuadere mihi possum, Vastelium rem serio egisse, cum argumentaretur in hunc modum. Novatianus error est, ministrorum Ecclesiae non esse, sed solius divinae potestatis, dimittere peccata post fidem commissa, neque Ecclesiae a Christo relictam esse potestatem ullam remittendi peccata, nisi quae per baptismum, id est per unicum sacramentum remissionis peccatorum exerceatur. Atqui auctor Apologiae ait hominem non posse esse sine peccato, posse Deum; soli Deo tribuit Christoque potestatem qua homo dicitur posse fieri sine peccato; dicit insuper neminem posse esse certum, nisi in die judicii, quod sit sine peccato; reus igitur Novatiani erroris tenetur. Qui enim potuit vir doctus ignorare aut quae sint argumentationis leges, aut qui fuerit Novatianorum error de poenitentia, aut quae fidei sententia de impeccantia, ac possibilitate implendi mandata? Voluit Pelagius tam facilia esse mandata Dei, ut homo, si voluerit, ipsa omni ex parte impleat, nec ad id praestandum Dei omnia potentis adjutorio, sed sola sua vi nativa egeat. Pelagio id volenti respondet Orosius, posse quidem hominem observare, immo et implere mandata; sed potestatem qua id possit suam non esse, id est, insitam a natura, sed Dei propriam, quae misericorditer commodetur pro tempore et loco. Voluit Pelagius hominem posse hac in vita carere omni peccato, nec ad id quidquam amplius requiri quam ut velit. Contendit Orosius posse quidem hominem carere peccato hac in vita, si Deus voluerit; id enim homini praestare potest, etsi nemini praestiterit hactenus, praeterquam uni Christo. Quid illud autem ad rem Novatianorum?
Pergit Vastelius, tertiumque caput criminationis affert non minus admirabile quam secundum, siquidem auctorem Apologiae reum facit Nestorianae quoque blasphemiae, non contentus scilicet accusasse crudelitatis in peccatores, quibus poenitentiam neget, nisi insimulet impietatis in peccatorum redemptorem, cui divinitatem eripiat. Asserit Christum, inquit, non dici Deum, nisi denominative, atque ita existere purum reipsa hominem, quae Nestoriana blasphemia; neque enim vult aliter esse Deum quam ut Dei adjutorio, perinde ac homines, indigeat. Tam incredibilem accusationem conficere sibi videtur his Apologistae verbis Pelagium alloquentis (Apolog. c. 10): Dicis posse in hoc saeculo esse hominem sine peccato cum Dei adjutorio; tu dicis: Potest homo; ego dico: Potest Deus. Sic enim per admirabilem quamdam sententiae syntaxim legendum jubet: Dicis: Potest homo esse sine peccato cum Dei adjutorio; ego dico: Potest Deus esse sine peccato cum Dei adjutorio.
Verum jocari istud est, quod in re seria non decet, siquidem nemini non est obvius Apologistae sensus. Cum dicitur homo posse esse sine peccato cum Dei adjutorio, aliqua procul dubio potestas significatur, eaque alicujus propria, atque ita vel Dei, vel hominis quasi nativa. Dicit hominis Pelagius, quod haereticum est; Dei dicit Orosius, quod summe catholicum.
Vastelius, ut accusationem confirmet, adjungit aliud quiddam, sed nihilo gravius. Nullo, inquit, alio nomine Christum appellavit quam quo posset Nestorianus quisque; nec usquam vocat Filium Dei, Deum Christum, et Verbum incarnatum. Sit ita sane: sed ipsimet novi Testamenti scriptores, cum de Christo loquerentur, non alio nomine usi sunt quam quo postmodum abusi Nestoriani. An continuo participes sunt erroris? Deinde neque necessitas semper exigit, neque aliquando patitur locus, aut tempus, ut tam expressis verbis de Christi divinitate sermo fiat. Certe tunc temporis nihil erat causae tam explicite loquendi, cum neutra pars, Pelagium dico et Orosium, de Christi divinitate contenderet. Denique Vastelius ipse tandem agnoscit, cogente veritate, haec esse Apologistae verba (Apolog. c. 21): Hic ergo Christus Dominus noster, hic, inquam, Filius Dei, in virtute Patris et gloria, quae in principio condidit, redemit in medio, etiam in novissimo judicabit, etc. Et paulo antea (Ibid.): Ipse est mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, de quo Joannes usque ad ipsam pene inaccessibilem lucem introductus exclamat: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1). Ac post paululum exposita divini operis veritate subjungit: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus honorem ejus, gloriam tamquam unici nati a Patre, plenum gloria et veritate, etc.
Quid vero expressius, vel sancivit umquam Ecclesia, vel Scriptura dixit, quo divinitatem Christi demonstraret?
Objicit quarto Vastelius, queriturque injuriam ab auctore Apologiae factam Joanni Hierosolymorum episcopo, quem Augustinus colit sanctumque vocat. Quam vero factam injuriam queritur? Episcopum, ait, verbis paulo durioribus accusavit. Sit ita sane: quis blasphemiae per calumniam insimulatus non veniam mereatur, si calumnianti subiracundius loquatur? Verum quibus verbis episcopum accusavit? An durioribus acerbioribusque quam aut suus magister Hieronymus, epistola 61, de erroribus Joannis Hierosolymitani; aut Epiphanius, data ad ipsummet Joannem epistola (Epist. 60, inter Hieronym.)? Clamat Vastelius utrumque Opus supposititium esse. Utrumque genuinum esse reclamant quotquot sunt eruditi, reclamant et ipsimet Patres illi duo adversus hominem bona quibus gloriantur subducere tentantem. Deinde cujus criminis accusavit episcopum? Quod haeretico faveret? Fecit Augustinus. Quod mentiri visus sit? Fecit pariter Augustinus. Quod illudi se passus fuerit a Pelagio? Fecit Augustinus. Quod calumniam Orosio intulerit? Fecit et Augustinus. Denique apud quos accusavit? nempe apud solos presbyteros totius rei gestae conscios, quos non judices appellat, sed testes tantum, et quibuscum solatur communem ab episcopo injuriam. Unde mirari satis non possum Orosii modestiam, qui cum necessitate compelleretur se blasphemiae accusatum purgare, non tam defendit se, ut par erat, fide imperante, quam retinente charitate, conquestus est apud solos rei testes: quare opinor inde factum ut liber quem prae modestia publicari noluerit, ne famam episcopi minueret, rarior simul et ignotior etiam suo saeculo exstiterit.
His ita disputatis apertum est atque manifestum, nihil esse causae cur liber apologeticus de Libertate Arbitrii adversus Pelagium abjudicetur Orosio; plurimum contra esse rationis cur eidem tribuatur: nam ab Augustino testimonium habet, stylus auctorem demonstrat, manuscripti codices Orosii nomen praeferunt, eruditi quique consentiunt, et ii soli repugnant quorum interest a tanto viro tamque antiquo scriptore, et, quod praecipuum est, tam nobili discipulo Hieronymi atque Augustini, arma non suppeditari, quibus et ipse olim Pelagium vicerit, et ipsi nunc vicissim a catholicis vincantur.
Orosius porro duas fecit Apologetici partes; alteram historicam, alteram dogmaticam: illa res gentas in conventu Hierosolymitano continet, et simul scribendi causam; ista plane eximia est, suoque auctore digna, nec immerito videri potest quoddam quasi compendium traditae ab Hieronymo et Augustino doctrinae.
Quae tertia pars nonnullis credita est (A cap. 3 usque ad 22), habetque rationem appendicis, ex libro Augustini de Natura et Gratia, forte non est addita ab Orosio, cum importune inseratur; sed a librario potius, qui mentionem libri de Natura et Gratia factam initio legerat: quamquam potuit Orosius aliquid Operis hujusce Augustiniani deferre secum in Orientem, quippe cum testetur inchoatum fuisse quo tempore ex Africa profectus est. Ut ut se res habeat, non fecit imprudenter Schottus, cum additamentum illud recidit, priusquam totum Opus in Bibliotheca sanctorum Patrum ederetur.
Quaestionum a Pelagio motarum duae tantum hoc in libro tractantur; altera de potestate liberi arbitrii, altera de perfectione hominis in vita mortali: quas unas Hieronymus in Oriente agitabat (Epist. ad Ctesiph. et 3 dial.), suarumque partium presbyteris persuaserat, ita ut Pelagio magnam inde invidiam facerent. Ambae vero tam subtiliter, ad Scholae ἀκρίβειαν, tamque solide ad fidei regulam solvuntur, ut affirmare non dubitem nihil fere melius scriptum olim primis temporibus, nihil veterum monimentorum superesse consequentibus temporibus utilius.
CAPUT IV. De libris sex Hypognostic ω n. Rejectum est in finem septimi tomi Operum S. Augustini, Opus adversus Pelagianos, sex libris comprehensum, quod etsi Remigius Lugdunensis ὑπομνηστικὸν vocet, veluti Memoratorium, seu potius Commonitorium, vulgo tamen Hypognostic ωn dicitur, quasi Subnotationum.
Latuit ad hunc usque diem auctoris nomen, gens, et aetas: in ea tamen fas est, opinor, inquirere, sine temeritatis nota, cum forte sint in obscuro propter incuriam. Certe hanc a nobis diligentiam exigit argumentum in quo versamur, ut, si qua ratione licet, inveniamus aliquid, sin minus omnino certum, quod eruditi viderint, saltem minus improbabile quam quod hactenus allatum est.
Videtur autem aptus ille inquirendi modus, quo ex ipsis Hypognostic ωn libris singula primum diligenter colligantur quibus possit ratio inniti: tum ex inventis indiciis concludatur quis Hypognostes fuerit, qua vixerit aetate, et qua occasione scripserit.
Primum, quam habuerit Hypognostes scribendi causam, exponit ipse statim initio, cum ait ( In praef. Hypog.): Adversarii fidei catholicae, dum contra regulam veritatis diabolicis armis pugnare nituntur, nos sollicitudine respondendi faciunt cautiores; se vero decipiunt, antequam nostrorum valeant aliquem vulnerare: cum enim caeci evacuare thesauros fidei concertant, spe fidei evacuati, faciunt plenitudinem fidei Ecclesiae, opitulante Dei gratia, gloriari. Et dum in hypocrisi vigilant nocituri, de quibus propterea dictum esse puto per prophetam: Ablatus est somnus ab oculis eorum; non enim dormiunt, nisi male fecerint (Prov. IV, 16); nos quodammodo excitant dormientes, ut arrepto clypeo veritatis, falsitati eorum corde resistente, vigilemus, evangelica tuba nostris auribus insonante: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Marc. XIV, 38).
Proponit deinde agitandas quinque Pelagianorum quaestiones (Ibid.): Hujusmodi ergo dogmatis ista est nefanda blasphemia: Adam inquiunt, sive peccasset, sive non peccasset, moriturum fuisse; item peccatum ejus neminem, nisi solum nocuisse ipsum; et posse hominem per liberum arbitrium, tamquam per se sibi sufficiens, implere quod velit, vel etiam meritis operum a Deo gratiam unicuique dari; libidinem naturale esse bonum, nec in ea esse quod pudeat; et parvulos baptizatorum filios non trahere originale peccatum, neque perituros a vita aeterna, si sine sacramento baptismi ea hac vita migraverint.
Notandum vero, totidem quaestiones recensuisse aliquando curiosius Hilarium Syracusanum (Epist. 156), Paulinum diaconum (Lib. de Gest. c. 11), Mariumque Mercatorem ( Praef. l. Subnot. ), nec tamen meminisse quartae de libidine, an sit naturale bonum, et utrum in ea sit quod pudeat; immo hac de quaestione disputatum per se non videri, sed ex occasione tantum, priusquam Julianus causam Pelagianam defendendam susciperet.
Postea, Hypognostes nomen Pelagii atque Coelestii appellat saepe, nusquam Juliani, cum tamen post damnationem Pelagianorum, aut saltem post ann. 420, de quaestionibus peccati originalis nemo egerit, quin Juliani meminerit, veluti partium haereticarum principis.
Adde quod auctor Hypognostic ωn, etsi Pelagii, ut dictum est, Coelestiique frequenter mentionem fecerit, eos tamen non videatur directe insequi, sed singularem potius aliquem hominem, cujus modo responsiones ad argumenta catholicorum refellit, modo declinationes praecludit, modo calumniis respondet.
Quid quod hostis ille singularis, quem sibi committit Hypognostes, inducitur velut Coelestiana quaedam persona, quae et longe plura de Coelestiano errore disputet quam de Pelagiano, et ex quaestionibus quinque, unicam de gratia, quatuor de peccato originali proponat, immo et proferat eadem fere omnia quae Julianus, Coelestio in primis addictus, suis in libris afferre solet.
Deinde, quaestiones singulas longe aliter solvit Hypognostes quam vel Augustinus, vel Mercator: nam ut alia omittam longe plura, locum hunc Sapientiae, Deus mortem non fecit (Sap. I, 13), vehementer urget adversus naturalem Adae mortalitatem; quem tamen auctores illi duo breviter perstringunt, quasi magnum ibi praesidium causae non ponant.
Deinde, crebra quidem adhibet Scripturae testimonia, sed desumpta tum ex translatione veteris Testamenti, quam Hieronymus ex Hebraeo accuravit; tum ex Evangelii lectione, quam idem Hieronymus, Damasi rogatu, recognovit. Id unum exempli sufficiat, psalm. CXIV: Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit mihi. Quoniam eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu; placebo Domino in regione vivorum. Haec aliter leguntur apud Augustinum: Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit TIBI. Quoniam EXEMIT animam meam a morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Placebo IN CONSPECTU DOMINI, in regione vivorum.
Deinde, nullius Patris testimonium adhibet; sed sola pugnat vel Scripturae auctoritate, vel rationibus: cum tamen nullus fere de rebus istis scripserit tunc temporis, quin contra novitatem erroris Patres adduxerit, tamquam sacrosanti quae fidei testes.
Deinde, nullius meminit, aut synodi, aut summi Pontificis, cujus sententia damnati sint errores quos impugnat; quamvis post Pelagii Coelestiique condemnationem ab Ecclesia, id est, post ann. 418, nemo scripserit ea de causa qui religioni non duxerit tantum praejudicium silere.
Deinde, inaequalem servat orationis modum: nihil illo quandoque grandius, nihil mox humilius. Quam grandia sunt ista ( In fin. praef.): O malum dogma, quod pacis inimicus invenit! o dogma, per quod scinditur matris unitas Ecclesiae a regeneratis! o dogma, quod sub nomine Christi evertere et mutare nititur Christi fundamenta! o dogma, cui nefanda sunt nomina mille, mille nocendi artes! arma contra legem sumit ex lege; impugnat Evangelium ex Evangelio, pugnans et in sui perniciem; de veris mendacia fingens, provocat ad mendacium veritatem. Sed haec sunt sibi poena, quae inordinate proferens putat esse victoriam, ut in eis, quod scriptum est, impleatur: Per quae quis peccat, per haec et torquetur (Sap. XI, 17). Quam humiliter dicta (Ibid.): Abbreviatum hunc facere libellum curavi: quem si quis legere voluerit, non verborum mediocritatem contempletur, sed fidei rationem; et si placet, ad Deum, qui docet hominem scientiam, gratias referat. Si qua vero sunt in quibus nolentes erravimus, si tamen aliqua sint corrigenda, intuitu charitatis, Deo judice, corrigat, sed is cui sensus est catholicus corrigendi. Si autem nihil sciens vel invidiosus fuerit, vitiare quae sana sunt non praesumat.
Quam vehemens amplificatio haec est in libidinis laudatores (Lib. IV, Hypog. sub fin.): Audite breviter non brevia, sed crimine ingentia, caloris vestri amantissimi opera, quibus in illicitum coire praecipitat hebetata corda mortalium; et erubescite et conticescite tandem. Isto calore succensus, et turpiter illectus, nonnumquam pater inclinat filiam, et operatur incestum; filius etiam patris torum maculat, cum matri vel novercae aliquando miscetur; in sororem frater cupidine ductus incurrit, et cognatam non erubescit opprimere: virgo licentiam non sustinet nuptiarum, sed stuprum tempore concupiscit illicito. Maritus minime contentus licitis uxoris amplexibus, uteros contaminat alienos. Similiter et uxor immemor proprii mariti cubilis, adulterino amore uxoris torum occupat alienae. Quid de ruina aliquantorum servorum Dei, et sacrarum virginum dicam, quae hac tempestate naufragia patiuntur? quid de diversis immunditiis, in quibus earum auctorem ipsum sibi puto pro vobis diabolum displicere? Ecce calor ille amantissimus vester, in quas ignominiarum sordes humanas ire illicit et praecipitat mentes? Ecce quam illuviem etiam in sanctis Christi membris fuisse, dicere non tremuistis? Ecce cujus obscenitatis et turpitudinis estis acerrimi laudatores, impudentissimi defensores, et, si non fallor, cum adhuc non displicet, forsitan et factores.
Quam lenis e contrario, quamque abjecta et humilis disputatio! Solet dici, ut praefatus sum, a plurimis, dum aliquid despicitur, aut pro parvo aestimatur, vel certe quod penitus non sit: Nihil est. Cum ergo dicimus, nihil, nomen insubstantiale nominamus; cum vero addimus, est, rem significamus. Cur ergo nomen insubstantiale, id est, tamquam vere aliquid sit, dicimus, addendo, est? omne enim quod dicimus, est, esse aliquid aestimamus; tamen cum aliquotiens dicimus, nihil est, pro consuetudine locutionis addimus, est, ad nihil, cum nomen tantum sit nihil, et non res (Lib. I Hypog. sub fin.).
Deinde, vocibus utitur peregrinis, insolentibus, atque etiam barbaris, cujusmodi sunt, protoplastus, exsulatus, desolatus gratia, refellitus, repedare, etc.
Postremo, sextus liber videri potest aut supposititius, aut saltem addititius, siquidem in eo mentio fit sexti articuli, quamvis in praefatione quinque tantum propositi sint. Et certe quintus liber, qui articulo quinto respondet, hanc habet clausulam, quae totius operis dici potest absolutio: Nos vero anathematizantes vos, Paulum, in quo locutus est Christus, auscultamus praedicantem, et sequimur, qui unum corpus et unum spiritum esse dixit Ecclesiae catholicae in Christo, unam fidem, unum baptismum, unum Deum patrem omnium, qui super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis (Hypog. lib. V in fine).
Adde quod liber ille sextus invenitur aliquando in codicibus tum manuscriptis, tum impressis, sejunctus ab aliis quinque. Solus certe erat in codice Remigii Lugdunensis causantis idcirco praefatione carere hypomnesticum, quem observa singulari numero appellari. Visus est a me non semel ab iisdem separatus in antiqua editione opusculorum quorumdam de gratia. Soli sunt priores quinque in manuscripto codice bibliothecae sancti Victoris ad muros urbis Parisiensis; nullusque dubito, quin aliis in codicibus perinde se res ut plurimum habeat.
Ex his animadversionibus concludi posse arbitror, primum, Hypognostis adversarium non esse alium a Juliano Eclanensi episcopo, quem nemo nescit Coelestianum in primis fuisse, libidinis tamquam naturalis boni laudatorem, fidei, qua creditur peccatum originale, professum impugnatorem, qui de gratia nonnisi per transennam dixerit, et ea omnia, si credimus Augustino, jactare solitus sit, quae adversarius Hypognostis adducit. Cur ergo appellatus non est de nomine? Constabit ratio, ubi actum fuerit de tempore conscripti operis.
Secundum, opus hoc scriptum esse post judicium Zosimi factum ann. 418, sed ante manifestam Juliani de sua sede ejectionem, quae contigit circiter ann. 420. Tempus ejectione prius clare satis eloquitur ipsummet de Juliani nomine silentium, at tempus judicio posterius significant haec verba ( In praef.): Contra Pelagianos et Coelestianos haereticos, quos Dominus tales futuros suo vitio ante constitutionem mundi praescivit, et exortos in mundo judicio justo damnavit, sermo nobis est respondendi. Quid enim tunc Julianus molitus non est, ut judicium retractari faceret? Quid non causatus adversus catholicam Zosimi definitionem?
Atque haec causa fuit cur taceretur in libris Hypognosticis Juliani nomen, ne animus episcopi exacerbaretur, qui cum nondum dejectus esset de sede, spem faceret revertendi ad fidem, quam sub Innocentio ordinatore suo professus erat; quamquam et ista quoque silentii causa esse potuit, quod ut Sixti nomini Julianus, dum inveheretur in catholicos, ita et Sixtus, cum Pelagianos insectaretur, Juliani nomini pepercerit, timore tamen Julianum, charitate Sixtum impellente. Sic enim Juliano Augustinus: Nescio quos etiam, inquit (Lib. VI contra Jul. cap. 4), quasi desertores dogmatis vestri, ad fidem catholicam conversos arguis vel reversos: quos tamen significasti ita te metuere, ut eorum nomina exprimere non auderes. Quo ex loco, qui procul dubio de Sixto debet intelligi, non obscure colligitur, presbyterum hunc cum Pelagianis aliquando sensisse.
Tertium, opus hoc ab uno aliquo nobilium fidei defensorum elucubratum fuisse: nullo certe, si ratio doctrinae habeatur, indignum est. Pugnabant vero ea tempestate Hieronymus, Augustinus, Paulinus uterque, id est, episcopus et diaconus, Orosius, Mercator, Zosimus pontifex, Sixtus presbyter Romanus, et Afrorum forte quidam, ut Aurelius, Alipius, et auctor sive librorum de vocatione gentium, sive epistolae ad Demetriadem Prospero tributae.
Quartum, elucubratum non fuisse ab Hieronymo, nam tunc temporis scribere desierat de quaestionibus, prae summa senectute; res Juliani, ne auditu quidem, noverat; usus fuisset Latiniore dictione; de synodis non siluisset, quas in epistola etiam brevissima tacere non potuit; de Augustino non omisisset dicere, quem in tertio dialogo tam magnifice, post unicum opus lectum, laudibus extollit: aliquid more suo eruditionis aspersisset: denique habuisset orationem non desultoriam, ut Hypognostes, sed aequabilem, ut solet.
Quintum, abjudicari pariter Paulino episcopo Nolano, partim propter aliquot rationum allatarum; partim quia de quaestionibus non scripsit, scripturus utique, et Latinius, et aequabilius, si tentasset. Deinde res Juliani vix habuit perspectas, cum ne Pelagianas quidem satis sciret, etsi Pelagii amicus: unde indiguit erudiri ab Augustino, ne errorem sibi persuaderi permitteret, vel a Pelagio per litteras, cum facilis esset decipi specie pietatis, vel ab obstinatis non tam Pelagii, quam pravi dogmatis, defensoribus, quos Nolae patiebatur, impotens irasci etiam improbis. Denique popularis opinio de libro Paulini adversus Pelagianos, ortum duxit ab errore hominis qui argumentum epistolae 106 (Nunc 186), Augustini ad Paulinum praefixit. Sumpsit enim epistolam ad Severum Sulpitium, eamque brevissimam, pro libro, et sententiam, quam Augustinus laudatam in Pelagianos argumentatur, in eosdem a Paulino dictam putavit, quamvis prolata sit a viro sancto et sui despicientissimo, eo tantum fine, ut depingens animae suae formam, quam credebat miserabilem, illuderet urbane amico, qui depictam vultus speciem mitti sibi postulasset.
Sextum, neque etiam posse tribui Aurelio et Alipio Africanis, qui etsi fortiter steterint pro causa fidei adversus inimicos crucis Christi, ille habendis synodis, iste obeundis legationibus, nihil tamen feruntur scripsisse, praeter epistolas; in quibus tamen ita elucet ingenium, doctrina, et stylus Augustini, ut illius non immerito dici possint. Deinde locus Orosii, ex quo quispiam concluderet utcumque, Aurelium contra Pelagium scripsisse: Qui sunt, inquit (Apolog. c. 1), columnae et firmamenta Ecclesiae catholicae, Aurelius, Augustinus et Hieronymus, multa jam adversus hanc nefariam haeresim absque designatione nominum haereticorum scriptis probatissimis ediderunt, etc., pertinet ad tempora longe priora, quippe ipsam quoque synodum Diospolitanam praecedentia.
Nescio, utrum Rivius satis attenderit ad hunc locum, cum scriberet ( In Vita S. Augustini ), ex eo nobis primum innotescere praenomen Aurelii Augustino fuisse: Carthaginensis enim episcopus eo loci Augustino et Hieronymo accensetur, ut tribus vita functis defensoribus fidei, Cypriano, Hilario, et Ambrosio, totidem vivae responderent Ecclesiae columnae.
Septimum, auctorem sive librorum de Vocatione gentium, sive epistolae ad Demetriadem Prospero tributae, longe ab Hypognoste diversum esse, Latinitatis, styli, opinionumque dissensione; uterque enim purioris est dictionis, grandioris orationis, et mitioris in parvulos sententiae.
Octavum denique, cum restet inquirendum de Augustino, Paulino diacono, Mercatore, Zosimo papa, et Sixto, de Zosimo facile esse ex eo ipso in partem negantem sentire, ex quo praejudicium aliquod sumi posset, nimirum ex Mercatoris verbis (Commonit. cap. 1, num. 6): Coelestius ob hoc a beatae memoriae praedicto Zosimo episcopo scriptis amplissimis vel longissimis perdamnatus est, in quibus et ipsa capitula, de quibus accusatus fuerat, continentur, et omnis causa tam de Coelestio suprascripto, quam de Pelagio magistro ejus praviore videtur esse narrata, etc. Quae enim prolixissima scripta dicuntur a Zosimo in universum orbem missa, continebant certe praedicta capitula, id est, excerpta ex libris Pelagii, quae Mercator refert; at nullum ejusmodi excerptum in libris Hypognostic ωn continetur. Superest igitur inquirendum de quatuor reliquis, Augustino, Paulino diacono, Mercatore, et Sixto presbytero Romano.
Nono certe saeculo indubitatum erat, libros Hypognostic ωn esse Augustini, donec orta contentio est Hincmarum inter et Remigium Lugdunensem. Nam cum Gothescalcus libros illos laudasset, velut apertos gratiam inter et liberum arbitrium judices, eosdem Hincmarus adhibuit, ut Praedestinatianam Gothescalci haeresim confutaret.
Hincmarum arguit Remigius Lugdunensis, et libros, quibus se sentiebat graviter urgeri, suppositos dixit Augustino. Dictum ex eo conficere sibi videbatur, quod neque in Retractationibus censeantur, neque in indiculo Possidii. Quod praefatione careant, qua doceat Augustinus suo more, cujus impulsu, vel quam ob causam ad scribendum accesserit (Lib. de trib. epist. cap. 35). Quod argumentum toties aliis in libris tractatum nullo operae pretio retractatum fuisset. Quod sermo ab Augustiniano differat. Quod dissona sit doctrina, nec in ipsis modestia Augustini eluceat. Quod ex translatione Hieronymi testimonia Scripturae proferantur, cum versione communi antiqua Augustinus uti esset solitus.
Addebat Remigius, videri sibi opus hoc, non parvo spatio post obitum Augustini, ab aliquo scriptum, nova postmodum Pelagianorum insurgente calumnia, velut, per praedestinationem reproborum ad interitum, doceret Ecclesia, a Deo, sua praedestinatione, necessitatem imponi hominibus in suis impietatibus permanendi, et in aeternum pereundi: fronti vero nomen Augustini praefixum, quia magna ex parte ipsius sensus brevi hocce opusculo quasi in unum collegisset auctor; aliquos autem, cum id satis non intelligerent, existimasse, opus ipsum ab Augustino elaboratum, tamquam ὑπομνηστικὸν seu commonitorium.
Remigio Hincmarus respondit, fidemque publicam, et pene communem, qua fretus, ex hisce libris ab adversario receptis ( Lib. de Praedest. ), testimonium adhibuerat, tueri conatus est, sed argumentis sane non optimis, ut neque validissimis oppugnabatur. Contendit enim, Augustinum, primum, scripsisse libros Hypognostic ωn, saltem sextum, ne crederetur tradita praedestinationis in bonum doctrina, qua funditus Pelagianismum cum suis reliquiis, everterat, astruere praedestinationem hominum in malum, quae infanda quaedam blasphemia est. Deinde, suscepisse hunc laborem sub finem vitae, quo tempore ex libris suis male intellectis videbat Praedestinatianam haeresim oriri. Denique, pluribus in locis mentionem fecisse operis ad Prosperum et Hilarium missi. Ex hac Remigii Hincmarique contentione certo constat, libros de quibus agitur, ante nonum saeculum Augustino communiter tributos fuisse. Quo vero tempore tribui coeperint, incertum est, nisi quod diuturnum esse oportuit, cum omnes codices ita ferrent, nec inficias ierit Remigius, quin ita vulgo crederetur, ac putabat Hincmarus: nam popularis credulitatis causas quaesivit paulo accuratius.
Cum Remigio sensit Erasmus, et inde censuram ejusmodi inussit operi ( In censura libris praefixa), hoc opus non esse Augustini. Primum illud arguit, quod cum sit justi voluminis, non commemoratur in Retractationibus. Deinde titulus insolens Ὑπογνοστικῶν, quasi dicas Subnotationum: neque enim solet ille titulos Graecos indere suis libris, multo minus eos qui non indicant argumentum. Postremo nec stylus per omnia congruit, licet hominis eruditi facundique videatur. Clamoris plus habet, solidae argumentationis minus quam Augustinus. Videtur fuisse quispiam qui quae sparsim ab Augustino disserta sunt contra Pelagianos, studuerit in unum contrahere.
Ego quidem, in abjudicandis Augustino quinque hisce libris, assentior libens Remigio atque Erasmo: censeo tamen revocari debere ad examen, quae a tribus istis hominibus adhibentur ad suam sententiam stabiliendam, ne aut falsis verum juvari, aut Hincmarus, magnae vir auctoritatis, indicta causa, damnari videatur.
Atque ut inde exordium ducam, nihil praejudicat Hincmari sententiae, quod Augustinus non meminerit hujusce operis suis in Retractationibus: quammulta enim alia praetermisit! Non meminit certe librorum de Praedestinatione sanctorum, et de Bono perseverantiae, et de Perfectione justitiae: illos tamen quis neget veros ac germanos fetus tanti parentis, sed jam senis? Diceret ergo aliquis eamdem sortem nactos esse Hypognosticos, quippe natu aequales, et si credimus Hincmaro, post Retractationes editos.
At, inquit Remigius cum Erasmo, carent praefatione, qua auctor scribendi causas afferat, quod solet Augustinus; immo habent, eamque prolixissimam, quam oportuit desiderari in codice quo usus est Remigius: nec enim alia ratione possit mendacium excusare, quod omnium oculis facile revincendum sit. Deinde quam praefationem praeferunt libri de Magistro, de Immortalitate animae, etc., an idcirco laborant suspicione suppositionis?
Pergit Remigius. Nulla fit hujusce operis mentio in indice Possidii, cum tamen curiose, ut multorum annorum familiarem decebat, omnia Augustini et noverit, et recensuerit. Verum haec ratio imbecilla per se est; nam Possidius primum fatetur se non omnia enumerasse. Deinde posset aliquis a Possidio recensitum contendere: nam in omnibus editis indicibus leguntur haec verba, liber unus contra quaestiones Pelagianistarum. Quis enim unus ille liber? Nullus certe eorum, qui vel septimo tomo, vel supplemento continentur, cum suo singuli nomine appellentur in indice, et unus ille insuper. Aestiment viri docti hujusce argumenti pondus, et conjiciant, si quid valent, super ea re, quae me profecto latet, atque etiam cruciat, nisi forte vera sit conjectura postmodum afferenda.
Addit Erasmus, solitum non esse Augustinum suis opusculis Graecum nomen imponere, praesertim quod non explicet argumenti qualitatem. Mentem absque dubio Erasmus, cum ita scriberet, non intendebat, vel in librum de Fide, Spe et Charitate ad Laurentium, quem Enchiridion Augustinus dixit; vel in tractatus ad populum, quas Homilias vocavit: quae duo nomina, nisi fallor, Graeca sunt. Deinde operis argumentum satis explicari nomine Hypognosticon, Erasmus ipse abunde probat, cum subnotationes interpretatur, quibus nempe auctor, quae sparsim ab Augustino disserta sunt contra Pelagianos, studuerit in unum contrahere.
Interrogat Remigius, quae tandem necessitas Augustinum coegerit, materiem iterum versare toties antea, totque libris tractatam. Interroganti videri potest respondere auctor tota praefatione, adversarios nempe fidei catholicae, dum contra regulam veritatis diabolicis armis pugnare nituntur, catholicos sollicitudine repugnandi facere cautiores, dum in hypocrisi vigilant nocituri, excitare catholicos dormientes, ut arrepto clypeo veritatis, falsitati eorum corde resistente vigilent, etc. Addiderit aliquis, e re fuisse Augustini, scripto amoliri a se invidiam nascentis ex suis libris male intellectis Praedestinatianae haeresis.
Quamquam haec sive Remigiii, sive Erasmi argumenta nihil admodum momenti habeant ad Hincmarum refellendum, sunt tamen alia septem, quae rem penitus conficiant. Nam inter capitalia quinque Pelagianorum dogmata, recenset Hypognostes, quod libido sit naturale bonum; numquam recensuit Augustinus, etiam cum de haeresibus sub finem vitae scriberet. Aliter Hypognostes, aliter Augustinus praedestinationem explicat. Multum Augustinus modestia orationis, plurimum Latinitate Hypognostem vincit. Augustinus ex antiqua communi translatione Scripturae testimonia profert; Hypognostes ex Hebraica Hieronymi. Numquam siluisset Augustinus de Patrum traditione, et Ecclesiae judicio ad stabiliendam fidem; silet omnino Hypognostes. Augustinus Juliani nomen, quod alias tam frequenter appellat, hoc utique in loco non reticuisset; reticet Hypognostes, quantumcumque vehementer hominem impugnet. Denique Augustinus, si modo operis auctor esset, hoc certe edidisset in lucem eo tempore quo editum reipsa ostendimus: recensuisset ergo cum aliis ejusdem aetatis.
Credere posset aliquis, aut saltem suspicari, id operis tribuendum Mercatori, suspicionemque firmaret his fortasse argumentis. Librum Mercator eodem titulo fecit quo Hypognostes: ὑπογνωστικὰ enim Erasmus ipse interpretatur subnotationes; nec incredibile est, hominem Graecae linguae in paucis peritum operi suo Graecum nomen dedisse. Deinde eodem tempore uterque auctor vixit, nec videtur Mercator, cum catholicae fidei defendendae tam ardenter studeret, a scribendo vacasse quamdiu ferverent quaestiones de quibus sollicite Augustinum consuluit. Accedit quod idem utriusque fuerit erga Julianum odium, idem erga Augustinum animus. Eadem fere utriusque Latinitas, parum nempe castigata. Utrique placent insolentes et peregrinae voces: utrique exclamationes crebrae, et aliae orationis paulo vehementioris figurae. Ambo denique Pelagianis vitae turpitudinem aperte exprobrant, aculeatis sane ac pene iracundis verbis. Legendum super hac re caput 4 et 5 Subnotationum, ubi Mercator domestica Juliani propudia retegit. Hypognostes (Lib. IV): Impudenti fronte lascivientis libidinis motum, sic procaci lingua laudatis in publico, ut cunctis pateat quid a vobis geratur in secreto, si tamen, quae laudare publice non pudeat, eligant vel secretum. Et postea: Pergite adhuc per campos loquacitatis vestrae, qua tantae turpitudinis calorem laudare non erubescitis, et clamate, secundum consuetudinem vestram dicentes: Libido calor bonus est genitalis, nec est in ea quod pudeat, quia si malum esse dicatur, nuptiae jam damnabuntur; sine illa enim non poterit proles existere. Ex hoc advertant dilectae vestrae castissimi expugnatores, quantumlibet, quod tantum laudare delectat: aut si non libet, cur suadetis, ut libeat, et castitas expugnetur a vobis? cur bonum praedicatis, quod in vobis adversum esse sentitis? Rogo, erubescite. Nemo umquam quod sibi est inimicum, bonum dicere delectatur, et laudum praeconiis adornare. Fallimini prorsus, et fallitis, immo decepti estis, et decipitis. Non est iste calor bonus, nec genitalis in bonis genitalibus membris, quae formavit Deus; sed malus, ut saepe dictum est, auctore diabolo, praecedente peccato. Isto calore si vigor mentis vestrae ad illicita non dissolveretur, non a vobis tam licite laudaretur.
Verum, ut in his quae dicta sunt, Hypognostes et Mercator conveniant, quod tamen in dubium, nec immerito, vocaverit quispiam: certe in translatione Scripturae dissentiunt, quod omnino capitale est, ubi de scriptoribus ecclesiasticis agitur. Unus de multis locus Pauli (I Cor. XV, 54) sufficiat. Hypognostes. Absorpta est mors in victoria, ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus? Mercator. Absorpta est mors in victoriam? ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? Deinde apud Hypognostem occurrit ubique passim vox protoplasti, ut affectata videri possit; nusquam reperitur apud Mercatorem, nisi forte cum Graeca interpretatus est. Denique vix quidquam Mercator scripsit, vel de gratia Christi, vel de libidinis naturali bono, vel de libero arbitrio, cum tamen occasio scribendi saepius se dederit; plura Hypognostes libro tertio et quarto, immo et sexto, si tamen habeat eumdem cum prioribus auctorem.
Paulini diaconi duo tantum habemus opera, vitam sancti Ambrosii, et libellum in causa Coelestii missum ad Zosimum papam. Ex neutro licet concludere quidquam in rem nostram, cum utrumque in argumento longe discrepante versetur. Vita certe Ambrosii stylo plurimum differt ab Hypognosticis, et libellus videtur esse hominis aptioris ad contentionem fori quam ad tractationem quaestionis de fide.
Adde quod Paulino nihil negotii cum Juliano fuit, sed cum Coelestio tantum; si vero fuisset aliquid, non siluisset utique de Patribus, sedisque apostolicae judiciis, et aliis synodis, quandoquidem in libello, quamvis exiguo, tam magnifice omnium meminerit, tam copiose. Contra quae etiam, inquit, magister suus litigat Pelagius, qui illa ipsa damnavit in judicio Orientali, quae iste in sedis apostolicae coetu conatur astruere. Habet adversum se etiam veteres Ecclesiarum doctores catholicos plurimos, Orientalis et Occidentalis, Meridianae partis et Septentrionalis, qui in libris suis illum de originali peccato, si sanari desiderat, possunt docere. Habet beatum Cyprianum martyrem, beatum Ambrosium confessorem, Gregorium Nazianzenum, beatum papam Innocentium. Habet etiamnum, qui in corpore sibi colluctentur, si ille tamen hos tanto certamini habiles judicat, aut certe quos sequi debeat, si vult magis recta discere quam prava docere. Habet, quod primum est, beatitudinem tuam, cujus illum oportuerat obedire sententiae, cum audiret, damna. Habet postremum ipsos lactentes, quibus misereri debeat, si sibi non vult: quibus, ut verbis martyris utar, non propria, sed aliena dimittuntur peccata.
Restat opinari Sixtum presbyterum Romanum, qui Coelestino successit in sedem apostolicam, auctorem esse Hypognostic ωn. Verum quia hanc primi opinionem defendimus, veluti admodum probabilem, immo pene certam, visae sunt afferendae, lectorumque judicio subjiciendae rationes, quae in hanc sententiam non inclinarunt modo me sed ferme adegerunt. Ortae sunt illae vero ex attenta animadversione eorum, quae totum hoc negotium spectant, quaeque ut singulae infirmari possint, saltem a contentioso, omnes una conjunctae, vix possunt a cordato non obtinere assensum.
Prima haec igitur ratio me movit. Constat, teste Augustino, Sixtum olim Pelagianis favisse, suumque ipsis aliquamdiu impendisse patrocinium, quod magni momenti erat, non Romae tantum, ubi rerum potiebatur, sed ubique terrarum, quo Romae exemplum pertinebat. Id testatur Augustinus, cum fidei susceptam causam adversus gratiae inimicos Sixto gratulatur (Epist. 191). Quid gratius, inquit, legi vel audiri potest, quam gratiae Dei tam pulchra defensio adversus inimicos ejus, ex ore ejus qui eorumdem inimicorum MAGNI MOMENTI PATRONUS ante jactabatur. Et alio in loco (Epist. 194): Fatendum est charitati tuae, tristes eramus animo nimis, cum fama jactaret, INIMICIS CHRISTIANAE GRATIAE TE FAVERE. Sed ut haec tristitia de nostris cordibus tergeretur, primo te priorem anathema eis in populo frequentissimo pronuntiasse, eadem fama non tacuit. Deinde cum litteris apostolicae sedis, etc.
Secunda. Impenso huic Pelagianis patrocinio, tantum momentum, quantum memorat Augustinus, tria praecipue faciebant, nomen Sixti doctrina celebre: munus quod gerebat, docendi populum de rebus fidei: et potestas qua totam fere Ecclesiam Zosimi auctoritate regebat. Haec tria docet aperte Augustinus, in utraque ad Sixtum epistola.
Partim cum scribit (Epist. 194), Sixti litteris fidem ipsam Romanae Ecclesiae loqui. Nunc vero, cum apertius et latius, quid de illo dogmate contraque sentires, UT LITTERIS TUIS FIDES IPSA NOBISCUM ROMANAE ECCLESIAE LOQUERETUR. Cui potissimum beatus apostolus Paulus, de gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, multa et multipliciter est locutus, etc.
Partim cum ad Sixtum refert de omnibus (Epist. 191), velut ad rerum moderatorem. Quapropter, domine venerabilis, et in Christi charitate suspiciende sancte frater, quamvis optime facias, cum de hac re scribis ad fratres, apud quos se illi de tua solent efferre amicitia; tamen haec cura major tibi restat, ut non solum salubri severitate plectantur, qui errorem illum Christiano infestissimum nomini audent garrire liberius, sed etiam ii diligentissime caveantur vigilantia pastorali, propter infirmiores et simpliciores Dominicas oves, qui eum pressius quidem atque timidius, sed tamen insusurrare non cessant, penetrantes domos, sicut ait Apostolus, et caetera quae sequuntur, exercitata impietate facientes; nec illi negligendi sunt, qui usque ad profundum silentium supprimunt timore quod sentiunt, sed tamen eamdem perversitatem sentire non desinunt. Nonnulli quippe eorum, antequam ista pestilentia manifestissimo etiam sedis apostolicae judicio damnaretur, vobis innotescere potuerunt, quos nunc repente reticuisse perspicitis. Nec utrum sanati sint, sciri potest, nisi cum non solum dogmata illa falsa tacuerint, verum etiam illis vera contraria, eo quo illa solent studio, defensaverint, qui tamen lenius profecto sunt tractandi. Quid enim eos terreri opus est, quos satis territos ipsa taciturnitas monstrat? Nec ideo tamquam sani praetereundi sunt diligentia medicinae, quorum vulnus in abdito est. Etsi enim terrendi non sunt, tamen docendi sunt et quantum existimo facilius possunt, dum in eis timor severitatis doctorem adjuvat veritatis, ut opitulante Domino, gratia ejus intellecta atque dilecta, etiam loquendo expugnent quod jam loqui non audent.
Partim etiam, cum narrat (Epist. 191), ab eo litteras cum apostolicis ad Aurelium Africae primatem ita datas, ut idem perlator foret Sixti litterarum, qui tractoriae summi pontificis, Leo acolythus. Si enim brevissimam epistolam tuam, quam de hac ipsa re ad beatissimum senem Aurelium, per Leonem acolythum direxisti, exsultanti alacritate descripsimus, et quibus poteramus magno studio, legebamus: ubi nobis exposuisti, quid de illo perniciosissimo dogmate, vel quid contra de gratia Dei, quam pusillis magnisque largitur, cui est illud inimicissimum, sentias: quanta nos putas ista tua prolixiora scripta, vel exsultatione legisse, vel cura, ut legantur, quibus valuimus aliis obtulisse, atque adhuc quibus valemus offerre.
Partim denique, cum presbyterum hortatur ad docendos pastorali cura, quos satis hactenus terruerat potentia; cumque ei auctori tribuit quae summi pontificis nomine gesta fuerant (Epist. 194). Aliquanto diutius tecum sermocinamur, admonentes, ut docendis instes, quibus terrendis satis, quantum comperimus, institisti. Sunt enim quidam qui justissime damnatas impietates adhuc liberius defendendas putant; et sunt qui occultius penetrant domos, et quod in aperto jam clamare metuunt, in secreto seminare non quiescunt. Sunt autem qui omnino siluerunt, magno timore compressi, sed adhuc in corde retinent, quod ore jam proferre non audent: qui tamen esse possunt fratribus, ex priore ipsius dogmatis defensione, notissimi. Proinde alii severius coercendi, alii vigilantius vestigandi, alii tractandi quidem lenius, sed non segnius sunt docendi: ut si non timentur, ne perdant; non tamen negligantur, ne pereant.
Tertia ratio fuit ejusmodi. Sixtus ad tria Ecclesiae Africanae columina dedit litteras breves ad Aurelium, prolixiores ad Alipium atque Augustinum, quibus studuit, et a se amoliri invidiam praestiti haereticis favoris, et expurgare suspicionem consensionis, et famam suam absolvere apud catholicos, et ora occludere Pelagianis de sua se amicitia efferentibus. Deinde cum litteris apostolicae sedis de illorum damnatione ad Africam missis, tuae quoque litterae ad venerabilem senem Aurelium consecutae sunt, quae tametsi breves erant, tuum tamen vigorem adversus eorum errorem satis indicabant (Aug. epist. 194).
Quarta. In prolixioribus litteris continebatur defensio gratiae Dei adversus inimicos ejus, praeclara illa quidem, sed nondum tamen visa Augustino decere summi pontificis quasi vicarium: unde licet Sixti litteras prae gaudio sanctus episcopus omnibus ostentaret, veluti catholicam professionem viri nobilissimi, exponentis (Epist. 191), quid sentiret de perniciosissimo dogmate, vel quid contra, de gratia Dei, quam pusillis magnisque largitur. Aperienda nihilominus ipsi adhuc putavit abditissima praedestinationis mysteria, ut quas Pelagianorum quaestiones Sixtus in litteris posuerat, quasi subdifficiles, eas inde solvere posset facile, post explicatam Scripturarum intelligentiam. Id totum Augustinus ingeniose prudenterque, ne dicam artificiose, praestitit, ut dum validis rationibus ostendit quanto jure victi sint, Sixti opera, damnatique haeretici, victori callide subministraret arma, quibus absolveret omni ex parte victoriam: nec enim perfecta dici merito poterat, quamdiu illam dedisse hostis fuga potius, jurisque forma, quam vel doctrina judicum, vel convictorum assensio videretur. Non segnius, inquit, sunt docendi, ut si non timentur, ne perdant; non tamen negligantur, ne pereant: quod enim putant auferri sibi liberum arbitrium, si nec ipsam bonam voluntatem, sine adjutorio Dei, hominem habere consenserint; et caetera, quibus solvit Pelagianorum quaestiones.
Quinta, monitus est ab Augustino Sixtus, et acriter quidem, licet sub aliena persona, non facere satis officio, qui cum prius errorem Pelagii vehementius defendisset, ipsum quidem postea damnaret; non tamen impenderet tantum studii in asserenda veritate cognita, quantum prius in propugnanda falsitate. Nonnulli eorum, antequam ista pestilentia manifestissimo etiam sedis apostolicae judicio damnaretur, vobis innotescere potuerunt, quos nunc repente reticuisse perspicitis: nec utrum sanati sint sciri potest, nisi cum non solum dogmata illa falsa tacuerint, verum etiam illis vera contraria eo quo illa solent studio defensaverint (Aug. ep. 191). Quibus verbis procul dubio vir sanctissimus ipsummet Sixtum alieno nomine, vel unum, vel potissimum convenit, monetque ut quoniam non favore tantum, sed sermonibus etiam, immo et scriptis errorem juverat, eum nunc non verbo solum et anathemate, sed tractatibus quoque librisque expugnaret: neque enim aliter, quod alibi docet, impleri posse illud Apostoli, longe latius patens quam verba per se significent: Sicut exhibuistis membra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem (Rom. VI, 19).
Haec opinio alte insederat animo Augustini, neque tunc primum venerat ipsi in mentem, cum scriberet Sixto. Cum enim suspectam haberet Pelagii, ut erat revera doli mali plena, purgationem Diospoli factam: Pelagius, ait (Lib. de Gestis Palaest. cap. 29), de quorumlibet sanctorum amicitia se jactaverit, quorumlibet de suis laudibus litteras legerit, quaelibet purgationis suae gesta protulerit, nisi ea quae contra Dei gratiam, qua vocamur et justificamur, posuisse in suis libris idoneorum testium fide probatur confessus anathematizaverit, ac deinde contra haec ipsa scripserit et disputaverit, nequaquam his quibus plenius notus est videbitur esse correctus.
Sexta, Sixtum juvisse scriptis Pelagianum errorem, inde mihi persuasi, quod libri tres de Divitiis, de Operibus Fidei, et Castitate, a Salvatore Salonio ante annos fere centum e bibliotheca Vaticana in lucem editi, non tantum Sixti nostri sint, quod, praeter fidem antiquorum codicum, probat Salonius, sed etiam Pelagianos errores contineant, quod eruditi jamdudum adverterunt.
Scio equidem libros istos Sixto abjudicari a Baronio; scio et a Bellarmino et ab aliis Salonii judicium veterumque codicum testimonium rejici; sed cur id fieret, id unum causae hactenus allatum est, quod errores Pelagianos continerent. Sed quid inde consequens? Quasi vero religionis sit opinari ab homine in summum pontificatum aliquando evecto scriptum quiddam olim, quod ipse postea damnaverit, et ab omnibus damnandum curaverit, longe antea quam in sedem apostolicam apicemque columnae veritatis ascenderet? An non Augustinus ipse, priusquam episcopus fieret, secutus est errorem quem postea in Massiliensibus damnavit?
Septima, videtur ergo Sixtus, posteaquam ab Augustino, et amice monitus est, et plene eruditus, libros scripsisse, quibus partim officio pareret, omnibusque clarum faceret quam procul abesset a pristinis erroribus; partim Julianum, quem totius agminis ducem factum sciret, unum pro cunctis, tacito licet nomine, oppugnaret; partim quoque tractoriam Zosimi, quae ipsius impulsu, et forte manu, atque etiam opera confecta fuerat, adjunctis velut commentariis, probaret; partim denique pro epistolis Zosimi nomine in gratiam Coelestii Pelagiique scriptis in Africam, non tantum satisfaceret per litteras ad Aurelium Alipiumque et Augustinum datas, sed additis etiam libris, quidquid peccatum fuerat cumulatius corrigeret. Qua vero de causa dixerim epistolas Zosimi ad Afros compositas fuisse a Sixto, mox aperiam, ubi ventum fuerit ad examen styli quo libri Hypognostic ωn scripti sunt.
Quos autem libros Sixtus scripsit, plane sentio esse Hypognosticos: quam opinionem ut persuadere pergam, nota, lector, Hypognostem; quod mirum fortasse cuipiam videatur, inde fecisse initium libri, ubi Augustinus finem fecit epistolae prolixioris ad Sixtum (Epist. 194), quasi quod verbo silet, facto diceret, se monitis Augustini parere, eumque praeeuntem sequi, et librum epistolae consonum edere. Si qua illos alia, inquit Augustinus (Ibid.), excogitare adversus fidem catholicam scieritis, et quaecumque adversus eos, ne dominici gregis infirma devastent, vos quoque fideli et plane pastorali dilectione disseritis, nota facite nobis. Haereticorum quippe inquietudine, ut Scripturas vigilantius perscrutemur, unde ne ovili Christi noceant eis possit occurri, tamquam de somno ignaviae nostrae excitatur industria: ita per multiplicem gratiam Salvatoris etiam quod inimicus in perniciem machinatur Deus convertit in adjutorium. Hypognostes ( In praef. lib. Hypog.): Adversarii fidei catholicae, dum contra regulam veritatis diabolicis armis pugnare nituntur, nos sollicitudine respondendi faciunt cautiores; se vero decipiunt, antequam nostrorum valeant aliquem vulnerare: cum enim caeci evacuare thesauros fidei concertant, spe fidei vacuati, faciunt plenitudinem fidei Ecclesiae, opitulante Dei gratia, gloriari; et dum in hypocrisi vigilant nocituri, de quibus propterea dictum esse puto per prophetam: Ablatus est somnus ab oculis eorum, non enim dormiunt, nisi male fecerint (Prov. IV, 16); nos quodammodo excitant dormientes, ut arrepto clypeo veritatis, falsitati eorum corde resistente, vigilemus, evangelica tuba nostris auribus insonante: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Marc. XIV, 38). Confidunt ergo haeretici, catholicam fidem impugnantes in virtute sua, id est, in audacia cordis sui, gratia desolati, et in abundantia divitiarum suarum, in operibus scilicet voluntatis suae gloriantes. Sed Deus dissipavit ossa hominum sibi placentium; confusi sunt, quia Dominus sprevit eos (Psal. LII, 6). Confidamus et nos resistentes eis in gratia Domini, quae est gloria nostra, redimens nos a circumdantibus nos, et intellectum dans nobis, et instruens nos in via hac quam ingredimur, confirmando super nos oculos suos, quia in Deo salutare nostrum, et gloria nostra, Deus auxilii nostri, et spes nostra in Deo est.
Deinde vide an non tempus, locus, argumentum, aliaque adjuncta trahant cogitantis animum in partes Sixti.
Scripsit Hypognostes eo fere tempore quo litterae Augustini ad Sixtum perlatae sunt, siquidem id Operis compositum est anno circiter 419, et posteriores litterae ab Augustino ad Sixtum missae sunt, vel sub finem ann. 418, vel initio consequentis (Cap. 2 hujus dissert.).
Scripsit Romae, quandoquidem ea utitur Scripturae versione quae Romae tantum in usu tunc fuit; et iis quidem de quaestionibus quae Ecclesiam Romanam exercerent, atque in tractoria Zosimi continerentur.
Scripsit denique contra Julianum nondum depositum, sed unum tamen de iis quos Romae versantes Augustinus conqueritur (Epist. 194) damnatas justissime impietates adhuc liberius defendere.
Cum igitur nihil vetet quominus hi libri tribuantur Sixto, non locus, non tempus, non argumentum, non alia adjuncta; cumque tribuendos multa suadeant, admonitio Augustini, officium Sixti, conformitas praefationis Hypognostic ωn cum fine epistolae 105, etc.; immo cum ita sentire cogat auctoritas Augustini, qui Sixto ascribens acta Zosimi, non obscure indicat litteras Zosimi ab eodem Sixto exaratas; et ut non indicaret, eas tamen ejusdem esse auctoris cujus libri Hypognostic ωn demonstret utriusque Operis idem stylus, unus quasi spiritus, eaedem sententiae, et eaedem pene voces, exempli gratia: Ante tribunal Christi omnes stabimus, etc. (Epist. 2 ad African.); Mecum stabit ante tribunal Christi, rationem redditurus, quisquis ille fuerit, etc. ( In praef. Hypog. ); verisimillimum est, si non certum, a Sixto Hypognosticos libros esse compositos.
Non me fugit, adversus ea quae huc usque allata sunt objici posse duo. Alterum, quod libri tres quos diximus, de Divitiis, Operibus Fidei, et Castitate, non eodem stylo scripti videantur atque Hypognostici, atque ita et Sixto alterutrum Opus abjudicandum sit, et nostrae rationis fundamentum aliquatenus labefactandum. Alterum, quod Sixtus vix umquam purgare potuerit suspicionem propensi erga Pelagianos animi, siquidem factus etiam summus pontifex post duodecim annos dictus sit a nonnullis, et creditus a multis, Nestorio favere Pelagianorum amico; sustulisset vero penitus totam hanc suspicionem, si Opus tam vehementer contrarium edidisset.
Verum quod ad primum spectat, non diffiteor quin inter utrumque Opus praefatum aliqua sit, tum styli, tum spiritus dissimilitudo: at nemo non mihi vicissim concedet aliud esse polemicum scribendi genus, quod in Hypognosticis adhibetur; aliud didacticum, quod in aliis libris: illud vehementius, istud lenius esse oportet; nec iisdem verbis quisquam adversario irascitur quibus amicum docet: detractis porro, quae ab argumenti natura oriuntur differentiis, vix ulla supererit, tum Latinitatis, tum orationis disparitas.
Jam vero alterum vix ullius est momenti. Nam Sixtus potuit hanc pati calumniam a quibusdam delusis arte Pelagianorum, qui cum ante damnationem se de ejus amicitia efferrent, mentiti sint postea ipsum sibi non pugnare ex animo, sed lingua tantum, ut serviret tempori, atque averteret a capite suo imminens ab ira, cum imperatoris, tum summi pontificis, periculum.
Sic enim habendum est, Sixtum, qui post obitum Zosimi, quo pontifice nihil non poterat, a Bonifacio successore redactus esset velut in ordinem, cavere debuisse, ne apud summum pontificem Afris apprime addictum, opinione favoris erga Pelagianos, juvaret invidiam potestate pristina collectam, ideoque in ipsos iracundius scripsisse, nec id latuisse Pelagianarum partium duces, Julianum et Coelestium, Sixti factum perinde interpretatos; quasi rem non serio ageret: atque ita reconciliari posset aliquando, si neque interim appellaretur nomine inter oppugnandos catholicos, neque alia ratione irritaretur, sed patientius ferrentur quae durius ipse diceret, solique Afri lacesserentur, non admodum aliunde erga Romanos, ipsumque in primis Sixtum, bene affecti propter causam Apiarii Zosimique litteras a Sixto scriptas.
Hanc conjecturam non obscure confirmant verba Augustini Julianum alloquentis (Lib. VI contra Jul. cap. 4): Nescio, inquit, quos etiam quasi desertores dogmatis vestri ad fidem catholicam conversos arguis vel reversos; quos tamen significasti ita te metuere, ut eorum nomina exprimere non auderes, ne forte audientes abs te sua falsa crimina, mox tibi, si non vera, certe credibiliora reponerent. Quod quidem quicumque sunt isti qui graviter sapiunt, non facerent, et parcerent tibi secundum Apostolum: Non reddentes maledictum pro maledicto. Isthaec enim verba Sixtum spectant, qui tunc rerum potiebatur cum ista scriberentur paulo post Zosimi obitum.
Atque hinc etiam fortasse Prosper, post relata magnifice quae a Sixti praedecessoribus quatuor gesta fuerant contra Pelagianos: Confidimus, inquit, protectione Dei praestandum ut quod operatus est in Innocentio, Zosimo, Bonifacio, Coelestino, operetur in Sixto, et in custodia dominici gregis haec sit pars gloriae huic reservata pastori, ut sicut illi lupos abegere manifestos, ita hic depellat occultos, illo auribus suis doctissimi senis insonante sermone quo collaborantem secum hortatus est, etc. Quae prudens loquendi forma, orationisque callidae modus prodit, nisi fallor, subdubitantem Prosperi animum de zelo praecessorum aequali in causa quam agebat.
Mirabile vero quispiam putet nullam fuisse factam ejusmodi librorum mentionem a veteribus: sive Sixti amicis, qualis Augustinus; sive ejusdem Operum censoribus, ut Gennadius; sive aetate paribus aut vicinis, sicut Prosper et Fulgentius.
Verum amicus fuit Hieronymi Augustinus: ubi tamen mentionem fecit, aut epistolae ad Ctesiphontem, aut Dialogorum, quibus nihil melius contra Pelagianos editum est? Deinde recensuit quidem Gennadius Opera Sixti, sed incuriose, et quasi per transennam, quemadmodum et Opera Coelestini, attingens scilicet ea tantum quae contra Nestorium facerent. Prosper denique totus est in suo Augustino, totus quoque Fulgentius, ut reliquorum uterque videatur oblitus; nec immerito, cum discipulos deceat esse magistri cultores.
Quid quod de Sixto et Gennadius loqui noluit, et Augustinus silere debuit; Gennadius enim solitus est auctores qui contra Pelagium aut certe contra Pelagii reliquias pugnassent, vel praetermittere silentio, quantumvis nobiles ut Hieronymum; vel invito animo memorare, ut Prosperum; vel malignis laudibus afficere, ut Augustinum. Ipse vero Augustinus aliter alias erga Sixtum se gessit: nam ut tunc laudaret, cum rerum potiretur Romae, fecit temporum necessitas; ut postmodum abstineret a laudando, suasit conversio rerum ab obitu Zosimi; ut libros non vehementer commendaret, in causa fuit Hypognosticorum qualitas, quibus melius quiddam proferre poterat, si quando vellet de libris adversus Pelagianos legendis monere.
Adde quod vir tantus, quantus procul dubio fuit Augustinus, licet omnium, quod aiebat ille, laudum capax, nihilominus, ut erat natus in Africa, ita ad extremam usque diem patrii nescio quid, aut veneni, aut ingenii potius, retinere visus sit, quo solebant Afri sua suorumque prae alienis laudare. Equidem non memini me legere ullum uspiam ab Augustino sponte laudatum scriptorem, praeter suum Cyprianum; laudavit alios semel ac iterum, sed cogente necessitate, ut responderet, tum Pelagio jactanti dogma suum auctoritate sanctorum confirmari (Lib. de Grat. Christi, etc.), tum Juliano objicienti consentire secum Orientales, novamque esse peccati originalis opinionem, et recens in Africa confictam ( Libris utriusque respon. ).
Non est omittenda sub finem conjectura, quae etsi levis in speciem videri queat, suo tamen revera non caret pondere. Possidius dum recenset Augustini Opera, meminit libri unius adversus quaestiones Pelagianistarum: quaeritur quis unus ille liber. Scimus ab Augustino scripta esse plura opuscula de quaestionibus Pelagianistarum, tres nempe libros ad Marcellinum, epistolam unam ad Hilarium, librum de Perfectione justitiae ad Paulum et Eutropium, epistolam unam ad Optatum, libros duos ad Albinam, Pinianum et Melaniam, epistolam unam ad Paulinum, unam quoque ad Mercatorem, libros duos ad Valerium comitem: haec et alia, quae secunda pars tomi septimi continet, recensentur in Indiculo, et praeterea liber unus contra Quaestiones Pelagianistarum. Nullum autem novimus de Pelagianistarum quaestionibus librum, praeter Hypognosticon, qui totus est in his solvendis: hunc autem, ut opinor, Possidius, quia reperit inter Augustinianos absque nomine, accensuit caeteris, eumdem omnium auctorem ratus; reperit vero, ut conjicere est, quia missus fuerat a Sixto ad Augustinum velut ad amicum, id est, sine auctoris nomine, quippe satis aliunde noto.
Ex hoc Possidii facto profluxisse reor popularem errorem, quo a censoribus minus curiosis, jam inde ab eo tempore, Opus Hypognosticon pro Augustiniano habitum est.
Id in contrarium objici posse intelligo, in codicibus editis non unum esse librum Hypognosticon, sed sex numero, unius tamen libri meminisse Possidium. Verum ipsimet oculi objectionem diluunt, cum meliores manuscripti codices nullam exhibeant librorum distinctionem, sed partes tantum eo titulo divisas, Ad articulum primum, ad articulum secundum, etc.
PARS SECUNDA. DE SCRIPTIS AB HOSTIBUS FIDEI, PRO HAERESI PELAGIANA, VIVENTE SANCTO AUGUSTINO. Visum est hactenus quae, vivente Augustino, quibusve temporibus scripserint adversus haeresim Pelagianam sanctissimi quinque fidei defensores, nam Mercatorem quatuor aliis accensere necessum est. Videndum deinceps quae hostes fidei sex interim ediderint, et quid ex ipsorum libris superesse Deus voluerit, sic tamquam tropaeum de opimis hostium spoliis gratiae Christi erectum.
Id totum laboris, quod in conquirendis undique fractorum velut armorum reliquiis positum est, fructum aliquem afferre potest, siquidem inde constabit quae quibus temporibus quaestiones ferbuerint, qua libri occasione scripti, et quibus incrementis haeresis aucta sit; quamquam tertium istud ad consequentem potius dissertationem pertinet, cui haecce appendix materiem sufficiet.
Id vero circa hostium fidei scripta notandum inprimis est, a variis auctoribus varia Opera, non uno tempore esse edita, unum tamen in omnibus inesse spiritum, superbum scilicet, mendacem et vafrum. Nemo enim hujuscemodi hominum se suosque non jactat, nemo non despicit alios, nemo contumeliis adversantes non onerat, nemo non adulatur potentibus, non querulis mendaciis injuriam quam facit pati se clamat, nemo mentem non dissimulat Patrumque traditionem obtendit, nemo non Scripturae intelligentiam sibi, contradicentibus imperitiam, tarditatem ingenii, insaniam et morum perversitatem tribuit.
CAPUT PRIMUM. Quae scripta sint a Theodoro Mopsuestiae episcopo, et Rufino Palaestinae provinciae presbytero, Theodori discipulo, Pelagii magistro. Operum quae uterque auctor pro Pelagianis dogmatibus composuit nihil superest, praeter Theodori quinque libros, aut fragmenta potius librorum adversus Augustinum, et Rufini libellum Fidei atque anathematismos duodecim. Nam quae Theodori fragmenta in posteriore parte Operum Mercatoris exhibebimus, ex libris ea quindecim de Incarnatione caeterisque eodem spectantibus collecta sunt.
Quoniam vero de confessione Rufini amborumque haereticorum opusculis reliquis dictum satis est suo uniuscujusque loco, observanda impraesentiarum puto haec quinque breviter.
Primum, cum a Pelagianis motae sint quaestiones quatuor praecipuae, unde mortalitas humani generis; an peccatum primi parentis traducatur ad posteros; quid per se valeat natura humana ad opus bonum; an gratia Dei detur ex meritis; solas priores duas a Theodoro et Rufino disputatas esse: quamquam Rufinus de perfectione justitiae nonnihil attigit anathematismo secundo, quem dixit affirmantibus, quemvis sanctum virum, sive prophetalem, sive apostolicum, sine auxilio Dei posse esse perfectum. In quo videtur praeivisse Juliano aliisque postea inchoationem justitiae libero arbitrio, perfectionem auxilio Dei, ascribentibus.
Secundum, Theodorum Rufinumque arma, quibus defensores utriusque praefati dogmatis catholici peterentur, fabricatos esse, suisque sequacibus tradidisse, sive quae ex Scriptura pravos in sensus detorta, sive quae ex humana ratione collegissent: ut merito Theodorus Pelagii Coelestiique et Juliani, cum a Mercatore, tum a Joanne Maxentio, magister dictus sit; merito quoque Mercator tres illos homines Rufini discipulos vocaverit.
Tertium, Pelagianos consequentibus temporibus vix ullas exceptiones ullaque effugia tentasse, quae non didicissent a Rufino, ut Pelagianae impietatis Theodorus, calliditatis Rufinus auctor jure appelletur.
Quartum, haeresis Pelagianae, priusquam in Occidentem veniret, statum hunc fuisse in Oriente, ut de duobus praecipuis dogmatibus vehementer, de tertio remissius ageretur. Fuit vero iste quem diximus in Oriente status ante ann. 400.
Quintum denique, Theodorum, quamvis Opus πεντάβιβλον contra sanctum Augustinum elaboraverit paucis ante annis quam moreretur, sua tamen tradidisse dogmata, vel scriptis, quae interierint, vel familiari sermone apud discipulos, indeque profecisse Rufinum, aliosque deinceps ex Rufino. Opus porro Theodori, quod dixi, re attentius considerata, censeo in Augustinum solum scriptum esse; sed ita tamen, ut dogmatis auctorem Hieronymum, Augustinum defensorem, Theodorus faciat, qua ratione tollitur quidquid pugnae dissidiique Mercatorem inter et Photium apparet. Vide notas ad Operis fragmenta.
CAPUT II. Quae scripta sint a Pelagio monacho, Rufini discipulo, et Coelestii magistro. Quae scripta sint a Pelagio, quorumque auctorum testimonio opera singula ipsi tribuantur, dictum est (Dissert. I, c. 4); nunc, quod promissum fuit, afferenda quae supersunt, et suae singulis temporum notae ascribendae.
De Trinitate libri tres. Gennadius, libro de Scriptoribus Ecclesiasticis (Cap. 42): Pelagius haeresiarcha, inquit, antequam proderetur haereticus, scripsit studiosis viris necessarios tres de fide Trinitatis libros, etc. Hinc tempus scriptionis utcumque collegimus (Dissert. citata): nempe ante adventum Rufini Syri in Urbem, quo erroris magistro Pelagius usus est, atque adeo ante tempora Anastasii papae, non tamen Siricii, nec cum adhuc viveret Damasus, et Hieronymum inter atque Pelagium necessitudo esset; alioquin Hieronymus Pelagii tunc amici nomen non siluisset in Catalogo scriptorum, quem ann. 392 absolvit, id est, Theodosii ann. 14, Siricii ann. 8; quo tempore Pelagius haeresim nondum prodiderat, sed fama sanctitatis ac doctrinae fruebatur.
Ex his tribus libris nihil superest, praeter Gennadii memoriam; omnes vero quicumque audire volebant tractatores ecclesiastici, ea aetate de Trinitate libros edebant, propter haereses duas, Arianam et Macedonianam, nondum penitus exstinctas; quisque enim avebat symbolum Nicaenum atque Constantinopolitanum defendere, eoque pacto se orthodoxum probare; siquidem tunc temporis, ut veterum testimonio constat, ὁμοουσίου confessio ὀρθοδοξίας certa erat publicaque professio. Pelagius porro quid de Trinitate sentiret, aperuit non obscure in libello Fidei. Quamquam de processione Spiritus sancti Theodoro Mopsuesteno assentitur, licet errorem celet. Credimus, inquit, et in Spiritum sanctum, verum Deum ex Patre procedentem. Vide notas ad libellum Fidei.
Expositiones breves in omnes Epistolas Pauli apostoli. Hujusce operis meminerunt Augustinus lib. III de Peccator. Meritis et Remissionibus cap. 1 et 12, et lib. de Gestis Palaestinis cap. 16, Mercator in Commonitorio cap. 2 et in praefatione Subnotationum, auctor Praedestinati haeresi 88, Cassiodorus Divinarum Lectionum cap. 8, illudque Pelagio tribuerunt tamquam indubitato parenti, quod nunc extra controversiam versatur.
Fuit tamen olim suppositum Gelasio, ut quidem videntur sibi aliqui colligere ex verbis Cassiodori. Certe credula antiquitas Hieronymo tribuit, ejusque operibus inseruit, quemadmodum et reliqua fere Pelagii, ut libellum fidei, ac epistolam ad Demetriadem; eoque pacto ad nos usque transmisit, alioquin facile peritura, nisi dignum aeternitate nomen mentita essent.
Neque fuit ista sive credulitas, sive suppositio, recentioris aevi flagitium: Primasius enim commentarios istos breves non obscure mihi videtur adjudicasse Hieronymo (vivebat Primasius sexto saeculo), cum ad verba ista Pauli Rom. III: Sicut scriptum est, Ut justificeris in sermonibus tuis etc., ita loquentem Davidem inducit: Dum me immanis commissi reum arguis, per prophetam probas te habere de nostris operibus curam, et vincis eos qui te incuriosum humanorum actuum judicabant. Quibus addit: Ideo de isto sensu Apostoli totam expositionem cujusdam sancti viri posui, ut plenius lectoris sollicitudo imbueretur; et ubicumque sic inveni, paginas plenas pro instructione hic posui. Vir ille porro quem laudat, cujusque plenas paginas in opere suo posuit, neque Ambrosius fuit, ut qui tale nihil dixerit; neque Augustinus, sive ob eamdem causam, sive quia nominatim ipsum solet appellare: ergo visus est Hieronymus. Ex his enim tribus commentarios suos sumere voluit. Atqui verba quae attulit leguntur apud Pelagium, in expositione ejusdem loci; sic enim scripsit: Probasti te curam de hominibus habere, qui per Prophetam mea abscondita revelasti, et vicisti eos qui te incuriosum humanorum actuum esse confingunt. Pelagium ergo pro Hieronymo sumpsit, alteriusque expositiones alteri attribuit, non privato, reor, judicio, sed fide publica. Sexto igitur saeculo jam suppositae fuerant Hieronymo expositiones illae breves Pelagii.
Conjecturam juvat, quod opus hoc, unde transtulit adductam sententiam, vocat expositiones, quo nomine inscribuntur Pelagii scholia; et paginas inde plenas subinde se posuisse ait: posuit vero ex Pelagio integras.
Lectum dixi opus istud ab Augustino, et diligenter quidem, cum plura hinc et inde attulerit diversis temporibus: duo tamen reprehendit, alterum, quod aliena persona dictum contra peccatum originale (Lib. III ad Marcell. c. 1); alterum, quod propria, de intelligentia hujus sententiae apostolicae: Non est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei (Lib. de Gest. Palaest. c. 15 et 16); nihil de gratia et libero arbitrio arguit, nihil de lege et perfectione justitiae, nihil de concupiscentia peccati frutice, ut mirum sit, Vossium, et qui Vossium pene exscripserunt, oculatiores fuisse suo, quo se jactant, magistro; audenterque scripsisse dogmata, de quibus Pelagius redargutus fuit, pleraque clarissimis verbis, sine ullis ambagibus, in his brevissimis expositionibus contineri.
Lectum quoque est, nisi mea me fallit opinio, ab Hieronymo: qui enim latuisset virum diligentem opus tanto ambitu a Pelagii sectariis praedicatum, suamque praesertim ob brevitatem Hieronymianae prolixitati collatum? Inde tamen nihil excerptum est, quod in libellum accusationis, utique compositum apud Hieronymum, conferretur: sive quia nihil reprehensione dignum visum est lectoribus, sive alia fuerit causa, et ea maxime, quod de his libris, ab Anniano non recognitis, valere posset Pelagii querela, quod opuscula quaedam sibi, antequam emendarentur, aut dolo subrepta essent, aut precibus extorta.
Lectum certe est, atque ex parte emendatum a Cassiodoro, ut ostendimus in notis ad caput 2 Commonitorii: sustulit enim vir apprime doctus ex commentariis in Epistolam ad Romanos, quae contra fidem catholicam Pelagius haberet, deditque suis exemplum, et pene mandatum, idipsum in aliis aliarum epistolarum expositionibus praestandi, quo securius legi posset opus subtilissimum pariter ac brevissimum. Credibile vero est, si non certum, eos quos habemus, sive in editis, sive in mss. codicibus, commentarios, ex correctione Cassiodori atque discipulorum exscriptos esse. Quae res admirationem mihi fecit cogitanti, a quibusdam has ipsas expositiones in Epistolam ad Romanos, etiam a Cassiodoro viro inprimis catholico repurgatas, dici lernam quamdam esse Pelagianarum haereseon, et cloacam sordium, quas impurus haeresiarches evomuit. Quid quod ex iis ipsis locis, quae arguuntur erroris, plurima suos in commentarios transtulit, aut exscripsit potius, Primasius sancti Augustini, perinde ac Fulgentius, addictissimus discipulus?
Legere vero nemo potest, quin facile judicet, istud opus humilioris esse styli, quam vel liber de Natura, vel epistola ad Demetriadem, vel libri de Libero Arbitrio: haec enim alieno stylo, illud suo edidit, quod pluribus in locis ostendimus, ut Hieronymi judicium de infantia Pelagii, cum aliorum laudibus de facundia, non pugnet: Hieronymus enim, quid per se posset Latino sermone barbarus de Scotia; alii, quid eluceret in operibus praefatis, aestimarunt.
Elucubratum id operis oportet a Pelagio ante ann. 412: tunc enim ab Augustino lectum est cum scriberet ad Marcellinum ann. 412. Tradit Mercator editum ante vastationem Urbis, quae contigit ann. 410, immo compositum statim atque Pelagius a Rufino Syro edoctus est dogma catholico contrarium, de mortalitate generis humani, et traduce peccati, quod contigit temporibus Anastasii papae.
Ut autem pateat quantum mutationis Cassiodorus fecerit, visum opponere παραλλήλως, et ea quae in vulgatis codicibus habentur, Cassiodoro emendatore, et quae Pelagius scripserat, relatore Mario atque etiam Augustino.
PELAGIUS APUD MERCATOREM. Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors (Rom. V, 12). Exemplo, inquit, seu imagine usus est, quia sicut cum non esset peccatum, per Adam subintravit; sic et cum non remansisset justitia apud aliquem, vita per Christum reparata est.
Et in omnes homines mors pertransiit (Ibid.). Cum sic, inquit, qui peccant, similiter et moriuntur: neque enim aut in Abraham, aut in Isaac, aut in Jacob mors pertransiit, de quibus Dominus ait: Huic omnes vivunt (Luc. XX, 38). Hic autem, inquit, propterea dicit omnes mortuos, quoniam multitudine peccatorum non excipiuntur pauci justi; sicut et ibi inquit: Non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum (Psalm. LII, 2 et 4). Et iterum illud inquit: Omnis homo mendax (Ps. CXV, 11). Aut certe in illos omnes pertransiit, qui, humano ritu, non coelesti, sunt conversati.
Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysem, etiam in eos qui non praevaricaverunt in similitudinem praevaricationis Adae (Rom. V, 14). Sive cum non esset, inquit, qui inter justum et injustum discerneret, putabat mors se omnium dominari, sive in eos qui mandatum, tamquam Adam praevaricati sunt, hoc est, de filiis Noe, quibus praeceptum est, ut animam in sanguine non manducarent, et de filiis Abraham, quibus circumcisio mandata est, sed in eos qui praeter mandatum legem contempserant naturalem.
Qui est forma futuri (Ibid). Quoniam, inquit, sicut Adam praeter coitum a Deo formatus est: sic et Christus a Virgine, fabricante Spiritu sancto, processit. Sive, sicut quidam dicunt, forma a contrario, hoc est, sicut ille caput peccati, sic etiam iste caput justitiae est.
Sed non sicut delictum, ita et donum (Ibid). Ne in forma, inquit, aequalitas putaretur.
Si enim in unius praevaricatione multi mortui sunt, multo magis donum et gratia Dei per unum hominem Christum in multos abundavit (Ibid. 15). Plus valuit, inquit Apostolus, gratia in vivificando, quam peccatum in occidendo, quia Adam non se solum, sed et suos posteros interfecit: Christus vero et eos, qui tunc erant in corpore, et eos qui postea futuri erant, liberavit.
Hi autem, inquit, qui contra traducem peccati sentiunt, acriter eos qui defendunt traducem, impugnare conantur. Si peccatum, inquiunt, Adae etiam non peccantibus nocuit: ergo et Christi justitia non credentibus prodest; quoniam similiter, immo plus dicit Apostolus, per unum liberari, quam per unum ante perierat. Deinde dicunt: Si baptismus mundat antiquum illud veternosumque peccatum, qui de duobus baptizatis nati fuerint, debent hoc carere peccato; non enim poterunt ad posteros transmittere quod ipsi minime habuerint. In hoc addunt: Quoniam si anima non est ex traduce, sicut nec est, sed sola caro habet traducem peccati, sola et poenam meretur; injustum enim, ut hodie anima nata non ex massa Adae, tam antiquum peccatum portet alienum: quin et rationabile est, ut Deus, qui propria peccata dimittit, non imputet alienum.
Et iterum in alio sermone suo Pelagius: Si peccator, inquit, genuit peccatorem, ut parvulo ejus peccatum originale in baptismi acceptione solvatur, justus ergo justum gignere debuit. Si parentes, inquit, post conversionem propria peccata non laedunt, multo magis filiis eorum per eos nocere non poterunt. Si priorem hominem contigit, causam mortis fuisse: ergo per Christi adventum mori jam non oportebat. Si per peccatum Adae mors orta esset, numquam post remissionem peccatorum, quam nobis liberator donavit, moreremur. Plus ergo valuit peccatum Adae, omnes omnino homines occidendo, quam Christi gratia in salvando, quae non in omnibus, sed tantum credentibus profuit: neque enim omnes qui nascuntur ex Adam, ii etiam renascuntur in Christo.
PELAGIUS IN CODICIBUS EMENDATIS A CASSIODORO, QUALES NUNC HABENTUR. Sicut per unum hominem, etc. Si per unum hominem Evam peccatum intravit in mundum, insaniunt, qui dicunt, antequam deceperit diabolus Evam, peccatum fuisse in mundo. Item, hic ostendere vult, propterea Christum passum, ut qui sequentes Adam discesseramus a Deo, per Christum reconciliemur Deo. In hunc mundum peccatum, etc. Exemplo vel forma. Quomodo cum non esset peccatum, per Adam advenit, ita etiam cum pene apud nullum justitia remansisset, per Christum est revocata; et quomodo per illius peccatum mors intravit, ita et per hujus justitiam vita est reparata, futura, non praesens.
Et ita in omnes, etc. Dum ita peccant, similiter moriuntur: non enim in Abraham et Isaac et Jacob pertransiit, de quibus dicit Dominus: Omnes enim illi vivunt. Hic autem ideo dicit omnes mortuos, quia in multitudine peccatorum non excipientur pauci justi, sicut ibi: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum: et omnis homo mendax: sive in eos omnes pertransiit, qui humano, non coelesti ritu vivebant. Item, nunc Apostolus mortem animae significat, quia Adam praevaricans mortuus est, sicut et propheta dicit: Anima quae peccat ipsa morietur (Ezechiel. XVIII, 4). Transivit enim et in omnes homines, qui naturalem legem praevaricati sunt.
In quo, etc. Hoc est, in eo, quod omnes peccaverunt, exemplo Adae peccat [ Fort. peccantis].
Usque ad legem, etc. Lex peccati vindex advenit, ante cujus adventum liberius [ Fort. peccabant, quia, etc. ], vel praesentis vitae longitudine fruebantur; erat quidem ante legem peccatum, sed non ita putabatur esse peccatum, quia jam pene oblitteratum fuerat in natura. Item dicens, usque ad legem, Moysi significat, inferens autem, peccatum non imputatur, cum lex non est. Naturalem iterum ostendit legem, per quam praevaricatus est Cain, et post ipsum, qui naturalem legem praevaricati sunt.
Peccatum autem, etc. Quomodo mors regnabat, si non imputabatur peccatum? nisi subaudias, in praesenti non imputabatur.
Sed regnavit mors, etc. Sive dum non esset, qui inter justum et injustum ante distingueret, putabat se omnibus dominari; sive non solum in eos qui praeceptum sicut Adam transgressi sunt, hoc est, de filiis Noe quibus jussum est ne animam in sanguine manducarent, et de filiis Abrahae, quibus circumcisio mandata est; sed etiam in eos qui sine praecepto legem contempsere naturae.
Etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem, etc. Hi sunt qui non in similitudinem praevaricationis Adae peccaverunt, qui per naturalem legem transgressi sunt, et non sicut Adam per mandatum.
Qui est, etc. Sive ideo forma fuit Christi, quia sicut Adam sine coitu a Deo factus est, ita ille ex Virgine, Spiritu sancto operante, processit. Quidam dicunt forma e contrario, hoc est, sicut ille peccati caput, ita et iste, justitiae. Item forma Christi Adam factus est: sicut enim Adam primus mandatum Dei praevaricans exemplum est, legem Dei praevaricare volentibus, sic et Christus voluntatem Patris complens, exemplum est imitari eum cupientibus.
Nam non, etc. Ne in forma aequalitas putaretur.
Si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures, etc. Hic manifeste docet, quia non generaliter de omni homine dicit, dicens: Unius delicto multi mortui sunt; quia communi et naturali morte, non solum peccantes, sed et justi moriuntur.
Testimoniorum liber unus. Gennadius loco mox citato: Scripsit et pro actuali conversatione Eulogiarum ex divinis Scripturis librum unum, capitulorum indiciis in modum sancti Cypriani martyris, praesignatum. Circa hoc opus observanda videntur ista septem.
Primum, Pelagium se imitatorem, immo expletorem operis beati martyris Cypriani, ad Quirinum scribentis, professum esse. Unde Augustinus (Lib. IV ad Bonifac. c. 8): Haeresiarches istorum Pelagius cum debito certe honore commemorat Cyprianum, ubi testimoniorum librum scribens, eum asserit imitari, hoc se dicens facere ad Romanum, quod ille fecerit ad Quirinum. Sententias igitur singulis titulis proposuit, quas subjunctis Scripturae testimoniis probaret more sancti martyris: atque haec causa est cur unum opus, modo Eulogiarum nomine, modo Testimoniorum, modo Titulorum et Capitulorum dicatur.
Secundum, cum tres sint Testimoniorum libri a Cypriano scripti, videri additum a Pelagio quartum, qui tertium martyris expleret, unumque simul conflaret absolutum opus, a studiosis vitae sanctioris legendum, tamquam breviarium coelestium praeceptorum (Cyp. in praef. sui operis ). Nam duo priores apud Cyprianum pugnant adversus Judaeos de fide, tertius in religiosa disciplina versatur, vel, ut loquitur Gennadius, in actuali conversatione.
Tertium, maligne id totum fecisse Pelagium, ut Cypriani lectione imprudentes animos sensim sine sensu in suas partes adduceret, multis, quae a sancto martyre dicta sunt catholice, sed ambigue, in pravam sententiam deflexis, cujusmodi est duodecimus titulus: Non esse jurandum; et quadragesimus secundus: Fidem in totum prodesse, et tantum nos posse, quantum credimus; quadragesimus nonus: Inimicos quoque diligendos; quinquagesimus secundus: Credendi, vel non credendi libertatem in arbitrio positam; sexagesimus primus: Possidendi concupiscentiam, et pecuniam non appetendam; sexagesimus quintus: Omnia delicta in baptismo deponi; septuagesimus septimus: Peccantem publice objurgandum, etc. Tunc enim parturiebat haeresim orbe toto grassaturam.
Quartum, in eo ipso libro contenta fuisse duo, quae Augustinus in epistola ad Hilarium refutat, nempe: Jurari omnino non debere, et divitem viventem in divitiis suis regnum Dei non posse ingredi, nisi omnia sua vendiderit, nec prodesse eidem, si forte ex ipsis divitiis mandata fecerit. Utrumque vero Pelagius voluit videri ex Cypriano sumpsisse, et prius quidem iisdem verbis ex libro tertio, titulo 12, sententia parumper detorta atque etiam corrupta.
Quintum, ex hoc eodem libro deprompta esse magnam partem, quae Gallicani episcopi objecerunt Pelagio, ut mirabile sit, quod scripsit Gennadius, hoc opus esse necessarium studiosis viris. Annon potius inde ipse Gennadius suum prodit in Pelagium studium, suamque facit suspectam fidem?
Sextum, ea quae inde Pelagio objecta sunt, ab ipso ita subdole fuisse exposita, ut tolerabilem visa sint Patribus Diospolitanis habere sensum, quamquam haberent reipsa perversissimum, ut subtiliter Augustinus perspexit: eam ob rem singulis titulis subjicietur interpretatio Pelagii, sicubi adhibita sit.
Postremum, hoc opus a Gennadio inscriptum Eulogiarum, sive de actuali conversatione, id est, de vita activa, vel de officiis virtutum, quae non jam Deum, sed proximos spectarent: qua vocis notione usus est Julianus Pomerius in libro secundo operis, quod vulgo dicitur, de Vita contemplativa, tribuiturque, quod mirabile videtur eruditis, etiamnum a quibusdam Prospero, contra manifestam, tum Isidori auctoritatem, tum mss. codicum fidem. Affixus porro apud Hieronymum (Lib. de Script. Eccles. c. 12) titulis numerus, procul dubio vitiosus est; sed emendari non potuit sine laboriosa codicum mss. collatione, cujus operae minimum videtur pretium. Est vero non mediocre, si quis animadversiones Hieronymi ad singulos titulos consideret paulo attentius: perspiciet enim non sine animi voluptate, quod nostris etiam temporibus multum prosit. Conducet quoque non parum consulere Augustini in libro de Gestis Palaest. observationes ad singulas Pelagii interpretationes.
TITULUS.
Non posse esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit (Hieron. dial. 1). Interpret. Pelag. (Aug. l. de Gest. Palaest. c. 1): Ego quidem dixi, sed non sicut illi intelligunt. Non dixi non posse peccare, qui scientiam legis habuerit; sed adjuvari per legis scientiam ad non peccandum, sicut scriptum est: Legem in adjutorium dedit illis (Isa. VIII, 20, juxta LXX).
TITULUS.
Etiam feminas debere habere scientiam legis, debere et Deo psallere (Hieron. ibid.).
TITULUS XIV.
Servum Dei nihil amari de ore suo, sed semper quod dulce est et suave, proferre debere (Ibid.).
TITULUS XXI.
Sacerdotem sive doctorem omnium actus speculari debere, et fiducialiter corripere peccantes: ne pro iisdem rationem reddat, et eorum sanguis de suis manibus requiratur.
TITULUS XXXI.
Sacerdotem sive doctorem nemini adulari debere, sed audenter omnes corripere, ne et se et eos qui eum audiunt perdat.
TITULUS LXXII.
Omnes voluntate propria regi, et suo desiderio unumquemque dimitti (Aug. lib. de Gest. Palaest. cap. 2).
De hoc ipso sapientia Salomonis (Sap. VII, 1 et seqq.). Sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus, et ex genere terreno illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro decem mensium tempore, coagulatus sum in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente, et ego natus accepi communem aerem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans. Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium. Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus: propter hoc optavi, et datus est mihi sensus, et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae. Et Psalmista (Ps. CVIII, 18): Dilexit maledictum, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et Ecclesiasticus (Eccli. XV, 17): Apposuit tibi aquam et ignem, ad quodvis porrige manum tuam. Ante hominem bonum et malum, vita et mors; quod placuit ei, dabitur illi. Interpret. Pelag.: Hoc dixi propter liberum arbitrium, cui Deus adjutor est eligenti bona; homo vero peccans ipse in culpa est, quasi liberi arbitrii.
TITULUS LXXIII.
In die judicii iniquis et peccatoribus non esse parcendum (Hieron. ibid.; Aug. ibid., cap. 3), sed aeternis eos ignibus exurendos; scriptum est enim psalmo CIII: Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Et in Isaia: Comburentur iniqui et peccatores simul, et qui relinquunt Deum, consummabuntur. Interp. Pelag.: Secundum Evangelium dixi, ubi dicitur de peccatoribus: Isti ibunt in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46). Et si quis aliter credit, Origenista est.
TITULUS LXXXI.
Sapientiam et intellectum Scripturarum, nisi qui didicerit, scire non posse: et scientiam legis usurpare non debere indoctum (Hier. ibid.).
TITULUS LXXXIII.
Christianum illius debere esse patientiae, ut si quis sua auferre voluerit, gratanter amittat; et gloriam vestium ac ornamentorum Deo esse contrariam. Ei qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium.
TITULUS CLXIV.
Inimicos ut proximos diligendos. Lucae V: Diligite inimicos vestros: benefacite his qui oderunt vos; benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.
TITULUS CLXV.
Inimico numquam esse credendum.
TITULUS CXXIII.
Regnum coelorum etiam in veteri Testamento repromitti (Hieron. ibid.; Aug. ibid., cap. 5). Interp. Pelag.: Hoc et per Scripturas probare possibile est; haeretici autem in injuriam veteris Testamenti hoc negant: ego vero Scripturarum auctoritatem secutus dixi, quoniam in propheta Daniele scriptum est (Dan. VII, 18): Et accipient sancti regnum Altissimi.
TITULUS C.
Posse hominem sine peccato esse, et Dei mandata facile custodire, si velit (Hieron. ibid.; Aug. ibid., cap. 6).: Interp. Pelag. Posse quidem hominem sine peccato esse, et Dei mandata custodire, si velit, diximus; hanc enim possibilitatem Deus illi dedit. Non autem diximus quod inveniatur aliquis ab infantia usque ad senectam qui numquam peccaverit; sed quoniam a peccatis conversus, proprio labore et Dei gratia, possit esse sine peccato, nec per hoc tamen in posterum inconvertibilis.
TITULUS CXXIII.
Ne leviter quidem esse peccandum.
TITULUS CXXXI.
Malum vero nec cogitandum. Matthaei V: Qui viderit mulierem ad concupiscendum, jam moechatus est eam in corde suo. Interp. Pelag. Hoc non ita posuimus, sed diximus, debere studere Christianum, male cogitet. Scilicet Gallicani episcopi objecerant, quasi dixisset malum nec in cogitationem venire.
Epistola ad sanctum Paulinum Nolanum episcopum. De hac epistola facit mentionem Augustinus scribens Paulino in haec verba (Epist. 106): Quod etiam quibusdam litteris agit ad tuam venerationem datis, ubi dicit se non debere existimari sine gratia Dei defendere liberum arbitrium, cum possibilitatem volendi atque operandi, sine qua nihil boni velle atque agere valemus, a Creatore nobis insitam diceret, ut videlicet haec intelligatur, doctore ipso, gratia Dei, quae paganis atque Christianis, impiis et piis, fidelibus atque infidelibus communis est.
Facit quoque in libro de Gratia Christi, cap. 35, quod exscribendum videtur. Legant, inquit, illam epistolam, quam ad sanctum virum Paulinum episcopum, ante duodecim fere annos, scripsimus, quae trecentis forte versibus nihil aliud quam Dei gratiam et auxilium confitetur, nosque nihilominus boni facere posse sine Deo. Hanc ergo epistolam legi, et inveni eum pene per totam non immorari, nisi in facultate et possibilitate naturae, et pene ibi tantum Dei gratiam constituere; Christianam vero gratiam tanta brevitate sola nominis commemoratione perstringit, ut nihil aliud videatur quam eam lacere timuisse. Utrum tamen eam in remissione peccatorum velit intelligi, an etiam in doctrina Christi, ubi est et ejus conversationis exemplum, quod aliquot locis suorum opusculorum facit, an credat aliquod adjutorium bene agendi adjunctum naturae atque doctrinae, per inspirationem flagrantissimae et luminosissimae charitatis, non apparet omnino.
Atque hinc constat primo, tempus scriptae epistolae: quae enim mox attulimus, scribebat Pelagius an. 417; quam igitur epistolam dederat ante duodecim fere annos, datam oportet ann. 405.
Constat et istud, Pelagium tunc temporis ita occultasse mentem sententiamque suam de gratia Christi, ut ne Augustinus quidem intelligere valuerit quid in animo haberet. Unde mirari quispiam jure possit eorum perspicacitatem qui viderint in expositionibus Pelagii errores, quos nec Augustinus deprehenderit, nec Pelagius aperire, etiam plures post annos, voluerit. Quod ergo scribens ad Paulinum arguere videtur, aliunde magis quam ex ipsa epistola praejudicio quodam suspicatur.
Constat pariter qua occasione Augustinus ad Paulinum scripserit. Vidit scilicet quid periculi a Pelagio fieret viro specie pietatis capi facili; idque, ut erat fidei pariter ac Paulini amans, praevertendum ratus, adhibuit cautionem eo magis necessariam, quo suspectior potuit esse merito Paulinus, ut qui diu celasset amicum, tot litteris interpellatum, quam gereret cum Pelagio necessitudinem, cujus discipulos, etiam pertinacissimos, pateretur Nolae sua libere dogmata tueri. Verum quia nihil erat in epistola Pelagii quod aperte gratiam Dei oppugnaret, eam Augustinus per singulas partes non refellendam suscepit, sed altissimum gratuitae praedestinationis mysterium explicuisse contentus, de damnatione Pelagii a Patribus Diospolitanis, atque apostolica sede, dogmatibusque confitendis, ut catholica fides retineatur, admonuit.
Constat denique quis esset haeresis Pelagianae status ann. 405. Timide agebatur de gratia, verbisque ambiguis praetentabantur animi, ut postquam sese aliquatenus implicuissent quaestionibus de initio fidei, aliisque in speciem levioribus, postmodum sensim sine sensu deducerentur in errorem, de viribus naturae ad opera pietatis, propter ineluctabilem, ut ait Augustinus, dogmatum ex sese reciproce aptorum quasi catenam.
Epistola ad Constantium episcopum. Nusquam mentio fit hujusce epistolae, quod sciam, praeterquam in libro de Gratia Christi, cujus in capite 36 haec sunt sive Pelagii, sive Augustini verba: Legant etiam, inquit, ad sanctum Constantium episcopum, ubi breviter quidem, sed plane libero hominis arbitrio Dei gratiam auxiliumque conjunxi. Hanc epistolam, ut superius dixi, non legi, sed si non est dissimilis caeteris quae mihi nota commemorat, non habet etiam ipsa, quod quaerimus.
Quis porro Constantius fuerit, et cui Ecclesiae praefuerit, divinare nemo queat, cum nullae sint habitae in Italia tunc temporis synodi, quarum acta ad nos pervenerint; conjicio tamen illustrem fuisse, sive generis nobilitate, sive sanctitatis fama: ad hujuscemodi enim homines scribebat Pelagius, ut, quod non semel notavimus, vel sibi opinionem viri boni, vel suae impietati patrocinium faceret.
Notandum vero, versipellem haereticum, ut rectae fidei se mentiretur, ad eas epistolas provocasse, quas tribus dederat nominis claritate perculsuris adversariorum oculos; siluisse vero de libris unde poterat non magno negotio convinci: epistolae nimirum ea arte compositae fuerant, ut cum flexibiles forent in oppositos sensus, catholicis catholicum exhiberent, haereticis haereticum.
Scriptam oportet epistolam hanc post litteras ad Paulinum, sed ante librum de Institutione virginis ad Demetriadem; videtur enim ordo temporis in recensione servatus; apparet ergo scripta priusquam fugam Pelagius ex urbe Roma ann. 408 cepisset, tunc enim incoeperat apertius loqui: ergo circiter ann. 406. Ex ipsa porro, cum nihil supersit, status haeresis, adhuc se tegentis, patefieri non potest.
Liber unus, vel etiam alter ad Viduam consolatorius atque exhortatorius. Operis hujus meminit Hieronymus dialogo tertio; Augustinus lib. de Gestis Palaestinis, cap. 6; Mercator in Commonitorio, cap. 4; quem ad locum observavimus non pauca in hanc rem, quae tu vide.
Inde agnosces viduam cui inscribitur id Operis dictam quidem a Mercatore Livaniam, creditam vero a quibusdam, vel Melaniam seniorem, vel Julianam Memorii conjugem: cognosces pariter viduam ita demisse adulatorieque laudatam fuisse, ut Pelagius ipse, quidquid id est, erubuerit fateri suum, immo auctorem stultiloquii damnaverit: in quo tamen mentitum, libri ab Augustino et ab hominibus fide dignis Pelagii amicis consulti probarunt.
Verum de vidua occurrit modo conjectura non improbabilis, ipsam nimirum esse, vel Julianam Demetriadis matrem, vel Albinam Piniani socrum. Nam quod ad Julianam spectat, credibile est ipsam a Pelagio poposcisse idcirco Demetriadi filiae institutionem virginis, quia viduae prius regulam ab eodem accepisset. Quid quod ad Julianam de viduitate scripserunt plures viri, doctrina et pietate insignes, quos inter videri voluit Pelagius, cum sua ipsius vanitate, tum nonnulla erga Augustinum aemulatione? Jam vero Albina Pelagio jam tum Romae constituto conjuncta erat, pio quodam necessitatis vinculo: unde statim ac ipsum licuit coram affari Hierosolymis, instanter egit ut invidiam haeresis sibi factam amoliretur, ab eoque expressit, non confessionem tantum, quae capite primo libri primi de Gratia Christi continetur, sed forte etiam totum id purgationis quod Romam misit.
Quid si duo fuerint libri ad Viduam, alter consolatorius, alter exhortatorius, et uterque ad Julianan aliquam missus dicatur; sed consolatorius ad Memorii conjugem, exhortatorius ad Demetriadis matrem: neutri certe inscriptum fuisse nomen viduae, constat ex codice quem Augustinus legit: quamquam videri potest levis tota haec conjectura de duobus libris, cum unus potuerit simul esse et consolatorius in obitu viri, et exhortatorius ad vitam vidua christiana dignam. Sed istud longe gravius, immo tanti ponderis, ut fere me cogat, deserta pristina opinione de Juliana Memorii conjuge et Juliani haeretici matre, ire in oppositam de parente Demetriadis, cujus vir Olybrius ante Urbis excidium, teste Hieronymo, vita excessit. Ea vero conjectura, si probabilis videatur, ut valde est, Opus istud ad viduam conditum dici debet, vel Romae, antequam inde Pelagius cum trepidantibus aliis exiret, vel in Sicilia, ubi primum advenit; hac autem ratione pertinebit ad annum aut 408, aut consequentem.
Quae supersunt hujusce libri apud auctores ejusdem aevi. Simplicitatem sequi Christi famulam decet, non hanc quae stultitia magis est quam simplicitas, sed illam de qua Scriptura dicit (Prov. XI, 25, secund. LXX): Benedicta anima omnis simplex; dicente alibi Scriptura (Deut. XXVII, 26, et Gal. III, 10): Maledictus omnis homo qui non permanet in omnibus quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea. Hinc ostenditur, non esse simplicitatem veram, quae Dei mandata insensata securitate contemnit, sed eam quae legis praecepta sapienti timore custodit: dicente enim maledictum esse eum qui non permanet in his quae scripta sunt; a contrario benedictum esse non vult qui non omnia praecepta servaverit; et si omnis simplex benedictus est, ergo simplex ille est qui omnia praecepta legis impleverit.
Odisse, maledicere, et invidere, mentiri, detrahere, et detrahentibus credere, leve, aut nullum putatur esse peccatum; sed hi qui hoc putant obliti sunt quoniam et levis praecepti violationi obnoxios gehennae legimus esse mancipandos. Dixisse enim Dominum manifestum est (Matth. V, 22): Quicumque dixerit fratri suo, Fatue, vel Racha, reus erit gehennae.
Inveniat apud te pietas quem nusquam invenit locum; inveniat ubique peregrina apud te sedem justitia (Lib. de Gest. Palaest. c. 6): veritas, quam jam nemo cognoscit, domestica tibi et amica fiat; lex Dei, quae ab omnibus prope hominibus contemnitur, a te sola honoretur.
O te felicem et beatam, si justitia, quae in coelo tantum esse credenda est, apud te solam inveniatur in terris!
Ille enim merito ad Deum extollit manus, ille preces bona conscientia fundit, qui potest dicere: Tu enim nosti, Domine, quam sanctae, quam innocentes, quam purae sint ab omni fraude, et injuria, et rapina, quas ad te expando manus: quam justa, quam immaculata labia, et ab omni mendacio libera, quibus tibi, ut mihi miserearis, fundo preces.
Haec paulo aliter in libro de Gestis Palaestinis leguntur. Ille ad Deum digne elevat manus, ille orationem bona conscientia effundit, qui potest dicere: Tu nosti, Domine, quam sanctae et innocentes et mundae sint ab omni malitia, et iniquitate, et rapina, quas ad te extendo manus: quemadmodum justa, et munda labia, et ab omni mendacio libera, quibus offero tibi deprecationem, ut mihi miserearis
Liber de Natura. Hujusce operis meminit Augustinus tribus maxime in libris, de Natura et Gratia, de Gestis Palaestinis cap. 33, Retractationum cap. 4. Meminerunt quoque breviter Orosius in Apologetico, et Hieronymus dial. 3.
Compositum est a Pelagio in Sicilia, vel Aniani, vel Coelesti opera, traditumque clam fidis manibus; unde a Jacobo et Timasio, adolescentibus duobus ad vitae sanctioris studium exhortatione Pelagii conversis, atque errorem cum pietatis instituto imbibitum dedoctis, Augustino missum, a quo libro de Natura et Gratia confutatum est.
Librum hunc episcopi Africani quinque cum suis litteris ad Innocentium papam legendum transmiserunt. Misimus reverentiae tuae librum, quem dederunt quidam religiosi et honesti adolescentes servi Dei, quorum etiam nomina non tacemus, nam Timasius et Jacobus vocantur, qui, sicut audivimus, et jam nosse dignaris, ipsius Pelagii exhortatione spem quam habebant in saeculo reliquerunt, et nunc continenter Deo serviunt. Qui cum eodem errore tandem aliquando per qualemcumque operam nostram, Domino inspirante, caruissent, protulerunt eumdem librum, Pelagii esse dicentes, et ut ei responderetur, impendio rogaverunt. Factum est, ad eosdem rescripta est ipsa responsio. Agentes gratias rescripserunt. Utrumque misimus, et cui responsum est, et quod responsum est: et ne nimium essemus onerosi, signa fecimus his locis, ubi petimus inspicere non graveris, quemadmodum sibi objecta quaestione quod gratiam Dei negaret, ita respondit, ut eam esse non diceret nisi naturam in qua nos condidit Deus.
Rescripsit summus pontifex, et libro quem legerat censuram gravissimam inussit. (Patrol. tom. XX col. 593). Librum, inquit, qui ejus esse dicebatur, nobis a vestra charitate transmissum evolvimus, in quo multa blasphemia, nihil quod placeret, nihil quod non penitas displiceret, a quovis damnandum atque calcandum, cui similia, nisi qui ista scripserat, nemo alter in mentem reciperet, atque sentiret.
Ex libro sancti Augustini de Natura et Gratia excerptum exhibemus, addita praefatione ex Sallustio, unde sumptam tradit Augustinus, additis etiam aliis, sed admodum paucis, quae ad sensum perficiendum necessaria visa sunt: sed haec ipsa diverso charactere, ne fraudem facerent, notata sunt.
(Aug. lib. de Nat. et Grat. cap. 1.) Sunt qui cum in suis peccatis humanam voluntatem accusare debeant, naturam potius accusantes hominum, per illam se excusare conantur. Nec audiunt interim Scripturam, quae cum omnibus paginis Deum laudat, opus divinum absolvit, naturamque criminis puram declarat.
Si saltem audirent gentilis hominis verba. Falso, inquit ille (Sallustius in prol. Belli Jugurth.), queritur de natura sua genus humanum, quod imbecilla atque aevi brevis, sorte potius quam virtute regatur. Nam contra reputando, neque majus aliud, neque praestabilius invenias, magisque naturae industriam hominum, quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est: qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens, potensque et clarus est, neque fortunae eget, quippe quae probitatem, industriam, caeterasque artes bonas neque dare, neque eripere cuiquam potest. Sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessumdatus est, perniciosa libidine paulisper usus, ubi per socordiam vires, tempus, aetas, ingenium defluxere, naturae infirmitas accusatur: suam quique culpam auctores ad negotia transferunt. Longe vero sceleris minus est culparum causas in negotia transferre quam in humanitatem, cum negotia sors ut plurimum vel hominum imprudentia implicet; naturam Deus, qui bonus et justus est, condiderit.
(Ibid., cap. 7). Igitur adversus eos qui peccatis suis patrocinium de naturae humanae infirmitate perquirunt, dico posse esse hominem sine peccato, naturamque ita conditam a Deo, ut necessitate non peccet, sed voluntate. Atque ut quaestio ratione tractetur, statim initio distinguendum est, aliud esse quaerere an possit aliquid esse, quod ad solam possibilitatem pertinet; aliud utrumne sit. Nos de sola possibilitate tractamus, de qua nisi quid certum constiterit, transgredi ad aliud gravissimum esse atque extra ordinem ducimus.
Idem iterum repeto. Ego dico posse esse hominem sine peccato. Tu quid dicis? Non posse esse hominem sine peccato. Neque ego dico hominem esse sine peccato, neque tu dicis non esse hominem sine peccato. De posse et non posse, non de esse et non esse, contendimus. Nam nullus mundus est a sorde (Job. XIV, 4, secundum LXX); et, non est homo, qui non peccet (III Reg. VIII, 46); et, non est justus in terra; et, non est qui faciat bonum (Psal. XIII, 1), et caetera his similia, ad non esse, non ad non posse proficiunt. Hujusmodi enim exemplis ostenditur quales homines quidam tempore aliquo fuerint; non quod aliud esse non potuerint, unde et jure inveniuntur esse culpabiles. Nam si idcirco tales fuerunt, quia aliud esse non potuerunt, culpa carent.
(Ibid., cap. 10.) Potest quidem esse, inquies, sed per gratiam Dei. Ago humanitati tuae gratias, quod assertionem meam, quam dudum oppugnabas, non modo non oppugnare aut confiteri solum contentus non es, verum etiam non refugis comprobare. Nam dicere: Potest quidem, sed per illud, aut per illud, quid aliud est quam non solum consentire quod possit esse, verum etiam quomodo vel qualiter possit ostendere? Nullus itaque magis alicujus rei possibilitatem probat, quam qui ejus etiam qualitatem fatetur, quia neque absque re esse qualitas potest.
Sed tu, inquies, hoc in loco Dei gratiam, quandoquidem eam non commemoras, videris abnuere. Egone abnuo, qui rem confitendo, confitear necesse est et per quod res effici potest? An tu, qui rem negando, et quidquid illud est per quod res efficitur procul dubio negas? Sive per gratiam, sive per adjutorium, sive per misericordiam, et quidquid illud est per quod esse homo absque peccato potest, confitetur, quisquis rem ipsam confitetur.
(Ibid., cap. 11.) Nam si dixero: Homo disputare potest, avis volare, lepus currere, et non etiam per quae haec effici possunt commemoravero, id est, linguam, alas, pedes: num ego officiorum qualitates negavi, qui officia ipsa confessus sum?
(Ibid., cap. 12). At levia quaedam sunt peccata, inquies, quae ipsa multitudine, quod saepe irruant, non possunt cuncta vitari. Argui illa certe non debent, ne levi quidem correptione, si vitari omnino non possunt.
(Ibid. cap. 13.) Ipse tu vero, dices, sine peccato es? Non sum sane, sed negligentiae meae potius quam impossibilitati imputari debet, quod non sim sine peccato.
(Ibid., cap. 14, 15.) Jam vero id, quod a quibusdam dicitur, nusquam esse scriptum his omnino verbis, posse esse hominem sine peccato; scriptum vero, neminem posse domare linguam, et proinde nec esse posse sine peccato linguae, facile refellitur: quia et non est ibi quaestio quibus verbis dicatur quaeque sententia. Et quod apostolus Jacobus ait: Linguam autem nullus hominum domare potest (Jac. III, 8); per exprobrationem dictum est, tamquam diceret: Ergone linguam nullus hominum domare potest? Tamquam objurgans et dicens: Domare feras potestis, linguas non potestis? quasi difficilius sit domare linguam quam feras.
(Ibid., cap. 17.) Verum, inquies, ab Apostolo dictum est: Sapientia carnis inimica est in Deum, legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest; qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt (Rom. VIII, 7 et 8). Sed Apostolus, quod sapientiam carnis dixerit, non sapientiam desursum descendentem; et in carne esse, non eos qui de corpore non exierunt, sed eos qui secundum carnem vivunt, manifeste significat.
Perges objicere: Ipsa saltem ignorantiae peccata vitari non possunt, utcumque dicantur caetera vitari posse. Non possunt, fateor, ignorantiae peccata vitari, quamdiu homo ignorat; sed praevigilare debet, ne ignoret: ideoque culpanda est ignorantia, quia id homo nescit negligentia sua, quod adhibita diligentia scire debuisset.
(Ibid., cap. 18.) Addes etiam: Tollere certe non potest homo peccata jam commissa; sed illa expiari debent, et Dominus pro eis exorandus. Id lubens fateor: quia id quod factum est, facere infectum potentia naturae et voluntas hominis non potest.
(Ibid., cap. 19.) Sed ut id evertatur in quo praesidium ponitur ab iis qui nobis adversantur. Primo de eo disputandum est quod per peccatum debilitata dicitur et immutata natura. Unde ante omnia quaerendum puto quid sit peccatum. Substantia aliqua, an omnino substantia carens nomen, quo non res, non existentia, non corpus aliquod, sed perperam facti actus exprimitur? Credo, ita est; et si ita est, quomodo potuit humanam debilitare, vel mutare naturam, quod substantia caret?
(Ibid., cap. 21.) Deinde aegritudo haec, quam quisque experitur, non debuit contrahi peccatis, ne ad hoc esset poena peccati, ut committerentur plura peccata; neque vero ipse primus homo ideo morte damnatus est, quia peccandi necessitatem primo peccato contraxit, nam postea non peccavit. Ejus quoque posteri, non solum illo non sunt infirmiores, sed etiam plura impleverunt praecepta, cum unum ille implere neglexerit.
(Ibid., cap. 22.) Deinde non debuit sic vindicari peccatum, ut peccator per vindictam plura committeret; esset enim vindicta materies peccati, si ad hoc peccator infirmatus est, ut plura peccaret.
(Ibid., cap. 24, 25.) Quid quod Dominus sine peccato potuit mori; nec ullum malum potest esse boni alicujus causa; nec ut esset causa misericordiae Dei, necessarium fuit, quod illi aiunt, peccatum.
(Ibid., cap. 26.) Adhibet quidem huic etiam parti, si quando necessarium fuerit, misericordiam suam Deus, quia homini post peccatum ita subveniri necessum est; non quia Deus causam hujuscemodi necessitatis optaverit. Sed et medicus ad curandum jam vulneratum paratus esse debet; non debet autem ut sanus vulneretur optare.
(Ibid., cap. 27, 28.) Absurdissimum porro stultissimumque est, etiam necessarium fuisse homini, ad auferendam superbiae vel gloriae occasionem, ut absque peccato esse non posset. Sed Deus, inquiunt, potest omnia sanare. Potest sane; sed absurdum tamen est, a Deo dici homini: Necesse est peccare ne pecces. Quid amplius dicam, nisi quia potest credi quod ignes ignibus exstinguuntur, si credi potest quod peccatis peccata curentur?
(Ibid., cap. 29.) Sed quonammodo superbiam ipsam a peccato separabimus? Tam peccare superbire est, quam superbire peccare. Nam quaere quid sit quodcumque peccatum, et vide si invenies aliquod sine superbiae appellatione peccatum? Omne peccatum, nisi fallor, Dei contemptus est; et omnis Dei contemptus superbia est. Quid enim tam superbum quam Deum contemnere? Omne ergo peccatum et superbia est, etiam Scriptura dicente: Initium omnis peccati superbia est (Eccli. X, 15).
(Ibid., cap. 30.) Deinde, quomodo quis Deo pro illius peccati reatu subditus esse poterit, quod suum non esse cognoverit? Suum enim non est, si necessarium est; aut si suum est, voluntarium est. Et si voluntarium est, vitari potest.
(Ibid., cap. 33.) At, inquiunt, homo comparatur Deo, si absque peccato esse asseratur: quasi vero angelus, quia absque peccato est, comparetur Deo?
(Ibid., cap. 34.) Inquiunt etiam, rationabile quidem videtur esse quod asseris, sed superbum est dicere hominem absque peccato esse posse. Verum in qua magis parte humilitas collocanda est? Sine dubio falsitatis, si in ea quae veritatis probatur esse superbia est. In parte igitur veritatis, non in parte falsitatis, humilitas magis collocanda est.
(Ibid., cap. 35.) Quin et illud addunt: Multorum e sanctis peccata novimus. Peccasse multos sanctorum non tantum verum est, sed etiam litteris ipsis quoque sacris proditum est: non ut exempla ad desperationem non peccandi valeant, neque ut securitatem peccandi nobis quodammodo praebere videantur; sed ut disceremus, vel poenitendi humilitatem, vel etiam in talibus lapsibus non desperandam salutem. Sed quomodo istos sanctos de hac vita abiisse credendum est? Cum peccato, an sine peccato? Si cum peccato, quomodo sancti sunt? Si sine peccato, potuerunt ergo sine peccato esse?
(Ibid., cap. 36.) Sed in iisdem sacris litteris multi non modo non peccasse, verum etiam juste vixisse referuntur, Abel, Enoch, Melchisedech, Abraham, Isaac, Jacob, Joseph, Jesus Nave, Phinees, Samuel, Nathan, Elias, Elisaeus, Michaeas, Daniel, Azarias, Ananias, Misael, Ezechiel, Mardochaeus, Simeon, Joseph, cui desponsata erat virgo Maria, Joannes. His adde sanctas feminas, Deboram, Annam Samuelis matrem, Judith, Esther, alteram Annam filiam Phanuel, Elisabeth, ipsam etiam Domini ac Salvatoris nostri matrem, quam sine peccato confiteri necesse est pietati.
(Ibid., cap. 37.) Dicent forsitan: Numquid omnium potuit Scriptura commemorare peccata? Hoc recte dici potest de his quorum neque bonorum neque malorum Scriptura sit memor; de illis vero quorum justitiae meminit, et peccatorum sine dubio meminisset, si qua eos peccasse sensisset. Sed esto aliis temporibus, turbae numerositate, omnium dissimulaverit peccata contexere; in ipso statim mundi primordio, ubi nonnisi quatuor homines erant, quid dicimus, cur non omnium voluerit delicta commemorare? Utrumne ingentis multitudinis causa, quae nondum erat? An quia illorum tantum qui commiserant meminit, illius qui nulla commiserat meminisse non potuit? Certe primo in tempore Adam et Eva, ex quibus Cain et Abel nati sunt, quatuor tantum homines fuisse referuntur. Peccavit Eva, Scriptura hoc prodidit; Adam quoque deliquit, eadem Scriptura non tacuit. Sed et Cain peccasse ipsa aeque Scriptura testata est, quorum non modo peccata, verum etiam peccatorum indicat qualitatem. Quod si et Abel peccasset, et hoc sine dubio Scriptura dixisset; sed non dixit: ergo nec ille peccavit, quin etiam justum ostendit. Credamus igitur quod legimus, et quod non legimus, nefas credamus astruere, quod de cunctis etiam dixisse sufficiat.
(Ibid., cap. 41.) Opponunt illi, contra quos loquimur: Omnes enim peccaverunt (Rom. III, 23). Sed manifestum est quod de eis dicebat Apostolus qui tunc erant, hoc est, de Judaeis et gentilibus. Et vero mos ille Scripturae est, ut cum dicuntur omnes, non semper omnes omnino, nullo praetermisso, intelligi oporteat. Unde Apostolus (Rom. V, 12): Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem; sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae; cum per Christi justitiam non omnes, sed eos tantum qui illi obedire voluerunt, et baptismi ejus ablutione purgati sunt, sanctificatos esse non dubium sit.
(Ibid., cap. 42 seqq.) Sed esto, consentiam, quia omnes peccatores fuisse testatur: dicit enim quid fuerint, non quod aliud esse non potuerint; quamobrem etsi omnes homines peccatores possent probari, definitioni tamen nostrae nequaquam id obesset, qui non tam quid homines sint, quam quid possent esse defendimus. Deus certe, qui tam bonus est quam justus, talem hominem fecit, qui peccati malo carere sufficeret, sed si voluisset. Voluntate non est, quod natura potest. At quod nunc agitur non pertinet ut quaeratur utrum fuerint vel sint aliqui homines in hac vita sine peccato, sed utrum esse potuerint, sive possint.
Sed hoc est, inquies, quod multos movet, quod non per Dei gratiam homines sine peccato esse posse defendis. O ignorantiae caecitas! O imperitae mentis ignavia, quae id sine Dei gratia defensari existimat, quod Deo tantum audiat debere reputari! Nam cum dicitur ipsum posse arbitrii humani omnino non esse, sed auctoris naturae, Dei scilicet; ecqui fieri potest ut absque Dei gratia intelligatur quod ad Deum proprie pertinere censetur? Sed ut hoc manifestius fiat, paulo latius disputandum est
Dicimus enim cujusque rei possibilitatem non tam in arbitrii humani potestate quam in naturae necessitate consistere, ut puta loqui possum: quod loqui possum, meum non est; quod loquor, meum est, id est, propriae voluntatis; et quia quod loquor, meum est, utrumque facere possum, id est, et loqui, et non loqui. Quia vero quod loqui possum, meum non est, id est, arbitrii mei atque voluntatis, necesse est me semper loqui posse, etsi voluero non posse loqui; non possum tamen non posse loqui, nisi forte membrum illud adimam quo loquendi impleri officium potest, voluntatis enim arbitrio ac deliberatione privatur quidquid naturali necessitate constringitur.
(Ibid., cap. 47 seqq.) Hoc et de auditu, odoratu, vel visu sentiri possibile est, quod audire, odorari, videre potestatis nostrae sit; posse vero audire, vel odorari, vel videre, potestatis nostrae non sit, sed in naturali necessitate consistat. Simili ergo modo de non peccandi possibilitate intelligendum est, quod non peccare nostrum sit; posse vero non peccare, non nostrum. Quia non peccare nostrum est, possumus peccare et non peccare. Quia vero posse non peccare, nostrum non est, etsi voluerimus non posse non peccare, non possumus non posse non peccare, quia nulla adimere voluntas potest quod inseparabiliter insitum probatur esse naturae.
(Ibid., cap. 51.) Ipsa non peccandi possibilitas non tam in arbitrii potestate quam in naturae necessitate est. Quidquid in naturae necessitate positum est, ad naturae pertinere non dubitatur auctorem, utique Deum. Quomodo ergo absque Dei gratia dici existimatur, quod ad Deum proprie pertinere monstratur?
(Ibid., cap. 52.) Sed caro nobis secundum Apostolum (Gal. V, 17) contraria est, inquies. Qui fieri potest ut cuicumque baptizato sit caro contraria, cum, secundum eumdem apostolum, in carne non esse intelligatur? Ita enim ait: Vos autem in carne non estis (Rom. VIII, 9).
(Ibid., cap. 54.) Et vero multis Apostoli verbis ostenditur quod caro ab illo ita saepe nominetur, ut velit intelligi, non substantiam, sed opera carnis. Deinde quis fecit homini spiritum? Sine dubio Deus. Carnem quis creavit? Idem, credo, Deus. Bonus est qui utrumque creavit Deus? Nulli dubium est. Et utrumque quod bonus auctor creavit, bonum est? Confitendum est. Si igitur, et spiritus bonus, et caro bona, ut a bono auctore condita, qui fieri potest ut duo bona sibi possint esse contraria?
(Ibid., cap. 58.) Sed diabolus nobis adversatur, inquiunt adversarii: resistamus illi et fugiet. Resistite, inquit beatus Apostolus, diabolo, et fugiet a vobis (Jac. IV, 7). Unde animadvertendum est, quid possit his nocere quos fugit; vel quam virtutem habere intelligendus sit, qui solis praevalere non resistentibus potest.
(Ibid., cap. 61.) Dicunt etiam me solum ista defendere. Sed quid facient catholicis tractatoribus idem ipsum defendentibus?
Lactantius (Lib. IV Divin. Institut. c. 14): Oportuit magistrum doctoremque virtutum homini simillimum fieri, ut vincendo peccatum, doceat hominem vincere posse peccatum. Et iterum: ut desideriis carnis edomitis, doceret non necessitatis esse peccare, sed propositi ac voluntatis.
(Ibid., cap. 62.) Beatus Hilarius (In illud Matt. V, Beati mundo corde): Non enim nisi spiritu perfecti et immortalitate mutati, quod solis mundis corde dispositum est, hoc quod in Deo est immortalitate cernemus. Et rursum: Quas Job litteras legerat, ut abstineret se ab omni re maligna, quia Deum sola mente vitiis non admixta venerabatur. Deum autem colere justitiae proprium officium est.
(Ibid., cap. 63.) Sanctus autem Ambrosius: Qui ad hoc referunt, qui peccatis suis solatia praeferentes, sine peccatis frequentibus hominem putant esse non posse, et utuntur versiculo, quia scriptum est in Job: Nemo mundus a sorde, nec si unius diei vita ejus sit in terra, mensurabiles menses ejus ab ipso (Job. XIV, 5). Quibus respondendum est prius ut quid sit hominem sine peccato esse definiant; utrum numquam omnino peccasse, an desiisse peccare: si enim hoc putant, sine peccato esse, numquam omnino peccasse, et ipse consentio. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 3). Sin autem eum qui veterem errorem correxerit, et in eam se vitae transformaverit qualitatem, ut temperet a peccato, negant abstinere a delictis, non possum in eorum convenire sententiam cum legamus, quia sic Dominus dilexit Ecclesiam, ut exhiberet ipsam sibi gloriosam et non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid ejusmodi, sed ut sit sancta et immaculata (Eph. V, 7). Nam cum Ecclesia ex gentibus, hoc est, ex peccatoribus congregata sit, quomodo ex maculatis immaculata potest esse, nisi primo per Christi gratiam, quod abluta a delicto sit; deinde quod per qualitatem non peccandi abstineat a delictis?
(Ibid., cap. 64.) Item Joannes Constantinopolitanus episcopus dicit peccatum non esse substantiam, sed actum malignum; et quia non est naturale, ideo contra illud legem datam, et quod de arbitrii libertate descendit.
Beatissimus Sixtus Romanae Ecclesiae episcopus, et Domini martyr. Quia libertatem arbitrii sui permisit hominibus Deus, ut pure et sine peccato virentes similes fiant Deo. Et rursum: Templum sanctum est Deo mens pura, et altare optimum est ei cor mundum et sine peccato. Et rursum: Vir castus et sine peccato potestatem accepit a Deo esse filius Dei.
(Ibid., cap. 65.) Presbyter venerabilis Hieronymus, cum exponeret, quod scriptum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V), quos non arguit conscientia ulla peccati, et mundus mundo corde conspicitur, templum Dei non potest esse pollutum. Item (Lib. II contra Jovinianum): Liberi arbitrii nos condidit Deus, nec ad virtutem, nec ad vitia necessitate trahimur; alioqui ubi necessitas, nec corona est.
(Ibid., cap. 67.) Item Augustinus episcopus in libris de Libero Arbitrio (Lib. III c. 18). Quaecumque ista causa est voluntatis, si non potest ei resisti, sine peccato ei ceditur; si autem potest, non ei cedatur, et non peccabitur. An forte fallit incautum? Ergo caveat ne fallatur. An tanta fallacia est, ut caveri omnino non possit? Si ita est, nulla ergo peccata sunt. Quis enim peccat in eo quod nullo modo caveri potest? Peccatur autem, caveri igitur potest.
Epistola prima ad sanctum Augustinum. Epistolas duas scripsit Pelagius ad sanctum Augustinum; priorem, cum recessit ex Africa, ne insalutato abiret; posteriorem post synodum Palaestinam, qua se absolutum nuntiaret. Utriusque mentio fit obiter in libro de Gestis Palaestinis (Cap. 26), nusquam alibi, quod sciam. Posterioris aliquid superest, prioris nihil. Hanc vero scriptam esse ann. 412 ostendimus (Dissert. 2 c. 3). Rescripsit Augustinus, responsionemque Pelagius in judicio Diospolitano protulit, ad sui defensionem, cum pluribus aliorum episcoporum, quibus, ut fit, familiariter laudabatur. Suas interpretatus est Augustinus ( Loco mox citato ), ne viderentur favere; de alienis ita: Porro autem, sicut ego rationem de hac mea epistola reddidi, ita de suis, si esset necesse, redderent quorum allegantur, dicentes, vel quid putaverint, vel quid ignoraverint, vel qua ratione scripserint.
Conjecerit forte quispiam, nec absurde, mea quidem sententia, quorum episcoporum litteras Pelagius pro se legerit, gestisque etiam inserendas curaverit, qui Paulinum, Constantium, Memorium, et octodecim, sive Italiae, sive Siciliae, episcopos memoraverit. Nam Paulino inprimis charus fuit, scripsitque; Constantio quoque scripsit; et Memorio Juliani patre familiariter usum esse, non obscure probat Juliani amicitia: reliqui vero praesules, ut carere maluerint suis sedibus quam Pelagii damnationem subscribere, ita laudibus exornaverunt procul dubio, iisque exaggeratis, famae integrum.
Epistola ad Demetriadem, seu liber de Institutione Virginis. Opus istud de Institutione Virginis epistolam dixit Pelagius, librum Beda, utroque nomine Augustinus. Fuit vero suppositum Hieronymo, jam inde a temporibus Bedae. Sic enim scribit (Praefat. Cant. cap. 5): Sed et in libro quem ad Demetriadem virginem Christi DE INSTITUTIONE VIRGINIS scripsit, haec eadem de potentia liberi arbitrii, quomodo sentiat, pandit. Quem videlicet librum nonnulli nostrum studiose legentes, sancti et catholici doctoris Hieronymi esse temere arbitrabantur: minime pervidentes quod et suavitas eloquentiae demulcentis, et haereseos perversitas seducentis, manifeste probat hoc illius opusculum non esse.
Suppositionis alia mihi non videtur quaerenda causa quam Hieronymi fatum quoddam, librariorumque inscitia aut inertia, haeretica plura catholici doctoris Operibus inserentium. Hinc autem factum ut ad nos usque integra pervenerint quae, propter auctoris impietatem atque exsecrationem, peritura fuissent. Suppositum quoque Augustino nonnulli putant: ego tamen sentio relatum dumtaxat inter Augustini epistolas num. 142. Eam forte ob causam, quod in consequente ad Julianam Demetriadis matrem ab Alipio atque Augustino scripta memoratur: unde oportuit non parva incogitantia laborasse eos qui quodcumque inter epistolas Augustini reperissent continuo tribuerunt Augustino.
Illud ipsum Beda Juliano tribuit ( Loco mox citato ), quod vehementer miror, siquidem legerit, vel epistolam 188 Augustini, vel librum de Gratia Christi. Legisse vero oportet, si modo sit auctor Collectaneorum in Epistolas Pauli, ex Operibus sancti Augustini, nam eo loci liber iste non semel laudatur: quare vix non eo in sententiam Baronii abjudicantis hoc Opus Bedae, et tribuentis Petro abbati Tripolitano, de quo Cassiodorus (Divin. Lect. c. 8). Petrus abbas Tripolitanae provinciae, sancti Pauli Epistolas exemplis opusculorum sancti Augustini subnotasse narratur, ut per os alienum sui cordis declararet arcanum: quae ita locis singulis competenter aptavit, ut hoc magis studio beati Augustini credas esse perfectum. Mirum est enim sic alterum ex altero dilucidasse, ut nulla verborum suorum adjectione permixta, desiderium cordis proprii complesse videatur: qui vobis inter alios codices, divina gratia suffragante, de Africana parte mittendus est.
Reclamat quidem Bellarminus adversus Baronium; sed quae in contrarium adducit, non mihi videntur id satis efficere quod intendit; profert enim ex Indiculo Operum Bedae ab ipsomet confecto verba haec: In Apostolum quaecumque in opusculis sancti Augustini exposita inveni, cuncta per ordinem transcribere curavi, quibus se mendacem vir sanctus, plagiariumque ostendisset, sin minus auctor esset Operis quo de agitur. Addit deinde, credibile non esse Bedam in Epistolas Pauli nihil scripsisse, cum totam Scripturam, cujus pars quaedam eximia sunt Epistolae Apostoli, exposuisse se testatum voluerit: concludit tandem, nihil admodum esse cur non diversis temporibus, diversisque in locis, viri duo, eodem studio, in Paulo ex Augustini scriptis explicando desudaverint.
Verum, cum Indiculum hunc producit, rem suam non admodum juvat: in eo quippe Beda non aliorum meminit Operum quam quae ante annum aetatis suae quinquagesimum nonum edidisset. Certum vero est aliquem quae postea scripta sunt supplevisse: quare Beda neque mentitus dici potest, neque plagiarius, etsi auctor Collectaneorum non sit. Jam vero duos eodem studio eodemque modo versatos esse in Collectaneis ejusdem modi elaborandis, minus profecto credibile apparebit audienti Cassiodori testimonium, quam quod Petri Opus repertum forte inter Bedae libros discipuli tribuerint magistro, ut totam ipsam Scripturam sacram exposuisse jactarent. Quamquam vix intelligo quomodo Bellarminus ex Indiculo, Annalibus ecclesiasticis inserto, collegerit totam a Beda expositam esse Scripturam, quandoquidem in eo non fit mentio expositionis, sive in Matthaeum, sive in Joannem; quae tamen utraque, cum in editis Bedae Operibus reperiatur, a recentioribus hominibus addita videri potest. Et vero nullum forte est difficilius judicium de cujuscumque auctoris Operibus, quam Bedae, cum plures ob causas, tum maxime ob duas, styli varietatem, et genium saeculi aetatem Bedae mox consecuti; hujus enim homines cum pauca nossent illustrium scriptorum nomina, cuncta quae repererunt sine manifesto auctore, soliti sunt nobilibus illis sibi notis, sine delectu et sine gustu, tribuere. Assentietur mihi procul dubio, de varietate styli quam dixi, quisquis libros in Cantica, sed praefationem maxime, contulerit cum libris aliis qui revocari possunt in dubium; hos enim, vel illos Bedae continuo abjudicaverit, sin minus ipsum velit de industria stylum dissimulasse, quo lectoribus negotium illudendo faceret. Adde quod Collectaneorum auctorem oportet, quod labor ipse loquitur, in Operibus Augustini versatissimum fuisse, Bedam vero non admodum, ut qui de Juliano scripserit quae Augustino pugnent, hunc nempe, et epistolae ad Demetriadem esse auctorem, et a Pelagio puerulum enutritum, tunc cum Dialogos Hieronymus scriberet. At Pelagio epistolam pluribus in locis Augustinus tribuit, docetque tunc cum scriberet Hieronymus, Pelagium in Oriente versatum fuisse, Julianum longe ante haec tempora diaconum factum esse, atque in domo Memorii viri sanctissimi habitasse. Sed de his hactenus.
In libro de Institutione Virginis Pelagius sub ambigua quadam generalitate vocum, ita callide quid sentiret abscondit, ut gratiae vocabulo frangens invidiam, offensionemque declinans, eam ipsam gratiam, de qua quaestio erat, quaque adjuvamur ad aliquid agendum, pene visus sit Augustino confiteri (Lib. de Grat. Christ. cap. 39): nec fraus patuisset viro, alioquin tam perspicaci, nisi aliis ex libris mens Pelagii se prodidisset.
Quare Augustinus duo tantum manifesta flagitia dogmatum reprehendit. Alterum, quod Dei faciendo voluntatem, divinam mereamur gratiam. Alterum, quod adjuvemur gratia Spiritus sancti, non quia sine illo, etiam per solam naturae possibilitatem, non possumus resistere tentatori, sed ut facilius resistamus. Dogmata caetera non arguit quidem, sed tamen habuit suspecta, quippe quae de gratia sic loquantur, ut intelligi possint, vel de natura, vel de remissione peccatorum, vel de revelatione doctrinae (Epist. 187). Castigat nonnihil superbe dictum, ut et quiddam inverecundum Orosius: sed Beda duodecim statuit accusationis suae adversus Julianum capita, quae tu apud ipsum vide ( Loco mox citato ).
Fecit haec vero ambigua scribendi forma, quam Pelagius in epistola adhibuit, non tantum ut Hieronymus nihil inde excerpi voluerit, quod Pelagio in judicio episcopali objiceretur: sed etiam ut confidenter Pelagius librum hunc adduxerit in suae fidei testem. Cum enim omnia commode explicari possent, propter ancipitem vocum intelligentiam, prudenter non debuit, vir alioqui pro bono habitus, dubii criminis reus peragi: neque potuit urgeri vehementer eo teste cujus et verba benignitas judicis in bonum sensum sumeret, et fidem Demetriadis nomen augeret.
Nihil istius libri nunc exhibetur, quia integer reperitur post epistolas, sive Hieronymi, sive Augustini, inter rejectanea.
Secunda Pelagii ad S. Augustinum epistola, seu chartula purgationis missa per Carum diaconum. Nemo veterum, quod sciam, meminit hujusce chartulae, praeter Augustinum, cujus in libro de Gestis Palaestinis (Cap. 32) sunt haec verba: Est aliud, quod silere non debeo. In chartula defensionis suae, quam mihi per quemdam Carum, nostrum Hipponensem civem, Orientalem autem diaconum, misit, fecit aliquid quod aliter se habeat quam gestis episcopalibus continetur. Quod autem habent gesta longe melius est ac firmius, et omnino enodatius pro catholica veritate contra illius haeresis pestem: nam cum eamdem chartulam legerem, priusquam ad nos gesta venissent, nesciebam ea ipsa verba posuisse, quibus, cum ibi adesset, usus est in judicio. Pauca enim et non multum aliter se habent, de quibus non nimis curo.
Sequenti vero capite ostendit quam callide conficta sit gestorum ista Diospolitanorum breviatio; duoque profert exempla, quibus Pelagius, modo detractis, modo additis ad gesta verbis, insinuare voluit lectoribus credulis suas ipsius sententias defendi adhuc posse, quantumcumque Coelestianae proscriptae essent. Locus dignus est qui legatur; prodit enim haereticorum, postquam damnati sunt, mendaces pariter ac superbas artes, quibus imprudentiores facile illuduntur.
Epistola ad amicum quemdam presbyterum post synodum Diospolitanam. Solus pariter Augustinus epistolae istius meminit in haec verba (Lib. de Gest. Palaest. c. 30): Pervenit in manus nostras nonnulla epistola, quae ipsius Pelagii diceretur scribentis ad amicum suum quemdam presbyterum, qui eum litteris, sicut eadem epistola continetur, benigne admonuerat, ne per ejus occasionem se aliquis a corpore Ecclesiae separaret. Ibi inter caetera, quae inserere longum esset, nec opus est, ait Pelagius: « Quatuordecim episcoporum sententia definitio nostra comprobata est, qua diximus posse hominem sine peccato esse, et Dei mandata facile custodire, si velit: quae sententia contradictionis os confusione perfudit, et omnem in malum conspirantem societatem ab invicem separavit. » Sive ergo istam epistolam Pelagius vere scripserit, sive sub ejus nomine a quocumque conficta sit, quis non videat quemadmodum hic error, et de judicio, ubi convictus atque damnatus est, tamquam de victoria glorietur? Sic enim posuit haec verba, quemadmodum leguntur in libro ejus, qui Capitulorum vocatur, non quemadmodum objecta sunt in judicio, vel ejus etiam responsione repetita. Nam et illi, qui objecerunt nescio qua incuria, minus posuerunt verbum de quo non parva est controversia. Posuerunt enim eum dixisse, « posse hominem, si velit, esse sine peccato; » de facilitate nihil est dictum. Et paulo post: Ea tamen epistola carnalis ventositatis et elationis plenissima volat, et gestorum tarditatem procuratam celeritate praecedens, in manus hominum praevolat, ut quatuordecim episcopis Orientalibus placuisse dicatur, non solum posse esse hominem sine peccato, et Dei mandata custodire, nec nominato Deo juvante, sed tantum, si velit, ut videlicet tacita, pro qua vehementissime pugnabatur, divina gratia, restet ut sola in epistola legatur infelix, et se ipsam decipiens, velut victrix, humana superbia. Vide quae de epistolis in provincias a factione Pelagiana missis observata sunt dissertatione tertia, ubi actum de causis cur Pelagianismus usque adeo pertinaciter ecclesiasticae regiaeque potestati obstiterit.
Jam vero epistolam ad amicum, et chartulam defensionis ad Augustinum, a Pelagio missam esse, vel ante Orosii profectionem ex Oriente, vel saltem tunc cum in Africam e Palaestina rediret, obscurum vix esse potest: nam ubi primum, post synodum Diospolitanam habitam, navigare licuit, utraque debuit continuo mitti, partim ut gestorum quae consulto retardabantur instar esset breviatio; partim ut haberent factionis homines unde Orosio litterisque Gallicanorum episcoporum fidem detraherent, simulque animos timidis augerent, Orientalium episcoporum consensione toties promissa. Utraque igitur pertinet ad anni 416 vernam tempestatem, cum primum mare apertum est; sic enim Orosii in Africam adventum, aut praevertit, aut comitata est. Atque hinc colligere licet, quod tradit Augustinus, epistolam ad amicum, et prolixam fuisse, ut factiosos erudiret de re tota; et ventosae vanitatis plenissimam, ut esset laureatus quidam victoriae nuntius; et victricis superbiae impotentem jactantiam, ut haberet insolens factio unde in adversarios quasi domitos insultaret.
Libellus Fidei a Pelagio ad sedem apostolicam missus. Dictum est de ipso abunde dissertatione praecedente: hoc unum addi potest, quod operarum praeceps festinatio omisit, post finem observationis ad haec verba: Nec, ut quidam sceleratissime opinantur, Spiritum sanctum fuisse pro semine.
[Quamquam Ambrosii eo posset torqueri a malevolo interprete dictum istud (Lib. I in Luc, cap. 2) ] Non enim virilis coitus vulvae virginalis secreta reseravit, sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus sanctus se infudit. Sic enim legendum, non ut est in vulgatis codicibus sine vocula se; fit enim allusio ad vocem angeli: Spiritus sanctus superveniet in te, etc. Obstare, fateor, quominus Ambrosium spectasse dicatur Pelagius, videntur immensae laudes quibus eum ornavit: sed ea certe fuit Pelagianorum indoles, ut nemini quem contrarium paterentur convicium non fecerint, nominibus tamen modo tacitis, cum metuerent invidiam; modo expressis, cum impune id se posse opinarentur.
Epistola ad Innocentium I, summum pontificem. Integra non habetur, sed partem non minimam servavit Augustinus in libro de Gratia Christi, unde excerpta est, additis tamen, ut epistolae formam praeferret, quibusdam vocibus alio charactere distinctis.
Duo sunt, papa beatissime, de quibus homines nos infamare conantur: unum, quod negemus parvulis baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus regna coelorum promittamus: aliud, quod ita dicamus, posse hominem vitare peccatum, ut De excludamus auxilium; et in tantum libero confidamus arbitrio, ut gratiae repudiemus adjutorium.
Haec presbyter Hieronymus, qui mihi tamquam aemulo invidet, haec alter juvenis ex Africa submissus ab inimicis; haec episcopi duo de suis sedibus merito in Galliis ejecti, objicere non cessant, quamvis in episcopal judicio silere jussi sint, et sancta synodus nos communionis catholicae esse confessa sit.
Et vero numquam ego vel impium aliquem haereticum audivi qui hoc quod proposui de parvulis diceret. Quis enim ita evangelicae lectionis ignarus est, qui hoc affirmare conetur, immo qui vel leviter dicere aut sentire etiam possit? Deinde quis tam impius, qui parvulos exsortes regni coelorum esse velit, et non eos baptizari, et in Christo renasci putet, cum aperte dicat Christus: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5)? Quis ille tam impius est, qui cujuslibet aetatis parvulo interdicat communem humani generis redemptionem, et in perpetuam certamque vitam renasci nolit eum qui natus sit ad incertam?
Ecce igitur ad beatitudinem tuam epistola ista me purget, in qua pure atque simpliciter ad peccandum et ad non peccandum integrum liberum arbitrium habere nos dicimus, quod in omnibus bonis operibus divino semper adjuvatur auxilio.
Conditum a Deo dicimus hominem ad imaginem et similitudinem suam, eique cum a Deo conderetur, ut laudabiliter vivere posset, datam liberi arbitrii potestatem, id est, peccandi atque non peccandi possibilitatem, quam liberi arbitrii potestatem dicimus in omnibus esse generaliter, in Christianis, Judaeis, atque gentilibus. In omnibus est quidem liberum arbitrium aequaliter per naturam, sed in solis Christianis juvatur a gratia. In illis nudum et inerme est conditionis bonum; in his vero, qui ad Christum pertinent, Christi munitur auxilio. Illi ideo judicandi atque damnandi sunt, quia cum habeant liberum arbitrium, per quod ad fidem venire possent, et Dei gratiam promereri, male utuntur libertate concessa; ii vero remunerandi sunt, quia bene libero utentes arbitrio, merentur Domini gratiam, et ejus mandata custodiunt.
Haec fuit nostra constanter sententia, etiam priusquam persecutionem pateremur. Hanc si voluerint habere perspectam vel ipsi nostri inimici, legant libellum Fidei nostrae, quem ad vestram beatitudinem mittimus, in quo et baptisma unum tenemus, quod iisdem sacramenti verbis in infantibus quibus etiam in majoribus dicimus esse celebrandum: et liberum sic confitemur arbitrium, ut dicamus nos semper Dei indigere auxilio.
Legant pariter epistolam quam ad sanctum virum Paulinum episcopum, ante duodecim fere annos, scripsimus, quae trecentis forte versibus nihil aliud quam Dei gratiam et auxilium confitetur, nosque nihil omnino boni facere posse sine Deo. Legant aliam ad sanctum Constantium episcopum, ubi breviter quidem, sed plane, libero hominis arbitrio Dei gratiam auxiliumque conjunximus.
Legant etiam, quam ad sacram Christi virginem Demetriadem in Oriente conscripsimus, et invenient nos ita hominis laudare naturam, ut Dei semper gratiae addamus auxilium.
Legant etiam recens meum opusculum, quod pro libero nuper arbitrio edere compulsi sumus; et agnoscent quam inique nos negatione gratiae infamare gestierint, qui per totum pene ipsius textum Operis, perfecte atque integre, et liberum arbitrium confitemur et gratiam.
De Libero Arbitrio libri quatuor. Operis a Pelagio compositi de Libero Arbitrio meminerunt apertissime: Pelagius ipse (In epist. ad S. Innoc.): Legant etiam recens meum opusculum, quod pro libero nuper arbitrio edere compulsi sumus; et Augustinus (Lib. de Grat. Christ. c. 3): In libris quos edidit pro libero arbitrio, quorum mentionem facit in epistola quam Romam misit, etc.; minus aperte Hieronymus scribens (Epist. 143) ad Alipium et Augustinum; atque Julianus in Opere postremo adversus Augustinum (Op. Imp. l. IV c. 72.)
Libris quatuor Opus totum constitisse tradit Augustinus. Quatuor sunt libri Operis hujus, et hos legi, et ex illis sumpsi quae tractanda et discutienda proposui, et ut potui pertractavi antequam ad ejus has litteras, quas Romam misit, veniremus, sed in his etiam quatuor libris, etc.
Ex libro primo. (De Grat. et Pecc. Orig. lib. I c. 18.) Habemus autem possibilitatem utriusque partis, a Deo insitam, velut quamdam, ut ita dicam, radicem fructiferam atque fecundam, quae ex voluntate hominis diversa gignat, et pariat, et quae possit, ad proprii cultoris arbitrium, vel nitere flore virtutum, vel sentibus horrere vitiorum.
(Ibid., cap. 22, 23.) Qui currit ad Deum, et a Deo se regi cupit, id est, voluntatem suam ex ejus voluntate suspendit, qui ei adhaerendo jugiter, unus, secundum Apostolum (I Cor. VI, 17), cum eo fit spiritus, non hoc, nisi de arbitrii efficit libertate. Qua qui bene utitur, ita se totum tradit Deo, omnemque suam mortificat voluntatem, ut cum Apostolo possit dicere: Vivo autem, jam non ego, vivit autem in me Christus (Gal. II, 20); ponitque cor suum in manu Dei, ut illud quo voluerit Deus ipse declinet (Prov. XXI, 1).
(De Grat. et Pecc. lib. II c. 13.) Omne bonum aut malum, quo vel laudabiles, vel vituperabiles sumus, non nobiscum oritur, sed agitur a nobis; capaces enim utriusque rei, non pleni nascimur, et ut sine virtute, ita et sine vitio procreamur: atque ante actionem propriae voluntatis, id solum in homine est quod Deus condidit.
(De Grat. et Pecc. lib. I c. 28.) Cum autem tam forte tamque firmum ad non peccandum liberum in nobis habeamus arbitrium, quod generaliter naturae humanae Creator inseruit, rursus pro ejus inaestimabili benignitate quotidiano ipsius munimur auxilio, ut quod per liberum homines facere jubentur arbitrium, facilius possint implere per gratiam.
Ex libro tertio. (De Grat. et Pecc. lib. I c. 4.) Nos sic tria ista distinguimus, et certum velut in ordinem digesta partimur. Primo loco posse statuimus, secundo velle, tertio esse. Posse in natura, velle in arbitrio, esse in affectu locamus. Primum illud, id est, posse ad Deum proprie pertinet, qui illud creaturae suae contulit; duo vero reliqua, hoc est, velle et esse, ad hominem referenda sunt, quia de arbitrii fonte descendunt. Ergo in voluntate et opere bono laus hominis est, immo et hominis et Dei, qui ipsius voluntatis et operis possibilitatem dedit, quique ipsam possibilitatem gratiae suae adjuvat semper auxilio. Quod vero homo potest velle bonum atque perficere, solius Dei est: potest itaque illud unum esse, etiamsi duo ista non fuerint, ista vero sine illo esse non possunt. Itaque liberum mihi est, nec voluntatem bonam habere, nec actionem, nullo autem modo possum non habere possibilitatem boni; inest mihi, etiamsi noluero, nec otium sui aliquando in hoc natura recipit. Quem vobis sensum exempla aliqua faciant clariorem. Quod possumus videre oculis, nostrum non est; quod vero bene aut male videmus, hoc nostrum est. Et ut generaliter universa complectar: quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donavit, qui hoc posse adjuvat; quod vero bene, vel agimus, vel loquimur, vel cogitamus, nostrum est, quia haec omnia vertere etiam in malum possumus: unde, quod propter calumniam vestram saepe repetendum est, cum dicimus hominem posse esse sine peccato, et confessione possibilitatis acceptae laudamus Deum, qui nobis hoc posse largitus est, nec est ibi ulla laudandi hominis occasio, ubi solius Dei causa tractatur. Non enim de velle, nec de esse, sed tantummodo de eo quod potest esse disseritur.
(Ibid., c. 7.) Hic nos imperitissimi hominum putant injuriam divinae gratiae facere, quia dicimus eam sine voluntate nostra nequaquam in nobis perficere sanctitatem: quasi Deus gratiae suae aliquid imperaverit, et non illis quibus imperavit etiam gratiae suae auxilium subministret, ut quod per liberum homines facere jubentur arbitrium, facilius possint implere per gratiam. Quam nos non, ut tu putas, in lege tantummodo, sed et in Dei esse adjutorio confitemur. Adjuvat enim nos Deus per doctrinam et revelationem suam, dum cordis nostri oculos aperit, dum nobis, ne praesentibus occupemur, futura demonstrat, dum diaboli pandit insidias, dum nos multiformi et ineffabili dono gratiae coelestis illuminat. Qui haec dicit, gratiam tibi videtur negare? An et liberum Dei arbitrium, et Dei gratiam confitetur?
(Ibid., c. 39.) Hoc enim, quod tu de Apostolo intelligere cupis, omnes ecclesiastici viri in peccatoris et sub lege adhuc positi asserunt eum dixisse persona, qui a nimia vitiorum consuetudine velut quadam teneretur necessitate peccandi; et quamvis bonum appeteret voluntate, usu tamen praecipitaretur in malum. In persona autem hominis unius designat populum sub vetere adhuc lege peccantem, quem ab hoc consuetudinis malo dicit liberandum esse per Christum, qui credentibus sibi primo omnia per baptismum peccata dimittit, deinde imitatione sui ad perfectam incitat sanctitatem, et vitiorum consuetudinem virtutum vincit exemplo.
(Ibid., c. 10.) Et quomodo stabit illud Apostoli: Deus est enim qui operatur in nobis et velle, et perficere? Operatur in nobis velle, quod bonum est, velle quod sanctum est, dum nos terrenis cupiditatibus deditos, mutorum more animalium praesentia diligentes, futurae gloriae magnitudine, et praemiorum pollicitatione succendit, dum revelatione sapientiae in desiderium Dei torpentem suscitat voluntatem, dum nobis, quod tu alibi negare non metuis, suadet omne quod bonum est.
(Ibid., c. 43). Beatus Ambrosius episcopus, in cujus praecipue libris Romana elucet fides, qui scriptorum inter Latinos flos quidam speciosus enituit, cujus fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere.
Auctorem hujus quadripartiti Operis esse Pelagium, nemo qui Augustinum quique Juliani verba mox afferenda legerit inficias ire potest: Anniano tamen videri potest Augustinus aliquando tribuisse, cum scriberet Hieronymo, nec Augustino dissensit Hieronymus, cum rescriberet in haec verba (Epist. 143): Quod autem quaeritis, utrum rescripserim contra libros Anniani pseudodiaconi Celedensis, qui copiosissime pascitur ut alienae blasphemiae verba frivola subministret; sciatis me ipsos libros in schedulis missos a sancto fratre Eusebio presbytero suscepisse, non ante multum temporis, et exinde vel ingruentibus morbis, vel dormitione sanctae et venerabilis filiae nostrae Eustochii ita doluisse, ut propemodum contemnendos putarem. In eodem enim luto haesitat, et, exceptis verbis tinnulis atque emendicatis, nihil aliud loquitur. Tamen multum egimus ut dum epistolae meae respondere conatur, apertius se proderet, et blasphemias suas omnibus patefaceret. Quidquid enim in illa miserabili synodo Diospolitana dixisse se denegat, in hoc Opere profitetur; nec grande est ineptissimis naeniis respondere. Si autem Dominus vitam tribuerit, et notariorum habuerimus copiam, paucis lucubratiunculis respondebimus, non ut convincamus haeresim jam emortuam, sed ut imperitiam atque blasphemiam ejus nostris sermonibus confutemus. Meliusque hoc faceret sanctitas vestra, ne compellamur contra haereticum nostra laudare.
Credibile enim est, si tamen non certum, uno eodemque Opere epistolae ad Ctesiphontem simul et Dialogis tribus responsum esse, quod Pelagii sensu. Anniani stylo compositum, utrique merito tribui potuit. Id autem, re attentius perpensa, probabilius reor, quam quod dissert. 1, validis quidem, sed non insolubilibus argumentis confecisse mihi visus sum.
Et primo quidem, respondisse Pelagium epistolae, tradit Hieronymus verbis mox prolatis. Respondisse quoque Pelagium tribus Dialogis manifeste Julianus ait, cum Augustinum ita conveniret (Lib. IV Op. Imperf. c. 87): Qua fiducia tu, cum Hieronymi scripta, quae sub nomine Attici et Critobuli mira et, ut talem virum decebat venustate composuit, etiam quinti Evangelii, quod a se translatum dicit, testimonio nitatur ostendere Christum non solum naturale, sed etiam voluntarium habuisse peccatum, propter quod se cognoverit Joannis baptismate diluendum. De alio etiam testimonio Joannis evangelistae flagitium ei assuit falsitatis: de quo Opere tu in illa epistola quam Alexandriam destinasti, ita gloriaris, ut dicas Pelagium Scripturarum ab eo oppressum molibus, arbitrium liberum vindicare non posse. VERUM ILLI OPERI A CATHOLICO VIRO QUI PULSATUS FUERAT, OBVIATUM EST. Quis enim catholicus iste vir pulsatus in Dialogis? quis Scripturarum molibus ab Hieronymo oppressus, nisi Pelagius?
Deinde, libris quatuor de Libero Arbitrio, quorum auctor Pelagius, responsionem ad Dialogos contineri, concluditur ex eo aperte, quod ait Julianus Dialogis obviatum a Pelagio; nec Pelagius post Dialogos editos aliud quidquam scripsit, praeter epistolas duas, aut tres, libellum Fidei, et libros de Libero Arbitrio. Accedat quod celebris locus Apostoli Rom. 7: Non quod volo bonum, etc., ab Hieronymo pressus in dialogo 2, in libro III de Libero Arbitrio, magno molimine torquetur, si qua ratione solvi queat. Quid quod in eodem libro magnifice laudatur Ambrosius, fitque mentio inimici, a quo fides Ambrosii reprehendi non potuit; maligne vero id factum, ad invidiam Hieronymi, quem omnes fere norant Ambrosio minus aequum. Adde quod in Dialogis quaestio περὶ ἀναμαρτησίας non tantum de posse, sed etiam de esse moveri, dicitur; quod dictum magna vi oppugnatur in libris. Accedat quod toti sunt Dialogi in exponenda infirmitate liberi arbitrii, toti contra libri in extollendis ejusdem viribus, ut merito possit utrumque Opus inscribi de Libero Arbitrio, quemadmodum inscriptos aliquando Dialogos videre me memini: atque inde reor a Gelasio papa Hieronymum dictum esse disputasse de libero arbitrio.
Jam vero uno eodemque Opere et epistolae ad Ctesiphontem, et Dialogis tribus responsum esse, manifestum fit ex eo quod Dialogi aliud nihil omnino sint quam epistolae, quod promiserat Hieronymus, prolixior quaedam, confirmatiorque expositio: quodque adversus epistolam scriptum nihil feratur, nisi post synodum Palaestinam, quo tempore constat esse conditos libros, de quibus sermo est.
Denique rationes quae videbantur valere in contrarium, suam habent commodam, sive solutionem, sive potius concordiam cum posterioribus istis cogitationibus. Nam si libri quatuor de Libero Arbitrio Pelagio simul et Anniano tribuantur, dispari tamen de causa, unus idemque non erit Pelagius ac Annianus, quod volebat Iprensis episcopus: et scriptor tamen vere dicetur copiosissime pasci, ut alienae blasphemiae verba subministret, quod tradit Hieronymus: et auctor in eodem luto versari videbitur ac prius, quod et ait Hieronymus: et in his libris Pelagius profitebitur, quod in synodo damnaverat, quod ostendit Augustinus: et nostra loci Hieronymiani emendatio stabit: et quod res est, Augustinus, non tam respondit quatuor libris de Libero Arbitrio, quam ex iis decerpsit pauca, nec sine laude Hieronymi, quae ad rem suam facerent. Haec cum certa sint, aut admodum probabilia, oportet libros de Libero Arbitrio prius esse missos in Occidentem, quam in Oriente ederentur. Atque ita prius in Africam pervenisse, inscripto nomine Anniani, quam ex Occidente ad Hieronymum mitterentur. Relictos vero sine responsione ab Hieronymo, propter ingravescentis aetatis molestias, et occupationes senem fere nonagenarium cum luctu obruentes.
CAPUT III. Quae scripserit Coelestius Pelagii discipulus, et Juliani magister. Gennadius Coelestium inter ecclesiasticos scriptores numerat, propter opuscula tria ante haeresim edita. Coelestius, inquit (Lib. de Script. Eccles. c. 44), antequam ad Pelagium concurreret, immo adhuc adolescens, scripsit ad parentes suos de monasterio epistolas, in modum libellorum, tres, omni Deum desideranti necessarias. Moralis siquidem in eis dictio sui nihil ibi vitii postmodum proditi; sed totum ad virtutis incitamentum tradit.
Opusculorum ejusmodi nihil superest, nisi forte, vel sub alieno nomine legantur, quod reor; vel non differant a libro quodam Capitulorum, de quo mox.
Postquam adhaesit Pelagio, scripsit primum adversus peccatum originale. Opus hoc, quod editum oportet circiter ann. 401, vel 402, Mercator, Vincentius Lirinensis, et auctor Praedestinati indicant; sed ipsius nihil superest, praeterquam quod Pelagius suis expositionibus in Epistolam ad Romanos inseruit, quodque Augustinus in libro III de Pecc. Merit. etc., Mercator in Commonitorio, et auctor Praedestinati retulerunt, et nos exhibuimus cap. praecedent. Ex eodem libro decerptas puto sententias sex, Coelestio primum in judicio Carthaginensi, Pelagio deinde in Diospolitano objectas, immo et septimam qua diceret Ecclesiam his esse sine macula et ruga: habent enim omnes magnam cum argumento libri cognationem; septima vero fortasse malignius quiddam continebat, quod Donatistarum Carthagine adhuc potentium societas ambiretur. Id perspexisse Augustinus videri potest, cum ait (Lib. de Gest. Palaest. c. 12): Objectum est Pelagio quod diceret Ecclesiam hic esse sine macula et ruga, unde etiam Donatistae diuturnum nobiscum habuerunt in nostra collatione conflictum, etc. Tum adhibet argumenta quibus Donatistas convicerat.
Scripsit postea Opus aliud multis capitulis distinctum, quo gratiam divinam videtur perinde ac priore peccatum originale oppugnasse: inde decem ista decerpta sunt, quae Pelagio objicerentur, tamquam ea discipulum magister docuisset.
1o Quoniam plus facimus quam in lege aut Evangelio jussum est.
2o Gratiam Dei et adjutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege ac doctrina.
3o Dei gratiam secundum merita nostra dari, quasi si peccatoribus illam Deus det, videatur esse iniquus. Propterea et ipsa gratia in mea voluntate posita est, sive dignus fierem, sive indignus; si enim per gratiam omnia facimus, quando vincimur a peccato, non nos vincimur, sed Dei gratia, quae voluit nos adjuvare, et non potuit. Si gratia Dei est, quando vincimus peccata; ergo ipse est in culpa, quando a peccato vincimur, quia omnino custodire nos, aut non potuit, aut noluit.
4o Unumquemque hominem omnes virtutes habere posse et gratias.
5o Filios Dei non posse vocari, nisi omnimodo absque peccato fuerint effecti.
6o Oblivionem et ignorantiam non subjacere peccato, quoniam non secundum voluntatem eveniunt, sed secundum necessitatem.
7o Non esse liberum arbitrium, si Dei indigeat auxilio, quoniam in propria voluntate habet unusquisque, aut facere aliquid, aut non facere.
8o Ex eo quod ait Petrus, divinae nos esse consortes naturae, consequens esse ut ita possit esse anima sine peccato, quemadmodum Deus: nam quomodo quispiam illius rei consortium suscepit, a cujus statu et virtute esse extraneus definitur?
9o Victoriam nostram, non ex Dei esse adjutorio, sed ex libero arbitrio, quoniam propria voluntate arma suscepimus: sicut e contrario nostrum est, quando vincimur, quoniam armari propria voluntate contempsimus.
10o Quoniam poenitentibus venia non datur secundum gratiam et misericordiam Dei, sed secundum merita et laborem eorum qui per poenitentiam digni fuerunt misericordia.
Ex eodem libro desumpsit quae habet Hieronymus in epistola ad Ctesiphontem: Unus discipulorum ejus, immo jam magister, et totius exercitus ductor, et contra Apostolum vas perditionis, per soloecismorum, et non, ut sui jactitant, syllogismorum spineta decurrens, sic philosophatur et disputat: « Si nihil ago absque Dei auxilio, et per singula opera, ejus est omne quod gessero: ergo non ego qui laboro sed Dei in me coronabitur auxilium; frustraque dedit arbitrii libertatem, quam implere non possum, nisi ipse me semper adjuverit: destruitur enim voluntas, quae alterius ope indiget. Sed liberum dedit arbitrium Deus, quod aliter liberum non erit, nisi fecero quod voluero. Ac per hoc aut utor semel potestate, quae mihi data est ut liberum servetur arbitrium; aut si alterius ope indigeo, libertas arbitrii in me destruetur. »
Et postea: Audite, quaeso, audite sacrilegum: « Si voluero curvare digitum, movere manum, sedere, stare, ambulare, discurrere, sputa jacere, duobus digitulis narium purgamenta decutere, relevare alvum, urinam digerere, semper mihi auxilium Dei necessarium erit. »
Circa haec omnia, sive quae ex Gestis Palaestinis, sive quae ex epistola Hieronymi prolata sunt, operae pretium est observare, primo, quae retulit Hieronymus, ea pertinere ad tertium capitulum quo Coelestius negat gratia alia ad singulos actus opus esse quam quae in libero arbitrio vel in lege ac doctrina posita est. Deinde recte dictum vulgo Coelestium per syllogismorum spineta decurrere; in omnibus enim libris ratione scribendi syllogistica usus est. Quae Pelagius deprompsit ex libro contra peccati traducem, mera sunt ratiocinia: Si peccatum Adae etiam non peccantibus nocuit, ergo Christi justitia non credentibus prodest; et caetera alia consequentia septem. Liber Definitionum, cui Augustinus librum de Perfectione justitiae opposuit, constat sexdecim dumtaxat pressis argumentationibus, Scripturaeque testimoniis contentiose prolatis. His autem in duobus Operibus fuisse parem atque eamdem styli formam, ex eo intelligitur, quod Augustinus auctorem Definitionum ex ingenio deprehendit quod in hoc Coelestii libro inspexerit. Tertio, Coelestium de tota haeresi scripsisse libros, de Peccato scilicet Originali, de Gratia et de Impeccantia, sed breves pressosque, ut factionem suam videatur quasi parricidalibus quibusdam pugionibus in sinum Ecclesiae armasse. Quarto, librum hunc adversus gratiam editum esse ante synodum Diospolitanam ann. 415 habitam; ante librum de Perfectione justitiae, scriptum forte ann. 410; ante epistolam hieronymi ad Ctesiphontem missam ann. 413, immo ante judicium Carthaginense ann. 412; atque ipsam collationem cum Donatistis habitam ann. 411. Delatus enim videtur a Pelagio in Orientem ubi lectus ab Hieronymo. Editus ergo est, ut quam tardissime, quo tempore Coelestius cum Pelagio in Sicilia versabatur, id est, ab ann. 408 ad 411. Quinto, verum esse quod ait Augustinus, Pelagium timidius atque obscurius, apertius Coelestium audaciusque de sua haeresi scripsisse; quid enim tribus praefatis libris, aut manifestius, aut impudentius? Sexto, antequam ullum ecclesiasticum institueretur judicium, aut ipso etiam quinti saeculi initio, statum hunc haeresis Pelagianae fuisse, ut ad tria capita revocaretur; utque vera gratia Christi agnosceretur quidem ab haereticis, sed quae daretur ex meritis, quaeque homini non esset opus, sed utilis tantum.
Septimo denique, Pelagium, cum ipsi objectum esset tertium Coelestii capitulum, respondisse (Lib. de Gest. Palaest. c. 14): Haec utrum Coelestii sint, ipsi viderint qui dicunt Coelestii esse; ego vero numquam sic tenui, sed anathematizo qui sic tenet. Ad quae verba Augustinus - Ecce nec naturam liberi arbitrii, nec legem atque doctrinam vult intelligi gratiam, qua per actus singulos adjuvamur: quid ergo restat, nisi ut eam intelligat quam dicit Apostolus subministratione Spiritus sancti, etc. Quibus verbis ostendit veram gratiam, de qua quaestio erat, videri agnitam a Pelagio. Quamquam in libro de Gratia Christi mendacii Pelagium aut suspectum facit, aut etiam convincit; ait enim (Cap. 3): Cum Pelagius episcopalibus gestis sine ulla recusatione damnaverit eos qui dicunt gratiam Dei et adjutorium nostrum ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege atque doctrina, putabamus hac de re omnes tergiversationes esse consumptas: damnaverit etiam eos qui docent gratiam Dei secundum merita nostra dari; tamen in libris quos edidit pro libero arbitrio, nihil aliud sentire monstratur quam id quod damnasse videbatur, etc
Liber Definitionum. Ad ea quae diximus in observationibus ad librum Augustini de Perfectione justitiae, id adjungemus. De hoc Coelestii opusculo scribit Augustinus ad Eutropium et Paulum Hispaniarum episcopos. Charitas vestra petivit ut definitionibus, quae dicuntur Coelestii esse, respondeam. Sic enim praenotata est eadem chartula quam dedistis: DEFINITIONES, UT DICITUR, COELESTII. Quae praenotatio credo quod non illius, sed eorum sit qui hoc attulerunt de Sicilia, ubi Coelestius non esse perhibetur. Ex illius haec esse doctrina, vel etiam quorumdam sectatorum ejus, et nos possumus arbitrari. Nam neque istae breves definitiones, vel potius ratiocinationes, ab illius abhorrent ingenio, quod in Opere alio inspexi, cujus eum constat auctorem, et non frustra istos fratres qui haec attulerunt in Sicilia existimo audisse quod ipse docuerit ista, vel scripserit.
Inde innotescit quam epigraphem liber habuerit: unde venerit in Hispanias, a quibus in Africam ad Augustinum missus, qua ratione ad eodem Augustino agnitus esse Coelestii, et qua methodo refutatus, allatis scilicet singulis ut erant in chartula ratiocinationibus, et ad singulas subjunctis responsionibus. Argumentum manifestum est, cum totus sit de impeccantia. Dividitur tres in partes, integer sic se habet.
Definitiones Coelestii, seu ratiocinationes de impeccantia. Ante omnia interrogandus est qui negat hominem sine peccato esse posse, quid sit quodcumque peccatum: quod vitari potest, an quod vitari non potest? Si quod vitari non potest, peccatum non est; si quod vitari potest, potest homo sine peccato esse, quod vitari potest. Nulla enim ratio, vel justitia saltem, patitur dici peccatum, quod vitari nullo modo potest.
Iterum quaerendum est: Peccatum voluntatis, an necessitatis est? Si necessitatis est, peccatum non est; si voluntatis est, vitari potest.
Iterum quaerendum est, quid sit peccatum. Naturale, an accidens? Si naturale, peccatum non est; si autem accidens est, et recedere potest; et quod recedere potest, vitari potest; et quod vitari potest, potest homo sine eo esse.
Iterum quaerendum est: Quid est peccatum? Actus, an res? Si res est, necesse est ut auctorem habeat; et si auctorem habere dicitur, jam alter praeter Deum rei alicujus auctor induci videbitur. At si hoc dici impium est, necesse est peccatum omne actum esse, non rem. Si igitur actus est, immo quia vere actus est, vitari potest.
Iterum quaerendum est utrumne debeat homo sine peccato esse. Procul dubio debet: si debet, potest; si non potest, ergo nec debet. Et si non debet homo esse sine peccato, debet ergo cum peccato esse, et jam peccatum non erit, si illud deberi constiterit. Aut si hoc etiam dici absurdum est, confiteri necesse est debere hominem sine peccato esse; at constat eum non aliud debere quam potest.
Iterum quaerendum est utrum praeceptum sit homini sine peccato esse? Aut enim non potest, et praeceptum non est; aut quia praeceptum est, potest. Nam cur praeciperetur quod fieri omnino non posset?
Iterum quaerendum est an velit Deus hominem sine peccato esse. Procul dubio vult, et procul dubio potest. Quis enim tam demens est ut vel dubitet fieri posse quod Deum velle non dubitat?
Iterum quaerendum est: Quomodo vult Deus hominem esse cum peccato, an sine peccato? Procul dubio non vult esse cum peccato. Quanta enim impietas ac blasphemia sit, cogitandum est, ut dicatur hominem posse esse cum peccato, quod Deus non vult; et negetur posse esse sine peccato, quod Deus vult: quasi aliquem ad hoc Deus creaverit ut possit esse quod nolit, et non possit esse quod velit, et ut contra suam magis quam ut secundum suam existeret voluntatem.
Iterum quaerendum est: Per quid efficitur homo cum peccato, per naturae necessitatem, an per arbitrii libertatem? Si per naturae necessitatem, culpa caret; si per arbitrii libertatem, quaerendum est a quo ipsam arbitrii libertatem acceperit. Procul dubio a Deo. Deus autem quod dedit, certe bonum esse negari omnino non potest. Qua igitur ratione bonum probatur, si magis ad malum quam ad bonum pronum est? Magis autem ad malum quam ad bonum pronum est, si homo per illud potest esse cum peccato, et non potest esse sine peccato.
Si Deus bonum hominem fecit, et praeterquam illum bonum fecit, bonum ei insuper ut faceret imperavit: quam impium, ut confiteamur hominem malum esse, quod nec factus est, nec ei praeceptum est; et negemus eum bonum posse esse quod factus est, et quod ei ut faceret imperatum est.
Iterum quaerendum est: Quot modis constat omne peccatum? Duobus, nisi fallor, si aut illa fiant quae prohibentur, aut illa non fiant quae jubentur. Tam certe omnia illa quae prohibita sunt vitari possunt, quam quae praecepta sunt perfici. Nam frustra aut prohiberetur, aut juberetur, quod vel caveri vel impleri non possit. Et quomodo negabimus posse esse hominem sine peccato, cum confiteri necesse sit eum tam omnia illa quae vetantur posse cavere, quam quae imperantur efficere?
Iterum quaerendum est: Quomodo non potest homo sine peccato esse, voluntate an natura? Si natura, peccatum non est; si voluntate, perfacile potest voluntas voluntate mutari.
Iterum autem quaerendum est: Si non potest homo sine peccato esse, cujus culpa est, ipsiusne hominis, an cujuslibet alterius? Si ipsius hominis, quomodo culpa hominis est? si hoc non est, quod esse non potest.
Iterum quaerendum est: Si natura hominis bona est, quod nullus negare nisi Marcion aut Manichaeus audebit, quomodo igitur bona est, si malo ei carere non est possibile? omne enim peccatum malum esse quis dubitet?
Et hoc dicendum est: Certe justus est Deus, negari enim non potest; imputat autem Deus homini omne peccatum. Et hoc quoque confitendum puto, quia neque peccatum est quidquid non imputabitur in peccatum; et si est aliquod peccatum quod vitari non possit, quomodo justus Deus dicitur, si imputare cuiquam creditur quod vitari non possit?
Quod si quis dixerit: Da mihi hominem sine peccato, respondendum: Do tibi qui esse possit. Si pergat interrogare: Quis ille est? respondendum: Ipse tu. Quod si dixerit: Ego esse non possum, respondendum est: Cujus culpa est? Quod si dixerit: Mea, dicendum est: Et quomodo tua est, si ipse sine peccato esse non potes? Quod si pergat dicere: Tu ipse sine peccato es, qui dicis hominem sine peccato esse posse? respondendum, Quod non sim sine peccato, cujus culpa est? Quod si dixerit: Tua est, respondendum est: Quomodo mea, si esse non possum?
Testimonia quibus probatur praeceptum esse homini ut absque peccato sit. In Deuteronomio: Tu autem perfectus eris coram Domino Deo tuo (Deut. XVIII, 13). Item illic: Et non erit inconsummatus in filiis Israel.
Item Salvator in Evangelio: Estote perfecti, quia Pater vester, qui in coelis est, perfectus est (Matth. V, 48).
Item Apostolus ad Corinthios secunda: De caetero, fratres, gaudete, perfecti estote (II Cor. XIII, 11).
Item ad Colossenses: Corripientes omnem hominem, et docentes in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo (Coloss. I, 28).
Item ad Philippenses: Omnia facite sine murmuratione et haesitatione, ut sitis irreprehensibiles et simplices, sicut filii Dei immaculati (Philip. II, 14 et 15).
Item ad Ephesios: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus in Christo Jesu, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus (Ephes. I, 3 et 4).
Item ad Colossenses: Et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis, nunc autem reconciliati in corpore carnis ejus, per mortem ejus, exhibite vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles (Coloss. I, 21, 22).
Item ad Ephesios: Ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi, ut sit sancta et immaculata (Ephes. V, 27).
Item ad Corinthios prima: Sobrii estote et justi, et nolite peccare (I Cor. XV, 14).
Et in Epistola sancti Petri: Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecti, sperate in eam quae offertur vobis gratiam, quasi filii obedientiae, non configurati prioribus ignorantiae vestrae concupiscentiis, sed secundum eum qui vocavit vos, sanctum, ut ipsi sancti in omni conversatione sitis, quia scriptum est (Levit. XI, 46): Sancti eritis, quia ego sanctus sum (I Petr. I, 13).
Unde et beatus David dicit - Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescit in monte sancto tuo? qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam (Ps. XIV, 1 et 2). Et alibi; Et ero immaculatus cum eo (Ps. XVII, 24). Et alibi: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Ps. CXVIII, 1).
Item apud Salomonem: Diligit Dominus sancta corda; accepti sunt autem illi omnes immaculati (Prov. XII).
Testimonia Scripturarum quae e diverso ponenda sunt iis qui arbitrii libertatem vel non peccandi possibilitatem, imperite existimant se Scripturarum auctoritate posse destruere. Objicere solent quod sanctus Job dixerit: Quis mundus est a peccato? Nec infans cujus est unius diei vita super terram (Job XXVI, juxta LXX). Opponendum quod Job dixerit: Justus enim vir et sine querela, factus sum in derisum (Job. XIV, juxta LXX); et: Ecce ipse proximus sum judicio meo, et scio quia justus inveniar (Job XIII, juxta LXX); et: Vias enim ejus custodivi, et non declinavi a mandatis ejus, neque discedam (Ibid. XXIII, 11); et: Justitia vestitus eram, et circumdedi mihi judicium sicut chlamidem (Cap. XXIX, 14); et: Non enim reprehendit me cor meum in omni vita mea, et nihil iniquum erat in operibus meis, sed munda oratio mea (Cap. XXVII, 6).
Iterum proponere solent: Omnis homo mendax (Ps. CXV, 2). Quibus respondendum est quod in Numeri libro scriptum est. Homo verax (Num. XXV, juxta LXX). Et de sancto Job legitur ita: Erat vir habitans in regione Ausitide, nomine Job, verax, sine crimine, justus, Dei cultor, abstinens se ab omni re mala (Job. I, 1). Item apud ipsum Job: Et miraculum tenuit veracis hominis. Item apud Salomonem de Sapientia: Viri mendaces non erunt illius memores; viri autem veraces invenientur in ea (Eccli. XV, 8). Item in Apocalypsi: Et in ore ipsorum non est inventum mendacium, sine macula enim sunt (Apoc. XIV, 5).
Iterum istud proponunt: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Ps. XIII, 3). Quibus respondendum est quod ait sanctus David: Spera in Domino, et fac bonitatem (Ps. XXXVI, 3). Et sanctus Tobias: Noli timere, fili; pauperem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bona (Tob. IV, 23).
Item dicunt quod Salvator ait: Quid me dicitis bonum? Nemo bonus, nisi solus Deus (Luc. XVIII, 19). Respondendum quod idem Dominus alibi ait: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona (Matth. XII, 35). Et iterum: Qui solem suum oriri facit super bonos et malos (Ibid. V, 45). Et alibi scriptum: Bona bonis creata sunt ab initio (Eccli. XXXIX, 30); et iterum: Qui sunt boni erunt habitatores terrae (Prov. II, 21).
Item dicunt: Quis gloriabitur castum se habere cor (Prov. X, 9)? Respondendum quod Salvator ait in Evangelio: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); et quod David dicit: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde (Ps. XXIII, 3); et alibi: Benefac, Domine, bonis et rectis corde (Ps. CXXIV, 4); item apud Salomonem: Bona est substantia cui peccatum non est in conscientia (Eccli. XIII, 30); item illic: Averte te a delicto et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum (Ibid. XXXVIII, 10); item in Epistola Joannis: Si cor nostrum nos non reprehendat, fiduciam habemus ad Deum, et quaecumque petierimus, accipiemus ab eo (I Joan. III, 20 et 22).
Item dicere solent: Quia non est homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet (Eccli. VII, 21). Respondendum quia Dominus de sancto Job ait: Numquid considerasti servum meum Job? Non enim est ei similis quisquam in terris homo sine querela, verus Dei cultor, abstinens se ab omni opere malo (Job I, 8).
Item dicunt: Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Ps. CXLII, 2). Quibus respondendum est quod de sancto Zacharia Evangelista testatur dicens: Erant autem Zacharias et Elisabeth uxor ejus, justi ambo in conspectu Domini, et in omnibus mandatis incedentes, et justificationibus Domini sine querela (Luc. I, 6). Et beatus Apostolus ait: Ut simus sancti et immaculati in conspectu ejus (Ephes. I, 4).
Item dicunt: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. V). Respondendum est quod idem sanctus Joannes in eadem Epistola dicit: Hoc autem dico, fratres, ut non peccetis. Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quia semen ipsius in eo manet, et non potest peccare (I Joan. III, 9); item illic: Qui natus est ex Deo, non peccat, quia generatio Dei conservat eum, et malignus non tanget eum (Ibid. V, 18); item illic, ubi de Salvatore ait: Quoniam ille apparuit ut peccata tolleret. Omnis qui in eo manet non peccat. Omnis qui peccat non vidit eum, nec cognovit eum. Item illic: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est; et omnis qui habet spem hanc in eum, sanctificat se, sicuti et ipse sanctus est (I Joan. III, 2 et 3).
Item dicunt: Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom IX, 16). Quibus respondendum est quod idem Apostolus alibi de quodam ait: Quod vult faciat (I Cor. VII, 36). Item ad Philemonem de Onesimo: Quem ego volueram apud me detinere, ut pro te mihi ministraret; sed sine consilio tuo nihil volui facere, ut non quasi ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium (Philem. 13 et 14). Item in Deuteronomio: Vitam et mortem dedit ante faciem tuam, bonum et malum; elige vitam, ut vivas (Deut. XXX, 15). Item apud Salomonem: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui: adjecit ei praecepta et mandata; si voles, praecepta servabunt te, et in posterum fidem placitam facere. Apposui tibi aquam et ignem, ad quodvis porrige manum tuam. Ante hominem bonum et malum, vita et mors, paupertas et honestas a Domino Deo sunt (Eccl. XV, 14).
Item apud Isaiam: Et si volueritis, et audieritis, quae bona sunt terrae, manducabitis; si autem nolueritis, nec obaudieritis me, gladius vos comedet. Os enim Domini locutum est (Isai. I, 19).
Ad extremum, si quis dixerit: Potest fieri ut homo vel verbo non peccet? Respondendum est: Si vult Deus, potest; vult enim Deus, ergo potest.
Item si quis dixerit: Fieri potest ut homo in cogitatione non delinquat? Respon