LIBER II | LIBER IV |
LIBER TERTIUS.
recensereINDEX CAPITUM.
Irridet Arnobius ethnicos, quod deos inducant humanis officiis, negotiis, rebusque aliis sive bonis sive malis Hoc autem semel admisso, dii sibi invicem aut similes aut dissimiles dici deberent. Utrumque vero absonum. Ulterius progreditur auctor atque ex his quae ethnici de Christiana religio ab eximiis viris jamdudum satis superque adserta; quae tamen nullo prorsus vindice indiget per seipsam plane inconcussa. Cap. 1. Interceptam defensionem resumens Arnobius, ethnicis respondet, cur christiani deos nec colerent nec adorarent. In Deo rerum omnium creatore quidquid colendum et adorandum est, a christianis coli et adorari. Si qui ergo dii sint, ab illo originem suam ducunt atque in eo coluntur. Cap. 2, 3. At illos revera esse deos probari numquam potuit ab ethnicis quibus incompertum semper fuit, aut unde nomina sua acceperint, aut quanta sit eorum multitudo. Cap. 4, 5. diis suis praedicabant, nullos esse apertissime demonstrat. Primo enim deos mares et feminas venerabantur, at divinam naturam nullius esse sexus capacem comprobatur. Praeterea si dii gentium generare ac generari possent, quum fingantur immortales, jam infinitus esset eorum numerus. Cap. 6, 7, 8, 9. Ad haec foedis cupiditatibus ac voluptatibus contaminarentur dii. Non est ergo, cur ethnici aegre ferant, deos ejusmodi generantes ac genitos reprobari a christianis. Cap. 10, 11, 12. Deinde perstringit gentiles Arnobius, quod persuasum habebant, quemadmodum saducaei, deos corporea humanaque forma figurari atque componi. Cap. 12, 13. Cap. 14, 15. Neque eos esse audiendos, qui diis humanam formam accommodari, honoris tantum causa, respondebant, evincit Arnobius. Cap. 16. Nulla igitur Dei, tametsi audiat, videat, intelligat, species aut figura esse potest. Unum scimus, nihil corporei aut humanorum affectuum esse in Deo, cujus natura nullo potest explicari mortali sermone. Cap. 17, 18, 19. praesidentes. Cap. 20, 21. Deinde de Minerva, Neptuno, Mercurio, Magna Matre, Libero atque Apolline. Ad haec de Diana, Cerere aliisque, nec non de Mundo, quem frustra nonnulli Suam sententiam confirmat auctor, horum officiorum, quibus dii praesunt, enumeratione peracta. Cap. 22, 23, 24, 25. Idem persequitur argumentum, concluditque placita ejusmodi neminem umquam persuasurum Christianis, quantumlibet impii et athei dicantur. Cap. 26, 27, 28. Fictitios praeterea omnino esse gentilium Deos luculenter demonstrat Arnobius ex variis illorum opinionibus, quae de iisdem numinibus circumferuntur, et primum de Jano, Saturno, Jove et Junone. Cap. 29, 30. Deum aeternum esse putarunt. Ex qua quidem opinionum plane ridicularum varietate caeterorum deorum falsitas evidentissime ostenditur. Cap, 31, 36. Idem non minus efficaciter conficit Arnobius ex eorumdem ethnicorum absurdis dissidiis de origine et numero deorum suorum. Ubi primum de Musis. Cap. 37. De Novensilibus. Cap. 38,-39. De Penatibus. Cap. 40. De Laribus. Cap. 41, 42. Atque inter tantas dissensiones nulli homini ethnico discernere licuit, quis ex illis verus erat Deus, quis honorandus, invocandus et exorandus. Cap. 43, 44. I. Jamdudum quidem criminibus his omnibus, maledictionibus potius, ut vera dicamus ab excellentibus parte in hac viris, et veritatem istam commeritis nosse, satis plene accurateque responsum est; neque apex ullus ullius praetermissus est quaestionis, qui non sit modis mille et rationibus validissimis refutatus. Non est igitur necessarium parte in hac causae diutius immorari. Neque enim stare sine assertoribus non potest religio christiana? aut eo esse comprobabitur vera, si adstipulatores habuerit plurimos, et auctoritatem ab hominibus sumpserit? Suis illa contenta est viribus, et veritatis propriae fundaminibus nititur: nec spoliatur vi sua, etiamsi nullum habeat vindicem; immo si linguae omnes contrafaciant, contraque nitantur, et ad fidem illius abrogandam consensionis unitae animositate conspirent. II. Nunc ad ordinem revertamur, a quo sumus necessario paulo ante digressi: ne diutius interrupta defensio palmam criminis comprobati calumniatoribus concessisse dicatur. Subjiciunt enim haec: Si vobis divina res cordi est, cur alios nobiscum neque deos colitis, neque adoratis, nec cum vestris gentibus communia sacra miscetis, et religionum conjungitis ritus? Possumus interim dicere, ad cultum divinitatis obeundum satis est nobis Deus primus; Deus, inquam, primus, Pater rerum ac Dominus, constitutor moderatorque cunctorum; in hoc omne quod colendum est, colimus; quod adorari convenit, adoramus; quod obsequium venerationis exposcit, venerationibus promeremur. Cum enim divinitatis ipsius teneamus caput, a quo ipsa divinitas divinorum omnium, quaecumque sunt, ducitur, supervacuum putamus personaliter ire per singulos; cum et ipsi qui sint et quae habeant nomina nesciamus; et cujus sint praeterea numeri, neque liquidum, neque comprehensum, neque exploratum habere possumus. III. Atque ut in terrestribus regnis necessitate nulla compellimur, regalibus in familiis constitutos nominatim in principibus adorare, sed in regum ipsorum cultu, quidquid illis annexum est, tacita et se sentit honorificentia comprehendi: non alia ratione quicumque hi dii sunt, quos esse nobis proponitis: si sint progenies regia et principali oriuntur e capite, etiam si nullos accipiant nominatim a nobis cultus intelligunt se tamen honorari communiter cum suo rege, atque in illius venerationibus contineri. Et hoc quidem a nobis fuerit ita propalatum, si modo liquet et constat praeter ipsum regem et principem esse alienum capita, quae digesta et separata per numerum, velut quemdam populum plebeiae multitudinis faciant. Neque nobis in aedibus sacris effigies pro diis et illa simulacra velitis ostendere: quae intelligitis vos quoque, et recusatis et renuitis confiteri, vilissimi esse formas luti, et fabrorum figmenta puerilia. Et cum de re loquimur divina vobiscum, hoc ut ostendatis exposcimus, esse deos alios natura, vi, nomine; non in simulacris propositos quos videmus, sed in ea substantia, in qua conveniat aestimari tanti esse nominis oportere virtutem. Sed consilium non est parte in hac causae diutius immorari, ne lites maximas concitare, ac tumultuosa conserere videamur velle certamina. IV. Sit ista, ut praedicatis, plebs numinum, sint deorum innumerae gentilitates; adstipulamur, acquiescimus, connivemus, nec in aliqua quaestione dubitabile istud ambiguumque configimus. Illud tamen a vobis audire exposcimus et rogamus, unde vobis compertum est, vel quibus rationibus comprehensum, hinc desint in coelo, quos esse existimatis et colitis; an nescio qui alii, opinionis et nominis inauditi? Potest enim fieri, ut et hi sint quos esse non remini; et quos esse confiditis, in nulla inveniantur parte naturae. Neque enim coeli aliquando subvolastis ad sidera, singulorum facies atque ora vidistis: et quos esse memineritis illic deos, eosdem hic colere, tamquam notos instituistis ac visos. Sed et illud rursus desideramus audire a vobis, ne imposita habeant haec nomina quibus eos vocatis, an ipsi haec sibi diei bus imposuerint lustricis? Si divina haec sunt et coelestia nomina, quis detulit ad vos ea? Sin autem a vobis appositas appellationes has habent, quemadmodum potuistis vocabula his dare, quos neque videbatis aliquando, neque quales aut qui essent, in ulla cognatione noratis? V. Sed ut vultis et creditis, atque ut vobis persuasum est, hi dii sint: nominibus appellentur his etiam, quibus eos populares censeri popularis vulgaritas ducit: unde tamen vobis scire, quot nominis hujus censum compleant, etsi sint aliqui vobis in cognitionem, in usum aliquando notitiamque perlati? Neque enim sciri est facile, definita et certa sit eorum numeri multitudo: an sine ulla populositas summa sit, nec computationis alicujus rationibus terminata. Fingamus enim vos deos mille percolere, vel millia potius quinque: at in rerum natura potest forsitan fieri, ut deorum millia centum sint; potest ut hoc amplius, immo, quod diximus paulo ante, potest deorum summa esse nulla, nec numerabili circumscriptione finita. Aut igitur et vos impii, qui praeter deos paucos reliquorum officia non obitis; aut si vobis veniam caeterorum ignorantiae postulatis, eamdem et nobis conciliabitis veniam: si pro parte consimili eorum religionibus abstinemus, quos esse omnino nescimus. VI. Et tamen, ne nos quisquam pervicaciter arbitretur sacramenta nolle suscipere caeterorum, quaecumque sunt, numinum: devotas etenim mentes et manus protendimus supplices, neque adspernamur, quocumque invitaveritis accedere: si modo discamus quinam isti sunt divi, quos nobis ingeritis, et quos par sit adjungi summi regis ac principis venerationi. Saturnus, inquit, et Janus est, Minerva, Juno, Apollo, Venus, Triptolemus, Hercules, Aesculapius, atque alii caeteri, quibus magnificas aedes cunctis pene in urbibus religiosa consecravit antiquitas. Invitare nos forsitan ad istorum numinum potuissetis cultum, si non ipsi vos primi opinionum turpium foeditate talia de illis confingeretis, quae non modo illorum polluerent dignitatem, sed minime illos esse qualitatibus comprobarent adjunctis. Adduci enim primum hoc ut credamus non possumus: immortalem illam praestantissimamque naturam divisam esse per sexus, et esse partem unam mares, partem esse alteram feminas. Quem quidem locum plene jamdudum homines pectoris vivi, tam romanis litteris explicavere, quam graecis: et ante omnes Tullius romani disertissimus generis, nullam veritus impietatis invidiam, ingenue, constanter, et libere, quid super tali opinatione sentiret, pietate cum majore monstravit, a quo si res sumere judicii veritate conscriptas, non verborum luculentias pergeretis, perorata esset haec causa: nec secundas, ut dicitur, actiones nobis ab infantibus postularet. VII. Sed quid aucupia verborum, splendoremque sermonis peti ab hoc dicam, cum sciam esse non paucos, qui aversentur et fugiant libros de hoc ejus, nec in aurem velint admittere lectionem opinionum suarum praesumpta vincentem? cumque alios audiam mussitare indignanter, et dicere: oportere statui per senatum, aboleantur ut haec scripta, quibus christiana religio comprobetur, et vetustatis opprimatur auctoritas? Quinimmo si fiditis exploratum vos dicere quidquam de diis vestris, erroris convincite Ciceronem, temeraria et impia dicta re refellitote, redarguite, reprobate. Nam intercipere scripta, et publicatam velle submergere lectionem, non est deos defendere, sed veritatis testificationem timere. VIII. Ac ne tamen et nobis inconsideratus aliquis calumniam moveat, tamquam Deum, quem colimus, marem esse credamus: ea scilicet causa, quod eum, cum loquimur, pronuntiamus genere masculino: intelligat non sexum, sed usu, et familiaritate sermonis appellationem ejus, et significantiam promi. Non enim deus mas est, sed nomen ejus generis masculini est: quod idem vos dicere religione in vestra non quitis. Nam consuestis in precibus, sive tu deus es, sive dea, dicere: quae dubitationis exceptio dare vos diis sexum disjunctione ex ipsa declarat. Adduci ergo non possumus, ut corpora credamus deum. Nam necesse est corpora, si sunt mares ac feminae, insignita esse generis distinctione. Quis enim vel exigui sensus nescit terrenorum ab illo animantium conditore non alia de causa generis diversi sexus institutos esse, atque formatos, nisi ut per coitus, et connubia corporum, res caduca et labilis successionis perpetuae innovatione duraret? IX. Quid ergo dicemus? deos procreare? deos nasci? et idcirco additas genitalium membrorum partes, ut sufficere prolem possent, et nova quaque suboriente foetura, quidquid prior aetas abstulisset, recidiva substitutio subrogaret? Ergo si haec ita sunt, id est, si dii procreant superi, et si per has leges experiuntur se sexus, suntque immortales, nec frigoribus fiunt senectutis effoeti, sequitur ut debeant plena esse diis omnia: neque innumeros coelos eorum capere multitudinem posse: siquidem et ipsi perpetuo generant, et per soboles sobolum multiplicata semper innumerabilitas ampliatur; aut si obscoenitas coeundi, ita ut decet, ab diis abest, quae causa ratioque monstrabitur, cur insigniti sint his locis, quibus sexus se solent libidinum propriarum admonitionibus recognoscere? Neque enim veri est simile haberi haec frustra, aut improvidam in illis suave ludere voluisse naturam, ut eos his partibus aggeraret quibus utendum non est. Sic ut enim ad usus certos, manus, pedes, oculi, caeteraque constructio membrorum sua quaeque in officia constituta est, ita convenit credere in sui muneris functionem comparatas esse has partes: aut confitendum est in deorum corporibus esse aliquid vacuum, quod sit frustra atque inaniter fabricatum. X. Quid dicitis, o sancti atque impolluti antistites religionum? Habent ergo dii sexus, et genitalium membrorum circumferunt foeditates, quas etiam ex oribus verecundis infame est suis appellationibus promere? Quid ergo jam superest, nisi ut eos credamus immundorum quadrupedum ritu, in libidinum furias gestire, cupiditatibus rabidis ire in mutuas complexiones, et postremum fractis dissolutisque corporibus voluptatis enervatione languescere? Et quoniam quaedam sunt feminarum generis propria, sequitur et eas quoque credamus circumactis persolvere suas mensibus leges: fastidiosos ducere atque habere conceptus: aboriri, perferre, et praepropero partu septimanas edere aliquando foeturas. O pura, o sancta, atque ab omni turpitudinis labe disparata atque abjuncta divinitas! Avet animus, atque ardet in Chalcidicis illis magnis, atque in palatiis coeli deos deasque conspicere intectis corporibus atque nudis, ab Iaccho Cererem, musa ut praedicat Lucretii, mammosam, Hellespontiacum Priapum inter deas virgines atque matres circumferentem res illas, praeliorum semper in expeditione paratas. Avet, inquam, videre deas gravidas, deas foetas, gliscentibusque per dies alvis intestini ponderis morositate cunctari, parturire alias tractu longo, et manus obstetricias quaerere: illas telis gravibus, et dolorum acuminibus fixas ejulare, tortari et inter haec omnia suppetias Junonis implorare Lucinae. Nonne multo est rectius maledicere conviciari, atque alia ingerere diis probra, quam obtentu pio talia de his monstra opinionum indignitate praesumere? XI. Et audetis adscribere causam nobis offensionis deorum, cum, si judicatio fiat, certissima in vobis reperiatur haec esse, nec in contumelia, quam opinamini, stare. Nam si dii, ut dicitis, afficiuntur ira, et animorum indignationibus incalescunt: cur eos non putemus aegre atque acerrime sustinere, dari sibi a vobis sexus, quibus canes porcique formati sunt? et cum ita credatis, non aliter se fingi, et ignominiosa cum ostentatione proponi? Ergo cum haec ita sint, miseriarum omnium causa vos estis, vos deos impellitis, vos excitatis infestare omnibus malis terras, et nova quaeque quotidie struere, quibus ulcisci se possint tot a vobis injuriis et maledictionibus exasperati: Maledictionibus, inquam, et injuriis, quas partim fabulis turpibus, partim opinionibus indecoris, quas vestri theologi, quas poetae, quas ipsi vos quoque ignominiosis celebratis in ritibus, res perditas invenietis humanas, et abjecisse clavum deos; si modo illorum curam spectat, mortalium regere atque administrare fortunas. Nam nobis quidem cur irascantur, non habent: quos vident et sentiunt, neque se colere, neque deridere, quod dicitur, et honestius quam vos multo de sui nominis dignitate existimare, credere. XII. De sexu hactenus. Nunc ad speciem veniamus et formas, quibus esse descriptos deos superos creditis: quibus immo formatis et templorum amplissimis collocatis in sedibus. Neque quisquam judaicas in hoc loco nobis opponat et saducaei generis fabulas, tamquam formas tribuamus et nos Deo: hoc enim putatur in eorum litteris dici, et veluti re certa, atque auctoritate firmari: quae aut nihil ad nos attinent, nec ex aliqua portione quidquam habent commune nobiscum: aut si sunt, ut creditur, sociae, quaerendi sunt vobis altioris intelligentiae doctores, per quos possitis addiscere, quibus modis conveniat litterarum illarum nubes, atque involucra relaxare. Nostra de hoc sententia talis est. Naturam omnem divinam, quae neque esse coeperit aliquando, nec vitalem ad terminum sic aliquando ventura, liniamentis carere corporeis, neque ullas formarum effigies possidere, quibus extima circumscriptio membrorum solet coagmenta finire. Quidquid enim tale est, mortale esse arbitramur et labile: nec obtinere perpetuam posse credimus aevitatem, quod extremis coercitum finibus necessaria circumcludit extremitas. XIII. At vero vos deos parum est formarum quod amplectimini mensione, filo et atterminatis humano: et quod indignius multo est, terrenorum corporum circumcaesura finitis. Quid ergo dicemus? Caput deos gestare tereti rotunditate collectum, retinaculis nervorum dorso illigatum ac pectori, et ad cervicum necessarias flexiones consertionibus verticularum, atque ossea substructione fulciri? Quod si accipiemus ut verum sit, aures etiam sequitur ut habeant curvis perterebratas anfractibus: oculorum orbiculos mobiles, superciliorum marginibus obumbratos: suspensum imbricem narium, munctionibus mucculentis et spiritali commeabilem tractui: subactionibus ciborum dentes trini generis, atque in officia trina compositos: manus ministras operum, articulis, digitis, et cubitorum mobilitate tractabiles: corporibus sustinendis pedes, explicandis gressibus, et suggerendis anticipationibus itionum. Quod si ea, quae prompta sunt, consentaneum est et illa portari, quae sub costis, earumque sub cratibus cutes contegunt, atque omentorum membranulae: gurguliones, ventriculos, lienes, pulmones, vesiculas, jecora, intestinorum volubilium tractus, et per omnia viscera commeantes purpurei sanguinis venas, cum arteriis spiritalibus conjugatas. XIV. An numquid coelestium corpora foeditatibus his carent? et quoniam cibis mortalibus abstinent, edentulos eos esse parvulorum credendum est ritu, et viduatos interioribus cunctis, tamquam utres sufflatos, turgidorum corporum inanitate pendere? Quid quod, si haec ita sunt, erit vobis necessarium contueri, similesne sint dii omnes, an formarum dispari circumscriptione teneantur. Si enim par cunctis, atque una est omnibus similitudinis species, non absurdum est credere errare eos, fallique cognitionis in mutuae comprehensione. Sin autem gerunt discrimen in vultibus, sequitur ut intelligi debeat non alia de causa dissimulitudines his datas, nisi ut singuli se possent differentium signorum proprietatibus noscitare. Ergo esse dicendum est quosdam capitones, cilunculos, frontones, labeones: in his alios mentones, naevios, atque nasicas. Hos displosis naribus, illos resimis, nonnullos turgentibus malis aut buccarum cumulatione saccibucces, nanos, longos, medios, macilentos, pingues, crassos: hos capillorum intortionibus crispulos, calvitiis alios et glabritatibus rasos. Neque opinari nos falso, vestrae et produnt atque indicant officinae. Siquidem cum facitis atque informatis deos, hos crinitos effingitis, alios laeves, senes, juvenes, pueros, aquilos, caesios, ravos, seminudos, intectos, aut, ne frigus incommodet, fluidarum vestium superjectione perfusos. XV. Quisquamne est hominum rationis alicujus sapore contactus, qui pilos et lanugines credat in deorum corporibus nasci? qui annorum in illis inesse discrimina? qui et pervarias tegminum atque amictuum formas vestitos hos ire, atque ab aestibus sese frigoribusque tutari? Quod qui habet verum, et hoc necesse est tamquam verum accipiat: esse deos fullones, esse tonsores: qui vel sacras eluant vestes, vel capillos imminuant sylvescentium crinium velleribus involutos. Itane istud non turpe, non impietatis et contumeliae plenum est, moribundi et caduci animantis liniamenta diis dare? insignire his partibus, quas enumerare, quas persequi probus audeat nemo, nec sine summae foeditatis horrore, mentis imaginatione concipere? Hoccine est illud fastidium vestrum, sapientia haec arrogans, qua despuitis nos ut rudes, atque omnem scientiam remini rerum vobis divinarum patere? Aegyptiorum ridetis aenigmata, quod mutorum animantium formas divinis inseruerint causis, easdemque quod species multo thure accipiant, et reliquo caerimoniarum paratu: vos effigies hominum tamquam deorum veneramini potestates: nec pudet his ora terreni animalis imponere: erroris alios, et stultitiae condemnare, et in erroris ejusdem similitudine ac vitio deprehendi. XVI. Nisi forte dicetis alias quidem inesse diis formas, et honoris, et dicis causa species vos eis accommodavisse mortalium, quod majoris multo est contumeliae, quam erroris aliquid ignoratione fecisse. Nam si vos fateremini id, quod vestra suspicio credidisset, formamentis attribuisse divinis, minus erat injuriae praesumpta in opinatione peccasse. Nunc vero, cum aliud creditis, et aliud fingitis, et in eos estis contumeliosi, quibus id attribuitis quod eos confitemini non esse: et irreligiosi esse monstramini, cum id adoratis quod fingitis, non quod in re esse ipsaque in veritate est censetis. Si aselluli, canes, porci, humanum aliquid saperent, fingendique haberent artes: iidemque nos vellent cultu aliquo prosequi, et statuarum consecrationibus honorare, quantas nobis irarum flammas, indignationum quos turbines concitarent, si suorum corporum formas nostra vellent portare atque obtinere simulacra? Quantas, inquam, irarum flammas suffunderent, excitarent, si urbis conditor Romulus asinina staret in facie, si sanctus Pompilius in canina, si porcina sub specie nomen esset Catonis, aut Marci Ciceronis inscriptum? Ita ergo stoliditatem vestram non rideri, si rident, vestris ab numinibus remini? aut, quoniam censetis affici eos ira, non insanire, non furere, neque pro injuriis et contumeliis tantis ultum ire se velle, jacularique in vos ea, quae dolor suetus est jacere, et offensionis acerbitas comminisci? Quanto fuerat rectius elephantorum his formas, pantherarum, aut tigridum, taurorum, equorumque donare? Nam quid in homine pulchrum est, quid quaeso admirabile, vel decorum, nisi quod et clurino cum pecore nescio quis auctor voluit esse commune? XVII. Sed si vobis, inquiunt, nostra opinatio displicet, vos demonstrate, vos dicite, qua sit Deus praeditus forma. Si veram vultis audire sententiam, aut nullam habet Deus formam aut si informatus est aliqua, ea quae sit, profecto nescimus. Neque enim quod vidimus numquam, nescire esse ducimus turpe: aut ea re prohibemur aliorum sententias refutare, quia super hoc nostram nullam ipsi sententiam promimus. Ut enim si vitreus esse dicatur mundus, si argenteus, ferreus vel ex fragili conglobatus et fabricatus testa, non dubitemus falsum esse contendere, quamvis quae sit ejus materia nesciamus: ita cum de specie agatur Dei, quam perhibetis convincimus non esse, etiam si quae sit, minus possumus explicare. XVIII. Quid ergo, inquiet aliquis, non audit Deus? non loquitur? non ante se positas res videt? non intuetur? Suo forsitan genere, non nostro. Neque enim veri aliquid scire tanta in re possumus, aut suspicionibus indagare: quas esse apud nos liquet instabiles, lubricas, et vanorum similitudines somniorum. Si enim dixerimus iisdem rationibus videre, quibus et nos videmus: sequitur ut intelligi debeat superjectas pupilis eum habere membranulas, connivere, nictare, radiis, aut imaginibus cernere, aut quod oculis commune est omnibus, sine alterius luminis commixtione nihil omnino conspicere. Quod ipsum similiter de auditu, ac de eloquii forma, et verborum prolatione dicendum est. Si per aures audiat, eas quoque habere flexuosis tramitibus perforatas, qua irrepere vox possit sensum nunciatura sermonis: aut si verba ore funduntur, labia habere cum dentibus, quorum inflictu et mobilitate multijuga lingua sonos articulet, et vocem in verba conformet. XIX. Si nostri animi motum non recusatis audire, tantum abest ut nos Deo corporalia liniamenta tribuamus, ut animorum etiam decora, ipsasque virtutes, quibus eminere vix concessum est paucis, tantae rei vereamur adscribere. Quis enim Deum dixerit fortem, constantem, frugi, sapientem? quis probum? quis sobrium? quis immo aliquid nosse? quis intelligere? quis providere? quis ad fines officiorum certos actionum suarum decreta dirigentem? Humana sunt haec bona, et ex oppositione vitiorum existimationem meruerunt habere laudabilem. Quis est autem tam obtusi pectoris, tam bruti, qui humanis bonis Deum esse dicat magnum? aut ideo nominis majestate praecellere, quod vitiorum careat foeditate? Quidquid de Deo dixeris, quidquid tacitae mentis cogitatione conceperis, in humanum transilit et corrumpitur sensum: nec habet propriae significationis notam, quod nostris dicitur verbis, atque ad negocia humana compositis. Unus est hominis intellectus de Dei natura certissimus, si scias, et sentias nihil de illo posse mortali oratione depromi. XX. Et haec vero prima est vestrorum numinum contumelia, quam de formis, et sexibus boni scilicet vindices, et religiosi constituistis auctores. Illud vero, quod sequitur, quale est, quod deos vobis inducitis alios fabros, alios medicos, alios lanarios, nautas, citharistas, auloedos, venatores, pastores, et quod supererat, rusticos? Et ille, inquit, musicus deus est: et hic alter, divinus est. Caeteri enim dii non sunt, et ventura praedicere inscitia nesciunt, atque ignorantia futurorum. Obstetriciis ille informatus artibus, medicorum alius institutus est disciplinis. Ergone singuli sua in re pollent, nec in auxilium vocati alienis possunt in partibus subvenire? Hic in sermone facundus est, atque in verborum continuationibus promptus: bardi enim sunt alii, nec possunt aliquid scitum, si oratio facienda est, eloqui. XXI. At rogo, quae ratio est, quae tam dura necessitas, quae causa, ut artificia haec superi tamquam viles noverint atque habeant sellularii? In coelo enim cantatur et psallitur, ut intervalla et numeros vocum novem conserant scitulae ac modulentur sorores! Sunt in sidereis montibus sylvae, sunt lustra, sunt nemora, ut venationum praepotens habeatur in expeditionibus Diana? Imminentia dii nesciunt: et sortibus vivunt, agitanturque fatalibus, ut quid cuique crastinus dies ferat, aut hora, Latonius explicet atque aperiat vates? Ipse alio impletur deo, et vi numinis praemitur exagitaturque majoris, ut merito dicatur habeaturque divinus? Corripiuntur dii morbis, et vulnerari, vexari aliqua ex re possunt: ut cum exegerit ratio, auxiliator subveniat Epidaurius? Parturiunt, pariunt, ut difficiles puerperiorum tricas Juno mulceat, corripiatque Lucina? Rem rusticam tractant, aut curant militaria munera: ut flammipotens Vulcanus fabricetur his enses, aut ruris ferramenta procudat? Vestis indigent tegmine: ut virgo Tritonia curiose iis stamen neat: et qualitate pro temporis, aut trilices tunicas, aut de serico componat? Accusant, et diluunt crimina: ut Atlantea progenies eloquii primas ferat studiosa exercitatione quaesiti? XXII. Erras, inquit, et falleris: non enim ipsi opifices dii sunt, sed ingeniis hominum subjiciunt has artes, atque ut vita sit instructior, tradunt scienda mortalibus. Sed qui aliquam subjicit ignaro ac nescio disciplinam, solertemque hunc efficere nonnullius operis scientia contendit, sciat ipse necesse est primus id, quod alterum colere constituit. Neque enim traditor alicujus esse scientiae potis est, ut non ejus, quod tradit praecepta habeat cognita, et rationem teneat exercitatissime comprehensam. Dii ergo sunt artifices primi: sive quod, ipsi ut dicitis, subdunt scientiam mentibus: sive quod immortales, et geniti numquam, genus omne terrenum vetustate temporis antecedunt. Hoc est ergo quod quaeritur, cum sit nullus apud superos artibus his locus: neque usus illorum, neque natura deposcat ingeniosum aliquid, aut sellularium scire: cur esse dicatis in aliis alios perceptionibus gnarures, et habere solertias, in quibus singuli se vincant scientiarum cognitione discreti? XXIII. Nisi forte hoc dicitis, deos artifices non esse, sed eos his artibus praesidere, curare: immo sub illorum posita esse tutela omnia, quae administramus, quae gerimus: atque, ut bene ac feliciter cedant, illorum provisione curari. Quod quidem merito dici ac probabiliter videretur, si ad voluntatem semper sententiamque procederent ea, quae obimus, quae gerimus, aut in negotiis periclitamur humanis. Cum vero in contrarium quotidie res vertantur, neque ad propositum voluntatis actionum respondeant fines, ludentis est dicere deos nobis superesse custodes, quos suspicio finxit nostra, non explorata veritas comprehendit. Per maria tutissimas praestat Portunus commeantibus navigationes: sed cur insanum mare tam frequentes exposuit crudelium naufragiorum ruinas? Salutaria, et fida consilia nostris suggerit cogitationibus Consus: et in contrarios exitus cur assidue vertitur placitorum inopinata mutatio? Armentorum, et pecorum gregibus Pales praesunt Inuusque custodes: et cur saeva contagia, et pestilentes morbos ab aestivis avertere cessatione inimica non curant? Flora illa meretrix, et sancta obscoenitate ludorum, bene curat ut arva florescant: et cur quotidie gemmulas, et pubescentes herbas adurit atque interficit nocentissimum frigus? Puerperiis Juno praeposita est, et auxiliatur genitricibus foetis, et matrum intereunt cur quotidie millia parricidalibus nixibus interemptae? In tutela Vulcani est ignis, et materies ejus in illius regimine constituta est: et cur aedes frequentissime sacras, atque urbium portiones ad cinerem patitur flammarum voracitate collabi? Divinationis scientiam largitur hariolantibus Pythius, et cur obliquata, dubia, cur obscuritatis submersa caligine dat saepius subministratque responsa? Aesculapius officiis et medendi artibus praeest: et cur plura morborum et valetudinum genera ad sanitatem nequeunt incolumitatemque perduci, immo sub ipsis fiunt curantium manibus atrociora? Curat Mercurius ceroma, pugillatibus et luctationibus praeest: et cur invictos omnes non perficit, quibus praeest? cur unius in officio praesidatus, hos victoriae compotes, alios vero perpetitur ignominiosa infirmitate rideri? XXIV. Tutelaribus, inquit, supplicat diis nemo, et idcirco singuli familiaribus officiis atque auxiliis desunt. Nisi enim thura et salsas accipiant fruges, benefacere dii nequeunt? et nisi pecorum sanguine delibutas suas conspexerint arulas, suos deserunt atque abjiciunt praesidatus? At quin ego rebar paulo ante, spontaneas esse numinum benignitates, ultroque ab his fluere inexpectata benevolentiae munera. Numquid enim rex poli libamine aliquo exambitur aut hostia, ut omnia ista, quibus vivitur, commoda mortalium gentibus largiatur? Non fervorem genitalem solis Deus, noctis et tempora, ventos, pluvias, fruges, cunctis subministrat aequaliter bonis, malis, justis, ingenuis, servis, pauperibus, divitibus? Hoc est enim proprium Dei potentis ac veri, inexorata beneficia praebere fessis atque invalidis rebus, et multiformi semper asperitate vallatis. Nam sacrificiis editis id quod poscaris annuere, non est istud postulantibus subvenire, sed benignitatis propriae munificentiam venditare. Ludimus et lascivimus tanta in re homines, et quid sit Deus obliti, quid istius magnificentia nominis, quidquid vile vel sordidum suspiciosa potuimus credulitate confingere, divis tutelaribus arrogamus. XXV. Unctionibus, inquit, superest Unxia, cingulorum Cinxia replicationi, Victa et Potua sanctissimae victui potuique procurant. O egregia numinum, et singularis interpretatio potestatum, nisi postes virorum adipali unguine oblinerentur a sponsis: nisi virginalia vincula jam ferventes dissolverent, atque imminentes mariti, nisi potarent, et manderent homines, dii nomina non haberent? Quid? quod non contenti tam deformibus subdidisse atque implicuisse deos curis, naturas his etiam feras, truculentas, immanes, malis gaudentes semper, et humani generis attribuitis vastitate. XXVI. Non commemorabimus hoc loco deam Lavernam furum, Bellonas, Discordias, Furias, et laeva illa quae constituitis numina, taciturnitatis silentio praeteribimus. Martem ipsum ponemus in medio, et speciosam illam Cupidinum matrem: ex quibus unum praeficitis proeliis, amoribus alteram et cupiditatis ardori. Potestatem, inquit, bellorum Mars habet, utrumne ut mota compescat, an ut cessantia et quieta commoveat? Nam si sedator militaris insaniae est, cur quotidie bella non desunt? Sin autem conditor illorum est, Deum ergo dicemus in voluptatis suae dulcedinem collidere orbem totum: discordiarum et discriminum causas inter gentes serere terrarum longinquitate disjunctas: conducere ex diverso tot mortalium millia, et intra verbi unius moras campos cadaveribus aggerare, sanguineos praecipitare torrentes, fundatissima delere imperia, aequare urbes solo, libertatem ingenuis abrogare, et servitutis conditionem imponere, dissensionibus gaudere civilibus, commorientium fratrum parricida nece, et ad ultimum filiorum et patrum parricidali congressionis horrore. XXVII. Quod ipsum licebit in Venerem pari atque eadem ratione traducere. Nam si amoris haec flammas, sicut perhibetis et creditis, cogitationibus subdit humanis, sequitur ut intelligi debeat, quidquid labis et criminis ab insania proficiscitur tali, id Venereis debere vulneribus imputari. Ergone Dea cogente in vilissimi nominis scorta suam saepius produnt etiam nobiles dignitatem, disuniuntur tenacium matrimoniorum nexus, in incestas libidines necessitudo sanguinis inardescit, insaniunt in liberos matres, patres virginum suarum vota in se vertunt, contra decus aetatis senes in obscenos ingemunt curis juvenilibus appetitus, sapientes et fortes viri solvunt decreta constantiae virilitatis vigore mollito, innectuntur cervicibus laquei, conscenduntur ardentes rogi, et per vastas atque altissimas rupes jaciunt se passim voluntariis saltibus praecipitati? XXVIII. Quisquamne est hominum rationis alicujus primordiis indutus, qui divinitatis constantiam tam foedis polluat aut contaminet moribus? qui naturas attribuat diis tales, quas in agrestibus belluis lenitudo saepe permulsit atque extenuavit humana? Ubinam quaeso est illud, quod ab omni perturbationis affectu dii procul amoti sunt? quod lenes, placidi, mites, quod in genere virtutis unito perfectionis apicem, atque ipsius retinent sapientiae summitatem? aut cur eos oramus, ut a nobis adversa atque inimica propellant, si malorum omnium, quibus quotidie carpimur, ipsi esse nobis reperiuntur auctores? Quantumlibet nos impios, irreligiosos vocetis, aut atheos, numquam fidem facietis esse amorum deos, esse bellorum, esse qui discordias conserant, qui furialibus stimulis animos inquietent. Aut enim verissime dii sunt, et ea quae commemorastis non faciunt: aut si ea quae dicitis, faciunt, sine ulla dubitatione dii non sunt. XXIX. Et tamen possemus utcumque accipere a vobis has mentes impiarum plenissimas fictionum, si non multa de diis ipsi tam contraria promentes, dissolventiaque se ipsa, sustinere animi compelleretis assensum. Cum enim singuli singulos anteire interioris contenditis scientiae laude, et deos ipsos, quos opinamini, tollitis: et reponitis alios, quos manifestum est non esse: et alius aliud de iisdem dicitis rebus, et innumeros esse conscribitis, quos esse singulos semper consensio accepit humana. Incipiamus ergo solemniter ab Jano et nos patre, quem quidam ex vobis mundum, annum alii, solem esse prodidere nonnulli. Quod si accipiemus ut verum sit, sequitur, ut intelligi debeat nullum umquam fuisse Janum, quem ferunt Coelo atque Hecate procreatum in Italia regnasse primum, Janiculi oppidi conditorem, patrem Fonti, Vulturni generum, Juturnae maritum: atque ita per vos dei nomen eraditur, quem in cunctis anteponitis precibus, et viam vobis pandere deorum ad audientiam creditis. Rursus vero si Janus est annus, deus esse nec sic potest. Quis enim annum ignorat temporis esse circumscriptionem statam, nec habere vim numinis id, quod spatiis mensium, et dierum dinumeratione conclusum est? Quod ipsum licebit in Saturnum non absimili ratione traducere. Nam si tempus significatur hoc nomine, Graecorum ut interpretes autumant, ut quod chronos est, habeatur Cronos, nullum est Saturnium numen. Quis est enim tam demens, qui tempus esse dicat deum, quod mensura cujusdam est spatii in continua serie perpetuitatis inclusi? atque ita ex ordine tolletur et iste coelestium, quem coelo esse editum patre, magnorum esse procreatorem deorum, vitisatorem, falciferum vetustas edidit prisca, et minorum transmisit aetati. XXX. Nam quid de ipso dicemus Jove, quem solem esse dictitavere sapientes, agitantem pinnatos currus, turba consequente divorum? aethera nonnulli flagrantem vi flammea atque ardoris inextinguibili vastitate? Quod si liquet, et constat, nullus ergo omnino est vobis auctoribus Jupiter: qui patre editus Saturno, atque Ope matre, ut genitoris evaderet rabiem, in Cretensium finibus memoratur esse celatus. Jam vero Junonem opinatio nonne consimilis deorum tollit e censu? Nam si aer illa est, quemadmodum vos ludere ac dictitare consuestis, graeci nominis praeposteritate repetita, nulla soror et conjux omnipotentis reperietur Jovis, nulla Fluonia, nulla Pomona, nulla Ossipagina, nulla Februtis, Populonia, Cinxia, Caprotina: atque ita reperietur inanissima esse istius nominis fictio, opinionis vacuae celebritate vulgata. XXXI. Aristoteles, ut Granius memorat, vir ingenio praepotens, atque in doctrina praecipuus, Minervam esse lunam probabilibus argumentis explicat, et litterata auctoritate demonstrat. Eamdem hanc alii aethereum verticem, et summitatis ipsius esse summam dixerunt: memoriam nonnulli: unde ipsum nomen Minerva, quasi quaedam Meminerva formatum est. Quod si accipit res fidem, nulla est ergo Mentis filia, nulla victoriae, nulla Jovis enata de cerebro inventrix oleae, nulla magisteriis artium, et disciplinarum varietatibus erudita. Quod aqua nubat terram, appellatus est, inquiunt, cognominatusque Neptunus. Si ergo liquoris obtentio nominis hujus appellatione signatur, nullus Deus est omnino Neptunus: atque ita tollitur, et removetur e medio stygii frater Jovis, Olympiique germanus, tridenti armatus ferro, pistricum dominus atque maenarum, rex salsorum gurgitum, et tremebundi motator soli. XXXII. Mercurius etiam quasi quidam medicurius dictus est: et quod inter loquentes duo media currat et reciprocetur oratio, nominis hujus concinnata est qualitas. Ergo si haec ita sunt, non est dei Mercurius nomen, sed sermonis reciprocantis et vocis, atque ita hoc pacto aboletur et extinguitur caduceator ille Cyllenius in algido fusus monte, vertice, verborum excogitator et nominum: nundinarum, mercium, commerciorumque mutator. Terram quidam e vobis, quod cunctis sufficiat animantibus victum, matrem esse dixerunt magnam: eamdem hanc alii, quod salutarium seminum frugem gerat, Cererem esse pronuntiant: nonnulli autem Vestam, quod in mundo stet sola, caeteris ejus partibus mobilitate in perpetua constitutis. Quod si ratione profertur et asseveratur certa, trina pariter nomina vobis interpretibus nulla sunt: non Ceres, non Vesta deorum esse computabuntur in fastis: non ipsa denique mater deum, quam Nigidius autumat matrimonium tenuisse Saturni, dea recte poterit nuncupari: siquidem unius terrae haec sunt omnia nomina, et his sola praedicationibus indicatur. XXXIII. Praetermittimus hoc loco satietatis fuga Vulcanum: quem esse omnes ignem pari vocum pronuntiatis assensu: quod ad cunctos veniat, Venerem, et quod sata in lucem proserpant, cognominatam esse Proserpinam: qua rursus in parte trium capita numinum tollitis: siquidem primum elementi est nomen, non sentientis vocabulum potestatis: libidinis alterum per cuncta animantia diffusae: tertium vero significat attolentia se germina, et frugum succrescentium motiones. Quid? cum Liberum, Apollinem, Solem, unum esse contenditis numen vocabulis amplificatum tribus, nonne sententiis vestris deorum iniminuitur census, et opinio praedicata dilabitur? Nam si verum est solem eumdem Liberum esse, eumdemque Apollinem, sequitur ut in rerum natura neque Apollo sit aliquis, neque Liber: atque ita per vos ipsos aboletur, eraditur, Semeleius, Pythius: alter foeculentae hilaritatis dator, Sminthiorum alter pernicies murum. XXXIV. Non indocti apud vos viri, neque quod induxerit libido garrientes, Dianam, Cererem, Lunam, caput esse unius Dei triviali germanitate pronuntiant: neque, ut sunt trinae dissimilitudines nominum, personarum differentias tres esse: Lunam in his omnibus vocari, atque in ejus vocamen reliquorum seriem coacervatam esse cognominum. Quod si exploratum, si fixum est, atque ita si esse rei veritas monstrat, cassum iterum nomen est Cereris, cassum Dianae: atque ita perducitur res eo, ut et illa frugum, sicut perhibetis, inventrix, vobis ducibus atque auctoribus nulla sit, et exspolietur Apollo germana, quam quondam puris in fontibus abluentem membrorum sordes corniger ille venator inspexit, et poenam curiositatis invenit. XXXV. In philosophiae memorabiles studio, atque ad istius nominis columen vobis laudatoribus elevati, universam istam molem mundi, cujus omnes amplexibus ambimur, tegimur, ac sustinemur, animal esse unum, sapiens, rationabile, consultum probabili asseveratione definiunt: quorum si est vera, et fixa, certa sententia, etiam illi continuo desinent dii esse, quos in ejus portionibus paulo ante immutatis nominibus constituebatis. Ut enim homo unus nequit permanente sui corporis integritate in homines multos scindi: neque homines rursus multi, disjunctionis differentia conservata, in unius sensus simplicitatem conflari: ita si mundus unum est animal, et unius mentis agitatione motatur: nec in plura potest numina dissipari, nec, si ejus particulae dii sunt, in unius animantis conscientiam cogi atque verti. Luna, sol, tellus, aether, astra, membra sunt, et mundi partes: quod si partes et membra sunt, animalia utique sui nominis non sunt: neque enim partes hoc ipsum esse, quod totum est, aliqua in re possunt: aut sibi sapere, sibi sentire, quod sine totius animantis assensu nullis propriis afficiatur e motibus, quo constituto, ac posito, summa omnis illuc redit: ut neque sol deus sit, neque luna, neque aether, tellus, et caetera. Sunt enim partes mundi, non specialia numinum nomina: atque ita perficitur, omnia vobis turbantibus miscentibusque divina, ut in rerum natura unus Deus constituatur mundus, explosis omnibus caeteris: quinimmo inaniter, vacue, et sine ulla substantia constitutis. XXXVI. Si totidem nos modis, totidemque sententiis deorum vestrorum subrueremus fidem, nulli esset dubium, quin ira et rabie concitati, ignes, feras, et gladios, atque alia postularetis suppliciorum in nos genera, quibus sitim soletis vestram nostri sanguinis appetitione proluere. Cum vero per vos ipsos prope omnis gens numinum sub ostentatione tollatur ingeniorum atque doctrinae, audetis intendere nostri nominis causa res humanas ab diis premi: cum quidem, si verum est esse illos uspiam, atque incalescere irarum flammis, nihil habeant justius, propter quod in vos saeviant, quam quod eos negatis subsistere, neque una esse in parte naturae. XXXVII. Musas Mnaseas est auctor filias esse Telluris et Coeli: Jovis caeteri praedicant ex Memoria uxore, vel mente: has quidam virgines, alii matres fuisse conscribunt. Libet enim jam paucis etiam illas partes attingere, quibus alius aliud eadem de re dicere opinionum diversitate monstramini. Ephorus has igitur numero esse tres effert: Mnaseas, quem diximus, quatuor: Myrtilus inducit septem: octo asseverat Crates: ad extremum Hesiodus novem, cum nominibus prodit, diis coelum et sidera locupletans. Nisi fallimur, ista dissensio nihil scientium verum est, non ab rei veritate descendens. Nam si liquido sciretur, quid sit, unanimis esset vox omnium et in ejusdem sententiae finem cunctorum pergeret et conveniret assensio. XXXVIII. Quonam modo igitur religionis potestis integrare vim plenam, cum circa ipsos erretis deos? aut ad venerabiles invitare nos cultus, cum nihil nos certi de ipsorum numinum comprehensione doceatis? Ut enim de mediis conticescamus auctoribus, aut ille primus eradit atque interficit sex divas musas, si esse illas constat novem: aut iste ultimus et extremus sex apponit, quae nullae sunt, tribus solis in veritate constantibus: ut neque sciri possit, aut comprehendi, quaenam debeant addi, quae demi, et in periculum deducatur religionis ipsius susceptio, aut id quod non est colens, aut quod sit fortasse praeteriens. Novensiles Piso deos esse credit novem in Sabinis apud Trebiam constitutos. Hos Granius Musas putat, consensum accommodans Aelio: novenarium numerum tradit Varro, quod in movendis rebus potentissimus semper habeatur et maximus, novitatum Cornificius praesides, quod curantibus his omnia novitate integrentur, et constent: deos novem Manilius, quibus solis Jupiter potestatem jaciendi sui permiserit fulminis. Cincius numina peregrina novitate ex ipsa appellata pronuntiat: nam solere Romanos religiones urbium superatarum partim privatim per familias spargere, partim publice consecrare: ac ne aliquis deorum multitudine aut ignorantia praeteriretur, brevitatis et compendii causa uno pariter nomine cunctos Novensiles invocari. XXXIX. Sunt praeterea nonnulli, qui ex hominibus divos factos hac praedicant appellatione signari, ut est Hercules, Romulus, Aesculapius, Liber, Aeneas. Sententiae, ut apparet, diversae sunt hae omnes: neque fieri per rerum naturam potest, ut qui opinionibus differunt, veritatis unius habeantur auctores. Si enim Pisonis sententia vera est, Aelius et Granius mentiuntur: si quod dicitur ab his certum est, peritissimus errat Varro, qui rebus in substantia constitutis inanissimas subdit et res cassas. Si novenarius numerus cognomen Novensilium ducit, Cornificius labare convincitur, qui novitati praesidentibus divis alienae potentiae vim donat. Quod si opinio Cornificii vera est, imprudens Cincius invenitur, qui urbium victarum deos potestate afficit Novensilium numinum. Quod si hi sunt, quos Cincius praedicat, Manilius dicere reperietur falsum, qui alieni fulminis jaculatores sub istius vocaminis appellatione concludit. Quod si exploratum et verum est id quod Manilius autumat, in errore sunt hi maximo, qui honoribus divinis auctos, consecratosque mortales ob novitatem honoris existimant nuncupari. Quod si Novensiles hi sunt, qui meruerunt ad sidera sublevari, postquam sunt vitae mortalitate defuncti, nulli prorsus Novensiles dii sunt. Ut enim servi, milites, magistri, non sunt personarum subjacentium nomina, sed officiorum, conditionum, et munerum: ita cum Novensiles dicimus nomen esse deorum, qui ex hominibus meruerunt dii esse, manifestum et promptum est non personas specialiter definitas, sed novitatem ipsam cognomine Novensilium nuncupari. XL. Nigidius Penates deos Neptunum esse atque Apollinem prodidit, qui quondam muris urbem Ilium conditione adjuncta cinxerunt. Idem rursus in libro sexto exponit et decimo, disciplinas Ethruscas sequens, genera esse Penatium quatuor, et esse Jovis ex his alios, alios Neptuni, inferorum tertios, mortalium hominum quartos, inexplicabile nescio quid dicens. Caesius et ipse has sequens Fortunam arbitratur, et Cererem, Genium Jovialem, ac Palem, sed non illam feminam, quam vulgaritas accipit, sed masculini nescio quem generis ministrum Jovis, ac villicum. Varro, qui sunt introrsus, atque in intimis penetralibus coeli deos esse censet, quos loquimur, nec eorum numerum, nec nomina sciri. Hos Consentes, et Complices Ethrusci aiunt, et nominant, quod una oriantur, et occidant una: sex mares, et totidem foeminas nominibus ignotis, et miserationis parcissimae: sed eos summi Jovis consiliarios, ac principes existimari. Nec defuerunt, qui scriberent Jovem, Junonem ac Minervam, deos penates existere, sine quibus vivere ac sapere nequeamus, sed qui penitus nos regant ratione, calore, ac spiritu. Ut videtis, et hic quoque nihil concinens dicitur, nihil una pronuntiatione finitur: nec est aliquid fidum, quo insistere mens possit veritati suae proxima suspicione conjiciens. Ita enim labant sententiae, alteraque opinio ab altera convellitur, ut aut nihil ex omnibus verum sit: aut si ab aliquo dicitur, tot rerum diversitatibus nesciatur. XLI. Possumus, si videtur, summatim aliquid et de Laribus dicere, quos arbitratur vulgus vicorum atque itinerum deos esse, ex eo quod Graeci vicos cognominant lauras. In diversis Nigidius scriptis modo tectorum domuumque custodes, modo Curetas illos, qui occultasse perhibentur Jovis aeribus aliquando vagitum, modo Digitos samothracios, quos quinque indicant Graeci Idaeos dactylos nuncupari. Varro similiter haesitans, nunc esse illos manes, et ideo Maniam matrem esse cognominatam Larum: nunc aerios rursus deos, et heroas pronuntiat appellari: nunc antiquorum sententias sequens larvas esse dicit Lares, quasi quosdam genios, defunctorum animas mortuorum. XLII. Infinitum est et immensum species ire per singulas, atque ipsis facere promptum libris, nullum esse a vobis Deum, neque existimatum, neque creditum, de quo ambiguas, discrepantesque sententias opinionum mille varietatibus non prompseritis. Sed brevitatis et fastidii causa satis est dixisse, quae dicta sunt: et est operosum nimis coacervare in unum multa, cum ex uno et ex altero manifestum fiat, et pateat, labare, nec quidquam vos certi de his rebus quas asseritis dicere: nisi forte dicetis, etiamsi personaliter ignoramus, qui sunt Lares, qui Novensiles, qui Penates, esse illos tamen consensione ipsa vindicante auctorum, et in numeris caelitum formam sui generis obtinere. Et quemadmodum poterit an sit Deus aliquis sciri, si ignorabitur et nescietur quid sit? aut postulatio ipsa beneficiorum valere, si exploratum non erit, non certum, quis ad quamque debeat consultationem vocari? Omnis enim, qui quaerit alicujus numinis impetrare responsum, debet necessario scire, cui supplicet, quem imploret, a quo rebus auxilia et necessitatibus exposcat humanis: maxime cum vos ipsi, et non omnes omnia deos posse praestare, et dissimilibus ritibus singulorum animos referatis offensionesque placari. XLIII. Etenim si hic atram, ille albam desiderat pellem, huic capite velato, illi sacrificandum est nudo, de matrimoniis ille consulitur, hic medelas incommoditatibus praestat, interesse non potest nihil, an sit ille Novensilis, an ille, cum ignoratio rerum, et personarum confusio deos offendat, cogat et necessario piaculum contrahi? Finge enim me ipsum incommoditatis alicujus et declinandi periculi causa horum cuipiam numinum supplicare dicentem: Adeste, adestote, dii Penates, tu Apollo, tuque Neptune, omniaque haec mala, quibus uror, torreor, vexor, vestri numinis averruncate clementia: eritne spes aliqua referendae ab his opis, si Ceres, Pales, Fortuna, Jovialis aut Genius, non Neptunus et Apollo Penates dii erunt? aut si Curetas pro Laribus invocaro, quos Digitos Samothracios pars vestrorum asseverat auctorum, quemadmodum his potero auxiliatoribus et propitiis uti, cum neque his sua, et aliena illis imposuero cognomina? Usque adeo res exigit propriatim deos scire, nec ambigere, nec dubitare de uniuscujusque vi, nomine; ut si alienis ritibus et appellationibus fuerint invocati, et aures habeant structas, et piaculis nos teneant inexpiabilibus obligatos. XLIV. Quare si vobis liquet, in sublimibus palatiis coeli habitare, consistere multitudinem istam, quam enumeratis deorum, in unius proloquii finibus convenit vos stare: nec per varias distractos repugnantesque sententias fidem ipsis rebus, quas struitis, derogare. Si Janus est, Janus sit; si Liber est, Liber sit; si Summanus, Summanus sit; hoc est enim confidere, hoc tenere, exploratae in rei cognitione defigi, non more caecorum atque errantium dicere: Novensiles Musae sunt, Trebiani quinimmo dii sunt, immo novenarius numerus, subversarum potius vel urbium praesides, et in id periculum ducere res tantas, ut dum alios tollitis et reponitis alios, possit jure de cunctis, an sint ulla in parte, dubitari.