Disputatio de rhetorica

This is the stable version, checked on 7 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Disputatio de rhetorica
Saeculo VIII
editio: incognita
fons: incognitus


DISPUTATIO DE RHETORICA ET DE VIRTUTIBUS SAPIENTISSIMI REGIS KARLI ET ALBINI MAGISTRI



Qui rogo civiles cupiat cognoscere mores,
Haec praecepta legat, quae liber iste tenet.
Scripserat haec inter curas rex Karulus aulae
Albinusque simul: hic dedit, ille probat.
Unum opus amborum, dispar sed causa duorum:
Ille pater mundi, hic habitator inops.
Neu temnas modico lector pro corpore librum:
Corpore praemodico mel tibi portat apis.


KARLUS REX ET ALBINUS MAGISTER.

[1] Quia te, venerande magister Albine, Deus adduxit et reduxit, quaeso ut liceat mihi te de rhetoricae rationis praeceptis parumper interrogare; nam te olim memini dixisse, totam eius artis vim in civilibus versari quaestionibus. Sed ut optime nosti propter occupationes regni et curas palatii in huiuscemodi quaestionibus assidue nos versari solere, et ridiculum videtur eius artis nescisse praecepta, cuius cotidie occupatione involvi necesse est. Verum ex quo mihi paucis tuis responsionibus ianuas rhetoricae artis vel dialecticae subtilitatis claustra partim aperuisti, valde mihi in eas rationes fecisti intentum, maxime quia me in cellaria arithmeticae disciplinae pridie sagaciter induxisti vel astrologiae splendore inluminasti. A. Deus te, domine mi rex Karle, omni sapientiae lumine inluminavit et scientiae claritate ornavit, ut non solum magistrorum ingenia prompte subsequi, sed etiam in multis velociter praecurrere possis, et licet flammivomo tuae sapientiae lumini scintilla ingenioli mei nil addere possit, tamen ne me aliqui inoboedientem notent, tuis promptulus respondeo interrogationibus, et utinam tam sagaciter quam oboedienter.

[2] K. Primum mihi, magister, huius artis vel studii initium pande. A. Pandam penes auctoritatem veterum. Nam fuit, ut fertur, quoddam tempus, cum in agris homines passim bestiarum more vagabantur, nec ratione animi quicquam, sed pleraque viribus corporis administrabant. Nondum divinae religionis, non humani officii ratio colebatur, sed caeca et temeraria dominatrix cupiditas ad se explendam corporis viribus abutebatur. Quo tempore quidam, magnus videlicet vir et sapiens, cognovit quae materia et quanta ad maximas res oportunitas animis inesset hominum, si quis eam posset elicere et praecipiendo eam meliorem reddere: qui dispersos homines in agris et in tectis silvestribus abditos ratione quadam conpulit in unum locum et congregavit et eos in unam quamque rem inducens utilem atque honestam primo propter insolentiam reclamantes, deinde propter rationem atque orationem studiosius audientes ex feris et inmanibus mites reddidit ac mansuetos. Ac mihi quidem videtur, domine mi rex, hoc nec tacita nec inops dicendi sapientia perficere potuisse, ut homines a consuetudine subito converteret et ad diversas rationes vitae traduceret.

[3] K. Unde dicta est rhetorica? A. Apo tou retoreuein, id est copia locutionis. K. Ad quem finem spectat? A. Ad bene dicendi scientiam. K. In quibus versatur rebus? A. In civilibus, id est doctis quaestionibus, quae naturali animi ingenio concipi possunt. Nam sicut naturale est omnibus se tueri et alium ferire, etiam si armis et exercitatione non didicerint, ita naturale fere est omnibus alios accusare et se ipsos purgare, etiam si exercitatione non didicerint. Sed utilius et promptius utuntur oratione, qui disciplinis instruuntur et usu exercentur; nam omnibus naturale est loqui, at tamen multum excellit alios qui per grammaticam loquitur. K. Bene dicis, magister, etiam omnis vita nostra disciplinis proficit et usu valet, quapropter huius rhetoricae disciplinae regulas pande nobis: iam cotidiana occupationum necessitas cogit nos exerceri in illis: et primum quot sint illius artis partes dic.

[4] A. Artis rhetoricae partes quinque sunt: inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio. Inventio est excogitatio rerum verarum aut verisimilium, quae causam probabilem reddant: dispositio est rerum inventarum in ordinem distributio: elocutio est idoneorum verborum ad inventionem accommodatio: memoria est firma animi rerum ac verborum ad inventionem perceptio: pronuntiatio est ex rerum et verborum dignitate vocis et corporis moderatio. Primum est enim invenire quod dicas, dein quod inveneris disponere, tum quod disposueris verbis explicare, quarto quod inveneris et disposueris et oratione vestieris memoria conprehendere, ultimum ac summum quod memoria conprehenderis pronuntiare.

[5] K. Si rhetorica in causis et quaestionibus civilibus versatur, necesse est, ut mihi videtur, causas ipsas certa habere genera, quae voluissem scire exemplisque mihi monstrari. A. Ars rhetorica in tribus versatur generibus, id est demonstrativo, deliberativo et iudiciali. Demonstrativum genus, quod tribuitur in alicuius certae personae laudem vel vituperationem, ut in Genesi de Abel et Cain legitur: Respexit dominus ad Abel et ad munera eius, ad Cain autem et munera eius non respexit. Deliberativum est in suasione et dissuasione, ut in Regum legitur, quomodo Achitophel suasit David citius perdere, et quomodo Chusai dissuasit consilium eius, ut regem salvaret. Iudiciale est, in quo est accusatio et defensio, ut in actibus legimus Apostolorum, quomodo Iudaei cum Tertullo quodam oratore Paulum accusabant apud Felicem praesidem, et quomodo Paulus se defendebat apud eundem praesidem. Nam in iudiciis saepius quid aequum sit quaeritur, in demonstratione quid honestum sit intellegitur, in deliberatione quid honestum et utile sit consideratur.

[6] K. Quot habet causa circumstantias? A. Plenaria causa septem habet circumstantias, personam, factum, tempus, locum, modum, occasionem, facultatem. In persona quaeritur quis fecerit, in facto quid fecerit, in tempore quaudo fecerit, in loco ubi factum sit, in modo quomodo fieri potuisset, in occasione cur facere voluisset, in facultate, si ei subpeditaret potestas faciendi; per has enim et confirmari potest causa et infirmari. Frustra enim quaeris in controversiis quid factum sit, si persona facientis deerit: et iterum personam frustra ostendis, si factum non aderit personae. Item tali in tempore vel tali in loco talis res fieri non potuit, item non eo modo fieri potuit, ut asseris, nec ideo facere voluit, nec talis homo talem habuit potestatem, ut hoc facere potuisset.

[7] K. Loci controversiarum quot sunt? A. Loci controversiarum, quos rhetores status causarum appellant, id est, ubi quaestio consistit et primum non convenerit inter partes, sunt rationales aut legales. K. Quot sunt rationales? A. Quattuor, id est facti aut nominis aut qualitatis aut translationis. K. Singulorum exempla profer. A. Prima est facti ipsius controversia, ut est: "fecisti, non feci"; et haec prima controversia, quae in facto constat, dicitur coniecturalis constitutio, quia coniecturis exploranda res est, si fecisset an non. Aut cum de facto convenit inter litigatores, tum saepe nominis controversiam introducunt, quia accusator augere crimen ex nomine nititur et defensor minuere: ut si quis sacrum ex privato subripuerit, utrum fur sit nominandus an sacrilegus. Defensor vult furem esse, quia fur quadruplum solvat, accusator sacrilegum, quia sacrilegus capite plectitur: et haec constitutio definitiva dicitur, quia quid sit fur et quid sacrilegus definiendum ratione et videndum, in cuius definitionem cadat qui sacrum de privato loco subripuit. Si vero inter accusatorem et defensorem convenit de facto et de nomine facti, tum quaerenda est aestimatio facti, id est quale sit factum, iustum an iniustum, utile an inutile: et haec constitutio generalis dicitur, cuius exemplum est: Quidam dux Romanus cum obsideretur ab inimicis nec ullo modo evadere potuisset, pactus est cum hostibus ut arma daret; armis vero datis salvum eduxit exercitum: accusatur a quibusdam reus esse maiestatis. Hic de facto et de facti nomine convenit inter ambas partes, sed quale sit factum quaeritur hoc modo, utrum satius esset amittere milites an ad hanc conditionem turpissimam venire: cuius constitutionis plures sunt partes, de quibus post dicemus. In quarta constitutione, quam translativam nominamus, quaeritur, an facere rem debeat qui fecit, aut eo tempore, vel eo modo, vel in eo loco, aut cum illis cum quibus fecit: ut si Orestes accusetur Clytaemnestram matrem suam occidisse: non iuste filium occidisse matrem, licet illa occidisset Agamemnonem patrem suum regem Graecorum. Hic quaeri debet per translationem, si iuste fecisset an non.

[8] K. Statu causae invento quomodo tunc status ipse considerandus est? A. Constitutione causae reperta statim placet considerare, utrum quaestio causae simplex sit an iuncta. Simplex est, quae unam in se continet quaestionem, hoc modo: Corinthiis bellum indicamus an non? Coniuncta est quaestio, quae ex pluribus quaestionibus constat, hoc pacto: utrum Carthago diruatur, an Carthaginiensibus reddatur, an eo colonia deducatur.

[9] K. Sed legales nunc constitutiones exemplis confirma. A. Considerandum est, sicut iam dixi, in ratione an in scripto sit controversia. Nam scripti controversia est ea, quae ex scripta lege nascitur, hoc modo: Lex: "qui in adversa tempestate navem reliquerint, omnia amittant, et eorum sint onera et navis qui remanserint in ea". Duo quidam cum in alto navigarent, cum alterius navis et alterius onus esset, naufragum quendam natantem misericordia moti sustulerunt in navem. Postea [cum] aliquanto plus ipsos quoque tempestas vehementius iactare coepit, usque adeo, ut dominus navis, cum idem gubernator esset, in scapham confugeret, quae religata navi cohaerebat (et inde quantum potuit navi opitulabatur), ille autem, cuius merces erant, in gladium ibidem in navi occumberet; naufragus vero ad gubernacula accessit, navem regebat. Sedata tempestate navis in portum pervehitur. Ille, qui in gladium incubuerat, leviter saucius ex vulnere recreatus est. Navem cum onere horum trium iuxta scriptam legem quisque suam dixit. Et hic ex scripto quaestio nascitur, cuius sit navis, definitionibus adhibitis, quid sit relinquere navem et quid sit remanere in navi. Item ambiguitas saepe in scripta lege facit quaestionem, hoc modo: Meretrix coronam ne habeat; si habeat, publicetur. Hic ambiguitas in scripto est, an meretrix vel corona publicanda sit. Ex contrariis quoque saepe legibus nascitur quaestio, dum de una re alia lex aliter cavet, aliter et altera. Lex: "qui tyrannum occiderit, rem quam volet praemii loco a magistratu roget, et accipiet". Altera: "tyranno occiso quinque quoque eius proximos cognatione magistratus occidito". Alexandrum, qui in Thessalia tyrannidem occupaverat, Thebe uxor sua noctu occidit. Haec filium suum, quem ex tyranno habebat, sibi in praemii loco deposcit. Sunt qui ex lege occidi puerum dicant oportere: sunt qui dicant oportere reddi matri praemii loco. Res in iudicio est. Et hic considerandum est, quae lex ad maiorem utilitatem pertineat, et quae prius esset scripta, et quos quaeque habuisset legislatores. Ex scripto et sententia controversia consistit, cum alter verbis ipsis quae scripta sunt utitur, alter ad id, quod scriptorem sensisse dicet, omnem adiungit dictionem, ut: lex aperire noctu portas vetat. Quidam aperit et amicos in oppidum accipit, ne ab hostibus opprimerentur, si foris mansissent. Accusator solam intendit litteram, defensor sententiam: scriptorem legis pro inimicis claudi, non pro amicis iussisse portas oppidi. Fiunt per ratiocinationem vel definitionem legis quaestiones, dum alia ratione alter scriptum interpretari nititur, alia alter, vel si diverso modo scriptoris sententiam conantur definire; et eiusmodi, ut dixi, ex scripto fiunt quaestiones.

[10] K. Perspecto controversiae loco secundum quod dixisti, an in ratione sit vel in scripto, quo tunc animus ferendus est? A. Videndum est quae quaestio, quae ratio, quae iudicatio et quod firmamentum causae sit. K. De his singulis dic. A. Quaestio est constitutio, in qua causae disceptatio constat, hoc modo: "non iure fecisti, iure feci": ratio est, qua utitur reus, quare iure fecisset, ut Orestes si accusaretur matricidii, non habet defensionem, nisi hoc dicat: iure feci; illa enim patrem meum occiderat: iudicatio est ex ratione deducta summa huiusmodi: rectumne fuerit ab Oreste matrem occidi, cum illa Orestis patrem occiderit. Firmamentum est firmissima argumentatio defensoris, ut si velit Orestes dicere eiusmodi animum matris suae fuisse in patrem suum, in se ipsum, in regnum et in omne genus suum, ut ab ea poenas liberi sui potissimum expetere debuissent.

[11] K. De generali constitutione prius dixisti, quod plures partes haberet: illas rogo ut pandas mihi, magister, exemplisque confirmes per singulas, me tacente et probante. A. Faciam; illa enim controversia, quae quaerit quale illud factum sit, quod reo obicitur, constitutio generalis vocatur, et habet partes duas, iuridicialem et negotialem. Negotialis est, in qua quid iuris sit ex civili more et aequitate consideratur, cui diligentiae praesunt iudices, et habet in se inplicatam controversiam civilis iuris, hoc modo: Quidam dum filium non habuit, pupillum sibi fecit heredem. Sed pupillus ante mortuus est, quam hereditas in eius venisset potestatem. Fit controversia a secundis heredibus patris: nostra est possessio. Intentio est propinquorum pupilli: "nostra est pecunia, de qua testatus non est propinquus noster": depulsio est: "immo nostra, qui heredes testamento patris sumus": quaestio est, utrorum sit: ratio: "pupillo enim pater testamentum scripsit, quare quae eius sunt, nostra fiant necesse est": infirmatio rationis: "immo pater sibi scripsit secundum heredem, non pupillo: quare testamento illius vestra esse non potest hereditas": iudicatio: possitne quisquam de filii pupilli re testari; an heredes secundi ipsius patris familias, non filii quoque eius pupilli heredes sint.

[12] Iuridicialis est, in qua aequi et iniqui et praemii aut poenae ratio quaeritur. Huius partes sunt duae, absoluta et adsumptiva: absoluta, quae in se continet iuris et iniuriae quaestionem, hoc modo. Cum Thebani Lacedaemonios bello superavissent et fere mos esset Grais, cum inter se bellum gessissent, ut ii qui vicissent tropheum aliquod in finibus statuerent, victoriae modo in praesentiam declarandae causa, non ut in perpetuum belli memoria maneret, aeneum statuerunt tropheum. Accusantur apud commune Graeciae concilium. Intentio est "non oportuit": depulsio est "oportuit": quaestio est "oportueritne": ratio est: "eam enim ex bello gloriam virtute peperimus: ut eius aeterna insignia posteris nostris relinquerentur, statuimus tropheum": infirmatio est: "at tamen aeternum inimicitiarum monumentum Graios de Grais statuere non oportet": iudicatio est: cum summae virtutis celebrandae causa Grai de Grais aeternum inimicitiarum monumentum statuerunt, recte an non fecerint? Adsumptiva est, cum ipsum factum probari non potest, sed aliquo foris adsumpto argumento defenditur. Cuius partes sunt quattuor, conparatio, relatio criminis, remotio criminis, concessio.

[13] Conparatio est, cum aliud aliquod factum rectum aut utile contenditur, quod ut fieret, illud quod arguitur dicitur esse commissum, ut in illo exemplo, quod paulo ante posuimus. Cum dux Romanus ab hostibus obsideretur, nec ullo pacto evadere potuit nisi pacaret ut hostibus arma daret: armis datis milites conservavit, sed post accusatur maiestatis. Intentio est "non oportuit arma relinquere": depulsio est oportuit: quaestio est "oportueritne": ratio est: "milites enim omnes perissent, si hoc non fecissem": infirmatio est "non ideo fecisti". Ex quibus iudicatio est, perissentne, et ideone fecisset. Conparatio, an melius esset ad hanc turpissimam conditionem venire, vel milites perire. Relatio criminis est, cum reus id quod arguitur confessus alterius se inductum peccato iure fecisse demonstrat. Ea est huiusmodi. Horatius occisis tribus Curiatiis et duobus amissis fratribus domum se victor recepit. Is animadvertit sororem suam de fratrum morte non laborantem, sponsi autem nomen appellantem identidem Curiati cum gemitu et lamentatione. Indigne passus virginem occidit; accusatur. Intentio est: "iniuria sororem occidisti": depulsio "iure occidi": quaestio est "iurene occiderit": ratio est: "illa enim hostium mortem lugebat, fratrum neglegebat, me et populum Romanum vicisse moleste ferebat": infirmatio est: "tamen a fratre indamnatam sororem necari non oportuit". Ex quo iudicatio fit: cum Horatia fratrum mortem neglegeret, hostium lugeret, fratris et publicae rei victoria non gauderet, oportueritne eam a fratre indamnatam occidi?

[14] Remotio criminis est, cum eius intentio facti, quod ab adversario infertur, in alium aut in aliud crimen demovetur. Id fit bipertito; nam tum causa, tum res ipsa removetur; causae remotionis hoc nobis exemplo sit: Rhodii quosdam legarunt Athenas: legatis quaestores sumptum, quem oportebat dari, non dederant: legati profecti non sunt, accusantur. Intentio "proficisci oportuit": depulsio est "non oportuit": quaestio est "oportueritne": ratio est: "sumptus enim, qui de publico dari solet, his ab quaestore non est datus": infirmatio est: "vos tamen id, quod publici vobis erat negotii datum, conficere oportebat": iudicatio est: "cum his, qui legati erant, sumptus qui debebatur ex publico non daretur, oportueritne eos conficere nilominus legationem. Ipsius autem rei fit remotio, cum id, quod datur crimini, negat neque ad se neque ad officium suum reus pertinuisse, nec si quod in eo sit delictum, sibi adtribui oportere. Id causae genus est huiusmodi: In eo foedere, quod factum est quondam cum Samnitibus, quidam adulescens nobilis porcum sustinuit iussu imperatoris, foedere autem ab senatu improbato et imperatore Samnitibus dedito, quidam in senatu eum quoque dicit, qui porcum tenuerit, dedi oportere. Intentio est, dedi oportere: depulsio est "non oportet": quaestio est "oporteatne": ratio "non enim meum fuit officium nec mea potestas, cum id aetatis non habui et privatus essem, et summa cum auctoritate et potestate imperator mandavit, qui videret ut satis honestum foedus feriretur". Infirmatio est: "At enim, quoniam particeps tu factus es in turpissimo foedere summae relegionis, dedi te convenit". Iudicatio est: cum is, qui potestatis nil habuerit, iussu imperatoris in foedere et in tanta religione interfuerit, dedendus sit hostibus necne. Hoc genus causae cum superiore differt, quod in illo concedit se reus oportuisse facere id quod fieri dicat accusator oportuisse, sed alicui rei aut homini eam causam attribuit, quae voluntati suae fuerit inpedimento: in hoc autem non accusare alterum nec culpam in alium transferre debet, sed monstrare eam rem nihil ad se nec ad suam potestatem neque ad officium suum pertinuisse aut pertinere.

[15] Concessio est, per quam non factum ipsum probatur ab reo, sed ut ignoscatur id petitur: cuius partes sunt duae, purgatio et deprecatio. Purgatio est, per quam eius qui accusatur non factum ipsum, sed voluntas defenditur: ea habet partes tres, inprudentiam, casum, necessitudinem. Inprudentia est, cum scisse aliquid is, qui arguitur, negatur, ut: Apud quosdam lex erat, ne quis Dianae vitulum immolaret: nautae quidam cum adversa tempestate in alto iactarentur, voverunt, si eo portu, quem conspiciebant, potiti essent, ei deo, qui ibi esset, se vitulum immolaturos. Casu erat in eo portu fanum Dianae eius, cui vitulum immolare non licebat. Inprudentes legis cum exissent, vitulum immolaverunt; accusantur. Intentio est: "vitulum immolastis ei deo, cui non licebat": depulsio est in concessione deposita: ratio est "nescivi non licere": infirmatio est: "tamen, quoniam fecisti quod non licebat ex lege, supplicio dignus es". Iudicatio est: cum id fecerit, quod non oportuerit, et id non oportere nescierit, sitne supplicio dignus? Casus autem infertur in concessionem, cum demonstratur aliqua fortunae vis voluntati obstitisse, ut in hac re: Cum Lacedaemoniis lex esset, ut hostias nisi ad sacrificium quoddam redemptor praebuisset, capitale esset, hostias is qui redemerat, cum sacrificii dies instaret, in urbem ex agro coepit agere, cum subito magnis commotus tempestatibus fluvius Eurotas, is qui praeter Lacedaemoniam fluit, ita magnus et vehemens factus est, ut eo traduci victimae nullo modo possent. Redemptor suae voluntatis ostendendae causa hostias constituit omnes in litore, ut qui trans flumen essent videre possent. Cum omnes studio eius subitam fluminis magnitudinem scirent fuisse inpedimento, tamen eum quidam capitis arcesserunt. Intentio est: "hostiae, quas debuisti, ad sacrificium praesto non fuerunt": depulsio concessio: ratio "flumen enim subito accrevit et ea re traduci non potuerunt": infirmatio "tamen quoniam, quod lex iubet, factum non est, supplicio dignus es": iudicatio est: cum in ea re contra legem redemptor aliquid fecerit, qua in re studio eius subita fluminis obstiterit magnitudo, supplicio dignusne sit. Necessitudo autem infertur, cum vi quadam reus id quod fecerit fecisse defenditur, hoc modo. Lex est apud Rhodios, ut, si qua rostrata navis in portu deprehensa sit, publicetur. Cum magna in alto tempestas esset, vis ventorum invitis nautis in Rhodiorum portum navem coegit; quaestor navem populi vocat; navis dominus negat oportere publicari. Intentio est: "rostrata navis in portu deprehensa est": depulsio concessio: ratio "vi et necessitate sumus in portum coacti": infirmatio est: "navem ex lege tamen populi esse oportet". Iudicatio est: cum rostratam navem in portu deprehensam lex publicaverit, cumque haec navis invitis nautis vi tempestatis in portum coniecta sit, oporteatne eam publicari? Deprecatio est, cum et peccasse et consulto peccasse reus se confitetur, et tamen ut ignoscatur postulat, quod genus perraro potest accidere, in quo non defensio facti, sed ignoscendi postulatio continetur. Hoc genus vix in iudicio probari potest, ideo quod concesso peccato difficile est ab eo, qui peccatorum vindex esse debet, ut ignoscat impetrare.

[16] Ecce habes de locis quaestionum et de statu causarum et de partibus institutionum, quae omnia cotidiano usu natura pandente agnoscis. K. Agnoscam, si naturarum conditor me adiuvaverit, et tamen habeo quod adhuc a te quaeram. A. Quaere quod placeat, pergam quo me ducis. K. Quot personae solent in iudiciis esse? A. Quattuor: accusator causae, defensor causae, testes, iudex. K. Quo quisque utitur officio? A. Iudex aequitate, testes veritate, accusator intentione ad amplificandam causam, defensor extenuatione ad minuendam causam, nisi forte in laude vel praemii petitione sit causa posita: tunc converso ordine accusatoni extenuatione et defensori amplificatione utendum est.

[17] K. Quot modis fit amplificatio vel extenuatio causae? A. Duobus: ex inpulsione vel ratiocinatione. Inpulsio est, quae sine cogitatione per quandam affectionem animi facere aliquid hortatur, ut amor, iracundia, aegritudo, vinolentia, et omnino omnia, in quibus animus ita videtur affectus fuisse, ut rem perspicere cum consilio et cura non potuerit, et id quod fecit impetu quodam animi potius quam cogitatione fecerit. Ratiocinatio est diligens et considerata faciendi aliquid aut non faciendi excogitatio. Ea dicetur interfuisse tum, cum faciendi aliquid aut non faciendi certa de causa vitasse aut secutus esse animus videbitur, si amicitiae quid causa factum dicitur, si inimici ulciscendi, si metus, si gloriae, si pecuniae, denique ut omnia generatim amplectamur, alicuius retinendi, augendi adipiscendive commodi, aut contra reiciundi, diminuendi devitandive incommodi causa.

[18] K. Qualiter accusator vel defensor inpulsione seu ratiocinatione uti debet? A. Ergo accusator, cum inpulsione aliquid factum esse dicet, illum impetum et quandam commotionem animi affectionemque verbis et sententiis amplificare debebit et ostendere, quanta vis sit amoris, quanta animi perturbatio ex iracundia fiat aut ex aliqua causa earum, qua inpulsum aliquem id fecisse dicet, ut non mirum videatur, si quod ad facinus tali perturbatione commotus animus accesserit, et exemplis confirmare ante actis, qui simili inpulsu aliquid simile commiserunt. Cum autem non inpulsione, verum ratiocinatione aliquem commisisse quid dicet, quid commodi sit secutus aut quid incommodi fugerit, demonstrabit et id augebit quam maxime, ut: si gloriae causa, quantam gloriam consecuturam existimarit; item si dominationis, si pecuniae, si amicitiae, si inimicitiarum, et omnino quicquid erit, quod causae prodesse dicet, id summe augere debebit. Defensor autem ex contrario primum inpulsionem aut nullam fuisse dicet, aut si fuisse concedet, extenuabit et parvulam quandam fuisse demonstrabit, aut non ex ea solere huiusmodi facta nasci docebit. Ratiocinationis autem suspiciones infirmabit, si aut commodum nullum fuisse aut parvum aut aliis maius esse, aut nihilo sibi maius quam aliis: aut incommodum sibi maius quam commodum dicet, ut nequaquam fuerit illius commodi, quod expetitum dicatur, magnitudo aut cum eo incommodo, quod acciderit, aut cum illo periculo, quod subeatur, conparandum. Qui omnes loci similiter in incommodi quoque vitatione tractabuntur.

[19] K. Quia personas causarum dixisti, dic, obsecro, loca singularum. A. Dicam, licet hoc non tantum ad artis praecepta pertineat, quantum ad officii decorem. Iudex in tribunali, causa in medio ante eum ad laudem vel ad poenam posita, ut forte patriae defensio vel proditio: accusator ad sinistram causae et defensor ad dextram, testes retro. K. An insignia sua singulae ex illis habent? A. Habent. Iudex sceptro aequitatis armandus est, accusator pugione malitiae, defensor clypeo pietatis, testes tuba veritatis. K. Etiam his omnibus causae adiacentibus circumstantiis repertis, quid tunc quaerendum est, magister? A. Quid nisi singulae totius causae partes? K. Quae vel quot illae sint, audire desidero. A. Sex enim sunt partes, per quas ab oratore ordinanda est oratio causae: exordium, narratio, partitio, confirmatio, reprehensio, conclusio.

[20] K. Quid est exordium? A. Oratio animum auditoris idonee conparans ad reliquam dictionem. K. Quomodo hoc efficitur? A. Primo ut benivolum, attentum, docilem efficias auditorem. K. Ut mihi videtur, hoc summe curandum est, ut benivolus, attentus, docilis efficiatur auditor: sed quonam modo hoc idem effici possit, velim scire. A. Quattuor ex locis benivolentia conparatur, ab nostra, ab adversariorum, ab iudicum persona, a causa. Ab nostra, si de nostris factis et officiis sine arrogantia dicemus, si crimina inlata et aliquas minus honestas suspiciones iniectas diluemus, si quae incommoda acciderint aut quae instent difficultates proferemus, si prece et obsecratione humili ac supplici utemur. Ab adversariorum autem, si eos aut in odium aut in invidiam aut in contemptum adducemus. In odium ducentur, si quod eorum spurce, superbe, crudeliter, malitiose factum proferetur: in invidiam, si vis eorum, potentia, divitiae, cognatio, pecuniae proferentur, atque eorum usus arrogans et intolerabilis, ut his rebus magis videantur quam causae suae confidere: in contemptum adducentur, si eorum inertia, neglegentia, ignavia, desidiosum studium et luxuriosum otium proferetur. Ab auditorum persona benivolentia captabitur, si res ab iis fortiter, sapienter, mansuete gestae proferentur, ut nequaquam assentatio nimia significetur, si de iis quam honesta existimatio quantaque eorum iudicii et auctoritatis expectatio sit ostenditur: a rebus, si nostram causam laudando extollemus, aliorum causam per contemptum deprimemus. Attentos autem faciemus, si demonstrabimus ea, quae dicturi erimus, magna, nova, incredibilia esse, aut ad omnes aut ad eos qui audiant aut ad aliquos inlustres homines aut ad deos immortales aut ad summam rei publicae pertinere, et si pollicebimur nos brevi nostram causam demonstraturos, atque exponemus iudicationem aut iudicationes, si plures erunt. Dociles auditores faciemus, si aperte ac breviter summam causae exponemus, hoc est, in quo consistat controversia. Sed qui bene exordiri volet, primo necesse est ut suae causae genus diligenter agnoscat.

[21] K. Quot sunt causarum genera? A. Quinque: honestum, admirabile, humile, anceps, obscurum. Honestum causae genus est, cui statim sine oratione nostra favet auditoris animus: admirabile, a quo est alienatus animus eorum qui audituri sunt: humile, quod neglegitur ab auditore et non magnopere attendendum videtur: anceps, in quo aut iudicatio dubia est, aut causa et honestatis et turpitudinis particeps, ut benivolentiam pariat et offensionem: obscurum, in quo aut tardi auditores sunt aut difficilioribus ad cognoscendum negotiis causa est implicata. K. An semper perspicue exordiri debet orator? A. Aliquando perspicue, aliquando per circuitionem. Perspicua oratio est, cui mox animus auditoris favet, ut in honesto genere causae est: illa vero, quae per circuitionem fit, clam subit animum auditoris, ut in humili, ancipiti vel obscuro causae genere faciendum est. Sed hoc sciendum est, quod exordium sententiarum et gravitatis plurimum debet habere et omnino omnia quae ad dignitatem pertinent, ostentationis vero et concinnitudinis minimum, propterea quod ex his suspicio quaedam artificiosae diligentiae nascitur, quae maxime orationi fidem et oratori adimit auctoritatem.

[22] K. Ecce habeo quo modo exordiri debeat causa, nunc narrationis textum expone. A. Narratio est rerum gestarum aut ut gestarum expositio, quae tria debet habere, id est ut brevis, ut aperta, ut probabilis sit. Brevis erit, si unde necesse est, inde initium sumat, et non ab ultimo repetetur, et si cuius rei satis erit summam dixisse, eius partes non dicentur; nam saepe satis est quid factum sit dicere, ut ne narres quemadmodum sit factum: et si non longius quam opus est in narrando procedetur, et si nullam in rem aliam transiet oratio, et si ita dicetur, ut nonnumquam ex eo quod dictum sit, id quod non sit dictum intellegatur, et si non modo id quod obest, verum etiam id quod nec obest nec adiuvat praeteribitur: et non minus rerum non necessariarum quam verborum multitudine supersedendum est. Aperta autem narratio poterit esse, si ut quidque primum gestum erit, ita primum exponetur, et rerum ac temporum ordo servabitur, ut ita narrentur res, ut gestae erunt aut ut potuisse geri videbantur. Hic erit considerandum, ne quid perturbate, ne quid contorte dicatur, ne quam in aliam rem transeatur. Probabilis erit narratio, si in ea videbuntur inesse quae solent apparere in veritate, si personarum dignitates servabuntur, si causae factorum exstabunt, si fuisse facilitates faciundi videbuntur, si tempus idoneum, si spatii satis, si locus oportunus ad eandem rem, qua de re narrabitur, fuisse ostendetur, si res et ad eorum qui agent naturam et ad vulgi rumorem et ad eorum qui audient opinionem accommodabitur.

[23] K. Ordo deposcit ut de partitione dicas. A. Dicam. Partitio est rerum ad causam ipsam pertinentium divisio, quae recte habita perspicuam et inlustrem totam orationem efficit. Quae duas habet partes: una pars est, quae quid cum adversariis conveniat et quid in controversia relinquatur ostendit, ex qua certum quiddam destinatur auditori, in quo animum debeat habere occupatum: altera est, in qua rerum earum, de quibus erimus dicturi, breviter expositio ponitur distributa, ex qua conficitur, ut certas animo res teneat auditor; nam et haec pars habere debet brevitatem, absolutionem, paucitatem. Brevitas est, cum nisi necessarium nullum assumitur verbum: absolutio est, per quam omnia quae incidunt in causam genera, de quibus dicendum est, amplectimur in partitione: paucitas est, quae eas res tantum ponit in partitione, quae necessarie sunt dicendae iterum, et ne plura quam satis est demonstraturos nos dicamus, hoc modo: "ostendam adversarios quod arguamus et potuisse facere et voluisse et fecisse", cum fecisse satis est ostendere.

[24] K. Nunc ad confirmnationis praecepta te verte, magister, quae maxime omnibus reor necessaria, ut suam quisque sciat confirmare causam, et licet hoc voluntarie faciat, tamen non satis digne nisi praeceptis et usu agi potest. A. Ita est, domine mi rex, ut dicis. Nam omnes argumentationes ad confirmationum tendunt rationes: sed tam grandis est argumentorum silva, ut vix sub brevitate huius dialogi nostri aliquid aperiri possit. K. Tamen stringe paucis plura; nam saepe una clave multae thesaurorum gazae aperiuntur. A. Faciam prout possum. Confirmatio est argumentatio, qua tuae causae fidem et auctoritatem conparas, quae duobus modis fit, id est ex personis aut ex negotiis. Et personis quidem has res adtributas putamus, nomen, naturam, victum, fortunam, habitum, affectionem, studia, consilia, facta, casus, orationes; nam ex his singulis argumenta possunt fieri, prout se commoditas causae affert.

[25] K. Etsi brevitati studeas, tamen haec plenius desidero. A. Ex nomine fit argumentum hoc modo, ut si dicamus idcirco aliquem Callidum vocari, quod sit temerario et repentino consilio, ut sacrae scripturae quoque utamur exemplo. Nam Esau de fratre suo Jacob dicit: recte vocatur nomen eius Jacob, id est subplantator: en altera vice subplantavit me. In natura sexus, natio, patria, cognatio, aetas consideratur: in sexu vir an mulier: in natione Graecus an barbarus: in patria Atheniensis an Romanus: in cognatione, quibus maioribus, quibus consanguineis sit: in aetate puer an adulescens, natu grandior an senex. Item saepe ex commodis vel incommodis naturae coniectura sumenda est hoc modo: valens an inbecillis, longus an brevis, formosus an deformis, velox an tardus, acutus an hebes, memor an obliviosus, dolosus an simplex. Et ex victu multae trahuntur suspiciones, cum quemadmodum et apud quos et a quibus educatus sit et eruditus quaeritur, et quibuscum vivat et qua ratione vitae et quo more domestico vivat. Et ex fortuna saepe argumentatio nascitur, cum servus an liber, pecuniosus an pauper, nobilis an ignobilis, felix an infelix, privatus an in potestate sit aut fuerit aut futurus sit consideratur, aut denique aliquid eorum quaeritur, quae fortunae esse adtributa intelleguntur. Habitus autem in aliqua perfecta et constanti animi aut corporis absolutione consistit, quo in genere est virtus, scientia et quae contraria sunt: res ipsa et causa posita docebit, ecquid hic quoque locus suspicionis ostendat. Nam affectionis quidem ratio perspicuam solet prae se gerere coniecturam, ut amor, iracundia, molestia, propterea quod et ipsorum vis intellegitur, et quae res harum aliquam rem consequantur faciles cognitu sunt. Studium autem quoniam est assidua et vehemens aliqua ad rem adplicata magna cum voluptate occupatio, facile ex eo ducitur argumentatio, prout res ipsa in causa desiderabit. Item ex consilio sumitur aliquid suspicionis; nam consilium est aliquid faciundi non faciundive excogitata ratio. Facta autem et casus et orationes tribus ex temporibus considerabuntur: quid fecerit aut quid ipsi acciderit aut quid dixerit, et quid faciat, quid ipsi accidat, quid dicat, aut quid facturus, quid ipsi casurum sit, qua sit usurus oratione. Ex quibus facile erit videndum, quid afferant ad confirmandam coniecturam suspicionis.

[26] K. Sunt haec loca accusatori seu defensori communia? A. Fiunt secundum utriusque causae commodum. K. Quo modo? A. Nam accusator eius vitam ante actam, quem arguit, vel protervam eius naturam seu studia malitiosa vel mores inprobos vel facta cruenta improbare debebit et ostendere, si potuerit, si in quo pari ante peccato convictus sit, et quam turpis aut cupidus aut petulans aut cruentus esset, ut mirandum non sit talem hominem ad tale facinus proruisse. Quantum enim de honestate et auctoritate eius qui arguitur detractum erit, tantum erit de facultate totius eius defensionis inminutum. Si nullo ante acto peccato reus infamari poterit, hortandi sunt iudices, non veterem famam hominis, sed novum facinus esse iudicandum. Nam ante celatum esse qualis esset, nunc autem manifestum esse: quare hanc rem ex superiori vita non debere considerari, sed superiorem vitam ex hac turpitudine improbari. K. Si haec omnia accusator reo ingerit, quis locus defensionis relinquitur ei? A. Relinquitur defensionis idoneus locus; saepe enim uno protegente scuto multa nocentis repelluntur spicula. Defensor primo, si potuerit, debebit eius vitam honestissimam, fidelissimam demonstrare, aut in rem publicam aut in parentes, cognatos, amicos, et eius bene gesta fideliter ac fortiter si quae sunt proferenda; et miserum esse tam insignia bona tam parvo reatu obscurari. Nec hoc ipsum aliqua cupiditate vel malitia seu infidelitate perpetrasse, sed casu et ignorantia aut alterius suggestione fecisse, nullumque patriae profectibus vel pietati parentum vel dignitati morum studere velle, si quolibet parvo vel levi reatu priora bona adnullenda sunt. Et hoc optimis viris esse perniciosum, ut malitiosus quilibet bonos insimulare audeat. Sin autem in ante acta vita aliquae turpitudines erunt, has eum aut inprudentiae necessitudine aut adulescentiae persuasione perpetrasse, aut aliquorum invidia fictas aut falsa opinione inlatas esse dicendum erit. Si vero nullo modo vitae turpitudo aut infamia leniri potest oratione, negare oportebit de vita eius et de moribus quaerere, sed de uno crimine, de quo arguatur, quare ante actis omissis illud quod instat agi oportere.

[27] K. Dixisti quod alia argumenta a personis, alia a negotiis; haec enim a personis sunt, quae modo dixisti: sed superest ut a negotiis dicas, et primum quid negotium nomines dicito. A. Negotium est ipsum factum, in quo inter accusatorem et defensorem controversia est. Cum vero ex negotiis argumenta sumenda erunt, tria consideranda sunt: primo, quid sit ante rem, quid in re, quid post rem, ut in facto cauponis ante rem fuit, quod in itinere illi duo familiariter ibant, quod simul diverterent in hospitium et simul cenarent: in re nox, somnium, occisio: post rem, quod solus ierit, quod socium reliquerit, quod cruentum gladium habuerit. Est quoque quartum, quod ad negotium pertinet, id est, quae lex sit eius rei vel qui sint auctores eius vel quo id nomine quod factum est appellari debeat. Ante enim rem causa facti consideranda est, id est, an spe lucri vel causa inimicitiarum vel metus vel amici occiderit hominem; nam frustra hominem occidere velle incredibile est. Omnino in gestione rei locus, tempus, occasio, modus, facultas considerari solet, id est, in quo loco vel in quo tempore vel per quem modum vel qua occasione aut facultate occiderit hominem, quaerendum est. Post gestam rem considerabuntur signa quaedam gestae rei, ut cruor caedis signum est et fuga reatus saepe signum solet esse.

[28] K. Commemorasti locos argumentorum et confirmationum, sed ipsa argumentatio, ut reor, nequaquam uniformis esse potest. A. Non uniformis, sed omnis argumentatio, quae ex his locis quos commemoravimus conficitur, aut probabilis aut necessaria debet esse. Necessaria sunt quae aliter fieri non possunt, ut "si peperit, concubuit cum viro". Haec vero per conplexionem seu per enumerationem vel simplicem conclusionem fiunt: per conplexionemn, in qua utrum concesseris reprehenditur ad hunc modum: "si inprobus est, cur tueris? si probus, cur accusas?" Per enumerationem, in qua pluribus rebus inductis una necessario confirmatur, hoc pacto: "necesse aut inimicitiarum causa ab hoc esse hunc occisum aut metus aut spei aut alicuius amici causa, et si horum nihil est, relinquitur ab hoc non esse occisum; nam frustra homo occidi non potest". Per simiplicem conclusionem hoc modo: "si vos me istuc eo tempore dicitis fecisse, ego eo tempore trans mare fui; ideo id quod vos dicitis, non modo non feci, sed ne potui quidem facere. K. Haec, ut intellego, omnino necessaria sunt, sed et, ut video, diligenter videndum, ne quo pacto hoc genus argumentationis refelli possit. A. Est, ut intellegis.

[29] K. Haec argumenta quae dixisti necessaria sunt: iam probabilia quoque dic. A. Probabilia sunt, quae fere fieri solent, ut "si mater est, diligit filium: si avarus est, neglegit ius iurandum". K. Num probabilia semper vera sunt? A. Alia vera in opinione, alia in similitudine: in opinione, ut "inferna esse sub terra": similitudo in contrariis et in paribus spectatur. K. Quomodo in contrariis et in paribus? A. In contrariis hoc modo: "nam si his, qui inprudenter laeserunt, ignosci convenit, illis, qui necessario profuerunt, haberi gratiam non oportet". Ex pari sic: "nam ut locus sine portu navibus esse non potest tutus, sic animus sine fide stabilis amicis non potest esse". K. An omnis argumentatio ex his tantum locis confirmatur, ornatur et consideratur? A. Sunt quoque argumentationes, quae per inductionem vel ratiocinationem tractantur, sed hae magis ad philosophos pertinent. K. Dic tamen de illis.

[30] A. Inductio est oratio, quae per certas res quaedam incerta probat et nolentem ducit in assensionem. K. Hoc mirum videtur, si facere potest, ut nolens consentiat. A. Audies et forte exemplo credis. Nam philosophus quidam cum Xenophonte quodam et eius uxore iniit disputationem, et primum cum uxore sermonem instituit. "Dic mihi, quaeso, Xenophontis uxor, si vicina tua melius habeat aurum, quam tu habes, utrum illudne an tuum malis? Illud, inquit. Quid si vestem et ceterum ornatum muliebrem pretii maioris habeat, quam tu habes, tuumne an illius malis? Respondit, illius vero. Age, inquit, quid si virum meliorem habeat, quam tu habes, utrumne tuum virum malis an illius?" Hic mulier erubuit. Philosophus autem sermonem cum Xenophonte instituit. "Quaeso, inquit, Xenophon, si vicinus tuus equum meliorem habeat, quam tuus est, tuumne equum malis an illius? Illius, inquit. Quid, si fundum meliorem habeat, quam tu habes, utrum tandem fundum habere malis? Illum, inquit, meliorem scilicet. Quid, si uxorem meliorem habeat, quam tu habes, utram malis?" Atque hic Xenophon quoque ipse tacuit. Post philosophus: "Quoniam uterque vestrum, inquit, id mihi solum non respondit, quod ego solum audire volueram, egomet dicam quid uterque cogitet. Nam et tu, mulier, optimum virum vis habere, et tu, Xenophon, uxorem lectissimam maxime vis. Quare, nisi hoc perfeceritis, ut neque vir melior neque femina lectior in terris sit, profecto semper id, quod optimum putabitis esse, maxime requiretis, ut et tu maritus sis quam optimae, et haec quam optimo viro nupta sit". Hic rebus non dubiis dubia probavit propter similitudinem inductionis. Quod si quis separatim quaereret, forte non concederetur. K. Iste philosophus non fuit evangelicus. A. Non fuit evangelicus, sed rhetoricus. K. Cur credimus ei? A. Ille secutus est suam artem. K. Quid ad haec? sequamur et nos nostram? A. Sequere quae velis, sequar te sequentem. K. Qualis debet esse illa inductio? A. Similis semper ei rei, cuius causa inducitur. K. An lucida vel obscura? A. Videndum est diligenti cura, ut non intellegat adversarius, quo spectent illae primae inductiones et ad quem finem sint perventurae; nam qui videt, aut tacendo aut negando non sinit longius ire interrogationem. K. Si negat? A. Ostendenda est similitudo earum, quae ante concessae sunt. K. Si tacet? A. Iam elicienda est responsio aut, quia taciturnitas imitatur confessionem, concludenda est argumentatio, sicut in concessis.

[31] K. Quomodo per ratiocinationem confirmanda est argumentatio? A. Illa enim fit propositione, adprobatione vel adsumptione et conclusione. K. Planiora haec exemplo quolibet fac. A. Propositio est, ut: "melius accurantur quae consilio geruntur quam quae sine consilio administrantur". Adprobatio est: "domus ea, quae ratione et consilio regitur, omnibus rebus est instructior quam ea, quae sine ratione et consilio administratur". Adsumptio est: "Nil autem omnium melius quam omnis mundus administratur". Hic altera probatio inducitur: "nam signorum ortus et occasus et annuae frugum, temporum et dierum mutationes satis mirabili ordine et certa vicissitudine disponuntur, quae signa sunt magno consilio mundum regi". Tum spectata conclusio proferenda est hoc modo: "quodsi melius geruntur ea, quae consilio quam quae sine consilio administrantur, nil autem omnium rerum melius administratur quam totus mundus, consilio igitur mundus administratur". Hoc argumentum adversus eos valet, qui dicunt mundum casu agi, non consilio regi. K. Quid stultius est, quam hoc putari? A. Stultus stulta aestimat, cui tamen iuxta Salomonem respondendum est, ne sibi sapiens videatur.

[32] K. Recolo te, magister, inter orationis partes reprehensionem nominasse, sed tantam confirmationum seriem audivi, ut vix videatur reprehensori aliquis locus relictus, quo possit infirmare confirmatam his argumentis causam. A. Relinquitur ei locus infirmandi, sed non nos de ea debemus laborare: paene omnis causa in se ipsa habet loca confirmandi et loca reprehendendi. K. Suspensus sum tamen, quid de ea velis dicere. A. Dicam, et breviter dicam. Reprehensio est, per quam argumentando adversariorum confirmatio aut infirmatur aut tollitur. Haec autem isdem ex locis sumitur, quibus et confirmatio, quia omnis res paene unde confirmari potest, inde et infirmari potest; quod sic evenit, si aut falsum est unde conponitur confirmatio, hoc modo: "non potest sapiens esse, qui pecuniam neglexerit" Ìü¦ multi sapientes pecuniam neglexerunt: Ìü¦ aut commune, quod nihilo minus ab adversariis potest dici hoc modo: "idcirco, iudices, quia veram causam habebam, breviter peroravi": aut leve est: "si in mentem non venisset, non commisisset": aut remotum et longius incipit quam satis est: "Si Scipio Tiberio Graccho filiam suam Corneliam non dedisset, haec seditio a filiis eorum in populo non accidisset: quare Scipioni hoc malum deputandum est". Aut offensum est, id est quod eorum qui audiunt laedit voluntatem, ut si forte ante avarum accuses pecuniae amorem: aut adversarium, id est quod tuae causae officit, ut si, cum milites tuos hortari debeas, copias hostium et fortitudinem laudes. Item conplexio reprehenditur, si converti potest hoc modo: "nam si veretur, non est accusandus, quia probus est: si vero non veretur, scit se innocentem esse, et ideo non est accusandus". Hic vereri eum sive non vereri dicas, hoc putat concedendum, ut neges accusandum esse: quod conversione sic reprehenditur: "immo accusandus est, si veretur, testatus se innocentem non esse: si vero non veretur, probus non est ac ideo accusandus est." Item enumeratio reprehenditur, si praeteritur quiddam in enumeratione, hoc modo: "quia habes equum istum, aut emisti eum aut hereditate tibi evenit aut munere datus est tibi aut, si horum nihil est, subripueris eum necesse est". Quod hoc modo reprehenditur, si dici potest ex hostibus esse captum. His et aliis multis modis reprehendi possunt argumentationes, qui summo studio cavendi sunt oratori magis quam mihi propter brevitatem explanandi.

[33] K. Restat conclusio sola, quam sex partium orationis posuisti extremam, de qua ordo postulat ut dicas. A. Conclusio est exitus et determinatio totius causae. K. Quot habet partes? A. Tres: enumerationem, indignationem, conquestionem. K. Enumeratio conclusionis quae est? A. Enumeratio conclusionis est, per quam res dispersae in unum locum coguntur et reminiscendi causa unum sub aspectum simul subiciuntur, hoc modo: "quidnam amplius desideratis, o iudices, cum vobis hoc et hoc dixi, hoc et hoc vobis planum feci?" K. Quid efficit indignatio? A. Odium in adversarium vel offensionem in eius causam. K. Hoc maxime velim scire, quomodo id effici possit. A. Eius praecepta plurima sint talia, si demonstramus illam rem, quam adversarius defendit, diis inmortalibus, sapientissimis hominibus, senatui, populo indignam videri; item si demonstramus adversarii alia facta crudelia, iniusta, avara, inhonesta, contumacia; item si transactam eius vitam moresque inprobamus; item quid mali sit, futurum, si non puniatur; item voluntario maleficio vel inconsueto veniam non debere dari; item si superbiam vel arrogantiam eius ostendimus; item ut de se ipse iudex cogitet vel de suis caris, si quid tale eis accidisset: item multos alacres exspectare, quid statuatur de hac re, ut ex eo quod hiuc concessum sit, sibi quoque tali de re quid liceat intellegere possint. Item indignamur taetrum, crudele, nefarium, tyranicum scelus non ulcisci, quod remotum sit ab omni lege et aequitate, tale factum non vindicari. Item in eos, qui neque laedere alium nec se defendere potuerunt, crudeliter facta dicemus, ut in pueros, mulieres, senes, infirmos; item in peregrinos, in hospites, in vicinos, in amicos atrocia gesta. Item ut iudex videat, si ipse interfuerit ac praesens viderit. Item si ostendi potest ab eo factum, a quo minime oportuerit, et a quo, si aluis fecerit, prohiberi conveniret. His et aliis plurimis modis, prout se causa, locus et tempus et persona affert, indignationem aut offensionem in adversariis concitare debes.

[34] K. Bene intellego de eiusmodi oratione posse animos audientium ad indignationem instigari. A. Nam, ut dixi, ex his argumentationibus, quae ex personis aut ex negotiis veniunt, amplificationes et indignationes nasci possunt. K. Possunt, ut certum teneo: sed quid sit conquestio et quid efficiat et quomodo sit perficienda edicito. A. Conquestio est oratio auditorum misericordiam captans. In hac primum animum auditoris mitem et misericordem conficere oportet, quae multis modis fit, ut quae commoda perdiderit et in quibus incommodis sit, ut in morte filii amor, spes, solacium, educatio, item quanta bona fecisset ei, qui tanta mala fecisset sibi; item quam turpes res et inliberales adversarius profert; item quam miserum vobis videretur, o iudices, si adfuissetis; item, dum bona speravi, venerunt mihi mala. Item infirmitatis infelicitas conqueritur, item disiunctio amici, parentis, filii, fratris, uxoris et suavium personarum; item quod male tractetur ab eis, a quibus non conveniat, amicis, servis; item quam misericors essem in illum. Nam gravitas sermonis et auctoritas plus proficit saepe ad misericordiam quam humilitas et obsecratio. Sed nunc habes de prima et maxima parte rhetoricae artis, id est inventione: iam transeamus ad alias partes.

[35] K. Transeamus, sed primum dic, quid sit sophistica locutio? A. Si me alius quis de scola palatii tui interrogasset, forsan ostendissem ei. K. Cur alteri et non mihi? an invides me scire? A. Non invideo, sed parco et honoro. K. Non video honorem mihi esse, dum interrogata negas. A. Licet mihi interrogare te? K. Cur non? nam interrogare sapienter est docere: et si alter sit qui interrogat, alter qui docet, ex uno tamen, hoc est sapientiae fonte, utrisque sensus procedit. A. Etiam procedit, et si alter est qui interrogat, alter qui respondet: tunc tu quidem non es idem qui interrogas, quod ego qui respondeo. K. Nequaquam idem. A. Quid tu? K. Ego homo. A. Vides quomodo potes me concludere. K. Quomodo? A. Si dicis, si non idem ego et tu, et ego homo, consequens est ut et tu homo non sis. K. Consequens. A. Sed quot syllabas habet homo? K. Duas. A. Numquid tu duae syllabae es? K. Nequaquam, sed quorsum ista? A. Ut sophisticam intellegas versutiam et videas quomodo concludi potes. K. Video et intellego ex prioribus concessis, dum concessi, ut et ego homo essem, et homo duae syllabae sunt, concludi me posse, ut ego hae duae syllabae sim. Et miror, quam latenter induxisti me prius ut concluderem te, quod homo non esses, post et me ipsum, quod duae syllabae essem.

[36] Memini te, magister, post inventionem posuisse dispositionem, in qua praecepisti inventas res oratorem ordinate distribuere. Si haec quoque aliqua habeat praecepta, pande mihi. A. Non multa per se habet haec pars ad se solam pertinentia praecepta, quae non inveniantur in inventionis praeceptis vel elocutionis. Nam et haec rebus et verbis maxime prodest et ornamentum fidemque argumentationibus praestat et laudem orationi tribuit, cum omnia enim non solum ordine, sed etiam momento quodam atque iudicio dispensanda et conponenda sunt, prout praesens ratio utilitatis aut decoris aut necessitatis exegerit. Sed quod ad verborum dispositionem pertinet, satis plene docetur, cum de elocutione tractatur: de rerum vero dispositione per singula membra orationis in inventionis praeceptis traditum est.

[37] K. Iam nunc nos ordo disputationis ad elocutionis deduxit inquisitionem, quae magnam causae adfert venustatem et rhetori dignitatem: nec te ab huius tam facile excusas responsis, quam in dispositionis te praeceptis eruisti. A. Non me excuso, sed tuas, domine mi rex, licet tardo pede, non tamen tarda voluntate sequar interrogationes. K. Primo qualis esse debeat elocutio aperi. A. Facunda debet esse et aperta. K. Quomodo aperta? A. Aperta erit, si uteris significantibus et propriis verbis et usitatis sine ambiguo, non nimis procul ductis translationibus nec interposito hyperbato. K. Quomodo facunda? A. Facunda erit, si grammaticae regulas servat et auctoritate veterum fulcitur. K. Qualiter ad auctoritatem priscorum potest oratio nostra pervenire? A. Legendi sunt auctorum libri eorumque bene dicta memoriae mandanda: quorum sermone adsueti facti qui erunt, ne cupientes quidem poterunt loqui nisi ornate. Neque tamen utendum erit verbis priscis, quibus iam consuetudo nostra non utitur, nisi raro ornandi causa et parce, sed tamen usitatis plus ornatur eloquentia. K. An magis ornatur in singulis verbis vel in coniunctione verborum eloquentia? A. Utrumque; nam et in singulis verbis et in coniunctione verborum decus orationis constat. K. Si in utrisque constat, de utrisque dic. A. In singulis verbis duo sunt, quae orationem inlustrant, aut si sit proprium verbum aut translatum. In propriis illa laus est, ut abiecta et inconsueta fugiamus, electis et inlustribus utamur, in quibus plenum quiddam et consonans inesse videatur, in quo consuetudo etiam bene loquendi valet plurimum. In translatis late patet ornatus, quem genuit necessitas, inopia coacta et angustiis, post autem delectatio et iocunditas celebravit. Nam ut vestis frigoris repellendi causa reperta primo, post adhiberi coepta est ad ornatum etiam corporis et dignitatem, sic verbis translatio instituta est inopiae causa, deinde frequentata est delectationis et ornatus. Nam gemmare vites, luxuriare messem, fluctuare segetes etiam rustici dicunt; quod enim declarari vix verbo proprio potest, id translato inlustratur. Ea tamen transferri oportet quae clariorem faciunt rem, ut est horrescit mare et fervet aestu pelagus. Nonnumquam etiam brevitas translatione conficitur, ut telum manu fugit; inprudentia enim teli missi propriis verbis exprimi brevius non posset, et quoniam summa haec laus est verbi translati, ut sensum aperiat. K. An undecumque licet ducere translationes? A. Nequaquam, sed tantum de honestis rebus. Nam summopere fugienda est omnis turpitudo earum rerum, ad quas eorum animos qui audiunt trahet similitudo, ut dictum est "morte Africani castratam rem publicam" et "stercus curiae": in utroque deformis cogitatio similitudinis. Item non sit maior translatio, quam res postulet, ut "tempestas litis", aut contra minor, ut "aer tonat, ceu dormiens stertit". Est quoque pulchra translatio per metonymiam, cum res per auctorem rei significatur, ut pro bello Martem et pro frugibus Cererem: aut cum virtutes et vitia pro ipsis, in quibus sunt, appellamus, ut "in quam domum luxuries inrupit et avaritia penetravit". Est et synechdochica translatio pulchra, cum ex parte totum aut ex toto partem significamus, ut pro tota domu tecta dicamus aut pro undis mare.

[38] K. Qualis oportet verborum esse coniunctio? A. Decens et conposita et conpacta, ut ne sit hiulca vocalibus, ut "placida aura adest": nec aspera consonantibus, ut multum ille luget: nec ab ultima syllaba prioris verbi sequens verbum incipiat, ut prima mater: ne prima cum ultima efficiat obscenitatem, ut numerum numquam intellexi. Cavendum quoque est ne inania verba non rei agendae, sed structurae tantummodo implendae causa proferantur, et, ut ad summum veniamus, sicut reliquarum rerum fundamentum est sapientia, ita et in eloquentia quoque; ut enim in vita, ita et in oratione nil clarius est quam omnia sapienter fieri. Quapropter oratori summopere praevidendum est, quid sibi deceat et suae conveniat causae, non in sententiis solum, sed etiam in verbis; non enim omnis fortuna, non omnis honos, non omnis auctoritas, non omnis aetas, nec vero locus aut tempus aut auditor omnis eodem aut verborum genere tractandus est aut sententiarum, semperque in omni parte orationis, ut vitae, quid deceat considerandum.

[39] K. Quid dicis de nobilissima, ut reor, rhetoricae parte, memoria? A. Quid aliud nisi quod Marcus Tullius dicit? quod thesaurus est omnium rerum memoria, quae nisi custos cogitatis inventisque rebus et verbis adhibeatur, intellegimus omnia, etiamsi praeclara fuerint, in oratore peritura. K. Suntne aliqua eius praecepta, quomodo vel illa optinenda sit vel augenda? A. Non habemus eius alia praecepta, nisi ediscendi exercitationem et scribendi usum et cogitandi studium et ebrietate cavenda, quae omnibus bonis studiis maxime nocet, quae non solum corpori aufert sanitatem, sed etiam menti adimit integritatem. K. Sufficiunt haec praecepta, si quis idoneus est ad haec inplenda; nam ut video tam ardua sunt sensu quam rara verbis. A. Etiam ardua et utilia.

[40] K. Sed ordo meae interrogationis postulat, ut tua responsio ad pronuntiationem procedat, quam quintam partem artis rhetoricae esse in principio nostrae disputationis memini te dixisse, magister. A. Pronuntiatio est verborum dignitas vocis sensibus accommodatio et corporis moderatio. Haec enim in tantum excellit, ut etiam secundum sententiam maximi Tullii indocta oratio laudem tamen consequatur, si optime proferatur, et quamvis expolita, si indecenter pronuntietur, contemptum inrisionemque mereatur, nisi forte tibi, domine mi rex, aliter videatur. K. Mihi nequaquam aliter, sed huius quoque partis praecepta sequenda vel vitia cavenda velim ut dicas. A. Primo exerceri debet vocis et spiritus moderatio et corporis et linguae motus, quae non tam artis sunt quam laboris. Vitia quoque si quae sunt oris, diligenti cura sunt emendanda: ne verba sint inflata vel anhelata vel in faucibus frendentia nec oris inanitate resonantia, non aspera frendentibus dentibus, non hiantibus labris prolata, sed pressim et aequabiliter et leniter et clare pronuntiata, ut suis quaeque litterae sonis enuntientur, et unumquodque verbum legitimo accentu decoretur, nec immoderato clamore vociferetur, vel ostentationis causa frangatur oratio, verum pro locis, rebus, personis, causis et temporibus dispensanda est. Nam alia simplicitate narranda sunt, alia auctoritate suadenda, alia cum indignatione depromenda, alia miseratione flectenda, ut semper vox et oratio suae causae conveniat. Haec te praecepta ad pronuntiationis laudem deducunt, et tibi honestatem et tuae causae fidem efficient.

[41] K. Quid est quod paulo ante corporis moderationem dixisti esse servandam? A. Dixi, quia necessarie observandum est, ut recta sit facies, ne labra detorqueantur, ne inmodicus hiatus rictus distendat, ne supinus vultus, ne deiecti in terram oculi, ne inclinata cervix, neque elata aut depressa supercilia. Infinitum enim in his quoque rebus momentum est, quia nihil potest placere, quod non decet et, ut ait Marcus Tullius, caput artis est decere quod facis. Labra lambere vel mordere deforme est, cum etiam in efficiendis verbis modicus esse debeat eorum motus; ore enim magis quam labris loquendum est.

[42] K. Haec, venerande magister, iocunda esse et honesta fateor mihique multum placabilia: sed, ut video et intellego, iugem exercitationem et cotidianum usum postulant, et ad plenam consummationem nisi continua meditatione et instanti exercitatione non possunt pervenire, sine qua nullam disciplinam inlustrem esse puto. A. Ita est, domine mi rex, ut dicis; nam exercitatio ingenium et naturam saepe vincit, et usus omnium magistrorum praecepta superabit. Quamobrem inventio et dispositio et elocutio et memoria et pronuntiatio usu acri et exercitatione intentissima convalescant; naturae enim vicem paene obtinet consuetudo. Nam in arte qualibet exercitata consuetudo confidentiam constantiamque procreat, sine qua nil ars proficit. Quid enim timidis arma? Amet laudem iuvenis, magnumque esse sciat multis tacentibus solum audiri; nam licet ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen causa virtutum est. Discat ab adulescentia non reformidare ante multos loqui, ut eum nec metus frangat nec ultra modum reverentia retardet, ut, dum omnibus oratoris sit opibus instructus, animi quoque praestantia et oris fiducia illi non desit.

[43] K. Quapropter, ut mihi videtur, illis sermocinandi ratio, qui causis civilibus et negotiis saecularibus interesse aestimandi sunt, mox a pueritia multo studio habenda est vocis quoque et verborum exercitatio, ut ab ineunte aetate adsuescat vocis fiducia et verborum copia et decenti corporis motu, ut sine formidine faciat in publicis quaestionibus, quod cum consuetudine gessit in privatis. A. Vere intellegis et optime prosequeris. Nam ut in castris miles, sic in domo orator debet erudiri, ut quod solus exercuerat, inter multos facere non formidet. K. Iam quoque necesse esse video, ut domesticus usus cavere incipiat, quod publicus conventus detrahere possit. Nec enim inhonestis verbis inter suos uti debet qui honestis inter alienos loqui desiderat, cum in omni parte vitae honestas pernecessaria est, maxime in sermonibus, quia fere cuiusque mores sermo probat, nisi tibi, magister, aliud videatur. A. Mihi vero de hac re nil aliud videri potest, ac ideo consuetudinaria sermocinatione verba sint lecta, honesta, lucida, simplicia, plano ore, vultu quieto, facie conposita, sine inmoderato cachinno, clamore nullo prolata. Nam bonus modus est in loquendo, tamquam in ambulando, clementer ire, sine saltu, sine mora, quatenus omnia medii moderaminis temperantia fulgeant, quae est una de quattuor virtutibus, de quibus ceterae quasi radicibus procedant virtutes, in quibus animae est nobilitas, vitae dignitas, morum honestas, laus disciplinae. K. Intellego philosophicum illud proverbium non solum moribus, sed etiam verbis esse necessarium. A. Quodnam? K. Ne quid nimis. A. Est et vere est in omni re necessarium, quia quidquid modum excedit, in vitio est. Ideo virtutes in medio sunt positae, de quibus tuae venerandae auctoritati plura dicere potuissem, si non disputatio nostra ad finem festinaret, et si non superfluum videretur tecum de virtutibus agere, quem virtutum non tantum scientia, sed etiam ornat efficientia.

[44] K. Non tamen te, magister, prius dimittam calamum responsionis claudere, quam mihi nomina et partes quattuor virtutum exponas, quas radices aliarum esse virtutum dixisti. Paulo ante inter nos constitit, sermocinationis exercitationem esse necessariam: in quo melius est habendum sermonis studium quam in virtutum excellentia, quae utrumque et scribentibus et legentibus multum prodesse valet? A. Prodest, ut dicis, domine mi rex, sed inter utrumque coartor; nam succinta brevitas pauca postulat et res ardua plura desiderat. K. Tempera te in utrumque, ne aut prolixitas fastidium aut brevitas ignorantiam generet. A. Primo sciendum est, quod quaedam res tam clarae et tam nobiles sunt, ut non propter aliud emolumentum expetendae sint, sed propter suam solummodo dignitatem amandae sunt et exsequendae. K. Has ipsas res magnopere velim cognoscere. A. Hae sunt: virtus, scientia, veritas, amor bonus. K. Numquid non has christiana relegio adprime laudat? A. Laudat et colit. K. Quid philosophis cum his? A. Has intellexerunt in natura humana et summo studio coluerunt. K. Quid tunc distat inter philosophum talem et christianos? A. Fides et baptismus. K. Prosequere tamen philosophicas definitiones de virtutibus et primum dic, quae sit ipsa virtus. A. Virtus est animi habitus, naturae decus, vitae ratio, morum nobilitas. K. Quot habet partes? A. Quattuor: prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam.

[44] K. Quae est prudentia? A. Rerum et naturarum scientia. K. Quot habet partes? A. Tres: memoriam, intellegentiam, providentiam. K. Harum quoque definitiones dicito. A. Memoria est, per quam animus repetit illa quae fuerunt: intellegentia, per quam ea perspicit quae sunt: providentia, per quam futurum aliquid praevidetur ante quam fiat. K. Iustitiae rationem expone. A. Iustitia est habitus animi unicuique rei propriam tribuens dignitatem: in hac divinitatis cultus et humanitatis iura et aequitas totius vitae conservatur. K. Eius quoque partes pande. A. Partim illa est ex naturae iure, partim ex consuetudinis usu. K. Quomodo ex naturae iure? A. Quia partes illius quaedam naturae vis inserit, ut relegionem, pietatem, gratiam, vindicationem, observantiam, veritatem. K. De his singulis lucidius aperi. A. Relegio est, quae superioris cuiusdam naturae, quam divinam vocant, curam ceremoniamque affert: pietas, per quam sanguine coniunctis patriaeque benivolis officium et diligens tribuitur cultus: gratia, in qua amicitiarum et officiorum alterius memoria et remunerandi voluntas continetur: vindicatio, per quam vis aut iniuria et omnino omne quod offuturum est defendendo aut ulciscendo propulsatur: observantia, per quam homines aliqua dignitate antecedentes cultu quodam et honore dignantur: veritas, per quam ea quae sunt aut ante fuerunt aut futura sunt dicuntur. K. Quomodo ex consuetudinis usu iustitia servatur? A. Ex pacto, pari, iudicato et lege. K. Plus quaero et de his quoque. A. Pactum est, quod inter aliquos convenit: par in omnes aequabile est: iudicatum, quod alicuius magni viri aut aliquorum sententiis constitutum est: lex est omni populo scriptum ius, quid cavere vel quid observare debeat.

[45] K. Nunc fortitudinem cum suis partibus ut depromas flagito. A. Fortitudo est magno animo periculorum et laborum perpessio: eius partes sunt magnificentia, fidentia, patientia, perseverantia. K. Harum rationes patefac. A. Magnificentia est rerum magnarum et excelsarum cum animi ampla quadam et splendida propositione cogitatio atque administratio: fidentia est, per quam magnis et honestis in rebus multum animus in se fiduciae certa cum spe conlocavit: patientia est honestatis aut utilitatis causa rerum arduarum aut difficilium voluntaria ac diuturna perpessio: perseverantia est in ratione bene considerata stabilis et perpetua permansio. K. Restat tibi de temperantia dicere, a qua orta est nobis de virtutibus inquisitio, cuius proprietatem et partium illius audire expecto. A. Temperantia est rationabilis in libidinem atque in alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio: eius partes sunt continentia, clementia, modestia. Continentia est, per quam omnis mala cupiditas magna consilii gubernatione regitur et deprimitur: clementia est, per quam iniuriae et odia miti animo retinentur: modestia est, per quam totius vitae modus seu animi seu in corporis motibus ubique honesti cura servatur.

[46] K. Honor eximius est coram hominibus haec servanti et laus apud deum. Sed miror nos christianos, si illi philosophi has virtutes ob illarum tantum dignitatem vel laudem vitae servaverunt, cur nos ab his in multis devio errore declinamus, cum haec nunc in fide et caritate observantibus aeternae gloriae ab ipsa veritate, Christo Iesu, praemia pollicentur. A. Plus miserandi quam mirandi sumus, quia plurimi ex nostris sunt, quos nec terror poenarum nec gloria praemiorum ad virtutum dignitatem revocat. K. Agnosco et sine lacrimis non dico multos esse tales, attamen rogo, ut quam breviter possis edisseras, quomodo hae excellentes virtutes in nostra relegione christiana intellegendae atque observandae sint. A. Nonne tibi videtur sapientia esse, qua Deus secundum modulum humanae mentis intellegitur et timetur et futurum eius creditur iudicium? K. Intellego et assentio nihil hac sapientia excellentius, et in Iob recolo scriptum: ecce hominis sapientia pietas, et quid pietas, nisi dei cultus? qui Graece dicitur theosebeia. A. Bene intellegis et vere, sed quid tibi iustitia videtur esse nisi caritas Dei eiusque mandatorum observatio? K. Et hoc agnosco, nihil hac iustitia iustius, immo nullam aliam esse nisi istam. A. Numquid non fortitudinem esse cernis, qua hostis antiquus vincitur et adversa mundi tolerantur? K. Cerno equidem nec aliquid hac victoria laudabilius aestimo. A. An temperantia non est, quae libidinem refrenat, avaritiam reprimit, omnes animi inpetus sedat et temperat? K. Est et vere est et valde necessaria omni homini, sed adhuc quaero: ad quem finem harum observatio virtutum spectat? A. Ut diligatur Deus et proximus, an aliud aestimas? K. Nil equidem aliud, sed quam breve auditu est, tam factu difficile et arduum. A. Quid facilius est quam amare species pulchras, dulces sapores, sonos suaves, odores flagrantes, tactus iocundos, honores et felicitates saeculi? Haecine amare facile est animae, quae velut volatilis umbra recedunt, et Deum non amare, qui est aeterna pulchritudo, aeterna dulcedo, aeterna suavitas, aeterna flagrantia, aeterna iocunditas, perpetuus honor, indeficiens felicitas? maxime cum divinae scripturae nil aliud nobiscum agant, nisi ut diligamus Deum et dominum nostrum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente, et proximum nostrum tamquam nosmet ipsos. Nam promissum habemus ab illo, qui fallere ignorat. Iugum, inquit, meum suave est et onus meum leve. Laboriosior est enim huius mundi amor quam Christi; quod enim in illo anima quaerit, non invenit, id est felicitatem et aeternitatem, quoniam haec infima pulchritudo transit et recedit, vel amantem deserit vel ab amante deseritur: teneat igitur anima ordinem suum. K. Quis est ordo animae? A. Ut diligat quod superius est, id est Deum, et regat quod inferius est, id est corpus, et socias animas dilectione nutriat et foveat; his enim sacrificiis purgata atque exonerata anima ab hac laboriosa vita et aerumnosa revolabit ad quietem et intrabit in gaudium domini sui. K. Magnum quendam virum et vere beatum praedicas, o magister. A. Magnum te faciat Deus et vere beatum, domine mi rex, et in hac virtutum quadriga, de qua paulo ante egimus, ad caelestis regni arcem geminis dilectionis pennis saeculum hoc nequam transvolare concedat. K. Fiat, fiat gratia divina donante. A. Sermo iste noster, qui de volubili civilium quaestionum ingenio initium habuit, hunc aeternae stabilitatis habeat finem, ne aliquis nos incassum tantum disputandi itineris peregisse contendat. K. Quis est qui nos frustra sermocinari audeat dicere, si aut honestarum est saeculi scrutator curiosus artium aut excellentium scrutator virtutum? Nam me, ut fateor, ad has inquisitiones scientiae amor adduxit, et tibi gratiam habeo quod inquisita non negasti, ac ideo hanc tuarum responsionum benivolentiam probo et studiosis profuturam esse arbitror, si modo macula livoris legentem non corrumpit.