Disquisitio (Antonius Hispalensis)

This is the stable version, checked on 26 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Disquisitio (Antonius Hispalensis)
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 136


Disquisitio

Disquisitio (Antonius Hispalensis), J. P. Migne 136.0965B

CAPUT PRIMUM. 136.0937B|

Liutprandum Ticinensis Ecclesiae diaconum et Cremonensem episcopum, hominem Italum, magna impensa Toletani Higuerae factum Ecclesiae Toletanae subdiaconum fuisse nostrarumque rerum scriptorem. Quaedam vitae ejus ostenduntur comparatione eorum, quae Chronicon et Adversaria falso ei conficta continent. De quibus late in sequentibus capitulis.

1.

Liutprandus diaconus Ticinensis Ecclesiae, et qui postea fuit Cremonensis in Italia episcopus, unus ex illis est quorum auctoritatis et nominis velamento usus Protheus multiformis Toletanus fictitiam historiam nostrae gentis sincerae ac verae locum occupaturam, conficere se posse in animum induxit. Sed cum, ex divino proloquio, ante oculos pennatorum frustra rete jaciatur, quantumvis bonae fidei nonnullis et patriae amantibus, lenocinioque rerum allectis, dolosum aucupium, non sine quadam Hispanae gravitatis 136.0937C| jactura quondam imposuerit: accenso jam hoc tempore defaecati judicii lumine, proposito ac spe sua cadere coepit; monitique tensarum insidiarum prudentiores, avertunt se alio; hosque Sirenarum, ut sic dicam, cantus, veritatis malo ligati, surda aure praetereunt.

2.

Fuit quidem Liutprandus non incelebris hoc saeculo historiarum scriptor; sed qui ex ipsis ejusdem libris necessario comprobetur alius ab eo fuisse, quem Chronici cujusdam, sive Chronicorum Dextri et Maximi continuationis auctorem, Toletanum subdiaconum, Toletique vita functum nobis venditant. Atque, ut hinc aggrediamur veritatis vindicias, germanum Liutprandum a supposititio distinguentes: age, videamus quid de seipso scriptor Chronici, quid tum de eo Julianus narraverint.

3.

Apud Liutprandum legitur ad annum 937 Bonito III Toletano praesuli Joannem Servumdei successisse, et ad annum 944, velut ea continuans quae 136.0937D| ante septennium facta praemiserat: « Quem ego, ait, subdiaconus Toleti cognovi ac virum sanctum et Spiritu Dei ferventem expertus sum Toleti. » Julianus item in Chronico num. 503, sub anno 946 de Joanne Servodei et ipse loquens: « Electus erat autem, ait, Bonitus III ante hunc (Joannem) sed non inierat pontificalem dignitatem. Sub hoc (Joanne) 136.0938B| fuit subdiaconus Eutrandus, vel Liutprandus, archidiaconus Ticinensis, historiarum scriptor haud ignobilis, et pariter poeta excellens. » Cui Juliani testimonio in Chronico ejus edito id ipsum conferre, quomodo Hieronymus Higuera in prooemio ad Liutprandi Chronicon id protulit, operae magnum pretium erit. Ita scilicet: « Anno 946 Bonitus Toletanus episcopus annis duobus. Sub hoc floruit Eutrandus sive Liutprandus, Ticinensis diaconus, Toletanus subdiaconus, et Tractemundus presbyter post episcopus Iliberitanus, ab eodem Bonito missus. » Viden' ut praevaricetur testis aliusque in editione, alius in ore sit Higuerae? Sed transeamus ad alia.

4.

Liutprandus item ait Adversario 48 se anno 960 per Tarraconem urbem transivisse, carmineque lusisse in laudem S. Theclae virg. et mart., cujus pars corporis in ea servatur; quo in carmine ita de se ait: Ecce Liutprandus jam non novus incola terrae Hispanae, externam carmine laetus adit. 136.0938C| Julianus item post peregrinationem Toletum rediisse archidiaconum Liutprandum, atque ibi mortuum ait (num. 113): « Eodem anno (973) venit Toletum Eutrandus subdiaconus, qui alias ibi fuerat, nobilis historicus; nec multo post moritur. In ecclesia S. Justae honorifice a Felice (episcopo) sepelitur. » Distinctius autem de Liutprando Tractemundoque actum fuit nobiscum in duabus epistolis quae praeponuntur supposititio Chronico, non minus supposititiae ipsae, ut loco suo videbimus, cum de Chronico censorie agemus. Prior est dicti Tractemundi episcopi Illiberitani ad Liutprandum. Regimundi alias legitur. Posterior autem responsoria Liutprandi ad Tractemundum ex Fuldensi Germaniae monasterio. Consolatur Liutprandum Tractemundus in aerumna Germanicae ejus peregrinationis, et ad patienter eam ferendam cohortatur. Berengarii enim Italiae regis saevitiam fugiens, ab Italia eo venerat. Inde ait degere se in oppido Granatensi, Illiberitanae 136.0938D| civitati proximo, inter fideles Muzarabes, eos confortantem doctrinaeque pabulo reficientem.

5.

Accepisse item adjungit librum ejus, id est, rerum gestarum in Europa historiam; et praeterea Antapodosin (quasi distincta essent opera) « carmine prosaque contextam, ut fecit olim, ait, sapiens Boetius in libro De Consolatione philosophica; quem 136.0939A| librum Boetii Severini (memini) diligenter nos duo percurrimus Toleti, cum ego presbyter essem, tuque subdiaconus illius sanctae Ecclesiae Toletanae: quae semper vere fuit filia primogenita Ecclesiae sanctae Romanensis, et cum patriarchalibus post Romanensem merito comparanda; cujus pastor totius est Hispaniae primas et patriarcha. » Importuna et putida adulatio impostorem prodit.

6.

Obsecratur tandem Liutprandum, ut mittat inde ad se quosdam libros, scilicet, « Vitam S. Jacobi Hispani in Piceno sancte mortui 1 Novembris, » ab omnibus Martyrologiis illaudati. « Metasthenis item Persae librum De Monarchiis » (jam diu est quod viri docti observaverunt Megasthenem, non Methastenem hunc scriptorem appellatum, abortivumque Joannis Annii, sive alterius ovum hunc esse, qui cum Beroso et aliis fuit editus) « ubi in Persarum (supple ordine, aut regibus; deest enim) ponit Darium, Cyrum, Cambysem, Artaxerxem, post alterum Darium Longimanum. Et, sicubi in Germaniae 136.0939B| bibliothecis delitent, Dextri, Marcique Maximi scripta membranis Chronica (cur non et charta?) quae nunquam in Hispaniis reperire potuit. » Petit haec ad se ab eo descripta quamprimum mitti, ac, ut de suo adderet « ab anno 612, ubi finivit Maximus » (unde nam id noverat qui Maximi opus non viderat?) « usque ad sua tempora, hoc est ad annum 960. » Usque ad nostra tempora, sive ad hunc annum, verus auctor dixisset, de re praesenti loquens; fictitium vero ac recentem ostendit inepta haec anni mentio. Haec summa Tractemundi epistolae. Sed quae Liutprandi sequitur, non hujus tantum, sed suam quoque fidem evertit, ut suo tempore constabit.

7.

Quod ad rem praesentem attinet, dolet Liutprandus quod a Mauris dure haberetur Granatae Tractemundus. « Neque enim ita duriter (addens) sed paulo melius agebamus quum Toleti quondam conviximus. Leniebat enim feroces barbarorum animos 136.0939C| hinc praesulum Toletanorum singularis auctoritas, illinc vero mirabilis bonitas et patientia, » etc. Et infra: « Porro Chronicon quod petis, in hujus bibliothecae reperi vetusta membrana descriptum, adjecique, ut jussum est a te, annorum seriem ad haec usque tempora, id est ad annum 960. Et gratulor mihi quod cum Toleti, ubi sub sanctissimo praesule Toletano Bonito subdiaconus fui, in Italiam proficiscerer, aliquot historiae libros mecum asportavi: in quibus ordine erat series collecta multorum Hispaniae episcoporum, quos et in hac bibliotheca reperi jussu, ut credo, S. Caroli Magni imperatoris ex Hispania allatos: quos, ut aiunt, sibi obtulerat sanctissimus Elipandus episcopus Toletanus, postquam illum erroris sui de adoptione Christi serio et vere poenituit. »

8.

Haec de habitatione Toletana Liutprandi, subdiaconatuque in hac Ecclesia sub Bonito III et ejus successore Joanne Servodei, archiepiscopis, gesto. 136.0939D| Quorum utique testimoniorum fidem secutus Franciscus Bivarius Cisterciensis, in ea quam ad Laurentium Ramirezium dedit, Censura Liutprandi Operum, editionis Plantinianae praeambula, objectis sibi fere omnibus iis quae pro veris Italicis ejusdem Liutprandi genere et natalibus, transactaque fere semper in patria vita, mox producimus. Hispanum tamen esse eum contendit genere, hoc est Hispani hominis filium, qui captivitatis pertaesus in Italiam concesserit; allectum tamen patriae desiderio Liutprandum Toletum venisse, quo loco Tractemundum familiarem habuerit. Censet quoque pro Hispano ejus genere eo motus, quod Abderraghmanem Saracenorum in Hispania, hoc est Cordubae regem alicubi vocet regem nostrum nempe suum ac Tractemundi. Verba ejus audi Rerum in Europa suo tempore gestarum lib. V, cap. 1: « Hoc tempore, ait, ut ipse pater bene nosti, sol magnam et cunctis terribilem passus est eclipsim, sexta feria, hora diei tertia. 136.0940A| Qua etiam die Abdaram ( pro Abdarraghmam) rex noster, a Radamiro rege Christianissimo Galliciae in bello superatus est. »

9.

Hoc vere aliquid est quod e noto ejus historiarum opere deducitur. Caetera vana, et sine caemento aliquo arenae inaedificata. Attamen et istud facillimo ruit nisu, si levi utamur correctione, Rex vester pro rex noster legentes, quomodo scriptum fuisse ostenditur similibus ex initio historiae his verbis (lib. l, c. 1): « Sicut ab ipsis qui vestri sunt tributarii regis Abderraghmanis, potestis conjicere. » Ineptum enim, imo impium, fuisset a Liutprando regem suum regem Saracenum dici, ex eo solum quod Toletanorum, apud quos olim is fuerat, rex ille esset. Quin imo dominum suum vocat Ottonem alibi Liutprandus (lib. VI, c. 2).

10.

Neque peregrinationis Hispanae quidquam nedum generis, admittere videtur series rerum quas de se ipse narrat, non illiberalis earum dispensator. 136.0940B| Anno 924 incendium contigit urbis Ticinensis, in qua natum credimus, quod is deplorat lib. III, cap. 1 et 2. Anno 924 Hugo, Provinciae sive Arelatensium comes, regnum Italiae suscepit: qui aliquo ex sequentibus non diu tamen ab ingressu suo in Italiam, inter alios principes, quos conciliare sibi studiose procuravit, Romanum Lecapenum Graecorum imperatorem legatione adiit. Legatus his pater fuit Liutprandi, quem quidem nomine suo haud appellavit filius de re loquens. Subjungit tamen lib. III, cap. 5: « Post reditum vero ejus, paucis interpositis solibus, languore correptus monasterium petiit, sanctaeque conversationis habitum sumpsit, in quo post dies quindecim mortuus, me parvulo derelicto, migravit ad Dominum. » Post conjugis mortem Liutprandi mater secundo viro nupsit quem Hugonis ejusdem nomine post aliquot annos nuntium ad eumdem Lecapenum ivisse his verbis refert: « Quoniam meus vitricus, vir gravitate ornatus, plenus sapientiae, regis Hugonis fuerat nuntius: pigrum 136.0940C| non sit mihi inserere, quod eum de imperatoris sapientia et humanitate, et qualiter Russos vicerit, audivi saepius dicere. » Contigisse hoc anno 941 ex Joanne Curopalate Baronius notat (hoc anno, num. 3.). 11. Anno 945 Hugo regno Italiae cessit, Lothario filio suo pro se relicto, nominetenus, revera in Berengarii manus regno tradito. Hugonis hujus in magna gratia Liutprandus vixit ob canendi peritiam, qua pueros alios sibi aequales superabat, atque in ejus curia et comitatu semper versatus fuit. Quod ipse satis innuit, dum initio lib. IV: « Hactenus quae dicta sunt, inquit, sacerdos sanctissime, sicut a gravissimis, qui ea creverant, viris audivi, exposui. Caeterum quae narranda sunt ut qui interfuerim, explicabo. Ea siquidem tempestate tantus eram, qui regis Hugonis gratiam vocis mihi dulcedine acquirebam. Is enim euphoniam magnopere diligebat, in 136.0940D| quo me coaequalium puerorum nemo vincere poterat. » Quae quidem consuetudo in aula, unde sibi praesentem rerum notitiam, quae narraturum se deinde ait quaerere potuit ab anno 932 aut sequenti, regni Hugonis sexto septimove initium procul dubio cepit. Horum enim priore anno (ut ex Sigeberto constat [ hoc anno in Chronico ], Arnoldus Bajoariae dux a Ratherio Veronensi episcopo invitatus Italiae, regem Hugonem aggressus fuit, qui non solum Arnoldum fugavit, sed et Ratherium cepit. Quod cum Liutprandus bellum fini consignasset libri tertii, exinde quae narraverit, ut qui interfuisset iis, explicaturum se ait.

12.

Hoc jacto fundamento, nimirum interfuisse Liutprandum his omnibus quae deinde narrat, ab hoc scilicet anno usque ad 946, quo legationem Constantinopolitanam Berengarii nomine ad Constantinum imperatorem ipse inivit, cujus narratione germanus historiae ejus textus absolvitur, cap. scilicet 5 136.0941A| l. VI, notantibus viris eruditissimis, recte colligimus, non alibi quam in curia Hugonis, aut saltem Ticini vel in Italia ad minus, toto hoc tempore eum fuisse. Nec minus patenter idem Liutprandus innuit cap. 1, lib. VI, se domi sub vitrici cura usque ad Constantinopolitanam istam expeditionem continuisse. Unde et consequens fit minime verum esse, quod sub Servodei Toletano episcopo, qui ab anno 937, usque ad 947 (auctore, si credimus, ipso Liutprando [ dict. anno 937]) episcopatum tenuit, subdiaconum in Toletana Ecclesia egerit; aut (quod Liutprandus ipse supposititius diserte ait) anno 944 sese Toleti laudatum episcopum cognovisse. 13. Sed germani Liutprandi res gestas prosequendo ab initio ipso Berengarii, quod anno contigit hujus saeculi 45 servitio hujus Liutprandum parentes ejus mancipavere: cujus secretorum conscium, epistolarumque signatorem egit, donec post longi temporis servitium ingratissime ab eo, ut plures alii, atque inhumaniter fuit tractatus, ut libri V. 136.0941B| cap. 14 ipse refert. Quo etiam confirmatur praesentia Liutprandi per annos subsequentes annum 946 in Italia et curia Berengarii. Sed anno 941 (Baronius, hoc anno, n. 1) venit in Italiam Otto Magnus imperator adversus dictum Berengarium; sequentique (Baronius, num. 2) denuo ei tradidit Italiae regnum sub fidelitate ejus administrandum: quod is tenuit plures adhuc annos, donec tyrannidis ejus impatientes Itali Ottonem iterum vocavere anno 961. Qui quidem facillimo negotio Berengarium regno spoliavit (Baronius, dicto anno, n. 1); annoque sequenti Romae a Joanne XII papa solemni ritu coronatus fuit imperator.

14.

Sed paulo post, desciscente ab imperatoris partibus Joanne, venit Otto iterum Romam Joannemque ibi comparere nolentem, coacto episcoporum totius Italiae concilio Romana sede per sententiam pepulit. In quo quidem concilio, quod celebratum fuit anno 963 ( Baron. eodem anno ), inter alios Liutprandus 136.0941C| factus jam episcopus Cremonensis subscriptus legitur. Acta servavit scriptor quidem anonymus, qui Liutprandi ejusdem historiae narrationis suae telam subtexuit; aperteque, uti supra monuimus, alium se ab eo prodit: quae quidem acta ex eo Baronius ad Annales suos transtulit. Qui quidem Liutprandus, cum a Berengario ipse domusque ejus et familia et cognatio, saeve atque impie vexata essent, quod refert ipse in prologo libri III, in Germaniam ad Ottonem se recepit, et apud eum in magna gratia fuit. Imo factus postea Cremonae episcopus, ivit legatus ejusdem Ottonis ad Nicephorum Phocam Graecorum imperatorem, anno scilicet 968. Quam ipse legationem peculiari libello descripsit, ab Henrico Canisio in Antiquis suis Lectionibus, posteaque cum caeteris ejus operibus Antuerpiae edito. 15. Nihil autem plus extra conjecturae aleam positum haberi debet, quam unum atque eumdem esse 136.0941D| Liutprandum Ticinensem diaconum cum Liutprando Cremonensi episcopo. Idem enim Historiae quam diaconus, et Legationis quam episcopus exaravit, stylus: idem amor Graeca verba quaedam Latinis importune, ut Graeculus appareret prosae item orationi carmina, non ex lege historiae inserendi. Praeterea Legationis auctorem se ipse prodit, dum ad Nicephorum haec se verba direxisse ait: « Temporibus, inquam, beatae memoriae Constantini imperatoris huc veneram, non episcopus sed diaconus; nec ab imperatore aut rege sed a Berengario marchione missus » (ita per contemptum Italiae tyrannum 136.0942A| vocat) « et multo plura, et pretiosiora pallia emi, » etc.

16.

Haec cum ita sint, Liutprandum scilicet Cremonensibus episcopum datum ante annum 963 fuisse, qui fieri potest ut Pseudo-Julianum non sibilo accipiamus, qui scribere sustinuit anno eodem 963 venisse Toletum Liutprandum, sive Eutrandum subdiaconum, qui alias ibi fuerat, nobilem historicum, et paulo post idibem mortuum et sepultum fuisse? Absque hoc etiam, quis credat Italum hominem nulla coactum vi aut cupiditate allectum, relicta patria urbem Saracenorum habitatum venisse; nec semel quidem, sed iterum post tot annos rediisse, amore, ut credas, ductum subeundi jugum quod necessitate cives compulsi vix tolerare poterant? 17. Ipsa quoque Eutrandi nomenclatura dissonat, quam unus Trithemius, fideque Trithemii novator Toletanus, tribuit ei qui vere Germanico aut Longobardico nomine Liutprandus, sive Luitprandus alicubi etiam Litobrandus, audit in omnibus mss. atque 136.0942B| editis codicibus, tam ejus operum, quam Sigeberti De scriptoribus ecclesiasticis libelli: excepto uno ms. monasterii Viridis-Vallis, quem Suffridus Petrus in editione Coloniensi ejusdem Sigeberti, et aliorum similis argumenti scriptorum laudat (in notula ad Sigeberti c. 127); cum Eutrandi nomen Graecum quoddam, Liutprandi, vero seu Luitprandi Longobardicum sonet. Quibus affatim comprobatum ivimus utriusque Liutprandi, germani et nothi, res minime inter se convenire.

18.

Hujus verus fetus est Historia rerum ab imperatoribus et regibus Europae gestarum, cujus pars est Antidosis, nisi hoc nomen integro adaptemus operi, de quo infra; atque item Legatio ad Nicephorum Constantinopolitanum imperatorem pro Ottonibus Augustis et Adelhaida, eorum uxore et matre, ab eo suscepta. Et, si Deo placet, liber De Romanorum pontificum Vitis. Quod plures non credunt. Huic tamen homini Italo, ex eo tantum quod historiam suam 136.0942C| inscripserit Illiberitano in Hispania episcopo, imputatum sponte credimus ab his quibus propositum fuit sub antiquorum hominum persona hodierno in theatro fabulam veteris pseudo-historiae pronuntiare, quod in Hispaniam venerit, Toletique in ea cum laudato Illiberitano episcopo familiariter vixerit; et, quod majoris operae est, de rebus Hispanis monumenta quaedam, eaque insignia, et coram quibus vilia sint aurum gemmaeque, conscripserit. Chronicon, inquam, quod continuatio esse dicitur alterius Chronici Maximi Caesaraugustani episcopi, et Adversaria. 19. Utrumque opus Matriti primus edidit D. Thomas Tamaius de Vargas regius historiographus, adjunctis, ad Chronicon saltem, eruditis notis. Deinde D. Laurentii Ramirezii a Prato cura et industria Liutprandus totus quantus est ex veteri et novo coagmentatus, ex officina Plantiniana fuit emissus, et per Europam communicatus. Esse tamen Chronicon et Adversaria recentioris manus opera, et ab 136.0942D| eodem qui Pseudo-Dextrum cum Pseudo-Maximo, gemellos, uno eodemque abortu edidit, inventa: jamdiu est hominibus, tam nostris quam exteris, qui semel ad animum reduxere fraudem, persuasissimum. Id tamen rationibus evincere, cum aliunde, tum ex ipsa horum operum tela deductis, argumentum erit sequentis et subjectorum illi capitum: dum interim et veluti per transennam id innuamus amicitiam Liutprandi ac Tractemundi (qui vere Recemundus est, Gothico nomine) tunc fuisse contractam, cum hic ab Abderraghmane Cordubae rege ad Ottonem fuit missus legatus, uti ex Germano scriptore 136.0943A| Joanne S. Arnulphi abbate erudite ostendit altero Dissertationum ecclesiasticarum volumine D. Gaspar Ibañez de Segovia marchio Mondexarensis et Acropolitanus, convellendis et stirpandis fabulis veluti natus.

CAPUT II.

Praeliminares duae epistolae ad Chronicon Pseudo-Liutprandi dupliciter oppugnantur: tum e contentis in eis erroribus, affectationibus, et parum verosimilibus. Primi generis sunt in priore Tractemundi ad Liutprandum. Tractemundi nomen Eliberitani episcopi, ad quem directum legitur, pro Regimundo. Antapodosis titulus libri cujusdam Liutprandi pro Antidosi; atque hujus ab historia distinctio falsa: cujus occasione locus difficilis Liutprandi historiae hujus explanatur. In Adriani I papae tempore lapsus. S. Jacobi Piceni supposita mentio Affectationes notantur plures, novitatis indices. Inter absurda esse, ab extero et longe posito homine continuationem historiae rerum Hispanarum expetere. Prioris hujus 136.0943B| epistolae non meminit Higuera in Historia Toletana, posterioris Liutprandi ad Tractemundum meminit. Confertur edita haec epistola cum ea quam in eadem historia Toletana, et in ms. quodam nostro ineditam legimus: ex qua varietate fraudem colligimus. Similibus ac prior vitiis haec posterior Liutprandi responsoria scatet. Falsum commissum Servidei Toletani curae et Heronii Bracarensis, episcoporum, extra suum tempus maxime. Absurdis aliis et affectationibus premitur epistola.

20.

In Chronicon quod vocat nunc inquirimus, atque inprimis epistolas ei praemissas. Harum altera est, ut nuper diximus, Tractemundi episcopi Illiberitani ad Eutrandum sive Liutprandum, altera hujus ad Tractemundum, ejusdem utraque styli recentis. Has duplici quassabimus ac evertemus impressione. Priorem nobis suppeditabunt eae ipsae res quas continent; posteriorem vero investigatio, excussio et collatio 136.0943C| eorum inter se locorum unde non ita pridem istae merces infaustis avibus erupere. Et quidem res ipsae clamant, non illi tempori quod jactant, auctorive quem praeseferunt, congrua et convenientia dici; sed aut commissi erroris, aut affectatae quorumdam articulorum quos falsos verae historiae impingere animus fuit, mentionis, aut inverisimilitudinis et absurditatis optimo jure postulanda. 21. Erroris inquam (de priore nunc Tractemundi ad Liutprandum loquimur) primo. Regimundus enim, non utique Tractemundus, Iliberitanus ille episcopus appellatus legitur, apud Sigebertum (De script. eccles. c. 127), Trithemium ( De Script. eccles. ), reliquos, qui hujus nuncupationis meminere. Raimundum, quod idem nomen est, edidit Reuberus in German carum rerum suis auctoribus, quos inter Liutprandi haec historia: unde hoc nomen servavit in editione sua Ramirezius. Quod et habeo in ms. meo fragmentorum Dextri, Maximi, atque hujus Liutprandi ex bibliotheca Estepani marchionis: quo purum, aut 136.0943D| sane puriori proximum, ad nos pervenisse id quod ex his superfuit chronicis, existimari posse non semel alias diximus.

22.

Tratemundum, sive Tractemundum unus habere 136.0944A| dicitur quidam catalogus praesulum Illiberitanorum, in quorum locum Granatenses successere, apud quos manet. In quem cum incurrisset Toletanus harum novitatum inventor, magnum antiquitatis vindicem existimandum inde se credidit, si corruptum, ut verosimile est, episcopi nomen suorum assereret auctorum fide; et vulgare omnium aliorum Tractemundi, uno contentus teste, damnaret. Unde enim huic catalogo tantum fidei, cui veterum quidquid monumentorum est, decedere debeat? Neque enim ullus nobis jactatur codex venerandae antiquitatis catalogi hujus custos et conservator. Et si fabulis credimus, quae tamen oracula sunt Apollinea, his quos oppugnamus, cum quadragesimus a S. Caecilio primo episcopo in eo collocetur catalogo Tractemundus, qui fit, ut in altero Hauberti Hispalensis quinquaginta tres non minus ab eodem S. Caecilio ad Samuelem secundum, hoc est usque ad annum 910 et aliquot annos ante Tractemundi pontificatum, recenseantur; et in novissimo Joannis Tamaii Martyrologi 136.0944B| nostri (tom. IV, die 17 Aug., pag. 494), Tractemundus septuagesimus primus a Caecilio martyre numeretur? I nunc, catalogis crede, quorum ignoratur auctor tempusque. Certe nos magno exemplo peccabimus, qui Haubertum Tamaiumque Granatensi catalogo fidem denegandi duces sequimur. 23. Secundo, cum Antidosis nomine Liutprandus, aut historiam integram Rerum in Europa gestarum, aut illius partem appellatam voluerit: epistolae hujus maximus ac duplicatus error est, non solum Antapodosim pro Antidosi enuntiare; sed et opus istud ab historia distinguere. De nomine ab auctore proposito credamus ei, non alii, oportet. In prologo enim tertii historiae libri: « Operis hujus titulum, ait, Pater sanctifice, satis te mirari non ambigo; ais enim: Cum virorum illustrium actus exhibeantur, cur Antidosis ei inseritur titulus? Ad quod respondeo. Intentio hujus operis ad hoc respicit, ut Berengarii hujus, qui nunc in Italia non regnat, sed tyrannizat, 136.0944C| atque uxoris ejus . . . actus designet, ostendat, et clamitet. » At ne in Graeco verbo contractum suspicari aliquando errorem possemus: « Sit igitur, inde ait, eis praesens pagina Antidosis, hoc est retributio: dum pro calamitatibus meis τὴν ἀσέβειαν eorum, id est impietatem, praesentibus futurisque mortalibus denudavero. Nec minus etiam sanctissimis et fortunatis viris pro collatis in me beneficiis antidosis erit. » In errore cubant Sigeberti editiones, quem et contraxit Joannes Trithemius, Antapodosin subrogantes, nihili verbum ad auctoris propositum: quod et fatetur Thomas Tamaius (notis ad hanc epistolam, pag. 15), convincitque ipsa apud Sigebertum verbi explanatio; excusatione licet utatur Franciscus Bivarius, contendens utrumque Antidosis et Antipodosis vocabulum in idem recidere; nam Antipodosis rhetorum est figura, quae fit cum media primis et ultimis respondent, et correspondentiam sonat. Atqui nunc non quaerimus, quid appellare potuerit 136.0944D| opus, sed quid appellaverit.

24.

Praeterea distinxisse ab historia hanc Antidosin epistolae auctorem ex his verbis constat: « Gratanter accepi librum tuum, id est Rerum gestarum in Europa historiam, et praeterea Antapodosin tuam 136.0945A| carmine prosaque contextam, » etc. Distincta autem non esse opera Sigebertus diserte ait, historiam scilicet eum scripsisse De gestis regum et imperatorum sui temporis, quam attitulavit Antapodosim, id est retributionem. Similiter Trithemius. Constatque ex laudato libri III prologo; quem tamen, nisi fallor, inepte affixere huic libro transcriptores, cum quinto debuissent. Ratio palam est. Nihil enim de Berengarii rebus continet vel tertius vel quartus historiae liber, quibus retributum Berengario pro malefactis sive retaliatum ab auctore dici valeat. Quinti aliqua et sexti ea quae supersunt capita usque ad quintum, omnino Berengarium sonant. Quare acephalam, ut ex principio satis perspicuum est, historiam remansisse quoque, aut saltem ad nos pervenisse mutilam, fine videlicet multatam, certo certius est: quemadmodum et continuisse eam, quae in fine desideratur, partem, scelera omnia Berengarii usque ad ejus postremam ab Italia ejectionem et Ottonis coronationem. 136.0945B|

25.

Sed quod in prologo ad Antidosin dicitur de loco exaratae a se hujus historiae, certe mihi crux est, nec video hic sistere ullum Liutprandi rerum descriptorem. « Denique quod in captivitate seu peregrinatione libellus hic conscriptus dicatur, praesens indicat exsulatus; coeptus quippe in Franconovord ( Francfort, hodie Franconiae civitate) qui est viginti milliariis locus a Moguntia distans, in Paxu insula nongentis, et eo amplius a Constantinopoli milliariis, usque hodie, inquit, exaratur. » Insula haec Paxu, sive insulae Paxae, juxta Corcyram insulam in Ionio mari sunt, Paxu major, Antipaxu, minor, dictae: quo appellere navim potuit qui Constantinopolim navarchus Liutprandum vectabat.

26.

Sed qualinam ex duabus legationibus eo directis hocce conveniet quo scriptioni vacabat tempus: hoc opus, hic labor. Neutri enim convenit. Priori namque intentus Liutprandus in gratia vigebat Berengarii, cujus nempe nomine Constantinum adierat: 136.0945C| tantum abest ut sub hoc tempus dehonestare queat (quod in prologo facit Antidosis ) honorem hujus muneris exsilii nomine, aut dominum adhuc beneficum tyranni compellatione. Posteriorem ad Nicephorum Phocam, creatus jam Cremonensis praesul, obivit Ottonis nomine, post pulsum regno ac fortasse in orbitate mortuum, Berengarium anno 968, cujus dignitatis nec vola apparet vestigiumve in hoc prologo. Et huic tempori adhuc minus convenit lamentatio ejusdem prologi adversus Berengarium, tanquam praesentem, atque etiamnum rerum potientem tyrannum. Quare si prologum hunc, signataque in eo, cum coeptae, tum continuatae historiae loca non improbamus, necesse est mediam, inter duas prius memoratas, saltim usque ad Graeciae occidentales plagas ac mare Ionium Liutprandi peregrinationem, quo tempore Berengarium fugiebat, hoc est circa annum saeculi quinquagesimum quartum, admittere; eo enim anno exstinctus fuit Albericus marchio Romae tyrannus, 136.0945D| cujus recentis obitus libri III, cap. 13, auctor meminit.

27.

Tertio, legi se facere, Tractemundus ait, inter afflictos Muzarabes Granatenses S. pontificis Adriani epistolam, quam de hoc argumento ad Egilonem Illiberitanum episcopum olim dederat. Quandonam? Anno 748 respondebit hic ipse Liutprandus. Nam id contigisse hoc anno disertis in Chronico verbis monet ( anno 748 n. 224). Tu vero huic nugatori nuntium remittes, quandocunque animo adverteris Adrianum papam, hujus nominis primum, non ante annum 772 creatum pontificem fuisse. Quem anachronismum hic taxamus, licet non sit epistolae, quia epistolae auctor unus idemque cum Chronici auctore, etsi duo videantur, eadem vehuntur navi.

28.

Quarto erroribus attribuo, quod S. Jacobi Hispani confessoris in Piceno prima die Novembris sancte mortui vitam a Liutprando exscriptam ad se mitti Tractemundus exoptet. Hujus enim sancti Jacobi 136.0946A| confessoris nulla vel in antiquis vel in recentibus sanctorum catalogis mentio.

29.

Affectatio autem inculcandi absque idonea ratione ulla res, epistolae novitatem, atque impotens desiderium auctoris ejus clamant asserendi ac stabiliendi momenta historiae quaedam, quae vulgo credi summe voluit. Hujusmodi sunt distinctio facta inter municipium Eliberitanum atque oppidum Granatam, Caecilii primi ejus episcopi mentio, primatialis et patriarchalis Toletani episcopi dignitatis importuna intimatio, lecti a se una cum Liutprando Boetii Consolationis libri, dum alter presbyter, subdiaconus alter Toleti agerent.

30.

Et nonne talis nota illa est, pro asserendo vulgari Liutprandi nomine inscripto Chronico inepte adjuncta, qua petit ab eo Tractemundus ut Dextri et M. Maximi Chronica exscripta ad se quamprimum e Germania transmittat, quae nunquam in Hispania reperire poterat? « Et de tuo, inquit, addas ab anno 612, 136.0946B| ubi finivit Maximus, usque ad tua tempora, hoc est ad annum 960. » Potuitne designari expressius, addo et cum putidiori affectatione, pseudo-chronicon ad hunc usque annum a ficulneo artifice continuatum? Certe verus Tractemundus, usque ad nostra, vel tua tempora, dixisset tantum, uti supra notavimus.

31.

Quid autem absurdi non continet a Liutprando extero homine, tam longeque ab Hispania dissito, Hispanum atque Hispaniae incolam Tractemundum desiderare ac petere, ut Chronicon Hispaniae plus quam trecentorum annorum, hoc est Maximi continuationem, tam citoque conficeret; cum praesertim ille civium Toletanorum veterum amicorum ope etiam Granatae positas thesaurum illum ditissimum bibliothecae templi S. Justae, quem adeo frequenter laudare solet jactareque Julianus, excutere posset; sibique et aliis, prae quovis peregrino, quem penu istud Toletano-ficulnum instruere haud poterat, morem gerere ac satisfacere? 136.0946C|

32.

Nec sine censura transigi debet quod Tractemundus inscribat epistolam Liutprando diacono Ticinensi et subdiacono Toletano, quasi aliquid apponeret diaconatus ordini subdiaconatus ordo, novae neque tacendae dignitatis. Subscriptio item illa: Ecclesiae Illiberitanae peccator episcopus inepta, nec in usu fuisse videtur; cum vulgaris plurium illa esset, potius personae respectu non dignitatis. Tractemundus peccator, Illiberitanae Ecclesiae episcopus, aut indignus episcopus, quomodo frequenter in conciliis legitur.

33.

Adjungo his, Hieronymum Romanum de la Higuera hujusce tam operosae ac multiplicis fabricae, ut contendimus, architectum, nullam hujus prioris epistolae mentionem fecisse in Toletanae urbis et regni Historia adhuc inedita; cum posterioris Liutprandi ad Tractemundum responsoriae non solum meminerit, sed eam quoque vulgari sermone translatam libri. . . capiti inseruerit. Neque item codicem meum 136.0946D| Estepanum illam habere, qui hanc habet, ea forma, quam statim ostendemus.

34.

Jam enim, ad responsionem Liutprandi venientibus ea manifestioribus adhuc signis falsam, sive, quod temperantissime dicimus, majori ex parte auctam et adulteratam sese prodit. Si quid enim ex ea germanum, et Germanum, hoc est e Germania missum, superest, id totum e Latino vulgare fecit Hieronymus Romanus jam laudatus, partemque historiae suae Toletanae esse voluit. Quibus Hispanis ejus translationis verbis omnino respondet epistolae codicis mei Estepani textus: fortissimum ut hinc argumentum nascatur, hunc primum esse conceptum sive Liutprandi ipsius, sive quod magis est, ejus qui Liutprandum fingens sub larva ista posteritatis exhibere se ausus fuit. Quod cum repraesentari omnium oculis magnum rei praejudicium contineat: age, hic triplici columnari ordine Hispanam primo loco Higuerae translationem; secundo Latinum simplex 136.0947A| Estepani codicis: tertio demum adulteratum et auctum Liutprandi vulgarium editionum textum dabimus. Quoque magis etiam non accurate collaturis, statim diversitas et in ea patescat dolus: quidquid 136.0948A| vulgaris textus tertio loco ponendi a duobus aliis non abscedit, eodem charactere; quod vero abscedit, diverso alio edi curavimus. 35. Ex Historia Toletana lib. XV, cap. 11, translatio Hispana epistolae. 136.0947A|

Al santo Padre y señor Agismundo (ita nomen legitur) obispo de Iliberia, toda salud.

Gusto recibi (benditissimo padre, y señor digno de ser muy reverenciado) 136.0947B| que haya venido à sus manos nuestra Antipodosis, en la qual unas veces uso de verso, otras de prosa. Y no menos me fue agradable lo que al presente me mandays, que en la libreria del monasterio de Fulda, à donde desterrado me detengo, busque el Chronicon de Dextro, que continuo Maximo arzobispo de Zaragoza à ruego del obispo Agebado, y si me pareciese, lo continuase hasta nuestros tiempos. Porque me decis que teneis gran falta de algunos libros, y 136.0947C| que viviendo entre Sarracenos barbaros e inhumanos a duras penas alcanzais lo necesario para el sustento de la vida. Dolime de vuestra suerte, que paseis la vida con tanta aspereza; mas puesto en tantas angustias y apreturas, una cosa sola os consuela, que como buen pastor, estais para consolar y socorrer vuestras ovejas, y que cada dia traheis el alma en los dientes por su causa. El Chronicon, que me pedis, hallè en esta libreria de Fulda escrito en un libro de pergamino antiquo; y 136.0947D| añadile, como mandais, las cosas que sucedieron en nuestros tiempos, esto es hasta el año de 960. Y huelgome, que quando partì de Toledo para Italia, à donde fui subdiacono en tiempo del santo arzobispo de Toledo Bonito, truxe conmigo algunos libros de historia, en los quales estava por su orden la succesion de muchos obispos de España, los quales tambien hallê en esta libreria, que segun creo fueron trahidos de España aqui por mandado del santo emperador 136.0949A| Carlo Magno, que le ofrecio el santo arzobispo de Toledo Elipando despues de haber hecho de veras y con efecto penitencia del error que tu vo cerca de la adoption de Jesu Christo hecho hombre. Encomendad a Dios à este vuestro siervo desterrado.

Finis epistolae.

Codicis Estepani Dextri, Maximi, et Liutprandi Chronicorum epistola Latina. 136.0947A|

Eutrandi Ticinensis diaconi, et subdiaconi Toletani, sancto patri Regimundo episcopo Eliberitano Eutrandus inutilis servus S. . . .

Gratum mihi fuit (beatissime Pater ac domine) quod Antapodosis nostra, 136.0947B| in qua nunc carmine nunc prosa ludimus, tandem ad manus tuas pervenerit. Nec minus jucundum est quod modo jubes ut in Fuldensis monasterii bibliotheca, ubi nunc exsul commoror, quaererem tibi Chronicon Dextri, quod Maximus Caesaraugustanus episcopus rogatu Argebati episcopi ( deest continuavit) et si vacaret, ad nostra tempora producerem. Nam dicis laborare vos maxima quorumdam librorum penuria; inter barbaros enim et inhumanos Saracenos 136.0947C| non suppetit copia rerum ad vitam necessariarum, nedum ut habeatis bonorum librorum copiam. Dolui quidem vicem tuam, quod ita duriter vitam exigas. Sed solatur in tantis angustiis constitutum, quod sicut bonus pastor ovibus tuis es solatio, et auxilio, qui quotidie mortem subis omnium causa. Chronicon quod petis, in hac bibliotheca reperi in vetusta membrana descriptum; adjecique, ut jussus sum, annorum seriem ad haec usque tempora, hoc est 136.0947D| usque ad aeram CMLX. Et gratulor mihi, quod cum Toleto, ubi sub sanctissimo praesule Toletano Bonito subdiaconus fui, in Italiam proficiscerer, aliquos historiae libros mecum asportavi, in quibus ordine erat series collecta multorum Hispaniae episcoporum, quos in hac bibliotheca, jussu, uti credo, S. Caroli Magni imperatoris ex Hispania allatos, quos, ut aiunt, illi obtulerat sanctissimus Elipandus archiepiscopus Toletanus postquam illum erroris 136.0949A| sui de adoptione Christi serio poenituit. Feci quod jussisti, beatissime Pater. An vero conatus responderit, tu videbis qui jussisti. Vale, et servum hunc exsulem exsul Deo commenda.

Finis epistolae.

Vulgaris Liutprandi Chronici Latina epistola. 136.0948A|

Admodum reverendo, et totius sanctitatis pleno Tractemundo episcopo Iliberitano in Hispania Liutprandus, non meis meritis Ecclesiae Ticinensis levita, salutem, et omnimodam observationem.

Gratum mihi fuit (beatissime papa, ac domine multum observande ) quod Antapodo is nostra, in qua nunc carmine, nunc prosa ludo, tandem ad manus 136.0948B| tuas pervenerit. Nec minus meo sedet animo, quod meam rerum gestarum in Europa historiam perlegeris, quae mihi quodammodo placere incipiunt, cum tibi viro recto doctoque quodammodo probari video. Sequererque tuam in hac parte sententiam, nisi scirem amorem interdum caecutire; quamquam te tam caeco judicio liberum faciunt integritas vitae tuae et amor veri, qui semper tuis intimis haesit sensibus ab adolescentia. Postremo non minus jucundum mihi fuit quod modo jubes, ut in Fuldensis monasterii bibliotheca, ubi nunc exsul bibliothecarius immoror, quaeram tibi Chronicon Dextri, quod Marcus Maximus monachus Benedictinus, postea episcopus Caesaraugustanus prosecutus. Et insuper obnixe petis, ut ad nostra tempora seriem annorum perducam. Nam dicis maxima vos laborare quorumdam librorum penuria; etenim inter barbaros et inhumanos Saracenos copia non suppetit rerum ad vitam transigendam necessariarum, nedum, ut habeatis bonorum librorum supellectilem. 136.0948C| Dolui quidem vicem tuam ( reverendissime Pater ) quod adeo dure vitam exigas in hac urbe Baeticae non infima. Nec enim ita duriter, sed paulo melius agebamus, quum Toleti quondam conviximus. Leniebat enim feroces barbarorum animos, hinc praesulum Toletanorum singularis auctoritas, illinc vero mirabilis bonitas et patientia: auctoritas, (ut bene nosti) partim amplitudinis antiquae adhuc remanente nitore, partim quod ea niteretur favore regum Ovetensium catholicorum, qui litteris crebris commendabant Toleti rem, auctoritatem, bonamque tractationem, tum fidelium omnium, tum maxime Toletanorum antistitum. Eratque hoc (ut bene nosti) velut quoddam frenum, ne, quod liberet, illis omnino licere putarent. Quod non accidit episcopis in Baetica constitutis, quibus omnibus potentissimus imperator praesidet. Sed soletur te ( Pater optime ) in tantis angustiis constitutum, quod tu, ut bonus pastor, ovibus tuis et solatio et auxilio es, qui quotidie libenter mortem subis illorum causa. Fac, obsecro, ut libros eos conciliorum 136.0948D| et epistolarum decretalium, et nomina sanctorum martyrum Hispanorum ad sanctissimum pontificem re et nomine vere Servumdei transmittas. Porro Chronicon, quod petis, in hujus bibliothecae reperi vetusta membrana descriptum, adjecique, ut jussum est abs te, annorum seriem ad haec usque tempora, id est ad annum 960. Et gratulor mihi, quod cum Toleto, ubi sub sanctissimo praesule Toletano Bonito subdiaconus fui, in Italiam proficiscerer, aliquot historiae libros mecum asportavi, in quibus ordine erat series collecta multorum Hispaniae episcoporum, quos et in hac bibliotheca reperi, jussu, ut credo, Caroli Magni imperatoris ex Hispania allatos, quos, ut aiunt, sibi obtulerat sanctissimus Elipandus episcopus Toletanus, postquam illum erroris sui de adoptione Christi serio et vere poenituit: ad quem manifestandum concilium episcoporum suffraganeorum et abbatum collegit, et coram omnibus, abjurato publice errore, fidem S. R. E. confessus est, ut tu melius 136.0950A| nosti. Igitur feci quod jussisti (beatissime Pater) an voto conatus responderit, tu videbis qui jussisti, et servum hunc exsulem in oratione Deo commenda. Vale.

Incipiam tamen ab anno 606, aera DCXLIV, et ordinem in scribendo sequar, quem secutus est Maximus. Hinc per aeras Hispanorum more, illinc per annos Christi: nihil de consulibus, aut de egiris Maurorum; perducamque hoc Chronico nostrum usque ad annum 960.

Finis epistolae.

36.

Hucusque triplex epistolae Liutprandianae textus, Higuerae Hispanus ex Latino, Latinusque, tum codicis nostri Estepani, tum vulgatus editionum. Vides jam, lector veri amans, Hispanam translationem non vulgatis, sed Estepanis Latinis adhaerere semper, paucissimis exceptis. Unde necesse est ita primitus 136.0949B| a recenti conceptu seu inventione epistolae quam Higuera servabat, eam fuisse formatam; immane autem distare ab his Latinum duabus editionibus repetitum ejusdem epistolae contextum: quo liquet manifeste secundarum hunc esse auctoris sui curarum, sive reformatae compositionis foetum a prima sui editione vere alterum. Non conjectura hic opus est, sed oculorum examine his, qui Toletanam hanc historiam ms. in Toletano Jesuitarum collegio servatam adire velint; aut qui consulere exempla ejus, quorum aliquot Matriti in excellentissimi comitis Villumbrosani non ita dudum demortui, magni Castellae senatus praesidis, bibliotheca est; aliudque apud comitem de Mora olim fuit. 37. Egregieque id confirmamus ex eo quod Didacus Murillo Franciscanus, Historiae Deiparae Virginis de Pilari auctor, qui ante publicatum Liutprandi Chronicon, paulo post sparsam apud nos inventionis famam, communicataque a Hieronymo Romano inventore 136.0949C| quibusdam ejus familiaribus amicis, et inter hos laudato Murillo, ex eo nonnulla, historiam praedictam in publicum edidit; non hanc laxiorem et longiorem, quae postmodum edita fuit, epistolam, sed breviorem illam, et pressiorem, quam ex codice Estepano nostro produximus, de Liutprando agens, et hoc ejus opere, apologetico suo prologo intexuit. Quam inde Rodericus Carus in notas ad Dextri Chronicon ( in prologo ), et Franciscus Bivarius in commentarium suum ad idem Chronicon transtulere: id quod revera fuit sequentes, non decepti; neque mutilam, quasi integram (quod Thomas Tamajus ait [pag. 25] ) repraesentantes.

38.

Manifestata jam epistolae hujus a se ipsa diversitatis, indeque resultantis falsi suspicionis aut verius comprobationis exceptione, verbis ejus censoriam admovere virgam non gravabimur. Plane iisdem ea urgetur vitiis falso, affectate et absurde dictorum, quibus altera. In primis falsa sunt, Antipodosis nomen, diversitasque ab Historia, uti jam diximus. Falsum 136.0949D| quod precetur Tractemundum, ut, quod ait, « libros hos conciliorum et epistolarum decretalium, et nomina sanctorum martyrum Hispanorum ad sanctissimum pontificem, re nomineque vere Servumdei transmittat. » Nam si Servusdei (ex testimonio ipsius Liutprandi supra posito [scilicet anno 947]) anno 947 in vivis esse desiit, Liutprandus autem haec scribebat in Germaniae exsilio, post historiam conscriptam, legationemque Constantinopolitanam priorem, contractamque Berengarii adversus se indignationem: quae omnia, ut e superiori vitae ac rerum ejus narratione constare cuivis poterit, annus ut minimum nongentesimus quinquagesimus quartus praecessit. Si duo haec, inquam, uti verissima admittimus, alterutrum affirmare nos oportet: supposititiam et falsam esse epistolam, aut Servodei tandiu post mortem consignari hos quos memoravit libros Liutprandum voluisse. Neque enim 136.0950A| eo idonee recurret aliquis, ut ignoraverit Liutprandus Servidei mortem post tam longum tempus; siquidem ipse in Chronico, cujus anteambula est epistola, Servidei obitum anno praedicto, et Visitani loco ejus subrogationem referat. Meridiana luce clariora haec sunt. 136.0950B| 39. Falsum quoque et contradictorium est quod ait in fine: « Post haec misi haec Heronio ( sive Heromo ) episcopo Bracarensi. » Additionem ad Chronicon Maximi usque ad annum 960 intelligo. Quidnam enim aliud? Confirmat quidem id dictum idem Liutprandus in Adversario 32: « Ego Chronicon meum, inquit, quod miseram Tractemundo, etiam transmisi partem illius Heronio Bracarensi seni pontifici sanctissimo, et scripsi illi sequentem epistolam. » Sed et ipse (quod caecitatem et incogitantiam clamat impostoris) tenore ipso epistolae ad Heronium directae, quam subjungit, sese falsum et immemorem planissime ostendit. Epistolam Toleti datam aera CMLXXXI finis ejus docet. Hic est annus hujus saeculi quadragesimus tertius, quo in vivis erat Joannes Servusdei episcopus Toletanus, cujus nomine salvere jubet Heronium. Hic tamen annus tot annis praecessit exsilium Liutprandi Germanicum, et inventionem in Fuldensi bibliotheca Chronicorum Dextri et Maximi, 136.0950C| continuataeque ab hinc, ubi finivit Maximus, ab eo historiae; ut nonnisi a vecordi et insano homine annus iste subscribi potuerit epistolae, cum qua tum praedictam continuationem ad Heronium mittit, tum quoque remissae jam ejusdem ad Tractemundum meminit. Miserum, qui nec verum dicere, nec fallere novit!

40.

Absurda et incredibilia sunt, Liutprandum in responsione ipsa epistolae Tractemundi misisse ad eum trecentorum annorum non breve jejunumque aut unius gentis, sed prolixum, et exterarum quoque rerum successibus locuples Chronicon: quod non sine jugi studio ac diligentia confici valuit multorum mensium. Absurdum, quod Oveti reges adhuc appellatos finxerit: qui vel Galliciae, vel Legionis fere ante saeculum appellabantur, ut constat ex Joannis papae epistola ad Alphonsum Magnum apud Sampirum, et ex his quae Ambrosius Morales non semel cum aliis notavit (lib. XV, c. 37 et 42). Absurdum ac 136.0950D| temere dictum est, idcirco vexari a Mauris Granatenses Christianos, quia potentissimus imperator, cum haec Liutprandus scriberet, episcopis omnibus in Baetica constitutis praesideret: quasi Abderraghman Almanzor, de quo intelligit, sub ditione sua non haberet omnes Hispaniae urbes quae Mauris in Baetica et eo, quod nunc est Castellae regnum, parebant. Absurdum est, quod mittere se ait ad Tractemundum cum aliis « nomina sanctorum martyrum Hispanorum: » quasi hoc aliud alicujusve pretii futurum esset, misso Dextri Chronico, quod merus albus est Hispanorum martyrum. Nec injuriosus audiam, absurdis jam praedictis aliud subjungens, quod scilicet in continuatione sua secuturum se ait annos Christi, et aeras Hispanorum, « nihil de consulibus, » aut hegiris Maurorum adjecto: quasi consulum ratio et computum eo adhuc tempore, quo ipse sumit in 136.0951A| manus Maximi telam, hoc est anno Domini 606 adhuc in usu esset. 41. Affectationes intolerandae sunt, et impotentiam genii auctoris produnt, sub persona ipsa manifestare se quodammodo gestientis. Evincunt id cuncta quae veteri telae, ut vidimus, assuuntur: quod scilicet, ubi Maximus Caesaraugustanus episcopus Chronici auctor olim laudabatur, adjecta fuere Marci praenomen et monachi Benedictini conditio, juxta perpetuum infixumque Toletano ludioni propositum de Marco Benedictino cum Caesaraugustano antistite Maximo, uti jam loco suo notavimus, coagulando. Item importuna Toletanorum praesulum pristinae auctoritatis et nitoris mentio, quae Maurorum etiam dominantium ferocitatem quodammodo leniebat. Nec minus, quod fingat ad Tractemundum una cum caeteris transmissum conciliorum et epistolarum decretalium volumen: ad id respiciens, quod sub Isidori Mercatoris collectione pro antiquo et germano diu venditatum fuit; cuique jam hodie ab aliquo eruditorum, quasi 136.0951B| legitimo antiquitatis monumento vix applauditur. Denique putidissime inculcatur Elipandi poenitentia et concilium ab eo Toleti coactum: quod non ignorare Tractemundum infulsa illa saepiusque tota epistola repetita parenthesi ( ut tu melius nosti ) Liutprandus ipse agnoscit. Sed jam ad ipsum Chronicon impressionem transferamus.

CAPUT III.

Chronicon ipsum, ut in fragmento manuscripto quodam nostro exstat, viginti trium annorum tantum, cum edito et vulgari confertur: unde additiones et interpolationes deinde factae falsi convincuntur sublata et mutata notantur. Historiae Toletanae auctor Higuera usus fuit, cum hanc scriberet, fragmento nostro non Chronico integro vulgato.

42.

Animadvertendum est ante omnia, in codice meo Estepano, qui judicio nostro vera aut vero proxima Dextri, sive alterius, Maximique Chronica repraesentat 136.0951C| (qui ille ipse est quo Hieronymus Higuera, cum historiae Toletanae incumbebat formandae, unico fruebatur et utebatur, toties ut inculcamus), legi fragmentum satis breve continuationis ejus ad

Maximi Chronicon, quae Liutprando tribuitur.
Nempe incipit ab anno 606 hoc modo:

ANNUS CHRISTI.
DCVI.
DCVII.
DCXXIX.
136.0951D|
AERA CAESARIS.

43. Quibus verbis fragmentum Maximo appensum, vigenti trium annorum tantum, absolvitur. Idque maxima ex parte a prioribus his vulgatae editionis annis diversum; quippe in quo vel singula capita, pluribus demptis, additis, mutatis interpolata, vel ex integro intermista alia, leguntur. Quod facile is deprehendet, qui in calce hujus partis bibliothecae appendices veterum aliquot monumentorum, et in his hocce cum Dextri et Maximi Chronicis Estepani exempli consulere velit.

44.

Exhibebimus autem hic, lectoris compendio, unum aut alterum exemplum, interpolatorum scilicet primum esto caput ipsum fragmenti.

In Estepano est.
136.0952A|
  « Toleti nascitur praeclaris parentibus Ildephonsus, qui postea fuit Toletanus episcopus. »

In vulgatis vero.
  « Toleti nascitur S. Ildephonsus clarissimis parentibus Stephano et Lucia die 18 Decembris, in domo quae nunc est Toleti Muzarabum nobilium. Ille vero postea fuit Toleti episcopus. »

  Quae quis non videt eo consilio addita fuisse ad simpliciorem narrationem, ut fides epigrammatis de Stephano et Lucia parentibus S. Ildephonso a Juliano tributi; utque fama de Mendozarum comitum de Orgaz ab Ildephonsina stirpe descendentium origine testimonio isto Liutprandi confirmarentur?

In Estepano.
  Aera DCLII, anno 614.

  « Mortuo Aurasio invitus sufficitur in sede 136.0952B| Toletana Helladius. »

In vulgaribus.
136.0952A|
  Aera DCLI, anno 613.

  « Mortuo Aurasio, sanctissimo doctissimoque 136.0952B| pontifici succedit in sede Toleti S. Helladius, vir eximius, et pius, monachus Benedictus. Aetate jam ingravescente ad superos evocatur. »

  Viden' ut monachatum Helladii et quorumcunque aliorum summorum hominum Benedictinum vindicandi cupiditas, toto Chronico, et consecraneorum Liutprandi Chronicis perpetua et emicans, vestigia sui manifesta huic loco impresserit?

In Estepano.
  Aera DCLX, anno 622.

  « Maximus ex monacho Caesaraugustanus episcopus habetur clarus. »

In vulgaribus.
  Aera DCLX, anno 622.

  « Marcus Maximus monachus prius Benedictinus, et post episcopus Caesaraugustanus, celebris post mortem habetur. »

  Prius ignorabatur Maximum praenomen Marci habuisse, monachumque ordinis Benedictini fuisse, 136.0952C| atque isto anno adhuc vivere; quippe qui anno 624, mortuus sit, ut infra ad hunc annum refertur. Quibus omnibus posteriores curae (utinam sapientores!) renuntiavere.

45. In Estepano.
  Aera DCLXII, anno 624.

  « Reversus Hispali Ildephonsus. Eum Helladius diaconum facere volebat. Ille vero cedens saeculo vitam agit in coenobio Agaliensi, quod in suburbio Toleti est, ut nosti, septemtrionem versus, non procul a flumine Tago, et a Praetoriensi templo S. Leocadiae circiter 300 passus distat, 136.0952D| quod ego dum fui Toleti frequenter invisi. »

In vulgaribus.
136.0952C|
  Eadem aera et anno.

« Reversus Hispali cum esset Ildephonsus Toletum, eum archidiaconum suum Helladius facere volebat. Ille vero secedens sedulo vitam agit in monasterio Agaliensi, quod in suburbio Toleti est septemtrionem versus, non procul a Tago flumine, et a Praetoriensi templo S. Leocadiae extra 136.0952D| muros in planitie; quod ego, dum Toleti fui, frequenter invasi. Est etiam alterum, Agaliensis hujus quasi colonia, ad pagum Benalgoviam a Mauris dictum, tribus milliaribus a Toleto distans. Sed in priori, quod non procul eremitorio S. Susanae prope Tagum fuit, S. Ildephonsus vitam egit. Quod, ut dixi, invisi, cum fui subdiaconus Toleti sub Bonito, primo hujus nominis Toletano archiepiscopo, prius abbate Agaliensi. »

46.

136.0953A| Insignem factam accessionem vides, lector, restrictiori de Ildephonso et monasterio ejus narrationi. Legebatur scilicet prius, diaconum facere volebat, hoc est sacris ordinibus eum initiare. Placuit postea, archidiaconum facere volebat, hoc est ea dignitate in Toletana eum Ecclesia ornare. Legebatur prius, cedens saeculo, quasi diceret, religioso statui tunc primum se mancipasse Ildephonsum postquam Toletum rediit. Placuit postea haec verba sic mutare secedens sedulo, fortasse ut intelligeremus, a puero in urbe Hispali, dum apud S. Isidorum detineretur, jam olim monachum esse professum. Quam item ea quae deinde sequuntur de Agaliensi monasterio, et ejus colonia quodam altero, utrobique Tractemundo ingesta qui conscius rei erat, putida sunt et inepta! Nimirum inculcata, ut recens harum nugarum artifex sententiam suam de antiquo loco hujus monasterii sub mangonio Liutprandini nominis venditaret.

136.0953B|

47.

Plura quoque veteris scripturae jussa sunt loco cedere, nusquamque apparere: exempli gratia:

Ex aera DCXLV, anno 607.

 « Victericus catholicos persequitur. »
 Aera DCXLVII, anno 609.
 « Synodus Lucensis in Hispania. Illi praefuit Aurasius. »
 Aera DCLXII, anno 624.
 « Tonantius Palentinus episcopus moritur. »
 Aera DCLXIV, anno 626.
 « Kalendis Januarii Fulgentius Astigitanus moritur. »
 Aera DCLXVII, anno 629.
 « Svinthila regno pulsus moritur, sublatoque Helladio, rege jam Sisenando, succedit Justus archidiaconus, et Joanni Caesaraugustano Braulio. » Et alia his similia praeteriri indigna.
48.

Quaedam et in alium fere sensum, quam olim fuerant, reformata observabis. Aera DCLII, anno 614. 136.0953C|

 « Sanctus vir Vincentius episcopus Carthaginensis Romae moritur. »

Aera DCLVI, anno 618.

 « Civitas Assota episcopis destituitur. » Et postea aera DCLXI: « Sedes Assotae Bigastrum transfertur. »

In vulgatis. 136.0953C|

 « Vincentius Carthaginis Spartariae episcopus moritur. »

In vulgatis editionibus.

« Assota civitas in contestanis, et in confinio Batestaniae, quae quondam sedes episcopalis fuit, destruitur. » Et mox: « Sedes Assotana Bigastrum, quae Murcia est (in Tamaii editione, quae Mentua) transfertur. » Sed de his satis.

49.

Alio etiam ariete non minus robusto et valido quassatur Chronicon, atque eo quidem ejusdem Liutprandi vi et humeris librato. Illum intelligo Liutprandum, qui primum e Germania in Hieronymi 136.0953D| Romani pervenit manus, quoque usus hic fuit in exornandis Toletanae suae historiae rebus. Plane hujus historiae cap. 1 libri II haec verba leguntur de Maximi Chronico, et Liutprandi continuatione, quae e vernaculis Latina damus: « Et his finem imposuit Chronico suo Maximus Caesaraugustanus. Utemur autem nos, quousque pertinget, continuatione, quam Eutrandus fecit Toletanus subdiaconus, ac Ticinensis almae Ecclesiae diaconus multa vir doctrina et litteris; quamvis haec valde sit, ab eo quod is reliquit, deficiens ac diminuta. » Non potuit magis aperte designari fragmentum nostri codicis, nec reprobari vulgatum Chronicon, omnibus idem numeris, si approbasset fidem suam, absolutum. Et jam saepius monuimus, cum haec Higuera scriberet, supellectilem omnem Chronicorum et Adversariorum quatuor auctorum Dextri, Maximi, Liutprandi, et Juliani, e Germania et forsan aliunde ad se transmissorum, in sinu et ulnis fovere, atque eorum, per 136.0954A| totam hanc historiam testimonia producere. Colligemus et ea loca ejusdem historiae, quibus vel silentur ea quae in vulgatis sunt, minime vero in codice nostro; vel quae ex Liutprando referuntur, non secundum vulgarium editionum, sed secundum nostri codicis tenorem.

50.

Lib. II cap. 2 mentionem facit habiti Toleti concilii tempore Witterici Gothorum regis, « cujus, ait, Eutrandus, sive Liutprandus, meminit, absque eo quod ultra quidquam adjungat. » Verba ejus accipe quae repraesentat codex meus: Toleti synodus cogitur, ad aeram nempe DCXLIV, sive annum 606. Hujus autem rei non ullum vestigium in vulgaribus.

51.

Paulo post in eodem capite 2 de Gundemari electione in regem Gothorum ac Witterici successorem agens: « Electionem, ait, diximus, quia S. Isidorus et Liutprandus ita simpliciter de hujus successione loquuntur, ut nec notare praetermisissent, si is per vim aut tyrannidem intrasset. Habeo quoque 136.0954B| pro certa re coronatum eum in Toletano templo ab Aurasio pontifice, uti decessores ejus duo fecerant. » Ecce Liutprandi verba ad aeram DCXLVIII: « Mortuo Toleti Witterico subrogatur Gundemarus. » Simplicius nihil enuntiari potuit. At quod Higuera, duntaxat ex more antecessorum regum, circa coronationem colligit, id ipsum jam in vulgato expressum legitur Liutprando: « Mortuo Wicterico succedit Gundemarus. Ab Aurasio Toletano, ut olim imperatores Graeci a patriarchis Constantinopolitanis, inungitur in aede SS. Petri et Pauli Toleti. »

52.

Nec ultra dictam aeram DCLXVII, sive annum 629, ab auctore hujus historiae ulla fit Liutprandi mentio, cujus nempe fragmentum apud eumdem existens ad hunc annum usque pertingebat. Nusquam autem historia meminit earum rerum ad Toletanam urbem pertinentium, quae in vulgatis nunc praesentia, in nostri tamen codicis fragmento desiderantur. Nempe aera DCXLIV, S. Adelphii Toletani et Metensis archiepiscopi mentio. Aera DCXLIX Adeodatae monialis 136.0954C| Benedictinae Toletanae ad quam S. Gregorius scripsit. Aera DCLX templi S. Thyrso martyri a S. Leandro Hispalensi Toletana in urbe dicati. Huc usque e laudata historia, et ex eo quod fuit apud historicum Liutprandi fragmento desumpta, a nobis contra vulgare hujus Chronicon, ut logici loquuntur, ad hominem argumenta.

CAPUT IV.

 Topicis quibusdam locis genius et propositum Pseudo-Liutprandini ostenditur Chronici. Primum aequivoco nominum vel virorum aut locorum abusus, exteros homines conciliaque Hispaniae attribuit. Exempla in SS. Magno, et Columbano, et Gallo, in S. Fara Galliarum moniali. In concilio Augustano. Quandoque etiam sine occasione aequivoci. Exempla in Verano et Ostano episcopis, Adeodataque, ex epistolis S. Gregorii papae nota virgine.

53. Dabimus nunc veluti quodam specimen totius 136.0954D| Chronici, atque ejus inventoris consilium tanquam in speculo repraesentabimus, capita colligentes, sive topicos quosdam locos credulis imponendis lectoribus: quos maxïme auctor persuadere voluit, sartosque tectosque ab omni recentiorum oppugnatione, judicio suo, veluti quodam trabali clavo affixo, relinquere.

54.

Audisti saepius cum circa Dextrum et Maximum nostra haec lucubratio versaretur, de praecipuo consilio Hieronymi Romani de la Higuera. Consilium, inquam, magnificandi Toletanam omnem rem, in primisque ecclesiasticam: primatialem perpetuam et patriarchalem amplissimae, suisque contentae opibus Ecclesiae, dignitatem, collatis undique argumentorum copiis vindicandi atque asserendi: Hispaniam quoque honoribus et viris illustribus, quomodocunque quaesitis, atque aliunde extortis, ditandi atque illustrandi; Benedictinumque omni laude majorem ordinem, sive jure sive injuria, mirisque 136.0955A| modis extollendi. Nec enim commodius et aptius poterat ei, quam procurabat Toletanis rebus a se confictis haberi fidem, consulere, quam prodigalitate ista spargendi atque ejiciendi per omnium provinciarum, urbium, locorum, sodalitatem, ut ita dixerim, sinum, vetera ista et pretiosa virorum eminentissimorum, rerumque olim pie aut magnifice gestarum gaza. Huic scilicet consilio intentus multipliciter sibi munire hanc viam contendit. Locos jam ostendimus, ad quos inventiones et cogitata ejus omnia facile reducuntur.

55.

I. Virorum sanctitate illustrium, qui alio natales referunt, in Hispania constituit, sicuti et res gestas, aequivoco nominum aut locorum abusus. Quod ipsum facit in exteris conciliis Hispaniae tribuendis. II. Etiam absque aequivocis, locorum aut nominum praetextu, virorum sanctitate illustrium in fastis ecclesiasticis celebratorum patriam, aut mortem 136.0955B| Hispaniae adjudicat. III. Rebus apud nos in historia controversis ambiguisque solvendis ac determinandis judicem sese invocatus et importunus ingerit, affectationem ubique novitatemque manifestans. IV. Iis autem quae non satis expressa sunt in veteribus monumentis lucem declarationemque gestit inferre: quo locis personisque a se nominatis honorem et splendorem, sibique fidem ab obnoxiis conciliet. V. Eventibus, quorum in veteribus inscriptionibus apud nos exstantibus obscurior aliqua memoria superest, clariorem pseudo-historiae facem immittere conatur. VI. Carmina a se composita pro sustinendis suis fictionibus, nomine antiquorum inscripta signataque commendat, quo tutius fallat. 56. Uniuscujusque horum locorum seu capitum exempla quaedam, non omnia, sed conspicua magis, subjicere est animus. Ludit, inquam, in aequivoco 136.0955C| nominum, vel virorum, vel locorum, ut aliarum gentium homines sanctitate celebres in martyrologiis laudatos, ad nostram gentem referat. 57. Primum exemplum S. Magnus esto, S. Galli discipulus. Locus huic datus fuit in fastis Ecclesiae die Septembris 6, Bedae scilicet in antiquis, Maurolyci, Galesini, Ferrariique in recentioribus. Galesinus adjunxit: « Ad Fauces S. Magni confessoris, » etc. Fauces hodie Fuescen, oppidum est Sueviae, non obscurum, aiente Philippo Ferrario (in notis ad hunc diem in Martyrologio suo) geographiae totius peritissimo « ad Lycum fluvium ad montium angustias constructuri, inter Campidoniam, a qua quinque millibus passuum Germanicorum distat, et Laude cum opp. Tirolensis comitatus occurrens, ubi coenobium Faucense celebre Constantiensis dioecesis. » Unde hic in elogio suo ita: « Apud Fauces in Suevia S. Magni primi Faucensis abbatis. » Et Joannes Trithemius (De vir. illustr. ord. Bened. lib. III, cap. 136.0955D| 107): « Abbas, ut fertur, in Faucibus, » etc. Sed quid adhuc his duorum saeculorum egemus testibus, cum vita exstet S. Magni a Theodoro scripta ejus sodali, et ab Hermenrico Elewangensi monacho emendata et distincta: in qua diserte narrat historicus cap. 7, lib. II, B. Magnum ab episcopo Augustanae urbis Wichperto rogatum, quo in loco morari vellet, « Domino auxiliante, respondit, directus sum ad locum qui vocatur Fauces, ubi prope sunt fontes Alpium Juliarum, » etc.

58.

Ibi construxisse monasterium, eique praefuisse constat ex his quae sequuntur. Nam et cap. 12 ejusdem II libri ita incipit: « Beato itaque Magno morante in coenobio, quod sibi paraverat ad Fauces, per viginti quinque annos magnas virtutes ibi operatus est. » Nec inde discessit toto vitae tempore, ut 136.0956A| ex cap. 13 aperte constat. Hanc Vitam a se scriptam una cum Magni cadavere Theodorus discipulus sepulcro indidit. Cui quidem appendicem adjunxit Hermenricus Elewangensis monachus, Lantonis episcopi Augustani jussu, qui B. Magni corpus multis venerandum signis suo tempore cum libro vitae inventum, sublimiorem ad locum transtulit. Haec veritas est ab aequali scriptore posteris tradita. Confirmat Ekkhardus San-Gallensis monachus in libro De casibus monasterii S. Galli, his verbis: « In quam (ecclesiam) S. Magni brachium Adalberone episcopo dante, et prosequente, de Faucibus sumptum, » etc. Ad quem locum Melchioris Haiminsfeldii notam consule. Quam quidem veritatem impetere frustra conatus fuit Liutprandus, ista concipiens (aera DCLIX, anno 621): « Ad Fauces Hispaniae in Lusitania, vulgo Garganta-la-olla, Magnus, cognomento Joannes, abbas floret. » 59. Nec eo contentus auctor, Lantonem etiam 136.0956B| Augustanae in Suevia urbis nobilissimae decimum sextum episcopum in Caesaraugustae seu Emeritae-Augustae episcopum transformare voluit, Juliani auctoris Liutprando gemelli his verbis usus (in Chronic. num. 447): « Bento [ potius Lanto] episcopus Caesaraugustanus, vel Augustanus, auctoritate Adriani papae » (nulla hujus rei in vita mentio, nec illius temporis haec fuit solemnitas) « refert in numerum sanctorum S. Magnum in oppido Lusitaniae ad Fauces. » Et tamen corruptum hodie legi hoc testimonium ex Higuerae nota ad Liutprandi superius liquet. Eo enim laudato, Lantonem hunc Emeritae-Augustae fuisse episcopum tempore captivitatis monet. Haec tamen suspiciunt qui exornandis hisce nugis se addixerunt, viri alias doctissimi, Thomas Tamaius ac Laurentius Ramirezius, nec hiscere contra audent. Joannes quoque Tamaius, qui curiose omnia collegit, nihilque doli suspicatus, quidquid scriptum reperit Sibyllae folium credit, et in meris fabulis 136.0956C| cum vero conciliandis ingeniosulum se ostendere satagit: dum ait, utriusque oppidi, et Suevici et Hispanici, ad Fauces dicti, fines Magnum lustrasse, acta ejus in hunc sensum compingens.

60.

Aeque tamen falsum est id quod de SS. Columbani et Galli, quos magistros secutus fuit S. Magnus, in Hispanias adventu, appulsuque ad Brigantinum portum Gallaeciae, quae tunc parebat Gunzoni duci; visitataque ab iis ecclesia in castro Arbone, Lucensique episcopatu a S. Gallo repudiato, quae tunc urbs Martia Constantiensis a Constantio Augusto dicta est, uti etiam montes Asturum Alpes Rheticae, ex Juliani ludicris adversariis (num. 268-271) refert. Omnia enim haec auctor ex actis S. Magni extorta fabulae suae deservire voluit. In cap. 4 libri I, fluvii oppidique quod Brigantium olim nuncupabant; postea laci Birgantini, et Arbonae loci mentio fit. « Perrexerunt ergo ad lacum Brigantium, auctor Vitae ait, in cujus littore invenerunt locum antiquum destructum, qui vocatur Arbona, » etc. Et 136.0956D| cap. 8: « Non post multum vero temporis beatus Gallus divina pietate convalescens, postquam filium ducis Gunzonis a daemonio liberavit, oblatumque sibi ab eodem principe Constantiensis Ecclesiae pontificatum humiliter recusavit, » etc. Omnia haec leguntur non minus diserte in Vita S. Galli abbatis auctore Walafrido Strabo. 61. Alphabetariis pueris nota dicimus, sed quae inculcari oportet. Brigantinus, sive Acronius lacus, nunc de Constanza, et ipsa celebris urbs Constantia, sicut et Brigantium (hodie Bregentz ) et Arona (nunc Aron ) oppida ad ejus oram, ipsa illa sunt, quorum in S. Magni actis memoria exstat; quin ad Brigantinum nostrum portum, la Coruña nunc seu Betanzos, et Aronae fictitium Hispanicum locum recurrere opus sit, auresque dare fabulae. Lucum-Augustam 136.0957A| Gallaeciae urbem in Martiam Constantiensem, et Asturum montes in Rheticas Alpes transformant. Quod nonnisi Julianaeae geographiae periti sciunt ac refellere supervacaneum. 62. Fara, alias Burgundofara, sanctimonialis Gallica, illustris est in memoriis hujus gentis omnibus. Sigebertus ( anno 620 in Chronico ): « Virgo Christi Fara claret in Francia, cujus sanctitatem imitatus frater ejus Faro, ex comite clericus, et ex clerico factus Meldensium episcopus, claret. » Ideo Galliae Meldensique territorio frequenter martyrologi Faram assignant, Usuardus (7 Decembr. ), Vincentius Bellovacensis (lib. XXIII Histor. spec. cap. 15), Equilinus (lib. I Catal., cap. 39), Trithemius (lib. III De vir. illustr. ord. Bened. cap. 55), Andreas Saussaius ( In martyr. Gallic 7 Decembris ), et in primis Romanus die 7 Decembris: « In pago Meldensi S. Pharae virginis. » Omnes viderunt acta ejus et S. Faronis germani fratris Meldensis episcopi; atque haec ultima apud Surium 28 Octobris. Itemque S. Eustachii 136.0957B| Luxoviensis monasterii abbatis, a Jona Bobiensi monacho aequali scripta, ut mox dicemus. 63. Ex omnibus his monumentis liquidum redditur, Faram, alias Burgundofaram, uti se ipsa in testamento vocat, Agnerici Burgundionis ac Leodegundae nobilissimorum patrum prolem, germanos habuisse, si S. Faronis acta sequimur, Faronem ipsum, Walbertum et Chalnoaldum; si testamentum ipsius Farae, quod e tabulario Fare-monasteriensis (vulgo Faremonstier, seu Farmontier ) monasterii exceptum San-Marthani fratres publicavere (tomo IV Galliae Christ., lit. F, verbo Fare-monasterium), Faronem, Chagnulphum (eumdem cum Chalnoaldo) Burgundum (forte eumdem qui Walbertus) et Agnetrudem. Fara autem Deo sponso sibi electo, contra licet nitente Agnerico patre, in religioso habitu sese tradidit, Eustachio, sive Eustacio abbate Luxoviensi, S. Columbani discipulo, magnae doctrinae et sanctitatis viro consilium et auxilium praebente. Ipsaque 136.0957C| sibi et sodalibus, quas magno numero undique collegit, monasterium Eboriacum aedificavit in Briegio pago (unde Prige coenobium vocavit Beda lib. III Hist. Eccles. Anglorum, cap. 8) quod hodie exstat, abbatia ordinis Benedictini in dioecesi Meldensi provinciae Briae. Omnia ex actis constant.

64.

Monasterium vero ita describunt laudati San-Marthani fratres ( ubi proxime ), et Augustinus Lubinus (in notis historicis ad Martyr. Romanum, tabula 3 Galliae, verbo: In pago Meldensi, pag. 74). Meldensis autem urbs, Meldi Plinio, Melda etiam ad Matronam, seu la Marne fluvium, Meaulx, sive Meaux hodie; a quo pagus (territorium significat) Meldensis, non ab Usuardo tantum, ne diversum iisse eum existimes, sed et in testamento jam laudatae sanctae virginis Farae, Meldicensis audit civitas. Cujus quidem fratres ejus germani Walbertus, et post eum Faro, episcopi fuere, urbs Melodorum eadem dicitur a Jona in Vita S. Eustachii Luxoviensis. 136.0957D| Jonas hic Segusianus patria, monachus fuit Robiensis monasterii a S. Columbano fundati, in quo vixit sub Attala Columbani successore et aliis abbatibus: de quo plura Bollandus, sive Antuerpienses Jesuitae, sanctorum strenui vindices, in vita S. Attalae 10 et 136.0958A| S. Eustacii 29 Martii. Idem enim scripsit acta SS. Columbani, Eustacii, Attalae, Bertulphi abbatum, et sanctae nostrae Burgundofarae, perperam Bedae attributa, et in hujus Operum tomo III edita. Cuncta haec suis diebus edidere memorati Patres. Vitam autem Burgundofarae ex editionibus Bedae ac Surii emendatiorem dedit Joannes Mabillonius inter Acta Sanctorum ordinis Benedictini (saeculo XI, pag. 438): qui potius est liber De virtutibus et rebus mirabilibus in Eboriacensi monasterio a Fara fundato tempore illius factis. Id quod indicat ea adhuc in vivis agente scriptum a Jona fuisse. In Vita autem S. Eustacii refertur monasterium ab illo aedificatum Farae in paterno ejus solo inter Mugram et Albam fluvios, de quibus Mabillonius in Notis. Meminit horum omnium fratrum Carolus Le Cointe in Annalibus ecclesiasticis Francorum (tomo III ad ann. 672, a num. 12). 65. Huic tamen aequalium scriptorum roboratae monumentis, recentiorumque nulli non certae historiae Burgundofarae, seu Farae virginis in Gallia natae, 136.0958B| in Gallia sub Luxoviensi abbate Eustacio monasterii Eboriacensis non longe a Meldensium urbe fundatricis, et in Gallia tandem ad superos evocatae, opponere ausus fuit nomina supposita Liutprandi et Juliani. Audisis, lector, hominis inventum. Liutprandus ait ad aeram DCLXXVII (anno 639): « S. Fara virgo Benedictina fugiens patrem Tudem venit. Ab episcopo Tudensi Anastasio aedificatur monasterium. Moritur anno 650. » Et Julianus in Chronico (num. 326): « In Gallaecia oppido Meladensi, vel Melducensi, sancta Fara virgo Benedictina monialis sub Heraclio imperatore. » Et alibi: « Monasterium sanctae Farae prope Tudem ad Aquascalidas diruitur a Mauris anno 670. » Ubi Meldensem Galliae urbem in Meladense, seu Melducense Gallaeciae oppidum, Eustacium Lexoviensem abbatem in Anastasium Tudensem episcopum, eo fine inter subscriptiones conciliorum Toletanorum hujus aevi quaesitum, veluti Circes virgula transformata legimus. 136.0958C|

66.

Cui statuminando multiplici errori cum idem Higuera, tum Joannes Tamaius, symbolam unusquisque suam contulere. Prior scilicet laudato Placentinae Ecclesiae pervetusto martyrologio, ex eoque his verbis: « Tudae in pago Meladensi S. Farae virginis. » Ad hunc codicem sese referuntur Sandovalius in Historia Tudensi (fol. 34), et Joannes Tamaius in Martyrologio (tomo VI, die 7 Decemb. pag. 566), et in Vita S. Epitacii (cap. 2, n. 24, fol. 137); atque item Thomas Tamaius in notis ad Liutprandum. Nullus autem vidit, sed a solo Higuera hoc laudatum Placentinum fuisse Martyrologium constare poterit ex notatis alibi ab eodem Sandovalio (Hist. Tudensis fol. 18), qui in fontibus ipsis Higuerae ipsius viventis ebibit hos latices. Mos autem fuit illi, dicta sua commendatis hujusmodi manuscriptis libris Hispanarum ecclesiarum confirmare. Sed utinam soli. Nam et Joannes Tamaius e libro suo Auli Hali poematum, qui omnes Martyrologii Hispani 136.0958D| (quam nobis pudendi!) paginas implet; quique illi cuncta, quaecunque voluit, subministrare consuevit, epigramma nobis protulit, quo Faram gente Gallaecam, Tude monacham, Anastasio Tudensi episcopo coenobium eidem construente, atque ejus in eo gloriosam 136.0959A| mortem, adstruere voluit ejusdem farinae cum historicis nostris poeta. Adi, si tanti est, Sandovalii et Tamaii loca et nomina in Gallaecis quaesita, de quibus ne labasceret omnino dictorum fides, Liutprandianis et Julianaeis conformia illa esse argutati sunt. Vere enim taedet nos hic ultra morari. 67. Nec dum finis Liutprando in ludendo et ludificando lectores uno spectro nominis. Aera CMLXXXIX ita legimus: « Concilium habitum in Hispania in urbe Caesaraugustana, dictum vulgo Augustanum, viginti quinque episcoporum. » Insanum hoc est prorsus, nedum falso ac ridicule excogitatum, quode cum non auderet ultra loqui addictus partibus, sic Thomas Tamaius censuit: « De quo serie et vere veterem judiciorum formulam pronuntio, N. L. ( non liquet ). » Audiamus tamen Higuerae notam. Manu ducet ea nos quo tendimus: « Concilii Caesaraugustani, ait, cujus hic meminit Liutprandus, meminit Onuphrius anno Domini 951, et sic gestum fuit sub Joanne Toletano pontifice. » Onuphrius sane 136.0959B| ipsi his verbis non sponte illusit ( in Chronico Ecclesiastico ), Augustanum concilium, hoc est in Augusta Germaniae urbe coactum intelligens, de quo sic Hermannus Contractus eodem anno 951: « Synodus viginti quinque episcoporum apud Augustam Vindelicam coram Ottone rege colligitur. » Melius anno 952 uti est in Chronica, ut vocant, Austriali Matthaei Marescalci de Bappenheim canonici Augustani, quam edidit Freherus (inter alios German. rer. auctores, pag. 311): « Synodus XXV episcoporum sub Ottone rege colligitur. » Exstatque eadem synodus in conciliorum editionibus (in ultima edit. Paris. volum. IX, col. 635) cum praefatione, in qua nomina corum qui interfuerunt, Italiae, Galliae, Germaniaeque pontificum sub ditione Ottonis degentium referuntur. Incauto tamen homini visum fuit licere sibi ex Augustana Caesaraugustanam conficere, quasi unico Panvinii testimonio ita brevi fides ejus, et loci, quo celebrata fuit, constituta esset. 136.0959C|

68.

Ejusdem commatis est, quod S. Veranum episcopum Tarraconensem laudat in Carpetania tractuque Aurelianensi exsulem aera DCCLXXXII ( anno 744). Cui consonat Julianus in Chronico (num. 381). Ad quae adnotatores tractum Aurelianensem territorium oppidi Oreja in regno Toletano intelligunt; eque Tarracone, vexationes Maurorum evitaturum episcopum Veranum, in Toletum urbem, tanquam in asylum se contulisse aiunt; aliaque apud Joannem Tamaium videnda (tomo V Mar., die 19 Octob.), cum solemni Auli sui Hali carmine. Inde autem fabulae locus, quod Octobris die 19 in Martyrologio Romano sic legatur: « In territorio Aurelianensi depositio S. Verani episcopi. » Quem inter plures hujus nominis indicare ausus non fuit Baronius ( in notis ad hunc diem ). Sed quid Aurelianensis tractus nomen cum Oreja oppido? cum Aureliae in Hispania nullus meminerit geographorum, neque in priscis monumentis ullum vestigium exstet?

69.

136.0959D| Similiter S. Ostanus episcopus fingitur Aucensis in Hispania, interfuisseque concilio Ovetensi, ac decessisse in tractu Bivariensi 30 Julii. Liutprandus aera CMXXXIII ( anno 895). Quibus adjunxit glossographus ejus Julianus, Bivar (oppidum ) intelligendum esse, Didaci Roderici cognomento Campiatoris patriam. Unde occasio, quaeris? Quod scilicet hac die apud Usuardum, ex quo Romanus desumpsit, legatur memoria « in territorio Vivariensis Ostani presbyteri et confessoris. » De quo Galesinus et Molanus ad Usuardum, ubi ait ejus exstare acta. Equilinus certe non presbyterum, sed episcopum appellans in fine catalogi (lib. XI, cap. 130, num. 183), ubi catervatim de his agit, quibus de nil ultra quam nomen minime vero res gestas noverat: occasionem dedit fabricandi apud nos Aucensem episcopum, qui nunquam fuit, eum ipsum quem presbyteri tantum titulo notum, Usuardus octavi saeculi auctor posteris commendavit. Nec Ovetensi concilio, quod 136.0960A| celebratum fuit sub Alphonso III rege, anno 901, interfuit Ostanus aliquis Aucensis episcopus; omnes enim eo venientes nominat Sampirus Astoricensis, atque inter alios Joannem Ocensem, qui dubio procul Aucensis est.

70.

Eodem haec ambitio praepostera de mortalibus exteris Hispaniae formandi cives, impulit ad S. Gregorii epistolarum libros; cumque ibi habiles et paratas huic rei nuncupationes quasdam invenisset: more suo egit, tumque Adeodatam, nec non Dulcidium, ad quos litteras dedit sanctissimus pontifex, alio id est ad Italos pertinentes, genti nostrae inseruit. Adeodata femina fuit Deo devota, cui inscriptae sunt libri VII epistola quinquagesima quinta, et libri VIII sexagesima secunda, quemadmodum commendatoria ejus est ad Venantium Lunensem episcopum libri VII epistola vicesima octava. In hac ultima Venantium adhortatur Gregorius, ut apud matrem Fidentiam causam agat Adeotatae, ut scilicet, quod innuitur, alimenta subsidiave 136.0960B| alia ei praestet, ut in habitu religioso se exhibere possit; sin minus sponte facere velit, Adeodatam in judicio tueatur, eamque in omnibus habeat commendatam. 71. Luna urbs in Tusciae Liguriaeque confinio ad Macram fluvium hodie excisa, in cujus locum Sarzana successit, quemadmodum Lunensis Vicem jam intravit Sarzanensis episcopus. Unus ex his venantius fuit, agnitus uti talis ab Ughello in Italia sua sacra (tom. I, col. 894): ad quem Gregorius papa, tanquam ad proprium Fidentiae, fortasseque et ejus filiae Adeodatae antistitem, officii excitatorias dedit praedictas litteras. Sed certum quoque est Adeodatam in Sicilia, in urbe scilicet Lilybetana (urbs episcopalis olim fuit Lilybaeum ad promontorium ejusdem nominis, nunc Marsala ) monasterium fundasse, atque in eo abbatissam egisse. Id enim constat ex duabus aliis epistolis 63 et 64 ejusdem Gregorii, quarum prior ad Decium episcopum Lilybetanum, et altera ad Hilarium notarium inscripta legitur. Accedit 136.0960C| quod ad Adeodatam Gregorius ait (epist. 55, lib. VII) se commisisse causam Decii episcopi (cujusnam alius quam ejusdem Lilybetani?) Joanni episcopo et Leontio glorioso: qui mihi Joannes Syracusanus, aut alter Panormitanus est episcopus, et Leontius exconsul in Sicilia per hoc tempus jus dicens, ad quos frequentes sunt papae sanctissimi datae litterae. Abi nunc, et aures Liutprandi nugis praebe: « Adeodata virgo sanctissima Toletana, inquit (ad ann. 614, sive aera DCLII) monialis Benedictina floret, ad quam hodie S. Gregorius scripsit. » Simile credimus, quod de Dulcidio ait paulo inferius (aera DCLII sive anno 614). « Dulcidius diaconus Caesaraugustanus floret, quem S. Gregorius in epistolis mirum in modum commendat. » Nulla quidem ad Dulcidium Gregorii epistola; nec vacat utrumne aliqua de Dulcidio sit, quaerere.

136.0960D| Liutprandus pro nostratibus venditat eos qui fama sanctitatis alibi claruere. Exemplum primum in S. Babyla martyre. Higuerae et Joannis Tamaii codices suspectissimi. Secundum in Raymundo Metellinensi pastore, qui Raymundus vere fuit ordinis Calatravensi institutor, Cisterciensis monachus. Tertium in Anacirardo Augiae-Divitis monacho. Quartum in Cornelio Proculo et Cornelio Basso, qui ex lapidibus inscriptis noti duntaxat sunt. Quintum in Genisio martyre. Arelatensi Genesio dicata, non alicui Hispano qui non fuit, videri omnia hujus nominis apud nos templa.

72.

Taxabimus aliis adhuc hominis cupiditatem, in ascribendis Hispanorum sanctorum albo iis qui vere nostrates non sunt. Solet enim eos, quibus Hispani veteres locum aliquem dicavere sacrum, Hispaniae cives statim asserere, Babylas pontifex fuit Antiochenus et martyr die Januarii 24, Graecorum omnium patrum, nec semel Latinorum, monumentis celebratissimus; apud nonnullos tamen distinctus ab 136.0961A| altero Babyla ludimagistro: de quibus, ne actum agam, adiri Baronius et Bollandus hac die (24 Jan. ) poterunt. Babylam certe pontificem S. Eulogius noster in his laudat (Memorialis sanctorum lib I) qui sponte martyrio se obtulerunt, quemadmodum et SS. Sebastianus, Thyrsus, Adrianus, Eulalia, et alii. Hunc, nec alium exstitisse Babylam Baronius contendit. 73. Sed cum novisset prope Odon oppidum agri Matritensis eremitoriolum de san Babilès nuncupatum exstare, gratum se oppidi hujus incolis facturum existimans si anxietate illa res quaerentium gestas Babylae Antiocheni, et alterius fortasse ludimagistri, abusus, postremum hunc, nothum a Baronio martyrem reputatum, vindicaret; notisque loci ac temporis modique martyrii illigatum assereret: his verbis imposuit, quidquid intimabitur, facile credituris (Chron. ad ann. 715): « Per haec tempora S. Babylas episcopus, Virinensis et Pampilonensis (utrobique enim praedicavit) animo videndi captivos et miseros Muzarabes Toletum venit et inde ad Odonem 136.0961B| oppidum, et prope in eremitoriolo (audisne?) pueros docet primas litteras; et venit cum duobus fratribus, qui fiunt eremitae, et postea omnes martyrium patiuntur. » Male editum fuit Virinensis, pro Iruniensis, quomodo appellatum fuisse aliquando Pampilonensem episcopum, ab Iruna vernaculae linguae appellatione, quae bona urbs sonat, certa res est. Julianus eamdem ludens fabulam (Chron. n. 413): « S. Babylas episcopus Pampilonensis capta Pampilone venit in Carpetaniam, et prope populum Odonem docet pueros; et cum illorum LXXX a Saracenis patitur martyrium 20 Octobris. »

74.

Vellent ita factum, qui larvatis his auctoribus non minus quam Pythagorae auditores ejus deferre amant, ac duplici argumento pro Babyla hoc Hispano utuntur. Primum est sanctum Eulogium nostrum Memorialis sanctorum lib. I hunc inter eos laudasse, qui martyrio sponte se obtulerunt. Sed hoc plumbeum est telum; nam et Sebastianus, Adrianus 136.0961C| et Thyrsus exteri MM. una laudantur. Secundum est, cultum olim proprio ut vocant officio Babylam in Hispania, quod in Breviario Isidoriano legitur. At nos id quoque argumenti in contrarium torquemus; cum hymnus officii praedicti ad Antiochenum episcopum Babylam dirigatur, uti notavit Joannes adversus Thomam Tamaium (ibidem, pag. 275). Ait enim: Formam exempli Babylas antistes, etc. Et postea:

Hic vir virtute fidei munitus
Antiochenam rexerat arcem,
Sprevit profanum atriis a sanctis

Numerianum. Unde proclive est credere, huic, quem peculiari memoria Ecclesiae nostrae fasti dignati sunt, eremitorium istud, quo de locuti sumus, fuisse olim dicatum; frustraque alium nos quaerere nostrum civem, quem antiquitas ignoravit; nec si fuisset Antiocheno, idest 136.0961D| extero, postposuisset. Huic etiam sponte adjudicamus Ecclesiam de san Babil, juxta oppidum Sanguesa in regno Navarrae cujus meminit Garibaius lib. XXI Hist. Hispan., cap. 6. 75. Contendit tamen ut solet Joannes Tamaius uno partium studio, tertium Babylam apud nos fuisse, ab Antiocheno episcopo qui cum tribus, et ludimagistro ejusdem urbis qui cum octoginta quatuor pueris 136.0962A| mactatus fuit (quorum utriusque Menologium Graecorum quarta Septembris die meminit) diversum: eumdem tamen cum LXXX pueris martyrio impensum; profertque et hic manuscriptum suum codicem, atque ex eo hymnum, qui pro omnibus Liutprandi Julianique mendaciis fidejubet, versibus stribiligine sua verum auctorem suum prodentibus. Falsus quoque est Liutprandus in distinguendo, tanquam diversi fuerint loci, Pampitonem ab Iruna, si vera scribit Garibaius, Cantabricarum et Navarraearum originum callentissimus, lib. XXII cap. 16 et alibi. Nullam igitur, spero, fidem his nugis praestabunt qui semel animadverterint consilium hominis occasione sibi data sacrae alicujus aedis obscurae ambiguaeve nuncupationis, pro insinuandi fabulis suis pia impietate, ut sic dicam, turgentibus, abutendi.

76.

Eodem ille confisus aequivoco nominis e duobus sanctis unum atque eumdem facere pro ludo habuit. Celebrantur nempe apud Bellovacensem Ecclesiam apostoli, ut vocant, sui atque primi episcopi S. Luciani, 136.0962B| qui cum S. Dionysio in Galliam venerat, octava die Januarii martyrium. Nunc non quaerimus quisnam Dionysius annuntiaverit Gallis, aut quo tempore, Christianum Evangelium. Quidquid enim sit, acta Luciani martyris ab Odone I, ejusdem urbis Bellovacensis praesule, ut fama est, sub Carolo Calvo scripta, dubitare non sinunt de ejusdem, cum agone, tum agonis sociis, nempe Maximiano (alias Messiano ) et Juliano, de quibus accurate Bollandus in notis diei VIII Januarii; qui et XV. Septembris, et XVI Octobris factam fuisse horum trium sociorum corporum quamdam translationem ex veteribus mss. martyrologiis observat. 77. Diversus omnino est ab hoc Luciano Bellovacensi Lucianus martyr Vicensis Cataloniae urbis, qui cum Marciano sodali triumphavit in Decii persecutione. Quorum similiter acta germana, ut videtur, sinceraeque antiquitatis, ac solemnis tunc temporis formae in conscribendis hujusmodi religionis causis 136.0962C| consignata notis, in Vicensis ejusdem Ecclesiae breviario, et in antiquissimo libro Sanctorali, veteri gentis lingua, qua utuntur et Galli Provinciales, conscripto; et alia valde antiqua relatione in archivo Ecclesiae jam dictae conservata ad manum habuit, quae in historia sua Cataloniae Sanctorum (fol. 99) repraesentaret vir aeque doctus ac pius Antonius Vincentius Dominicus ordinis Praedicatorum, ex eoque Hieronymus Puiades in Chronico suo ejusdem principatus lib. IV, cap. 55.

78.

Et tamen haud veritus fuit, tanquam omnes umbra essemus, haec Pseudo-Liutprandus effutire verba (ad aeram CMXL, ann. 902): « Sancti, Luciani pontificis et martyris, comitis sancti Dionysii Areopagitae, ossa Bellovaco ad urbem Vicensem translata sunt. » Eodem scilicet fallendi genio, quo gemellus ejus Pseudo-Dexter animabatur, cum scriptum reliquit ad annum 308: « Reliquiae sancti Luciani episcopi Vicum transferuntur; » sexcentis 136.0962D| tamen et amplius annis ante memoratam a Liutprando translationem. Hae sunt, quibus mendaces deprehenduntur, notae. Frequenter enim mentiri solet iniquitas sibi, de quo sacrae nos litterae admonent. 79. Neque contentus adnominationis hoc velamento abuti, absque ullo etiam nostrae gentis coelites ex alienarum gentium coelitibus facit, aut qui nusquam noti sunt, pro notis laudat. Paulum scilicet Jaccetanum 136.0963A| episcopum. « Memoria, inquit (ad aeram DCLI, ann. 613) S. Pauli episcopi Jaccetani, qui Romam dum visitat, cum aliis duobus sub Decio martyrium patitur sexto Idus Februarii. » Oculos nempe habuit ad hunc diem 8 Februarii in Martyrologio Romano, in quo Romae SS. martyrum Pauli, Lucii, et Cyriaci memoriam ex codice monasterii S. Cyriaci restituit Baronius. Quem Paulum Galesinus episcopum fuisse addidit. In Florentini antiquo Martyrologio « Romae » legitur: « Depositio S. Pauli episcopi. » Videsis ibi Florentinum, et in opere magno De actis sanctorum Bollandum. Qui omnes conqueruntur nusquam de loco episcopatus significari. Qua data porta ruit noster, et Jaccetanam urbem ( Jaca nunc in Pyraeneis, et Aragoniae regno) tanquam ex cortina pronuntiavit.

80.

Coelestinum, SS. Saturnini et Neapoli Romanorum martyrum socium, laudat Baronius, et Galesinus die 3 Maii. Alibi tacetur locus, nempe in Martyrologio Florentini, de quo plura hic in 136.0963B| Notis. Hunc fingit Pseudo-Liutprandus (ad aeram DCLX, ann. 622) in Hispania fuisse consularem, ejusque memoriam apud nos floruisse. 81. « Anacirardum, ait (ad aeram DCCCLXXXVIII, ann. 850), eremitam ex Germania venisse in Lusitaniam, et in ripa fluminis Tagi prope civitatem Scalabim sancte vixisse, reversumque ad Italiam, non longe a lacu Tigurino vulneribus confectum, et martyrizatum 4 Februarii. » Fingit hic se hujus rei haud conscium Higuera, et Anacirardum eumdem facit cum Lietphardo, cujus Molanus die 4 Februarii meminit; aut certe alterius quam Higuerae illa nota est huic loco affixa. Nam Liutprandi gemellus Julianus (in Chron. num. 436), parum mutato nomine Hancarardum vocat, atque eadem de illo refert, adjiciens singularia haec: « Manent aliqua vestigia adventus hujus sancti abbatis in Lusitaniam in oppidis ejusdem provinciae Ataugia et Meinardo. » Cujus observationis interpretationem 136.0963C| si quaerimus, Joannes Tamaius succurrit, Atouguia oppidum prope Scalabim, sive Santarem civitatem Tago adjacere: in quo subodoratus fuit Angiae majoris, sive Reichenaugiae, quod Germanice divitem insulam sonat, insignis monasterii, hoc vestigium nominis, quod insinuaverat falsus ille chronologus, atque item ait prope idem oppidum esse vallem de Bollardo dictam, hoc vocabulum vix distare a Meinardo subjungens, quod verum et vulgare magis sancti eremitae nomen fuit.

82.

Sed relinquo libens non insanis lectoribus Tamaianam hanc conjectationem Alpinis frigidiorem nivibus dijudicandam. Plane hujus sancti Helvetici cremitae ac martyris Meinradi, aut Meginradi, monachi prius in Augiae-Divitis monasterio, deinde eremi Nigrae-Sylvae viginti sex annorum incolae, tandemque a duobus latronibus interfecti, supersunt acta anonymi auctoris, quem Bennonem, secundum hujus eremi incolam, non temere judicavit 136.0963D| Bollandus. Haec acta, cum Surius aliquantulum mutata, tum Christophorus Hartmannus in annalibus suis Einsidlensis S. Meinradi monasterii, quod in in eodem loco ejus martyrii postea fuit erectum; tum demum Bollandus nuper laudatus in Actis sanctorum Januarii die 21, publicavere. In quibus disertis verbis habemus notatum, eremitam nostrum priorem a se petitum juxta Tigurinum, seu Turicinum lacum, eremi locum septem annis habitasse; indeque interius per quatuor milliarium spatium 136.0964A| secessisse in aliam eremi vallem, in qua usque ad mortem solitarius vixit. Verba haec sunt (cap. 2 Vitae seu Actorum): « Ibi dum per septem annos superni regis militiam exegisset, multitudinem populi ad se venientis ferre non valens, mutavit locum; atque a praedicti laci littore quatuor millibus distantem reperit planitiem inter montes accessu valde difficilem. Ibi adjuvantibus viris religiosis, et maxime quadam abbatissa Heiluviga nomine, necessaria voti sui construxit habitacula, atque in eodem loco quod erat reliquum vitae permansit. » Quam sit hoc verosimilius migratione Liutprandiana et Julianaea Meinradi ad Lusitaniam, in qua tunc temporis Christiani Gallaeciae sive Oveti reges Alphonsus Castus, aut Ranimirus I, aut Ordonius I, qui aequales Meinrado vixere, cum Saracenis bellum gerebant, inter quos vix sperare potuit Christianus homo vitae quietae ac solitariae copiam, prudentes judicent. 83. Eadem temeritate quovis famae detrimento 136.0964B| coercenda, e priscis Romani ritus ac temporis ethnicorum inscriptionibus excitat Christianos et apostolicos viros, et martyres Toletanus fabulator. Nonne enim talia sunt, Cornelium Proculum, et Cornelium Bassum a discipulis S. Jacobi conversos pontifices martyresque factos celebrari Antiquariae in Baetica, quod in Liutprando legitur (ad aeram DCCXXIV, ann. 686)? In quo habitus fuit respectus ad inscriptionem duplicem, quarum alteram M. Cornelius Proculus Liviae Augustae, alteram Cornelius Bassus Caio Caesari pontifex uterque Caesarum, quomodo se appellant, dedicavere; quasque vel nunc gemini praeseferunt lapides Antiquariae urbis [ Tamaius in notis hujus loci ].

84.

Et cuinam alii noti sunt SS. Maria, Joseph, Victor, et Theodorus, Castri Octaviani in Catalonia MM. quorum ad annum 785 sive aeram DCCCXXIII, et Genesius Cordubae passus sub Nerone, cujus ad annum 668, sive aeram 706, Liutprandus mentionem 136.0964C| habet? Certe hunc secundum enixe admodum, propter frequentem Genesii martyris nuncupationem in Hispanis quibusdam Ecclesiis, non jure abrogata sive Arelatensis sive Romani Genesiorum memoria, Hispanum asserere civem et martyrem Higuera contendit. Nam et ad partes venit non semel, Julianus (in Chron. num. 376, et Adv. 149, 389, 481) laudata aede sacra Toletana Genisii martyris Cordubensis, a quo habemus Hispanum fuisse et militem legionarium in castello Nunetensi ( Nuez, juxta Toletum, ad radicem montis de Altamira dicti); celebrarique ejus festum 20, sive, ut legendum est, die 25 Augusti; corpus autem ejus e Corduba Alarcurrim, indeque Toletum fuisse translatum. 85. Haec omnia in Adversariis (149 et 481). Quibus aperte hunc distinguit a Genesio alio Anastasii socio die 11 Octobris in Rutenio Hispaniae (Dexter Mantuae Carpetanorum ait ad annum 353) martyre. Cujus in Adv. 326 meminit. Atque idcirco non 136.0964D| debuit vir clarissimus D. Laurentius Ramirezius a Prato ad Franciscum Bivarium de Genesiis scribens, omnia haec Juliani testimonia de eodem Genesio accipere, differentiamque diei martyrii corrigere velle: de quo Bivarius in responsione eum admonuit, variationem Juliani ad conditionem Adversariorum quae tumultuarium observationum formam continent, rejiciens. Quidquid tamen is dicat de quatuor Genesiis, I. Arelatensi, II. Romano, III. Barcinone nato, Mantuaeque Carpetanorum caeso, 136.0965A| cujus acta profert, IV demum Cordubensi, de quo nunc agimus: certissimum haberi debet, non alteri quam I Arelatensi exceptori sive notario publice oblatum ab Hispanis cultum in dedicatione ecclesiarum fuisse. Quod maxime de Toletanae urbis ac territorii, quo Mantuo-Carpetana, seu Matritensis curia comprehenditur, sacris aedibus a Genesio martyre nuncupatis, fateri oportet. Ad Toletanorum enim res et usum praecipue spectare quidquid in Gothicos ecclesiastici ritus libros ab Isidoro Hispalensi Hispaniarum doctore vulgo appellatos, cum ab ipso, tum ab aliis Toletanis episcopis fuit conjectum; indeque desumendum antiquorum in solvendis sacris his officiis propositum, nemo inficiabitur.

86.

Atqui non de alio quam de Genesio Arelatensi in Breviario et Missali Gothico ad vicesimum quintum Augusti diem fit mentio: ubi prostat officium proprium hujus martyris cum hymno, unde haec 136.0965B| ad rem nostram exscripsimus:

 
Genesius igitur ille juvenculus,
Civis eximius Arelatis oppidi,
136.0966A| Aetatis peragens floscula primulae
Injuncto paret ordini.

 
Exceptor igitur dum nitesceret,
Ac jussa tabulis publica scriberet,
Afflatus subito munere coelico,
Quo vota cumulat pia.

 
Extemplo officium abnuit impium,
Et ceris renuit imprimere manum,
Coelestis cupiens effici accola
Vita, votisque, moribus, etc.

Et putasne ad alterum olim directum cultus solemnis officium, alteri autem Genesio dicata fuisse sacra templa, non Matriti tantum, Toletique, aut Cordubae; sed et Hispali, et Salmanticae, ac forsan alibi? Credant Bivarius, Ramirezius, Tamaius (qui carmen quoddam Cypriani sui Cordubensis hypobolimaei adducit), Argaiziusque superstitiose his falsis historiae numinibus assurgentes; non caeteri, quibus intimatum jam saepius fuit devitare hos scopulos, 136.0966B| quibus jam fere universae antiquitatum nostrarum auctoritas navem allisimus.

(no apparatus)