Dissertatio ad Liberatum

This is the stable version, checked on 22 Septembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Dissertatio ad Liberatum
Saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 68


Dissertatio ad Liberatum

Dissertatio ad Liberatum (Auctor incertus), J. P. Migne 68.1096C

Dissertatio ad Liberatum

68.1051C| Operae pretium est dissertatione complecti ea quae nec commode tractari potuerunt in notis ob brevitatem, nec debent tamen omitti propter necessitatem. Inter est enim studiosi lectoris explicatius tradi ea quae Liberatus posterioribus quatuor Breviarii sui capitibus perstrinxit, et, ut ego quidem reor, non sine causa, eaque honesta. Nam cum eo fere pervenisset quo tendebat, nempe ad synodum V, haesisse de industria videtur, ac siluisse quae ad ipsam plurima scitu digna pertinent, veritus, ut par est credere, ne cum indulgeret affectui, id pateretur quod gentiles sui Facundus et Victor, quos animi impotentia adegit in summum pontificem Ecclesiamque catholicam calumniose debacchari.

Ea vero quae exponenda puto, revocari posse facile ad septem capita, inde liquet quod cum famosa illa tria capitula quae causam synodo V dederunt Justinianus edicto primum proscripsisset, deinde ab omnibus patriarchis damnari voluisset, nec tamen, quod ardentissime cupiebat, a Vigilio summo pontifice, perinde atque a suis Orientalibus, obtinuisset, cogendam duxit 68.1051D| aecumenicam synodum, quae suis voluntatibus serviens id, vel invito Vigilio, ecclesiastica auctoritate perficeret, quod ipse prius imperatoria tentasset.

Venerat imperator ad tria capitula edicto proscribenda, eorum artibus inductus qui damnatum edicto prius Origenem dolerent, vellentque par pari referre damnationis auctoribus, quo vicissim dolerent gratiae apud principem aemuli, et trium capitulorum patroni. Ita sibi mutuo negotium creabant, Theodorus Origenis, Pelagius trium capitulorum defensor; nam damnaverat Justinianus Origenem impulsu Pelagii, qui 68.1052C| Mennam urbis regiae episcopum traxerat in suas partes: Pelagius autem, cum Gaza Constantinopolim rediret, post depositum ex Alexandrina sede Paulum, et Zoilum substitutum, adduxit secum e Palaestina monachos Theodoro infensos, qui adversus Origenem libellos deferrent gratissimos Justiniano futuros; res enim ecclesiasticas, permissis uxori politicis, tractare ardebat.

Neutrum imperatoris edictum, sive quo Origenes, sive quo tria capitula damnantur, ullam habet inscriptam temporis notam: unde non satis constat, dissentientibus scriptoribus, quo utrumque datum sit. Id tamen scire, ad historiam ecclesiasticam non mediocriter conducit.

Quare inquirendum puto quo primum tempore Origenem imperator damnavit, quo deinde tria capitula; sed tria inde apta connexaque simul discutienda sunt, de concilio Mennae adversus Origenistas, de concilio ejusdem adversus tria capitula, et de Origene ipso, an revera damnatus sit in synodo V, hoc est de lite quae 68.1052D| eruditum Halloixium nuperumque aliquem scriptorem exercuit. His quinque capitibus addenda videntur duo, alterum quo comprehendantur observationes ad singulas synodi collationes, alterum de synodi ejusdem a summis pontificibus approbatione.

CAPUT PRIMUM. De tempore quo Justinianus imperator adversus Origenem sanctionem edidit.

Liberatus, cap. 23, tradit Pelagium Ecclesiae Romanae 68.1053A| diaconum, sedisque apostolicae apocrisiarium, cum ab ordinatione Zoili Constantinopolim reverteret, secum adduxisse monachos, qui deferrent imperatori excerptas e libris Origenis sententias, et libellos precum, quibus flagitarent sententias cum suo auctore damnari. Tradit pariter has preces a Justiniano libenter exceptas, annitentibus Pelagio et Menna prae invidia adversus Theodorum Caesareae Cappadociae antistitem, secutumque, quod monachi postulabant, damnationis edictum, idque ad patriarchas missum esse, ac omnium subscriptione receptum.

Ex hac narratione apertum est, non melius posse tempus edicti adversus Origenem resciri, quam ex anno quo Zoilus deposito Paulo suffectus est. Suffectum putat Baronius ante annum 537, Panvinius sexennio tardius. Baronio accedunt viri doctrina nobiles, Panvinio nuperus quidam dissertator. Utrinque rationum momenta adducuntur, quae suis auctoribus non levia videntur: expendere singula nec 68.1053B| parvi laboris est, nec admodum necessarii.

Neque ego Baronium audiendum puto, neque Panvinium; ille enim citius quam oportet, iste serius ordinationem Zoili collocat. Quare media mihi videtur tenenda via, dicendumque praefectum fuisse Zoilum Alexandrinae Ecclesiae non ann. 537, quod Baronius vult; non 543, quod Panvinius; non 544, quod alicubi nuperus dissertator, sed ann. 540, aut forte 539, quae tria sic demonstro.

Et primum quidem adversus Baronium. Zoilus suffectus est in locum Pauli Tabennesiotae, qui duobus annis sedit; Paulus sedem accepit Theodosii expulsi, postquam annum unum et menses quatuor Ecclesiae Alexandrinae praefuisset. Theodosius sedere coepit solus, post ejectum Gaianum, qui menses tres cum aliquot diebus Alexandriae fuit episcopus. Theodosius et Gaianus successerunt Timotheo Asterio, qui sedisse dicitur annos septemdecim; successit ille Dioscoro juniori ann. 519, sub finem, ut ex epistola 68.1053C| 54 Hormisdae papae colligitur. Si ergo ab ann. 519 sedit Timotheus annos septemdecim, defunctum oportet ann. 536; cui numero adde tempora Theodosii et Pauli, quae quatuor fere annorum, necesse est ut Zoilus non sit ordinatus ante annum 539 aut 540.

Adversus Panvinium et dissertatorem eodem argumento uti licet. Nam ultra annum 540 differri non potest Zoili ordinatio, nisi vel augeatur numerus annorum quibus quisque praedictorum episcoporum sedit; vel ordinatio Timothei differatur longe ultra annum 521; vel sedes Alexandrina vacasse dicatur aliquandiu: atqui nec augeri potest annorum numerus quibus quisque episcopus sedit, nisi apertae et ab iis ipsis, quibuscum agimus, confessae auctoritati repugnetur; neque etiam dici potest Alexandrina vacasse sedes, quando enim? Non certe ante ordinationem Zoili, cum iisdem a judicibus, eodem in concilio Gazensi, depositus sit Paulus, et substitutus Zoilus. Non ante ordinationem Pauli; nam Constantinopoli 68.1053D| Paulus suffectus est in locum Theodosii appulsi ad urbem regiam, et pertinaciter recusantis synodum Chalcedonensem recipere. Non post obitum Timothei: Gaianus siquidem et Theodosius a suis partibus electi sunt, nondum elato Timothei corpore. Non post obitum Dioscori junioris, et ante ordinationem Timothei: mos enim Alexandrinae Ecclesiae id dicere non sinit, quando quidem, nisi insolens aliquid contingeret, electus episcopus ad defuncti decessoris corpus excubias agebat, ut tradit Liberatus cap. 20. Si quid vero tunc temporis insuetum contigisset, nemo utique scriptorum siluisset. Neque etiam potest ordinatio Timothei ultra annum 521, imo nec ad annum 521, differri, quod, ne causam Panvinii desereret, tentavit dissertator: nam Severus fugit Antiochia Alexandriam ann. 519, ut tradit Evagrius; exceptus vero est Alexandriae a Timotheo, qui eo tempore quo fugat Severus, « mortuo 68.1054A| Dioscoro juniore Alexandrinae Ecclesiae susceperat pontificatum; » verba sunt Liberati.

Obtendit dissertator locum hunc Theophanis, quo se tueatur: « Eo nuntio accepto fugit Severus, et pariter Julianus Halicarnassi episcopus, et Dioscoro Alexandrinum adhuc episcopatum administrante, in Aegyptum profecti, » etc.

Sed miretur, nec immerito, quispiam, adduci testimonium aperte vitiosum, ab homine qui doctus audire ambit; nam primo Theophani contradicit Liberatus fide multo dignior, cum res sui temporis scribat, Theophanes duobus saeculis remotas: deinde permisit imponi sibi dis ertator ab interprete, qui Theophanis textum interpolavit, non tantum addita voce adhuc, cui nulla respondet in Graeco, sed etiam istis: « Dioscoro Alexandrinum episcopatum administrante, » relatis ad verbum alterum quam ad proprium. Postquam enim Theophanes dixit Vitalianum tanta auctoritate polluisse, ut « Severum juberet 68.1054B| expelli et occidi, » sic Graece pergit: Ὁ δὲ Σεύηρος ἀκούσας ἔφυγεν καὶ Ἰουλιανὸς Ἁλικαρνασσοῦ ἐπίσκοπος, καὶ εἰς Αἵγυπτον ἀπελθόντες ταύτην ἐτάραξαν, τὸν περὶ φθαρτοῦ καὶ ἀφθάρτου λόγον κινήσαντες, Διοσκόρου ἐπισκοπεύοντος Ἀλεξανδρείας, id est: Id cum audisset Severus fugit pariter ac Julianus Halicarnassi episcopus, et postquam pervenerunt in Aegyptum, hanc, sermonem moventes de corruptibili et incorruptibili, perturbarunt, Dioscoro Alexandriae episcopatum gerente.

Ex his nemo non indoctus valet deprehendere tria Theophanis peccata, propter quae fides ipsi merito derogetur: nam, primo, conjungit utriusque episcopi fugam, cum Julianus Severum praevenerit; secundo, motas ait de corruptibili et incorruptibili quaestiones Dioscori temporibus, cum sub Timotheo id contigisse expressis verbis Liberatus tradat, Liberatoque alii quique consentiant: tertio, annum Dioscori tertium cum secundo Justini in eodem laterculo collocat: quo pacto indicat incidisse annum tertium et 68.1054C| ultimum Dioscori in annum Christi 519, cum is fuerit secundus Justini. Quare videri posset alicui, omissum aliquid in Graeco, legendumque Διοσκόρου οὐκ ἔτι ἐπισκοποιοῦντος. Verum quomodo, retenta lectione, possit utcunque benigna interpretatio verbis Theophanis adhiberi, postea ostendetur; sed simul vanus dissertatoris conatus infringetur.

Jam vero, quod idem dissertator asserit a Theophane « anno tertio Justini, nempe 521, Dioscoro mortuo, Timothei initia recitari, » nihil causam juvat: nam quod asserit, vel de Theophanis textu vult intelligi, vel de laterculo. Si de Theophanis textu, omnino falsum est; neque enim in textu, vel uno verbo, fit sive Dioscori mortui, sive Timothei episcopatum auspicantis mentio. Si de laterculo seu canonio, verum est quidem, quod asseritur de Timotheo; sed miror qui fugiat virum, ut ipse quidem ait, navum ac diligentem, erudita interpretis nota de canoniorum vitiis nemini non obviis, et propter quae nullam ferme fidem faciant, nisi aliunde adjuventur; 68.1054D| omnem sibi derogent, si textui contradicant. Contradicunt vero manifeste hac in parte: nam qua ratione Theophanes, cum annum primum Dioscori referat ad annum ultimum Anastasii, nec plures illi tribuat quam tres sedis annos, tempus sedis potuit ad annum 521 producere? Vidit hanc difficultatem dissertator, finxitque, quo se expediret, addendos aliquot menses ad annos Dioscori, propter quos pervenisse dicatur ad annum 521. Sed dum hac fuga sibi consulit, non advertit ea se fictione laterculorum fidem infringere, in quibus tertium duntaxat de Dioscoro fit mentio, cum deberet quintum aut quartum saltem, si modo ad alios annos ipsius sedes pertinuisset.

Sed dissertatorem juvat tantisper cum Theophane componere, ut vel Theophani praestitam fidem ejus ret, vel ab eo cujus testimonium adducit revincatur falsi. Zoilum ait dissertator ann. 544 ordinatum, 68.1055A| inde sequitur, primum Zoili annum convenire cum decimo octavo Justiniani, et depositionem Zoili contigisse ann. 551. Theophanes utique aperte contradicit: nam primum Zoili annum conjungit cum decimo sexto Justiniani; depositionem, cum vigesimo tertio, qui Christi annus 549, quo anno Theophanes Apollinaris, qui Zoilo successit, ingressum ponit.

His opinionibus eversis, constat Zoilum ordinatum fuisse anno circiter 540; nam Dioscorus junior decessit ann. 519 exeunte. Timotheus Asterius Dioscori successor obiit ann. 536. Theodosius, qui Timotheum excepit, dejectus est circiter ann. 538; dejectus etiam Paulus Theodosii successor post annos sedis duos. Zoilus igitur circiter ann. 540 ordinatus est.

Non procul ab hac opinione recedit Victor Tunonensis, qui ad Basilii consulatum (contigit ann. 541) videtur referre ordinationem Zoili. Sic enim habet: « Basilio v. c. cos., Agapito archiepiscopo Romano 68.1055B| Constantinopoli mortuo, Silverius pro eo episcopus ordinatur. Alexandrinae vero Ecclesiae, Theodosio et Gaiano exsulatis, Paulus pro eis Tabennesiotarum monachorum a defensoribus synodi Chalcedonensis ordinatur, qui Dioscori haeretici praedecessoris sui depositionem celebrans, Palaestino concilio deponitur, et pro eo Zoilus ordinatur episcopus. » Sed ut ingenue fatear, testimonium Victoris non magni est momenti; siquidem nihil perversius hocce Chronico, praesertim circa isthaec tempora. Nam primo, sub consulatu Basilii, id est ann. 541, ponit Zoili et Silverii ordinationem, cum certo certius sit ordinatum esse Silverium ann. 536. Deinde ponit anno sequente, qui 542, exsilium Silverii; Silverius tamen procul dubio obiit ann. 538, die 20 Junii. Praeterea, cum sub uno eodemque anno conjungat ordinationem Agapeti pontificis et mortem Timothei Asterii, quae conjunctio non abest procul a vero, utramque tamen refert ad consulatum Joannis, id est, ad annum 68.1055C| 538, quod absurdissimum, tum quia Agapetus Joanni II successit ann. 535, die 3 Maii, tum quia vita Timotheus excessit ann. 536. Denique collocat per intolerabilem ἀντιχρονισμὸν ingressum Agapeti Constantinopolim, depositionem Anthimi et ordinationem Mennae, sub consulatu Justini, qui annus 540. Nam Mennas post obitum Agapeti, a quo subrogatus fuerat in locum Anthimi ejecti, habuit ann. 536 in urbe regia synodum adversus Anthimum: quod ex actis certissimis constat.

Non longe pariter ab hac opinione abest Theophanes, qui Zoilo septem episcopatus annos tribuit, primumque conjungit cum quinto Vigilii, hoc enim pacto ostendere videtur Zoilum ordinatum fuisse ann. 541. In hunc siquidem annum incidit quintus Vigilii; verum neque hoc testimonium majoris per se faciendum puto quam quod dixit Victor: utrumque tamen praetermittendum non fuit, quia plurimum valet adversus quosdam utriusque chronographi auctoritate importune abutentes.

68.1055D| Unum sentio posse objici, quod, sin minus Theophani de annis, quibus sedit Zoilus, derogetur fides, negotium facessat; Zoilum enim depositum fuisse ann. 551, non tantum Victor Tunonensis indicat, sed etiam ostendit Vigilius papa in sententia damnationis adversus Theodorum Cappadocem lata. Nam si ita se res habet, ordinatum oportet Zoilum ann. 544, si modo tenuit septem annos sedem Alexandrinam, quod Theophanes et Nicephorus Constantinopolitanus tradunt. Verum cum eadem sit Theophanis et Nicephori auctoritas, ut in praefatione demonstratum est; cumque nulla debeatur hac in parte Nicephoro fides, quippe cujus computatio vitium manifestum continet, non est quod objectio nos deterreat a vero. Vitiosam porro esse Nicephori computationem inde liquido patet. Inter Joannis Machiotae obitum, qui contigit ann. 517 ineunte, et depositionem Zoili, quae ann. 551, mense Julio, sub 68.1056A| finem, numerantur anni ferme 35, computatis extremis duobus, propter unius initium et alterius inclinationem; ex his annis, constanti omnium opinione, Dioscoro juniori tres tribuuntur, Timotheo Asterio septemdecim, duo ad summum Gaiano simul et Theodosio, duo itidem Paulo, cum mensibus aliquot, quot nempe intercesserunt inter ipsius ejectionem Alexandria Gazam, et depositionem Gazae factam. Quare supersunt anni ferme undecim, non alteri certe quam Zoilo tribuendi, huic tamen a Nicephoro tribuuntur duntaxat septem: apertum igitur est Nicephori in annis Zoili computandis vitium.

Quod porro dixi intercessisse menses aliquot inter ejectionem Pauli ex urbe Alexandria, et ejusdem depositionem in concilio Gazensi, ex eo approbatur, quod de ejectione relatio missa sit ex Aegypto Constantinopolim, et inde mandato principis missus Pelagius de via Antiochenum Hierosolymitanumque antistitem convenerit, secumque deduxerit Gazam ad judicium: quae procul dubio non fiunt sine idoneo 68.1056B| temporis spatio, sive propter intercapedinem locorum, sive ob personarum conditionem.

Sed hinc confirmatur nostra de tempore ordinationis Zoili opinio: si enim undecim annos ille praefuit Ecclesiae Alexandrinae, fuit certe ordinatus ann. 540, mense Julio; depositus quippe est ann. 551, mense Julio. Neque credibile est sententiam Vigilii adversus Theodorum, diu post depositum Zoilum, aliaque simul patrata scelera, fuisse dilatam, siquidem omnia ferverent animorum aestibus, nec deceret tantis tamque exacerbatis malis lenta adhibere remedia. Cum igitur damnatio Theodori consignata sit XIX cal. Septembris, fiatque in ea mentio excommunicationis ante triginta dies latae contra Theodorum, probabile est, si non certum, mense Julio ineunte patratum id fuisse a Theodoro, quod Vigilius his verbis queritur: « In domo Placidiana, cum Graecarum vel Latinarum partium episcopis, qui in urbe regia aderant, et presbyteris, et diaconibus Constantinopolitanae 68.1056C| Ecclesiae convenisti; ibique sub magnae vociferationis contestatione, tam nos quam frater noster Mediolanensis episcopus prohibuimus, ne aliquis vestrum praevaricationi communis constituti, contempta fraternitate, praeberet assensum. Tu autem sedis apostolicae interdicentis per nos auctoritate despecta, ad Ecclesiam, in qua edicta ipsa pendebant, reliquos tecum attrahens, perrexisti, ibique aliis adjectis praevaricationibus, missarum solemnia celebrasti: et quasi nihil tibi esset primae sedis antistitem praesentem et contradicentem contempsisse, pontificem etiam Alexandrinae Ecclesiae sacerdotem fratrem nostrum Zoilum, cujus nomen usque ad memoratum diem communicatum vobis fuerat, diptychis eximentes, Apollinarem quemdam perversorem, atque Ecclesiae ipsius adulterum vobis sociastis, ut vestra iniquitas, non solum in removendo simplicissimo sacerdote, sed etiam in recipiendo patefieret perversore. Reticemus interim alia quae eodem die a vobis in apostolicae sedis et in canonum perpe 68.1056D| trata probantur injuriam, ne detenti enumeratione culparum, quarum inventor ostenderis, quod tibi competit, diutius differamus. Et licet ante triginta dies, pro memoratis excessibus vestris, ab apostolicae vos communionis removissemus consortio, » etc

Ex his autem, quae hactenus ostensa sunt de Zoili ordinatione, facile est concludere quo anno Justinianus suum adversus Origenem edictum scripserit. Nam cum Pelagius post Zoili ordinationem e Palaestina reverteretur, incidit in monachos, qui, cum libellis precum et querelis, excerpta de libris Origenis in urbem regiam deferebant. Quare si unum ferme annum positum, sive in reditu, sive in toto negotio apparando conficiendoque fateamur, quod simile vero, Justinianus dicetur circiter annum 541 librum suum confecisse et in vulgus edidisse, ut theologus audiret.

Quo tempore stupere potuit orbis, aut indignari 68.1057A| potius, imperatorem, gladio in stylum verso, de rebus fidei agere cum monachis et presbyteris, sibique libros supponere, dum Theodora uxor orbi dominaretur, et bella per duces suos ubique ferme terrarum gereret.

Sed juvat aliquid de auctore edicti, delatoribusque precum monachis observare. Sunt qui edictum a Pelagio diacono scriptum putent, sunt qui a monachis ipsis accusatoribus, nec desunt qui utrisque tribuant; formam nempe Pelagio, materiam monachis, ut qui diuturnis cum Origenis parte concertationibus eruditi essent: crediderim ego praeterea stylum a Menna commodatum. Nec enim distat multum ab eo quo gesta a Menna adversus Anthimum conscripta sunt.

Videntur monachi, quos dixi, ab Evagrio appellati nomine, dum recitat quae in synodo V gesta sunt, eaque, non sine detrimento historiae, permiscet cum actis in concilio quod adversus Origenem Mennas jussione imperatoris in urbe regia contraxit, ut mox 68.1057B| dicetur.

Sed prius solvendae sunt de Zoilo quaestiones duae; altera, an revera depositus sit, aut morte sedem Apollinario cesserit; altera, si depositus sit, quae fuerit depositionis causa.

Depositum fuisse Afri duo Liberatus et Victor Tunonensis, summusque pontifex Vigilius tradunt, sed illi aperte, iste paulo obscurius, id enim habet in sententia adversus Theodorum Cappadocem: « Apollinarem quemdam perversorem atque Ecclesiae ipsius adulterum vobis sociastis, ut vestra iniquitas non solum in removendo simplicissimo sacerdote, sed etiam in recipiendo patefieret perversore. » Ubi cavillari posset quispiam, dicereque inde confici expunctum quidem ex sacris tabulis eo tempore Zoili nomen, inscriptum Apollinarii, non autem Zoilum ipsum depositum: quanquam vox adulteri cavillationi locum praeripit; adulter enim est, qui viventis episcopi Ecclesiam accipit.

Evagrius, qui quadragesimo anno post synodum V 68.1057C| historiam absolvit, videri potest, lib. IV, cap. 36, Afris scriptoribus repugnare, et scribere Zoilum, non depositione, sed morte, Apollinario Alexandrinam cathedram cessisse; cum enim recenset episcopos qui Eutychii Constantinopolitani aetate majores thronos insiderent, sic scribit: Μετὰ δὲ τὴν ἐκβολὴν Θεοδοσίου, ὡς προδεδιήγηται, ἐπίσκοπος τῆς Ἀλεξανδρέων Ζώιλος ἀναδείκνυται, καὶ τοῖς αὐτὸν ἡγησαμένοις προστεθέντος, Ἀπολλινάριος τὴν καθέδραν ἐγχειρίζεται. Emendavit Evagrium his adjunctis Nicephorus, οὗ μετὰ μικρὸν τοῖς αὐτὸν, etc. Utrumque corrigendum putavit eruditus Valesius οὗ καὶ τοῖς αὐτῶν (Ἀλεξανδρέων) ἡγησαμένοις, etc., ratus Graece non posse dici αὐτὸν ἡγησαμένοις, quanquam lexicographi, ab Homero aliisque, junctum cum verbo ἡγέομαι accusandi casum tradunt. Evagrii verba in hunc modum vertit Christophorsonus: « Theodosio porro, ut supra demonstratum est, exturbato, Zoilus episcopus declaratus fuit Alexandriae, quo mortuo Apollinarius 68.1057D| sedem illam capessit. » Valesius autem: « Alexandriae vero pulso, ut supra relatum est, Theodosio, Zoilus ad episcopatum promotus est, quo ad praedecessores suos adjuncto, Apollinarius sedem illam regendam suscepit. » Nos paulo aliter: « Post dejectionem Theodosii, ut antea dictum est, Alexandrinae Ecclesiae episcopus Zoilus creatur, quo ad suos praecessores apposito vel adjuncto, Apollinarius Alexandrinam cathedram occupat. »

Verba haec, καὶ τοῖς αὐτὸν ἡγησαμένοις, etc., intelligere licet, et more Scripturae, et apposite ad historiam: si more Scripturae, mortem significant; si apposite ad historiam, subtilius quiddam indicare possunt, Zoilum nempe, perinde ac suos praecessores Theodosium, Gaianum et Paulum, de sede ejectum fuisse. Interpretati sunt more Scripturae Christophorsonus et Valesius, sane probabiliter: qui altero sensu intellexerit, revocabit ille facile Evagrium 68.1058A| cum reliquis scriptoribus in concordiam, quod satius est atque etiam probabilius.

Cum veterum igitur concordi testimonio constet depositum fuisse Zoilum, erit qui credat id unum scire ad res synodi v cognoscendas sufficere, atque ita intemperantis cujusdam esse curiositatis inquirere quae causa fuerit cur deponeretur: haec tamen inquisitio, mea quidem sententia, pura est vitii; nam id scire, et ad historiam ecclesiasticam pertinet, et nonnihil forte ad rationem temporum consignandam valet.

Victor Tunonensis haec habet ad postconsulatum Basilii undecimum, ut ipse quidem numerat, decimum vero, ut alii: « Reparatus archiepiscopus Carthaginensis Ecclesiae, Firmus Numidarum episcoporum primas, Primasius et Verecundus concilii Byzaceni episcopi, pro fidei causa ad urbem regiam, ejusdem praecepto principis evocantur. Apollinarius Zoilo, tria memorata capitula damnare nolenti, episcopus Alexandrinae Ecclesiae subrogatur. »

Putat igitur depositum esse Zoilum, propterea 68.1058B| quod renuebat parere imperatori jubenti damnari tria capitula; quod si ita est, ipsum oportet, postquam a Vigilio papa increpitus est, ob edictum Justiniani subscriptum, poenitentium egisse, factumque publica professione retractasse: nam statim atque edictum a Justiniano missum est, una ipse cum Menna urbis regiae episcopo in damnationem trium capitulorum scripto consenserat, hac tamen uterque cautione, si modo primae sedis pontifex damnationem probaret; sciebant enim religiosum esse in causa fidei judicium summi pontificis praevertere.

Haec si causa exstitit, capitique Ecclesiae Zoilus inhaesit, constanter, potuit merito inter confessores censeri; miror tamen cur posthac non fertur, vel cum Vigilio, vel cum Afris passus? Cur Vigilius cum queritur ejus nomen e diptychis expunctum, ipsumque etiam e sede ejectum, causae tam honestae, ut tunc quidem videri poterat, non meminerit? cur praeter Victorem nullus veterum tale quiddam afferat? 68.1058C| cur Victor ipse inter confessores non censuerit praesulem tantae Ecclesiae, tamque infensum Acephalis, quos Afri capitaliter oderant?

Procopius certe in Historia arcana, cap. 27, narrat, Paulum aliquo, postquam ejectus est, tempore, venisse Constantinopolim, ingentemque pecuniae vim obtulisse imperatori, quo pretio redimeret amissam sedem; accepisse imperatorem centenaria septem oblata, tanta fuit pecunia, spemque fecisse Paulo potiundi votis, retractato nimirum Gazensi judicio, sed papam Vigilium obstitisse ne sententia suo nomine a Pelagio apocrisiario lata rescinderetur.

Ex hac Procopii narratione, simulque verbis Vigilii Theodorum Cappadocem damnantis conjicere licet: 1. Zoilum, non morte, sed depositione Apollinario sedem cessisse, alioqui pontifex Apollinarium non vocaret adulterum; 2. dejectum esse, non quod tria capitula defenderet, qui enim istud non quereretur pontifex? sed quod vitio suffectus diceretur in locum Pauli injuria depositi; 3. id causae praetexuisse principem, 68.1058D| quo redemptam auro fidem exsolveret; 4. intercessisse Vigilium, judiciumque Gazense ratum esse voluisse; 5. imperatorem, cum non posset a pontifice obtinere ut Paulus restitueretur, Apollinarium pro Zoilo esse voluisse Alexandrinum episcopum, ut nec tota ipse causa excidisse, tota superior pontifex esse videretur; 6. Vigilium de auro nihil dixisse, ne imperatoris animum efferaret, eique potius, ut leniretur, nonnihil concessisse: Apollinarium enim mox agnovit, velut unum de patriarchis; 7. non fuisse pontificem admodum de retinendo Zoilo sollicitum, quippe quem non magni faceret, propter ingenium versatile, omnisque formae capax, quemque idcirco tanquam ineptum rebus gerendis, simplicissimum sacerdotem vocaret.

CAPUT II. De concilio Constantinopolitano, quod Mennas caegit, jubente Justiniano, in causa Origenis atque Origenistarum.

De monachis, qui superiore capite memorati sunt, habet haec Evagrius, lib. X, cap. 38, ex versione Christophorsoni: « Postquam autem libelli ab Eulogio, Conone, Cyriaco et Pancratio monachis, contra dogmata Origenis Adamantii, et eos qui hujus impietatem et errorem sequebantur, concilio oblati erant, percunctatur Justinianus a concilio congregato, quid de his statueret: adjungit etiam eodem libelli unius exemplar; quinetiam litteras Vigilii de iisdem rebus perscriptas. Ex quibus animadverti potest quemadmodum elaboratum fuerit ab Origene, ut simplicem apostolicorum dogmatum doctrinam gentilium et Manichaeorum zizaniis refarciret. » Ad haec juvat observare quae memorantur quatuor, in eaque diligentius inquirere: et primo quidem, quodnam illud fuit concilium cui monachorum libelli oblati sunt, deinde cujus libelli exemplar una cum libellis 68.1059B| monachorum oblatum est, postea quid percunctatus Justinianus a synodo, et quae tandem litterae a Vigilio de iisdem rebus praescriptae, singula enim elucidari operae pretium est.

Quod pertinet ad primum, concilium de quo sermo fit illud ipsum est quod, jubente imperatore, coegit Mennas, ex episcopis in urbe regia repertis. « Cum velimus, inquit imperator, omne scandalum a sanctissima Ecclesia propulsare, ut nulla in ea macula relinquatur, obsequentes divinis Scripturis, sanctisque Patribus, qui ipsum Origenem ac hujusmodi sceleratam impiamque ejus doctrinam profligarunt, ac jure anathemati subjecerunt, hanc epistolam ad tuam beatitudinem dedimus, qua eam hortamur, ut omnium, qui in hac regia urbe nunc degunt, sanctissimorum episcoporum conventum habeat, ac Deo amabilissimorum praefectorum sanctis, quae hic sunt, monasteriis; faciatque ut omnes in scriptis praefatum impium ac Deo repugnantem Origenem, qui et Adamantius, quique presbyter fuit sanctissimae Ecclesiae 68.1059C| Alexandriae, ac ejus nefaria impiaque dogmata, capitulaque omnia, quae inferius ponuntur, omnimodis anathematizent, exemplaque dimittas eorum quae a beatitudine tua ob hanc causam gesta fuerint ad alios omnes sanctissimos episcopos praefectosque venerabilium monasteriorum; ut et ipsi subscriptione propria anathematizent Origenem, scelestaque ejus dogmata, cum omnibus, qui declarabuntur, haereticis. »

Deinde, unus ille liber, cujus exemplar oblatum synodo dicitur, non videtur diversus ab edicto imperatoris adversus Origenistas. Habet enim edictum libri pondus et formam, continetque ea quae Justinianus voluit ab episcopis ad examen vocari, aut servili potius subscriptione sine examine approbari. Edictum porro suum imperator, cum epistolae nomine appellat, facit more veterum; sanctiones enim principum, ut adnotavimus in dissert. 3 ad priorem partem operum M. Mercatoris, cum ad episcopos dirigebantur, 68.1059D| prae reverentia sacerdotii, epistolae potius inscribebantur, quam alio quocunque nomine, quo dominantis potestas ostentaretur.

Quoad tertium, percunctatio Justiniani a synodo, cujus meminit Evagrius, non differt a litteris Justiniani imperatoris ad sanctam synodum Constantinopolitanam de Origene et ejus sectatoribus, quae ex Cedreni historia translatae sunt in appendicem synodi V: nam in ipsis, post brevem praefationem, ita imperator: « Cum ergo compertum habeamus, esse Hierosolymis quosdam nimirum monachos, qui Pythagorae, Platonis, Origenisque Adamantii impios errores sectentur ac doceant, existimavimus curam et inquisitionem de iis adhibendam, ne ii tandem paganicis et Manichaicis suis imposturis multos perdant; dicunt enim, » etc. Et sub finem: « Propter has igitur nefarias et perniciosas opiniones, imo potius nugas, vos hortamur, o sanctissimi Patres, ut in unum collecti subjectam expositionem diligenter 68.1060A| praelegatis, et singula ejus capita damnetis, et anathematizetis una cum Origene omnes qui idem sentiunt aut sentient ad finem. »

Denique Vigilii litterae de iisdem rebus praescriptae, et ad synodum delatae, aliud nihil sunt quam responsio pontificis ad libellum sive epistolam imperatoris de Origene et ejus sectatoribus. Scriptum enim a Justiniano prius ad Vigilium quam ad Mennam, aut certe ad utrumque simul, constat ex his verbis sacrae ad Mennam: « Haec porro eadem non solum ad sanctitatem tuam, sed etiam ad sanctissimum et beatissimum papam senioris Romae et patriarcham Vigilium, et ad caeteros omnes sanctissimos episcopos et patriarchas, id est Alexandriae, Theopoleos et Hierosolymorum, ut et ii huic rei prospiciant, et haec finem adipiscantur. » Respondisse vero pontificem, et quidem ad mentem imperatoris, non videtur dubium, procurante responsionem Pelagio Vigilii apocrisiario, et totius rei architecto. Periit porro, 68.1060B| non sine detrimento rei ecclesiasticae, synodica ista Vigilii responsio, nec usquam ipsius, quod quidem sciam, remansit memoria, quam in locis a me mox ad luctis.

Synodicam dixi; nam quis prudenter dubitet an concilium Romae habuerit Vigilius, ex quo responderet imperatori, cum quaestio esset de re magni momenti et de fide, nec primis temporibus responderent pontifices ad ejusmodi quaesita, nisi ex synodis, quod erudite animadvertit Lucas Holstenius in notis ad synodum Romanam Bonifacii, et nos in dissert. 2 ad priorem partem operum M. Mercatoris exposuimus?

Fuit illa vero synodus Vigilii ἐνδημοῦσα, quanquam potuit cogi ex episcopis ad natalem pontificis diem 28 Junii convenientibus. Credibile enim est, scriptam esse, aut certe editam, a Justiniano de Origene sanctionem circa festum Paschatis ann. 541, missamque propere Romam, ut acceptis inde synodicis responsis, Constantinopoli facilius in majori frequentia 68.1060C| episcoporum subscriberetur, majorique auctoritate augeretur.

In eo quod asserui, litteras quae ad synodum relatae sunt non fuisse imperatoris ad Vigilium, sed Vigilii ad imperatorem, assecutus mihi videor mentem Evagrii, quam expressit Christophorsonus; legit enim apud Evagrium: Ἀτὰρ καὶ τὰ πρὸς Βιγιλίου περὶ τούτων ἐπεσταλμένα. Novus autem interpres: Ἀτὰρ καὶ τὰ πρὸς Βιγίλιον ἐπεσταλμένα. Congruentius vero rationi, relata esse ea quae a Vigilio remissa sunt ad imperatorem, quam quae ad Vigilium ab imperatore missa, siquidem nihil erat causae cur haec referrentur, plurimum cur ista. Eadem nempe scripserat imperator Vigilio et Mennae; scripta vero ad Mennam, pro more, in concilio praelegi debebant, siquidem ipsius habendi mandatum continerent: sed cum ageretur causa fidei, quae praecipua inter majores, opus erat sedis apostolicae responsionem referri, quandoquidem ab illa sede sic tanquam a fonte peti 68.1060D| debent « puri doctrinae latices, qui salutariter ecclesiam irrigent. »

Id cum intelligeret Justinianus, simulque nosset, quamvis a Deo constituta sit gemina potestas qua regatur Ecclesia, sacerdotalis et regia, vices tamen singularum ita partitas, ut alterius sit docere fideles, et haereticos damnare, alterius docentibus auctoritatem addere, et legibus haereticos persequi; cum, inquam, intelligeret imperator sedem apostolicam interrogandam esse, quoties fidei causa, majorque aliqua ventilatur, quem librum adversus Origenem, quosque anathematismos adversus Origenis dogmata condiderat, ea, qua par est, auctoritate roborandos putavit, ideoque, et a sede apostolica definitionem, et a conciliis dioecese ωn approbationem petendam duxit.

Misit ergo Romam Vigilio papae librum, a quo, cum synodicum responsum accepisset, tunc concilio quod Constantinopoli dudum habendum mandaverat; 68.1061A| quodque, ut opinor, Mennas eo usque distulerat, donec primae sedis sententiam in re tanti momenti nosset, initium dandum curavit; id factum videtur sub finem anni 541.

Obscura est hujusce concilii memoria, propterea quod jam inde ab Evagrii temporibus, id est, ab ann. 593, cum synodo V confusum est, collectis in unum codicem quatuor conciliis, quorum tribus particularibus Mennas, uni oecumenico Eutychius praefuit, collectionique toti nomen synodi V factum est.

Neque haec vana est aut temeraria conjectio, sed probabilis opinio, cui momentum addunt tria: 1. Ad nostram usque, aut certe parentum aetatem, ipsa etiam synodus a Menna quinque ante annis celebrata, adversus Anthimum, Severum, Petrum, et Zoaram, nomine synodi V inscripta est in collectionibus conciliorum Merlini, Crabbi et Surii; 2. Justiniani fides, id est tria Justiniani edicta de fide in unum collecta, singulaque singulis conciliis respondentia, dedisse 68.1061B| videntur occasionem compingendi in unum quoque volumen concilia tria, quasi totidem fidei Justinianaeae firmamenta; 3. Ea hypothesi admissa, facile conciliantur inter se ac intelliguntur omnia quae de synodo V a veteribus tradita sunt, quaeque alioquin ita pugnant, aut saltem implexa sunt, ut expedire se inde viri docti nequiverint, quin ab Origenianis detruncata corruptaque acta synodi V assererent. Verum de his iterum postea.

Locus concilii urbs regia Constantinopolis, praeses Mennas: numerus episcoporum ignotus, non exiguus tamen; quando enim aula praesertim Justinianaea episcoporum turba caruit? Interfuit certe, ut colligitur ex Liberato, Pelagius Romanae Ecclesiae diaconus, imo rem strenue promovit, cum sua, tum fidei causa. Non interfuit Theodorus Cappadox, etsi erat in aula, qua enim fronte antistes post patriarchas primus tulis et objectas sibi praesenti a monachis blasphemias? Abfuit pariter, ut opinor, Domitianus 68.1061C| Ancyrae episcopus, licet Constantinopoli versaretur, propter communem cum Theodoro causam; ambo tamen, ut famulabantur humiliter principi, edictum subscripserunt, Origenemque in speciem damnarunt. Sed Theodorus aulicarum artium prudentior, damnando Origenem, dolorem in sinu continuit; Domitianus, sicut ex Facundo, lib. IV, cap. 4, novimus, questus est apud Vigilium, sub Origenis nomine, Patres, sive qui Origenem praecessissent, sive qui secuti, anathemate a synodo percussos esse.

Par est credere initium fuisse de more factum a lectione sacrae, quam Georgius Cedrenus e veteribus monimentis acceptam historiae suae inseruit: quanquam deceptus in eo est, quod ad Patres synodi V universalis directam crediderit, mira vero deceptionis causa, cum missam ad concilium Mennae, quo de agimus, intelligere ex ipsius fine potuerit, simulque dediscere errorem populariter, per quatuor saecula ad suam usque aetatem traductum; sic enim eo loci 68.1061D| habetur: « Propter has igitur nefarias et perniciosas opiniones, imo potius nugas, hortamur vos, o sanctissimi Patres in unum collecti, subjectam expositionem diligenter perlegatis (ἐπιμελῶς ἐντυχεῖν τῇ ὑποτεταγμένη ἐκθέσει) et singula ejus capita damnetis, et anathematizetis una cum Origene omnes qui idem sentiunt aut sentient ad finem. »

Quae verba quis dubitet, si vel solis oculis judicibus credat, ad eos scripta esse, ad quos pertinebat epistola ad Mennam data, subjunctaque ἐκθέσεων Origenis defloratio?

Argumentum, quod unum scriptores in concilio tractatum narrant, imperatoria sacra continet: opinionem nempe Origenis de praeexistentia animorum, et ipsorum quoque daemonum futura olim restitutione: quanquam deflorationis a monachis oblatae, et imperatoris tractatui subjunctae quatuor sunt et viginti capita, alio etiam pertinentia, sed quae dixi 68.1062A| duo, nominatissima erant, propter turbas ex his ortas.

Nihil istiusce concilii superest, praeter fragmenta, tum synodicae ad Justinianum, tum excerptorum ex libris Origenistarum. Ea nunc ex Evagrio exhibere utile est: siquidem tenent quamdam actorum vicem, et patefaciunt errorem Evagrii non suo tempore rem narrantis. Sic ille, lib. IV, cap. 38: « Missa est igitur relatio a praedicta synodo ad Justinianum, post acclamationes quas contra Origenem et ejusdem cum illo erroris sectatores congesserant, cujus pars sic habet: Cum animum possideas coelestis nobilitatis participem, Christianissime imperator; » et paulo post: « Fugimus itaque, fugimus istam doctrinam; neque enim novimus alienorum vocem, et illum tanquam furem ac latronem anathematis laqueis constrictum procul a sacris septis ejecimus. » Et post aliquanta: « Eorum quae a nobis gesta sunt, vim ac virtutem ex eorumdem lectione cognoscetis. » His adjunxerunt etiam capita 68.1062B| quaecunque Origenis sectatores profiteria magistris suis didicerunt, ex quibus tum consensus eorum, tum dissensio et multiplex ac multifidus error deprehenditur. In his quintum caput erat, continens blasphemias, quas privati quidam ex nova Laura protulerant, quod sic habet: « Theodorus Ascidas Cappadox dixit, quando nunc apostoli et martyres miracula efficiunt, et in tanto honore sunt, nisi in resurrectione aequales fuerint Christo, qualis tandem eorum resurrectio futura est? Retulerunt etiam iidem Patres multas alias Didymi, Evagrii ac Theodori blasphemias, quas studiose admodum ex eorum libris excerpserant. »

Excerpta haec monachi quatuor, quos antea appellavi, e Palaestina attulerant, qua in provincia acriter inter se digladiabantur, vel in ipsis Lauris, monachi, ut ex historia hujusce temporis a scriptoribus vitarum relicta discere est.

Ex fragmentis mox adductis aliisque indubitatis 68.1062C| testimoniis apertum est differre concilium de quo sermo fit ab eo quod nunc solet quintum nominari. Nam in hoc agitur de Origene solo et Origenistis duobus Didymo et Evagrio; in quinto vix semel appellatur Origenes, nunquam alii duo. In hoc sacra imperatoris de Origene solo exerceri judicium mandat. In quinto fieri jubet de solis tribus capitulis. In hoc de causa Origenis gesta confecta sunt, eaque amplissima. In quinto haec eadem causa ne verbo quidem tacta est. Huic Theodorus Cappadox non interfuit; qua enim patientia audivisset quae de ipso referuntur? In quinto post patriarchas primus Autocephalorum sedit. Hoc habitum est vivente Domitiano, nam ob concilii sententiam querelarum librum Vigilio papae scripsit; ad quintum convenit Dorotheus in Domitiani locum Ancyranae Ecclesiae praefectus.

Scio quid excipiant aliqui, ut tam apertae veritati pugnent: periisse aiunt Origenistarum artibus partem actorum synodi V, in qua exstiterint olim contra 68.1062D| Origenem gesta: hanc partem vidisse Evagrium Epiphaniensem, Patresque, et Lateranensis concilii sub Martino I, et synodi generalis VI et VII, ideoque damnatum in synodo V Origenem tradidisse. Verum praeterquam quod divinatio ejusmodi exceptioque postremum est desperatae causae perfugium, unicum istud invictum contra argumentor. Quaero enim qua fronte sedit in synodo V Theodorus Cappadox, sententiamque dixit, cui horrenda blasphemia palam objecta sit, nec actis idoneis rejecta? Qui anathemate percussus sit in eo ipso coetu, in quo honorificentissimum locum tenuit?

CAPUT III. De tempore quo Justinianus adversus tria capitula edictum composuit.

Qua ratione alterum edictum ex altero exortum 68.1063A| sit, quibusque Theodori Cappadocis artibus inductus imperator adversus tria capitula scripserit, exponit in Breviario Liberatus. Narrat enim Theodorum, cum aegre ferret impulsu Pelagii damnatum esse Origenem, impulisse vicissim Justinianum, quo par pari referret aemulo, ut tria capitula proscriberet: nam sicut Origenem Theodorus, et in Origene Patres, ita Pelagius tria capitula, et in tribus capitulis synodum Chalcedonensem videbatur sibi defendere.

Cum ergo de tempore damnati Origenis dictum sit hactenus, sequitur deinceps ut tempus edicti contra tria capitula compositi inquiratur. Non consentiunt super ea re scriptores, aliis citius quam oportet, ut ann. 543, aliis tardius factum asserentibus, ann. 546. Id accidisse sentio ann. 545, sub autumnum: eoque moveor, quod ejusmodi ὁμολογία τῆς πίστεως, sic enim edictum inscribitur in Graeco, hinc quidem edita sit, antequam Vigilius Roma proficisceretur, inde vero Pelagii Constantinopoli discessum 68.1063B| secuta sit; nam Vigilius a Belisario in urbem regiam ire coactus est, postquam diu Justiniano assentiri constanter abnuit; et Pelagius, qua pollebat apud imperatorem gratia, sibi praesenti non sivisset tam contumeliose illudi ab aemulis vindictae avidis.

Cum ergo Vigilius Roma egressus sit ann. 546, die 22 Novembris, Pelagius Romam reverterit ann. 545, fluxeritque ab accepto Romae edicto ad profectionem usque Vigilii non exiguum tempus, quo nempe Pelagius, et Ferrandum in Africa positum de quaestionibus consuluit, et a Ferrando post longam taciturnitatem responsum accepit, necesse est fateri edictum a Justiniano publicatum esse ann. 545, circa autumnum.

Verum ut haec ratio planior fiat, probanda sunt sigillatim duo, quibus conficitur, Vigilium nempe Roma excessisse ann. 546, sub finem Novembris; et inter acceptum Romae edictum ac Vigilii profectionem 68.1063C| non exiguum temporis spatium, velut quindecim mensium, intercessisse.

Id conficio primum, quia haec est de excessu Vigilii ex urbe Roma veterum recentiorumque doctrina praestantium sententia, quae in Auctario Marcellini sic legitur: « Indictione IX post consulatum Basilii, anno 5, Vigilius papa, LIX ab apostolo Petro, evocatus ab imperatore Roma egreditur, et in Siciliam venit. Postconsulatus nota annum Christi 546 designat, ut ex fastis apertum est.

Auctarii scriptori consentit Anastasius, qui addit praeterea mensem et diem, nempe X calendas Decembris, id est, diem vigesimum secundum Novembris.

Utrumque sequuntur communiter magni nominis viri, Baronius, Sirmondus, Holstenius, aliique plurimi, ut haec sententia censeri merito possit eruditorum consensio.

Ipsam tamen nuperus quidam dissertator se approbare negat, causasque, propter quas tantis se 68.1063D| viris unus opponat, duas profert, totidemque pro se testes adducit.

Prima ratio sic habet. Vigilius, ut est constans. omnium opinio, ingressus est Constantinopolim ann. 547, die 25 Januarii: videtur autem, inquit dissertator, diu in Sicilia substitisse, quippe cum in ea, et ordinationes fecerit, et susceperit legationes, et frumenta collegerit, queis Romae egestatem levaret. Cum ergo ad ea praestanda non suffecerit spatium unius mensis et paucorum dierum, quos tantum in Sicilia egisset, si modo egressus Roma dicitur, quo tempore volunt scriptores universi, egressus dici debet longo ante tempore, quanto nimirum opus fuit ad ea quae effecta sunt commode exsequenda.

Ratio altera. Italiae clerici epistolam anno, ut ipse quidem dissertator credit, 551, ad legatos regis Galliarum Constantinopolim proficiscentes dederunt, in qua scribunt Vigilium ante sex annos Roma discessisse: 68.1064A| scribit et ipse Vigilius in encyclica, quam anno 552 universae Ecclesiae direxit, se ante septem annos de civitate sua egressum. Utrumque vero stare non potest, si anno 546 pontifex egressus Roma dicatur; potest, si ann. 545, sic enim ab ann. 551 sexennium; a 552 septennium numerabitur.

Testes duo, quos adducit, sunt Sigonius et Victor Tunonensis: pontificem ille ann. 145 egressum, iste anno post consulatum Basilii 4, evocatum a Justiniano tradit.

Isthaec argumenta paria non sunt auctoritati, non dicam omnium scriptorum quos in contrarium laudavi, sed ne unius quidem, velut Holstenii, adeo levia sunt et pene futilia.

Atque ut a testibus examinis initium fiat, nullus video qua ratione possit a cordato viro proferri ad faciendam fidem, locus Victoris, qui sic se habet: Post consulatum Basilii v. c. anno 4, Justinianus imperator, Acephalorum subreptionibus instigatus, Vigilium Romanum episcopum subtiliter compellit, 68.1064B| ut ad urbem regiam properaret, et sub specie congregationis eorum qui ab Ecclesiae sunt societate divisi tria capitula condemnaret. » Aperte enim vitiosus est, ex quo nempe sequitur ut Roma Vigilius excessisse dicatur ann. 544; nam si more Victoris anni post consulatum Basilii numerentur, qui Christi est 544, quartus est post consulatum: deinde adducta verba, non meram per litteras evocationem significant, quod dissertator fingit; sed ipsam per Belisarium expulsionem, de qua clerus Italiae queritur.

Atqui istum in annum conjicere egressionem Vigilii, neque per historiam licet, ut mox planum erit; neque ipse dederit dissertator, modo constanter loqui aliquando velit. Si enim id dederit, cogetur continuo in unius anni 543 parte posteriore collocare tria, quae nemo prudens non videt ἀσύστατα ordinationem nimirum Zoili, et utrumque Justiniani edictum, sive quo Origenistae, sive quo tria capitula damnantur.

68.1064C| Excepit enim ordinationem Zoili Gazae peractam mense Julio diuturna Pelagii, Gaza Palaestinae Constantinopolim redeuntis, via; viam, oblatio facta imperatori excerptorum a monachis Pelagii comitibus; oblationem, maturum, quo se jactat imperator, excerptorum examen; examen, deliberata, diu obnitente Theodoro, edicti adversus Origenistas compositio, missioque ad patriarchas: missionem, responsio Vigilii Roma rescribentis; responsionem, pontificis concilium Mennae, in quo episcopi in urbe regia reperti edicto subscripserunt; subscriptionem, elucubratus a Justiniano liber adversus Acephalos; librum, artes aulicae, quibus illusa est a Theodoro, conversaque in contrariam partem imperatoris boni simplicitas; illusionem, edictum adversus tria capitula: haec vero tot et tanta, qui fieri posse mensibus sex dicere ausit, nae illum ego plus quam audacem confidenter dico.

Nullum igitur est Tunonensis testimonium, sive 68.1064D| quia non affertur bona fide, sed perverso sensu a dissertatore, sive quod per errorem dictum sit a Victore ipso.

Jam vero testis alter Sigonius, quas adversum se exceptiones patitur? Primum novus homo est, qui cum agitur de rebus longe remotis, non plus fidei meretur quam quantum potest, vel mutuari a testimonio veterum, vel obtinere ratiocinio; nullum tamen testimonium adducit, vel ad marginem; nullo ratiocinio utitur, sed dictat tantum: deinde difficile est videre quomodo dissertatorem suo illo testimonio adjuvet; nam eo loci de tempore quo egressus est Roma Vigilius nihil speciatim et expresse dicit, sed in annum 545 egressionem hanc, ut alia plurima, quae apertum est alio tempore contigisse, quasi per saturam, confuse conjicit.

Narrat scilicet ad eum ipsum annum Eustochii Hierosolymitani legationem ad imperatorem, qua functi sunt Rufus et Conon abbates; damnationem 68.1065A| Origenis, et ab imperatore editam, et ab omnibus patriarchis subscriptam; scriptum a Justiniano contra Acephalos librum; edictum adversus tria capitula publicatum; res cum Afris Constantinopoli in causa trium capitum gestas; Romanorum de Vigilio apud imperatorem querelas; Vigilii violentam ex Italia exportationem; ordinationes Catanae ab eodem Vigilio celebratas; ingressum pontificis in urbem regiam, in vigiliis dominicae Nativitatis. Quibus narratis, id addit, unde haec omnia ostendat se ad annum 545 referre: « Postero autem anno sollicitatus iterum ab Augustis, ut Anthimum restitueret, » etc.

Haec autem omnia, quae temere Sigonius in unum eumdemque annum congerit, procul a vero abesse, et dissertator ipse facile consentiet, et evidens ratio demonstrat. Nam primo confunduntur synodi V tempora cum temporibus damnati primum a Justiniano Origenis, qui intolerabilis plurium annorum ἀντιχρονισμός.

68.1065B| Dicitur deinde Eustochius Origenis damnationem ope Pelagii promovisse: atqui nemo nescit quo tempore Pelagius damnationem Origenis procuravit, Eustochium non fuisse Hierosolymorum episcopum, sed Petrum, cui successit Martyrius, quo post aliquot annos deposito, Eustochius, exiguo admodum tempore ante synodum V, Hierosolymitanam Ecclesiam regendam suscepit.

Dicuntur tertio missi e Palaestina Constantinopolim Rufus et Conon abbates, qui ope Pelagii excerpta ex libris Origenis capita proscribi a Justiniano peterent. Verumtamen, qui ex Palaestina monachi cum Pelagio venerunt ad comitatum, fuerunt, teste Evagrio, Eulogius, Conon, Cyriacus et Pancratius.

Dicitur postea eodem anno ab imperatore, et damnatus Origenes, et exceptus Constantinopoli Vigilius, quo nihil absurdius, vel ipso dissertatore fatente, fingi potest.

Quid plura producam quae Sigonii fidem elevent, 68.1065C| quam nemo scriptor hac in parte adhibuerit, si vel prima historiae elementa sciverit, vel scientibus scribere voluerit?

Nihilo plus adjumenti potest ab epistola clericorum Italiae quam a Sigonii testimonio exspectari; non quod non habeat epistola longe plus auctoritatis quam Sigonius, aut etiam Victor, sed quia non bona fide affertur; cum enim Italiae clerici de ingressu Vigilii in urbem regiam loquantur, locuti finguntur de egressu ex urbe Roma, quasi alter ab altero nihil admodum disteterit; dissertator ipse inter utrumque ponit annum unum, aut etiam biennium. Considera, lector erudite, paulo attentius clericorum scribentium verba, et inde aestima cujusmodi sit ea pro se laudare: « Audientes vestram gloriam ad regiam urbem in legationem esse directam, cognoscentes etiam per aliquos, qui se vestri notitiam habere dixerunt, famam et sapientiam vestram, haec vobis de multis, quae acta sunt, pauca ad instructionem quacunque occasione transferenda transmisimus: per 68.1065D| quae cognoscatis persecutiones et violentias quas illic sacerdotes catholici, et quicunque ecclesiasticas regulas servare voluerint, patiuntur; veniens enim ibi ante sex annos istos beatissimus papa Vigilius, magis autem, ut quod verius est dicatur, prope violenter deductus, coeperunt ibi ipsum exspectare, » etc.

Vigilii verba majori quidem fide adducuntur, non tamen majore pondere. Quod enim ann. 552 pertaesus calamitatum pontifex referendum mandat Justiniano tyrannidem exercenti: « Nos ad pietatem tuam festinantes ante septem annos de civitate nostra sic egressi sumus, ut nulla haberemus privata negotia; » perinde est ac si diceret: Septimus est annus ex quo civitate nostra sic egressi sumus, etc. Solent enim qui suas queruntur diuturnas esse aerumnas, annos quibus afflicti sunt vel exigua ex parte numerare, ut vel ipsi norunt de schola pueri.

68.1066A| Sed quamvis haec interpretandi causa deforet, sua tamen Vigilius loquendi ratione locum exponeret, nam sex post lineas de mensibus eodem quo de annis modo loquitur: non integri sex fluxerant a damnatione Theodori usque ad nonas Februarii, quibus scribit encyclicam, ait tamen: « Ante sex menses a nobis inter alios communione sacra privatus est (Theodorus) et ab episcopatu pro sua pravitate depositus; » dixerat antea, unde tempus damnati Theodori innotescat: « Ea enim, quae verbo de memorata excommunicatione cunctis episcopis, presbyteris et diaconibus aliisque clericis, voce publica dixeramus, postea etiam die XIX calendarum Septembrium nuper praeteritarum in beati Petri basilica in Hormisda scripto firmavimus. In quo etiam illum qui sub habitu episcopali lupi rapacis dominico gregi tetendit insidias, et assumens totius ducatum scandali, universalem Dei perturbavit ac perturbat Ecclesiam, de episcopatus ordine deponentes damnavimus. »

68.1066B| Quod porro causatur dissertator, substitisse Vigilium in Sicilia ut per otium posset ordinationes facere, excipere legationes, agitare consilia de loco synodi, frumenta colligere, Romamque transmittere, quasi ad id satis temporis non habuerit, si dicitur, et egressus Roma ann. 546, die 22 Novembris, et Constantinopolim ingressus anno consequente, die 25 Januarii, non video quid momenti habeat.

Nam Italia exiguo freto distat a Sicilia, mense Decembri fieri ordinationes solitae sunt, ad frumenta laborantibus fame deportanda e propinquo sufficit, opinor, mensis unus: poterant facile, cum jamdudum increbuisset fama de profectione pontificis futura, moraque aliqua in Sicilia nectenda, Constantinopoli in Siciliam convenire ad condictum tempus Datius Mediolanensis, legatique Zoili in comitatu existentis; poterant et ex Africae Sardiniaeque vicinis locis episcopi morantem in Sicilia invisere; poterant 68.1066C| denique ex Sicilia semel atque iterum litterae Constantinopolim mitti, ac inde recipi.

Jam vero si Roma profectus est Vigilius anno 546, die 22 Novembris, ut auctoritate veterum confectum est; si pariter annus integer et aliquot etiam menses abierunt dum summus pontifex edictum Justiniani approbare renuit, dum imperator et pontifex mutuis litteris de synodi indictione pene litigant, dum Ferrandus Carthaginensis diaconus Roma consulitur per Anatolium et Pelagium Ecclesiae Romanae diaconos quid de negotio sentiret, dum Ferrandus ipse post longam taciturnitatem respondet, dum Justinianus indignatus pontificis obnitentis constantiam, Constantinopolim vocat ex orbe toto concilium, dum de concilii loco non convenitur Constantinopoli et Romae, dum hinc et inde intercurrunt litterae pugnantium rationum plenae, dum morae nectuntur a Romanis clericis, ne praeter consuetudinem caput Ecclesiae cogatur eo convenire, ubi serviret magis quam pro dignitate praesideret; si, 68.1066D| inquam, annus integer et aliquot etiam menses abierunt dum haec geruntur, fatendum omnino est edictum adversus tria capitula prodiisse ann. 545, circa autumnum, quo fere tempore Pelagius, apud imperatorem gratiosissimus, locum apocrisiarii sedis apostolicae Stephano diacono cessit, Romamque rediit Orientalibus donis dives, quibus Romanos juvit, et ad resistendum Totilae accendit; rediit enim nobilis ille diaconus, et antequam Totilas ad Urbem accederet, quo Justiniani res inclinatas in Italia erigeret qua posset, et, ut par est credere, priusquam edictum publicaretur, ne Augustae ac Theodori consilia, sua apud principem potentia, confringeret.

Publicatum est igitur edictum primum adversus tria capitula, anno 545 inclinante. Tradit vero Facundus Orientalis imperii patriarchas quatuor ipsum approbasse, sed aegre, propter concilii Chalcedonensis reverentiam, cum metu quasi colluctantem: 68.1067A| vicis tamen officii conscientiam cupido retinendae dignitatis, cujus dispendium a comminante principe ignavi praesules humiliter metuebant. Erant vero tanto terribiliores Justiniani minae, quanto solerent ea tempestate facilius a principibus, vel ipsi majorum sedium antistites, dejici. Recens exemplum urgebat acriter, siquidem Mennas in locum Anthimi, Zoilus in sedem Pauli depositi suffectus fuerat.

Juvat Facundum super ea re suis verbis loquentem audire: « Illud est insuetum, illud mirabile, illud in quo magna vis veritatis apparet, quod ipsos quoque praesumptores internis conscientiae stimulis fateri coegit, ad destructionem synodi Chalcedonensis haec fuisse composita: nam primus confirmator eorum Mennas Constantinopolitanus episcopus, cum adhuc cunctaretur scripto, sicut praeceptum fuerat, eis praebere consensum, contra synodum Chalcedonensem fieri protestatus est: sed et posteaquam consensit a praedicto venerabilis memoriae Stephano Ecclesiae Romanae diacono et apocrisiario conventus, 68.1067B| cur priori sententiae suae contrarius acquievisset iis quae ante culpaverat, et de quibus se nihil acturum sine apostolica sede promiserat, sub ea se conditione cessisse, et juratum sibi fuisse, respondit quod chirographum suum reciperet, si haec Romanus episcopus non probaret. » Et postea: « Zoilus quoque Alexandrinae urbis antistes, cum Romanum episcopum venire cognosceret, obviam illi ad Siciliam misit conquerens necessitate se ad ipsius decreti affirmationem fuisse compulsum: quod hic ei, postquam venit, idem Romanus episcopus in facie palam, nobis quoque inter alios praesentibus, exprobravit: necnon et Effremius Antiochenus, cum primum ei mandaretur ut hoc etiam ipse rescribendo mandaret, consentire noluit. At postquam ei denuntiatum est quod excludendus esset, nisi faceret, sui potius honoris quam veritatis dilector inventus est. Quid etiam Petrus Hierosolymitanus? nonne publica notitia refert quoniam, conveniente ad se 68.1067C| multitudine monachorum, juratus pronuntiavit quod si quis eidem decreto novitio consentiret, contra Chalcedonense concilium faceret? nec tamen se ab ejus consensione suspendit. »

Illud porro edictum, quod primum dixi, quodque anno 545 inclinante missum est ad orbis totius antistites, ab eo differt quod anno 551 in Ecclesia Constantinopolitana aliisque in locis a Theodoro Cappadoce propositum est; quae enim in illo fuisse tradit Facundus, in isto reperire non est.

Suis in sedibus singulos primates, propriisque, ut par est credere propter rei momentum, in synodis edicto consensisse testis est imperator in sacra ad synodi V Patres: « Primum quidem in vestris vos degentes Ecclesiis interrogavimus de praedictis impiis tribus capitulis, et vestram nobis voluntatem manifestam fecistis, pro qua e comprobavimus vos, quod indubitanter et cum omni alacritate rectam fidem confessi estis, et impiam condemnastis, » etc.

Non erat tamen in sua Ecclesia Zoilus tunc temporis, 68.1067D| sed Constantinopoli: certe ibi erat brevi post istam consensionem tempore, quo nempe Vigilius in urbem regiam venit, sed Petrum Hierosolymis exstitisse, cum consensit, innuit Facundus.

CAPUT IV. De concilio Constantinopoli habito a Menna in causa trium capitulorum.

Mennam, accepto Justiniani edicto, concilium habuisse, nemini, opinor, dubium est. Id enim quatuor haec suadent, exemplum causae Origenianae, Facundi testimonium, ipsiusmet Vigilii papae auctoritas, et Justiniani sacra ad hujusce concilii Patres directa.

Nam primo cum Mennas Origenis damnationem non privatim approbaverit, sed publice in concilio, par est credere Augustam Theodorumque Cappadocem, 68.1068A| memores injuriae sibi factae, eo usque indulsisse irae, ut factum sibi satis non ducerent: sin minus adegissent Mennam, qua Origenem frequentia et quasi pompa damnasset, eadem Theodorum Mopsuestiae Theodoretumque et Ibam anathemate ferire.

Deinde Facundus, cum de concilio septuaginta episcoporum a Vigilio Constantinopoli habito agit, mentionem facit « illorum qui ante subscripserant, » utique in concilio Mennae, ad quem episcoposque simul collectos ex itinere Vigilius scripserat, interminatus, ni sententiam revocarent, eam excommunicationis poenam qua Constantinopolim ingressus propositi tenaces perculit.

Rem omnino conficit imperatoris sacra ad episcopos congregatos, de qua mox sermo erit. Ad hoc concilium Mennas, et suos, cum tempus esset solemne, et repertos in urbe regia episcopos procul dubio vocavit, ejusdem modi quippe viros ad concilium adversus Origenem, cui par istud fuit, cogendos 68.1068B| imperator jusserat.

Qui numerus episcoporum fuerit, incertum est: non mediocrem fuisse probat, partim conditio temporum, quibus aulam plurimi, deserto grege, frequentabant; partim causae momentum, quae orbem commovebat; partim denique Justiniani, vel Augustae potius, vesana affectio, cui servire necessitas magis quam libido videbatur.

De tempore ex adjunctis reliquis conjicere non improbabiliter licet; nam si edictum imperator emisit anno 545, circiter autumnum, non incredibile videbitur cuipiam quod Mennas aliique episcopi, sive qui ex provincia de more convenerant ad autumni synodum, sive qui privatas ob rationes in urbe regia versabantur, tunc temporis Justiniano paruerint edicti subscriptionem jubenti.

Verum non nemo credibilius forsan putaverit factum id in ea synodo quae quadragesimam praecederet, postquam scilicet renuntiatum esset Constantinopoli 68.1068C| de difficultate quam summus pontifex, causatus Chalcedonensis concilii injuriam, afferret; ideoque synodum, cum subscriberet, eam apposuisse cautionem, si summus pontifex probaret, nihilque detrimenti Chalcedonense concilium pateretur.

Sed longe probabilius judico, quod alter forsan audentior certum dixerit, concilium istud habitum fuisse sub finem autumni anni 546; nam procrastinavit diu Mennas, morasque traxit, quas proculdubio longissimas excogitabat animus impatiens servire aemuli Theodori voluntatibus, nec erat morarum inanis ratio: aiebat enim se in causa fidei exspectare primae sedis judicium, nec adhuc sibi satis, ut nec orbi reliquo, perspectum esse qua ratione possent tria capitula damnari « sine praejudicio Chalcedonensis concilii. »

His et aliis, quae Facundus innuit, eludebat ardorem Theodori potentia Augustae abutentis ad explendam vindictae libidinem, potuitque declinare 68.1068D| diu, donec renuntiatum est Constantinopoli de profectione Vigilii propediem futura: tunc enim compulsus est obsequi principis voluntati; siquidem imminebat depositionis periculum, illudque tanto certius, quanto ardentius Augusta, occasionem irati principis nacta, moliebatur Anthimum in suam sedem restituere.

Mennas igitur cum sua synodo cessit tandem imperialibus minis, edictumque subscripsit, hac nihilominus cautione, ut si factum summus pontifex improbaret, scriptum redderetur, et in integro res esset: quanquam haec cautio sedis apostolicae apocrisiarium non impedivit quominus injuriam sedi apostolicae a praevertentibus episcopis illatam ecclesiastico more vindicaret.

Successerat Pelagio in munus apocrisiarii Stephanus Ecclesiae Romanae diaconus. Ille cum retinere non posset amplius in officio Constantinopolitanum 68.1069A| praesulem aliosque, se, ut loquitur Facundus, a communione Mennae suspendit, suoque exemplo pluribus, ut idem auderent, animos fecit. Episcopi certe in synodum collecti, sin minus omnes, saltem magnam partem, « cum scribere compellerentur (verba sunt Facundi, lib. IV, cap. ult.), palam reclamaverunt contra magnam synodum fieri, et post subscriptionem memoratam Stephano Romano diacono libellos dederunt, sedi apostolicae transmittendos, confitentes in eis quod a Constantinopolitano episcopo coacti subscriberent. »

Didicit in Sicilia pontifex, partim a Datio Mediolanensi obviam appulso, partim ex litteris Stephani, factum Mennae, tulitque tanto aegrius, quanto indignius erat abjectiusque a praesule, qui suum olim thronum beneficio sedis apostolicae obtinuerat, imperatoris minas summi pontificis reverentiae praeferri. Quare, nulla ratione habita cautionis, ulciscendum putavit, monitione tamen prius per litteras ex 68.1069B| itinere facta, missisque ad imperatorem legatis qui efficere conarentur ut praesul poenitentia, imperator rescissione facti, ultionem praeverterent.

Rem narrat Facundus imperatorem alloquens, lib. IV, cap. 3: « Hoc est autem mirabile, ut, postquam horum condemnationem fecerunt, dicerent quod Ecclesiam Romanam consulerent, et sententiam Vigilii ejus praesulis exspectarent: cui, quantum ad illos attinet, non permiserunt censere quod senserit, ante statuentes ut si quis Theodorum Mopsuestiae cum suis dogmatibus et epistolam venerabilis Ibae non anathematizat, fiat anathema. Sed ecce jam veniens ex itinere quod ei videbatur edixit, et facti hujus auctori correctionem tumultuariae suae transgressionis indixit; et nisi citius quod male factum est auferatur, etiam vindicaturum se esse praedixit, protestans et dicens cum Apostolo: Ne forte, cum venero, non quales volo inveniam vos, et ego inveniar a vobis qualem me non vultis: propter quod et de vestra clementia summis 68.1069C| precibus summoque adnisu per suos legatos petiit, sicut eum venientem diversae provinciae contestatae sunt, ne patiamini stare quod factum est. »

Narrat pariter ipse Vigilius in epistola ad Mennam ex itinere scripta, quam legere est apud Facundum in libro adversus Mocianum: « Quando nobis, inquit pontifex, non sit incognitum, quia diaconus Stephanus, tunc responsalis nostrae, cui per Dei gratiam praesidemus Ecclesiae, cum plurimis Christianis quandiu vixit a tua se communione suspenderit, et in Siciliensi insula constituti, fratre et coepiscopo nostro Datio referente, didicimus, quod et ipse et alii consacerdotes nostri, et multi filii Ecclesiae Christianae a tua se nihilominus communione subtraxerint; et dum causas exorti quaereremus scandali, antedictus frater et coepiscopus noster respondit, hoc fraternitatis tuae fecisse personam, quod a nullo decessorum tuorum decessorumque nostrorum temporibus qualibet fuisset ratione commissum, » etc. 68.1069D| Ut nempe non exspectato sedis apostolicae judicio, vel fidei causa agitaretur, vel generalis synodi sententia retractaretur.

Quod comminatus fuerat de via pontifex, id eum statim atque Constantinopolim venit, adversus Mennam aliosque episcopos non resipiscentes praestitisse tradit Facundus libro mox citato, propter « quod et illos, qui talibus communicaverant, veniens in regiam civitatem a communione suspendit. » Ea suspensio trimestre spatium tenuit, donec aulae precibus soluta est.

Ex his porro, quae ex Facundo relata sunt, liquido patet eo tempore quo dixi habitum fuisse a Menna concilium; quomodo enim pontifex iram alioquin justissimam tandiu retinuisset? quomodo animi sui sensum in via tantummodo prodidisset? quomodo, si Romae positus vim episcopis ab imperatore illatam, meticulosorumque praesulum ignavam servitutem rescivisset, ejusdem violentiae metu non se prudens 68.1070A| continuisset Italiae finibus? Nam quod excipere posset quispiam non venisse Vigilium ad imperatorem, sed vi deportatum, momenti nihil habet; siquidem quod acceptum est ex Anastasii relatione, de Vigilio ex aede sanctae Ceciliae a Belisarii satellitibus abrepto et in navem injecto, mera fabula eruditis plurimis videtur; ab eo certe debet rejici qui moram Vigilii in Sicilia facit annuam, aut etiam, si Deo placet, biennem.

De actis concilii supersunt tria tantum, quod quidem sciam, sacra imperatoris ad Patres, Patrum compendiosa responsio ad sacram, et anathematismus adversus Theodorum et Ibam. Anathematismus legitur apud Facundum, lib. IV, cap. ult. Sacra et responsio Graece ac Latine subjuncta est synodi V actis, qualia nunc habentur.

Miror vero ambas illas, sacram dico et responsionem, visas hominibus quibusdam ad synodum V pertinere: nam etsi habet sacra haec nonnihil cognationis 68.1070B| cum alia, quam constat collatione 1 synodi V praelectam, mirum tamen quantum in pluribus differt, idque nemo, qui legerit, non animadvertet.

Observandum porro, sacrae, de qua loquimur, insertum esse fragmentum ex libro apologetico Cyrilli ad Theodosium imperatorem, implet illud mediam sacrae partem, tamque parum apte appositum est, ut mirabile sit a curiosis non fuisse contemptum: illud ego detrahendum putavi, dum hic exhibetur sacra cum responsione synodica, velut actorum quaedam reliquiae, ad quas operae pretium est postea nonnulla animadvertere.

JUSTINIANI IMPERATORIS EPISTOLA AD SANCTAM SYNODUM DE THEODORO MOPSUESTENO ET RELIQUIS.

« Semper quidem studium fuit orthodoxis et piis imperatoribus patribus nostris pro tempore exortas haereses per congregationem religiosissimorum sacerdotum amputare, et recta fide sincere praedicata, in pace sanctam Dei Ecclesiam custodire.

68.1070C| Quapropter et Constantinus Magnus Ario blasphemante et dicente Filium non esse consubstantialem Deo et Patri, sed creaturam, et ex non exstantibus factum esse, congregavit Nicaeae trecentos decem et octo Patres; et cum ipse concilio interfuisset, damnato et anathematizato Ario, rectam fidem confirmare studuit: per quam divini illi Patres confitentes Filium consubstantialem esse Deo et Patri, non vero creaturam, et ex non exstantibus factum, usque ad hodiernum diem canitur.

Theodosius autem Senior, Macedonio negante deitatem sancti Spiritus, et Apollinario ejus discipulo blasphemante incarnati Dei Verbi dispensationem, et dicente Dei Verbum non assumpsisse mentem humanam, sed carni animam irrationalem habenti fuisse unitum, congregatis in Constantinopolitana urbe centum quinquaginta Patribus, ac ipse particeps concilii effectus, damnatis et anathemate perculsis praedictis haereticis, una cum impiis eorum dogmatibus ac sectatoribus, curam adhibuit ut 68.1070D| recta fides praedicaretur.

Theodosius vero Junior, impio Nestorio dicente alium esse Deum Verbum, et alium Christum; ac Verbum quidem natura esse Filium Dei et Patris, Christum vero tantum ex gratia Filium impie introducente, et sanctam Mariam Dei genitricem esse negante; congregavit Ephesinam synodum I ducentorum sanctorum Patrum, et directis principibus qui deberent concilio interesse, jussit et ipsum Nestorium adesse; et judicium de eo fieri, diligentique examinatione facta, damnarunt et anathematizarunt Nestorium una cum sectatoribus ejus.

His autem ita subsecutis, cum insurrexissent contra sanctissimum Cyrillum sectatores impii Nestorii, conati sunt, quantum in ipsis fuit, rescindere sententiam contra Nestorium latam. Sed Theodosius imperator defendens ea quae ita recte contra Nestorium et impia ejus dogmata fuerant judicata, damnationis 68.1071A| sententiam in eum factam ratam haberi curavit.

Post haec autem Cyrillo mortuo, emersit monachus quidam et archimandrita, nomine Eutyches. Hic non exiguam populi partem sibi adjunxit, Nestorii sectam et impium ejus dogma approbans, ac dicens carnem Domini non esse consubstantialem nobis; et rursum quidem, non multo post, diabolica manu praevalente, aliud Ephesi concilium latronum et nequaquam sanctum cogitur, misso ad id etiam Flaviano Constantinopolitano, cum penes Dioscorum Alexandriae episcopum summa rerum ibi esset: divinus autem Flavianus defendens orthodoxam fidem, occiditur, Ephesinae vero synodo I auctoritas abrogatur, subscribentibus quibusdam episcopis lethali vi compulsis, inter quos fuit etiam Basilius Seleuciae episcopus.

Hinc cum publice docerentur Nestorii, Dioscori et Eutychis perniciosa dogmata, magnique praesertim in Oriente existerent tumultus, occisi sunt Proterius 68.1071B| sacerdos magnus et alii plurimi. Eo rerum statu Marcianus divinitus creatur imperator, qui coacto Chalcedone sexcentorum triginta Patrum concilio, praesentibus Dioscoro et Eutyche, in eo una cum ipsis interfuit, ibique damnantur quidem Dioscorus et Eutyches, et iterum Nestorius anathematizatur. Theodoretus autem, Ibas et Basilius Seleuciae episcopus recepti sunt, cum tamen priori concilio subscripsissent, et ita abolitis praedatoriae synodi actis et damnatis, concordia a sanctis Patribus inter omnes conciliata est.

His quatuor conciliis sic actis et confirmatis, et auctoritatem in Ecclesia Dei obtinentibus, Nestorii sequaces denuo suam haeresim confirmare studuerunt, opera Theodori Mopsuesteni, qui multo pejora quam Nestorius ejus discipulus blasphemavit.

Nos igitur sequentes sanctos Patres nostros, et volentes rectam fidem sine ulla macula conservare, hortamur vos ut hujus quoque blasphemias examinantes, 68.1071C| de eo et sectatoribus ejus sententiam feratis: nam praeter innumera alia quae impie in Christum Deum nostrum maledicta evomuit, id quoque protulit, alium esse Deum Verbum, alium Christum, qui animi perturbationibus et carnis cupiditatibus molestiam ipsi exhibentibus, paulatim a deterioribus desistens, factorum profectu in melius evaserit, inculpataque optimae vitae ratione usus sit. Qui, ut purus homo, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizatus, per baptismum gratiam Spiritus sancti consecutus, adoptione sit dignatus: et ad similitudinem regiae majestatis Christus in persona Verbi Dei adoratus, post resurrectionem animo constanti et peccatorum vacuo fuerit. Praeterea pronuntiavit eam fuisse Verbi cum Christo unitionem, quae est ab Apostolo dicta viri cum muliere: Et erunt duo in una carne (I Cor. VI).

Ad haec vos hortor, ut ea etiam examinetis quae a Theodoreto et Iba male scripta sunt contra Ephesinum 68.1071D| sanctum concilium I, contraque eos eodem modo sententiam feratis. »

Observa primo quod dicitur, « Eutychem sectam Nestorii et impium ejus dogma approbasse, cum diceret carnem non esse consubstantialem nobis. » Id enim verum eatenus tantum est, quatenus utraque haeresis in eo conveniebat, quod negaret beatam Virginem esse proprie Θεοθόκον, factamque ullam veram Verbi incarnationem: altera tamen alteram proferebat negandi causam: illa enim naturarum ἕνωσιν καθ' ὑπόστασιν, ista carnis Christi consubstantialitatem rejiciebat.

Observa deinde haec verba: « Cum publice docerentur Nestorii, Dioscori, et Eutychis perniciosa dogmata, magnique praesertim in Oriente existerent tumultus, occisi sunt Proterius sacerdos magnus, et alii plurimi. Eo rerum statu Marcianus divinitus creatur imperator, » etc. Nam intolerabilem continent ἀνιστορησίαν, siquidem Proterius occisus est a 68.1072A| Dioscoritis Alexandriae, post mortem Marciani. Vide Liberatum in Breviario, cap. 14.

Observa pariter ista: « Marcianus, coacto Chalcedone concilio sexcentorum triginta Patrum, praesentibus Dioscoro et Eutyche, interfuit. Vehementer allucinatur imperator theologus; neque enim Entyches adfuit concilio, sed ante fuerat in exsilium ejectus. Vide acta concilii.

Observa quarto, ubi dicuntur Theodoretus, Ibas et Basilius Seleuciae episcopus recepti esse, cum tamen priori concilio subscripsissent, » aberrasse interpretem: Graeca enim haec, Θεοδώριτον δὲ καὶ Ἴβαν καὶ Βασίλειον Σελευκείας ἐδέξαντο καθυπογράψαντας, debuerunt ita reddi, susceperunt vero Theodoretum, Ibam et Basilium Seleuciae, postquam subscripsissent, definitioni nempe concilii Chalcedonensis et Leonis tomo. Vide acta concilii Chalcedonensis.

Observa denique παραχρονισμὸν annorum quindecim: « His quatuor conciliis sic actis et confirmatis, et auctoritatem in Ecclesia Dei obtinentibus, 68.1072B| Nestorii sequaces denuo suam haeresim confirmare studuerunt opera Theodori Mopsuesteni, qui multo pejora quam Nestorius ejus discipulus deliravit. » Memoria Justinianum defecit: nam annis saltem quindecim, antequam concilium Chalcedonense haberetur, excerpta ex libris Theodori pro Nestorii libris, imperiali praecepto combustis, in vulgus sparsa sunt: quod aperte constat ex litteris Cyrilli, Procli et Joannis Antiocheni.

Tam absurda porro tamque imperita σφάλματα quis eruditus putet esse hominis qui scriptor insignis sapientissimusque merito praedicetur? quis non credat potius illius esse qui si suapte industria typum composuit, non minus sit ἀναλφάβητος quam Justinus? si aliena opera usus sit, sibique supponi fetus siverit tam foedos, ab Halloixio jure dictus sit rudis et illitteratus, siquidem prae inscitia discernere non valuit quae adoptaret cum laude.

Ad ejusmodi epistolam respondit synodus, postquam 68.1072C| ad se transmissa ex Theodori libris excerpta rursum sollicite pervidit: « Chalcedonense sacrum concilium Theodoretum et Ibam graviter verbis insectatum non alia conditione in gratiam recepit, quam ut prius sua damnarent mala scripta et Theodorum ac Nestorium.

Nos autem, praeter reliquos omnes haereticos a dictis quatuor sanctis conciliis damnatos, atque Ecclesia exclusos, damnamus etiam atque proscribimus Theodorum, qui fuit Mopsuestiae episcopus, ejusque impios libros, necnon ea quae Theodoretus male scripsit contra veram fidem et duodecim sancti Cyrilli capita, ac sanctam Ephesinam synodum I, et pro defensione Theodori ac Nestorii.

Praeterea damnamus etiam epistolam quam Ibas fertur scripsisse ad Marim Persam, quae negat Verbum Dei ex sancta Virgine deipara Maria incarnatum hominem esse factum, et divum Cyrillum pro haeretico traducit: ac primam quidem Ephesinam sacram synodum reprehendit, ut quae incognita causa 68.1072D| Nestorium damnaverit, duodecim autem capitula sancti Cyrilli conspuit, Nestorio vero et Theodoro, eorumque impiis scriptis et opinionibus patrocinatur.

Quapropter effrenes haereticorum istorum linguas impiissimaque scripta, ipsosque ad extremum in falsis suis opinionibus ac malitia perseverantes, optimo jure patri mendaciorum diabolo annumerantes, dicemus: Vadite in lumine ignis vestri, et in flamma quam concepistis (Isai. L). »

Fallit Cappadox (fuit enim, et typi Justinianaei et responsionis synodicae auctor), fallit, inquam, cum maligne scribit Theodoretum et Ibam non alia conditione receptos Chalcedone, quam ut prius sua damnarent mala scripta, et Theodorum ac Nestorium: nam nec actione 8, in qua Theodoreti causa disceptata est, neque 9 et 10, in qua actum de Iba, verbum ullum factum est, aut de scriptis Theodoreti, 68.1073A| aut de Theodoro. Epistola vero Ibae, sin minus cum laude, saltem sine improbatione, vel synodi vel Ibae, lecta est: egebat tamen hoc mendacio Cappadox, ut facilius praesules induceret ad id damnandum, quod Theodoretus ipse Ibasque prius in Chalcedonensi concilio damnassent.

Neque vero istud unum commentus est, sed alia longe plura, ut naviter mentiri proprius ipsius character videri possit, et non argutius quam verius Halloixius scripserit, Justiniani epistolam de tribus capitulis a Theodoro quidem fabricatam, sed a patre mendacii, qua parte historiam spectat, dictatam.

Habet tamen observatione dignum id veri, tum epistola Justiniani, tum haec synodica responsio, quod Theodoretus « male scripserit contra veram fidem, et duodecim sancti Cyrilli capita, ac primam sanctam Ephesinam synodum, et pro defensione Theodori ac Nestorii. » Quibus verbis indicantur scripta tria, ex quibus primum solum vulgo notum est; alia duo, si tamen duo, hactenus ignota; 68.1073B| utriusque nos exiguam partem edemus in auctario Theodoreti, quod propediem prelo committetur.

CAPUT V. An damnatus sit reipsa Origenes in synodo V.

De damnatione Origenis in synodo V non una est eademque omnium scriptorum sententia. Sunt qui damnatum omnino negent, ut Halloixius; sunt qui fateantur: sed fatentium alii incognita causa, alii cognita, judicatum aiunt. Qui cognita, rursum in duas partes scinduntur, prout nempe cognitionem habitam esse volunt, aut antequam ageretur de tribus capitulis, ut dissertator; aut postquam actum est, ut illustrissimus Marca.

Ex hoc opinionum conflictu tres quaestiones oriuntur, an revera damnatus sit Origenes in synodo V, an institutum in eadem synodo de causa judicium? 68.1073C| quo tempore institutum sit? quanquam postremum istud non operose solvitur, si aliae duae quaestiones, ut par est, agitatae fuerint; illae autem vix separatim, conjunctim facile solvi possunt.

§I. Quid Halloixius nuper de quaestione senserit.

Scripsit opus non ita pridem Halloixius, cui nomen fecit: Origenes defensus, librisque quatuor absolvit. Praemisit omnibus testimonia Patrum quibus non tam Origenes laudatur, quam accusaturis, si pudentes sint, vox pene praeripitur: quis enim ausus fuerit crimen non timide inferre homini quem Alexander Hierosolymorum episcopus et martyr « dominum suum et suae fidei patrem » vocat; quem Gregorius Thaumaturgus « divinorum eloquiorum interpretem ita peritum, ut Dei verba, quasi Deo loquente, et intelligeret et hominibus enarraret; » quem Pamphilus aut quisquis auctor apologiae, « Ecclesiae magistrum, qui adversus haereticos ita fortiter dimicavit, ut omnia diabolicae machinationis fundamenta subverteret; » 68.1073D| quem Athanasius Magnus, « virum multae eruditionis et diligentiae; » Gregorius Theologus, « omnium theologorum cotem; » Gregorius Nyssenus, « Christianorum philosophiae parentem; » Ambrosius, « diligentem interpretationum indagatorem; » Hieronymus, « virum quem alterum post apostolos Ecclesiarum magistrum nemo nisi imperitus neget, » etc.

Haec et alia postquam prosecutus est, tum libro primo vitam Origenis contexit plane admirabilem: narrat enim quomodo patre martyre genitus, multos ipse vicissim Christo martyres spiritaliter pepererit; qua ratione, cum foret avidus fundendi pro fide sanguinis, singulari Dei consilio ad alia servatus sit; quam prodigiosam multitudinem sive gentilium sive haereticorum ad Ecclesiam adduxerit; quanta scientiae fama docuerit ipsos orbis doctores; quam multa passus sit, quamque gravia, et ab aemulis gloriae, et a viris alioquin piis, sed aliunde illusis: quanta pietate 68.1074A| tandem obierit, post sex millia librorum incredibili labore conscripta.

Secundo libro virtutes tanti viri exponit, sed quatuor praesertim: pietatem in Deum et Christum Jesum, humilitatem modestiamque singularem, charitatem martyrii avidam, et divinae gloriae procurandae indefessum studium: splendidius enim haec quatuor quasi lumina in scriptis emicant.

Post virtutes laudatas, in tertio libro explicat mentem Origenis, inducitque suis verbis dicentem quid de praecipuis fidei quaestionibus revera sentiat, qua doctrinae vi de omnibus sui temporis haereticis triumphaverit.

Denique accedit quarto libro ad examen eorum quae varia a variis Origeni objecta sunt, et illius imprimis quo cuncta praeconia obscurantur, quod nempe, licet ab Hieronymo tantopere laudatus sit, velut alter post apostolos Ecclesiae magister, ab episcopis tamen Ecclesiae magistris, et quidem in concilium collectis, velut impius et omnium haereseum hydra, damnatus 68.1074B| sit. Id vero neque semel, neque in uno loco factum est, sed variis in Ecclesiis variisque temporibus. Primum siquidem Alexandriae in patria, dum viveret, a Demetrio episcopo: iterum ibidem a Theophilo duobus fere post saeculis; tertium Constantiae Cypri, eodem tempore ab Epiphanio; quartum Romae ab Anastasio, a Venerio Mediolani, Aquileiae a Chromatio: denique, anno Christi 553, in synodo V generali ab omnibus totius orbis patriarchis. Undecimus enim canon sic se habet: « Si quis non anathematizat Arium, Eunomium, Macedonium, Apollinarem, Nestorium, Eutychen, Origenem, cum impiis eorum scriptis, et alios omnes haereticos qui condemnati et anathematizati sunt a sancta catholica et apostolica Ecclesia et a praedictis sanctis quatuor conciliis, et eos qui similia praedictis haereticis sapuerunt vel sapiunt, et usque ad mortem in sua impietate permanserunt, anathema sit. » Quintam synodum aliae consequentes imitatae sunt, aut potius exscripserunt.

68.1074C| Halloixius facile particularibus conciliis tribus derogat auctoritatem: narrat enim singulorum historiam, qua constat primum dubia esse quae feruntur de Alexandrino primo, cum Hieronymus, qui solus meminit, alia ante dissidium cum Rufino, alia post dissidium super ea re scripserit. Deinde auctorem secundi Theophilum a viris ejusdem aetatis sanctissimis accusatum fuisse, quod in damnandis Origenistis ipsoque Origene, humano affectui, praeter rationis modum, indulserit; tertio Epiphanium iisdem Theophili artibus adversus Origenem, quibus in Chrysostomum, commotum esse, eaque commotione Cyprios ad ferendam in Origenem sententiam impulisse.

Non ita facile defendi posse intelligit objectionem quae ex canone 11 synodi V sumitur. Quare rei attentius adjuncta singula intuitus, id est concilium ipsum, de cujus auctoritate dubitatum sit, canonem cui vitium objici queat, et Origenem, cujus personam inter et doctrinam seu libros differentia ponatur, tres proponit excipiendi modos, quorum si vel unus constet, 68.1074D| consultum sit Origeni. Ait enim dici posse, primo, esse genuinum canonem, sed concilium illegitimum; secundo, legitimum quidem concilium, sed adulteratum canonem; tertio, etsi utrumque vitio careat, posse perinde excusari personam Origenis, damnata doctrina atque ab Augustino Cyprianus defensus est, repudiato errore circa haereticorum baptismum.

Primum multis argumentis conficit: nam cum nulla synodus jure conveniat, invito summo pontifice, nulla satis auctoritatis habeat, ante sedis apostolicae confirmationem, contendit Vigilium initio diu obstitisse ne cogeretur in Oriente concilium, permisisse tandem, sed nonnisi conditionibus quae a Graecis spretae sunt; deinde eumdem pontificem negasse consensum conditis canonibus, qua parte personas spectant, idque ex constituto patere, ideoque ejectum in exsilium, unde, fractus aerumnis, cum rediret, in Sicilia sancte quieverit; tertio negasse pariter consensum 68.1075A| summos pontifices, qui res Vigilii probe noverant, aut suis etiam oculis usurpaverant, Pelagium, qui Vigilio, Joannem, qui Pelagio, Benedictum, qui Joanni successit: denique consequentes pontifices consensisse quidem, sed errore facti, quippe cum constitutum Vigilii, aut non legissent, aut Graecis Vigilium, statim absoluto concilio, consensisse jactantibus, facile credidissent.

Verum, ut obiter dicam quod res est, modus hic defensionis, ut habuerit olim aliquam veri speciem, videri potest nunc omni carere, si modo legitimum est quod in regia bibliotheca illustrissimus Marca reperit Vigilii decretum pro confirmatione synodi V: datum enim scribitur ante VI idus Decembris, imperii Justiniani anno 27, post consulatum Basilii V. C. anno 12. Ex quo apparere potest Vigilium eo ipso anno quo synodus habita est, sex nempe mensibus postquam finem accepit, revocasse constitutum et synodum confirmasse, atque ita Graecos de confirmatione synodi V a Vigilio mentitos non esse.

68.1075B| Tertium defensionis modum Halloixius exponit, collata Origenis et Cypriani causa, allatisque Augustini pro Cypriano exceptionibus, quas jure longe potiori, certe non minore, pro Origene facere demonstrat. Id praestat non eruditius quam efficacius. Verum tantis eruditionis opibus tantaque diligentia id unum consequitur, quod et Augustinus, ut deserto doctrinae patrocinio, persona defendatur.

Secundum defensionis modum sic explicat, ut simul probet, quod invicte verum est, nomine concilii V aliud a veteribus appellatum quam quod nunc legitur octo collationibus contentum. Sic igitur ratiocinatur: In concilio V nusquam Origenis agitata est causa, nusquam ulli ejus errores reprehensi, nusquam appellatum nomen, praeterquam in canone 11. Aut igitur canon ille adulterinus est, qua parte Origenis nomen intrusum est, aut a synodo graviter peccatum: quis enim secundum Ecclesiae regulas indicta causa 68.1075C| condemnetur?

Deinde nemo non intelligit ex verbis canonis in ipso tantum censeri haereticos qui praedictis quatuor in conciliis damnati sunt, velut Arius in primo, in secundo Eunomius, Macedonius et Apollinaris, Nestorius in tertio, in quarto Eutyches et Dioscorus. Cum igitur in nullo ex quatuor conciliis damnatus sit Origenes, videri potest ab Acephalo aliquo pro Dioscoro suppositus: quem tamen Acephalum stolide ac imprudenter fecisse fraudem oportuit, quam nempe ipsa produnt canonis verba, quae de solis haereticis antea damnatis ab Ecclesia in conciliis oecumenicis intelligi se debere ostendunt.

Tertio, si nominatim in concilio V de Origene perinde atque de Theodoro actum esset, non utique generali tantum anathematismo, et nomine tenus, sed proprio ac speciali denotatus esset, uti Theodorus aliique duo, Theodoretus et Ibas minus nocentes: denotatus tamen non est, cum maxime omnium deberet, si modo foret hydra haereseum, Arii parens, 68.1075D| gentilismi in Ecclesiam introductor, etc., quo nomine ab adversariis traducitur.

Adde, inquit Halloixius, quod Gregorius Magnus unam in synodo V damnatam personam asserit, cum debuisset duas dicere, si modo praeter Theodorum Origenes damnatus foret.

Adde pariter quod Eutychi magna erat cum Dioscoro communio, ut pro more sociarentur: nulla admodum cum Origene, ut simul jungerentur.

Adde etiam quod Origenes debuerat, propter aetatem, omnibus aliis uno canone proscriptis praeponi, si ipsis annumerandus erat, illi enim aetatis ordine censentur.

Adde tandem quod in Justiniani fide fideique adjunctis anathematismis, unde fere verbatim canon 11 synodi V acceptus est, nulla fit mentio Origenis: sic enim legitur: « Si quis non anathematizat Arium, Eunomium, Macedonium, Apollinarium, Nestorium, 68.1076A| Eutychem, et eos qui similia sapiunt aut aliquando sapient, anathema sit. »

Haec et alia eruditus Halloixius attulit, poteratque potentius quiddam adducere, quod postea demonstrabimus. Ex his autem concludit nihil praejudicare causae suae synodorum trium, VI, VII et VIII, consequentium Patres: imo neque summos aliquot pontifices, siquidem perinde egerunt in causa Origenis quod in illa Honorii synodus VII: exscripserunt quae in synodi V codicibus invenerant, non admodum solliciti de quaestione, quae tunc non magis moveretur quam quae ad Arium, Eunomium aliosque pertinet.

Adducit suae illius exceptionis auctorem in re simili Bellarminum, qui lib. IV de Summo Pontifice cap. 10, cum Honorii patrocinium adversus objecta susciperet, « Ad tertium, ait, respondeo, Patres synodi VII secutos esse synodum VI, et solum repetivisse quod in ea legerant, et proinde deceptos fuisse a synodo VI, quae vel corrupta erat, vel per errorem Honorium 68.1076B| damnaverat. »

Adducit etiam synodum VII, quae hanc ipsam videtur exceptionem actione 7 suppeditare, eo ipso quod in definitione fidei de Origene et Honorio perinde pronuntiat: nam post anathema dictum haereticis, quos priores quatuor synodi, quosque Constantinopolitana particularis sub Menna damnaverat: « Cum quibus, inquit, et Origenis, et Evagrii, ac Didymi fabulas anathematizamus, sicuti et Constantinopoli congregatum concilium V egisse cognoscitur; deinde quoque et duas voluntates et operationes secundum naturarum proprietatem in Christo praedicamus, quemadmodum et Constantinopoli synodus VI exclamavit, abjiciens Sergium, Honorium, Cyrum, Pyrrhum, Macarium, et eos qui sine voluntate sunt pietatis, atque istis similia sentientes. »

§II. Quid nuperus quidam dissertator Halloixio objecerit, et primum quid opinatus sit de tempore quo damnatus ipsi videtur in synodo V Origenes.

Quae pro Origene Halloixius adducit, ea refellere 68.1076C| conatus dissertator, congessit hinc inde multa, ad invidiam potius erudito Halloixio conflandam, quam ut rem suam promoveret: nam et nomini quo maxime Halloixius gloriatur, incredibiliter infensus est, et causam per se bonam, cum vellet videri defendere, reipsa prodidit: ad probandum enim quod a synodo V revera Origenes damnatus sit, argumenta protulit, vel falsa, vel dubia, vel jam responsionibus infracta.

Ut ergo Origenem in synodo V damnatum fuisse conficiat, dicit prius de tempore quo damnatum putat, sibique statim certum pronuntiat, id ante Maium anni 553, id est ante inchoatam synodum contigisse, patriarchis scilicet et episcopis ad synodum celebrandam jamdudum appulsis, causamque Origenis, ne nihil forsan agerent, cognoscentibus, « et approbantibus decretum Justiniani contra eumdem a decennio latum, » hoc est anno uno ante Zoilum depositum, si qua fides dissertatori depositionem collocanti anno 554.

68.1076D| Confirmat eximiam illam suam chronologiam auctoritate Georgii Cedreni, qui ad annum 26 Justiniani, erat is aerae Christianae 552, recitat imperatoris sacram ad Patres, quos sibi persuadet ad synodum V venisse, creditque, auctore, ut quidem putat, Eustathio vitae sancti Eutychii scriptore, convenisse saepius ad res ecclesiasticas tractandas, atque unam saltem habuisse sessionem, quae tamen non sit inserta gestis, cujusmodi sunt in codicibus hactenus uspiam visis, quippe quae negligi potuerit, et in pauca exempla referri, quorum nulla pervenerunt ad posteros: « Relata vero non est in plura, inquit, exempla, propterea quod res graviori consideratione non egebat: siquidem ex litteris encyclicis olim Origenes in universa Ecclesia damnatus fuerat, et patriarchae, antequam consecrarentur, de more Origeni anathema dicebant, sic enim in edicto Justiniani mandabatur. » Pronuntiat denique controversiam de Origene paulo ante initium anni 553 discussam.

68.1077A| Haec effatus, refellere aggreditur illustrissimum Marcam, cujus est in dissertatione opinio, « cognitionem de Origene successisse cognitioni trium capitulorum, idque ex serie actorum synodi V aperte ostendi. » Adversus tantae eruditionis virum argumenta profert ista duo: alterum, « ex actis synodi citra dubium oppositum colligi: nam canon 11, » cui nomen Origenis inseritur, « editus est collatione 8, habita IV nonas Junias, quae cum postrema fuerit in causa trium capitulorum, colligitur antea jam Origenis causam cognitam fuisse, alias Origenem damnassent Patres antequam illius errores examinassent, et ex consequenti per summam injuriam Adamantius fuisset indicta causa damnatus. » Alterum collatione 5 Theodorum de damnatione defunctorum interlocutum in haec verba: « Et multos quidem etiam alios invenimus post mortem anathematizatos, nec non etiam Origenem, et si ad tempora Theophili sanctae memoriae vel superius aliquis recurrerit, post mortem inveniet 68.1077B| anathematizatum, quod etiam nunc in ipso fecit et vestra sanctitas, et Vigilius religiosissimus papa antiquioris Romae. » Quo testimonio adducto infert: « En fatente Origenistarum principe a synodo V et a Vigilio papa Origenes damnatus fuit, et quidem antequam terminata esset cognitio trium capitulorum: hoc testimonium est adeo evidens, ut rem extra dubium ponat. »

Haec dissertatoris verba. Haec ratio hominis inquirentis quo tempore res acta sit, quae an aliquando acta sit, nondum confecit, cum tamen id κυρίως in quaestione versetur, qua de methodo viderint dialecticae magistri. Nos singula κατὰ μέρος ad examen vocemus.

Affirmat, primo, Patres ad synodum V appulsos saepius convenisse, priusquam synodum ipsam haberent, ut res ecclesiasticas tractarent, idque colligi ex Eustathio. Verum scriptor ille Vitae sancti Eutychii nihil refert, nisi quod alii omnes tradunt, Eutychium adhuc monachum et Amaseni praesulis apocrisiarium, 68.1077C| cum disputaretur apud imperatorem de mortuorum damnatione, exemplo Josiae regis, persuasisse licitum esse homines, etiam post obitum, condemnare. Quomodo vero inde conficiatur synodicos congressus a Patribus celebratos esse, nullus clare viderit, imo nullus non invicte confecerit, congressionem, cujus meminit Eustathius, cuique Eutcychius adhuc monachus interfuit, suaque sibi responsione episcopatum promeruit, contigisse pluribus ante inchoatam synodum mensibus, anno enim 552 Mennas Eutychii praecessor obiit.

Affirmat deinde a Patribus sessionem, utique synodicam, esse tunc temporis habitam, in qua Origenes damnatus sit, et Justiniani decretum probatum. Fuerunt igitur novem synodi V collationes, quod nemo hactenus cogitavit. An non apposite quispiam meritoque dissertatori dixerit, quod ipse alias Halloixio immerito; « Heu quo praecipitem egit hominem caecus livor! » Si novam aliquam sessionem concilio contendis addendam, « tuum erat codicem 68.1077D| cariosum quempiam alicubi gentium litteratarum, vel etiam barbararum nominare, » ubi sessio illa inter collationes synodi V censeretur: quanta porro religio, supponere synodo oecumenicae sessionem unam integram!

Memini me legere apud Nicephorum Callistum, sessione 2 synodi V conclamatum fuisse adversus Origenem, post lectos Palaestinorum monachorum libellos. Sed neque id dissertatorem, juvat, neque sum nescius confudisse Nicephorum oecumenicam synodum cum particulari, in eumque errorem ab Evagrio abductum esse.

Affirmat, tertio, sessionem illam suam haud in plura exempla translatam, cum unicuique edictum Justiniani sufficeret. Hominem interrogo unde sciat sessionem illam suam vel in unum exemplum translatam, cum nullus ipsam codex exhibeat; an non et hic dissertator merito audiat quod per injuriam Halloixio 68.1078A| exprobrat, « ut ista sine teste proferuntur contra signatas antiquitus tabulas, de quarum fide nullus huc usque dubitavit, ita velut somnia in fumos abeunt. »

Affirmat, quarto, approbatum esse in sua sessione decretum Justiniani contra Origenem a decennio latum: pugnat hic manifeste et cum veritate, ut ostensum est capite 2, et secum ipse; si enim habita sit sessio illa anno 552, quod mox dissertator ipse asseret, et decretum decennio sessionem praecesserit, latum oportet anno 542. At nemo nescit latum esse post ordinationem Zoili, quam dissertator, inconstanter quidem, nunc hoc, nunc illo anno collocat, sed tamen semper post annum 542, nempe anno 543 aut 544.

Affirmat, quinto, sessionem ejusmodi confirmari auctoritate Cedreni, qui epistolam Justiniani de Origene ad Patres collectos in synodum refert ad annum 26 Justiniani, atque adeo ad annum 552 aerae 68.1078B| Christianae.

Verum bona fides hac in parte desiderari merito potest, dissimulantur siquidem tria quibus animus lectoris illudi queat.

Nam in excusis Cedreni codicibus regiis, qui emendatissimi omnium, non Justiniani annus 26 legitur, sed 25, constatque lectio, cum ipso oculorum testimonio, tum ex serie praecedentium annorum expresse signata.

Deinde eo ipso anno quo Cedrenus missam scribit ad Patres sacram, synodum V celebratam tradit; annus ergo ille est 553, nec super ea re haerebit dubius, quisquis adverterit a Cedreno scribi synodum V abesse a IV annis centum duobus; quis enim ignorat synodum IV, quae Chalcedonensis, habitam fuisse anno 451, productamque a die 8 Octobris ad 1 Novembris?

Denique cum Cedrenus non tempora tantum confundat, sed etiam synodos Constantinopolitanas duas, oecumenicam et particularem, hominis non fuit, vel 68.1078C| docti, errorem non detegere; vel cordati, si detexerit, testem adducere falsi reum.

Affirmat, sexto, « patriarchas, antequam consecrarentur, de more Origeni anathema dixisse, idque edicto Justiniani mandatum, et de caeteris aliis episcopis etiam constare. » Sitne haec mera divinatio, an mala fides, nullus scio; ejusmodi enim nihil in edicto de patriarchis continetur, neque vero potuit; et ut contineretur, unde quis probet exsecutioni mandatum esse? Sunt haec imperatoris verba: « In posterum autem ne aliter ordinentur episcopi aut monasteriorum praefecti, nisi prius cum aliis omnibus haereticis, qui de more in editis libellis anathematizantur, id est Sabellio, Ario, etc., praedictum etiam Origenem, una cum exsecrabilibus impiisque ejus dogmatibus, anathematizent. » Ubi patriarcharum nomen? Sed qui potuit inesse, cum ad singularem unum patriarcham exemplar edicti mitteretur? et qua ratione Ecclesia in re tanta, quanta est professio fidei, saeculari potestati paruisset? quod denique 68.1078D| exemplum servati edicti? sed qua fide illud de more, quod dictum de haereticis ante edictum proscriptis, ad Origenem post edictum extenditur?

Affirmat, septimo, « controversiam de Origene ante initium anni 553, vivente Menna, discussam esse. » Recte quidem ad veritatem; nam pluribus ante annis, in concilio Mennae, Origenis causa agitata est, imo et prius in concilio Vigilii Romae: at quomodo ista constant cum assertione quod in synodo V controversia isthaec discussa sit? quomodo Theodorus Cappadox vere dixerit, ut revera dixit, a Patribus hujusce synodi Vigilioque damnatum Origenem? An accessit summus pontifex ad sessionem illam primam dissertatoris? Cur ergo ad consequentes alias convenire noluit? cur in litigio quod duas priores collationes tenuit, non fuit, vel semel, objectum quod jam ante cum Orientalibus, sine ulla conditione, paucis ante mensibus, convenisset?

68.1079A| Argumentum porro quo contra illustrissimum Marcam pugnat, nempe ex serie actorum constare cognitationem Origenis cognitione trium capitum priorem esse, et in auctorem redit, et per se debile est. Sic enim ait: « Cum octava collatio postrema fuerit in causa trium capitulorum, colligitur antea cognitam fuisse Origenis causam, ne per injuriam damnatus dicatur. » Hoc argumentum, inquam, in auctorem redit, siquidem Halloixium admirabiliter juvet; nam si nulla in collatione, cujusmodi nunc habetur, cognita legitur Origenis causa, vel fingenda est nova quaedam collatio quae desit actis, vel Origenes dici debet damnatus per summam injuriam et indicta causa, vel suppositum est in canone 11 nomen Origenis pro Dioscoro. Primum quid aliud est quam miserabile quoddam hominis audacter desperantis perfugium? Reliqua duo Halloixii causam evincunt. Certe illustrissimus Marca, ut erat intelligentissimus, cum suspicari nihil posset de sessione dissertatoris anno priore habita, inspectis curiose actis synodi, 68.1079B| perspexit non tantum absolvi collatione septima trium capitulorum cognitionem (neque enim cognitionem causae, quod fecit dissertator, cum sententia confudit), sed etiam inter collationem septimam et consequentem sex dies intercessisse; prior enim VII calendas Junias, posterior IV nonas Junias habita est: qua re nihil prudentius dici posse in rem suam putavit, quam quod Origenis causa, interjecto tot dierum spatio, cognita sit, et dicta tandem in octava collatione communis in Origenem et tria capitula sententia. Non fuit vero admodum sollicitus de dicto Cappadocis, vidit enim referri facile posse ad damnationem Origenis ante aliquot annos factam, cum a Vigilio et a patriarchis reliquis edicto regio subscriptum est.

Postquam dissertator hunc in modum conatus est dicere quidpiam de tempore cognitae Origenis causae, tum aliquam exstitisse cognitionem probare jam aggreditur, adhibetque quatuor argumenta quae continentur 68.1079C| partim auctoritate synodorum, Lateranensis, sub Martino I, VI et VII, testantium Origenem una cum Evagrio et Didymo a synodo V esse inter haereticos proscriptum; partim testimonio Cyrilli monachi, qui scripsit de vita sanctorum Sabae et Euthymii; Cosmae diaconi, qui in synodo VII recitavit fragmentum ex Vita sancti Sabae; Sophronii Hierosolymitani, quem dissertator putat floruisse paulo post synodum V, et Evagrii historici, qui omnes idipsum, quod synodi tres, docent; partim acerba in Halloixium invectiva, cujus defensionem pro Origene, stultitiae proximam; opinionem de nomine Origenis pro Dioscori supposito, ridiculam divinationem; reprehensionem eorum qui cognitam in synodo V Origenis causam autumant, hominis impudentis factum pronuntiat: partim denique nonnulla specie responsionis ad ea quae pro sua sententia Halloixius protulit.

Et ad primum quidem, quo contendebat Halloixius additum aliquid fuisse canoni 11, excipit repertum 68.1079D| esse Origenis nomen in canonibus synodi V, cujusmodi erant in codicibus, sive qui Romae asservabantur, et post annos fere centum in synodo Lateranensi lecti sunt; sive quos ex Constantinopolitani patriarchii tabulario extractos synodus VI praelegi sibi jussit, quosque antiquos dixit et immutilatos, id est, quibus nihil detractum foret.

Ad secundum, non ausus inficiari solitos Patres Eutychen et Dioscorum sociare communique exsecratione prosequi, asserit tamen eam ob causam non sociatos in canone, quoniam Dioscorus eadem cum Eutyche, imo et cum Origene deliraret: unde ait in Lateranensi concilio, can. 18, Dioscorum quidem Eutychi conjunctum, sed simul annumeratum ipsis Origenem, quemadmodum et in synodo VII. Quo loco vim responsioni addere sibi visus est actuosa declamatione vehementique admiratione, quod « nullus ex tanto numero Patrum sive Lateranensis 68.1080A| concilii, sive VI et VII, erga Adamantium commiseratione, erga collegas amore motus ostenderet intrusum canoni 11 nomen Origenis, ut hunc ab infamia, illos ab errore vindicaret. »

Tum diluere tentat rationem ab auctoritate Gregorii Magni petitam, aitque singularem illam personam, quam Gregorius in synodo damnatam scribit, intelligi debere, non simpliciter atque absolute, sed unam de tribus quarum, proscripa sint scripta. Illarum enim trium Theodorus unus anathemate percussus est, solis Theodoreti et Ibae scriptis proscriptis. Profert, ut id probet, ipsum Gregorii locum, sed adducit simul locum epistolae a Nicolao I ad Michaelem imperatorem scriptae, quo suam responsionem confirmet, duasque personas, Origenem et Theodorum, damnatas conficiat.

Deinde adversus argumentum ab Halloixio inde sumptum, quod in edicto Justiniani nomen Origenis non legitur, excipit, cum Baronio, id factum fraude Theodori Cappadocis, qui cum Origeni perinde studeret 68.1080B| ac tria capitula odisset, edictum pro animi sui affectione fabricatus est.

Id postea quod Halloixius causatur, a nullis praecedentibus synodis damnatum esse Origenem a quibus tamen maxime deberet, si tot scelerum olim, quot postea, reus visus esset, dissertator repellit admirabili quadam responsione; non enim facti causam reddit, sed contendit a synodis omnibus damnatum, non suo tamen, sed aliorum nomine, Arii nempe a Nicaena, Macedonii a Constantinopolitana II (I voluit dicere), Nestorii ab Ephesina, Eutychis et Dioscori a Chalcedonensi: nec aliam responsionis causam affert, quam quod Origenes a Theophilo velut hydra omnium haereseum accusatus sit, quamvis ab Athanasio tanquam purus Ariani erroris defendatur; accusasse enim merito Theophilum, defendisse immerito Athanasium, pronuntiat.

Denique appellat sanctissimos quosdam monachos et antistites qui, cum Justiniani temporibus vixerint, 68.1080C| Origenis libros aversati sunt, Sabbam, qui legatione Petri episcopi Hierosolymitani ad imperatorem functus est, Joannem cui factum Silentiario nomen, et Quiriacum qui adversus Origenistas vehementissime decertavit.

Qua occasione invehitur in Halloixium, quasi Sabbam, Theodosium, Quiriacum et Joannem rudes monachos vocarit. Verum id ego nollem objectum, cum non sit bonae fidei: nam de sanctis viris reverenter, ut par erat, locutus est Halloixius, nec alios rudes monachos dixit, quam qui libellos ope Pelagii diaconi imperatori adversus Origenem obtulerant. Neque vero potuit de sanctis ita male sentire, quippe qui probe sciret ipsorum alios jampridem ad superos abiisse, ut Sabbam et Theodosium, alios suis in sedibus vacasse Deo, dum haec tragoedia ageretur.

Has sive objectiones, sive exceptiones, nullo negotio Halloixius, propter eximiam eruditionem, poterat refellere si legisset, sed ad superos transiit, unde 68.1080D| convicia despicit, aut jactantem potius miseratur, atque etiam diligit.

Dixisset enim, primo, non agi de tempore cognitionis, de quo satis hactenus, sed de ipsa Origenis damnatione. Auctoritatem synodorum de nomine Origenis, perinde ac VII de nomine Honorii, non utiliter proferri ad efficiendum quod Origenes vere sit in synodo V damnatus, cum pari jure proferri possit auctoritas synodi VII, ad demonstrandum quod Honorius fuerit in VI anathemate percussus inter Monothelitas, quod dicere nescio an ausit dissertator: quare argumentum quod ab Halloixio copiose tractatum naviterque pressum est dissimulavit callide, sentiens quam lubrico in loco versaretur; nam si negaret Honorium, aut omnino, aut jure damnatum in synodo VI, utereturque Bellarmini ac Baronii exceptionibus, totam ipse rationum suarum molem subrueret; si enim synodus VII a VI in errorem abducta merito dici potest, potest non immerito synodus VI dici a V 68.1081A| in errorem abducta: possunt et alii quique, Cyrillus, Sophronius et Evagrius, una procul dubio tota synodo minus prudentes. Quod si Honorium fateretur jure damnatum, non sine causa metueret sibi a tribunali in quo periclitatum nos docuit erudita Vincentii Lirinensis adversus dissertatorem defensio, quam vir pietate et doctrina insignis Pater Macedo elaboravit.

Dixisset deinde mirari se, qui potuerit a dissertatore Sophronius dici paulo post synodum V floruisse, Sophronius, inquam, qui post celebratam synodum anno 84 obierit, anno scilicet 637, ut tradit Labbeus, vir ille eximius, « cujus morti eruditionem ingemuisse, » dissertator fateri coactus est.

Dixisset, tertio, mirum sibi videri, primo, quod nihil additum canoni 11 dissertator inde probet, quia nihil actis detractum est, hoc enim est quod ait acta codicibus immutilatis contineri; quanquam mirabile non admodum est illi idem esse addere quod detrahere, cui excipere praecedere est. Et vero quis facile 68.1081B| intelligat qua ἀκολουθία pro integritate codicum, ex quibus concilii VI Patres acta synodi V praelegi sibi voluerint, tantopere laboret homo ille qui acta synodi V mutila atque imperfecta ad nos pervenisse asserit; nec valet tamen ostendere quo tempore Oriens simul et Occidens in acta quae tam curiose lecta sunt vitianda consenserit, aut quando primum ubique vitiata exstiterint; vitiata, inquam, non sola vocum varietate, quae plurima irrepsit librariorum vitio, sed totis duabus sessionibus detractis, iisque magni ad opprimendos auctoritate synodi oecumenicae Origenistas ponderis?

Dixisset, quarto, se declamanti dissertatori posse tritum illud occinere, dic tibi; posse, mutato Origenis nomine in illud Honorii, id usurpare, quod paratragoedians in se dixisset: « Ergone synodus VII a corrupto VI codice tracta est in errorem? nullusne Patrum germana ac legitima synodi VI acta nancisci potuit, ut Honorium tantae infamiae subduceret, ac 68.1081C| collegas admoneret intrusi in definitionem aliasque synodi partes Honorii? nullus ex tam numerosa synodo, cui praesidebant legati tres apostolicae sedis, pro Honorio advocatus surrexit? nullus erga primae sedis antistitem, vicarium Christi, caput Ecclesiae, Petri successorem, Patrum patrem, miseratione aliqua inflexus fuit? »

Dixisset, quinto, exceptionem, quae affertur adversus argumentum ab auctoritate Gregorii Magni desumptum, nullam prorsus esse; nulla enim ratione generalis sententia Gregorii de personis et de synodo, in qua de tribus capitulis actum est, ad personas tres tantum partemque duntaxat synodi contrahitur. Nam si Origenis, Evagrii et Didymi causa cognita est in synodo V, de sex personis absque dubio actum est: deinde cum Gregorius de synodo indefinite locutus sit, et tamen eo loci locutus sit tanquam doctor, cur contra leges dialecticas sumitur in parte propositio, ut aiunt, doctrinalis, et non de more καθ' ὅλου. Ad rem certe non pertinet id quod ex epistola Nicolai I 68.1081D| ad Michaelem affertur: « Praeterea synodus V etiam jam mortuos Origenem atque Theodorum, per eorumdem damnanda scripta, non recte sapuisse repertos, anathemate perculit. » Nam Nicolaus nomine synodi V, id non intellexit de quo litem Halloixius movet, sed quod statim dicturi sumus.

Dixisset, sexto, non majoris esse ponderis exceptionem sequentem, quam dissertator a Baronio mutuatus est. Quis enim credat, quo tempore maxime oportebat exemplo comprobare defunctos posse damnari, omitti potuisse Origenis nomen in Justiniani anathematismo? Quis Cappadocis fraude id factum ausit asserere, nisi qui, reclamante dissertatore, fateatur has eidem episcopo voces esse suppositas? « Et multos quidem etiam alios invenimus post mortem anathematizatos: necnon etiam Origenem, etsi ad tempora Theophili sanctae memoriae, vel superius, aliquis recurrerit, post mortem invenerit anathematizatum, 68.1082A| quod nunc in ipso fecit et vestra sanctitas, et Vigilius papa religiosissimus antiquioris Romae. » Suntne haec hominis « suum Origenem inter damnata capita collocare » abnuentis?

Dixisset, septimo, id quod fingitur de Origene in prioribus quatuor oecumenicis synodis damnato, non suo, sed eorum nomine qui discipuli jactabantur, usque adeo paradoxum esse, ut a nemine, vel leviter ecclesiastica doctrina imbuto, aut credi possit, aut sine risu audiri. Nam cui par jus non esset contendendi Origenem a quatuor synodis Evangelio supparibus, ut loquitur Gregorius, receptum esse ac laudatum, non suo quidem, sed aliorum nomine qui, cum forent fidelium magistri, magistro tamen Origene gloriabantur? Gloriati sunt certe Gregorii tres, Thaumaturgus in oratione panegyrica, Nazianzenus apud Suidam et in Philocalia, Nyssenus in encomio Thaumaturgi: gloriatus est etiam Athanasius, qui ab accusantium de societate cum Ario calumnia tantum virum vindicat: quin et ipse gloriatus est Hieronymus, 68.1082B| qui cum in praefatione libri de Hebraicis Nominibus de Origene scripsisset, « hunc a nemine » tradit, « nisi imperito, negari Ecclesiarum post apostolos magistrum; » qui prologo lib. II in Michaeam, « eum se imitari velle profitetur, quem cunctis credentibus placere non dubitaret; » qui tandem in epistola 65 judicium fert, quo tota lis dirimi queat, apud homines contentionis non amantes. « Quis nostrum, inquit, tanta potest legere, quanta ille conscripsit? quis ardentem in Scripturis animum non miretur? Quod si quis Judas Zelotes opposuerit nobis errores ejus, audiat libere: Interdum magnus dormitat Homerus; Verum opere in longo fas est obrepere somnum. Non imitemur ejus vitia, cujus virtutes non possumus sequi. Erraverunt in fide alii tam Graeci quam Latini, quorum non necesse est proferre nomina, ne videamur eum, non sui merito, sed aliorum errore defendere. »

68.1082C| Dixisset denique sanctissimos illos monachos, qui memorantur, primo de damnatione Origenis a synodo V non fuisse locutos; deinde saepius de Origenistis agere, quam de ipso Origene, solitos vero magistros, licet immeritos, discipulorum invidia onerari: sic enim et ipse Augustinus Adrumetinorum Praedestinationorum olim, nuper aliorum invidia laboravit; denique per errorem aliquando a sanctissimis sanctissimos esse calumniam passos: sic a viris admirandae sanctitatis quid non dictum de admirando et ipso Cyrillo Alexandrino? ab Isidoro certe Pelusiota audivit quae nefanda omnino, et a Gennadio Constantinopolitano de capitulis duodecim Cyrilli personaque scripta sunt, quae qui legerit, horrore perfundatur. « Vae mihi, inquit, a malis, heu heu! Unde enim quisquam in praesenti aliunde sumat exordium? quales Cyrilli Aegyptii, et quantas blasphemias incurri, et quantas blasphemias audivi? Quis revera det capiti meo aquam, et oculis meis 68.1082D| fontem lacrymarum, etc.? Prophetae prophetant iniqua, sacerdotes plauserunt manibus suis, et populus meus dilexit ita. Quid enim minimum, aut quid mediocre in illis? omnem supereminentiam blasphemiae jaculatus est adversus sanctos Patres, adversus eorum priores apostolos, adversus ipsum Salvatorem, etc. Anathematizaturus est te Deus, paries dealbate; justissimum enim est te, similiter Ananiae Judaeorum principi sacerdotum linguam adversus discipulos Christi moventem, similem ab eis indignationem exprimi. »

§ III. Fertur judicium de lite inter Halloixium et dissertatorem mota.

Vidimus hactenus confligentes de Origenis damnatione homines duos suis scriptis notos, nec tamen adhuc patuit quam in partem inclinet victoria, in neutram fortasse concessura.

Verum ex conflictione pugnantium inter se opinionum 68.1083A| emicat nonnihil luminis, in quo veritas non obscurissime cernatur. Quamvis enim Halloixius dissertatorque conditionibus non aequis ad concertandum venerint, ille nimirum eloquentia, scribendi methodo, curiosa Patrum lectione, utriusque eruditae linguae peritia, elegantia sermonis instructus. Iste ab his, sive quia sprevit, sive aliam ob causam, imparatus, uterque tamen partem causae obtinuit, parte cecidit, neuter totum id assecutus est quod sequebatur: vicit Halloixius cognitam non esse causam Origenis in ea quae nunc synodus V dicitur; vicit dissertator damnatum esse Origenem in ea quae aliquando dicta est synodus V: ambo veritatem, cum prope abesset, videre potuerunt; ambos vetuit, ne viderent, affectus animi. Halloixio damnati Origenis dolor, dissertatori livor nocuit. Verum detur humanitati quod humani uterque passus est. Quid veri post pugnam colligi possit, particulatim distinctis quinque propositionibus exponamus.

68.1083B| PROPOSITIO I.-- Habita est aliquando cognitio de Origene, Evagrio et Didymo. --Incognita causa ferre sententiam in hominem quemcunque, praesertim velut in haereticum, neque ratio sinit, neque lex evangelica, neque ipsa humanitas. Id vero clarius est, certiusque apud omnes, quam ut argumento probari postulet.

Quod si porro haec aequitas, vel erga ullum, vel unquam, vel ulla in causa servari debuit, debuit certe erga Origenem, synodi V temporibus, et cum de haeresis nota omnium foedissima inurenda ageretur; vix enim fuit ullus unquam celebrioris in utramque partem nominis, quam Origenes, ut diceretur ab aliis, velut a Vincentio Lirinensi, « magister Ecclesiae, ex cujus sinu innumeri doctores, innumeri sacerdotes, confessores et martyres prodierint; » ab aliis, cujusmodi Theophilus Alexandrinus, et Sophronius Hierosolymitanus, vocaretur « hydra multiceps, unde universa ferme haereseon pestis in Ecclesiam grassata est; » 68.1083C| quin eo usque ambigua fuit Origenis sors et quasi facies, ut ab uno scriptore Hieronymo, prout multipliciter spectabatur, nunc « alter post apostolos Ecclesiarum magister, » nunc « fons Arii » nominatus sit.

Quanta debuit servari aequitas, quantaque prudentia, cautioque, cum judicium exerceretur, de viro ejusmodi, duobusque ei supparibus Didymo et Evagrio, supparibus, inquam, non doctrinae tantum, sed etiam sanctitatis morum, et admirabilitatis vitae opinione.

Quod si in tres tantos viros, tantae famae, tantaeque auctoritatis, causa incognita, ferri sententiam nullo unquam jure licuit, non debuit sane illis temporibus, quibus et Ecclesia scindebatur in partes super ea quaestione; et contentiosius res agebatur inter sanctos, etiam Laurarum incolas; et dominabatur imperator ambitiosus audire jurisperitus, ac aequi tenax; et ipsa synodi Chalcedonensis acta calumniae 68.1083D| patebant, propter nonnullam formarum juris negligentiam; et in aula plurimum gratia valebant Origenis dilectores, Origenistarumque patroni; et nihil non aucupabantur obstinati partium duces, quo infringerent vim canonum, etiam exactissimorum; et non de dogmatibus solum lis erat, in quibus errare humanum est, sed de ipsis personis, deque nota haereseos, qua nulla turpior, nulla infamior, ignominiosiorque inuri potest.

Adde quod anathemate percutiendi erant libri hominum toto Oriente celeberrimorum; libri, inquam, qui de rebus divinis plurimi erant, qui omnium manibus terebantur, qui habebantur in pretio, velut fidei quaedam armamentaria, magisteriaque sanctitatis, et religionis sacraria, ex quibus vel ipsi accusatores cogerentur id haurire propter quod laudabantur in Ecclesia, fidemque defendebant, quorum auctores visi sunt, ipsis etiam thaumaturgis, « donum hoc maximum divinitus accepisse, et hanc praestantissimam 68.1084A| e coelo sortem, ut divinorum eloquiorum interpretes hominibus fierent, et Dei verba, quasi Deo loquente, intelligerent, eaque hominibus, ita ut perciperent, enarrarent. »

Ex his liquido patet de Origene aliquando Didymoque et Evagrio in legitimo coetu exercitum fuisse jure judicium; nonnisi enim causa legitime tractata, latam damnationis sententiam opinari fas est: nec damnatos negare permittit concors veterum omnium sententia traditioque, ut aliqui scripserint propter Origenem Didymum et Evagrium damnandos synodum V πρωτοτύπως esse collectam.

PROPOSITIO II.-- In ea, quae nunc quinta synodus dicitur, neque Origenis, neque Didymi, neque Evagrii causa cognita est. --Neque enim in ea uspiam Evagrii Didymique nomen legitur; neque Origenis fit ulla mentio, praeterquam verbo uno, tum collatione 5, ubi Theodorus Cappadox jam damnati meminit, tum collatione 8, ubi canone 11 Origenes haereticis accensetur.

68.1084B| Duas porro comminisci collationes alias, praeter eas quae habentur octo, quarum altera reliquas omnes praecesserit anno plus medio, altera ipsam quoque canonum promulgationem subsecuta sit; quarumque in priore de Origene cognitum fuerit, in posteriore de Evagrio et Didymo; duas, inquam, alias collationes comminisci, quod fecit dissertator difficultate pressus, non est causam tueri, sed deserere, siquidem instrumenta supponere non est hominis causam agentis, sed desperantis.

Verum hocce totum de collationibus duabus commentum, saltem qua parte Origenem respicit, antea satis rejectum est ab ipsismet pugnantibus inter se adversariis, Halloixio et dissertatore; Halloixius enim demonstravit non fuisse actum de Origene ante collationem 8; manifeste ostendit dissertator non fuisse actum post collationem 5.

PROPOSITIO III.-- In ea, quae nunc dicitur quinta synodus, vere damnatus est nominatim Origenes, neque 68.1084C| per fraudem intrusum in canonem 11 ipsius nomen dici potest. --Infiniti sunt sive in Oriente sive in Occidente codices quibus synodi V acta continentur, in nullo non reperitur canon 11 sicut est in editis: incredibile est in omnes irrepere potuisse errorem, nisi forte exstiterit in ipso primario exemplari, unde codices alii descripti sunt. At mirum est, si non plane ἀδύνατον, a notariis concilii corruptum fuisse hoc tanti momenti instrumentum, et neminem Patrum, ne ipsum quidem Theodorum Cappadocem, de notariorum mala fide atque improbitate questum tunc esse, cum exemplum canonum in provinciam deferendum quisque acciperet, illudque videret longe diversum a sancito.

Haec me ratio, infinitis praesertim testimoniis synodorum, pontificum, scriptorumque adjuta, impellit, ut Halloixii argumenta, ingeniose licet inventa et erudite conquisita, facile contemnam, siquidem falso fere omnia innituntur.

68.1084D| Nam si nomen Origenis in synodi V canone 11 positum est, non continuo sequitur tantum virum indicta causa damnatum esse, sed quod cognitio praecesserit, et quidem solemnis: praecessit autem revera in omnibus patriarcharum synodis, et praesertim in Romana, ex qua respondisse Vigilium capite 2 ostendimus.

Non sequitur etiam in synodo qua de loquebatur Gregorius Magnus personas quarum causa cognita sit damnatas esse plures, sed unam duntaxat, nempe Theodorum Mopsuestenum; cognitum enim nihil est tunc temporis de Origene, sed de Theodoro, Theodoreto et Iba.

Non sequitur pariter ut quoniam Origenes alios qui proscribuntur haereticos aetate praecesserit, in proscriptione quoque praeire debuerit; neque enim in canone aetatis ordo servatus est, sed temporis quo quisque damnatus, in hoc autem ordine Origenem alii antecesserunt.

68.1085A| Econtrario fit consequens ut facile responsum detur Halloixio quaerenti duo: alterum, cur in anathematismo Justiniani non apponatur Origenis nomen, apponatur tamen in canone 11 synodi, qui verbatim ex anathematismo acceptus est; alterum cur Origenes, si damnationis sententiam pati meruit, eam in prioribus synodis non pertulerit.

Haec ad primum expedita responsio. Imperator in alia fidei suae parte, quae proprie Origenem spectabat, post novem anathematismos, quibus dogmata ipsius perculerat, adversus personam decimum scripserat in haec verba: « Anathema etiam Origeni, qui et Adamantius, qui haec exposuit, » etc. Quid erat opus, post tam solemnem condemnationem, in alia fidei parte, quae ad tria capitula pertinebat, tot tantisque diris devotum caput iterum exsecrari? Patres autem Origenis nomen recensuerunt inter haereticos jam dudum proscriptos, quoniam et ipse ante decem circiter annos ab ipsorum synodis proscriptus erat.

Ad alterum respondetur, haereses ab Ecclesia damnari 68.1085B| solitas, non quo tempore oriuntur, sed quo turbas movent, easque quasi universales. Turbatum fuerat quidem longe antea ab Origenistis, quam ob causam, et a Theophilo Alexandriae, et in insula Cypro, auctore Epiphanio, et Romae ab Anastasio, synodi habitae fuerant. Sed illae videri possunt coactae, vel tantum, vel praesertim, propter libros Περὶ ἀρχῶν, et ad motus quasi particulares sedandos: nunc vero cum toto ferme orbe Acephali Apollinaristaeque furerent, suasque haereses Origenis dogmatibus defenderent; illi enim causabantur, ut testatur Leo Magnus, praeexistentiam animorum, quo defenderent carnem Christi coelo lapsam non esse ὁμοούσιον nostrae; isti restitutionem, etiam daemonum, in statum pristinum, ut suas, quas meminit Theodoretus, ἀνακυκλήσεις probarent; cum toto, inquam, orbe turbulenti illi furerent, coercendi fuerunt, everso funditus quo se tuebantur praesidio; atque ita subjici debuit tunc temporis anathemati Origenes, cui priora saecula, 68.1085C| propter celebritatem famae, patienter pepercerant.

PROPOSITIO IV.-- Habita est de Origene cognitio in singulis patriarcharum synodis, de Evagrio et Didymo in Constantinopolitana Mennae, atque etiam forte Hierosolymitana Petri. --Dictum est capite 2 mandasse imperatorem patriarchis quinque ut synodos haberent, in quibus missum de Origene dogmatibusque edictum ad examen vocarent, et synodorum sententiam, non ab iis tantum episcopis qui judicium exercuissent, sed ab aliis quibuscunque singularum dioeceseon subscribi curarent.

Dictum pariter, id quod imperator optasset, a summo etiam pontifice, cujus in re fidei prima est auctoritas, praestitum fuisse; acceptoque summi pontificis synodico decreto, aliorumque antistitum responso, convenisse Constantinopoli concilium, in quo, Menna praesidente, adversus Origenem conclamatum est, et imperiale edictum subscriptione approbatum.

Ex his constat quod scripsit cap. ultimo Liberatus, 68.1085D| « dictatam in Origenem illiusque capita anathematis damnationem, non Mennae tantum Constantinopolitano archiepiscopo, sed etiam Vigilio Romano episcopo, Zoilo Alexandrino, Euphraemio Antiocheno, et Petro Hierosolymitano esse directam, quibus eam accipientibus et subscribentibus, Origenes damnatus est. »

Constat etiam damnatione priorem fuisse cognitionem, qualem imperator decreto praescribebat, diligentem scilicet et canonicam.

Habita est igitur in omnibus patriarcharum synodis de Origene cognitio, sed de Origene solo Romae, Alexandriae et Antiochiae, de solo enim agebatur in edicto. Est autem de Evagrio et Didymo institutum judicium a Menna, propterea quod soli Constantinopolitanae synodo suos adversus utrumque Origenis sectarium libellos monachi obtulerunt.

Id totum manifeste ostenditur, partim ex imperatoris 68.1086A| edicto, partim ex actis Constantinopolitanae synodi, de qua sermo est, ab Evagrio suae historiae insertis.

Conjicere tamen licet, neque improbabiliter, eosdem monachorum libellos in Hierosolymitana synodo lectos esse: quemadmodum enim illi e Palaestina venerunt a monasteriis, praesertim sanctae civitati vicinis, missi; ita credibile est monasteriorum praesules, quos edicto jubebat imperator ad synodum vocari, eosdem primati suo praesulibusque collectis libellos obtulisse, quos legatis in urbem regiam perferendos dedissent: nam et ad disceptandam causam conducebant, et de ipsis imperator mentionem fecerat, velut primis causae instrumentis.

PROPOSITIO V.-- In ea, quae veteribus dicta est quinta synodus, causa Origenis, Didymi et Evagrii, et cognita est, et dijudicata. --Veteres, sin minus omnes, saltem plures, nomine synodi V complexi sunt id omne quod in codice fidei Justinianaeae continebatur. 68.1086B| Fuit vero codex ille distributus in partes omnino tres. Prima, quod jam monuimus capite 2, erat synodus Mennae adversus Anthimum, Severum, Petrum et Zoaram. Erat et secunda ejusdem Mennae synodus adversus Origenem ejusque sectarios duos. Tertia ea ipsa fuit quae nunc synodus V communiter nominatur, quaeque octo collationibus vulgo notis absolvitur. His subjuncta fuit, si legitima est, Vigilii ad Eutychium epistola de confirmatione synodi V, atque etiam, opinor, fides Justiniani de tribus capitulis.

Si res ita se habet, constat manifesta propositionis veritas, siquidem in tertia parte verbo uno confirmatur judicium quod in secunda de Origene ejusque sectariis exercitum est. Rem vero ita se habuisse demonstrat consonantia omnium quae de synodo V tradiderunt veteres, pugnantiumque in speciem opinionum concordia, quo argumento efficacius hac in parte nullum esse potest.

Photius, epistola 1 ad Michaelem Bulgariae ducem, 68.1086C| de concilio V haec habet: « Sanctum et oecumenicum concilium V magnam Constantini civitatem sacrum sibi templum consecravit, centum sexaginta quinque episcoporum praesentia et concursu confirmatum, quibus praefuerunt Mennas primum, deinde Eutychius, qui ex successione ipsius regiae civitatis archiepiscopalis rexerunt claves, et Vigilius Romae episcopus, qui in civitate quidem erat, sed concilio non aderat, et quamvis ad sacri coetus conventum promptus non esset, communem tamen Patrum fidem libello comprobavit, et Apollinaris Alexandriae Domnusque Antiochiae archiepiscopi, et Didymus et Evagrius Eustochii Hierosolymorum episcopi vicem gerentes. Tunc autem et Justinianus optimus imperator Romanum imperium obtinebat, et decretis favebat ecclesiasticis. Hoc igitur sanctum oecumenicumque concilium nefaria Nestorii dogmata iterum pullulantia penitus evulsit, cum ipso satore zizaniorum, Theodorumque ac Dioscorum, quorum hic Tarsi erat episcopus, ille autem Mopsuestiae, qui cum Nestorii 68.1086D| prius haeresim parturirent, eam denique scriptis etiam ediderunt, mentisque suae tanquam partus adulterinos horrendosque reliquerunt. Praeterea damnarunt et anathemate confuderunt Origenem et Didymum et Evagrium, veteres fidelium morbos, qui sane homines Graecorum fabulas in Dei Ecclesiam inferre conati fuerant, etc. Non solum autem haec maledicta, sed etiam illam, quae paulo ante exstiterat, haeresim Anthimo Trapezuntio, qui Eutychis opinionem fovebat, et Severo Petroque Apameensi, et Zoara auctoribus, cum reliqua illa scelerata atque multiplici ipsorum manu sacer hic Patrum chorus sustulit, anathemateque damnavit, hujus sancti operis duce potissimum Agapeto Romae pontifice, adjuvantibus et collaborantibus illustribus episcopis, inter quos fuit inclytus Antiochiae antistes Ephraemius, et Petrus antistes Hierosolymorum. Divinus igitur ille coetus episcoporum, his omnibus damnatis atque rejectis, 68.1087A| vera divinaque catholicae atque apostolicae Ecclesiae decreta sanxit et confirmavit, ac concilium quidem V his continetur. »

Ex hoc testimonio discimus Photianum synodi V codicem ea continuisse quae diximus, ideoque scripsisse de synodo V Photium ista octo: 1. praefuisse Mennam et Eutychium, sed Mennam primum, deinde Eutychium; 2. Justinianum eadem sensisse cum Patribus, id est, paria fuisse illius edicta istorum decretis; 3. nefaria Nestorii dogmata iterum pullulantia penitus evulsa cum ipso satore zizaniorum Theodoro ac Diodoro, 4. anathemate percussos Origenem, Didymum et Evagrium, veteres fidelium morbos; 5. Non solum has antiquiores duas haereses, sed aliam etiam, quae paulo ante exstiterat, Anthimo Trapezuntio, qui Eutychis opinionem fovebat, et Severo Petroque Apameensi, et Zoara auctoribus, cum reliqua illa scelerata atque multiplici ipsorum manu, sacrum hunc Patrum coetum sustulisse, anathemateque damnasse; 6. hujus sancti operis ducem potissimum 68.1087B| exstitisse Agapetum Romae pontificem, collaborantibus illustribus episcopis Ephraemio Antiochiae, Petro Hierosolymorum antistite, et aliis; 7. hos omnes, τούτους ἅπαντας, a divino episcoporum coetu damnatos, simulque confirmata Ecclesiae dogmata; 8. concilium V his contineri, καὶ τὰ μὲν τῆς οἰκουμενικῆς πέμπτης συνόδου ἐν τούτοις.

Nihil autem clarius in rem nostram afferri potest: nam prioribus duabus synodis praefuit Mennas, Eutychius tertiae: primae initium dedit Agapetus papa, collaboraverunt Mennas, Ephraemius et Petrus. Secundam promoverunt Vigilius, Mennas, Zoilus, Ephraemius et Petrus. Tertiam habuerunt Eutychius, Apollinaris, Domnus et Elias, confirmavit Vigilius suis edictis, Justinianus paria cum singulis synodis sentiebat, ἀνεφρώνησεν. Habentur sanctiones definitionibus consonae. In prima Anthimus, Severus, Petrus et Zoaras; in secunda Origenes, Didymus et Evagrius; in tertia Theodorus et alii proscripti sunt. Quae omnia historicae veritati consentiunt.

68.1087C| Quod autem Photius Eliae legatos scripsit fuisse Didymum et Evagrium, memoria lapsus est; fuerunt enim Damianus Sozusae, Georgius Tiberiadis, et Stephanus Raphiae episcopi.

Tam claro testimonio potentius adhuc alterum est, quippe quod a summorum pontificum longa serie dictum est, quanta maxima potuit celebritate et sanctitate. Namque ducentis ferme annis ante Photium, id est sub finem saeculi VII, paulo post coactam synodum VI, edita est, vel a Leone II, vel a Sergio I, confessio fidei, quam consequentes summi pontifices in ordinatione emitterent. In ea, cum agitur de synodo V, continentur multa non similia tantum Photianis, sed longe majoris propter sanctitatem auctoritatis. Electus igitur in summum pontificem presbyter, inter profitendam fidem, postquam de quatuor prioribus synodis dixit, sic de synodo V: « Haec igitur sancta atque universalia quatuor concilia, etiam sanctum quintum concilium venerandum assecutum 68.1087D| est, et sub piae memoriae Justiniano principe apud Constantinopolitanam urbem est congregatum, cujus salutari consultu unus esse de sancta Trinitate Dominus noster Jesus Christus veraciter praedicatus est; et confundentes ac dividentes sacrae ejus incarnationis arcanum, istius vocis spirituali mucrone prostrati sunt. In hoc Origenes, cum impiis discipulis et sequacibus Didymo et Evagrio, et qui creatorem omnium Deum, et omnem rationalem ejus creaturam gentilibus fabulis prosecuti sunt, aeternae sunt condemnationi submissi. In eo Theodorus Mopsuestenus auctor Nestorii, pariterque Diodorus, et omnes exsecrandae divisionis discipuli, qui et semi-nestoriani vocati sunt, sub anathematis aeterna censura ab Ecclesia Dei projecti sunt. In hoc Severus Acephalus, cum Petro et Zoara, caeterisque eorum impiae confusionis consortibus atque sequacibus, perpetua condemnatione prostrati sunt. »

68.1088A| Quanquam inversus est parumper ordo, fit tamen trium veluti partium synodi unius mentio; suis enim singulae damnationibus haereticorum distinguuntur; idque eximium, quod expresse in hoc concilio damnatae dicuntur tres haereticorum quasi turmae.

Quamvis plurimum per se momenti habeant testimonia haec duo, remque meo judicio conficiant, operae tamen pretium est minora producere, quae lucem, sin minus dent, saltem accipiant.

 Cyrillus Scythopolitanus, in Vita sancti Sabae, cap. 109: « Cum sancta et oecumenica synodus V congregata fuisset Byzantii, Theodorus Mopsuestiae, et Origenes, et una cum his impia de praeexistentia et restitutione dogmata generali fuerunt subjecta anathemati. » De praeexistentia et restitutione in solo Mennae concilio ecclesiasticum judicium exercitum est.

Quid Evagrius tradiderit, quantumque id quod tradidit conducat ad hunc locum illustrandum, capite 2 demonstratum est; juvat tamen ista iterum adnotare 68.1088B| verba: « Synodus V a Justiniano coacta est hanc ob causam: Eustochius, cum Origenis dogmatum assertores in monasteriis Palaestinae, et praecipue in ea quae dicitur Nova Laura, invalescerent, » etc. Ostendunt enim judicium de Origenis dogmatibus, atque adeo concilium Mennae, cum decreto Vigilii ad synodum V pertinere; nullum siquidem aliud judicium ea de causa exercitum est.

Sergius in ecthesi ascripta Heraclio, postquam conciliorum quinque generalium meminit: « Haec, inquit, in omnibus sequentes, et divina eorum suscipientes dogmata, omnes, quos exceperunt, excipimus, et quos ejecerunt, ejicimus, et anathematizamus, praesertim Novatum, Sabellium, Arium, Eunomium, Macedonium, Apollinarium, Origenem, Evagrium, Didymum, Theodorum Mopsuestenum, Nestorium, Eutychen, Dioscorum, Severum, et impia conscripta Theodoreti, » etc. Si ejicit, quos quinque synodi ejecerunt, necesse est nomine synodi V tres illas intelligat in quibus Severus, Origenes et Theodorus 68.1088C| damnati sunt; nec enim in ulla alia, quae vim habeat oecumenicae, quaeque a sede apostolica approbari meruerit, tria, quae dixi, capita anathemate percussa sunt; quod si vero intelligat, plana sunt et aperta omnia.

Sophronius in synodica ad Sergium: « Aliud constitutum universaliter concilium suscipio, quod in regia urbe etiamnum celebratum est, Justiniano tunc sceptra Romani imperii disponente, omnesque ejus praeclaras diffinitiones: quod ad confirmationem quidem nominatissimi Chalcedonensis concilii congregatum est. Perimit autem et in interitum projicit, principaliter quidem Origenem insanum, et omnes ejus pomposas somnolentias, et plena multae impietatis commenta, Evagrii quoque cum eo et Didymi dogmata omnia eorum pagana atque prodigiosa, nec non et fabulosa deliramenta, post quos et Mopsuestenum evellit Theodorum magistrum Deo rebellis Nestorii, et ut immundum zizanium cum 68.1088D| suis blasphemis opusculis ab apostolica Ecclesia projicit. » Eadem habet synodus VI in definitione fidei; eadem pariter synodica Theodori Hierosolymitani. Ista vero, si constent, quae de synodo V veterum tripartita diximus, apertam habent veritatem; sin minus, apertam falsitatem.

Synodus VII in definitione fidei ea tradit quae secutus videtur Photius mox laudatus. Nam cum professi essent Patres se eos rejicere quos quatuor priores synodi rejecissent, pergunt in haec verba: « Conferentes cum illis pariter Severum Petrum et eorum multifarie blasphemantem alterutris perplexionibus restim contextam, cum quibus et Origenis et Evagrii ac Didymi fabulas anathematizamus, sicuti et Constantinopoli congregatum concilium V egisse dignoscitur. » Illud testimonium tanto locupletius est, quanto clarius loquitur de iis quae dubium creare possent, omissis quae pertinent ad Theodorum velut 68.1089A| indubitatis, quanto etiam affirmantius docet dignosci ab omnibus Severum et Origenem, cum suis unumquemque, in synodo V proscriptos.

Ex his autem quae attulimus nonnulla, credo, lux oritur, in qua secerni possit pretiosum a vili, in Theophanis, Cedreni Nicephorique historia de synodo V; etsi enim perturbatis temporibus miscuerunt omnia, vere tamen Theophanes synodum V scripsit coactam κατὰ τοῦ Ὁριγενοῦς παράφρονος, καὶ Διδύμου τοῦ ἀπὸ ὀμμάτων, καὶ Εὐαγρίου, καὶ κατὰ τῶν ἀκεφάλων κεφαλαίων. Vere Cedrenus sacram Justiniani de discutienda Origenis causa ad synodum V, ut illis temporibus habebatur, retulit; vere Nicephorus in secunda sessione (partem synodi intelligit) de Origene judicium habitum narrat.

Confectum est, opinor, quod demonstrandum fuerat, scilicet nomine synodi V comprehendisse veteres concilia tria quae nunc distinguimus; atque ita Origenis, Didymi et Evagrii in synodo V cognitam atque dijudicatam esse causam. Verum ut veritas clarius 68.1089B| adhuc illucescat, solvendae videntur quaestiones nonnullae eo pertinentes.

Et prima quidem quo tempore synodus V tripartita videri incoepit, ita ut singulae synodi, quasi totidem, aut actiones, aut, ut loquitur Nicephorus, συνελεύσεις, id est, conventus forent. Justiniano imperante id factum reor; quidquid enim de fide statutum esset suis temporibus, ad unius concilii instar esse voluit, ut quemadmodum praecessores qui maximi nominis fuerunt, suum coegerunt singuli concilium, Constantinus Nicaenum, Theodosius Magnus Constantinopolitanum I, Theodosius Junior Ephesinum, Martianus Chalcedonense, suum et ipse haberet, quo fidem videretur absolvisse, cujus illi fundamenta jecerant.

Secunda quaestio, cur tres dicantur tantum συνελεύσεις fuisse, cum Justiniani temporibus synodi plures, et illae quidem sacra imperatoria coactae, exstiterint, exempli causa, ea quam Mennas habuit de tribus capitulis, priusquam Vigilius Constantinopolim 68.1089C| veniret; videri enim potest perinde annumeranda synodis ejusmodi, ac quae Origenis causam spectabat. Verumtamen tres illae de quibus agimus habuerunt id eximium prae aliis, etiam jussione principali convocatis, ut et de fide fuerint, et patriarcharum consensione, sedisque apostolicae synodica auctoritate, atque adeo utriusque Ecclesiae, Occidentalem dico et Orientalem, sententia approbatae sint. Quod fuerint in causa fidei collectae, aperte constat, nam prima Acephalos, secunda Origenistas, tertia Nestorianos, quae tres haereses ea tempestate vigebant, proscripsit. Constat pariter quod utriusque Ecclesiae consensione approbatae sint: siquidem primae Hormisdas et Agapetus vim atque auctoritatem addiderunt; nec enim aliud quidquam fuit, praeter exsecutionem sententiae a praefatis pontificibus latae, ut ex sententiis Mennae, subscriptionibusque Occidentalium episcoporum et sedis apostolicae legatorum, ac aliis pluribus patet. Secundae Vigilius robur dedit, cum 68.1089D| ex ipsius litteris Mennas definitionem dixerit. Tertiam idem Vigilius sua, ut fertur, ad Eutychium epistola confirmavit. Primae interfuerunt plurimi utriusque Ecclesiae praesules cum legatis majorum sedium, Romanae, Antiochenae et Hierosolymitanae, non tamen Alexandrinae, quae Acephalorum factionibus Gaianique et Theodosii schismate scindebatur. Secundae consenserunt patriarchae omnes, interfuitque Pelagius sedis apostolicae apocrisiarius. Tertiae praefuerunt per se Eutychius Constantinopolitanus, Apollinaris Alexandrinus, Domninus Antiochenus, per legatos Eustochius Hierosolymitanus. Omnes suis quae habentur tractoriis imperator coegit; suis omnes, non edictis modo, sed libris etiam integris firmavit: quod cum non fecisset, quo tempore habita est prima, praestitit sex fere post annis, misso, ut testis est Agatho papa, ad Zoilum Alexandrinum adversus Acephalos libro.

Tertia quaestio, an aliqua etiamnum exstent expressa 68.1090A| vestigia synodi V ex tribus compactae? Exstant sane, nam in veteribus tum Graecis, tum Latinis codicibus gesta adversus Anthimum synodi V nomine inscribuntur. De Graecis testem adduco Severinum Binium, qui in notis ad concilium adversus Anthimum narrat se acta hujus concilii ex quodam manuscripto codice Graeco antiquo bibliothecae Palatinae, in cujus frontispicio reperitur haec inscriptio: Acta sanctae synodi V Constantinopolitanae, fideliter accepisse. Putat ille quidem inscriptionem esse erroneam, sed putat ex errore, vel incogitantia potius eorum quae hactenus diximus. De Latinis fidem facit conciliorum collectio Merlini, Surii et Crabbi, in quibus non synodus tantum Mennae adversus Anthimum, sed aliae quoque priores, synodi V nomine inscribuntur. Unde haec ipsa synodus V in ejusmodi collectione dicitur sub Agapeto, Silverioque et Vigilio habita. Nullus dubito quin plures mss. codices id ipsum praeferant quod qui, vel a Binio, vel ab aliis tribus conciliorum editoribus visi sunt. Sed Graeci admodum pauci in Occidentem 68.1090B| delati sunt, propter veterum Latinorum linguae Graecae incuriam: Latini, qui ad nostra tempora pervenerunt, id habent maximam partem quod mox relati. Nihil porro in Latinis uspiam de Origenis judicio memini me legere, forsan quia, cum Origenistarum errores minus in Occidente noti essent, minus quoque sollicite synodicae adversus ipsos sententiae conquisitae sunt: quemadmodum et in Oriente, cum minus innotesceret Pelagiana haeresis de gratia, minor etiam de conquirendis synodicis contra Pelagianos sollicitudo Graecos tenuit: ut vix reperiantur, si tamen reperiantur, in his Graecorum libris canones ejusmodi, nisi post saeculum XI vel XII, quibus vixerunt Joannes Zonaras et Theodorus Balsamon.

Quarta quaestio, an non merito censeri debeat inauditum ac insolens in unam oecumenicam synodum tres conflare, quarum duae sint particulares? Qui ita censuerit, deponet ille admirationem facile, si meminerit, primo, synodos quas particulares vocat, merito 68.1090C| dici posse oecumenicas, quippe quae, ut ostensum est antea, et sedis apostolicae definitionem secutae sint, et decretorum Agapeti Vigiliique summorum pontificum exsecutionis purae jure dicantur instar esse, et consentientes habuerint patriarchas omnes, quomodo praefati sumus.

Deinde, si exemplo res agenda est, an non plura temporibus Augustini concilia Africana in unum illud, quod anni 418 vocatur, coaluerunt? Plura certe Augustinus nominat, quae alii pro uno censent, ut ostendimus in dissert. 2 ad priorem partem operum Marii Mercatoris. An non avorum aetate, quatuor et viginti annorum spatio celebrati, partim Ferrariae, partim Tridenti, episcoporum conventus uno Tridentinae synodi nomine dicuntur, etsi variis in locis, ad varias haereses abususque tollendos, sub tribus pontificibus, imperatoribusque duobus, habiti sunt?

Si plures diversique adeo conventus uno Tridentini concilii nomine appellati sunt, quoniam ad unum omnes finem dirigebantur, quae reformatio Ecclesiae, 68.1090D| quidni conventus tres, ad unum pariter directi finem, pacem nempe Ecclesiae, ad unos indicti Eutychianorum et Nestorianorum motus comprimendos, ab uno imperatore Justiniano decretis firmati, unius fere Vigilii papae tempore, una in civitate regia, uniusque sedis praesidente praesule Constantinopolitano habiti, uno pariter nomine vocentur? Quid mirum conventus tres, minore spatio temporis quam Tridentini celebratos (illi enim spatio annorum septemdecim absoluti sunt, isti viginti quatuor annos tenuerunt) uno censeri nomine, unoque codice contineri, qui ad unum finem ab uno imperatore, unius papae temporibus, in una urbe, ab unius sedis episcopo, coacti sunt.

CAPUT VI. Observationes aliquot ad acta synodi Nulla fere synodus est, cujus actis ecclesiasticae 68.1091A| critices studiosus lector plura observare debeat, si modo velit veritatem eruere e tenebris, quibus eam, partim negotii totius gerendi perplexa utrinque ratio, partim artes Theodori Cappadocis multa producentis instrumenta suo ingenio similia involverunt. Singula curiosius ad examen vocavi, quae, ne dissertationem ultra modum augeant, in aliud opusculum rejicienda duxi, tribus tamen in specimen adductis, ut suus constaret promissis capitibus numerus, et populares quaedam opiniones tollerentur.

§ I. De die qua factum est initium synodi.

In codicibus editis initium datum synodo legitur IV nonas Maii; in Bellovacensi ms. III nonas, quae potior lectio, siquidem anno 553 littera dominicalis erat E, et proinde dies quartus nonas fuit dominicus, tertius feria 2, qua more majorum, post rem divinam die dominico rite procuratam, inchoabantur synodi. Sic Chalcedonensis die 8 Octobris, quo anno littera dominicalis G; sic Ephesina die 22 Junii ann. 68.1091B| 431, litt. dom. D; sic Constantinopolitana I die 24 Maii ann. 381, litt. dom. C; sic Nicaena die 14 Junii ann. 325, litt. dom. C.

Hanc Bellovacensis codicis lectionem demonstrant acta collationis 1 et 2: nam quo die inchoata est synodus, accesserunt ad Vigilium patriarchae cum aliis episcopis, rogaturi ut una cum ipsis conveniret. Promisit Vigilius se postero die responsurum; postero illo die, qui fuit secundus ab inchoata synodo, redierunt patriarchae ad Vigilium; atqui aiunt se ad eum rediisse ante duos dies quam habita est secunda collatio: cum igitur illa sit habita VIII idus Maias, necesse est habitam esse primam III nonas, quae cum lectione Bellovacensis codicis omnino conveniunt, cum vulgata neutiquam.

 § II. De recensione episcoporum in collatione 1.

Cum recensentur initio collationis 1 nomina episcoporum qui interfuerunt, alio disponuntur ordine 68.1091C| quam quo subscribuntur in fine collationis 8. Exempli gratia, Thalelaeus Isindorum episcopus post Macarium Prymnesiae et Megalium Myrenorum inscribitur, longe ante ipsos subscribitur. Valerianus Obbae in Africa episcopus Cresconium Cuiculitanum Africae pariter episcopum, pluribus interjectis, in inscriptione praecedit, sequitur in subscriptione, etc. Argumentum igitur quod nonnulli ducunt ab ordine quo censentur episcopi in actis conciliorum, cujusmodi nunc habentur, ad aestimandos ordinationis praecedentis aut subsequentis annos, infirmum est, adeoque fallax, ut nuperum quemdam censorem abduxerit in intolerabiles errores, quod in opusculo mox edendo, alioque deinceps consecuturo de episcopis Africae, indubitatis ex ipso codice Africanae Ecclesiae argumentis demonstrabitur.

Ad id autem operis suscipiendum necessitas invitum adigit, ut ex praescripto Salomonis obtrectatori responsum detur, qui « non solum verba (utor sententia Hieronymi de importuno monacho querentis 68.1091D| praefat. 1 et 3 ad Comment. in Hierem.), sed syllabas quoque verborum calumniatus est, in eo scire se aliquid arbitratus, si de alienis operibus detraheret, quique patientiam nostram de humilitate Christi venientem malae conscientiae signum interpretatur. »

§ III. De synodo Mopsuestena actis synodi V inserta.

Synodus Mopsuestena coacta est ann. 550, atque adeo annis centuni viginti tribus post obitum Theodori; suo enim ille fato functus est ann. 427, et sacrae duae quibus indicitur synodus consignatae leguntur anno 9 post consulatum Basilii.

Adfuerunt omnes secundae Ciliciae praesules, totusque Ecclesiae Mopsuestenae clerus, cum primoribus civitatis, saltem provectioribus aetate: praesedit Joannes Anazarbi episcopus provinciae metropolita.

 Totum unica actione, die 17 Junii, peractum negotium; nam et diptycha Ecclesiae Mopsuestenae recognita 68.1092A| sunt, et auditi seniores, ut sciretur quo tempore, quave de causa, Theodori nomen expunctum sit e sacris tabulis.
 Id rescire intererat imperatoris, quo responderet Vigilio renuenti damnare Theodorum, propterea quod in pace Ecclesiae diem obiisset, et a nulla synodo damnatus foret: quare voluit ad se pariter et ad Vigilium referri, mittique acta concilii, quod synodicis duabus praestitum est.
 Haec omnia porro constant, cum ex evocatoriis litteris Justiniani, tum ex actis concilii, testantibus nomen in diptychis jam non haberi, nec tamen de tempore et causa expunctionis constare.
 In libello synodico fit mentio synodi Mopsuestenae, in qua, sin minus diversa sit, longe aliter peracta sunt omnia quam quomodo in actis synodo V insertis referuntur; praesules enim dicuntur, sponte fideique studio convenisse Mopsuestiam, seniores quosque interrogasse judicio, an aliquando sacris tabulis inscriptum fuisset Theodori nomen, et quod affirmassent 68.1092B| seniores, retulisse ad Vigilium Romanum pontificem.

Quid si fuerint synodi duae Mopsuestenae, quarum alterius meminerit synodicus liber, alterius acta synodi V? Quid si unam Vigilius, alteram Justinianus haberi mandaverit: ille, ut sciret an aliquando appellatus fuisset Theodorus in sacris diptychis; iste, an expunctus foret? Quid si priorem cogi voluerit Vigilius, ut suam inde sententiam, de non damnanda Theodori persona firmaret; posteriorem Justinianus, ut prioris auctoritatem infringeret? In re obscura conjicere tantum licet.

Habita est porro, sive una, sive gemina, Mopsuestiae synodus, post absolutos a Facundo libros duodecim, quibus capitula tria defendit, imo post singulare contra Mocianum opus; neque enim siluisset procul dubio de re quae tantum afferret in utramque partem causae suae praejudicium. Absolvit igitur libros Facundus circa annum 548, aut etiam priusquam 68.1092C| erumperet in apertum Justiniani in Vigilium tyrannica ferocitas.

 Inscriptum fuit diptychis aliquandiu Theodori nomen, alioqui ea non scripsisset Cyrillus, quae sunt in litteris ad Joannem Antiochenum de Theodori opinione in Orientalium mentibus. Retentum est ad Theodoreti usque mortem, quae contigit ann. 457. Quomodo enim amicos Cilicas id permisisset committere adversus hominem quem velut divinum ubique suspicit? Non permansit tamen ad annum usque 490, nam Martyrius, presbyterorum Ecclesiae Mopsuestenae provectissimus, cum interrogatus esset in synodo ann. 550, sacramento testatus est se, qui a sexaginta annis in Ecclesiae Mopsuestenae clero militabat, nunquam inter episcopos in diptychis appellatos Theodori nomen audivisse: imo nec videtur ad annum usque 484 remansisse, alioqui audivisset nonnihil senex ille de tanto negotio, si tunc cum in clero annumeratus est, adhuc recens fuisset memoria. Oportet igitur id accidisse eo temporis spatio quod 68.1092D| ab anno 457 ad 480 aut 484 intercessit.

Et vero e clericis quidam, ut Theodorus et Parenorius, quorum alter quinquaginta quinque annos, alter octo et viginti in clero egerat, professi sunt se a senioribus accepisse pro Theodoro Cyrilli nomen esse suppositum, utique seniorum aetate, quod non incongrue dici potest de re quae quo dixi tempore sit peracta.

Definire certo tempus quo Cyrillus, deleto Theodori nomine, inscriptus sit diptychis, mihi non licet: probabile tamen videtur id tunc accidisse cum Eutychiani potentia valerent plurimum; valuerunt autem, et cum Basiliscus tyrannidem occupavit, Cnapheumque Ecclesiae Antiochenae reddidit ann. 475; et cum Zeno imperator unitivum edidit ann. 482; et cum, Calendione pulso Antiochia, iterum Cnapheus in sedem unde dejectus fuerat restitutus est, ann. circiter 484; cum Eutychiani, inquam, potentia valerent, 68.1093A| ferverentque in Cilicia tumultus, atque Acephalorum haeresis invalesceret.

 Videor ergo mihi non temere conjicere eo tempore expunctum esse Theodori nomen e diptychis, quo Cnapheus, Calendione pulso, Antiochenam Ecclesiam invasit: nam tumultuosis temporibus quid non licebat? Quid non audebat Eutychianus Cnapheus adversus haeresis suae nominatissimum adversarium? Quid non pateretur Mopsuestenus clerus inter arma, et a potentissimo suo exarcho, cujus nomen potius pro Theodoro supponeretur, quam Cyrilli, quo mendaciter auctore Eutychiani gloriabantur? Qua tempestate facilius deleretur memoria facti tam audacis, quam qua, rebus omnibus, sive imperii, sive Ecclesiae, perturbatis in Orientis dioecesi, facile erat Mopsuestenos Antiochenis consentire, quibus jamdudum Eutychis sectatores praeerant?
 Tunc enim videntur vetera diptycha, suppositis novis, sublata: nam quae producta sunt in concilio, vetera absque dubio non fuerunt, alioqui vel erasi 68.1093B| in membranis, vel obducti in chartis Theodori nominis vestigium Cilices deprehendissent, nec id in tanta, quantam jactant, ἀκριβεία referre omisissent. Hanc forte ob causam factum est ut episcopi semel atque iterum a Cimiliarcha expeterent an non haberet diptycha productis veteriora, negantemque cogerent, « propositis divinis Scripturis, » responsum firmare.
 Inter episcopos qui censentur in Mopsuestenis diptychis, frustra fuerit qui Macedonium quaerat Arianae haeresi addictum; censentur enim illi tantum qui fato functi sunt, « ex quo immaculata et orthodoxa fides in Ecclesia Mopsuestena praedicata est. » Fides, inquam, Nicaena, quae apud veteres nomine fidei ἁπλῶς intelligitur. Vitam porro Macedonius ille, postquam interfuit Nicaenae synodo, ad annum circiter 350 protraxit, siquidem Sardicensi conciliabulo, ut dicitur, anno 345 subscripsit: quare Protogenes et Zosimus, qui Macedonium exceperunt, et praecesserunt 68.1093C| Olympium, non videntur episcopalem tenuisse sedem amplius quam annis triginta, quando quidem Olympius, qui Zosimum excepit, concilio II generali interfuit ann. 381; Olympius Ecclesiam Mopsuestenam rexit ad annum usque 391, quo anno decessit Theodoro; Theodorus Thomae post episcopatum triginta sex annorum; Thomas Bassiano post duo et viginti aut tres et viginti annos: nam Bassianus suum habuisse legitur in concilio Chalcedonensi vicarium ann. 451. Ipse vero, et qui sequuntur in diptychis, Joannes, Auxentius, Palatinus, Jacobus, Zosimus et Theodorus Junior ad annum usque 547 Mopsuestenae Ecclesiae praefuerunt; Theodorus enim ille dicitur in gestis ante triennium obiisse; Simeon vero postremus omnium ea ipsa indictione 13, qua convenit synodus, post tres episcopatus annos obiit.

CAPUT VII. De confirmatione synodi V a sedis apostolicae antistitibus.

68.1093D| Hac etiam parte defunctus sum non incuriose in opusculo mox edendo; inquisivi enim exactius de singulis pontificibus usque ad synodi VI tempora, post quae nihil negotii relinquitur, cum habeantur professiones fidei a summis pontificibus in ordinatione factae, quibus synodum V recipiunt, coluntque pari cum aliis prioribus reverentia. Has professiones propediem edemus. De sola Vigilii nunc epistola confirmatoria synodi, quam illustrissimus Parisiorum archiepiscopus Petrus Marca in lucem e Regia bibliotheca protulit anno 1642.

Haec epistola data legitur ante VI idus Decembres, imperii Justiniani anno 27, post consulatum Basilii 12, id est die 8 Decembris anni 553, mensibus sex post absolutam synodum. Non esse suppositam probat illustrissimus editor editor pluribus nec infirmis argumentis: nam primo, inquit, exscripta est ex volumine 68.1094A| quod calamo exaratum in vetere bibliotheca Romanae Ecclesiae jam inde ab ann. 753 asservabatur; exscripta est, inquam, anno Christi 1276, a viro eruditione nobili Leone Cinnomo, simulque commendata imperatoriae Graecorum bibliothecae, cum aliis pluribus, et praesertim actis synodi V, cui subjuncta fuit.

Deinde Evagrius, lib. IV Hist., cap. 34, scripsit Vigilium synodo V consensisse, ἐγγράφως, quod vero aliud scriptum? Evagrii autem auctoritas eo gravior est, quo propius e synodi temporibus Historiam composuit, triginta nempe post annis.

Tertio Photius, Zonaras, Cedrenus, Euthymius et Nicephorus Callistus, Vigilium synodo consensisse tradunt; id vero non aliunde quam ex actis synodi V, subjunctam habentibus decretalem, acceperunt.

Quarto, Vigilium VI synodus, in Prosphonetico ad Pogonatum, consonuisse Justiniano narrat, quemadmodum Leoni I Marcianum.

Denique Pelagius II, in epistola ad episcopos 68.1094B| Istriae, sedem apostolicam ait, post longa pro tribus capitulis certamina, perpessaque plurima, cessisse tandem, « cum veritas se patefecit, » quae ipsissima Vigilii ratio cur constitutum suum decretali rescindat, quia sibi lux affulsisset, « omni confusione mentis remota. »

Quibus suspecta nihilominus videtur, illi et pro se rationes afferunt sane graves, et illustrissimi editoris argumenta, suas in partes inflectendo, non parum infringunt.

 Dicunt, primo, in hacce decretali contineri plura, non contraria magis sedis apostolicae dignitati quam falsa et inepta.
 Quid enim indignius quam quod Christi Vicarius fateatur in negotio quod in concilio suo agitavit, se a diabolo « impulsum, multa tum loquendo, tum scribendo composuisse; » se ejusdem diaboli dolo divisum esse a fratribus; se « contempta charitate in discordiam abiisse; » se « confusionem in mente 68.1094C| prius habuisse, » etc.?
 Quid hoc utroque falsius? quo tempore decretalis consignatur, id est sexto post absolutam synodum mense, « universum orbem et Ecclesiam ad pacem revocatam fuisse; » se Theodori blasphemias affusa luce, quo tempore scripsit, primum deprehendisse: nam pro certo, post peractam synodum, toto Occidente turbatum est; et in constituto sua singulis Theodori capitibus nota inusta est.
 Quam parum apte exemplum Augustini adducitur, ut sententiae mutatio excusetur? VIX enim quidquam similitudinis habet Augustini et Vigilii causa. Augustinus fuit unus aliquis episcopus, Vigilius caput Ecclesiae; erat Augustinus unius per se Ecclesiae doctor, Vigilius orbis universi; retractavit Augustinus opera privati hominis, Vigilius decretalem e synodo missam ad omnes orbis fideles; emendavit proprie ea tantum Augustinus quae laicus aut certe ante episcopatum scripsit, caetera magis recensuit; 68.1094D| emendasse Vigilius dicitur quae jam septemdecim fere annorum pontifex ediderat; Augustinus correxit quae de variis argumentis commentatus fuerat, Vigilius quae maturo fratrum consilio judicioque definierat.

Aiunt, secundo, mirum videri cur Leo Cinnomus, cum testatur se in volumine chartaceo, quod in vetere bibliotheca Ecclesiae Romanae asservabatur, epistolam qua de agitur nactum esse, id unum retulerit, adjuncta reliqua praetermiserit.

 Cur siluit an Graecam eo loci repertam descripserit? an Latinam e Graeca fecerit? Si Graecam reperit, non item Latinam, suspecta merito est narrantis fides; quidni enim, vel a Cinnomo composita credatur, vel ab alio aliquo Graeculo? cur pontificis Romani epistola Latina nusquam reperitur, a nullo certe Latino memoratur?
 Si ex Latina Graecam fecit, rursus oritur suspicionis non imprudentissimae materies, an bona fide interpretatus 68.1095A| sit, an secus? an de suo addiderit quae non decent, an in autographo repererit?
 Certe si anno 753, id est ducentesimo post finitam synodum, exstabat adhuc Latina decretalis in bibliotheca Ecclesiae Romanae, quomodo latuit pontifices Vigilii successores? Si non latuit, quomodo ab iis memorata non est, cum maxime debuerit, tunc saltem, cum adversus schismaticos vehementius a Pelagio II et Gregorio Magno disputaretur? atque hoc est quod tertium causantur epistolae improbatores.
 Sed et quartum addunt, apparere non incerta suppositionis judicia: nam praeter ea quae hactenus exposita sunt, non erudite profecto inducitur Vigilius, exemplum afferens Patrum suorum, qui propria dicta retractaverint atque correxerint; Patrum enim nomine intelligit, opinor, praecessores, ut ex constituto colligitur: quis autem decessorum propria dicta retractavit et correxit? an Hormisdas? hic enim unus produci posse videtur; verum ipsius ratio mirum 68.1095B| quantum a ratione Vigilii diversa est, ut nemo nescit eruditus.
 Deinde, cum Augustinus statuitur in exemplum, quod imitetur pontifex, imprudenter, ne dicam inepte, Romanae eloquentiae magister praedicatur: verum id non magni admodum est momenti, cum forte non εὐγλωττίας, sed εὐδοξίας διδάσκαλος legi possit, quo sensu Hormisdas scripsit Possessori ex Augustino addisci posse quid Romana sentiat Ecclesia « de libero arbitrio et gratia Dei. »

Id magis urget, quod contra publicam fidem veritatemque notam dicuntur ubique, tunc cum scriberet Vigilius, redarguti Theodori sermones: nam ea tempestate, non Africa tantum pro Theodori libris, sed etiam Orientalium plures pugnabant; quod maligne describuntur ferme verbatim ex edicto synodoque posteriores tres canones, de Theodoro, Theodoreto et Iba, ut pontifex videatur in ipsa eorum quibus, cum judicium exercerent, adversabatur, 68.1095C| verba jurare, eoque facto suae mentis pristinam, vel caecitatem, vel obstinationem fateri.

Certe, si reipsa pontifex epistolam conscripsit, vel consultissime non egit, cum dignitati sedis suae non consuluit, qua ratione poterat, cum haberet doctissimorum virorum sibi assistentium coronam; vel durissimam scribendi necessitatem a tyrannide Justiniani, qui suis et ipse praeceptoribus serviebat, passus est; quo pacto epistola, cum per vim metumque extorta sit, nulla pollet auctoritate.

 Postremum istud adjungunt, non plus admodum habere ponderis argumenta in contrarium allata quam quantum mutuantur ab illustrissimi Marcae auctoritate.
 Nam primo, quod Graeci tradunt Vigilium synodo V consensisse ἐγγράφως,, intelligi, potest, aut etiam debet, vel de primis litteris ad Eutychium, quibus pontifex in celebrationem synodi consensit, vel de constituto, ubi eadem omnia quae in synodo V damnantur, praeter Theodori personam; vel etiam de 68.1095D| judicato longe antea edito, et turbarum in Occidente causa, quas turbas Graeculi arripuerint, ut suae fictionis locupletes testes.

Neque temeraria est ejusmodi exceptio; huic enim favet quod ab illustrissimo Marca adducitur ex Prosphonetico synodi VI: agitur siquidem eo loci de consensione Vigilii et Justiniani, qua synodus coacta est, συνέστη συνέδριον.

Deinde quod illustrissimus idem dissertator adjicit numero 3, suis prioribus rationibus « addi posse eximium Pelagii II testimonium, ex epistola ad episcopos Istriae, cujus adeo aperta sunt verba, ut mirari subeat qua ratione viros, alioqui perspicacissimos, fugerit tam expressa de Vigilio sententia; etenim prolixis verbis ibi refertur sedem apostolicam per Vigilium initio quidem probasse tria capitula, et pro eorum defensione diu laborasse, longoque tempore ad injurias usque certasse, quod de solo Vigilio 68.1096A| intelligi potest; deinde cessisse, QUANDO VERITAS SE PATEFECIT, quae verba ad epistolam Vigilii respiciunt, qui, re diligentius tractata, veritatem sibi affulsisse, seque tria capitula damnasse scribit, » id, inquam, totum non vehementer urget; nam perspicacissimi illi forsan causentur verba Pelagii II, ut non referuntur κατὰ λέξιν, ita non plene exponi. Sic illa numero 3 se habent: « Latini quippe homines et Graecitatis ignari, dum linguam nesciunt, errorem tarde cognoverunt; et tanto eis celerius credi debuit, quanto eorum constantia, quousque verum cognoscerent, a certamine non quievit, quorum consensum certe fraternitas vestra despiceret, si ausu praecipiti, priusquam verum cognoscerent, consensissent: at postquam diu ab eis laboratum est, et longo tempore ad injurias usque certatum, hinc vestra fraternitas penset quia tot labores repente non relinquerent, nisi quae vera sint, agnovissent. » Et paulo post: « Debet ergo perpendere vestra dilectio quia praedecessorum nostrorum in hac causa consensus 68.1096B| tanto post inanis non fuit, quanto prius duris contradictionum laboribus insudavit. » Et postea: « Si in trium capitulorum negotio aliud cum veritas quaereretur, aliud autem, inventa veritate, dictum est, cur mutatio sententiae huic sedi in crimine objicitur, quae a cuncta Ecclesia humiliter in ejus auctore veneratur? non enim mutatio sententiae, sed inconstantiae sensus in culpa est; quando ergo ad cognitionem recti intentio incommutabilis permaneat, quid obstat, si ignorantiam suam deserens, verba permutet? »

Agitur enim, et de veritate, « quae Vigilium papam ac Latinarum provinciarum principes latuit; » et de errore tardius cognito, propter imperitiam Graecae linguae: ejusmodi autem seu veritas latens, seu error ignotus, pertinuit sine dubio ad blasphemias Theodori, sensusque Theodoreti et Ibae; illaque apparens, hic agnitus effecit ut Vigilius latam in via, qua Roma Constantinopolim tendebat, sententiam 68.1096C| pro tribus capitulis, in judicato post annum, in constituto post annos septem edito, mutaret, idque omne quod tribus capitibus contineretur, praeter personas, damnaret.

Nam quod disputat eruditissimus praesul de gemina veritate ante ignota Vigilio, postmodum retecta, prima posse quae in conciliis gesta sunt omnia retractari, praeter fidem; altera posse mortuos damnari qui haeresim professi sint; vix persuaserit, opinor, ei, qui vel historiam rei meminerit, vel Pelagii Il epistolam perlegerit: neutra siquidem veritas latebat propter imperitiam Graecae linguae, cum posterior ante editum constitutum in collatione 5 probata fuerit sacrae Scripturae atque Augustini testimonio, prior manifestis Leonis Magni verbis constet. Quare mutatio sententiae, quam Pelagius memorat, spectat omnino ad judicatum, aut ad constitutum potius, idque conficitur, vel ipsis ab illustrissimo praesule prolatis testibus. Nam Photius cum de Vigilio scribit: « Aderat praesens in Urbe, sed non intererat 68.1096D| synodo; etsi vero non adeo prono animo esset erga sacri concilii coetum, nihilominus tamen communem Patrum fidem libello confirmavit. » Et ista codicis Arabici canonum: « Excommunicavit synodus et vivos et mortuos, quod antea non praestitum, nisi in illos solos, factumque hoc, patriarcha Romano sciente, qui et confirmavit, et scripto ad imperatorem dato fidem suam professus est; » intelligi debent de constituto ad imperatorem misso, cujus censura fidem Patrum canonibus comprehensam confirmat, non de decretali quae ad Eutychium data. Hae fere sunt utriusque partis rationes, quas qui diligentius expenderit, si non improbet, ut certe non decet, gravissimum illustrissimi Marcae de Vigilii epistola judicium, non tamen ita approbabit (quod fecit nuperus dissertator), ut inde putet invictum posse argumentum desumi, quo « Halloixii » negantis a Vigilio statim approbatam synodum « temeritas appareat. »