Discordia (Ratherius Veronensis)

This is the stable version, checked on 25 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Discordia
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 136


Discordia

Discordia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne 136.0629A

Discordia

136.0617D| 485 1. Maximam aiunt inter episcopum et clericos Veronae conflatam his diebus discordiam. Sed qui 136.0618D| aiunt? Nimirum illi, qui ex quo coeperit conflari, sunt prorsus ignari. Ut, verbi gratia, utique illi [ subaudi 136.0619A| sunt], qui putant Judam tunc primum periisse, quando miser Dominum vendidit, cum jam olim cum apostolis corpore constitutus perierit, quando scilicet avaritiae inebriatus veneno, tandiu non destitit lucrum sitire, donec miserrimo ad laqueum contingeret pervenire. Diebus, inquiunt, istis, non per omnia falsum, sed ostensione, quam actione potius verum. Monstrato quippe quid sit discordia, nunquam inter me et illos probabitur fuisse concordia, prodente praesertim hoc traditione, qua me hinc jam pepulerunt, trifaria. Eadem namque velle atque nolle, ea demum amicitia si, juxta illum qui hoc primitus dixit, est firma; vel si, juxta alium, humanae amicitiae pares animos 486 et non dissimiles expetunt adeo voluntates, ut nunquam diversitas 136.0619B| morum ad firmam possit pervenire concordiam; nunquam vel apud me vel apud illos stabilitatem amicitia semper contraria cupiens obtinere, ut non valuit nostra, ita quoque nequibit; cum illi semper consuetudinem antecessorum, pontificibus suis incessanter rebellium, sanctis et a Deo decretis praetulerint canonibus; ego sanctos et a Deo decretos canones a diabolo inventis praeferendos putaverim usibus. Prohibitas enim in Nicaena synodo mulieres tam consuetudinaliter, tamque publice habere, tam parvipensa Dei et hominum reverentia, ipso quoque timore gehennae in tantum posthabito, ut putent adeo fieri non modo licere, sed etiam oportere, ut nemo hoc facere devitans, videatur eis pessimo illo, quod Apostolus in Epistola ad Romanos memorat 136.0619C| (Rom. I, 27), scelere posse carere, non tibi videtur diabolum invenisse? Et, o sancta et immaculata virginum pudicitia, quam et tu nusquam, si hoc verum est, sine infamia es? Quam perdita tonsuratorum universitas tota, si nemo in eis qui non aut 487 adulter, aut sit arsenoquita. Adulter enim nobis est, qui contra canones uxorius 136.0620A| est. Quis ergo clericus est? Adulter enim clericus nullo modo, ille alter multo minus est. Si enim clericus ideo dicitur, quod de sorte sit Domini; quod rogo consortium aliquis potest habere cum Domino, in unoquovis istorum permanens flagitio? Vae insuper Christianorum generalitati, si juxta aestimationem istorum nemo possit inter eos inveniri, qui non sit aut hypocrita cum Pharisaeis, aut Publicanus cum ethnicis. Publicanus enim est, qui adulter publice est; hypocrita est, qui sub pallio religionis irreligiosissimus, sub clamyde castitatis incestus, sub praetextu justitiae iniquissimus est. Ideo vero superlativo contra istum comparationis invehor gradu, quia non semel recolo lectum: Simulatores et callidi provocant iram Dei 136.0620B| (Job XXXVI, 13). Hoc ita se habente cum hypocrisis et incestuositas longe praecellant alia in scelere crimina, eo caetera sunt graviora, quo magis publica: illa enim solos interficiunt operatores, ista et operatores necant, et consideratoribus nocent. Quia enim non habent latentia peccata judicium, de manifestis loqui omnibus conceditur, de absconditis nulli. Si enim, ut jam contingere potuit, quis cum pecude quolibet in angulo, solo Deo coeat cernente; tu per suspicionem tantum inde eum vituperas, ut facere poteras utique si vidisses; quid agis, nisi quod solius Dei est, tibi usurpas? Quis autem non valet de aliquo quod volet confingere? Et ob quam ex se alios conatur metiri, qui non putat alios alterius modi posse existere, nisi cujus est ipse, rustico 136.0620C| illo non ei disconveniente nimirum proverbio: Qui fuit in furno, pares suos inibi quaerit!

2.

Et ista quidem omnia facere vel loqui per usum contra pastores rebellare per usum quod generaliter omnibus est clericis delegatum, ita inaequaliter et per massaritias dividere, ut quidam illorum inde fiant ex pauperrimis locupletissimi, 136.0621A| quidam mediocriter, quidam pene nihil ex eo accipiant omnino, per usum et consuetudinem illorum, quos jamdiu detinet barathrum; ad postremum omnia jura tam divina quam humana praevaricari per usum, non tibi a diabolo videtur inventum? Quod vero scriptum invenitur in lege Moysi, et prophetis et psalmis; quod in Evangelio, Actibus, et praedicationibus apostolorum, decretalibus pontificum, et constitutionibus canonum, non rursum a Deo tibi elucet inspiratum? Nihil vero in istis, quod eorum jam nominatis congruat consuetudinibus, dum nequeas invenire; qua eos judicas vivere lege? Inter prohibentem igitur talia, et, si prohibere non audet, saltem reprehendentem 488 ac vituperantem, et facientes talia, quae potest esse concordia, praesertim cum Dominus sub appellatione gladii, 136.0621B| ipsam ut mitteret venisse se asserat discordiam? Ait enim, notum est, apertum est, ait: Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam (Matth. X, 34, 35): et quod jam per prophetam dixerat: Inimici hominis domestici ejus (Mich. V, 6). Quare autem inimici hominis ejus sint maxime domestici, est ratio evidens, quia videlicet cum quidam unis claudantur parietibus, contrariis et a se diversis sunt moribus, evenit enim saepe ut maritus sobrius, uxor sit ebriosa; ille mansuetus, illa iracunda; sed iste Dei timore, illa propria voluntate; iste Deo inspirante, illa diabolo 136.0621C| instigante. Quae ergo inter tales concordia, quae pax, quae esse potest amicitia, nolente isto quod desiderat illa; cum ab ipso Deo hujusmodi processerit rixa? Ipse enim mansuetudinem praecepit, iracundiam prohibuit, nullique alteri assensum in malum praebere, per Apostolum ita dicentem concessit: Non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, digni sunt morte (Rom. I, 32).

3.

Te ergo contra legem Dei faciente, ego qui ad te corrigendum a Deo sum institutus, non debeo saltem latrare? Te consuetudinem illorum, quos infernus sine dubio detinet, statutis illorum, qui cum Deo in coelis consistunt, praeferente, ego neque ausus sim saltem mutire? Quid ergo faciam, dum cum quibusdam miseris mihi te quoque dicetur praesente: 136.0621D| Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini; et probavi te ad aquas Contradictionis? (Ezech. XIII, 5.) Poteritne mihi amicitia tua illic aliquid prodesse, qui nunc tecum mihi suades pacem habere, ut cum aliis valeam dicere: Pepigimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum (Isa. XXVIII, 15): cum juxta illius doctoris sanctissimi dictum, tutius sit homini inimicitias diaboli meruisse, quam pacem; cum non desinat per te iniquitas justitiae repugnare, caecitas luci, mendacium veritati resistere? Te contra Dominum ita dum videam rebellare, ut ne quod tibi mandavit 136.0622A| digneris saltem audire, sed Judaico ritu mandata Dei relinquere, hominum traditiones et usum tam obstinanter tenere; ut de te possit dictum haberi: Peccatum Judae scriptum est in ungue adamantino (Jer. XVII, 1); obliviscine me suades unquam dictum audisse: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 18); et: Vae, qui dicitis bonum malum, et malum bonum (Isa. V, 20); et: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22); et: Impio 489 praebes auxilium, et his, qui oderunt Deum, amicitia jungeris (II Par. XIX, 2); et infinita inde divinae comminationis tonitrua? Legi in quodam beati Columbani libro, idem officium habere in Ecclesia sacerdotem, quod possidet in corpore hominis stomachus, qui scilicet acceptum excoquens cibum, 136.0622B| ministrat eum omnibus membris, quorum unumquodque ita in suam convertit illum naturam, ut quod suscipit jecur fiat sanguis, quod suscipit fel fiat bilis, quod descendit in pulmones efficiat phlegmata. Hoc igitur exemplo si forte contingat, ut quibusdam audientibus prosit ad vitam quod alicubi loquor, pluribus suscitet iracundiam, ut verbi gratia senserat ille qui dixit: Sicut acetum in nitro, sic qui cantat carmina cordi pessimo (Prov. XXV, 20): debueratne propter illorum formidinem saltem unus eorum negligi, cui quod dicitur ad salutem proficere posset? Et ubi esset quod Ezechiel a Domino dicitur ita: Fili hominis, verba illorum ne timeas, et vultus illorum ne formides, quia domus exasperans est? 136.0622C| (Ezech. II, 6) Ubi dicentis: Qui me erubuerit et meos sermones, et hunc Filius hominis erubescet cum venerit in gloria sua, et Patris et sanctorum angelorum? (Luc. IX, 26.)

4.

Quod si mihi opponas scandalum Ecclesiae debere vitari, non contradico. Oppono tibi tamen duo Evangelii loca, unum scilicet, ubi Dominus Petro dixisse refertur: Simon, reges terrae a quibus accipiunt tributum? ab alienis, an a filiis? Illo respondente, ab alienis: Ergo liberi sunt, ait, filii; sed ne forte scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit, tolle, et aperto ore illius invenies staterem; illum sumens da eis pro me et te. Alium, ubi dicente eodem cum caeteris Petro ad 490 Dominum: Scis quia Pharisaei 136.0622D| audito verbo scandalizati sunt? (Matth. XV, 12) non curandum de hujusmodi monstrans scandalo, dixit: Sinite illos (Ibid., 14), subaudi scandalizari. Quare? Subjungit causam, et ait: Caeci sunt et duces calcorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent (Ibid.). Quasi utique dixisset: Quia et ipsi caeci sunt, et aliis caecis in perditionis foveam cadendi praestant ducatum, non curandum de illorum scandalo. Melius est enim juxta quemdam, ut scandalum oriatur, quam veritas relinquatur (S. GREG. hom. 6 in Ezech. l. I). Quia etiamsi propter illos veritatis relinquatur assertio, non propterea 136.0623A| meliorabuntur, sed, ut coeperunt, in perditionis praescito illis ab initio ruituri deteriorabuntur miseri barathro.

5.

Et ista quidem ut sufficiant, quaerendum, unde ista tamen exorta sit inter nos modo discordia. Sed si quis advertat quod superius prolatum de Juda, non modo exortam hanc videbit discordiam, sed a tempore ordinationis meae nunquam inter nos exstitisse concordiam: quod mille probabunt indicia, si quis meminisse valebit, qualia mihi jam acciderunt, et quanta. Licet nunc fiducia imperialis praesentiae et synodi adunandae in propatulo sit designata; est tamen occasio hujusmodi rixandi nobis, quod scilicet eis manifestaverim quaedam hic ideo suppressa, quia in Huberto episcopo directa 136.0623B| continentur (id est lib. de Contemptu canonum ). Epistola ista, non vi tamen eos ad ea sequenda compellens, sed ratione perpendenda suadens.

136.0624A| 491 In canonibus apostolorum. Cap. XXXIX. Omnium ecclesiasticorum negotiorum curam episcopus habeat, et ea velut Deo contemplante dispenset, etc..

6.

Eat igitur qui volet ac judicet, quid horum melius fuerat, vel pejus; quod scilicet ista formidine Deum exasperantium jam per triginta quinque fere annos quasi patienter tulerim; an quod modo, tam sero licet, haec contra illos protulerim, cum veracissime Gregorio docente didicerim, quod inimicum tolerare, sed odisse, non sit virtus amoris, sed velamentum furoris; et Augustino credentissimus exstem dicenti « quia recusat in Christi esse corpore, qui odium mundi non vult sustinere cum capite. » Nam praeter hoc quod contra canonum sanctorum 136.0624B| ista fieri reprehendebam decreta, etiam illud me maxime nuper commovit, quoniam quidem, cum de dimittenda mulierositate Augustalis intonuisset 136.0625A| adversum illos voluntas, omnium pene excusatio exstitit, non posse propter inopiam hoc ullo modo fieri, potuisse vero utcunque, si stipendium debitum ex rebus habuissent ecclesiae. Visum autem mihi fuit eos habere potuisse, si aut unusquisque illorum mercedem juxta Apostolum (I Cor. III, 8) in ecclesia propriam secundum suum 492 laborem acciperet, aut, uti in Actibus legitur apostolorum, dividerentur clericis delegata prout cuique opus esset (Act. IV, 35). Hujus rei gratia volui agnoscere omnia, quae sive ab antecessoribus meis concessa, sive a Deum timentibus viris sunt eis collata, et sufficerent optime, si non vellem eisdam his, quae quibusdam ingratis et inimicis contuleram stulte, providenter supplere. Hoc tam 136.0625B| fortiter recusaverunt, ut mori se antea malle proferrent, quam hoc factum viderent. Nec inaniter. Causa enim illorum cum, Deo gratias, non mediocris sit, ita per massaritias et alia hujusmodi exstat divisa, ut quidam illorum inde valde ditescant, multitudo vero paupertate languescat, et, proh nefas! qui majus Deo in ecclesia exhibent servitium, aut nihil, aut modicum accipiant; qui pene nihil de famulitio unquam actitant Domini, locupletes de rebus ecclesiasticis fiant. Quod si quis eorum contra talia conatur saltem mutire, dicitur ei: Ut ego mortem exspectavi meorum, qui me praecesserant, magistrorum; ita tu meam exspecta, et 136.0626A| bonis quae ipse praesentialiter fruor, et tu frui post obitum meum studeto. Hoc quasi sit dicere: Me illic constituto ubi sunt quos imitari decerto, tu me sequi conare, et in eadem qua cecidi barathri fovea rue; ut hoc sit veraciter caecum caeco cadendi ducatum praestare.

7.

Tu ergo, inquis, quid fecisti ad ista? Monstravi illis auctoritatem canonicam; illi 493 contra consuetudinem usitatam. Misi eis vicinorum quosdam; mandavi eis adjurando per fidelitatem quam mihi non semel juraverant, ut si aliquam authenticam rationem inde haberent, non mihi celarent; ne cum in synodum veniremus verecundiam mihi facerent, si me injustum exigere aliquid probavissent. Et ut in illorum sacramentis 136.0626B| nullam mihi monstrarent habere potuisse unquam fiduciam, dixerunt, proh nefas! se satis scire multis multa jurasse, quae nullatenus valerent implere: adjicientes stultum esse, ut me conarentur docere. Mandavi rursum illorum quibusdam, quod in utroque delinquerent, si aut me contra se, aut se contra me permitterent scienter contendere. Respondit cujus maxime intererat, quod stultissime faceret, si vel me toto saeculo praedicatum, vel magistros suos docere praesumeret. Hoc nihil juvante, conatus alio eos modo ad pacem, non quidem mundi, sed Christi compellere, cum quidam illorum de me haberent beneficia, interminatus sum, quod 136.0627A| si mihi interdicerent quod mihi competeret, 494 ego quod illis concesseram, tollerem. Responderunt in tantum se non curare, ut si quod alicui illorum dedi auferrem, non mihi inde minus fideles essent; tantum de istis illos nullatenus inquietarem. Et veracissime: nunquam enim mihi pro dato fideles, nunquam pro ablato infideliores, quia non potuerunt, fuerunt. Infidelissimi nam mihi existere, nullo unquam tempore (parcat illis Dominus) cessaverunt. Sed quare? Apostolus dicat. Me etenim hoc toties replicare nimium, fateor, taedet: Erit, ait, tempus cum sanam doctrinan non sustinebunt; sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus; et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 3). 136.0627B| Ut illegalitates apertissimas fabulas nuncupasse illum intelligas: res enim ficta proprie dicitur fabula. Per omnes sane sermones, quos populo ista Quadragesima feci, monere mecum omnes non destiti, ut redire non differremus ad pacem, sed quam, proh dolor! nunquam tenuimus, Christi: qui aliquos utique laeserunt, praeceptum illud Domini recordantes, 495 quod ego paratus agere omnimodis sui: Si offers munus tuum ad altare 136.0628A| (Matth. V, 23), etc.: laesi vero, dicentis: Cum statis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem (Marc. XI, 25): quod et facere paratissimum me, si dignati fuissent rogari [ f., rogare], non cessavi eis promittere, tantum in vera pace hoc vellent efficere. Quod tamen potius eorum in tantum augebat superbiam, et accendebat usque ad criminationem quoque mei malitiam, ut pejus etiam mihi ipsi de me compellerent credere, quam hoc sit quod tibi, Ambrosi charissime, scriptum reliqueram nuperrime, nedum aliis permittant de me boni aliquid aestimare.

8.

Quia vero perfidi semper de beneficio pejores fiunt, et qui aliquid eis confert, nil aliud agit, nisi contra se pugnandi vires illis ministrat, et ut perfidia 136.0628B| propagetur, laborat; quod causa protuleram comminationis, in effectum vertere non distuli actionis, et praecepto usus dicentis: Da bono, et ne susceperis peccatorem (Eccli. XII, 5); illis ablata bonis duobus, id est, beatae Genitrici, sanctoque Stephano protomartyri contuli, vel potius reddidi; faciens de quibusdam insuper scriptum quoddam, quod nominant Judicatum, id est decretum, pauperioribus clericis (quorum causa 136.0629A| scilicet tantum 496 pertuleram laborem) ejusdem ecclesiae, hoc est, presbyteris capellanis, subdiaconibus de secretario septem, cantoribus septem, acolythis de secretario septem, cantoribus quinque, ostiariis sex, non ut mihi fideliores tamen, sed in servitio Domini fierent promptiores, et cessante paupertatis occasione, studiosiores in Domini diebus ac noctibus fierent servitute. Inveterata itaque hac jam per aliquot annos, nunc non quidem ut ferunt acta, sed quod melius est pace ficta, discordia, pessima non cessant mihi tendere ut semper insidiarum, me tamen non ignorante, molimina; et qui dicebant se non curare, si quod de meo habebant ab eis auferrem, neque ob hoc mihi minus fideles existerent, tantum eos de his 136.0629B| quibus eos interpellaveram inquietare cessarem; securi nunc de mea cessatione, de meo ab eis ob ingratitudinem illorum recepto me satagunt (per) potestatem quorumdam patrociniis inquietare. Me autem ad flagella pro peccatis meis subeunda paratum Dominus dignetur misericorditer respicere, et ab illorum insidiis clementer defendere; illis veniam 136.0630A| largiendo, et pacem veram illorum cordibus ingerendo, ut simul pacificari omnes mereamur cum Christo. Quod si parvipenso quod Job quondam dixit beatus, id est: Causam quam ne sciebam 497 diligentissime investigabam (Job XXIX, 16); mihi miserrimo contingat, quod miseris contigit, de quibus legitur, illis, quia [ f., qui] etiamsi apud Scythas causam dixissent, inculpati absque dubio dimissi fuissent (conveniat [ l. conveniet] facienti [ l. patienti] mihi nam ad flagella, ut dixi, in tantum parato, quantum dolor meus in conspectu est meo semper (Psal. XXXVII, 18), ille utique, quo et doleo quod peccato talia patior meo, et ne pejora in futuro patiar metuo) mihi, inquam, aliud non pertinet agere, nisi velle 498 optare, et indesinenter Deum 136.0630B| rogare, ut cui fidelitatem jurasse me recolo, nunquam id facere contingat, unde gratiam ipsius irrecuperabiliter perdat; sed illud potius ei divina concedat pietas agere, quod et hic diutius feliciter imperare, et in futuro perenniter cum Christo faciat exsultare. Amen.