Dissertatio Historica de Haeresi Elipandi Toletani et Felicis Orgellitani

1800-1900- Frobenius, J - Dissertatio Historica de Haeresi Elipandi Toletani et Felicis Orgellitani

 

 

DISSERTATIO HISTORICA

DE HAERESI ELIPANDI TOLETANI ET FELICIS ORGELLITANI,

In qua quae nactenus obscura fuerunt, ex chartis recenter detectis, et ipsius B. Alcuini scriptis illustrantur.

 

  1. Controversiae status. —Controversia illa, an et quo sensu Christus Dei Filius adoptivus dici possit vel debeat, in Ecclesia olim ab Arianis, Bonosianis Nestorianisque mota ac diu ventilata, saeculo demum Christiano octavo in Hispania resuscitata atque in Francici quoque regni provincias propagata fuit. Episcopi quidam, quorum duces fuere Elipandus Toletanae, et Felix Orgellitanae Ecclesiarum antistites, contendebant Christum saltem secundum humanam naturam non tantum posse, sed et debere dici Filium Dei adoptivum, non proprium; et secundum eamdem naturam, Deum nuncupativum, non verum.

 

  1. Quid in hac dissertatione exspectandum? —Historiam hujus, quae ex hoc novo dogmate in Ecclesia multum efferbuit, controversiae, post nonnullos antiquiores scriptores egregie dilucidarunt viri aevi nostri eruditissimi, D. Joannes Franciscus Madrisius Utinensis, congregationis Oratorii presbyter in Dissertatione historico - chronologica a se adornata, et novae Operum sancti Paulini Aquileiensis [0303D] editioni, p. 212, inserta (Patrologiae tomo XCIX, col. 557): et post illum D. Christ. Guil. Franc. Walchius professor Gottingensis, in singulari libello, de Historia Adoptianorum: quibus addi potest vir celeberrimus D. Jac. Basnagius, tom. II Thesauri monumentorum Canisii, pag. 284 seq. Quapropter supervacaneum videri possit eamdem historiam rursus ad incudem revocare. Verumtamen peritorum judicio supervacaneum haud censeri debet, si plures suas symbolas conferant ad elucidandam historiam medii aevi, quod multis adhuc tenebris obsitum est, et cujus multa adhuc documenta latent, quaeque detegendi spes non omnis periit. Et id profecto felicitatis mihi obtigit, ut repertis et obtentis iis, quae hucusque desiderabantur, monumentis, nova rei [0304C] obscurae lux accendi possit. Haec monumenta partim in praecedentibus beati Alcuini scriptis exhibuimus; partim in Appendice II proferemus. In praesenti igitur Dissertatione nostra ea quae alibi satis dilucidata sunt a laudatis scriptoribus, breviter attingemus, solumque in iis aliquatenus immorabimur quae Alcuinum nostrum, qui maxima hujus historiae pars est, concernunt, et in quibus quaedam argumenta deprehendimus ob quae a viris illis eruditis dissentire amor veritatis nos jubet.

 

                III. Primus controversiae qui auctor. —Igitur communis quidem historicorum vox est et sententia, primum erroris de Christi secundum naturam humanam adoptione in Filium Dei, auctorem fuisse Felicem episcopum Orgelitanum: ejus siquidem consilio scriptisque libris Elipandus Toletanae Ecclesiae archiepiscopus in errore seu instructus seu confirmatus esse perhibetur. «Felix (ita scribit Eginhardus in Annalibus ad an. 792) natione Hispanus, ab Elipando Toleti episcopo per litteras consultus quid [0304D] de humanitate servatoris Dei et Domini Jesu Christi sentire deberet; utrum secundum id quod homo est, proprius an adoptivus Dei Filius credendus esset ac dicendus, valde incaute et inconsiderate, et contra antiquam Ecclesiae catholicae doctrinam adoptivum non solum pronuntiavit, sed etiam scriptis ad memoratum episcopum libris pertinacissime pravitatem opinionis suae defendere curavit. » Eginhardo concordat, ut solet, poeta Saxo ad eumdem annum, et Jonas Aurelianensis lib. I de Cultu imaginum.

 

  1. Felix an Elipandus? —Haec si ita sint, mirum profecto, neminem illorum qui magno zelo adversus Felicem scripserunt, et illius errores cum omni industria excusserunt, illius tamen pro haeresi sua scriptos ad Elipandum libros, quorum praefati annalistae [0305A] meminerunt, vidisse aut verbo saltem indicasse. Mirum, beatum Paulinum Aquileiensem, et ipsum quoque Alcuinum, id quod Eginhardus novit, ignorasse: ille enim initio libelli qui Sacrosyllabus dicitur, non Felicem, sed Elipandum diserte vocat noxii sceleris auctorem: et Alcuinus non obscure id ipsum insinuare videtur in epistola ad Laidradum, Nefridium et Benedictum scripta his verbis (Hujus voluminis col. 231): «Nam ego aliquibus nobis narrantibus nostrae societatis fratribus, eumdem Elipandum sicut dignitate, ita et perfidiae malo primum esse partibus illis agnovi. » Mirum quoque Elipandum, qui ab aliis edoceri impatientissime tulit, ac propterea in epistola ad Fidelem abbatem infra, in Append. II, Etherium ac Beatum reprehendit «quod se tanquam ignorantem noluerint interrogare, sed docere, » et «nunquam, ait, auditum est, ut Libanenses Toletanos docuissent, » a Felice nihilominus tam humiliter consilium expetiisse. Mirum denique Adrianum papam, dum in sua ad episcopos Hispaniae [0305B] epistola, t. XIII Concil. Mansi, p. 865 (Patrologiae tom. XCVI, col. 1208), Elipandum erroris arguit, nullo verbo Felicem totius, ut volunt, mali auctorem notasse. Quidquid vero sit, hoc certe dandum est vetustis illis et coaevis annalium scriptoribus, Elipandum a Felice per litteras, cujus esset in hoc dogmate opinionis, sciscitasse, ab eodemque responsum sibi arridens accepisse: an vero id factum fuerit ante vel post turbas ab Elipando excitatas, ex relatione Eginhardi, aut aliorum illius temporis scriptorum aperte haud intelligitur.

 

  1. Quo anno dissidium eruperit quaestio exagitatur. —Hoc igitur in sua incertitudine relicto, de anno quo dissidium illud de Christi in Filium Dei adoptione inter Hispanos in publicum erupit, inquirendum est. Unicum, ex quo certi aliquid erui potest, testimonium superest Etherii episcopi et Beati abbatis, qui libros suos adversus Elipandum ita ordiuntur, infra in Append. II: «Legimus litteras prudentiae tuae [0305C] anno praesenti: et non nobis, sed Fideli abbati mense Octobri in aera 823 clam sub sigillo directas, quas ex relatu advenisse audivimus; sed eas usque sexto Kalendas Decembres minime vidimus. Cumque nos ad fratrem Fidelem non litterarum illarum compulsio, sed recens religiosae dominae Adosindae perduceret devotio, audivimus ipsum libellum adversum nos et fidem nostram cuncta Asturia publice divulgatum. Et cum fides nostra una esset indissoluta, coepit inter scopulos fluctuare navicula et duae factae erant. » Huic testimonio pro majori rei obscurae elucidatione addenda sunt verba Elipandi ex ejus epistola ad Fidelem abbatem in eodem opere Etherii et Beati conservata, ubi is ita scribit loc. supra cit. : «Non me interrogant, sed docere quaerunt . . . Isti modo et contraria dicendo, modo quasi ignorantem me, quid rectum sit, noluerunt interrogare, sed docere. Unde Deus novit, quia licet proterve scripsissent, tamen si vera dixissent, gratus obedire debui. » Notandum [0305D] ulterius, eram Hispanicam 823 ex omnium chronologorum calculo recidere in annum incarnationis 785, quia aera Hispanica Christianam excedit annis plenis triginta octo.

 

  1. Ex his jam patet, 1o Elipandum circa hoc tempus errorem suum de Christi in Dei Filium adoptione, seu scribendo, seu docendo, seu cum aliis conferendo manifestasse; Etherium vero et Beatum ejusdem perversae doctrinae et exorienti errori hoc eodem anno 785, vel priori calamo acutiore obviasse (Licet, inquit, proterve scripsissent). Patet 2o, quod Elipandus hanc reprehensionem seu contradictionem suorum adversariorum inique tulerit, ac propterea ad Fidelem abbatem sibi suaeque opinioni forte addictum scripserit, illumque adversus haeresim, quam vocat Beatianam, incitaverit. Patet 3o, epistolam illam Elipandi tunc, quando sub oculos Etherii et Beati venit, «per totam Asturiam fuisse divulgatam, ita ut jam tunc duae quaestiones in Asturiensi Ecclesia [0306A] ortae sint . . . Una pars episcoporum dicebat quod Jesus Christus adoptivus est humanitate, et nequaquam adoptivus divinitate: altera pars dicebat, nisi ex utraque natura unicus est Dei Patris Filius proprius, non adoptivus; » prout loquuntur Etherius et Beatus, quorum verba legas infra in Append. II, loc. cit. Inde jam concludendum est originem haeresis Elipandianae, quando nimirum in publicas turbas erupit, statuendam esse in anno Christi 785.

 

                VII. Hoc nimirum anno rumor hujus dissidii «non solum per Asturiam, sed per totam Hispaniam et usque ad Franciam divulgatus est» (loc. cit.) et abs dubio Romam quoque eodem tempore ad sedem apostolicam penetravit. Illo excitatus Adrianus I papa sequenti, ut mihi videtur, anno aut aliquantum posterius, ante concilium nempe Narbonense anni 788, de quo inferius, dehortatoriam ac confutatoriam epistolam scripsit episcopis per universam «Spaniam commorantibus, maxime vero Elipando et Ascarico, [0306B] cum eorum consentaneis pro haeresi vel blasphemia, quod Filium Dei adoptivum nominant, » etc. , prout sonat inscriptio epistolae 83 Codicis Carolini (Edit. novae D. Cajetani Cenni, tom. I, pag. 442 [Patrol. tomo XCVIII, col. 373]). Concordant cum hac nostra opinione D. Basnage Lect. Antiq. Canisii tom. II, pag. 284, et cum ipso D. Cajetanus Cennius Monumentorum dominationis pontificiae tom. I, pag. 443 (Patrol. ut supra). Quamvis igitur annis aliquibus prioribus fortassis, privatis quibusdam inter viros ecclesiasticos disputationibus, quaestio de hocce dogmate agitata fuerit, hic tamen annus Christi 785 statuendus mihi videtur, in quo controversia eadem inter episcopos regionis aliosque viros in officio ecclesiastico constitutos maxime efferbuit, et in publicum erupit.

 

                VIII. Qui novae doctrinae primo se opposuerint. —Praeclarissimi pro dogmate catholico pugiles fuere, quos jam laudavimus, Etherius et Beatus. Ille quidem episcopus Uxamensis fuit, quem propterea [0306C] Beatus, quamvis illius, si Elipando credimus, fuisset magister, Patrem vocavit in fine commentarii sui in Apocalypsin, prout legitur apud eruditissimum Casparum Ibanez in Praedicatione beati Jacobi in Hispania, cap. 22, fol. 128, quem citat D. Majansius infra in Append. II, n. 9, Elipandus vero fratrem in epistola ad Fidelem. Beatus vero ab Alvaro Cordubensi in epistola 18 ad Aurelium Flavium Joannem, apud Floresium Hispan. Sacrae tom. XI, pag. 120, et pag. 127 vocatur Libanensis presbyter, non abbas, vel monachus: ab Alcuino tamen abbas vocatur, sed significatione presbyteri, ut existimat vir doctiss. D. Gregorius Majansius in epist. ad D. Pluer, n. 4; infra in Append. II, quae viri docti opinio, quod illius pace dixerim, nova est, et valde dubium an sicut nunc abbatis nomen in Callaecia usurpatur ad curiones designandos; et abadia seu abbatia in regno Valentiae domus curionis dicitur, ita hunc usum jam antiquis illis temporibus ibi obtinuerit. Abbates quidem [0306D] priscis temporibus saepius presbyteros fuisse appellatos constat; non aeque, presbyteros non monachos venisse abbatum nomine. Consule Mabillonium Act. SS. Ord. Ben. saec. IV, part. II, pag. 733. Cujus monumenta num conficta censeri debeant, prout illa notat D. Majansius, non est locus hic disquirendi.

 

  1. Beati et Etherii zelus. —Postquam ergo Etherius et Beatus errorem Elipandi et sibi consentientium cum ex symbolo ab ipsis publicato, tum ex epistola ad Fidelem abbatem scripta satis perspectum habuerunt, incorruptae fidei zelo animati pro catholicae veritatis defensione rursus calamum exacuunt, scriptisque duobus libris mira, pro saeculi illius genio, eruditione refertis, aberrantes in viam veritatis reducere nituntur. Libros illos editos requiras in Antiq. Lect. Canisii edit. Basnagii, tom. II, pag. 280 seq. (Patrologiae tom. XCVI, col. 893). Legas vero omnino velim quae de illorum editionibus, maxime vero de codicibus, in quibus adhuc 925 mss. conservantur, [0307A] doctissime commentatus est saepius jam a nobis laudatus D. Gregorius Majansius in epistola a me edita inferius in Append. II, n. 10 seq. Cujus tamen viri celeberrimi judicio accedere non possum, dum in alia ad me scripta epistola (Ibid.) asserit Etherium et Beatum his suis libris impugnasse epistolam Elipandi ad episcopos Galliae, Aquitaniae et Austriae scriptam, et a concilio Francofurtensi damnatam, quam hactenus ineditam ab eodem D. Majansio accepimus et infra exhibemus. Vero enim mihi similius videtur, libros illos non contra illam Elipandi epistolam, cujus ibi nulla fit mentio, sed contra symbolum illius anno 785 publicatum, et epistolam ad Fidelem abbatem scriptam (quod utrumque scriptum Etherius et Beatus propterea suis libris inseruerunt) compositos fuisse aliquot annis prius quam Elipandus et ei consentientes episcopi suas epistolas dederunt ad Carolum Magnum et episcopos regni illius, qui non diu postea anno 894 [0307B] adversus illos concilium convocarunt, et praedictas epistolas damnarunt.

 

  1. Quo animo hanc alteram gravem reprehensionem ab Etherio et Beato sibi factam Elipandus exceperit, an et quid ipse scriptis hisce reposuerit, et an controversia inter ipsos et quandiu duraverit, ex scriptoribus illius temporis, quos hactenus novimus, haud innotescit; errorem tamen et turbas in illis regionibus per illos libros minime cessasse, sed majora in dies ex impatientia errantium incrementa coepisse, ea demonstrant quae posthac contigerunt.

 

  1. Conatus Elipandi. —Nimirum Elipandus omni conatu studuit ut plures alios in suas partes traheret, atque illos in suos oppugnatores incitaret: et primo quidem, cum ob archiepiscopalem dignitatem magna praeditus esset auctoritate, nonnullos sibi Cordubenses devinxit, ut testatur Alvarus Cordubensis apud D. Majansium infra Append. II, num. 4, deinceps etiam Ascaricum episcopum Bracaraugustanae, ut quidam volunt, Ecclesiae episcopum in suas [0307C] casses traxit; ad quem ipse provocat in epistola ad Fidelem abbatem, et cujus etiam meminit Adrianus papa in epistola a nobis superius citata 83 Cod. Carol. Alium tamen in Hispania adversarium habuit, Theudulam scilicet episcopum Hispalensem, qui illius errorem anathemate perculit, ut refert Alvarus Cordubensis in epistola ad Joannem Hispalensem tom. XI Hisp. sacrae Floresii, num. 27, pag. 123, de quo etiam videas Majansium loc. cit.

 

                XII. Errori propagato per Septimaniam, occurritur per concilium Narbonense anni 788. —Posthac error Elipandi in limitaneas etiam Hispaniae provincias progressus defensorem invenit Felicem episcopum Urgelitanum, qui eumdem errorem magna contentione tuitus est, et per Septimaniam, sicut Elipandus per Asturias et Galliciam propagavit, testante Jona Aurelianensi libro I de Cultu imaginum. Malum tantopere serpens sollicitos habuit summos et vigilantissimos gregis Dominici, populique Christiani rectores, [0307D] Adrianum I Ecclesiae Romanae pontificem, et Carolum regem Francorum. Pontifex per litteras, rex per missum suum Desiderium, episcopos catholicos hortati sunt, ut malo per solemnem conventum seu synodum in provinciis Galliae Hispaniae limitaneis celebrandam remedium quaererent et afferrent. Eam ob causam et ob alia ecclesiastica, quae tunc simul occurrebant, negotia Narbonae (cujus metropoli tunc Terraconensis quoque provincia, una cum episcopatu Urgelensi unita ac subjecta fuit. Vide Petrum de Marca de Concordia Sac. et Imp. lib. VI, cap. 25, edit. Roboret. , p. 380 et 381, et in Marca Hispan. lib. IV, pag. 343) viginti quinque episcopi Narbonensis et Terraconensis atque vicinarum provinciarum convenere anno 788, ut vetustissima membrana testatur, quam primo Guil. Catellus senator Tolosanus ex chartulario archiepiscopi Narbonensis libro V in Daniele archiep. Narbon. , deinde vero ex vetusta quoque membrana emendatiorem dedit Steph. Baluzius [0308A] in Addit. ad caput cit. 25 libri VI de Concord. sac et imp. Juvat hujus chartae, quae pro fragmento quodam illius concilii haberi potest, initium huc transcribere ac perpendere, quod tale est: «Anno Incarnationis Dominicae DCCLXXXVIII, indictione XII, gloriosissimo domino imperatore Carolo regnante anno XXIII, V Kal. Jul. , dum pro multis et variis ecclesiasticis negotiis, et praesertim pro Felicis Urgelitanae sedis episcopi pestifero dogmate, monente per suae auctoritatis litteras domno apostolico Adriano, ac domino imperatore per missum suum nomine Desiderium, convenissemus urbem Narbonam . . . inter caetera quae veraci sermone finem acceperunt, orta est quaestio coram nobis omnibus de parochia Narbonensi, etc. »

 

                XIII. Quod concilium an unquam celebratum sit, dubitant nonnulli. —Non equidem ignoramus quantis vitiis scateat hujusce chartae initium et finis, ut propterea a viris quibusdam eruditis de falsitate suspecta [0308B] habeatur. Non enim concordant numerus duodecimae indictionis, nec annus vigesimus tertius regni Caroli in Francia cum anno incarnationis 788. Huic siquidem anno indictio convenit undecima, et annus solum vigesimus regni Caroli Magni, qui Francis imperare coepit post Pippini patris obitum, qui contigit 24 Septembris, anno 768. Alterum vitium hujus chartae notatur, quod ibi Carolus Magnus illo anno non una, sed quatuor omnino vicibus imperator vocetur, cum tamen is non nisi post annos duodecim imperatoriam dignitatem acceperit. Tertio, eadem charta quibusdam ex eo suspecta videtur, quod ibi episcopi pro pestifero dogmate Felicis proscribendo se convocatos fuisse asserant, cum tamen in hoc conventu de illo nihil actum fuisse recenseatur. Constat vero ex annalistis illius temporis, Felicis dogma primo Ratisbonae et iterum Romae anno 792, et tertio Francofordiae anno 794 damnatum fuisse. «Haeresis Feliciana, » ut habent Annales Loiseliani et alii ad annum 792, «primitus audita et in Reganesburg primo [0308C] condemnata est; » et ad an. 794, «ibi (Francoford.) tertio condemnata est haeresis Feliciana. » Quod utrumque falsum esset, si eadem haeresis tempore aliquo priore, nempe anno 788 fuisset, vel ab aliquo concilio vel ab ipso auctore Felice, qui illi concilio Narbonensi 926 subscriptus reperitur, condemnata aut abnegata. Demum et illud fidem non mereri existimat Pagius ad annum 788, num. 11, quod ibi concilio subscripti recenseantur aliarum provinciarum archiepiscopi et episcopi, potestati archiepiscopi Narbonensis minime subjecti.

 

                XIV. Obmotis difficultatibus respondetur. —Hae, quae contra concilium illud Narbonense moventur, difficultates non levis profecto momenti sunt, non tamen tanti, ut quidem existimo, ut omnem fidem auferre possint vetustae membranae, quae, teste cel. Baluzio, rerum istarum justo censore, «aut aetati Caroli Magni suppar, aut certe non multum remota est. » Sicut ergo cel. Pagius loc. cit. ob hujus membranae [0308D] vetustatem tria concilii hujus decreta circa limites parochiae Narbonensis pro genuinis agnoscit, ita etiam eidem chartae ob recensita assumenta fides denegari non potest, dum refert episcopos auctoritate pontificis et imperatoris seu regis convocatos fuisse «pro multis et variis ecclesiasticis negotiis, sed praesertim pro Felicis pestifero dogmate. » In notis quidem temporariis peccatum fuisse a librario certum est; verum considerandum est chartas quas Catellus et Baluzius habuerunt non censeri posse autographas, sed fortassis a tertia, quarta vel quinta manu negligenter et imperite, quod in vetustis scriptis multoties deprehenditur, descriptas. Facile ergo fieri potuit ut scriptores minus attenti numero vero indictionis unam, numero regni Caroli tres lineas adderent, atque ita loco XI scriberent XII, et loco XX exararent XXIII. Conveniunt vero indictio undecima et annus regni Caroli vigesimus, anno incarnationis 788, quem retinendum esse existimo; in nota etenim [0309A] incarnationis error amanuensium non tam facile contingit quam in anno indictionis vel regiminis, quia illum etiam simpliciores non ignorant. Alterum vitium ex nomine imperatoris, quod Carolo tredecim annis ante quam imperator renuntiatus sit tribuitur, cel. Baluzius dexterrime diluit: «Reges quippe Francorum, ait, tametsi imperium Romanum nondum obtinerent, imperatores tamen aliquando vocabantur, quia imperatoribus in regno successerunt; » quod vir eruditus deinde pluribus exemplis demonstrat. Addo chartas illas Catelli et Baluzii fortassis scriptas fuisse postquam Carolus Magnus jam imperator renuntiatus fuit; quo casu facile fieri potuit ut scriptor imperitus religioni sibi duxerit Carolo jam imperatori hoc sibi conveniens praeconium non attribuere. Tertiam, quae obmovetur, difficultatem applanare non aeque facile est. D. Madrisius quidem, Operum sancti Paulini Aquileiensis pag. 216, num. 27, (Patrol. tom. XCIX) dicendum existimat, «haeresim [0309B] Felicis in concilio Ratisponensi damnatam primo, nempe nominatim et solemniter; » de eadem tamen etiam in concilio Narbonensi actum fuisse credit, sed disputando solum, nihil definiendo. Verum non advertit, credo, vir eruditus, in illo conciliari decreto dogma Felicis appellari pestiferum; ergo reprobatum fuit ibi et damnatum ab episcopis. Igitur non alia via sese ab hac difficultate extricandi superest, quam ut dicatur, vel vocem pestifero a scriptore chartae posthac fuisse assutam, vel annalistas Francicos acta concilii Hispanici ignorasse, quod libentius credam, quam chartam illam, quae illorum actorum memoriam conservavit, omnino falsam esse atque petulanter confictam. Ultima difficultas, quae ex subscriptione episcoporum, a sede metropolitica Narbonensi independentium, et ipsius Felicis in suimet dogmatis condemnationem facta deducitur, neminem morari debet. Causa agenda erat sat gravis, de integritate nimirum fidei et dogmatis Ecclesiae catholicae; malum in vicinia illorum episcopatuum, qui ut plurimum [0309C] ditioni regni Francici suberant, grassabatur, et jam ipsa viscera, Ecclesiam Urgellitanam nempe, corripuit. Minime vero dubitandum est pastores ovium Christi, quibus lupus imminebat, etsi archiepiscopo Narbonensi non essent subjecti, per semetipsos de medela malo afferenda cogitasse, periculum ad caput Ecclesiae et ad principem terrae detulisse, et ab his, prout usus Ecclesiae emergente haeresi ferebat, ad concilium Narbonae, tanquam sede regionis illius praecipua, celebrandum convocatos fuisse. Porro Felicis subscriptio in proprii sui dogmatis condemnationem facta aeque parum chartae illius conciliaris veritati nocere potest, quam parum ex illius perfidia suspecta reddi potest ipsius confessio postea Ratisbonae et Romae, ac demum etiam Aquisgrani edita. Charta ergo illa conciliaris, non obstantibus, quae in illa occurrunt, difficultatibus, ob vetustatem scripturae, et ob sincera, quae in illa exstant, prisci moris vestigia, habenda est pro genuina, ac proinde tenendum [0309D] quod illa aetate concilium Narbonae in causa dogmatis Feliciani celebratum, hocque ibidem tanquam pestiferum rejectum fuerit.

 

  1. Errori, promovente Felice Urgellitano crescenti, obviatur Ratisbonae anno 792. —Finito concilio Narbonensi, non fuit finita lis et controversia: sed malum ad majores in dies vires excrevit, ita ut non Galli tantum, sed etiam Itali et Germani de consilio ad illam pestem propulsandam serio cogitarent. Ipse rex Christianissimus Carolus vere Magnus sua auctoritate fluctuanti Ecclesiae succurrere volens, anno 792 Ratisbonae, ubi tunc hiemem egit et Pascha celebravit, synodum episcoporum coegit, prout ad hunc annum uno ore testantur omnes annalistae Francici, apud Bouquet, tom. V Script. Rer. Franc. De eo etiam luculentam mentionem facit Alcuinus ipse libro I adversus Elipandum, num. 16, his verbis: «Antequam ego . . . venissem in Franciam, haec eadem vestri erroris secta eodem glorioso principe [0310A] praesidente, praesente Felice, quem multum laudare soles, vestrae partis tunc defensore, ventilata est in celeberrimo loco, qui dicitur Raiginis-Burg, et synodali auctoritate sacerdotum Christi, qui ex diversis Christiani imperii partibus convenerant, aeterno anathemate damnata. » Nulla quidem acta, nullos canones hujus concilii nobis aetas indulsit, de eo tamen ab annalistis et scriptoribus ejusdem temporis sequentia innotescunt: 1o tempus celebrati concilii, annus nimirum 792, quem omnes uno ore designant; 2o innotescit adfuisse concilio ipsum regem Carolum Magnum, eidemque praesedisse verbis mox citatis testatur Alcuinus; 3o eodem referente, ex diversis Christiani imperii partibus convenisse sacerdotes Christi. Inter illos fuere Paulinus patriarcha Aquileiensis, quod ex ejusdem verbis egregie demonstrat 927 cl. Madrisius Opp. S. Paulini Dissertatione IV, num. 33. Quin omnes Bajoariae episcopi illi conventui praesentes fuerint, nulla causa dubitandi apparet, [0310B] nimirum Adalwinus Ratisponensis, Arno Salisburgensis, tunc nondum archiepiscopus, Atto Frisingensis et Waldericus Pataviensis. Quinam ex aliis provinciis comparuerint, in memoriis non exstat. Innotescit 4o ad eumdem conventum adductum fuisse ipsum Felicem de errore accusatum, eique facultatem se defendendi concessam fuisse; cum vero convictus fuisset de errore, ipse quidem tactis sacrosanctis Evangeliis illum, teste sancto Paulino libro I adversus Felicem, cap. 5, abjuravit, haeresis vero illius aeterno anathemate, ut Alcuinus loquitur loc. cit. , damnata fuit. Quod idem testatur Annalista Fuldensis ad hunc annum his verbis: «Haeresis Feliciana, ipso auctore eam abnegante, apud Reganesburg primum damnata est. »

 

                XVI. Et Romae ab Adriano pontifice. —Ejurata licet a Felice haeresi, dataque solemni sponsione, «se in ea, cui tunc consenserat, fidei regula perpetua immutabilitate mansurum, » ut Paulinus testatur loc. cit. , rex tamen Carolus pro fidei catholicae [0310C] integritate zelosissimus necdum dogma ex hoc concilio satis firmatum existimabat, nisi ea quae ibi, nullis sedis apostolicae legatis praesentibus, acta sunt, ejusdem sedis auctoritate confirmarentur. Quapropter idem Felix Christianissimi principis jussu per Angilbertum abbatem Romam ad Adrianum papam deductus est, prout annalistae Francorum et Leo III papa in concil. Rom. anni 799 testantur, ut nimirum illius causa in cathedra quoque sancti Petri dijudicaretur pro instructione totius orbis catholici.

 

                XVII. Causa, ob quam Felix Ratisbona Romam missus fuerit, a D. Walchio conficta reprobatur. Vera ostenditur. —Equidem doctissimus D. Walchius aliam causam, ob quam Carolus id consilii ceperit, affert in sua Hist. Adopt. , cap. 2, sect. 1, num. 15, p. 115, ubi, «haud alienum a veritate esse mihi videtur, inquit, si dixeris, Felicem, licet Ratisbonae errorem se deseruisse declarasset, nihilominus haud [0310D] constantem fuisse, ideoque noluisse eum Carolum in Hispaniam dimittere, sed jussisse eum Romam proficisci, ut Adrianus eum ad mutandam sententiam commoveret. Ne iter fingeret aut fuga sibi consuleret, nactus est comitem Angilbertum, virum maxima apud Carolum valentem auctoritate. Cum Romam venisset, conjectus esse in vincula; nec fieri potest quin credam factum esse id cum pristinum errorem esset amplexus. At libertatis cupiditate facile adductus fuit ut se alia sentire simularet ac solemni formula ipse, quae antea docuerat, rejiceret. Romani ex sententia animi omnia eum agere sibi persuaserunt, ac restitutum in libertatem Urgellas repetere permiserunt. » Hucusque D. Walchius.

 

                XVIII. Verum mihi haud placet haec viri docti conjectura, nullo argumento historico nixa, sed in sola rei possibilitate fundata, quae in rebus historicis nullius est ponderis. Suboluit viro acatholico (ita ejus mentem ex verborum illius connexione interpretor) [0311A] pontificios ex hoc facto argumentum accipere posse pro defendenda auctoritate sedis apostolicae in confirmandis decretis dogmaticis conciliorum; hinc causam aliam, ob quam Felix a concilio Ratisbonensi, ad absolvendum judicium, Romam missus fuerat, fingere necesse habuit. Enimvero si Felix post ejuratam Ratisbonae haeresin, paulo post ibidem suam inconstantiam manifestasset, mirum profecto videri possit, eamdem a nullo illius temporis scriptore, a nullo Felicis antagonista redargui; e contrario vero omnes testari, Felicis inconstantiam ac perfidiam tunc primum innotuisse, postquam Urgellas rediit. «Et postmodum, » ait Leo III papa in concilio Romano, supra num. 17 citato, «transgressus legem Dei fugiens apud paganos perjuratus effectus est. » Et si Felix Ratisbonae ob metum regis praesentis conversionem suam simulate edidit, quis credat illum ibidem, causa metus minime mutata, priorem simulationem prodere voluisse?

 

                [0311B] XIX. Credam ergo potius Felicem in synodo Ratisbonensi erroris convictum, a Carolo rege missum fuisse ad Adrianum pontificem Romanum ob praerogativam primae sedis, ut illius judicio controversia non pro una tantum natione, sed pro Ecclesia universa terminaretur, quod fieri non potuisset per synodum Ratisbonensem, quae solum nationalis, nec fortassis omnium episcoporum nationis fuit; et propterea pro Hispania aliisque regnis extra ditionem Francicam sitis non admodum gravis auctoritatis fuisset; praesertim quod eidem nulli adfuerint sedis apostolicae legati. Hanc meam opinionem temporis saltem illius moribus et consuetudini conformem esse, nemo veteris disciplinae peritus inficiabitur. Certe episcopi Italiae in libello Sacrosyllabo adversus Elipandum, postea in concilio Francofordiensi edito et probato, ita haeresim illique adhaerentes anathemate feriunt, ut tamen jus summae sedis, praesentibus licet ibi legatis apostolicis, salvum velint: «Reservato, inquiunt, per omnia juris privilegio [0311C] summi pontificis et Patris nostri Adriani primae sedis beatissimi papae. » Tom. XIII Concil. Mansi, pag. 882, circa finem. Patres ergo Francofordiae collecti, iidem pene qui ante biennium Ratisbonae convenerant, crediderunt ultimum judicium in causis fidei Romano Pontifici esse deferendum. Haec igitur vera causa censenda est ob quam Felix Ratisbona Romam ductus fuit, et comitatus illi additus, ut securius eo perveniret, et ne forte ante completum judicium fuga elaberetur. Dum vero Romae carceri mancipatus fuit, id contigit, quod cum reis assolet, qui, ne poenam promeritam effugere malumque quod adhuc timetur latius disseminare possint, custodiae traduntur.

 

  1. Felix Romae fidei confessionem edit. —Felix Romae coram Adriano summo pontifice constitutus, fidem quam Ratisbonae professus fuerat, denuo edidit, atque in vinculis orthodoxum quoque libellum, pontifice docente, seu, ut interpretor, formulam dictante, [0311D] composuit, quo haeresim priorem abdicavit, et bina vice condemnavit libellum praedictum cum juramento, semel super sacrosancta mysteria, et iterum super corpus sancti Petri apostoli, in perpetuum suae conversionis testimonium ponendo. Cujus facti testem habemus omni exceptione majorem, Leonem III papam, cujus verba referre juvat ex concilio Romano, circa initium anni 799 celebrato, quae in actione 2, 928 tom. XIII Concil. Mansi, pag. 1031, ita sonant: «Sub sanctae recordationis praedecessore nostro domno Adriano papa, directus a domno Carolo praefulgido magno rege ipse miserrimus haereticus infelix episcopus, doctus ab eodem almo praesule, fecit illum orthodoxum in vinculis libellum, anathematizans et confirmans inter caetera, nequaquam Filium Dei adoptivum esse, sicut dixerat: sed proprium et verum Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei confiteor. Unde et ipsum orthodoxum suum libellum super sacrosancta Dei [0312A] mysteria in nostro Patriarchio ponens juravit sic tenere et confiteri: et iterum in confessione super corpus beati Petri apostoli ipsum ponens suum orthodoxum libellum, similiter et illic juravit, nequaquam se dicere audere adoptivum, sed proprium et dilectum Filium Dei teneo et confiteor. »

 

                XXI. Felix Roma dimissus, non tamen sedi suae restitutus fuit. —Bina hac confessione catholici dogmatis facta, et toties juramento confirmata abdicatione pristini erroris, Adrianus pontifex credens haec omnia ex animi sinceritate proficisci, Felicem vinculis exemptum abire permisit: «Quo facto, inquit scriptor Annalium qui vulgo Eginhardo tribuuntur, ad civitatem suam reversus est. » An vero tunc Felix suae quoque sedi, seu honori episcopatus restitutus fuerit, haud liquet. Id quidem annalista Saxo sat clare innuit, ad annum 792, ita canens:

 

                . . . . . . . . meruitque reverti ad propriae rursus retinendum sedis honorem. [0312B] Ex aliis tamen annalistis ejusque temporis scriptoribus, qui id diserte affirmaret, neminem novi. Hanc certe restitutionem ignorarunt cum Elipando caeteri episcopi Hispaniae, cum anno 794 ante concilium Francofordiense epistolam suam scripserunt ad Carolum rogantes, «ut Felicem in proprio honore restauret, et pastorem gregi a lupis rapacibus disperso reformet. » Infra, in Appendice I. His tanquam domesticis majorem fidem adhibendam esse nemo dubitabit, quam poetae extraneo, qui id fortassis ita contigisse animo finxit.

 

                XXII. An Romae in aliquo concilio episcoporum sit correctus? —Idem quoque poeta, et solus quidem, refert Felicem Romae «in celebri pontificum senatu, » seu in aliquo solemni concilio episcoporum eam ob causam convocatorum fuisse correctum; canit enim loc. cit. :

 

                Quo (Adriano) praesente Petri correctus in aede beati [0312C] Pontificum coram sacro celebrique senatu damnavit Felix, etc. quod nullus alius illius temporis scriptor dixit; sed omnes id unum narrant quod Felix Ratisbona Romam missus fuerit, coram pontifice suam haeresim rursus damnaverit, et posthac ad suos fugiens perjuratus effectus est, prout Leo pontifex loquitur loc. cit. Nimirum Adrianus pontifex actis concilii Ratisbonensis inspectis et cum clero suo (aut cum episcopis forte quibusdam tunc Romae ob alias causas praesentibus) examinatis, haud opus esse judicabat novo indicto concilio, in dogma ulterius inquirere; sed negotium repetita abs reo confessione, suaque actorum Ratisbonensium confirmatione absolvere voluit. «Imo, » inquit Alcuinus libro I adversus Elipandum, num. 16, «et a beatae memoriae Adriano papa, qui tunc temporis sanctae Romanae Ecclesiae apostolica auctoritate rexerat sedem (non synodali auctoritate, ut antea de concilio Ratisbonensi dixerat) [0312D] haec vestra erroris secta funditus exterminata. »

 

                XXIII. Adrianus pontifex non ex concilio Romano anni 792, sed ex alio anni 794 epistolam ad episcopos Hispanos dedit. —Hinc fallitur cl. Madrisius (quod pace viri doctissimi dixero) dum cit. dissert. num. 35 scribit: «Quod ea quae in hoc Romano concilio, hujus nimirum anni 792 definita fuere, Adrianus in unam epistolam seu libellum collegerit, et ad Hispaniae episcopos contra Elipandum direxerit. » Enimvero in ea epistola seu libello ne uno quidem verbo meminit pontifex decretorum antea in concilio aliquo adversum Felicem coacto factorum, nihil de Felicis confessione aut damnatione erroris illius Romae vel Ratisbonae; sed suam solummodo mentem et Ecclesiae doctrinam et fidem ibi exponit, epistolasque episcoporum Hispaniae, ad episcopos Galliae et Germaniae, atque ad Carolum Magnum scriptas refutat, et doctrinam in illis contentam cum auctoribus suis, si resipiscere nolint, condemnat. Quapropter D. Mansius [0313A] tom. XIII Concil. , pag. 860 D. , Venetum Conciliorum editorem erroris arguit, qui illas Adriani litteras ex concilio Romano anni 792 profectas censuit; illas enim alteri Romano concilio anni 794 ascribendas esse, idem D. Mansius probat, nec satis liquere nobiscum asserit, an Felix Romae in aliquo concilio haeresim suam ejuraverit. «Hoc unice, inquit, constat, convictum illum Ratisbonae, haeresim suam Romae ante confessionem sancti Petri ejurasse. » Sed nec illud largiri possum D. Madrisio dum l. c. , n. 36, asserit Felicem anno illo 792 Roma scripsisse ad Elipandum, et adhuc Romae degentem ab eodem sub finem ejus anni vel sequentis initio responsum accepisse, illam nempe epistolam, quam supra dedimus. Id namque serius factum fuisse, infra, num. 50 hujus dissertationis, monstrabimus.

 

                XXIV. Felix errorem suum in Hispania resuscitat. —Felicis ergo conversio tunc fucata et simulata fuit, sicut ipsemet postea in concilio Aquisgranensi [0313B] palam edixit et scripsit, his verbis: «Ex toto corde reversi sumus, non qualibet simulatione aut velamine falsitatis, sicut dudum, » Ratisbonae nimirum et Romae. Hoc igitur astu nunc liberatus Felix Urgellas, simulque ad pristinum errorem perfidus rediit. «Postmodum transgressus legem Dei, ait Leo pontifex loco supra num. 21 citato, fugiens ad paganos consentaneos perjuratus effectus est. » Quod ipsum Alcuinus testatur, loco num. 22 supra citato scribens: «Donec idem Felix infeliciter ad vestras refugiens partes sopitos infidelitatis cineres, vobis exhortantibus, resuscitare intendit. »

 

                XXV. Rex Carolus B. Alcuinum cum quibusdam sociis e Britannia revocat. —Non diu latuit vigilantissimum et pro puritate religionis ac pace Ecclesiae summe sollicitum regem Carolum Felicis perfidia: cum ergo in hunc finem et pro exstinguendo errore adhibiti hactenus conatus nihil profecissent, de novis remediis Christianissimo principi cogitandum [0313C] fuit, quibus demum malum et a suis regnis et ab Ecclesia penitus arceretur. Haerebat animo principis mira in sacris eruditio, quam in Alcuino aulae suae magistro diu fuerat expertus. Aberat is tunc temporis a Francia, unde is sub An. 790 929 discesserat in patriam, vel facultatem a proprio rege et episcopo petiturus, ut Anglia et Ecclesia, cui alligatus erat, relictis posthac sibi liceret in Francia commorari; quod insinuat Vitae illius scriptor, num. 12; vel ut dissidia nonnulla inter Carolum et Offam regem Merciorum eo tempore exorta componeret, ut existimat Mabill. Annal. libro XXVI, num. 10, et innuitur in epist. 3 Alcuini, ad Colcum lectorem; vel ob utramque causam simul. Hunc igitur virum Carolus Magnus aptissimum censuit, quem ad confutandos Hispanorum errores adhiberet, et ut reditum suum non diutius differret, sed pro juvandis rebus Ecclesiae in suo regno operam suam conferret, incitavit. Hanc enim causam reditus sui ex Anglia tunc fuisse ipse Alcuinus non una vice testatur. In praefatione [0313D] ad libros adversus Elipandum, supra: «Divina, inquit, ut credo, jubente dispensatione ad gloriosum et omni honore nominandum hujus regni principem et regem Carolum VOCATUS adveni. » His verbis Alcuinum non significasse putat D. Walchius, loc. cit. , num. 17, pag. 121, «se a Carolo ex Anglia ad pugnam contra Felicem et Elipandum ineundam esse evocatum: sed divinae hoc esse documentum voluntatis, ut veniret eo tempore in Franciam, quo ejus consiliis et studiis opus fuit ad confutandos illos errores. » Verum utrumque significat Alcuinus, quod et jubente divina dispensatione et vocatus advenerit ex Anglia, quod clarius dicit, supra libro I adversus Elipandum, n. 16: «Antequam ego, inquiens, EODEM sapientissimo rege jubente venissem in Franciam, haec eadem vestri erroris secta . . . . . ventilata est. » Posthac rex Carolus «alios quoque ecclesiasticae disciplinae viros de Britanniae partibus convocavit» ad concilium Francofordiae celebrandum, [0314A] prout ipsemet loquitur in epistola ad Elipandum, actis illius concilii inserta et a nobis rursus edita in Appendice II.

 

                XXVI. B. Alcuinus regiae vocationi paret. —Ex Anglia ergo Alcuinus rediit sub finem anni 792, vel sub initium sequentis, prout recte censent Mabillonius, Annal. Bened. tom. II, p. 304; Cointius, Annal. Eccles. Franciae pag. 496; Pagius Crit. Baron. anno 793, num. 7, et alii. Certe anno eodem 793 jam in Francia morabatur, ut constat ex ejusdem epistolis eo anno ad Eboracenses et alios datis, ubi videas nostras adnotationes.

 

                XXVII. Felici epistolam exhortatoriam scribit, quae nunc primo prodit. —Alcuinus post suum in Gallia adventum placide et amice Felicem episcopum convenit per litteras (ante vel post concilium Francofordiense anni 794 haereo), tentans num ad meliora illum possit fraternis monitis et amica exhortatione permovere. «Cui ego, » inquit libro I adversus Elipandum: [0314B] «in has adveniens partes charitatis calamo epistolam exhortatoriam, ut se catholicae jungeret unitati, dirigere curavi. » Et rursus libro I adversus Felicem: «Scripsi epistolam pridem, inquit, Felici episcopo charitatis calamo non contentionis stimulo, fraternae salutis desiderio, non mordacis reprehensionis stylo; cupiens eum corrigere in Christi dilectione, quem in cujusdam nominis novitate de Christo a catholicae pacis unitate recedere notum habetur. » Epistolam hanc exhortatoriam hucusque desiderarunt viri eruditi, et de illa unquam detegenda D. Walchius penitus desperavit, num. 18, pag. 129, suae Historiae Adoptianorum pronuntians, «certum esse has Alcuini litteras una cum libello Felicis temporum injuria fuisse deperditas atque amissas. » Verum meminisse debuit vir doctus, non omnia deperdita censeri posse, quae ex antiquis adhucdum latent. Et nos quidem hanc Alcuini epistolam feliciter nunc primum eruimus e codice ms. Salisburgensi [0314C] vetustissimo, indeque fideliter descriptam, tanquam primum illius pro Felicis conversione tentamen, superius ante septem illius libros adversus Felicem collocavimus.

 

                XXVIII. Felix jam antequam hanc Alcuini epistolam accepit, quaedam pro suo errore scripsit. —Ex hac epistola Alcuini ad Felicem discimus hunc Ur gellitanum episcopum jam antea quaedam scripsisse justa et vera, et in solo tunc adoptionis nomine aberrasse. «Plurima, » ait Alcuinus, num. 5, «in scriptis tuis justa et vera inveniuntur; cave ne in hoc solo adoptionis nomine a sensibus sanctorum Patrum dissentias. » Scripta vero illa non alia esse credam quam responsum illius ad Elipandum, qui ab ipso quid de adoptione Christi in Filium Dei sentiret scire voluit, et libros ad eumdem scriptos, in quibus pravitatem opinionis suae pertinacissime defendere curavit, prout narrat Eginhardus in Annalibus ipsi tributis ad an. 792, aut epistolam quam Alcuinus refutandam suscepit in libello quem per beatum Benedictum [0314D] monachis Gothiae misit: de quo infra quaedam proferemus num. 36. Reliqua enim Felicis scripta, quae recensentur in Hist. Litteraria Galliae tom. IV, pag. 431, posteriora sunt hac epistola Alcuini ad Felicem, ut per decursum hujus dissertationis patebit. In his ergo scriptis, quae Alcuinus tunc legerat, nihil a veritate catholica alienum continebatur, nisi adoptionis nomen, quod Christo contra sensum sanctorum Patrum tribuebat: posthac vero plures alias haereses et blasphemias libello suo, quem huic epistolae Alcuini opposuit, inspersit. «Cujus libelli, » inquit Alcuinus epist. 83, «cum paucas paginolas percucurri, inveni pejores haereses vel magis blasphemias, quam ante in ejus scriptis legerem. » Quod iisdem pene verbis confirmat Leo III in excerptis actorum concilii Romani an. 799, ubi legitur: «Et ut nobis visum est, pejores haereses vel majores blasphemias, quam ante in ejus scriptis vel dictis unquam audissemus, ibidem cognovimus. » Et paulo [0315A] inferius: «Ut canis reversus est (Felix) in suum vomitum, ut audistis per suum blasphemum libellum, quem ad venerabilem virum Albinum abbatem monasterii S. Martini emisit, in pejorem latrationem devenit, quam antea. » Quod ipsum quoque satis constat ex variis locis librorum Alcuini adversus Felicem, et ex ejus epistola ad Elipandum.

 

                XXIX. Ad epistolam Alcuini prolixe respondet, non ante concil. Francoford. —Felix accepta hac Alcuini epistola, etsi moderate admodum et magis stimulo charitatis quam contentionis scripta, eidem «mox libellum non epistolari brevitate succinctum, sed sermonum serie prolixum dirigere studuit, » ut Alcuinus scribit initio libri I contra Felicem, seu ut alibi, libro I adversus Elipandum, id exprimit: «non epistolari 930 brevitate, sed libelli prolixitate respondere nisus est. » Viri eruditi de anno quo Felix illum suum libellum edidit, addubitant. Quid nobis vero videatur similius, inferius num. 36 proferemus. [0315B] Interea contra D. Walchium loc. cit. pag. 129 notasse sufficiat, eumdem libellum Felicis non ante concilium Francofordiense anni 794 ad Alcuinum pervenisse, quem abs dubio collectis ibi Patribus exhibuisset, sicut illum postea per Carolum regem cum Romano pontifice et aliquibus episcopis communicari fecit.

 

                XXX. Elipandus et socii episcopi sub annum 794 epistolas mittunt ad Carolum regem et episcopos Galliae, Aquitaniae et Austriae. —Anno 794 vel circa finem antecedentis, Elipandus et alii episcopi Hispaniae illi adhaerentes, a Felice ad ipsorum partes reverso de omnibus, ut credibile est, quae Romae et Ratisbonae contra suam sententiam acta fuerant informati, miserunt ad episcopos Galliae, Aquitaniae et Austriae litteras, additis specialibus ad ipsum regem Christianissimum Carolum, in quibus professionem suae fidei produnt, doctrinae suae rationem reddere nituntur, Beatum abbatem tanquam haeresis auctorem, omnibusque prioribus haereticis pejorem, nefandorum insuper [0315C] criminum reum proscindunt: regem Carolum per omnia sacra conjurant ut per seipsum arbiter sedeat et inter Felicem suae partis defensorem, quem ab ineunte aetate in Dei servitio constantem depraedicant, et eos qui Beatum, quem tanquam sacrilegum et carnis flagitio saginatum calumniantur, aequo judicio sententiam ferat: doctrinam Beati suae oppositam de regno suo aboleat, et Felicem in proprio honore restauret. Demum justissimo atque Christianissimo regi per summam calumniam, ex mero rumore in faciem objicere non verentur, quod hostes suos terrore magis potestatis quam justitia convincat, quodque more gentilium Christum negaverit Dei Patris esse Filium. Hic nimirum haereticorum mos est, ut dum causam suam vacillare bene norunt, eamdem calumniis ac mendaciis roborare, et ita ignarae plebi, imo ipsis etiam principibus obtrudere nitantur.

 

                XXXI. Quae nuper repertae primo nunc prodeunt. —Haec [0315D] est brevis synopsis illarum epistolarum quae diu fugerunt avidos eruditorum oculos, quos nunc satiare possumus, easque inferius in Appendice II exhibebimus, ubi simul et occasionem viasque quibus eaedem ad nos pervenerunt narrabimus. Unum solum hic praenotamus alibi profuturum, nempe stylum episcoporum Hispanorum in iis epistolis solummodo in Beatum abbatem verti, nulla Alcuini facta mentione, haud obscuro argumento, nec epistolam exhortatoriam ad Felicem, nec alteram ad Elipandum, nec aliud scriptum Alcuini de hac causa controversa eo tempore, quo episcoporum illorum epistolae ad episcopos Galliae et Carolum Magnum scriptae fuerunt, illis innotuisse, quae scripta alias minime intacta reliquissent.

 

                XXXII. Carolus rex adversus illas Hispanorum querelas Francofordiae anno 794 congregari fecit concilium, convocatis undique episcopis. —Carolus rex, acceptis his ex Hispania litteris, de medela iis querelis [0316A] ferenda eo suam operam impendit, ut novum in regno suo congregaretur episcoporum ac catholicorum Patrum atque doctorum concilium: «Jussit ergo, » ut ipse in suis ad Hispanos responsoriis loquitur infra in Append. II, num. 5, «sanctorum Patrum synodale ex omnibus suae ditionis Ecclesiis congregari concilium (An. 794, quod historica monumenta illius temporis omnia testantur); praeprimis vero ad beatissimum apostolicae sedis pontificem Adrianum ter quaterque missos suos direxit, scire cupiens quid sancta Romana Ecclesia apostolicis edocta traditionibus de hac respondere voluisset inquisitione. Convocavit quoque de Britanniae partibus aliquos ecclesiasticae disciplinae viros. » Locus in quo conventus indictus fuit erat Francofordia celebris ad hucdum ad Moenum civitas, ubi illo anno rex Carolus Pascha celebravit, et comitia quoque regni agenda erant. Hunc conventum aestatis initio factum fuisse testantur Annales nomine Eginhardi insigniti et quidem [0316B] ante diem XIII Kal. Augusti, ut probat D. Mansi tom. XIII edit. novissimae Concil. , pag. 860. De anno, loco et causa celebrati hujus concilii Francofordiensis uno ore testantur veteres annalistae et omnia tunc edita monumenta.

 

                XXXIII. Thomae Reinesii dubio adversus hoc concilium satisfit. —Mirum vero videtur Thomae Reinesio in epistola ad Joan. Tobiam Maium (quae inter epistolas, cl. virorum ex bibliotheca Marquardi Gudii, cura Petri Burmanni anno 1697, Ultrajecti edita, est 251, p. 312), quod Paulinus epistolam Elipandi ad Carolum scriptam in concilio quidem examinatam et excussam fuisse dicat, locum vero celebrati concilii non exprimat; quod Alcuinus nullibi ejusdem synodi meminerit, uti nec auctor Vitae, nec ipse Elipandus aut Felix ejus faciant mentionem. At enim quamvis haec vera essent, minime tamen fidem tot testium eamdem rem verbis minime obscuris attestantium suspectam reddere debent. Silentium [0316C] auctoris Vitae Alcuini non urget, quia, ut ipse fatetur num. 13, non nisi ea scripsit quae nunc cuncti noverunt: et facile aliqua omisit quae ad Alcuinum singulariter non pertinent, ut est praesentia in concilio Francofordiensi. Elipandus epistolam Francofurti examinatam ad regem et episcopos misit, nescius in quem locum essent convocandi: in reliquis vero epistolis ad Alcuinum et Felicem prudenter a commemoratione illius concilii abstinuit, in quo illius errores fuere damnati. Porro Alcuinus in libris suis adversus Felicem et Elipandum frustra illis concilium Francofurdiense objecisset, cujus illi auctoritatem non agnoscebant, imo erroribus suis etiam postmodum inhaerentes contemnebant. Denique, quod Paulinum Aquileiensem attinet, eadem de illius silentio ratio pugnat, quae de silentio Alcuini. Praeterea videtur Reinesium ignorasse aut non legisse praefationem brevem libello Paulini in concilio Francofordiensi producto et approbato praefixam, ubi concilium Francofordiae ob causam Elipandi celebratum, his [0316D] expressis verbis nominatur: «Incipit libellus sacrosyllabus catholico salubriter stylo editus in concilio . . . habito in suburbanis Moguntiae . . . in loco celebri qui dicitur Franconofurd . . . Placuit igitur sancto concilio, quatenus hic libellus pro causa fidei ad provincias Galliciae et Spaniarum mitti deberet . . . specialiter autem ad Elipandum, etc. » Nemo vero suspicetur hunc titulum serius fortassis fuisse a quodam sciolo additum; nam reperitur in cod. ms. nostri monasterii 931 S. Emmerami vetustissimo et optime conservato, scripto circa annum decimum sextum saeculi noni.

 

                XXXIV. Eidem concilio non tantum Alcuinus, sed etiam alii Britanni a rege invitati interfuere, secus ac D. Walchius sentit. —Huic conventui Francofordiensi Alcuinus quoque interfuisse creditur, prout ex ultimo illius canone colligi posse videtur. Carolus siquidem «commonuit (ita enim sonat canon ille apud Baluzium, tom. I Capit. , pag. 270) ut Alcuinum (utique [0317A] praesentem) ipsa sancta synodus in suo consortio sive in orationibus recipere dignaretur, eo quod esset vir in ecclesiasticis doctrinis eruditus. Omnis namque synodus secundum admonitionem regis consensit, et eum in eorum consortio sive in orationibus receperunt. » Ob haec verba doctissimus Walchius in citata saepius Hist. Adopt. , cap. 2, num. 28, pag. 164, in eam sententiam propendet, «Alcuinum fortasse solum fuisse Anglum inter partes concilii, hosque dubitasse, eum suo numero adjungere, quod nec Germanus, nec Gallus, nec Italus esset, hincque opus fuisse Caroli exhortatione. » At enim plures Anglos seu Britannos, viros disciplinae ecclesiasticae gnaros, non tantum ad praefatum concilium invitatos, verum etiam in illo praesentes fuisse perspicue liquet ex testimonio ipsius regis Caroli, quod mirum est D. Walchium non advertisse, cum tamen illud in suo libello semel et iterum citet. Scribit enim rex Carolus in sua epistola, finito concilio [0317B] ad Hispanos missa, infra in App. II, num. 5, «se de Britanniae partibus plures convocasse ecclesiasticae disciplinae viros; » quos etiam asserit partem habuisse in iis quae adversus Hispanorum litteras statuta sunt: «Tertius, » inquit ibidem num. 8, «libellus tenet orthodoxorum sanctorum Patrum episcoporum et virorum venerabilium fidem, qui in Germaniae, Galliae, Aquitaniae et BRITANNIAE partibus dignis Deo serviunt officiis, etc. » Atque haec de Britannia transmarina, fortunatissima Europae insula, recte Mabillonium tom. II Annalium Bened. , pag. 311, num. 30, interpretari, D. Walchius paulo ante verba citata censet, nec credit quemquam secus sensisse. Non ergo regis commendatione indiguit Alcuinus, quod nec Germanus, nec Gallus, nec Italus esset. Credam ergo quod Carolus Alcuinum, cujus in divinis et ecclesiasticis rebus eruditionem Patres ibi collecti durante hac synodo satis experti essent, illis commendaverit ut eumdem, semper posthac in regno [0317C] suo detinendum, suo consortio dignum et tanquam comprovincialem haberent. Et hinc illa commonitio seu commendatio ultimo inter concilii decreta loco ponitur, quo non obscure significatur, Alcuinum, etsi natione extraneum, finita jamjam synodo, non pro hac solum vice, sed pro futuris quoque ecclesiasticis negotiis a Germanis, Gallis Italisque in consortium fuisse receptum.

 

                XXXV. Interfuit quoque B. Benedictus Anianensis cum abbatibus et monachis Gothiae. —Eidem synodo Francofordiensi etiam interfuit cum aliis Gothiae abbatibus ac religiosis monachis Benedictus monasterii Anianensis abbas, prout testantur Annales veteres Francorum, vulgati tom. V Collect. vet. Monum. Martenii et Durandi, pag. 902 his verbis: «Inter quos (Patres Francofordiensis concilii) etiam venerabilis et sanctissimus abbas Benedictus, qui vocatur Vitiza, monasterii Anianensis a partibus Gothiae, et religiosi monachi, Bede, Ardo qui et Smaragdus, cum cunctis fratribus suis discipulis. Hi sunt Ingeila, Aimo, [0317D] Rabanus, Georgius cum caeteris fratribus. » Hac occasione, puto, Alcuinus arctam cum eodem beato Benedicto consuetudinem contraxit et amicitiam iniit, per mutuum postea epistolare commercium continuatam, prout legitur in Vita sancti Benedicti abbatis apud Mabill. Act. SS. Ord. Benedict. saec. IV, part. I, pag. 203, num. 36.

 

                XXXVI. B. Benedictus ad suos rediens, defert ad monachos Gothiae libellum Alcuini, quo adversus Hispanorum errores muniantur, qui nunc primo prodit. —Finita vero synodo, nisi conjectura me fallat, cum beatus Benedictus cum aliis Gothiae seu Septimanniae episcopis ac monachis in patriam esset reversurus, Alcuinus monachis illius provinciae ob afflictionem ex tristi schismate provenientem condolens, et de illorum periculo e propinquo haereseos veneno eis imminente metuens, argumenta, quibus se contra haereticos tueri possent, in brevem libellum contraxit, quem beato Benedicto praelaudato ad [0318A] ipsos deferendum tradidit. Is est libellus de quo Alcuinus in epistola ad abbates et fratres Gothiae anno 800 missa, quae ordine est 132 loquitur, inquiens: «Quod multis testimoniis evangelicis . . . comprobari potest, » (Christum scilicet esse proprium Dei Filium, non adoptivum) «sicut in libello ex parte factum est, quem direximus per beatum Benedictum vobis ad solatium et confirmationem fidei. » Hic libellus hactenus desideratus, atque omnino deperditus censebatur, usque dum vir celeberrimus D. Petrus Franc. Fogginius illum in bibliotheca Vaticano-Palatina, codice 290, aetatem octingentorum annorum praeferente, detexit, et procurante eminentissimo S. R. E. cardinale Passioneo mecum liberaliter communicavit, prout pluribus retuli in Monito praevio ad idem opusculum ante libros septem contra Felicem. Suspicor hunc libellum illum ipsum esse quo alicui epistolae Felicis (fortassis ad Elipandum scriptae, in qua quaedam justa et vera contineri poterant. Vide [0318B] supra num. 28) respondit Alcuinus, et cujus ipse meminit libro II adversus eumdem, num. 11, ubi ait: «De cujus adoptionis ratione in alio libello contra eumdem Felicem plenius diximus, respondentes quidem [Forte leg. cuidam] epistolae illius, quam de hac eadem edidit. Rata ibi sanctorum Patrum plurima habentur testimonia, ex quibus manisfestissime poterit intelligere, qui legit et pietatis intuitu considerat, Christum Deum verum esse Filium Dei in utraque natura: nos vero per eum adoptivos, cujus gratia salvati sumus. » Quae sane conveniunt praedicto libello, qui totus coacervatus est ex sanctorum Patrum testimoniis.

 

                XXXVII. Quo anno ille libellus scriptus fuerit? —Caeterum, quando paulo superius dixi hunc libellum finita synodo Francofordiensi scriptum. et sancto Benedicto abbati in patriam proficiscenti traditum, nolui illum eidem anno 794 ita affigere, ut id non potuerit alio posteriori anno contingere. Saepius [0318C] enim Benedictus consilii etiam causa Alcuinum postea accessit, testante Vitae illius scriptore, num. 17 inquiente: «Vir quoque venerabilis Benedictus . . . consilii salutis suae et suorum accipiendi gratia saepius Gothiae de partibus properabat. » Tenendum nihilominus libellum illum ab Alcuino scriptum fuisse ante quam a Felice accepisset responsum 932 ad epistolam suam exhortatoriam. Epistola namque Felicis, cui Alcuinus in libello ad abbates et monachos Gothiae per B. Benedictum Anianensem misso respondit, diversa et prior est altera ejusdem Felicis epistola, cui refutandae tunc adhucdum insistebat, dum ad eosdem abbates et monachos epistolam 132 scripsit. Videas velim quae de anno missae ad Alcuinum posterioris epistolae Felicis inferius num. 40 dicemus.

 

                XXXVIII. Felix cum aliis episcopis ad concilium Francofordiense quidem vocatus, non comparuit. —Ad synodum illam Francofordiensem quin Felix episcopus Urgellitanus, ut pote intra ditionem Caroli [0318D] Francorum regis constitutus, vocatus fuerit, minime est dubitandum. «Jussimus, » ait rex in citata saepius epistola ad Hispanos, num. 5, infra in Append. II, «sanctorum Patrum synodale ex omnibus undique nostrae ditionis ecclesiis congregari concilium. » Adfuisse quoque episcopos Gothiae et Gallaeciae, provinciarum scilicet Hispaniae Carolo parentium, sub quibus Urgellis civitas continebatur, testantur Annales Moissiacenses codicis regii apud Bouquet Script. Rer. Gallic. , tom. V, pag. 47, not. Cur ergo Carolus Felicem, cujus insuper causa vertebatur, praeterire voluisset, non video. Verumenim vero Felicem hac vice non comparuisse scriptorum ea de re, quae dici merebatur, silentium persuadet. Exhorruit nimirum, Ratisbonae et Romae jam perterritus haereticus, novum, quod ad jugulandam, quam perfidus resorbuit, haeresin indictum judicium.

 

                XXXIX. Finito illo concilio eodem anno aliud Romae in eadem causa congregatur, unde emanavit [0319A] epistola Adriani papae ad Hispanos. —Antequam ab actis concilii Francofordiensis discedamus, memorandum nobis est concilium Romanum ejusdem anni 794, pro confirmatione synodi Francofordiensis celebratum, in quo edita est epistola Adriani papae ad episcopos Hispaniae et Gallaeciae, quae, ad Carolum Magnum missa, deinceps ab eodem ad eosdem episcopos directa fuit, et actis ejusdem concilii solet, ob reverentiam summae sedis scilicet, praemitti. Hujus quidem epistolae editionem omnes hucusque retulerunt ad aliud quoddam Romanum concilium anni 792, in quo Felix damnatus esse existimatur; verum deceptos fuisse egregie ostendit D. Mansius in novissima Concil. editione Florentina tom. XIII, pag. 859, ex Annalibus Moissiacensibus editis a PP. Martene et Durando in Collect. vet. Monument. , tom. V, pag. 904, ubi haec leguntur: «Placuit universali concilio (Francofordiensi) ut ob reverentiam sancti apostolici Adriani papae urbis Romae scripta (quae nimirum ibi [0319B] edita fuere) mitterentur, per omnia juris privilegio reservato summo pontifici (quibus verbis etiam usi fuere episcopi Itali in sacro syllabo circa finem): qui praefatus papa iterum concilio congregato episcoporum totius Ecclesiae Romanorum Helefantum et Felicem totius perfidiae arches et sequaces eorum, ut supra sanctum concilium (Francofordiense) pari modo condemnant . . . Misit etiam (praefatus papa) epistolam omnibus episcopis vel ecclesiis, partibus Hispaniae vel Galliciae consolatoriam, quam qui legerit et crediderit, ad fidei tramitem peragendum ex Novo et Veteri Testamento per omnia inveniet sufficienter refertam. » Verum tempus est ut reliquam rerum gestarum seriem supra num. 29 coeptam prosequamur.

 

  1. Felicis responsoriae quo anno ad Alcuinum pervenerint. —Felix quid ad epistolam adhortatoriam ab Alcuino acceptam reponeret, mox quidem cogitare coepit, libellum tamen, quo Alcuini rationes strictim sibi objectas enervare, suumque errorem [0319C] tueri conabatur, ipse Alcuinus vix ante annum 799 accepit: is enim in epistola ad Aquilam Pontificem, seu Arnonem anno 800, si nostra non conjectura non fallit, scriptam, quae ordine est 159, diserte ait Felicem libellum suum anno priore ad se direxisse. Vide notas ejusdem epistolae. Equidem, ut nihil dissimulemus, Alcuinus initio libri I contra Felicem ita loquitur ut quis existimare possit, Felicem in respondendo nullam moram traxisse, Felix, inquit, mox libellum . . . nobis dirigere studuit. Ast vocula illa mox nil aliud significare videtur quam studium quidem respondendi a Felice mox arreptum, non vero libellum ipsum mox directum fuisse, mox, inquit, dirigere studuit. Sed haec per sequentia clarius patebunt.

 

                XLI. Felix suum libellum Elipando prius examinandum praebuit, nec illum ad Alcuinum, sed ad regem Carolum direxit. —Vero mihi admodum simile videtur, Felicem libellum suum seu responsiones ad epistolam [0319D] Alcuini noluisse in publicum proferre, antequam ab Elipando aliisque eidem adhaerentibus fuissent lectae ac probatae, quae res causa simul esse potuit tardioris editionis. De hoc enim libello intelligendum esse Elipandum existimo, cum ad Felicem scripsit his verbis: «Ego direxi epistolam tuam ad Corduba fratribus, qui de Deo recta sentiunt. Sed ad ipso [Leg. ipsum] haeresiarcham, Albini magistro [Leg. magistrum] antifrasio Beato [L. Antifrasium Beatum] direxi relegendam. Tu vero dirige scriptum illud pro tuo fidele glorioso principali, antequam veniat ad ipso filio mortis Albino, qui non credit carnis adoptionem in Filio Dei. » Felix igitur libellum suum adversus Alcuinum legendum et probandum dedit Elipando, hic illum ob eumdem finem misit ad fratres Cordubenses, atque etiam ad Beatum abbatem, non ex eadem intentione, sed ut ipsum, quem haeresiarcham appellat, reprehenderet, aut meliora ut quidem sibi adulabatur) doceret. Suasit vero simul [0320A] Felici, ut idem scriptum non ad ipsum suum adversarium Albinum, sed ad ipsum regem suum Carolum, quem aequiorem fore confidebat, mitteret. Consilium isthoc Elipandi secutum fuisse Felicem colligo ex epistola Alcuini ad Carolum libris suis septem praefixa, ubi scribit Felicem libellum suum regiae direxisse auctoritati, «vestrae, inquit, nulli contemnenda auctoritas nostrae devotioni mandavit . . . libello respondere, quem contra nos Felix quidam episcopus vestrae direxit auctoritati. »

 

                XLII. Carolus rex Alcuino confutationem libelli Feliciani demandavit. —Rex igitur Carolus libellum a Felice acceptum ad Alcuinum, ut ex citato mox loco intelleximus, direxit, cum mandato, ut praedicto libello responderet, et contra novas haereticae pravitatis inventiones scriberet. Ast vir humilis de viribus suis diffidens regem in epist. 83 interpellat: «Ego, inquit, solus non sufficio ad respondendum; provideat vero tua sancta pietas huic operi tam arduo et [0320B] 933 necessario adjutores idoneos, quatenus haec impia haeresis omnimodis exstinguatur, antequam latius spargatur per orbem Christiani imperii, quod divina pietas tibi tuisque filiis commisit regendum et gubernandum. » Cohortatur deinde graviter regem, «surge, inquiens, vir a Deo electe, surge, fili Dei, surge, miles Christi, et defende sponsam Domini Dei tui, etc. » Carolus his monitis et ex consideratione novi periculi, per praefatum libellum Ecclesiae imminentis incitatus, consilium Alcuini ratum habuit, seque ejus rei, de constituendis nimirum coadjutoribus qui ad confutandam haeresin operam conferrent, curam habiturum spopondit.

 

                XLIII. Eique adjutores dedit Leonem papam et Paulinum. —Quapropter Alcuinus rursus aliis litteris regi, quos huic palaestrae idoneos judicabat, suggessit; Leonem, tunc Romanae sedis pontificem (non Adrianum, sicut multi credunt, prout mox demonstrabimus), Paulinum patriarcham Aquileiensem, Richbodum Trevirensem et Theodulfum Aurelianensem [0320C] episcopos. Ita enim Alcuinus ad regem in epist. 84 scribit: «De libello infelicis non magistri, sed subversoris placet mihi valde quod vestra sanctissima voluntas et devotio habet curam respondendi ad defensionem fidei catholicae. Sed obsecro . . . ut exemplarium illius libelli domno dirigatur apostolico, aliud quoque Paulino patriarchae, similiter Richbodo et Teudulfo episcopis, doctoribus et magistris, ut singuli pro se respondeant. » Rex hoc quoque Alcuini consilium secutus misit libelli Feliciani exemplum ad Leonem pontificem Romanum, et aliud ad Paulinum Aquileiensem. De Leone quidem hoc constat partim ex concilio Romano. quod circa initium anni 799, 25 Aprilis, quo sanctissimus pontifex a Romanis excaecatus est, adversus «blasphemum libellum, quem Felix ad venerabilem virum Albinum abbatem monasterii S. Martini emisit, » ut legitur in actione 2 illius concilii, celebratum est; partim ex confessione Felicis ad Urgellitanos suos missa, ubi ait: [0320D] «Synodus nuper in Roma . . . adversus epistolam meam, quam dudum venerabili viro Albino abbati Turonensis Ecclesiae scripseram, congregata est. » Paulinum quoque praedictum libellum ad confutandum illius errores a rege communicatum accepisse, nullus dubito. Certe Paulinus ipse, quando suos libros adversus Felicem absolvit et ad regem misit, in epistola dedicatoria profitetur se laborem illum ob regis mandatum suscepisse. «Igitur, inquit, saluberrimis venerabilium incitantibus litterarum vestrarum imperiis . . . scribere pro causa fidei contra pestilentes pravi commenti objectiones qualicunque non renuo stylo. » Neque enim video qua alia occasione Paulinus, qui in concilio Francofordiensi munus suum pro defensione dogmatis catholici jam strenue confecit, ad novam pugnam fuerit provocatus, nisi occasione illius libelli Feliciani Alcuino oppositi. Eosdem libros suos Paulinus Alcuino a rege communicari voluit, cum ipsi otium non suppeteret, illos ad eumdem [0321A] mittendi in singulari volumine. In fragmento enim epistolae, quod in fine libri tertii Paulini editum est apud Madrisium, pag. 168, rogat regem ut hoc suum «munusculum (praedicti nimirum tres libri) ad manus reverentissimi viri et in divinis rebus peritissimi et praeclari, Albini scilicet summae religionis praecipui oratoris vestri . . . . deferatur. » Id certe voluit Paulinus, non quod crederet Alcuinum pro sua defensione sua opera indigere, «sed ut clarius, inquit, ibid. , detur intelligi, cujus dilectionis et amicitiae erga eum pleni amoris dulcedo in pectore suo suaviter soporata dulcescat. » Libros illos revera etiam, ex regis abs dubio, ut Paulinus petierat, ordinatione, Alcuinus accepit, quos laudat in epist. 108, ad Aquilam, de qua inferius num. 47 sermo redibit. Exempla praenominati libelli Feliciani an etiam ad Richbodum et Theodufum, quod Alcuinus rogaverat, a rege missa fuerint, et an illi calamum pro illius refutatione strinxerint, ignoratur. Mabillonium siquidem [0321B] ex epistola quadam mutila in sua de Richbodo conjectura deceptum fuisse diximus in notis: ad eamdem epistolam ordine 108.

 

                XLIV. Alcuinus operi demandato ocius se impendit, illudque ante concilium Aquisgranense absolvit. —Porro Alcuinus postquam, quos ipse adjutores habere optaret, regi significavit, ipsemet ad libellum Felicis refutandum se accinxit, a rege vero simul petiit in citata epist. 84, «ut detur ei spatium, ut quiete et diligenter liceat illi cum pueris suis (discipulis abs dubio, nunc aliorum etiam magistris) considerare Patrum sensus, quid unusquisque diceret de sententiis quas posuit praefatus subversor in suo libello, et tempore praefinito a vobis, inquit, ferantur vestrae auctoritati singulorum responsa. » Huic labori a tempore accepti libelli Feliciani summa diligentia se impendit, ita ut jam, antea quam in concilio Aquisgranensi publicam cum Felice disputationem iniret, totum opus plene compleverit; prout ipse testatur in epistola ad Carolum suis libris praefixa, his verbis: [0321C] «Nam istum libellum in disputatione quae in vestra veneranda praesentia cum Felice ventilata est, praesentem habui. »

 

                XLV. Alcuinus disputat cum Felice in concilio praedicto. —Scriptor quoque Vitae Alcuini, num. 13, de eadem disputatione affirmat quod per integram pene septimanam duraverit. «A secunda, ait, usque ad septimam sabbati parum aliud gestum est. » Haec enim vero intelligi nequeunt, nisi de disputatione habita in concilio Aquisgranensi anni 799; nam in conciliis praecedentibus nunquam convenere Felix et Alcuinus; ille enim in concilio Ratisbonensi et Romano anni 792 praesens, Alcuinus vero absens; in Francofordiensi anni 794, hic praesens, ille absens fuit. Ergo disputatio inter utrumque contigit in concilio Aquisgranensi, cui uterque interfuit, uterque a rege ad mutuo concertandum vocatus, prout scribit auctor Vitae Alcuini num. 13, his verbis: «Advocans namque (rex Carolus) institutorem suum Turonis, et [0321D] miserum Felicem haeresis hujus astructorem de Hispaniae partibus congregavit synodum magnam episcoporum in Aquisgrani imperiali palatio, in quorum ipse sedens medio Felicem, licet valde repugnantem de natura Filii Dei secundum carnem cum Albino doctissimo disputando rationabiliter confligere jussit. » Quod ipsum Alcuinus in bina epistola affirmat. In una, quae ordine est 91, ad Aquilam suum seu Arnonem archiepiscopum ita scribit: «Medio Maio, perficiente Deo ad palatium me esse arbitror, secundum quod domnus rex demandavit nobis. Et Felix novitatis assertor habet juratum venire ad domnum 934 regem, rationem reddere fidei suae . . . Ego vero vernaculus sanctae Dei Ecclesiae vobiscum stare [sc. , in concilio] habeo, et quod sacerdotum Christi unanimitas credit et praedicat, in hoc ego laboro et cum eis loquor, et pro filiis sanctae Dei Ecclesiae aperiam os meum, etc. » In altera vero epistola ad eumdem Aquilam, quae est 159, narrat quomodo disputatio [0322A] illa successerit: «Cum Felice haeretico, inquit, magnam contentionem in praesentia domini regis et sanctorum Patrum habuimus; sed ille diu obduratus nullius consentit auctoritatem, nisi suae sectator sententiae, aestimans se sapientiorem omnibus . . . sed divina clementia visitante cor illius novissime falsa opinione se seductum confessus est, et fidem catholicam se firmiter tenere fatebatur. »

 

                XLVI. Alcuinus libros suos adversus Felicem tardius vulgavit. —Ex his quae hucusque narravimus, manifestum quidem est libros Alcuini adversus Felicem ante praenominatum concilium Aquisgranense, maximam saltem partem, fuisse completos; nihilominus tamen credendum, non nisi finito concilio vulgatos, et anno primum sequenti in publicas auras prolatos fuisse. Non enim ausus est vir, cum summa humilitate de propria sua peritia diffidens, scripta sua, nisi antea a pluribus fuissent examinata, illorum correctioni subjecta, et ab ipso rege approbata, [0322B] in publicum proferre. Libros igitur suos finita disputatione Aquisgranensi a semetipso denuo revisos, et in debitum ordinem redactos ad regem Carolum misit examinandos et probandos; scribit enim in epistola quam iisdem libris junxit: «Quia libellus nec adhuc ante vestram perlectus est sapientiam, nec a vobis, cui maxime sudavit, comprobatus, ratum duxi publicis non efferri auribus. Nunc vero vestra videat auctoritas quid de eo fieri velit. Tantum deprecor ut nullatenus prius vel abjiciatur vel in publicum proferatur, quam totus inter familiares personas vestrae auctoritatis examini perlegatur. » Hic velim ab attentis piisque lectoribus notari quam caute egerint Patres veteres vere catholici in oppugnandis novis emergentibus doctrinis, et stabiliendis, quae nova esse nequeunt, fidei dogmatibus. Nihil pene suis tribuebant privatis studiis ac luminibus, nisi concordarent cum doctrina Patrum et Ecclesiae. Quod utinam semper in Ecclesia ab omnibus servatum fuisset.

 

                XLVII. Non nisi post obtentam regis et episcoporum [0322C] approbationem. —Rex Carolus ad votum Alcuini libros eosdem et ipse examinavit, et aliorum examini subjecit, quae res aliquandiu longiorem moram exegit, quo minus tam cito ad Alcuinum, ut ipse optabat, remitti possent; de qua mora nonnihil conqueritur in epistola 100 ad regem «sopitis schismatum erroribus, » seu post concilium Aquisgranense scripta, his verbis: «Unde ad interioris pugnae genus meae parvitatis devotionem provocare voluistis: cujus certaminis sudori libenter succubui, ut in libello, quem vestrae nuper direxeram pietati, agnosci poterit, licet necdum vestrae auctoritatis sigillo eumdem libelli tenorem confirmatum cognoverim et hoc, reor, vel tarditate portitoris vel angustia temporis gestum esse. » Eamdem approbationem regis et episcoporum adhuc exspectabat, dum an. 800 epistolam 132 ad abbates et monachos Gothiae scriberet, quibus promittit se libellum suum adversus Felicem ad eos missurum, «postquam, inquit, lectus et comprobatus fuerit ab [0322D] episcopis nostris et domno rege. »

 

                XLVIII. Et primum circa initium anni 800. —Postquam igitur totum opus Alcuini diu et per unum saltem alterumve mensem sub censura fuit, post initium anni 800, Carolus rex illud Alcuino remisit ad corrigendum nonnulla, quae notari jussit, errata, non circa sensum catholicum aut doctrinam, sed circa litteras et distinctiones, quae contra regulas grammaticae ex velocitate dictantis vel scribentis irrepserant, versantia, prout ipse Alcuinus id explicat in epist. 101, his verbis: «Gratias agimus quod notari jussistis errata illius (libelli) et remisistis ad corrigendum . . . . . minus tamen quiddam fecistis, quam plenum postulasset charitatis officium, quod sensus non docte prolatos vel catholice exaratos similiter noluistis notare . . . Quod vero in litteris vel distinctionibus non tam scholastice currit, quam ordo et regula artis grammaticae postulat, hoc saepius velocitas animi efficere solet, dum legentis intentio oculorum [0323A] praecurrere festinat officium. Nec ego capitis dolore fatigatus examinare possum, quae subito casu ex ore dictantis evolant. » Hanc epistolam scriptam fuisse opinor ad regem anno praedicto adhuc Aquisgrani agentem, unde demum medio mense Martio discessit, ut littus Oceani perlustraret, classemque adversus piratas instrueret, prout legitur in Annalibus Loiselianis, Eginhardi, et aliis ad eumdem annum.

 

                XLIX. His omnibus bene perpensis, aperte demonstrasse nos confidimus, 1o libellum Felicis epistolae charitativae Alcuini oppositum non nisi circa initium anni 799 ad ipsum pervenisse, n. 36 et 37; 2o libellum eumdem a rege Carolo juxta votum Alcuini, non ad Adrianum I, prout hucusque credebatur, sed ad Leonem III, qui tunc apostolicum munus gerebat, missum fuisse, num. 38. 3o Alcuinum libros suos adversus praedictum libellum ante concilium quidem Aquisgranense intra parietes sui cubiculi absolvisse, num. 39. 4o Non tamen, nisi sequenti anno 800, accepta regia [0323B] et episcopali approbatione, evulgasse. Sed jam quid posthac cum Felice actum sit, prosequamur.

 

  1. Rex Carolus, de Felicis constantia metuens, illum commendat custodiae Laidradi episcopi Lugdunensis. —Felix in concilio Aquisgranensi argumentorum pondere pressus, et sanctorum Patrum auctoritate convictus videbatur quidem serio errorem suum detestari, decretisque concilii se submittere, quoniam vero fidem datam jam alibi aliquoties fefellisset, rex, ne res catholica ex inconstantia Felicis ulterius in periculosiores turbas conjiceretur, non permisit ut is Urgellas rediret, sed constituit ut alicui regni sui episcopo traderetur, a quo in secura custodia teneri posset. Et initio quidem propositum habuit, ut Felicem servandum et castigandum daret Riculfo archiepiscopo Moguntino, illius vero presbyterum, qui magistro pejor fuit, Arnonis Salisburgensis providentiae committeret: aliter tamen posthac visum est et ordinatum, ut Felix commendaretur [0323C] curae Laidradi episcopi Lugdunensis, qui illum teneret et probaret, si verum esset, quod se aiebat credidisse, «et si per epistolas suas damnare vellet pristinum suum errorem, » ut refert Alcuinus Aquilae suo in epist. 159.

 

                935 LI. Eo loco confessionem suae fidei composuit et vulgavit. —Felix igitur sub custodia Laidradi existens et illius abs dubio suasu, prout ex citatis mox verbis Alcuini conjicere licet, confessionem suam, quam supra exhibuimus, scripsit ad sacerdotes, clericos caeterosque fideles suae dioecesis. Ibi primo contestatur se in concilio Aquisgranensi, non violentia quavis compulsum, sed auctoritate sanctorum Patrum et summae sedis convictum; ad universalem Ecclesiam non simulate, ut quondam, sed vera cordis credulitate et oris professione reversum fuisse. Secundo dogma catholicum, quod nunc rejectis prioribus erroribus amplexus est, exponit, ac Nestorium nunc primo nominatim condemnat, ad quod faciendum etiam suos cohortatur. Tertio [0323D] hanc suam professionem quorumdam sanctorum Patrum sententiis confirmat.

 

                LII. De hac Felicis confessione et conversione gloriatur Alcuinus. —Hac edita confessione de fide et sinceritate Felicis nemo amplius dubitavit, et Alcuinus non semel de illius conversione, sua maxime opera procurata, gloriatur, eamque pro exemplo sequelae Elipando proponit. «Ego, » inquit libro I advers. Elipandum, num. 7, «Felicem olim vestri erroris complicem Deo miserante catholicum effeci. » Et paulo post: «Illum Felicem, quem tu charitate summum, pudicum moribusque ornatum asseris, nos habemus in castris Christi. » Et rursus num. 12 de eodem scribit: «Felix olim vestri erroris catenis vobiscum colligatus, nunc Deo miserante rationabili disputatione convictus . . . et in catholicae pacis unanimitatem reductus est: et quem vos habuistis quasi scutum perfidiae vestrae, nunc Ecclesia eum [0324A] habet sagittam potentem et acutam cum carbonibus desolatoriis. » Et num. 16 narrat quod Felix, postquam in praedicto concilio Aquisgranensi in praesentia domni regis et optimatum illius atque episcoporum rationabiliter auditus et veraciter convictus fuisset, «dans gloriam Deo veram fidem fuerit confessus, et in pacem catholicae unanimitatis reversus cum discipulis suis; » suadetque Elipando ut illius humilitatem sectetur: et iterum lib. IV, num. 5, illum et sectatores illius his verbis exhortatur: «Sequentes, charissimi, vestri quondam Felicis, nunc autem nostri exemplum, qui viam veritatis cognoscens non erubuit erroris sui confiteri ignorantiam, et per fidem catholicam unitati Ecclesiae Christi seipsum compaginari. » Alcuinus igitur de sinceritate confessionis Felicis posthac minime dubitavit, praesertim quod illum experiretur secum in amicitiam rediisse, odiumque illius in amorem fuisse conversum. Ita enim ad Aquilam suum scribit in ep. 108, pag. 36: Felix «modo fuit ad sanctum [0324B] Martinum apud praefatum filium nostrum (Laidradum) et multum amat me, totumque odium quod habuit in me, versum est in charitatis dulcedinem. »

 

                LIII. Sed et haec rursus simulata fuit: et Felix usque ad mortem, quae anno 818 contigisse creditur, erroribus suis adhaesit. —Verum, proh dolor! fucatam fuisse illam amicitiam et simulatam conversionem eventus docuit. Equidem viventibus adhuc Laidrado et Alcuino de illius infidelitate nulla emergebat fama: solus Agobardus, qui Laidrado in sede Lugdunensi, ubi Felix exsul detinebatur, successit, lib. adversus Felicem, cap. 5, refert quod is adhuc vivens nonnullos docuerit Christum secundum carnem nescisse sepulcrum Lazari, ignorasse diem judicii, ignorasse pariter quid discipuli euntes in Emaus mutuo conferrent: et num plus diligeretur a Petro quam ab aliis discipulis: quem propterea Agobardus, nondum episcopali auctoritate praeditus, aliquando coram suis familiaribus, quibus Felix hos [0324C] suos errores persuadere conabatur, in silentio reprehendit, et ut rectius sentiret, admonuit. Verum Felicem ad finem usque vitae suae pristinis suis erroribus adhaesisse schedula ab ipso scripto relicta prodidit, ut idem Agobardus testatur loc. cit. capp. 5, 6 et 9. Felix obiisse creditur circa an. 818. Vide Madrisium, pag. 224, num. 77 (Patrol. tom. XCIX, col. 586); Hist. Lit. Franciae tom. IV, pag. 431.

 

                LIV. Altera pugna Alcuini cum Elipando. —Altera, quam Alcuinus pro veritate catholica ingressus est, pugna fuit cum ipso Elipando archiepiscopo Toletano, primario erroris seu auctore seu promotore. Occasionem certamini dedit epistola Alcuini ad Elipandum, et hujus ad illam responsoria, quam utramque legas supra. Antequam vero in enarratione hujus pugnae ulterius progrediamur, dubia quaedam chronologica, quae a nonnullis circa illam movere solent, dissolvenda sunt, quo lux veritatis dissipatis nebulis clarius elucescat. Primum est de [0324D] tempore itineris quo Laidradus, Nefridius et Benedictus abbas Anianensis in Hispaniam pro reducendo Felice et errore illius compescendo profecti sunt. Alterum, quo anno scripta sit epistola Alcuini ad Elipandum cohortatoria ad catholicam fidem et hujus ad illam responsoria. Tertium, quo anno scripta sit epistola Elipandi ad Felicem. Haec igitur paucis expediamus.

 

              

 

                DUBIUM PRIMUM. DE BINO ITINERE LAIDRADI AC SOCIORUM IN HISPANIAM.

 

  1. Laidradus cum sociis bis in Hispaniam missus. —Laidradum episcopum Lugdunensem cum quibusdam sociis, nominatim Nefridio episcopo Narbonensi et Benedicto abbate Anianensi, Carolo Magno mandante, bina vice in partes Hispaniae, tunc Franciae subjectas, Urgellas praeprimis profectos fuisse docemur, tum ex ipsius Felicis confessione catholicae fidei, tum ex epistola Alcuini ad eosdem [0325A] apostolicos viros in Hispaniam iterum, id est, altera vice profecturos scripta, prout mox patebit.

 

                LVI. Item semel ante concilium Aquisgranense anni 799 et iterum illo absoluto. —Primi ergo itineris ante concilium Aquisgranense anni 799, et quidem, ut credere fas est, hoc eodem anno suscepti mentionem facit Felix initio confessionis fidei suae his verbis: «Postquam ad praesentiam Domini nostri ac piissimi gloriosique Caroli regis perductus sum et ejus conspectui praesentatus, licentiam ab eo, secundum quod et venerabilis domnus Laidradus episcopus nobis in Orgello pollicitus est, accepimus, qualiter in ejus praesentia in conspectu episcoporum, quos ad se ordinatio gloriosi principis nostri (Aquisgranum) convenire fecerat, sententias nostras . . . . . praesentaremus. » Unde intelligimus Laidradum ante praefati concilii celebrationem Urgellis fuisse, 936 atque Felicem, ut in eodem concilio comparere non formidaret, permovisse: quod pariter elucet ex verbis [0325B] Alcuini ad Laidradum ejusque socios scribentis: «Qui per divinae suffragia pietatis hanc nebulosam impietatis sectam clara veritatis luce pridem discutere studuistis, etiam et Christo donante coeptum praedicationis opus multa ex parte perfecistis; » Felice nimirum (ut interpretor) ad hoc adducto, «ut in praesentia domni regis et optimatum illius sive sacerdotum . . . . . Deo dans gloriam, veramque confessus fidem in pacem catholicae unanimitatis reversus sit cum suis discipulis, qui tunc (in concilio nimirum Aquisgranensi) erant praesentes, » ut loquitur Alcuinus libro I adversus Elipandum, num. 16. De altero vero itinere intelligendus est Alcuinus, dum in eadem epistola ad Laidradum, etc. , supra, ita scribit: «Ad cujus piissimae praedicationis opus mandante glorioso principe et devotissimo in omni bonitate Carolo rege vos iterum ituros esse audivimus. » Haec Alcuinus scripsit, postquam Felix Aquisgrani jamjam ad catholicam unitatem reversus est, et sub custodia Laidradi existens (vid. supra num. [0325C] 51) suae fidei edidit confessionem: hanc etenim Alcuinus suis contra Elipandum libris, ad Laidradum et socios iterum seu secunda vice in Hispaniam abituros missis adjunxit, uti legitur in altera ad eosdem epistola, supra, ubi praedictam confessionem vocat, suae (Felicis) conversionis epistolam. Hoc igitur alterum iter finito paulo ante ferias natalitias anni 799 concilio Aquisgranensi, nec ante annum 800 susceptum fuit. Atque ita nobiscum sentiunt viri celeberrimi, Carolus Cointius, Annal. Eccles. Franc. tom. VI, pag. 693; Mabill. Annal. tom. II, p. 335; Pagius, Crit. Baron. tom. III, pag. 311, alii.

 

                LVII. Contraria opinio cl. D. Madrisii refellitur. —In alia omnia hic abit vir clarissimus D. Madrisius Operum sancti Paulini dissert. Hist. de Felicis et Elipandi haeresi, num. 62 et seqq. Fatetur is quidem, num. 64 et 65, Laidradum episcopum bina vice in Hispaniam abiisse; primum vero iter illud [0325D] fuisse credit quo Alcuinus per Benedictum Anianensem ad abbates et monachos Gothiae anno 797 vel sequenti illum libellum misit, «qui illis esset ad solatium et fidei catholicae confirmationem, » de quo egimus supra num. 36. Alterum iter vir doctus existimat similiter praecessisse concilium Aquisgranense anni 799, nec post hunc annum a Laidrado et sociis in Hispaniam aliud iter susceptum fuisse largitur. D. Walchius Hist. Adopt. cap. 2, sect. I, num. 40, huic Madrisii opinioni majorem attribuit veritatis speciem, quam communis opinionis est. Verum, excussis D. Madrisii argumentis quibus singularem suam opinionem firmari posse confidit, levis illa esse ponderis apparebit.

 

                LVIII. Primum argumentum D. Madrisius, n. 64 et 65, deducit ex epistola Alcuini 132 ad abbates et monachos Gothiae, quam scriptam fuisse existimat anno 797 vel 798, eo nempe tempore quando Alcuinus sub manibus habuit majus opus, nempe [0326A] septem libros adversus Felicem: porro in illa epistola Alcuinus Gothis significat quod illis antea per B. Benedictum Anianensem libellum direxerit qui illis esset ad solatium et confirmationem fidei catholicae. Inde concludit D. Madrisius B. Benedictum, comitantibus utique Laidrado et Nefridio, eo tempore prima vice in causa dissidii Feliciani in Hispaniam fuisse profectum, illumque libellum ad Gothos detulit: «Primum iter fuit, ait D. Madrisius cit, num. 64 in fine, antequam Alcuinus evulgaret suos contra Felicem libros; et ea prima vice per Benedictum abbatem direxerit libellum qui eis foret solatium. » Verum duo hic supponit D. Madrisius quae nobis probata non videntur: primum est, quod Alcuinus jam in annis 797 vel 798 septem libros adversus Felicem in manibus habuerit: vero namque similius est epistolam responsoriam Felicis, quam Alcuinus libris septem confutat, vix ante annum 799 ad ipsum pervenisse, ut diximus [0326B] supra num. 40. Alterum suppositum D. Madrisii aeque vacillat, nimirum primam Laidradi sociorumque ejus legationem in Hispaniam tunc contigisse, quando Alcuinus Benedicto abbati primas veluti lineas contra haeresin Adoptianorum, seu libellum contra haeresin Felicis, supra a nobis editum, tradidit ad monachos Gothiae deferendum. Enimvero B. Benedictus concilio Francofordiensi interfuit, ut supra num. 35 diximus; postea etiam saepius ac diutius in aula aut prope illam ob varias Ecclesiae, quibus juvandis adhibebatur, necessitatibus versatus fuit, finitisque negotiis rursum, absque regia missione, ad suos in Septimanniam abiit, quibus occasionibus Alcuinus uti potuit, ut praedictum libellum ad reliquos abbates et monachos Gothiae deferendum B. Benedicto vel iter suscipienti, vel domi consistenti committeret. Ex citata igitur epistola Alcuini ad monachos Gothiae nihil pro tempore primae legationis in Hispaniam in causa controversiae Felicianae concludi potest.

 

                [0326C] LIX. Alterum argumentum quo D. Madrisius probare contendit secundum iter Laidradi et sociorum similiter praecessisse concilium Aquisgranense anni 799, hisce verbis num. 66 insinuat, «quia, inquit, supervacaneum iter Urgellense post conversionem Felicis cujus gratia suscipiendum erat, videri potest» Sed facilis est responsio; nam iter secundum non pro conversione Felicis, sed pro praedicatione catholicae veritatis contra motus ab Elipando continuatos suscipiendum fuit, prout ex epistola 108 Alcuini ad Arnonem discimus, ita scribentis: «Sed adhuc (Felice jam converso) remanet aliquid faciendum. Nam quidam Elipandus Toletanae civitatis nomine non dignitate episcopus in damnata haeresi permanet. Sciat tamen dilectio vestra quod filius noster Laidradus episcopus frater vester multum profectum in illis partibus Deo donante egit, quotidieque agit; etc. » In hunc ergo maxime finem Laidradus et socii ejus altera vice in Hispaniam missi sunt, [0326D] ut etiam Elipandum et ejus sectatores ad meliora reducerent, aut saltem provinciam quae ditioni Caroli suberat, a veneno haereticae pravitatis purgarent aut praeservarent. In hunc quoque finem Alcuinus illis tradidit pias et necessarias responsiones ad epistolam sibi ab Elipando directam, seu libros quatuor adversus eumdem, prout nos rursus docet ipse Alcuinus in epistola libris illis praefixa, ubi ait: «Quapropter 937 paucorum arripui laborem dierum, in solatium sanctissimi itineris vestri, quatenus haberetis in manibus cujusdam epistolae meo nomini directae ab Elipando Toletano episcopo pias et pernecessarias responsiones, » etc.

 

  1. Verum cl. Madrisius pias illas et necessarias responsiones, de quibus ibi Alcuinus loquitur, et quas vocat paucorum dierum laborem, aliud opus esse putat ab illis quatuor libris Elipando oppositis, qui certo primum post Felicis conversionem anno 800 scripti sunt. «Suspicamur, inquit num. 66, aliquod [0327A] breve scriptum paucorum dierum ab Alcuino concinnatum, puta compendium summamque argumentorum et responsionum, quarum ope occurrentibus objectionibus, ut ita dicam, extemporaneis fieret satis. Non enim quatuor ex professo conscripti libri paucorum dierum opus dicendi forent, qui paucorum dierum labore haud fuerant absolvendi. »

 

                LXI. Suspicionem hanc viri clarissimi non omni verisimilitudine destitutam esse existimari potuisset, nisi ex contextu praecitatae epistolae palam esset, pias illas et necessarias responsiones Laidrado sociisque ejus in Hispaniam iterum profecturis traditas esse ipsosmet quatuor libros adversus Elipandi epistolam scriptos. Ita enim ibidem circa initium Alcuinus ulterius scribit: «Quibus illius vesaniae litterulis brevi sermone duobus libellis respondere curavi, evacuans veracissimis sanctorum Patrum sensibus omnes illius assertiones atque interpretationes pravissimas. Illis quoque duobus libellis alios duos adjunxi plano sermone catholicae fidei de Christo [0327B] Deo veritatem testantes, atque sanctorum Patrum testimoniis abundantissime confirmantes, quorum lectione pietatem vestram congaudere arbitror, quia totum illud opus vestro gaudebam dicare nomini, vobisque primo omnium direxi probandum atque corrigendum. » Ecce, quas prius dixit pias et necessarias responsiones paucorum dierum labore absolutas, hic non compendium quoddam et summam argumentorum, sed illos ipsos quatuor libellos esse affirmat, quos vesaniae Elipandi opposuit, et quos simul illis in Hispaniam legatis in solatium itineris concessit, illorumque correctioni vel approbationi submisit. Paucorum dierum laborem quo sensu Alcuinus dixerit quatuor illos libros quis edicat? Existimo Alcuinum optasse ut sibi licuisset operi tam gravis momenti longius tempus impendere, quam iter legatorum in Hispaniam jamjam paratum pateretur, cui propterea dies quos huic labori dare potuit pauci videbantur; pauci, inquam, non quod [0327C] non sufficerent ad praestandum id quod revera praestitit (pleraque enim argumenta jam parata habebat directa contra Felicem), sed quod non sufficerent ad opus ita excolendum et perficiendum prout in votis habuit.

 

                LXII. Sed necdum victas manus dare consentit cl. Madrisius, ulterius num. 67 contendens quod, etsi libri illi quatuor comprehenderentur sub nomine responsionum Laidrado et sociis missarum, «adhuc tamen, inquit, non evincitur profectionem secundam Laidradi et sociorum anno 800, quo libri ex memorata conversione Felicis vulgati dicuntur, evenisse. . . . . Potuit igitur (Alcuinus) tantummodo primis veluti lineis designatum et adumbratum opus, Laidrado et sociis proficiscentibus dirigere, evulgaturus dein examinatum approbatumque (illorum enim examini et approbationi illud subjecerat) commodiori tempore; quod et praestitit anno 800 inserens, cum novissimam operi manum imponeret, [0327D] conversionem Felicis jam secutam et dedicans praedictis viris, recenti praefatione apposita, opus consummato labore perfectum. »

 

                LXIII. Miror virum eruditum nodum in scirpo quaerere. Enimvero Alcuinus in una aeque ac altera epistola seu praefatione dedicatoria opus suum Laidradi et sociorum examini et correctioni submittit, atque in utraque illud ob festinationem qua illud absolvere oportuit, imperfectum esse cum magna humilitate confitetur. «Vos vero, inquit in praefatione altera, dilectissimi fratres sedula devotione perlegite haec omnia, priusquam in publicas procedere auras harum series litterarum faciatis. Ego siquidem in procinctu ob vestri itineris festinationem haec, qualiacunque sunt, dictavi, ita ut mihi tempus relegendi vel emendandi non fuit idoneum. » Ex quibus manifestum est Alcuinum hanc alteram praefationem seu epistolam ad Laidradum et socios non apposuisse, ut D. Madrisio visum est, operi iterum [0328A] reviso, et prius examinato et probato, ac huic demum addidisse mentionem de Felicis conversione.

 

                LXIV. Alcuinus libros quatuor adversus Elipandum anno 800, quo Laidradus cum sociis iterum in Hispaniam missi fuerunt, absolvit. —Cur vero, ais, binam praefationem Alcuinus ad eosdem suis libris praemisit? Dicam quod opinor, et ex ipsis illis binis praefationibus erui posse existimo. Alcuinus in prima epistola de primario suo opere seu de quatuor suis libris quos adversus Elipandi errores composuit, loquitur: in altera vero, quae tanquam prioris appendix consideranda est, Laidradum et socios instruit quo ordine reliqua scripta, quae ad totius controversiae seriem pertinent, et quae in separatis quaternionibus comprehensa addidit, sint ordinanda et cum principali opere in modum unius codicis componenda. «Videbatur mihi condignum, ait, praeponere opusculo huic nostro (libris nimirum quatuor, de quibus in priore epistola dixerat) epistolam, [0328B] quam charitatis officio Patri Elipando olim direxi, etc. » Et infra: «Illud quoque vobis onerosum non videatur, antequam de civitate eatis, ut jubeatis ligare et involvere, et in modum unius corporis componere has quaterniones, ne forte sparsim raptae dispergantur per manus legentium. » Minime ergo dubitandum est Alcuinum libros quatuor adversus Elipandum eo tempore absolvisse quo Laidradus cum sociis iterato, et quidem anno 800, finito nimirum concilio Aquisgranensi, in quo ipse Felicem ad confessionem dogmatis catholici adegit, in Hispaniam abire in procinctu erat. In hac opinione consentientem habemus D. Basnagium, tom. II Monum. Canisii, pag. 296, ita scribentem: «Misit hoc anno 800 Carolus imp. episcopos Laidradum caeterosque antea laudatos, quibus libros suos adversus Toletanum praesulem commendavit Alcuinus, ut illis uterentur. »

 

                LXV. Laidradus cum Felice Turonos venit. —Laidradum anno 800 circa tempus jejunii quadragesimalis [0328C] Turonos ad S. Martinum una cum Felice venisse, et ibidem cum Alcuino de prosequenda, 938 aut ob detritas vires sui corporis intermittenda praedicatione in Hispania, consilia iniisse docet ipse Alcuinus in epistolis 87 et 92; in priori enim circa tempus Quadragesimae et ante Pascha data Arnonem monet, ut scribat sibi, «quid Laidrado demandare velit. Vix enim, inquit, vivit, si facies nostras non videbit pariter. Fuit enim toto anno infirmus valde, et dissoluta anima sua consiliare nobiscum cupit. Multa bona, gloria Deo! habet in illis partibus facta: dubitat vero an melius sit laborare in praedicationis ministerio, vel quietam ducere vitam. » In altera, serius et postquam Laidradus rursus in Hispaniam abiisset, ut ibi labores suos apostolicos prosequeretur, data eidem Arnoni narrat Felicem fuisse «ad S. Martinum, apud praefatum filium nostrum, » inquit, id est Laidradum, de cujus profectu in illis partibus ibidem loquebatur. Ex quibus [0328D] locis conjicio Felicem cum Laidrado, cujus curae et custodiae is in concilio Aquisgranensi a rege fuit commendatus (vid. supra num. 50), Turonos, in comitatu certe Alcuini ab eodem concilio redeuntis, ad S. Martinum venisse, ubi idem Laidradus ob infirmitatem ex anni prioris laboribus et itinere longinquo forte contractam aliquandiu perstitit, qui demum viribus restauratis, rege fortassis instante et Alcuino suadente, aut proprio etiam zelo incitatus, circa festum Paschale anni 800, aut illo finito iterum in Hispaniam abiit ad complendum praedicationis suae ministerium.

 

              

 

                DUBIUM SECUNDUM. QUO ANNO SCRIPTA SIT EPISTOLA ALCUINI AD ELIPANDUM, ET HUJUS AD ILLAM RESPONSORIA.

 

                LXVI. Alcuinus cohortatoriam epistolam ad Elipandum non ante concilium Francofordiense anni 994, nec statim illo absoluto, sed anno 799 scripsit. —De [0329A] tempore scriptae ab Alcuino cohortatoriae epistolae ad Elipandum, quam dedimus supra, variae sunt eruditorum sententiae; quidam ut D. Ceillier, Hist. des auteurs sacrés et ecclés. , tom. XVIII, pag. 307, num. 17; et D. Rivet Hist. Lit. Franciae, tom. IV, pag. 312, num. 14; credunt scriptam illam fuisse ante concilium Francofordiense anni 794, quia, inquiunt, Alcuinus nullo verbo meminit eorum quae in illa synodo adversus Elipandi errores acta fuerunt. D. Madrisius e contrario in Dissertatione historica de haeresi Felicis et Elipandi saepius laudata num 51 et 52 scriptam censet statim a Francofordiensi concilio, quod aestate ineunte celebratum est, teste Eginhardo: quam accepit mense Julio exeunte Elipandus, ut constat ex ejus responsione. Vide initium epistolae Elipandi supra.

 

                LXVII. Neutri istarum opinionum calculum nostrum adjungere possumus; ex ipsius enimvero Alcuini testimonio persuasi judicamus, illam epistolam [0329B] cohortatoriam ad Elipandum, anno 799, quo Laidradum cum sociis primo in Hispaniam profectum fuisse supra num. 56 ostendimus, esse alligandam. Alcuinus enim in epistola altera ad legatos illos, quam nonnisi anno 800 scriptam superius diximus, ipsos commonefacit quod ipsis olim epistolam ad Elipandum deferendam commiserit, illam nimirum de qua hic quaeritur, et cui deinde Elipandus suas responsiones opposuit. «Videbatur, inquit ibi supra pag. 862, mihi condignum, praeponere opusculo huic nostro (libris adversus Elipandum) epistolam, quam charitatis officio Patri Elipando olim direxi per vestram sanctam devotionem, » etc. Epistolam ergo suam Alcuinus ad Elipandum nec ante concilium Francofordiense, ut credunt scriptores Benedictini superius citati, nec occasione a celebratione illius accepta, ut censebat D. Madrisius, scripsit: sed occasione itineris a Laidrado et sociis primo in Hispaniam suscipiendi. Concilii vero Francofordiensis Alcuinus ideo fortassis in sua epistola [0329C] non meminit, quia propriam in hac controversia sententiam Elipandi, an nimirum vere cum episcopis reliquis Hispanis et cum Felice consentiret, explorare, et ne praefatorum errori consentiret, admonere voluit. Hinc etiam in sua epistola nec Elipandum, nec alios Hispaniae episcopos confutare voluit; ne dum Elipandum, qui dignitate aliis praeibat, charitative ab errore retrahere volebat, illum oppugnando magis exasperaret. Ibi ergo solius Felicis meminit, illiusque errores breviter perstringit; ad quod faciendum auctoritate concilii Francofordiensis, quod totum in confutando errore aliorum Hispaniae episcoporum, nulla facta mentione Felicis, occupatum fuit, non indiguit. Quidquid vero sit, ratio D. Ceillier, ob quam Alcuini epistolam ante concilium Francofordiense scriptam fuisse censet, non urget: sicut enim Alcuinus in sua epistola nullam mentionem facit praedicti concilii, ita nec Elipandus in suis epistolis ad Carolum Magnum et episcopos [0329D] Galliae ullo verbo meminit epistolae Alcuini ad ipsum scriptae: si ergo ex silentio Alcuini inferre liceret, epistolam illius ad Elipandum scriptam fuisse ante praedictum concilium; multo magis nobis ex silentio Elipandi inferre liceret, epistolam illam ad Elipandum ante idem concilium datam non fuisse, vel saltem ad ipsum non pervenisse: ut pote quam Elipandus cum suis sectatoribus in suis epistolis intactam non reliquisset, sec illam eodem nigro calculo notasset quo usus est adversus libros Beati et Etherii. Sed jam ad discutiendum tertium dubium calamum applicemus.

 

              

 

                DUBIUM TERTIUM QUO ANNO SCRIPTA SIT EPISTOLA ELIPANDI AD FELICEM.

 

                LXVIII. Epistolam Elipandi ad Felicem sub finem anni 792 scriptam fuisse contendit clar. D. Madrisius. —Epistolam scriptam ab Elipando ad Felicem ep. Urgelitanum, quam dedimus supra anno 799 illigandam [0330A] esse existimant viri celeberrimi D. Antonius Pagius, Crit. Annal. Baronii ad eumdem annum, num. 16, et D. Jacobus Basnagius in suis historicis observationibus circa Felicianam haeresin, Thes. Monum. tom. II, part. I, pag. 295 in fine. Quibus novissime accessit vir eruditissimus D. Gregorius Majansius in epistola quam exhibemus in App. II. Neuter tamen eorum argumenta quibus opinio isthaec firmari possit, satis explicat. Vir clarissimus D. Madrisius in citata saepius dissertatione, num. 36 et 68, contendit Elipandum ad Felicem scripsisse sub finem anni 792, vel initio sequentis, quando nimirum idem Felix post concilium Ratisbonense Romam perductus fuerat ab 939 apostolica sede iterum dijudicandus. Fundamentum pene unicum hujus suae opinionis cit. num. 68 collocat vir eruditus in his epistolae Elipandianae verbis: Certifica me, qui es positus in Roma. «Donec, inquit, ostensum fuerit, anno 799 Romae fuisse Felicem, cui illa verba potuerint [0330B] veraciter scribi, a liquidissimis Elipandi verbis non est recedendum . . . Hinc fit ut cum anno 792 habeamus Felicem per Angilbertum abbatem Romam ductum, ab eo anno epistolam avellere nequeamus. Neque enim constat Felicem Romae alio anno fuisse. » Hanc D. Madrisii opinionem prae alia Pagii et Basnagii laudat D. Walchius Hist. Adopt. cap. 2, sect. I, n. 16, mavult tamen rem dubiam relinquere: Madrisii enim sententia, inquit, non caret difficultate. Etenim eo tempore Alcuinum contra Elipandum dimicasse, dubitandi subest causa. Verum sententiam D. Madrisii non solum non carere difficultate, sed fundamento insuper niti parum firmo nobis quidem videtur, ut mox ostendemus.

 

                LXIX. Cujus praecipuum fundamentum refellitur, et epistolam illam circa mensem Novembrem anni 799 scriptam esse evincitur. —Fundamentum itaque unicum, ut diximus, D. Madrisius accepit ex citatis epistolae Elipandi verbis: Certifica me, qui es positus in Roma. At enim verba haec nullum certe aptum sensum [0330C] referunt, aperto indicio, in illis mendum cubare. Si namque verba illa ita intelligenda essent, ut D. Madrisius existimat: Tu, qui nunc Romae moraris, certifica me, addendum ab Elipando fuisset id de quo vellet certificari; verba enim citata jacent inter sententias, cum quibus minime connectuntur. Facile vero ineptus aut inattentus quisquam librarius, ac epistolae descriptor, qui oscitantiam suam ibi saepius prodit loco vocularum quod, vel si posuit qui. Legendum ergo, ut sensus prodeat: Certifica me, quod vel si sis positus in Roma; hoc est: certum me facias. si Romam forte deductus ibi adhuc moreris. Rumor nimirum ad Elipandum pervenerat, aut ab ipso Felice idipsum fortassis per epistolam didicerat, quod mandato regis Caroli rursum ad reddendam fidei seu perfidiae suae rationem fuisset ad palatium regium evocatus. Credebat ergo Elipandus quod Felix nunc iterum, ut peracto concilio Ratisbonensi, Romam esset adducendus, iterumque ab apostolica [0330D] sede judicandus. De illo igitur eventu, et de iis quae Romae secum agerentur, certior fieri voluit Elipandus. Haec certe interpretatio obscuri et depravati epistolae Elipandianae textus non caret verisimilitudine, atque ideo ex illo textu corrupto male concluditur, Elipandi epistolam ad Felicem anno 792 esse illigandam.

 

                LXX. Nutante igitur praecipuo et unico, quo D. Madrisii opinio nititur, fundamento, melioribus, imo certissimis inhaerendum est argumentis, ex illa ipsa epistola et propriis verbis Alcuini depromptis, quibus profecto manifeste probatur, Elipandum ad Felicem scripsisse post mensem Augustum aut fortassis circa Novembrem anni 799.

 

                LXXI. Primum ergo pro hac sententia argumentum deducitur ex citata Elipandi epistola, in qua Felici significat quod postquam illius scripto alicui, quod mense Julio acceperat, sequenti mense Augusto respondisset, illud vero casu eveniente igne consumptum [0331A] fuisset, resumpto ad quadraginta dies labore, atque adeo circa mensem Novembrem scripsisse «ad ipso haeretico, piceo Albino, quantum, inquit, potui pro sua confusione scribere. » Hoc scriptum Elipandi adversus Alcuinum abs dubio illa epistola est in qua epistolae adhortatoriae Alcuini per Laidradum anno 799 in Hispaniam delatae (supra num. 65 et 66) respondere nititur. Nullo enim monumento aut testimonio docemur quod Elipandus alio quodam scripto adversus Alcuinum decertaverit. Hujus ergo epistolae, primum anno mox designato scriptae, Elipandus mentionem facere non potuisset in epistola ad Felicem jam ante annos omnino septem, seu anno 792, ut Madrisio placet, exaratae. Ad Felicem ergo scripsit Elipandus illam epistolam eodem anno quo scripsit adversus epistolam adhortatoriam Alcuini, id est anno 799.

 

                LXXII. Alterum pro hac nostra sententia argumentum praebet secunda epistola dedicatoria Alcuini ad Laidradum et socios (supra), in qua ait se libris [0331B] quatuor addidisse «epistolam Elipandi ad Felicem quondam illius defensorem sectae, nunc vero, Deo donante, Christianae fidei praedicatorem. » Et paulo inferius epistolam illam «ad Felicem directam» asserit, «dum Elipandus eumdem adhuc sui erroris catenis constrictum esse arbitrabatur. »

 

                LXXIII. Responsioni D. Madrisii satisfit et sententia nostra confirmatur. —Equidem D. Madrisius priora Alcuini verba ita interpretari cupit, ut sensus sit: «Elipandus scripsit ad Felicem, dum quondam erat suae sectae defensor, qui nunc, quo tempore haec scribo, est fidei praedicator. Nec Alcuinus aliter poterat tunc dicere; siquidem conversus de facto fuerat Felix, cum libros suos Alcuinus absolveret. » Pergit ulterius vir laudatus, et ait, «illud adhuc inter posteriora verba Alcuini refertur ad tempus scriptionis epistolae Elipandianae, quo vere constrictus erat erroribus Felix; et sensus est; inquit: scripsit Elipandus ad Felicem eo tempore quo eum arbitrabatur [0331C] adhuc constrictum, uti erat revera, qui postea solutus fuit. »

 

                LXXIV. Verum haec D. Madrisii interpretatio verborum epistolae Alcuini prorsus nova et arbitraria, ne dicam violenta est, quam vir doctus confingere necesse habuit, postquam ex verbis illis mutilatis: Certifica me, qui es positus in Roma liquidissime ostendi affirmavit Felicem tempore datae epistolae revera Romae fuisse. Quoniam vero supra num. 69 ostendimus ex illis truncatis verbis nullum determinatum sensum posse erui, praeterea vero ex num. 71 satis elucet, Elipandum epistolam ad Felicem eodem anno dedisse quo alteram ad Alcuinum scripserat, hoc est anno 799, longe melior interpretatio verborum Alcuini, de quibus hic controvertitur, videbitur, si ita exponantur, ut epistola Elipandi ad Felicem directa, aut Felici tradita sit eo tempore quo Felix jam fuerat fidei catholicae praedicator, et quem Elipandus «arbitrabatur, » per errorem scilicet, [0331D] «sui erroris catenis adhuc constrictum esse. » Per vocem nimirum: arbitrabatur, Alcuinus significare voluit, Elipandum tunc ignorasse Felicem in concilio Aquisgranensi sui erroris catenis fuisse solutum. Si enim significare voluisset 940 Elipandum scripsisse ad Felicem nondum conversum, non dixisset Alcuinus epistolam ad Felicem directam, dum Elipandus illum arbitrabatur erroris sui catenis constrictum, sed potius dixisset, tunc dum Felix adhuc erat sui erroris catenis constrictus.

 

                LXXV. Pro dictorum confirmatione addam et sequentem conjecturam. Alcuinus, credo, epistolam Elipandi ad Felicem, hujusque confessionem fidei, ad clerum olim sibi subjectum directam, ab ipso Felice accepit, postquam is sibi amicitia junctus fuit; cujus amicitiae signum non postremum haec ipsa communicatio fuit. Qua enim alia via illa epistola Alcuino innotescere potuisset, si jam anno 792 ad ipsum directa fuisset? Vix enim credibile est, Felicem, [0332A] dum adhuc Elipando ejusque dogmati adhaerebat, hujusce epistolas familiares de tam delicato negotio, quod clandestine et secreto tractari conveniebat, tractantes prodere ante tempus, aut minus caute custodire voluisse? Alcuinus ergo epistolam illam saepe memoratam non accepit ante conversionem Felicis, et antequam secum amicitiam iniit: qui Alcuinus, quod non negat D. Madrisius, propterea illi epistolae hanc inscriptionem: Epistola ad Felicem nuper conversum, addidit; aliam additurus, si scripta fuisset ad Felicem Elipandi partibus adhuc adhaerentem, nempe hanc vel similem: Ad Felicem nondum conversum. Excussis tribus illis dubiis, in coepta, supra num. 54, narratione pugnae Alcuini cum Elipando initae, jam liberius pergere valemus.

 

                LXXVI. Epistola exhortatoria Alcuini per Laidradum in Hispaniam defertur anno 799. —Alcuinus igitur, cum in refellendo libello Felicis occupatus esset, magnoque zelo pro exstirpando funditus noxio errore flagraret, consilium coepit animum quoque [0332B] Elipandi archiepiscopi Toletani, cujus auctoritatem apud reliquos Hispanos plurimum valere noverat, tentandi per litteras, num errori eidem, jam saepius in conciliis et a sede apostolica damnato, etiamnum pertinaciter inhaereret, vel an non per charitatis hortamenta ad meliora permoveri posset. Scripsit ergo ad eumdem epistolam quae ubique humilitatem spirat et charitatem: «Nec mihi est, ait, Pater optime, tecum in hac parvitatis meae chartula disceptatio sublimis, sed supplicatio humilis, obnixe deprecans, ut apostolicam doctrinam in catholica unitate et pace, tota mentis intentione consequi studeas, » etc. Ex eodem studio charitatis Alcuinus solum Felicem ejusque errores carpit, proprios vero Elipandi errores prorsus dissimulat, ut nimirum, si bene conjicio, omnem umbram amoveret ex qua ille vel offensionis ansam accipere, vel ad indignationem moveri posset. Epistolam hanc Alcuinus anno 799 per Laidradum direxit ad Elipandum, ut supra in [0332C] resolutione dubii secundi, num. 67 ostendimus.

 

                LXXVII. Eodem anno Elipandus accepit a Felice libellum, quem hic Alcuini epistolae opposuit. —Eodem anno 799, mense Julio exeunte, Elipandus accepit epistolam Felicis, de qua ipse in responsione ad Felicem, praeter suam opinionem jam conversum ita scribit (supra): «Domino Felice sciente vos reddo quia exeunte Julio vestro scripto accepi. » Et paulo inferius: «Epistolam vestram coelitus quemadmodum mihi illapsam exeunte Julio accepi, et Deo meo ulnis extensis immensas gratias egi, qui me fecit tuis eloquiis collaetari. » Abs dubio scriptum illud seu epistola is ipse libellus erat quem Felix epistolae Alcuini exhortatoriae opposuit, et nunc, praeter ea quae Alcuinus in suis libris adversus illum conservavit, pro deperdito habetur. De eo Elipandus mire delectabatur, illumque ocius ad fratres Cordubenses suae sectae adhaerentes, et ad ipsum quoque, quem vocat Albini magistrum Antifrasium Beatum direxit; [0332D] simulque Felici suasit ut eamdem epistolam seu libellum suum non ad Alcuinum, sed ad regem suum Carolum deferri curet. «Ego vero, inquit loc. cit. , direxi epistolam tuam ad Cordoba fratribus qui de Deo recta sentiunt. Sed [et] ad ipso haeresiarcham Albini magistro, Antifrasio Beato direxi relegenda. Tu vero dirige scriptum illud pro tuo fidele glorioso principali, antequam veniat ad ipso filio mortis Albino, » etc.

 

                LXXVIII. Elipandus ab eodem Felice una cum hoc libello accepit epistolam Alcuini ad se scriptam. —Eadem quoque occasione, et ut videtur, per ipsum quoque Felicem Elipandus accepit epistolam adhortatoriam Alcuini a Laidrado delatam, atque ab hoc Felici fortassis, ut illam ad Elipandum curaret, concreditam. Postquam enim Elipandus Felicem certiorem reddidit se illius epistolam exeunte Julio accepisse, adjecit: «Sed et (hanc enim voculam et, ut sensus prodeat, adjiciendam esse existimo) epistolam [0333A] [Subintellige, accepi] foetidissimam de filio gehennae ignis Albino novo Ario. » Quod lucidius apparet ex initio epistolae Elipandi ad Albinum, quod ita sonat: «Epistolam tuam, a rectae fidei tramite deviam. . . . . exeunte Julio accepimus, » etc.

 

                LXXIX. Elipandus scribit adversus illam epistolam Alcuini. —Elipandus, accepta Alcuini epistola, ab aliis doceri impatiens, vehementissime in iram exarsit, atque in responsoria sua epistola ipsum Alcuinum multis conviciis ac calumniis oneravit, prout ipse gloriatur in epistola ad Felicem supra data, ubi inquit: «Scripsi ad ipsum haereticum piceum Albinum, quantum potui pro sua confusione scribere; » de quibus injuriis Alcuinus conqueritur in epistola ad Laidradum et socios scribens (supra): «Mox Elipandus iracundiae flammis incanduit, totamque animi sui intentionem colligens in iram. . . mox in maledictionis verba prosiliit, totumque se armavit in suae sectae defensionem, nobisque litteris demandare curavit quid sentiret, quid suos discipulos credere doceret; [0333B] me falsarium clamans atque per vices haereticum, per vices subversorem, nec non et persecutorem Christianorum reputans, nullumque propemodum maledictionis genus vel perfidiae dimisit quod nostro non inureret nomini, » etc. Et profecto de Elipandi insolentia conquerendi causam habuisse Alcuinum, nemo qui haec et alia in suis responsoriis contenta legerit, inficiabitur.

 

                LXXX. Qua via Alcuinus scriptum illud Elipandi acceperit. —Qua via Alcuinus has Elipandi litteras acceperit, incertum. Elipandus eas Felici commendavit, ut illas una cum scriptis quibusdam fratrum Cordubensium ad ipsum regem prius quam ad Alcuinum deferri curaret, quem nimirum ab Alcuino nondum praeventum aequiorem sibi fore sperabat; de his enim litteris intelligo haec epistolae Elipandianae verba: «Tu vero dirige scriptum illud (quod paulo ante vocabat rescriptum contra 941 epistolam Alcuini SS. orthodoxorum atque catholicorum sententiis, firmatum) [0333C] pro tuo fidele glorioso principali antequam veniat ad ipsum filium mortis Albinum, qui non credit carnis adoptionem in Filio Dei. » Verosimillimum est quod sicut Felix epistolam praefatam Elipandi non accepit, nisi postquam in concilio Aquisgranensi anni 799, errorem iterum cum omni, ut prae se ferebat, sinceritate ejuravit, atque cum Alcuino amicitiam iniit, prout supra n. 71 seqq. vidimus; ita idem Felix rescriptum Elipandi adversus Alcuinum, eodem tempore huic suo novo amico, una cum epistola sibimet directa tradiderit.

 

                LXXXI. Alcuinus adversus responsiones Elipandi calamum stringit. —Alcuinus ex epistola Elipandi suae exhortatoriae opposita cognoscens, virum senem adeo in errore suo esse inveteratum ac obduratum, ut ne quidem fraternae correctionis vel admonitionis ex sola charitate profectae patiens esset; atque ideo desperans illius pertinaciam a se frangi posse, ulterius cum eodem litterarum commercium continuare noluit: [0333D] in sui tamen honoris ac catholicae doctrinae defensionem calamum arripuit, «ne forte, inquit, in epistola ad Laidradum et socios (supra), aliquorum ejusdem epistolae lectione mentes maculentur, quia easdem audivimus litteras in aliorum prius pervenisse manus, quam nobis, cui missae sunt, redditae essent. »

 

                LXXXII. Alcuinus libros suos Laidrado ac sociis ejus iterum in Hispaniam profecturis in adjutorium praedicationis commendat. —Occasionem, citius forsan quam voluisset, scribendi adversus dictas litteras Elipandi Alcuino praebuit iterata legatio quam Laidradus cum sociis in Hispaniam obire debebant. Sicut enim Alcuinus iisdem, dum primo in eamdem regionem profecti sunt, tradidit litteras adhortatorias, ad Elipandum deferendas, ita nunc argumenta quae Elipandus pro defensione sui erroris in suis responsoriis adhibuit, [0334A] duobus libris evertit, et aliis duobus veritatem catholicam abundantissime defendit et confirmavit, librosque illos his praedicatoribus apostolicis in solatium itineris, in adjutorium praedicationis, et in confirmationem Christianorum qui vicini erant haereticae pravitati et periculo perversionis expositi, commendavit.

 

                LXXXIII. His subsidiis adjuti viri illi apostolici plurimos ab errore ad veritatem revocarunt. —Non frustra Alcuinus hoc semen evangelicum sparsit in agrum Dominicum, quod fructum attulit centesimum, imo millesimum et majorem. Viri enim illi apostolici, his Alcuini laboribus adjuti ad viginti millia hominum diversi status ad fidem et poenitentiam perduxerunt, prout scribit Alcuinus ipse in epistola 108, ad Aquilam, in haec verba: «Sciat tamen dilectio vestra quod filius noster Laidradus episcopus frater vester magnum profectum in illis partibus Deo donante egit, quotidieque agit ut multi vere dixerunt ex illis partibus viri religiosi et [0334B] veraces, usque 20 millia conversi sunt inter episcopos, sacerdotes, monachos, populum, viros et feminas, plangentes pristinum errorem gaudentesque, quotidie Deo agentes gratias in agnitione veritatis, et in catholicae fidei firmitate. »

 

                LXXXIV. Elipandus an ab errore resipuerit. —De Elipandi tamen conversione gravis dubitandi causa subest. Certe anno 800, quo Alcuinus ea quae mox retulimus, de tot episcoporum, sacerdotum, monachorum, etc. , conversione ad Aquilam seu Arnonem archiepiscopum Salisburgensem scripsit, ipse Elipandus adhuc suo errori pertinaciter adhaesit. «Sed adhuc, » inquit Alcuinus paulo ante verba mox relata, «remanet aliquid faciendum: nam quidam Elipandus Toletanae civitatis nomine, non dignitate episcopus in damnata synodali auctoritate et apostolica censura haeresi permanet. » Hinc fidem non merentur Annales Juliani et Luitprandi (quos fabulis scatere ostendit Nicolaus Antonius Hispalensis, tom. I Biblioth. Hispanae, lib. VI, cap. 2, num. 42; apud D. [0334C] Madrisium editorem Operum S. Paulini Aquileiensis pag. 224, num. 75 seq. [Patrologiae tomo XCIX, col. 585]) nec scriptor Vitae S. Beati abbatis [a] {foot}

 

                [0333] De Actis Beati abb. quam censuram ferat D. Gregorius Majansius, vide infra in Appendice II, num. 5, in epistola ad D. Pluer. , apud Mabillonium saec. IV Act. Ord. S. Bened. , pag. 737, n. 7 [Patrol. tom. XCVI, col. 887], qui narrant, Elipandum «epistolis Adriani papae et Caroli Magni (iis nimirum, quas occasione concilii Francofordiensis anni 794 ad Hispaniae episcopos scripserunt) ad mentem et verum sensum Ecclesiae rediisse; imo episcoporum congregationem apud Toletum indixisse ubi poenitens confessionis libellum in quo Filium unigenitum Patrique consubstantialem, non adoptivum, sed naturalem humili professione professus, obtulit, et a Patribus lacrymarum profusione susceptus reconciliationis beneficium accepit: Beatum et Aetherium deinceps deposita antiquae disceptationis malevolentia benigne suscepit, illosque fidei defensores et catholicae veritatis patronos, non absque lacrymis et singultibus compellavit. » Quem Alcuinus adhuc [0334D] anno 800 in errore perstitisse narrat, hunc scriptores illi jam ante sex omnino annos finito concilio Francofordiensi per Adriani papae et Caroli regis epistolas in unitatem Ecclesiae rediisse, et in aliquo concilio Toletano, cujus alias nullibi exstat memoria, cum Patribus reconciliatum fuisse referunt. Nemo vero est qui non magis fidem Alcuino nostro quam illis scriptoribus, quos viri quivis eruditione clari hac aetate repudiant, adhibendam esse existimet. Ab eo nihilominus tempore quo Laidradus et socii ejus in altera ad Hispanos legatione tam uberem messem in agro Dominico collegerunt, siluit Elipandus, siluit et tempestas ab ipso concitata ac tandiu fota: quo etiam pacis tempore fieri potuit ut senex decrepitus, Dei judicio mox examinandus, tot aliorum episcoporum ac sacerdotum exemplo motus saniorem tandem [0335A] mentem induerit, atque ante obitum resipuerit: quod si factum fuit (quod utinam melioribus testimoniis constaret), id profecto infinitae misericordiae, quae superexaltat justitiam, unice in acceptis est referendum. Verum quis post tam diuturnam pertinaciam non etiam metuat divinum judicium!

 

                LXXXV. Quo anno idem obierit. —Obiit famosus hic archiepiscopus Toletanus anno 809 vel sequenti, post annos nimirum prope 30 regiminis episcopalis, quod adeptus est circa annum 780, prout cum magna verosimilitudine ostendit cl. D. Madrisius in saepius citata dissertatione hist. , num. 81. Cogimur tamen a viro praelaudato dissentire circa annum nativitatis, atque circa annos aetatis Elipandi: nostra siquidem opinione epistola Elipandi ad Felicem, 942 in qua se octogesimum secundum annum ingressum fuisse asserit, non anno 792, ut D. Madrisius credidit, sed septem annis serius, nempe post conversionem Felicis, anno 799 factam, scripta fuit, prout n. 68 seqq. ostendimus. Natus igitur est Elipandus non anno [0335B] 710, sed 717, et obiit non anno aetatis 99, sed 92 circiter.

 

                LXXXVI. S. Paulinus scripsit adversus Felicem non anno 796, sed serius; nec ante annum 800. —Antequam praesentem Dissertationem, in qua potissimum historiam disceptationis beati Alcuini adversus Felicem et Elipandum illustrare conati sumus, finiamus, aliud quoddam dubium expediendum suscepimus, de tempore nimirum, quo sanctus Paulinus patriarcha Aquileiensis, qui Alcuino arctissima amicitia junctus, laborumque in confutandis Adoptianorum erroribus socius fuerat, suos adversus Felicem Urgellitanum libros, quos cl. D. Madrisius iterato edidit, conscripsit et evulgavit. Hoc tempus nemo hucusque praeter virum clarissimum mox laudatum definiit. Is vero in notis ad epistolam sancti Paulini ad Carolum, libris suis praefixam pag. 98, illos refert ad annum 796, hoc usus ratiocinio: Epistola praedicta ad Carolum dedicatoria scripta est anno quo [0335C] dies numerabantur 366 integri, quod Paulinus ibi bis repetit, qui tamen ignorare non potuit annum communem constare solum 365 diebus cum aliquot horis et minutis: fuit ergo annus quo scripta est praefata epistola, bissextilis. «Scripti sunt vero, ait, libri cum epistola post concilium Francofordiensi anni 794, et ante annum 799, ut in Dissertatione de haeresi Feliciana dicetur; nullus autem alius annus inter hos terminos fuit bissextilis, praeterquam annus 796. Ergo eo anno scriptam esse epistolam tenendum est. »

 

                LXXXVII. Hanc D. Madrisii conjecturam D. Walchius Hist. Adopt. cap. 2, sect. I, n. 33, inter felicissimas numerari debere existimat. Nobis tamen oppositum vero videtur similius. Enimvero sanctum Paulinum illos suos libros scripsisse adversus libellum Felicis, quo hic epistolae adhortatoriae Alcuini respondit, et quem rex Carolus rogatu Alcuini sancto Paulino refutandum commisit, nemo fortassis et ne [0335D] ipse quidem Madrisius, erit qui dubitet. Vide quae diximus supra num. 26. At enim sat firmis argumentis supra num. 35 ostendimus, Felicis libellum illum nec ad Alcuinum, nec ad regem, multo minus ad Paulinum pervenisse ante annum 798. Paulinus igitur eumdem ante hunc annum, seu ut vult D. Madrisius, jam anno 796 refutare non potuit. Et certe [0336A] libros hosce sancti Paulini serius prodiisse, Felice nimirum in concilio Aquisgranensi jamjam converso, ex ipsa praedicta epistola Paulini dedicatoria ad regem, ni apprime fallimur, colligi datur. Ibi enim veniam precatur sanctus patriarcha, quod ob intervenientia negotia labor suus in exsequendis regis imperiis tardius successerit; sperare tamen se, ait, quod etsi is labor pro convertendo Felice haud amplius foret necessarius, in futurum tamen esse possit perutilis, si videlicet error vel per ipsum Felicem, de cujus inconstantia adhuc metus remanebat, vel per ejus complices rursum esset resuscitandus: ita interpretor verba sequentia praedictae epistolae: «Suspicari denique, inquit, probabilia rerum extorquent judicia, alio forte tempore (Felicem jam conversum) aut per semetipsum, si vita comes fuerit, aut per complices suos, si ipse ab hac luce justo Dei fuerit subtractus judicio, hujus nimirum virolentae stirpis fruticem redivivo conari ramnifero serere in virgulto. Unde et culpa morosae dilationis in respondendo, [0336B] quoniam ex causa contigit necessario interventa, idcirco impetrandae veniae fiduciam non titubabitur spes postulanti negligentiae de torpore frustrata. Praecavens igitur in futurum non abs re putavi per singula quaeque, quae in litteris ejus (Felicis nempe contra Alcuinum) contra catholicae fidei regulam inspiciuntur inserta, et Scripturarum testimoniis obviare. »

 

                LXXXVIII. Huc denique facit epistola Alcuini 108, ad Aquilam, quae nunc primum integra prodit, et judice D. Madrisio pag. 251, not. , mense Maio vel Junio anni 799, nostro vero judicio anno sequenti data est, ubi ita legimus: «Si tibi causa eveniat Paulinum patriarcham videndi, saluta eum mille millies: libellum vero catholicae fidei, quem domino regi direxit, perlegebam et satis mihi placuit. . . . ita ut nihil his addi de quaestionibus nuper (in concilio Aquisgranensi) habitis inter nos et partes Felicianas opus esse arbitrabar. Sed adhuc (postquam finita est [0336C] concertatio cum Felicianis) remanet aliquid faciendum. Nam quidam Elipandus. . . . in damnata synodali auctoritate et apostolica censura haeresi permanet, » etc. Ex quibus verbis clare docemur libros sancti Paulini ad Carolum regem, et per hunc (quod Paulinus in fragmento epistolae apud Madrisium, pag. 168, postulaverat) ad Alcuinum primum pervenisse, postquam in Galliis controversia de adoptione Christi cum Felice composita et finita fuit, nihilque jam supererat quam ut etiam Elipandus cum suis sectatoribus per iteratam Laidradi praedicationem, quae anno 800 suscepta est, ad catholicam unitatem reduceretur. Tenendum ergo libros sancti Paulini non ante illum annum fuisse scriptos vel absolutos.

 

                LXXXIX. Satisfit argumento D. Madrisii. —Largimur ergo viro clarissimo D. Madrisio, sanctum Paulinum libros suos, praefixa ad Carolum epistola, misisse uno aliquo anno qui bissextilis erat; largimur eosdem scriptos editosque fuisse post concilium [0336D] Francofordiense anni 794. Largiri tamen non possumus id factum fuisse ante annum 799, quod quidem idem vir clarissimus in sua de haeresi Felicis Dissertatione alias doctissima nullibi probavit. Nos vero argumentis, nisi admodum fallimur, sat firmis hucusque ostendimus eosdem libros demum innotuisse seu prodiisse anno 800, qui et ipse bissextilis fuit.