Disciplina clericalis

This is the stable version, checked on 12 Maii 2020. 2 pending changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Disciplina clericalis
c. 1115
editio: incognita
fons: incognitus


PETRI ALFONSI DISCIPLINA CLERICALIS

Prologus.

Dixit Petrus Alfunsus, servus Christi Ihesu, compositor huius libri: Gratias ago Deo, qui primus est sine principio, a quo bonorum omnium estprincipium, finis sine fine, totius boni complementum, sapiens qui sapientiamet rationem præbet homini, qui nos sua aspiravit sapientia et suaerationis admirabili illustravit claritate et multiformi sancti spiritussui ditavit gratia. Quia igitur me licet peccatorem Deus multimoda vestiredignatus est sapientia, ne lucerna mihi credita sub modio tecta lateat, eodem spiritu instigante ad multorum utilitatem hunc librum componere admonitussum, ipsum obsecrans ut huic mei libelli principio bonum finem adiungatmeque custodiat, ne quid in eo dicatur quod suae displiceat voluntati. Amen.

Deus igitur in hoc opusculo mihi sit in auxilium, qui me librum hunccomponere et in latinum transferre compulit. Cum enim apud me saepius retractandohumanae causas creationis omnimodo scire laborarem, humanum quidem ingeniuminveni ex praecepto conditoris ad hoc esse deputatum, ut quamdiu est insaeculo in sanctae studeat exercitatione philosophiae, qua de creatoresuo meliorem et maiorem habeat notitiam, et moderata vivere studeat continentiaet ab imminentibus sciat sibi praecavere adversitatibus eoque tramite gradiaturin saeculo, qui eum ducat ad regna caelorum. Quodsi in praefata sanctaedisciplinae norma vixerit, hoc quidem pro quo creatus est complevit debetqueperfectus appellari. Fragilem etiam hominis esse consideravi complexionem: quae ne taedium incurrat, [p. 2] quasi provehendo paucis et paucis instruendaest; duritiae quoque eius recordatus, ut facilius retineat, quodammodonecessario mollienda et dulcificanda est; quia et obliviosa est, multisindiget quae oblitorum faciant recordari. Propterea ergo libellum compegi, partim ex proverbiis philosophorum et suis castigationibus, partim ex proverbiiset castigationibus Arabicis et fabulis et versibus, partim ex animaliumet volucrum similitudinibus. Modum tamen consideravi, ne si plura necessariisscripserim, scripta oneri potius sint lectori quam subsidia, ut legentibuset audientibus sint desiderium et occasio ediscendi. Scientes vero perea quae hic continentur, oblitorum reminiscantur. Huic libello nomen iniungenset est nomen ex re: id est Clericalis Disciplina; reddit enim clericumdisciplinatum. Vitandum tamen decrevi pro possibilitate sensus mei, nequid in nostro tractatu inveniatur quod nostrae credulitati sit contrariumvel a nostra fide diversum. Ad quod adiuvet me omnipotens Deus cui supernitor. Amen.

Si quis tamen hoc opusculum humano et exteriori oculo percurrerit etquid in eo quod humana parum cavit natura viderit, subtiliori oculo iterumet iterum relegere moneo et demum ipsi et omnibus catholicae fidei perfectiscorrigendum appono. Nihil enim in humanis inventionibus perfectum putatphilosophus.

De timore Dei.

Enoch philosophus, qui lingua arabica cognominatur Edric, dixit filiosuo: Timor Domini sit negotiatio tua, et veniet tibi lucrum sine labore.

Dixit alius philosophus: Qui timet Deum, omnia timent eum; qui veronon timet Deum, timet omnia.

Dixit alius philosophus: Qui timet Deum, diligit Deum; qui diligit Deum, obedit Deo.

Dixit Arabs in versu suo: Inobediens es Deo: simulas tamen te eum amare, et incredibile est; si enim vere amares, obedires ei. Nam qui amat, obedit.

De ypocrisi.

Dixit Socrates discipulis suis: Videte ne sitis Deo obedientes et inobedientesin eodem. Dicunt ei: Enuclea nobis quod dicis. Qui ait: Dimittite ypocrisim!Est enim ypocrisis coram hominibus simulare se obedire Deo, in occultovero inobedientem esse. Dicit ei unus ex discipulis: Estne aliud genusypocrisis, unde homini cavendum sit? Dicit Socrates: Est homo qui in apertoet in occulto obedire se Deo ostendit, ut sanctus ab hominibus habeatur[p. 3] et ab eis ideo plus honoretur. Est alius isto subtilior, qui hancrelinquit ypocrisim, ut maiori deserviat: Cum enim ieiunat vel elemosinamfacit et ab eo quaeritur si fecerit, respondet: Deus scit! vel: non, utin maiori reverentia habeatur et dicatur quia ypocrita non est qui hominibusfactum suum nolit propalari. Credo etiam paucos esse qui aliquo huius ypocrisisgenere non participent. Videte igitur ne hac seducti laboris vestri praemioprivemini! Quod ne contingat, omnia facite munda intentione; ne inde gloriamhabere quaeratis!

Dicit alius philosophus: Si Deo firmiter inniteris, omnia erunt prosperaquocumque ieris.

De formica. De gallo. De cane.

Balaam, qui lingua arabica vocatur Lucaman, dixit filio suo: Fili, nesit formica sapientior te, quae congregat in aestate unde vivat in hyeme. --Fili, ne sit gallus vigilantior te, qui in matutinis vigilat, et tu dormis. --Fili, ne sit gallus fortior te, qui iustificat decem uxores suas, tusolam castigare non potes. --Fili, ne sit canis corde nobilior te, quibenefactorum suorum non obliviscitur, tu autem benefactorum tuorum oblivisceris. --Fili, ne videatur tibi parum unum habere inimicum vel nimium mille habereamicos. Dico tibi:

I. Exemplum de dimidio amico.

Arabs moriturus vocato filio suo dixit: Dic, fili, quot tibi, dum vixi, adquisieris amicos! Respondens filius dixit: Centum, ut arbitror, mihiadquisivi amicos. Dixit pater: Philosophus dicit: Ne laudes amicum, donecprobaveris eum! Ego quidem prior natus sum et unius dimidietatem vix mihiadquisivi. Tu ergo centum quomodo tibi adquisisti? Vade igitur probareomnes, ut cognoscas si quis omnium tibi perfectus erit amicus! Dixit filius: Quomodo probare consulis? Dixit pater: Vitulum interfectum et frustatimcomminutum in sacco repone, ita ut saccus forinsecus sanguine infectussit. Et cum ad amicum veneris, dic ei: Hominem, care mi, forte interfeci;rogo te, ut eum secreto sepelias; nemo enim te suspectum habebit, sicqueme salvare poteris. Fecit filius sicut pater imperavit. Primus autem amicusad quem venit dixit ei: Fer tecum mortuum super collum tuum! Sicut fecistimalum, patere satisfactionem! In domum meam non introibis. Cum autem persingulos sic fecisset, eodem [p. 4] responso ei omnes responderunt. Adpatrem ergo rediens nuntiavit quae fecerat. Dixit pater: Contigit tibiquod dixit philosophus: Multi sunt dum numerantur amici, sed in necessitatepauci. Vade ad dimidium amicum meum quem habeo et vide, quid dicat tibi!Venit et sicut aliis dixerat huic ait. Qui dixit: Intra domum! Non esthoc secretum quod vicinis debeat propalari. Emissa ergo uxore cum omnifamilia sua sepulturam fodit. Cum autem ille omnia parata videret, remprout erat disseruit gratias agens. Deinde patri retulit quae fecerat. Pater vero ait: Pro tali amico dicit philosophus: Hic est vere amicus quite adiuvat, cum saeculum tibi deficit. Dixit filius ad patrem: Vidistihominem qui integrum sibi amicum lucratus fuerit? Tunc pater: Non vidiquidem, sed audivi. Tunc filius: Renuntia mihi de eo, si forte talem mihiadquisiero! At pater:

II. Exemplum de integro amico.

Relatum est mihi de duobus negotiatoribus, quorum unus erat in Aegypto, alter Baldach, seque solo auditu cognoverant et per internuntios pro sibinecessariis mittebant. Contigit autem ut qui erat Baldach, in negotiationemiret in Aegyptum. Aegyptiacus audito eius adventu occurrit ei et suscepiteum gaudens in domum suam et in omnibus ei servivit sicut mos est amicorumper octo dies et ostendit ei omnes manerias cantus quas habebat in domosua. Finitis octo diebus infirmatus est. Quod valde graviter dominus deamico suo ferens ascivit omnes medicos Aegyptiacos, ut amicum hospitemviderent. Medici vero palpato pulsu, iterum et iterum urina respecta, nullamin eo agnoverunt infirmitatem. Et quia per hoc nullam corporalem agnovereinfirmitatem, amoris sciunt esse passionem. Hoc agnito dominus venit adeum et quaesivit si qua esset mulier in domo sua quam diligeret. Ad haecaeger: Ostende mihi omnes domus tuae mulieres, et si forte inter eas hancvidero, tibi ostendam. Quo audito ostendit ei cantatrices et pedissequas: quarum nulla ei complacuit. Post haec ostendit ei omnes filias: has quoquesicut et priores omnino reppulit atque neglexit. Habebat autem dominusquandam nobilem puellam in domo sua, quam iam diu educaverat, ut eam acciperetin uxorem; quam et ostendit ei. Aeger vero aspecta hac ait: [p. 5] Ex hacest mihi mors et in hac est mihi vita! Quo audito dedit ei puellam nobilemin uxorem cum omnibus quae erat cum ea accepturus. Et preterea dedit eiea quae erat daturus puellae, si eam acciperet in uxorem. His completis, accepta uxore cum his quae cum uxore acceperat et negotiatione facta rediitin patriam. --Contigit autem post haec ut Aegyptiacus omnia sua multismodis amitteret, et pauper effectus cogitavit apud se quod iret Baldachad amicum quem ibi habebat, ut sui misereretur. Iter ergo nudus et famelicusarripuit atque Baldach intempestae noctis silentio pervenit. Pudor autemei obstabat ne domum amici adiret, ne forte incognitus tali tempore domoexpelleretur. Templum ergo quoddam antiquum intravit ut ibidem pernoctaret. Sed cum ibi anxius multa secum diu volveret, occurrerunt sibi duo viriprope templum in civitate, quorum unus alium interfecit clamque aufugit. Multi ergo cives pro strepitu decurrentes interfectum repperierunt, etquaerentes quisnam homicidium perpetrasset, intraverunt templum speranteshomicidam ibidem reperire. Aegyptiacum vero illic reperierunt et sciscitantesab eo quisnam virum interfecisset, audierunt ab ipso quia ego illum interfeci. Paupertatem enim suam morte saltem finire vehementer cupiebat. Captus itaqueet incarceratus est. Mane autem facto producitur ante iudices et mortecondempnatus ducitur ad crucem. Multi vero de more accurrerunt, quorumunus fuit amicus eius cuius causa Baldach adierat. Qui acutius eum intuensdeprehendit esse amicum quem in Aegypto reliquerat. Reminiscens itaquebonorum quae sibi in Aegypto fecerat, cogitans etiam quia post mortem retribuereilli non poterat, mortem pro ipso subire se decrevit. Voce igitur magnaexclamavit: Quid innocentem condempnatis quove eum ducitis? Non mortemmeruit, ego virum interfeci. At illi iniecerunt manus in eum atque ligatumsecum ad crucem traxerunt aliumque a poena mortis absolverunt. Homicidavero in eodem agmine haec intuens gradiebatur atque secum ait: Hunc interfeciet iste dampnatur! Hic innocens supplicio deputatur, ego nocens libertatefruor! Quaenam causa est huius iniusticiae? Nescio nisi sola sit Dei patientia. Verum Deus, iudex iustus, impunitum scelus nullum dimittit. Ne igitur posteriusin me durius vindicet, huius me prodam criminis esse reum; sicque eos amorte absolvendo [p. 6] quod commisi luam peccatum. Obiecit se ergo periculodicens: Me me qui feci; istum dimittite innoxium! Iudices autem non parumadmirantes hunc alio a morte absoluto ligaverunt. Iamque de iudicio dubitanteshunc cum reliquis prius liberatis ante regem duxerunt eique omnia ex ordinereferentes ipsum etiam haesitare compulerunt. Communi itaque consilio rexeis omne crimen quod sibi imposuerant condonavit, eo tamen pacto ut criminissibi impositi causas patefacerent. At illi rei veritatem ei exposuerunt. Communi autem consensu omnibus absolutis indigena qui pro amico suo moridecreverat ipsum in domum suam introduxit eique omni honore pro ritu factoinquit: Si mecum manere adquiescis, omnia nobis prout decet erunt communia;si vero repatriare volueris, quae mea sunt aequa lance partiamur. At illenatalis soli dulcedine irretitus partem totius substantiae quam ei obtuleratrecepit sicque repatriavit. --His itaque sic relatis inquit filius ad patrem: Vix poterit talis reperiri amicus.

De consilio.

Dixit alius philosophus propter amicos non probatos: Provide tibi semelde inimicis et milies de amicis, quia forsitan quandoque amicus fiet inimicuset sic levius poterit perquirere dampnum tuum.

Item alius philosophus: Cave tibi de consilio illius a quo petis consilium, nisi tibi sit fidelis comprobatus.

Item alius philosophus: Consule amico tuo in bonum quantum poteris, etsi tibi credere noluerit. Iustum est enim ut sibi bene consulas, licetrectum ut insulsus tuum non sequatur consilium.

Alius: Noli consilium tuum omni revelare homini. Qui enim consiliumsuum in corde suo retinet, sui iuris est melius eligere.

Alius: Consilium absconditum quasi in carcere tuo est reclusum, revelatumvero te in carcere suo tenet ligatum.

Alius: Ne te associaveris inimicis tuis, cum alios possis reperire socios. Quae enim male egeris, notabunt; quae vero bona fuerint, devitabunt.

[p. 7] Dixit quidam versificator: Est una de huius saeculi adversitatibusgravioribus libero homini quod necessitate cogitur ut sibi subveniat requirereinimicum. Quaesivit quidam a quodam Arabe: Quae maior adversitas contigittibi in hoc saeculo? Arabs: Necessitas compulit me convenire inimicum, ut quae volebam mihi concederet.

De leccatore.

Alius: Ne te associaveris leccatori, cuius societas est tibi dedecus.

Alius: Ne glorieris in laude leccatoris, cuius laus est tibi vituperiumet vituperium laus. --Quidam philosophus transiens per viam alium repperitphilosophum cum quodam leccatore iocantem atque ait: Simile sibi simileattrahere adamantis est. At ille inquit: Nunquam me sibi adiunxi. Ad haectransiens: Cur ergo ei applaudebas? At ille: Non, sed magna necessitatecogitur etiam honestus homo latrinam adire.

De sapientia.

Alius philosophus: Fili, grave est arduas ascendere mansiones, et abeisdem descendere facile est.

Alius philosophus: Melior est inimicitia sapientis quam amicitia insipientis.

Alius philosophus: Non habeas pro magno amicitiam stulti, quia non estpermanens.

Alius philosophus: Melior est societas simplicis inter sapientes nutritiquam prudentis cum leccatoribus educati.

Alius philosophus: Dulcior est sapienti aspera vita inter sapientesquam dulcis vita inter insipientes.

Alius philosophus: Sapientiae duae sunt species: una naturalis, aliaartificialis; quarum una non potest manere sine alia.

Alius: Ne committas stultis sapientiam quia eis esset iniuriosum; nequesapientibus eam deneges, quia quod suum est eis auferres.

Alius: Huius mundi dona diversa sunt: quibusdam enim datur rerum possessio, quibusdam sapientia. Quidam loquens filio inquit: Quid malles tibi dari, an censum an sapientiam? Cui filius: Horum quodlibet alio indiget. --Fuitquidam versificator egregius, sed egenus et mendicus, semper de paupertatesua amicis conquerens, de qua etiam versus composuit talem sensum exprimentes: Tu qui partiris partes monstra mea cur mihi desit! Culpandus non es, seddic mihi: quem culpabo? Nam si constellatio mea est mihi dura, a te quoqueid factum esse indubitabile est. Sed inter me et ipsam tu orator et iudexes. Tu dedisti mihi sapientiam sine substantia. Dic ergo mihi: quid facietsapientia sine substantia? [p. 8] Accipe partem sapientiae et da mihi partempecuniae! Ne patiaris me illo indigere cuius damnum erit mihi pudori!

Dixit quidam philosophus: Tribus modis indiget unus alio: Cuicumquebenefeceris, in eo maior eo eris; quo non indigueris, par ipsius eris;quo vero indigueris, minor eo eris.

Alius: Claritas anime sapientia est, census vero claritas corporis est.

Alius: Sapientia corpora mortua sua claritate vivificat, velut terraarida humiditate pluviae virescit.

De silentio.

Discipulus magistro: Quomodo habendo me inter sapientes discipulos computabor?Magister: Serva silentium, donec sit tibi loqui necessarium. Ait enim philosophus: Silentium est signum sapientiae, et loquacitas est signum stultitiae. ŅAlius: Ne festines respondere donec fuerit finis interrogationis, nec quaestionemin conventu factam solvere temptes, cum sapientiorem te ibi esse prospexeris, nec quaestioni alii cuiquam factae respondeas, nec laudem appetas pro retibi incognita. Philosophus enim dicit: Qui de re sibi ignota laudem appetit, illum mendacem probatio reddit. --Alius: Adquiesce veritati sive a te prolataesive tibi obiectae. --Alius: Ne glorieris in sapientibus verbis tuis, quiaprout philosophus testatur: Qui in suis verbis sapientibus gloriatur, stultusesse comprobatur. --Haec omnia faciens connumeraberis inter discipulossapienciae atque prudentiae.

Philosophus dicit: Qui prudenter inquirere voluerit solutionem prudenterintelliget.

Alius: Quicumque erubuerit sapientiam ab aliis investigare, magis erubesceteandem a semetipso inquiri.

Alius: Qui brevi tempore pro pudore disciplinam non patitur, omni temporein pudore insipientiae permanebit.

Alius: Non omnis qui sapiens dicitur sapiens est, sed qui discit etretinet sapientiam.

Alius: Qui in doctrina defecerit, parum generositas sua ei proderit. Dogmate indiget nobilitas, sapientia vero experientia.

Alius: In quo sua desinit nobilitas, avorum nobilitatem haut congruereservat.

Alius: Nobilitas a me procedens est mihi cordi plus quam quae patrumprocedit nobilitate. [p. 9]

III. Exemplum de tribus versificatoribus.

Arabs: Quidam versificator prudens et facetus, sed ignobilis cuidamregi versus suos obtulit. Cuius notata prudentia rex eum honorifice suscepit. Huic igitur invidebant alii versificatores sua superbi generositate regemqueconvenientes inquiunt: Domine rex, cur hunc tam vili ortum prosapia adeomagnificas? Ad haec rex: Quem vituperare putastis, magis laudastis. Ipsevero qui vituperabatur, haec adiunxit: Rosa ex spinis orta nequaquam blasphematur. Rex autem maximis honoratum muneribus eum dimisit.

Contigit ut quidam versificator nobili ortus prosapia, parum autem disciplinatusregi cuidam versus suos offerret. Quos acceptos rex male quippe compositossprevit nihilque sibi dedit. Inquit igitur versificator regi: Si non proversibus, saltem pro generositate aliquid mihi tribuas. Rex ergo: Quisest pater tuus? At ille sibi indicavit. Ait rex: Semen in te degeneravit. Cui versificator: Saepe, rex, exfrumento oritur siligo. Ad haec rex: Teminorem quam patrem tuum probasti. Illumque immunem sic dimisit.

IV. Exemplum De mulo et vulpe.

Alius versificator item venit ad regem, patre ignobili, sed matre generosa. Incompositus quidem incompositos obtulit versus. Cuius mater fratrem habebatlitteratura et facetia splendidum. Rex autem nequaquam eum honorifice suscepit. Quaesivit tamen ab eo, cuius filius erat. At ille praetendit ei avunculumsuum; unde rex in nimium risum se convertit. Aiunt ei sui familiares: Undeiste tantus risus procedit? Ait rex: Fabulam quandam in libro quodam legeram, quam hic oculis conspicio. At illi: Quae est illa? Ait rex: Mulum noviternatum vulpis in pascuis invenit atque admirans ait: Quis es tu? Mulus dicitse Dei creaturam esse. Cui vulpis: Habesne patrem aut matrem? Mulus ait: Avunculus meus est equus generosus. --Sicut ergo mulus non recognovit asinumpatrem suum, eo quod pigrum et deforme animal est, sic iste patrem suumconfiteri erubescebat pro inertia sua incognitum. Rex tunc convertens sead versificatorem ait: Volo ut indices mihi patrem tuum. At ille sibi indicavit. Cognovit ergo rex quia pater eius vilis et indisciplinatus erat, et aitservis suis: Demus huic de rebus nostris, quia non degenerat.

De vera nobilitate.

Arabs ait patri: Miror me legisse in temporibus praeteritis nobiles, facetos, sapientes honorari, modo vero soli venerantur leccatores. Ad quodpater: Ne mireris, fili, quia clerici clericos, generosi generosos, facetifacetos honorant, leccatores a leccatoribus venerantur. Filius: Vidi etaliud: quod clerici pro sapientia sua non sunt honorati; unde facti suntleccatores et ad magnum venere honorem. Tunc pater ait illi: Hoc quidemex inertia temporis contigit. Ad quod filius: Edissere mihi, pater karissime, veram nobilitatis deffinitionem. Et [p. 10] pater: Ut, inquit, Aristotilesin epistola sua quam Alexandro regi composuit, meminit: qui cum ab eo quaereretquem sibi ex hominibus consilarum faceret, taliter per epistolam respondit: Accipe, ait, talem qui septem liberalibus artibus sit instructus, industriisseptem eruditus, septem etiam probitatibus edoctus, et ego hanc aestimoperfectam esse nobilitatem. --Et filius: Haec nobilitas in tempore meonon contingit, immo auri et argenti tota est quam video nobilitas, ut aitversificator:

Glorificant gazae privatos nobilitate Paupertasque domum premit altam nobilitate.

Versificator quidam de adversitatibus saeculi quae super nobiles veniunt, versus fecit istos sub persona nobilium: Dic, inquit, illis qui pro adversitatibusquae nobis accidunt nos contempnunt quod saeculum nulli fecit Deus contrariumnisi nobilibus tantum. Nonne vides quod mare devehit stercora et paleas, et pretiosi lapides in fundum vadunt? Et nonne vides quod in caelo suntstellae e quibus nescimus numerum? At insuper nulla quidem patitur eclipsimpraeter solem et lunam. Et pater: Ex temporis inertia accidit quia hominesin divitiis solum iudicant gloriandum.

De septem artibus, probitatibus, industriis.

Unus ex discipulis interrogavit magistrum suum et dixit: Cum septemsint artes et septem probitates et septem industriae, vellem ut haec mihisicut se habent enumerares. Magister: Enumerabo. Hae sunt artes: Dialectica, arithmetica, geometria, phisica, musica, astronomia. De septima vero diversaeplurimorum sunt sententiae quaenam sit. Philosophi qui prophetias non sectantur, aiunt nigromantiam esse septimam. Aliqui ex illis videlicet qui prophetiisnon credunt, philosophiam volunt esse septimam, quae res naturales velelementa mundana praecellit. Quidam qui philosophiae non student, grammaticamesse affirmant.

Probitates vero hae sunt: Equitare, natare, sagittare, cestibus certare, aucupare, scaccis ludere, versificari.

[p. 11] Industriae hae sunt: Ne sit vorax, potator, luxuriosus, violentus, mendax, avarus et de mala conversatione. Discipulus: Hoc tempore puto neminemhuiusmodi esse.

De mendacio.

Correxit quidam philosophus filium suum: Cave mendacium, quia dulciusest carmine volucrum.

Alius: Cum leve sit mendacium proferre, quare videtur grave veritatemdicere?

Alius philosophus: Si dicere metuas unde paeniteas, melius est dicere: non! quam: sic!

Alius: Verecundia negandi cave ne inferat tibi necessitatem mentiendi, quia honestius est rem negare quam longos terminos dare.

Alius: Terminum termino addere roganti est hoc tempore calliditas negandi.

Alius: Si mendacio quilibet salvatur, multo magis veritate salvatur. --Accusatus quidam ductus est ante regem iudicem negansque crimen impositumtandem convincitur. Cui rex: Duppliciter punieris: semel pro crimine commisso, secundo pro commisso negato.

Alter quidam consimiliter accusatus quod commiserat non negavit. Dixeruntquequi regi astiterunt: De crimine confesso iudicium sumet. Non ita, rex inquit, quia philosophus dicit: Confitenti peccatum ratio est relaxare iudicium. Sicque liber factus a rege discessit.

Socrates: Sicut homo mendax in principis comitatu non convenit, sica regno caelorum excludendus erit.

Quidam philosophus dixit filio suo: Dic esse mentitum, qui malum dicitmalo vincendum, quia sicut ignem ignis non perimit, sic malum malo noncedit. Ut igitur ignem aqua extinguit, sic bono malum quilibet destruit.

Alius: Ne reddas malum ne similis sis malo, sed redde bonum ut meliorsis malo.

Alius: Ne confidas in malo si periculum evaseris, ut aliud ineas, quiaillud non faciet ut simile pertranseas.

Dixit Arabicus filio suo: Si quemlibet videris malis operibus praegravari, ne te intromittas, quia qui pendulum solverit, super illum ruina erit. [p. 12]

V. Exemplum de homine et serpente.

Transiens quidam per silvam invenit serpentem a pastoribus extentumet stipitibus alligatum. Quem mox solutum calefacere curavit. Calefactusserpens circa foventem serpere coepit et tandem ligatum grave strinxit. Tunc homo: Quid, inquit, facis? Cur malum pro bono reddis? Naturam meam, dixit serpens, facio. Bonum, ait ille, tibi feci, et illud malo mihi solvis?Illis sic contendentibus vocata est inter eos ad iudicium vulpis. Cui totumut evenerat est monstratum ex ordine. Tunc vulpis: De hac causa iudicareper auditum ignoro, nisi qualiter inter vos primum fuerit ad oculum videro. Religatur iterum serpens ut prius. Modo, inquit vulpis, o serpens, si potesevadere, discede! Et tu, o homo, de solvendo serpente noli laborare! Nonnelegisti quod qui pendulum solverit, super illum ruina erit?

Dixit Arabs quidam filio suo: Si gravatus fueris aliquo modo et facilepossis liberari, non expectes, quia dum expectabis liberari facilius, gravaberisamplius. Et ne tibi contingat quod contigit gibboso de versificatore. Etquomodo? filius inquit. Pater:

VI. Exemplum de versificatore et gibboso.

Quidam versificator versus faciens regi praesentavit, et laudavit rexingenium illius iussitque ut pro facto donum exposceret. Qui donum taleexpostulat ut se ianitorem suae civitatis per rnensem faceret, et ab omnigibboso denarium et a scabioso denarium et de monoculo denarium et de impetiginosodenarium et de hernioso haberet denarium. Quod rex concessit et sigillocorroboravit. Qui ministerio suscepto portae assedit et ministerium suumegit. Quadam die gibbosus quidam bene cappatus cum baculo portam intravit. Cui versificator obvius denarium postulat. Qui denegat dare. Vim inferenteversificatore, dum caputium de capite levat, gibbosum deprehendit monoculumesse: duos ergo denarios postulat, a quo prius unum expetiit. Noluit dare, retentus est. Non habens auxilium fugere voluit, sed per caputium retractuscapite nudato apparuit scabiosus. Interrogat protinus ille tres denarios. Videns gibbosus neque fuga neque auxilio se posse defendi coepit resisteredefendensque se nudatis brachiis apparuit habens in his impetiginem: quartumergo denarium postulat. Cui defendenti cappam abstulit, et cadente illoin terram herniosum comperit: quintum ergo denarium ab eo extorsit. Siccontigit ut qui unum ultro dare noluit, quinque invitus dedit.

Dixit philosophus quidam filio suo: Fili, vide ne transeas per aedemgentis iniquae! Transitus namque causa fit status, et status occasio sessionis, et sessio causa mortis. [p. 13]

VII. Exemplum de clerico domum potatorum intrante.

Dictum enim est duos clericos de civitate quadam vespere ut exspatiarenturexisse. Venerunt ergo in locum ubi potatores convenerant. Dixit alter sociosuo: Divertamus alia via, quia philosophus dicit: Non est transeundum persedem gentis iniquae. Respondit socius: Transitus non nocebit, si aliudnon affuerit. Et transeuntes audierunt in domo cantilenam. Substitit alterretentus dulcedine cantus. Monuit socius ire: noluit. Recedente socio remansitsolus illectusque cantu domum intravit. Undique vocatus sedit sedensquecum aliis potavit. Et ecce praeco exploratorem civitatis fugientem sequenspost illum in domum potantium intravit. Invento exploratore in illa domoipse et omnes capti sunt. Hic, inquit, hospitium huius exploratoris fuit: hinc exiit, huc rediit; omnes conscii et socii huius fuistis. Ducti suntomnes ad patibulum, et clericus inter illos magna voce praedicabat omnibus: Quisquis iniquae gentis consortio fruitur, procul dubio mortis immeritaepoenas lucratur.

VIII. Exemplum de voce bubonis.

Fertur de duobus discipulis quod exeuntes de quadam civitate veneruntin locum ubi vox cuiusdam feminae valde sonora audiebatur, verbaque cantusbene composita erant et cantus ipse musice constructus valde delectabiliset amatorius insonuit. Substitit alter cantilena retentus. Cui socius: Divertamus hinc! --Et diverterunt inde --quia intantum volucris cantu decipiturquod ad mortem perducitur. Item unus: Ista vox dulcior est illa quam egoet magister meus iam pridem audieramus. Et qualis erat illa, inquit alter, et quomodo illam audistis? Evenit, dixit socius, quod a civitate exieramus, et sic vox una asperrima audiebatur et cantus incompositus verbaque inordinatesonabant; quique cantaverat, saepius per idem repetebat et suo licet asperocantu quasi delectabili detinebatur. Tunc mihi magister: Si verum est quodhomines dicunt vocem bubonis hominis mortem portendere, tunc ista sinedubio vox bubonis mortem annunciat. Cui ego: Miror, cum cantus sit tamhorridus, cur iste tantum in illo delectatur. Et ille mihi: Non recordarisillius philosophi qui dicit: In tribus delectatur homo, et si bona nonsint: in sua voce, in suo carmine et in suo filio? --Ut istud de se etde suo magistro narraverat, digressi sunt inde ambo.

Dixit quidam philosophus filio suo: Sequere scorpionem, leonem et draconem, sed malam feminam non sequaris!

Alius philosophus: Ora deum ut te liberet ab ingenio nequam feminarum, et tu ipse ne decipiaris provide tibi. --Dictum namque est de quodam philosophoquod transiens iuxta locum quo auceps rete tetenderat avibus decipiendisvidit mulierculam cum eo lascivientem. Cui dixit: Qui aves decipere conaris, vide ne avicula factus huius visco tenearis.

[p. 14] Dixit quidam discipulus magistro suo: Legi in libris philosophorumquibus praecipiunt ut ab ingenio feminae perversae custodiat se homo. EtSalomon in proverbiis hoc idem admonet. Sed tu si super ingenio illiussive de fabulis sive de proverbiis aliquid memoriter tenes, vellem renarrandome instrueres. Magister: Faciam, inquit, tui causa libenter. Sed vereorne si qui nostra simplici animo legentes carmina quae de mulierum artibusad earum correptionem et tuam et aliorum instructionem scribimus viderint, videlicet quomodo quaedam earum nescientibus viris suos advocent amasioset complectentes deosculentur advocatos et quae illarum expetat lasciviain ipsis expleant, earum nequitiam in nos redundare credant. Discipulus: Ne timeas hoc, magister, quia Salomon in libro proverbiorum et multi sapientespravos earum corrigendo mores talia scripserunt nec culpam sed laudem indepromeruerunt. Tu similiter de illis scribens ad nostram utilitatem nonvituperium, sed coronam promereberis. Et ob hoc rogata sine cunctationedemonstra. Tunc magister:

IX. Exemplum de vindemiatore.

Perrexit quidam ut vindemiaret vineam. Quod uxor illius videns intellexitillum circa vineam diutius moraturum et misso nuntio convocat amicum conviviumqueparat. Accidit autem ut dominus ramo vineae in oculo percussus domum citorediret nihil de oculo percusso videns; veniensque ad portam suae domushostium pulsavit. Quod uxor intelligens nimium turbata convocatum amicumabscondit seorsum et domino suo hostium postea aperire cucurrit. Qui intranset graviter pro oculo tristis et dolens iussit cameram parari et lectumsterni, ut posset quiescere. Timuit uxor ne intrans cameram amicum latitantemvideret. Dixit ei: Quid tantum properas ad lectum? Dic mihi quid tibi sitprius! Narravitque ei totum ut acciderat. Permitte, inquit illa, karissimedomine, ut oculum sanum medicinali arte confirmem et carmine, ne ita eveniatde sano ut mihi evenit de iam percusso, quia dampnum tuum commune est nobis. Apponensque os suum ad oculum sanum tantum fovit quousque amicus a locoubi absconditus erat viro nesciente discessit. Tandemque se erigens: Modo, inquit, karissime vir, sum secura ne simile de hoc oculo eveniat, qualede altero evenit. Iam potes, si placet, ad lectum descendere. --Tunc discipulusait magistro: Bene me instruxisti, et quod de illarum artibus retulistisiticuloso et desideranti animo commendavi; nec quod inde scio pro divitiisArabum commutare volo. Sed si placet progredere, et quod transferre inactum publicae administrationis futurorum valeamus edissere! --Faciam, inquit magister: [p. 15]

X. Exemplum de lintheo.

Dictum est de quodam qui peregre proficiscens commisit uxorem suam suaesocrui. Uxor autem sua alium quendam adamavit et matri hoc indicavit. Quaecommota pro filia favit amori et convocans procum eundem coepit cum illoet filia epulari. Epulantibus illis supervenit maritus et hostium pulsavit. Et consurgens mulier procum abscondit et hostium postea domino aperuit. Qui postquam intravit, ut lectus sibi pararetur praecepit; nam quiescerevolebat quia lassus erat. Turbata mulier dubitavit quid faceret. Quod vidensmater: Ne festines, inquit, filia, lectum parare, donec monstremus maritotuo lintheum quod fecimus. Et extrahens lintheum vetula quantum potuitunum cornu illius sustulit et alterum filiae sublevandum dedit. Sicquelintheo extenso delusus est maritus, quousque qui latuerat egredereturamicus. Tunc ait mulier filiae suae: Extende lintheum super lectum marititui, quia manibus tuis et meis est contextum. Cui maritus: Et tu, domina, scis tale lintheum parare? Et illa: O fili, multa huiusmodi paravi. --Adhaec discipulus: Mirabile quid audivi; sed vellem ut amplius me instrueres, quia quanto plus ingenium illarum attendo, tanto magis ad mei custodiamexacuor. Respondit magister: Adhuc tertium tibi dicam, et sic tibi ad instructionemexempla nostra sufficient. Discipulus: Ut placet.

XI. Exemplum de gladio.

Relatum est, inquit, iterum quod quidam proficiscens peregre commisitconiugem suam socrui suae servandam. Uxor autem clam iuvenem quendam amavit, quod suae matri protinus indicavit. Illa vero amori consensit paratoqueconvivio ascivit iuvenem. Quibus epulantibus dominus veniens ianuam pulsavit. Surrexit itaque uxor et dimisit maritum intrare. Sed mater cum amasio filiaeremanens, quia locus ubi absconderetur non erat, quid faceret prius dubitavit. Sed dum filia sua hostium aperiret marito, arripuit vetula nudum gladiumet commisit amasio iussitque ut ante hostium in introitu mariti filiaesuae stricto gladio staret, et si aliquid ei maritus loqueretur, nihilresponderet. Fecit ut iusserat. Hostioque aperto ut illum maritus sic starevidit, substitit et: Quis, inquit, tu es? Quo non respondente, cum primumobstupuisset, tunc magis extimuit. Respondit intus vetula: Care gener, tace, ne aliquis te audiat! Ad haec ille magis mirans: Quid hoc est, inquit, cara domina? Tunc mulier: Bone fili, venerant huc tres persequentes istum, et nos aperto hostio hunc cum suo gladio intrare permisimus, donec discederentqui illum interficere volebant. Qui nunc timens te aliquem ex illis essestupefactus nihil tibi respondit. Et ait maritus: Bene habeas, domina, quae hoc modo hunc liberasti a morte. Et introiens advocavit amasium uxorissuae [p. 16] et secum sedere fecit. Sicque dulcibus alloquiis delinitumcirca noctem exire dimisit. --Discipulus: Miranda dixisti; sed nunc magisillarum praesumptuosam admiror audaciam. Volo tamen ut adhuc mihi de earumingeniis si non fuerit grave dicas. Quanto enim magis dixeris, tanto maiorapromereberis. Ad quem magister: Nonne tibi sufficiunt ista? Tria tibi narravi, et tu nondum desinis instigare? Discipulus: Tria dicendo nimium auges recitandonumerum, sed pauca sonuerunt verba. Dic ergo unum quod longa verbositatemeas repleat aures, et sic mihi sufficiet. Magister: Cave ne contingatinter nos quod inter regem et suum accidit fabulatorem. Discipulus: Quid, care magister, quid tandem accidit? Magister:

XII. a). Exemplum de rege et fabulatore suo.

Rex quidam suum habuit fabulatorem, qui singulis noctibus quinque sibinarrare fabulas consueverat. Contigit tandem quod rex curis quibusdam sollicitusminime posset dormire pluresque solito quaesivit audire fabulas. Ille autemtres super hoc enarravit, sed parvas. Quaesivit rex etiam plures. Illevero nullatenus voluit; dixerat enim sicut iam visum fuerat sibi, multas. Ad haec rex: Plurimas iam narrasti, sed brevissimas. Vellem vero aliquamte narrare quae multis producatur verbis, et sic te dormire permittam. Concessit fabulator et sic incepit:

b). De rustico.

Erat quidam rusticus qui mille solidos habuit. Hic autem in negotiationemproficiscens comparavit bis mille oves, singulas senis denariis. Acciditeo redeunte quod magna inundatio aquarum succresceret. Qui cum neque perpontem neque per vadum transire posset, abiit sollicitus quaerens quo cumovibus suis transvehi posset. Invenit tandem exiguam naviculam quae nisiduas oves una cum rustico ferre non valebat. Sed tandem necessitate coactusduas oves imponens aquam transiit. --His dictis fabulator obdormivit. Rexsiquidem illum excitans ut fabulam quam inceperat finiret commonuit. Fabulatorad haec: Fluctus ille magnus est, navicula autem minima et grex ovium innumerabilis: permitte ergo supradictum rusticum suas transferre oves, et quam incepifabulam ad finem perducam. --Fabulator etenim hoc modo regem longas audirefabulas gestientem pacificavit. Quodsi amplius me praedictis etiam subtexerealia compuleris, iam dicti praesidio exempli me deliberare conabor. Discipulus: Dictum est in antiquis proverbiis quod non eadem compunctione dolet quipro muneribus lacrimatur et qui sui dolore corporis gravatur. Neque regemadeo dilexit fabulator, sicut et tu me diligis. Voluit enim fabulis suiseum aliquantum [p. 17] seducere, tu vero me discipulum minime. Unde precorne iam promotam narrationem modo velis subducere; sed praelibata mulierumingenia diligenter pande. Magister:

XIII. Exemplum de canicula lacrimante.

Dictum est quod quidam nobilis progenie haberet uxorem castam nimiumet formosam. Contigit forte quod orationis studio Romam vellet adire, sedalium custodem uxori suae nisi semetipsam noluit deputare, illius castismoribus satis confisus et probitatis honore. Hic autem parato comitatuabiit. Uxor vero caste vivendo et in omnibus prudenter agens remansit. Accidit tandem quod necessitate compulsa a domo sua propria suam conventuravicinam egrederetur. Quae peracto negotio ad propria remeavit. Quam iuvenisaspectam ardenti amore diligere coepit et plurimos ad eam direxit nuntios, cupiens ab illa qua tantum ardebat amari. Quibus contemptis eum penitussprevit. Iuvenis cum se sic contemptum sentiret, dolens adeo efficiturut nimio infirmitatis onere gravaretur. Saepius tamen illuc ibat quo dominamegressam viderat, desiderans eam convenire; sed nequaquam praevaluit efficere. Cui prae dolore lacrimanti fit obvia anus religionis habitu decorata, quaerensquaenam esset causa quae eum sic dolere compelleret. Sed iuvenis quae insua versabantur conscientia minime detegere volebat. Ad quem anus: Quantoquis infirmitatem suam medico revelare distulerit, tanto graviori morboattritus fuerit. Quo audito narravit ei ex ordine quae sibi acciderantet suum propalavit secretum. Cui anus: De his quae iam dixisti Dei auxilioremedium inveniam. Et eo relicto ad propria remeavit. Et caniculam quamapud se habebat duobus diebus ieiunare coegit et die tertio panem sinapiconfectum ieiunanti largita est. Quae dum gustaret, prae amaritudine oculieius lacrimari coeperunt. Post haec vero anus illa ad domum pudicae feminaeperrexit quam iuvenis praedictus adeo adamavit. Quae honorifice pro magnareligionis specie ab eo suscepta est. Hanc autem sua sequebatur canicula. Cumque vidisset mulier illa caniculam lacrimantem, quaesivit quid haberetet quare lacrimaretur. Anus ad haec: Cara amica, ne quaeras quid sit, quiaadeo magnus dolor est quod nequeo dicere. Mulier vero magis instigabatut diceret. Cui anus: Haec quam conspicis canicula mea erat filia, castanimis ac decora. Quam iuvenis adamavit quidam; sed adeo casta erat ut eumomnino sperneret et eius amorem respueret. Unde dolens adeo efficitur utmagna [p. 18] aegritudine stringeretur: pro qua culpa miserabiliter haecsupradicta nata mea in caniculam mutata est. His dictis prae nimio doloreerupit in lacrimas anus illa. Ad haec femina: Quid ego, cara domina, similispeccati conscia, quid, inquam, factura sum? Me etenim dilexit iuvenis quidam, sed castitatis amore eum contempsi, et simili modo ei contigit. Cui anus: Laudo tibi, cara amica, ut quam citius poteris huius miserearis et quodquaerit facias, ne et tu simili modo in canem muteris. Si enim scirem interiuvenem praedictum et filiam meam amorem, nunquam mea mutaretur filia. Cui ait mulier casta: Obsecro ut consilium huius rei utile dicas, ne propriaforma privata efficiar canicula. Anus: Libenter pro Dei amore et animaeremedio meae et quia miseret me tui, hunc supradictum iuvenem quaeram, et si quo inveniri poterit, ad te reducam. Cui gratias egit mulier. Etsic anus artificiosa dictis fidem praebuit, et quem promisit reduxit iuvenemet sic eos associavit. --Discipulus ait magistro: Nunquam audivi tam mirabilequid, et hoc puto fieri arte diaboli. Magister: Ne dubites! Discipulus: Spero quod si quis homo tam sapiens erit ut semper timeat se posse decipiarte mulieris, forsitan se ab illius ingenio custodire valebit. Magister: Audivi de quodam homine qui multum laboravit ut suam custodiret uxorem, sed nihil profuit. Discipulus: Magister, dic mihi, quid fecit, ut meliussciam si quam duxero illam custodire. Magister:

XIV. Exemplum de puteo.

Quidam iuvenis fuit, qui totam intentionem suam et totum sensum suumet adhuc totum tempus suum ad hoc misit ut sciret omnimodam artem mulieris, et hoc facto voluit ducere uxorem. Sed primitus perrexit quaerere consiliumet sapientiorem illius regionis adiit hominem et qualiter custodire possetquam ducere volebat quaesivit uxorem. Sapiens vero hoc audiens dedit sibiconsilium quod construeret domum altis parietibus lapideis poneretque intusmulierem daretque sibi satis ad comedendum et non superflua indumenta faceretqueita domum quod non esset in ea nisi solum hostium solaque fenestra perquam videret, et tali altitudine et tali compositione per quam nemo possetintrare vel exire. Iuvenis vero audito consilio sapientis, sicuti ei iusserategit. Mane vero quando iuvenis de domo exibat, hostium domus firmabat, et similiter quando intrabat; quando autem dormiebat, sub capite suo claves[p. 19] domus abscondebat. Hoc autem longo tempore egit. Quadam vero diedum iuvenis ad forum iret, mulier sua, ut erat solita facere, ascenditfenestram et euntes et regredientes intente aspexit. Haec una die cum adfenestram staret, vidit quendam iuvenem formosum corpore atque facie. Quoviso statim illius amore succensa fuit. Mulier haec amore iuvenis succensaet ut supradictum est custodita coepit cogitare quo modo et qua arte possetloqui cum adamato iuvene. At ipsa plena ingenio ac dolositatis arte cogitavitquod claves domini sui furaretur dum dormiret. Et ita egit. Haec vero assuetaerat dominum suum unaquaque nocte vino inebriare, ut securius ad amicumsuum posset exire et suam voluntatem explere. Dominus vero illius philosophicisiam edoctus monitis sine dolo nullos esse muliebres actus coepit excogitarequid sua coniunx strueret frequenti et cotidiana potatione. Quod ut suboculo poneret, se finxit ebrium esse. Cuius rei mulier inscia de lectonocte consurgens perrexit ad hostium domus et aperto hostio exivit ad amicum. Vir autem suus in silentio noctis suaviter consurgens venit ad hostiumet apertum clausit et firmavit et fenestram ascendit stetitque ibi donecin camisia sua mulierem suam nudam revertentem vidit. Quae domum redienshostium clausum invenit; unde animo multum condeluit et tandem hostiumpulsavit. Vir mulierem suam audiens et videns ac si nesciret interrogavitquis esset. At ipsa culpae veniam petens et nunquam amplius se hoc facturampromittens nihil profecit. Sed vir iratus ait quod eam intrare non permitteret, sed esse suum suis parentibus ostenderet. At ipsa magis ac magis clamansdixit quod nisi hostium domus recluderet, in puteum qui iuxta domum eratsaliret et ita vitam finiret, sicque de morte sua amicis et propinquisrationem reddere deberet. Spretis minis dominus suae mulieris intrare nonpermisit. Mulier vero plena arte et calliditate sumpsit lapidem, quem proiecitin puteum hac intentione ut vir suus audito sonitu lapidis in puteum ruentisputaret sese in puteum cecidisse. Et hoc peracto mulier post puteum seabscondit. Vir simplex atque insipiens audito sonitu lapidis in puteumruentis mox et absque mora de domo egrediens celeri cursu ad puteum venit, putans verum esse [p. 20] quod mulierem audisset cecidisse. Mulier verovidens hostium domus apertum et non oblita suae artis domum intravit firmatoquehostio ascendit fenestram. Ille autem videns se esse deceptum inquit: Omulier fallax et plena arte diaboli, permitte me intrare et quicquid mihiforisfecisti me condonaturum tibi crede! At illa eum increpans introitumquedomus omnimodo facto atque sacramento denegans ait: O seductor, tuum esseatque tuum facinus parentibus tuis ostendam, quia unaquaque nocte es solitusita furtim a me exire et meretrices adire. Et ita egit. Parentes vero haecaudientes atque verum esse existimantes increpaverunt eum. Et ita mulierilla liberata arte sua flagitium quod meruerat in virum retrusit. Cui nihilprofuit, immo obfuit mulierem custodisse: nam iste etiam accidit cumulusmiseriae quod existimatione plurimorum quod patiebatur meruisse crederetur. Unde quidem bonis compluribus pulsus, dignitatibus exutus, existimationefoedatus ob uxoris maliloquium incestitatis tulit supplicium.

Discipulus: Nemo est qui se a mulieris ingenio custodire possit, nisiquem Deus custodierit, et haec talis narratio, ne ducam uxorem, est magnadehortatio. Magister: Non debes credere omnes mulieres esse tales, quoniammagna castitas atque magna bonitas in multis reperitur mulieribus, et sciasin bona muliere bonam societatem reperiri posse, bonaque mulier fideliscustos est et bona domus. Salomon in fine libri proverbiorum suorum composuitviginti duos versus de laude atque bonitate mulieris bonae. Discipulusad haec: Bene me confortasti! Sed audisti tamen aliquam mulierem quae suisensus ingenium niteretur mittere in bonum? Magister ait: Audivi. Discipulus: Refer mihi de illa, quia videtur mihi res nova! Magister:

XV. Exemplum de decem cofris.

Dictum fuit mihi quod quidam Hyspanus perrexit Mech, et dum ibat pervenitin Aegyptum. Qui deserta terrae intrare volens et transire cogitavit quodpecuniam suam in Aegypto dimitteret. Et antequam dimittere voluisset, interrogavitsi aliquis fidelis homo esset in illa regione cui posset pecuniam suamcommittere. Et ostenderunt ei antiquum hominem nominatum probitate fidelitatis. Cui de suo mille talenta commisit. Deinde perrexit factoque itinere adillum rediit cui pecuniam commisit, et quod commiserat ab eo quaesivit. At ille [p. 21] plenus nequitia illum nunquam antea se vidisse dicebat. Ille vero sic deceptus perrexit ad probos homines regionis illius, et quomodotractavisset eum homo ille cui pecuniam commiserat, eis retulit. Vicinivero illius de eo talia audientes credere noluerunt, sed nihil hoc essedixerunt. Sed qui pecuniam perdiderat unaquaque die ad domum illius quiretinebat iniuste pecuniam, ibat blandisque precibus eum deprecabatur utpecuniam redderet. Quod deceptor audiens increpavit eum dicens ne ampliustale quid de eo diceret vel ad eum veniret; quod si faceret, poenas exmerito subiret. Auditis minis illius qui eum deceperat tristis coepit redire. Et in redeundo obviavit cuidam vetulae pannis heremitalibus indutae. Haecautem baculo suo fragiles artus sustentabat et per viam lapides laudandoDeum ne transeuntium pedes laederetur locabat. Quae videns hominem flentem--cognovit enim eum esse extraneum --commota pietate in angiportum vocavitet quid ei accidisset interrogavit. At ille ordine narravit. Femina veroauditis verbis illius hominis inquit: Amice, si vera sunt quae retulisti, feram tibi inde auxilium. Et ille: Quomodo potes hoc facere, ancilla Dei?At illa inquit: Adduc mihi hominem de terra tua, cuius factis et dictisfidem habere possis. At ille adduxit. Deinde decepti socio praecepit decemcofros exterius pretiosis depictos coloribus atque ferro deargentato ligatoscum bonis serraturis emere et ad domum sui hospitis afferre lapidibusquecomminutis implere. At ipse ita egit. Mulier vero ut vidit omnia illa quaepraeceperat esse parata ait: Nunc decem homines perquire, qui euntes addomum illius qui te decepit mecum et cum socio tuo deferant cofros, unuspost alium venientes ordine longo; et quam cito primus venerit ad domumillius hominis qui te decepit et requiescet ibi, veni et interroga pecuniamtuam! Et ego tantum confido in Deum quod reddita tibi tua pecunia erit. At ipse sicut vetula iusserat egit. Quae non oblita incepti quod praedixeratiter incepit. Et venit cum socio decepti ad domum deceptoris et inquit: Quidam homo de Hyspania mecum hospitatus fuit et vult Mech adire; quaeritqueantea pecuniam suam quae est in decem cofris servandam alicui bono hominidonec revertatur commendare. Precor itaque ut mei causa in aede tua illamcustodias; et quia audivi et scio te bonum hominem esse et fidelem, noloaliquem alium praeter te solum huius pecuniae commendationi adesse. Etdum ita loqueretur, [p. 22] venit primus deferens cofrum, aliis a longeiam apparentibus. Interim deceptus praeceptorum vetulae non oblitus postprimum cofrum sicut ei praeceptum fuerat venit. Ille vero qui pecuniamcelaverat, plenus nequitia ac mala arte, ut vidit hominem venientem cuipecuniam celaverat, timens ne, si pecuniam requireret, alius qui adducebatsuam pecuniam non committeret, contra eum ita dicendo perrexit: O amice, ubi fuisti et ubi tantum diutinasti? Veni et accipe pecuniam tuam meaefidei iam diu commendatam, quoniam inveni et amodo taedet me custodireillam! At ille laetus atque gaudens recepit pecuniam gratias agens. Vetulaautem ut vidit hominem pecuniam habentem, surrexit atque inquit: Ibimusego et socius meus contra cofros nostros et festinare praecipiemus. Tuvero expecta donec redeamus et bene serva quod iam adduximus! Ille autemlaetus animo quod acceperat servavit adventumque eorum --quod adhuc potest--expectavit. Et ita bono ingenio vetulae reddita fuit viro summa pecuniae.

Discipulus: Istud mirum fuit ingenium atque utile, nec puto quod aliquisphilosophus subtilius cogitaret per quod levius vir pecuniam suarum recuperaret. Magister: Bene posset philosophus suo facere naturali ingenio et artificiali, secreta etiam naturae rimando, quod mulier solo fecit naturali ingenio. Discipulus: Hoc bene credo. Sed si aliquid philosophorum huiusmodi reposuistiin cordis armariolo, largire mihi discipulo, et ego fideli memoriae commendabo, ut quandoque condiscipulis lacte philosophico educatis delicatissimum largiripossum alimentum. Magister:

XVI. Exemplum de tonellis olei.

Contigit quod quidam homo habuit filium, cui post mortem suam nihilpraeter domum dimisit. Iste cum magno labore corpori suo vix etiam quaenatura exigit suppeditabat, et tamen domum suam licet magna coactus inediavendere nolebat. Habebat autem puer iste quendam vicinum valde divitem, qui domum pueri emere cupiebat ut suam largiorem faceret. Puer autem necprece nec pretio vendere volebat. Quod postquam dives ille comperit, quibusingeniis et quibus artibus puero subtraheret domum cogitavit. At iuvenissecundum posse suum familiaritatem eius devitavit. Denique contristatusdives ille causa domus et quod non [p. 23] posset puerum decipere, quadamdie venit ad puerum et inquit ei: O puer, accommoda mihi parvam tuae partemcuriae pretio, quoniam in ea sub terra decem tonellos cum oleo custodirevolo; et nihil tibi nocebunt, et habebis inde aliquod sustentamentum vitae. Puer autem coactus necessitate concessit et dedit illi claves domus. Iuvenisvero interim more solito liberis liberaliter serviens victum perquisivit. At dives homo acceptis clavibus curiam iuvenis suffodiens quinque tonellosplenos oleo ibi recondidit et quinque dimidios. Et hoc facto iuvenem advocavitclavesque domus illi tribuens ait: O iuvenis, oleum meum tibi committoatque in tua custodia trado. Iuvenis simplex putans omnes tonellos esseplenos in custodia recepit. At post longum tempus contigit quod in terrailla oleum carum fuit. Dives hoc videns puero inquit: O amice, veni etiuva me oleum meum effodere quod tuae iam dudum mandavi custodiae, et laborispraemium accipies et tutelae. Iuvenis audita prece cum pretio diviti concessit, ut secundum posse suum cum iuvaret. Dives vero non oblitus fraudis suaenequissimae adduxit homines, ut oleum emerent. Quibus adductis terram aperueruntet quinque plenos tonellos et quinque dimidios invenerunt. Perceptis talibusadvocavit puerum ita dicendo: Amice, causa tuae custodiae amisi oleum: insuper quod tibi commisi, fraudulenter abstulisti. Quapropter volo utmea mihi restituas. His dictis eum accepit et vellet nollet ad iustitiamdeduxit. Iusticia eum videns accusavit, sed iuvenis quid contra diceretnescivit. Sed tamen indutias unius diei quaesivit. Quod iusticia, quiaiustum erat, concessit. In civitate autem illa morabatur quidam philosophus, qui cognominabatur Auxilium Egentium, bonus homo atque religiosus. Iuvenisautem audito bonitatis illius praeconio perrexit ad eum quaesivitque abeo consilium dicens: Si vera sunt quae multis referentibus de te mihi dictasunt, more domestico fer mihi auxilium, etenim iniuste accusor. Philosophusaudita prece iuvenis interrogavit si iuste vel iniuste accusarent eum. Iuvenis vero quod iniuste accusaretur, firmavit sacramento. Audita reisinceritate philosophus pietate commotus ait: Auxiliante Deo feram tibiauxilium; sed sicut a iustitia respectum usque in crastinam diem accepisti, quin eas ad placita dimittere noli, et ero ibi paratus succurrere tuaeveritati atque eorum nocere falsitati. Iuvenis autem quod philosophus eiiusserat egit. Mane autem facto venit philosophus ad iustitiam. Quem postquamvidit iustitia, ut sapientem et philosophum vocavit vocatumque iuxta sesedere fecit. Inde iustitia vocavit accusantes et accusatum et praecepitquod suorum recordarentur placitorum; et ita fecerunt. Illis vero sic coramastan-[p. 24]tibus iustitia ait philosopho quod causas eorum audiret etinde iudicium faceret. Inde philosophus: Praecipe nunc, iustitia, clarumoleum de quinque tonellis plenis mensurari, et scias quantum sit ibi clariolei; et similiter de quinque dimidiis, et scias quantum clari olei ibifuerit. Deinde spissum oleum de quinque plenis tonellis sit mensuratum, et scias quantum spissi olei fuerit ibi; et similiter de dimidiis quinquefacias mensurari, et scias quantum spissi olei in eis sit. Et si tantumspissi olei inveneris in dimidiis tonellis quantum et in plenis, sciasoleum fuisse furatum. Et si in dimidiis tonellis inveneris talem partemspissitudinis qualem oleum clarum ibi existens exigit, quod quidem et inplenis tonellis invenire poteris, scias oleum non fuisse furatum. Iustitiahaec audiens confirmavit iudicium, factumque est ita. Et hoc modo iuvenisevasit sensu philosophi. Finitis placitis iuvenis philosopho grates reddidit. Tunc philosophus ait illi: Nunquamne illud philosophi audisti: Non emasdomum, antequam cognoscas vicinum? Ad haec iuvenis: Primum habuimus domum, antequam iuxta nos hospitaretur. Cui philosophus: Primum vendas domum quammaneas iuxta malum vicinum. --Discipulus: Tale iudicium apparet esse philosophi, et hoc est gratia Dei et merito vocatus est hoc nomine Auxilium Miserorum. --Tum discipulus: Etsi iam audita mente sedeant, ad audiendum plura animumincitant. Magister inquit: Libenter tibi dicam, et sic incipit:

XVII. Exemplum de aureo serpente.

Dictum fuit de quodam divite in civitatem eunte quod sacculum milletalentis plenum deferret secum et insuper aureum serpentem oculos habentemiacinctinos in sacculo eodem. Quod totum simul amisit. Quidam vero pauperiter faciens illud invenit deditque uxori et quomodo invenisset retulitei. Mulier hoc audiens ait: Quod deus dedit, custodiamus! Alia die praecoper viam ita clamando perrexit: Qui talem censum invenit, reddat et absquealiquo forisfacto centum talenta inde habeat! Hoc audiens inventor censusdixit uxori: Reddamus censum, et absque aliquo peccato centum talenta indehabebimus! Ad haec mulier: Si Deus voluisset eum censum habere, non amisisset. Quod Deus donavit, custodiamus! Inventor census quod redderetur laboravit, at ipsa omnimodo denegavit. Et tamen vellet nollet mulier, dominus reddiditet quod praeco promiserat expetiit. Dives autem plenus nequitiae ait: Adhucalium serpentem mihi deesse sciatis. Hoc prava intentione dicebat, ut pauperihomini talenta non redderet promissa. Pauper vero se nihil amplius invenissedicebat. At homines civitatis illius diviti faventes, pauperi deroganteset inexorabile contra fortunam pauperis odium gerentes illum ad iustitiamdetraxerunt. Pauper autem clamando, ut supra-[p. 25]dictum est, se nihilamplius invenisse iuravit. Sed dum sermo huiuscemodi pauperum divitumqueper ora discurreret, ministris referentibus tandem percussit aures regis. Quod simul audivit, divitem et pauperem et pecuniam sibi praesentari praecepit. Adductis omnibus rex philosophum qui vocabatur Auxilium Miserorum cum aliissapientibus ad se vocavit eisque accusatoris vocem et accusati audire etenodare praecepit. Philosophus hoc audiens commotus pietate pauperem adse vocavit et ait ei secrete: Dic mihi, frater, si huius hominis pecuniamhabueris; quodsi non habueris, auxiliante Deo te liberare conabor. Ad haecpauper: Scit Deus quod reddidi quantum inveni! Inde philosophus ad regem: Si rectum inde iudicium vobis audire placuerit, dicam. Rex hoc audiensut indicaret rogavit. Tunc philosophus regi: Iste homo dives bonus multumest et credibilis et veritatis magnum habet testimonium, et non est credibileeum aliquid interrogare quod non amisisset. Et ex alia parte credibilequidem mihi videtur quod iste pauper homo nihil amplius invenit quam quodreddidit, quia malus homo si esset, non quod reddidit redderet, immo totumcelaret. Inde rex: Quid autem iudicas inde, philosophe? Philosophus: Orex, sume censum et da ex eo pauperi centum talenta, et quod remanseritserva donec veniat qui censum interroget, quia non est hic, cuius istecensus sit; et iste dives homo eat ad praeconem et faciat interrogare sacculumcum duobus serpentibus. Regi autem placuit hoc iudicium atque omnibus ibicircumstantibus. Dives vero qui sacculum perdiderat, hoc audiens inquit: Bone rex, dico tibi in veritate censum istum fuisse meum, sed quia volebampauperi homini quod praeco promiserat auferre, dixi adhuc mihi alium serpentemdeesse. Sed modo, rex, mei miserere et quod praeco promisit reddam pauperi. Rex inde suum tradidit censum diviti, dives autem pauperi, et ita philosophussensu atque ingenio pauperem liberavit.

Discipulus: Apparet hoc esse ingenium philosophiae, et hoc exemplo nonest mirum quod de duabus mulieribus Salomon iudicavit.

De societate ignota.

Philosophus ait: Ne aggrediaris viam cum aliquo, nisi eum prius agnoveris!Si quisquam tibi ignotus se in via associaverit iterque tuum investigaverit, dic te longius velle ire quam disposueris; et si detulerit lanceam, vadead dexteram; si ensem, vade ad sinistram. [p. 26]

De sequendis magnis viis.

Arabs filium suum castigavit dicens: Sequere calles, quamvis sint semitislongiores. Et item: Accipe puellam in uxorem, quamvis sit vetula. Et item: Fer merces tuas ad magnas civitates, quamvis ibi vilius vendere putes. Ad haec filius: Verum est quod dixisti de magnis viis.

XVIII. a) Exemplum de semita.

Nam quadam die cum ego et socii mei perrexissemus ad urbem sole ad occasumappropinquante et adhuc longe essemus a civitate, vidimus semitam quaesecundum visum ad civitatem ituris promittebat compendium. Invenimus senema quo requisivimus consilium de itinere illius semitae. At senex ait: Propiussemita ducit ad civitatem quam magna via, et tamen citius per magnam viamad civitatem venietis quam per semitam. Hoc audientes illum pro stultohabuimus et magnam viam pretermittentes semitae declinavimus. Quam insistentesad dexteram et ad sinistram, quanta fuit nox, deerravimus nec ad civitatempervenimus. Ac si per callem pergentes fuissemus, procul dubio moenia civitatissubintrassemus.

b) Exemplum de vado.

Pater ad haec: Hoc alia vice nobis evenit, cum pergeremus ad civitatemper magnam viam: praeerat nobis fluvius, quem quoquo modo transituri eramus, antequam civitatem intraremus. Sicque nobis iter agentibus in duas partessecta est via: quarum una ad civitatem per vadum, alia per pontem ducebat. Deinde quendam senem vidimus, quem de duabus viis quae propius duceretad civitatem interrogavimus. Et senex ait quod brevior erat via per vadumad civitatem duobus miliaribus quam via per pontem. Sed tamen citius, inquit, ad civitatem venire potestis per pontem. Et quidam ex nostris illum senemsicut vos vestrum antea deriserunt et per vadum iter aggressi sunt. Sedeorum alii socios submersos dimiserunt, alii equos et sarcinas perdiderunt, quidam vero pannos madefactos, alii omnino amissos defleverunt. Sed noset senex noster qui per pontem transivimus, sine impedimento et absqueomni incommodo processimus et eos super ripam fluminis adhuc iacturam deflentesrepperimus. Quibus flentibus et yma fluvii cum rastris et sagena perscrutantibussenex ait: Si nobiscum per pontem perrexissetis, hoc impedimentum non haberetis. At illi dixerunt: Hoc fecimus, quia viam tardare nolebamus. Ad haec senex: Nunc magis tardati estis! Et illis relictis laeti subintravimus portasurbis. --Tale est proverbium quod audivi: Magis valet longa via ad paradysumquam brevis ad infernum.

[p. 27] Arabs castigavit filium suum: Fili, si fueris in via cum aliquosocio, dilige eum sicut te ipsum et non mediteris aliquem decipere, neet tu decipiaris, veluti duobus contigit burgensibus et rustico. Filius: Pater, refer mihi, ut aliquid utilitatis inde capiant posteri. Pater:

XIX. Exemplum de duobus burgensibus et rustico.

Dictum fuit de duobus burgensibus et rustico causa orationis Mech adeuntibusquod essent socii victus, donec venirent prope Mech, et tunc defecit illiscibus ita quod non remansit eis quicquam nisi tantum farinae qua solumpanem et parvum facerent. Burgenses vero hoc videntes dixerunt ad invicem: Parum panis habemus, et noster multum comedit socius. Quapropter oportetnos habere consilium, quomodo sibi partem panis auferre possimus et quodnobiscum debet, soli comedamus. Deinde acceperunt consilium huiuscemodiquod facerent panem et coquerent et dum coqueretur dormirent, et quisquiseorum mirabiliora sompniando videret, solus panem comederet. Hoc artificiosedicebant, quia rusticum simplicem ad huiusmodi ficticia deputabant. Etfecerunt panem miseruntque in ignem, deinde iacuerunt ut dormirent. Atrusticus percepta eorum astutia dormientibus sociis de igne extraxit panemsemicoctum et comedit et iterum iacuit. Sed unus de burgensibus sicut sompnoperterritus esset evigilavit sociumque vocavit. Cui alter de burgensibusait: Quid habes? At ille inquit: Mirabile sompnium vidi: nam mihi visumerat quod duo angeli aperiebant portas caeli et me sumentes ante Deum ducebant. Cui socius: Mirabile est hoc sompnium quod vidisti. At ego sompniavi quodego duobus angelis ducentibus et terram findentibus ducerer in infernum. Rusticus vero hoc totum audiebat et tamen se dormire fingebat. Sed burgensesdecepti et decipere volentes ut evigilaret rusticum vocaverunt. Rusticusvero callide et sicut territus esset, respondit: Qui sunt qui me vocant?At illi: Socii tui sumus. Quibus rusticus: Rediistis iam? At ipsi contra: Quo perreximus, unde redire debeamus? Ad haec rusticus: Nunc visum eratmihi quod duo angeli unum ex vobis accipiebant et aperiebant portas caeliducebantque ante Deum; deinde alium accipiebant duo alii angeli et apertaterra ducebant in infernum. Et his visis putavi neminem vestrum iam [p. 28] amplius rediturum et surrexi et panem comedi. --Et pater: O fili, sicevenit eis qui socium decipere voluerunt, quia suo ingenio decepti fuerunt. Tunc filius: Ita evenit eis, sicut in proverbio dictum est: Qui totum voluit, totum perdidit. Haec autem natura est canis, cui faverunt illi: quorumunus alii cibum auferre cupit. Sed si naturam cameli sequerentur, mitioremnaturam imitarentur. Nam talis est natura cameli, quando insimul daturpraebenda multis, quod nullus eorum comedet, donec omnes insimul edant;et si unus ita infirmatur quod nequeat comedere, donec removeatur aliiieiunabunt. Et isti burgenses postquam volebant animalis naturam sibi assumere, mitissimi animalis naturam sibi debuissent vendicare; et merito cibum amiserunt. Quin etiam hoc eis evenisse voluissem, quod magistro meo narrante iam dudumaudivi evenisse incisori regis pro discipulo suo Nedui, videlicet quodfustibus caederentur. Pater ad haec: Dic mihi, fili, quid audisti? Quomodocontigit discipulo, quoniam talis narratio animi erit recreatio? Filius:

XX. Exemplum de regii incisoris discipulo Nedui nomine.

Narravit mihi magister meus quendam regem habuisse unum incisorem quidiversos diversis aptos temporibus ei incidebat pannos. At ille discipulossutores habebat, quorum quisquis artificiose suebat quod magister incisorregis artificiose scindebat. Inter quos discipulos unus erat nomine Nedui, qui socios arte sutoria superabat. Sed die festo veniente rex suorum adse incisorem pannorum vocavit et pro tempore pretiosas vestes sibi et suisfamiliaribus parari praecepit. Quod ut citius et sine impedimento fieret, unum de camerariis suis eunuchum, cuius illud erat officium, sutoribuscustodem addidit et ut eorum curvos ungues observaret et eis ad sufficientiamnecessaria ministraret, rogavit. Sed in una dierum ministri calidum panemet mel cum aliis ferculis incisori et consociis comedendum dederunt. Etqui aderant, comedere coeperunt. Quibus epulantibus ait eunuchus: Magister, quare Nedui absente comeditis nec illum expectatis? Magister inquit: Quiamel non comederet, etiamsi adesset. Et comederunt. Deinde venit Nedui etait: Quare me absente comedistis nec partem meam mihi reservastis? Cuieunuchus: Magister tuus dixit quod mel non comederes, etiamsi adesses. At ille tacuit et quomodo illud magistro suo recompensare posset, cogitavit. Et hoc facto magistro absente secreto dixit eunucho: Domine, magister meusquandoque frenesim patiens sensum perdit et indiscrete circumstantes verberatatque interimit. Cui eunuchus: Si scirem horam, quando ei hoc contingit, ne quid inconsulte ageret, ligarem et loris corrigerem. At Nedui ait: Cumvideris illum huc et illuc aspicientem terramque manibus verberantem atquesua sede surgentem et scamnum super quod sedet manibus rapientem, tunceum scias insanum esse, et nisi tibi et tuis provideris, capud fuste dolabit. [p. 29] Ad hoc eunuchus: Tu benedicaris, quia amodo mihi et meis providebo. Talibus dictis Nedui sequenti die magistri sui forfices secreto abscondit. At incisor quaerens forfices et non inveniens coepit manibus terram percutereet huc et illuc aspicere suaque sede surgere et scamnum super quod sedebatmanu demovere. Hoc videns eunuchus statim suos vocavit clientes et praecepitincisorem ligari et ne aliquos verberaret, graviter verberari. Sed incisorclamabat ita dicendo: Quid forisfeci? Ut quid talibus me afficitis verberibus?At illi acrius verberando tacebant. Quando autem lassi fuerunt verberandoet ipse vapulando, exosum vitae solverunt. Qui respirans, sed longo temporisintervallo quaesivit ab eunucho, quid forisfecisset. Cui eunuchus: Dixitmihi Nedui discipulus tuus quod quandoque insanires nec nisi vinculis etverberibus correptus cessares; et ideo te ligavi et verberavi. Hoc auditoincisor Nedui discipulum suum vocavit et ait: Amice, quando novisti meesse insanum? Ad haec discipulus: Quando me mel non comedere scivisti?Eunuchus et alii hoc audientes riserunt et utrumque merito poenas suscepisseiudicaverunt.

Ad haec pater: Merito hoc illi accidit, quia si custodisset quod Moysespraecepit, ut diligeret fratrem suum sicut se ipsum, hoc ei non evenisset.

Castigavit sapiens filium suum: Vide ne imponas aliquod crimen sociotuo, serio vel ludo, ne ita tibi contingat, sicut duobus ioculatoribuscontigit ante regem. Ad haec filius: Narra mihi, pater, obsecro. Pater: Fiat.

XXI. Exemplum de duobus ioculatoribus.

Venit quidam ioculator ad regem. Quem vocatum rex cum alio ioculatorefecit sedere atque comedere. Sed qui prius aderat ioculator, coepit invideresupervenienti, quem rex iam sibi praeferebat et omnes aulici. Quod ne diuduraret, pudorem illi facere, ut sic saltem aufugeret, cogitavit. Itaquevescentibus aliis ossa latenter primus ioculator coadunavit et ante sociumposuit finitoque prandio in obprobrium socii coniectam struem ossium regiostendit et mordaciter inquit: Domine, socius meus omnium istorum ossiumvestituram comedit. Rex vero eum torvis oculis respexit. Accusatus autemregi ait: Domine, feci quod natura mea, id est humana, requirebat, quiacarnes comedi et ossa dimisi. Et socius meus fecit quod sua natura, videlicetcanina, requirebat, quia carnes comedit et ossa.

De largo, avaro, prodigo.

Dixit philosophus: Honora minorem te et da sibi de tuo, sicut tu visquod maior te honoret et de suo tibi tribuat.

Alius: Turpe quidem est multum diviti homini esse avarum, mediocri autemhomini pulchrum est esse largum.

[p. 30] Discipulus ait: Diffinitionem largi et avari et prodigi mihisubscribe. Pater: Qui dat quibus dandum est et retinet quibus retinendumest, largus est. Et qui prohibet quibus prohibendum est et quibus non estprohibendum, avarus est. Et qui dat quibus est dandum et quibus non estdandum, prodigus est.

De divitiis.

Ait alius philosophus: Noli associari rei deficienti, et ne postponaste associari rei crescenti.

Alius: Magis valet parva beatitudo quam plena domus auro et argento.

Alius: Utilia perquire magno sensu, non magna velocitate.

Alius: Ne respicias ditiorem te, ne in Deum pecces, sed respice pauperioremte, et inde grates Deo redde.

Alius: Non deneges Deum pro paupertate, et pro divitiis noli superbire.

Alius: Qui multa cupit, semper maiorum fame tabescit.

Alius: Si vis in hoc saeculo tantum habere quantum sufficere poteritnaturae, non multa decebit te congregare. Et si cupido satisfacere voluerisanimo, licet congregatis quaecumque in toto mundi ambitu continentur divitiis, sitis tamen ardebit habendi.

Alius: Qui parce sua dispendit, diu durant ei possessa.

Alius: Radix pacis est aliena non cupere, et fructus eius est requiemhabere.

Alius: Qui vult relinquere saeculum, videat ne aliquid retineat quodsi illius partium, quoniam tantundem valeret, ac si paleis ignem extingueret.

Alius: Qui pecuniam congregat, multum laborat et vigiliis tabescit neperdat; ad ultimum dolet, quando perdit quod obtinuerat.

Dispiculus magistro: Laudas congregare pecuniam? Magister: Ita! Acquire, sed iuste et in bono dispende nec in thesauro reconde.

Alius: Ne desideres res alterius, et ne doleas de amissis rebus, quoniamdolore nihil erit recuperabile. Unde dicitur quod

XXII. Exemplum de rustico et avicula.

Quidam habuit virgultum, in quo rivulis fluentibus herba viridis eratet pro habilitate loci conveniebant ibi volucres modulamine vocum cantusdiversos exercentes. Quadam die [p. 31] dum in suo ille fatigatus quiesceretpomario, quaedam avicula super arborem cantando delectabiliter sedit. Quamut vidit et eius cantum audivit, deceptam laqueo sumpsit. Ad quem avis: Cur tantum laborasti me capere, vel quod proficuum in mei captione sperastihabere? Ad haec homo: Solos cantus tuos audire cupio. Cui avis: Pro nihilo, quia retenta nec prece nec pretio cantabo. At ille: Nisi cantaveris, tecomedam. Et avis: Quomodo comedes? Si comederis coctam aqua, quid valebitavis tam parva? Et etiam caro erit hispida. Et si assata fuero, multo minorero. Sed si me abire dimiseris, magnam utilitatem ex me consequeris. Atille contra: Quale proficuum? Avis: Ostendam tibi tres sapientiae maneriasquas maioris facies quam trium vitulorum carnes. At ille securus promissiavem abire permisit. Cui avis ait: Est unum de promissis: ne credas omnibusdictis! Secundum: quod tuum est, semper habebis! Tertium: ne doleas deamissis! Hoc dicto avicula arborem conscendit et dulci canore dicere coepit: Benedictus Deus qui tuorum oculorum aciem clausit et sapientiam tibi abstulit, quoniam si intestinorum plicas meorum perquisisses, unius ponderis unciaeiacinctum invenisses. Hoc ille audiens cepit flere et dolere atque palmispectus percutere, quoniam fidem dictis praebuerat aviculae. Et avis aitilli: Cito oblitus es sensus quem tibi dixi! Nonne dixi tibi: non credequicquid tibi dicetur? Et quomodo credis quod in me sit iacinctus qui situnius unciae ponderis, cum ego tota non sim tanti ponderis? Et nonne dixitibi: Quod tuum est, semper habebis? Et quomodo potes lapidem habere deme volante? Et nonne dixi tibi: Ne doleas de rebus amissis? Et quare proiacincto qui in me est doles? Talibus dictis deriso rustico avis in nemorisavia devolavit.

De libris non credendis.

Philosophus castigavit filium suum dicens: Quicquid inveneris, legas, sed non credas quicquid legeris. Ad haec discipulus: Credo hoc esse: nonest verum quicquid est in libris. Nam simile huic iam legi in libris etproverbiis philosophorum: Multae sunt arbores, sed non omnes faciunt fructum;multi fructus, sed non omnes comestibiles.

Castigavit Arabs filium suum dicens: Fili, ne dimittas pro futuris praesentia, ne forsan perdas utrumque, sicut evenit lupo de bobus promissis a rustico. [p. 32]

XXIII. Exemplum de aratore et lupo iudicioque vulpis.

Dictum namque fuit de uno aratore quod boves illius recto tramite nollentincedere. Quibus dixit: Lupi vos comedant! Quod lupus audiens adquievit. Cum autem dies declinaretur et iam rusticus ab aratro boves solvisset, venit ad eum lupus ita dicens: Da mihi boves quos mihi promisisti! Ad haecarator: Si verbum dixi, non tamen sacramento firmavi. Et lupus contra: Habere debeo, quia concessisti. Firmaverunt tandem pactum quod inde irentad iudicem. Quod dum facerent, vulpi obviaverunt. Quibus euntibus ait callidavulpis: Quo tenditis? Illi quod factum fuerat narraverunt vulpi. Quibusdixit: Pro nihilo alium iudicem quaeritis, quoniam rectum inde vobis faciamiudicium. Sed prius permittite me loqui consilio uni ex vobis et deindealii; et si potero vos concordare sine iudicio, sententia celabitur; sinautem, in commune dicetur. At ipsi concesserunt. Et vulpis primum locutaseorsum cum aratore ait: Da mihi unam gallinam et uxori meae alteram, ethabebis boves! Arator concessit. Et hoc facto cum lupo locuta est dicens: Audi, amice, et meritus tuis praecedentibus pro te debet mea si qua estfacundia laborare. Tantum locuta sum cum rustico quod, si boves illiusdimiseris omnino quietos, dabit tibi caseum ad magnitudinem clipei factum. Hoc lupus concessit. Cui vulpis inde inquit: Concede aratorem boves suosabducere, et ego ducam te ad locum ubi parantur illius casei ut quem voluerisde multis, eligere possis. Sed lupus astutae vulpis deceptus verbis quietumabire permisit rusticum. Vulpis vero vagando huc et illuc, quantum potuit, lupum deviavit. Quem veniente obscura nocte ad altum deduxit puteum. Cuisuper puteum stanti formam lunae semiplenae in yma putei radiantis ostenditet ait: Hic est caseus quem tibi promisi! Descende si placet et comede!Ad haec lupus: Descende tu primitus, et si sola deferre non poteris, utte iuvem faciam quae hortaris. Et hoc dicto viderunt cordam pendentem inputeum, in cuius capite erat urceola ligata et in alio capite cordae alteraurceola, et pendebant tali ingenio quod una surgente altera desdendebat. Quod vulpis simulac vidit, quasi obsequens precibus lupi urceolam intravitet ad fundum venit. Lupus autem inde gavisus ait: Cur non affers mihi caseum?Vulpis ait: Nequeo prae magnitudine, sed intra aliam urceolam et veni sicutspopondisti! Lupo intrante urceola magnitudine ponderis ducta cito fundumpetiit, altera surgente cum vulpe quae erat levis. Quae vulpecula tactoore putei foras exilivit et in [p. 33] puteo lupum dimisit. Et ita quiapro futuro quod praesens erat dimisit, lupus boves et caseum perdidit.

De consilio accipiendo et probando.

Castigavit Arabs filium suum dicens: Accipe consilium ab eodem, de quorequiris experto, quod sic levius habere poteris quam si tu ipse periculoseprobaveris.

Alius castigavit filium suum dicens: Ne credas omni quod audies consilio, donec prius an sit utile probatum fuerit in aliquo, ne contingat tibi sicutlatroni contigit, qui consilio domini domus cuiusdam credidit. Ad haecfilius: Quomodo, pater, evenit ei? Pater:

XXIV. Exemplum de latrone et radio lunae.

Dictum fuit quod quidam latro ad domum cuiusdam divitis perrexit intentionefurandi. Et ascendens tectum ad fenestram per quam fumus exibat pervenit, et si aliquis intus vigilaret auscultavit. Quod dominus domus comperitet suaviter suae uxori ait: Interroga alta voce, unde venit mihi iste tammagnus quem habeo census! Quod ut rescias, multum labora! Tunc ipsa altavoce ait: Domine, unde tam magnum habuisti censum, cum nunquam mercatorfueris? At ille: Quod Deus donavit, serva et fac inde voluntatem tuam etnon inquiras, unde mihi tanta pecunia venerit! At ipsa, sicut ei iniunctumfuerat, magis ac magis ut resciret instabat. Demum quasi coactus precibussuae uxoris inquit dicens: Vide ne cuiquam secreta nostra detegas: Latrofui. At ipsa: Mirum mihi videtur quomodo tam magnum censum latrocinio potuistiacquirere, quod nunquam audivimus clamorem sive aliquam calumpniam inde. At ipse ait: Quidam magister meus carmen me docuit quod dicebam quandosuper tectum ascendebam; et veniens ad fenestram accipiebam radium lunaemanu et carmen meum septies dicebam, scilicet "saulem", et ita descendebamsine periculo et quicquid pretiosum inveniebam in domo corradens sumebam;et hoc facto iterum ad radium veniebam lunae et eodem carmine septies dictocum omnibus in domo sumptis ascendebam et quod sustuleram ad hospitiumdeferebam. Tali ingenio hunc quem possideo censum habeo. At mulier ait: Bene fecisti quod mihi talia dixisti; nam quando filium habuero, ne pauperdegat, hoc carmen docebo. At dominus inquit: Permitte me amodo dormirequoniam sompno aggravatus volo quiescere. Et ut magis deciperet, quasidormiens stertere coepit. Perceptis denique talibus verbis fur nimis indegavisus est, et dicto septies carmine et assumpto manu radio lunae laxatismanibus et pedibus per fenestram in domum magnum faciens sonum ceciditet fracto crure ac brachio congemuit. At dominus domus quasi nesciens inquit: Tu [p. 34] quis es qui ita cecidisti? Cui latro: Ego sum ille fur infelixqui tuis credidi fallacibus dictis. --Ad haec filius: Tu benedicaris, quoniamdolosa edocuisti me vitare consilia.

De consilio.

Philosophus ait: Cave consilium azimum, donec sit fermentatum.

Alius: Ne credas consilium monentis quod deneges alterius benefactum, quoniam qui denegat benefactum coram oculis omnia cernentis se accusat.

Alius: Si fueris in aliquo bono, ne pecces serva, quoniam saepissimemaximum comminuitur bonum vel amittitur.

De benefacto.

Interrogavit discipulus magistrum suum: Prohibuit philosophus benefactumdenegare; sed non divisit benefactum creatoris vel creaturae? Ad haec magister: Dico tibi quod ille qui denegat benefactum, denegat Deum; et ille qui nonobedit regi vel rectori, est inobediens Deo. Discipulus: Ostende mihi rationemquomodo hoc possit esse. Magister: Nullum benefactum procedit ex creaturaad creaturam nisi ex deo procedat; et illi qui denegant benefactum, suosdenegant benefactores et ita denegant Deum.

Item: Rex qui rector verax est, virga Dei in terra est; et ille quiobedit virgae, obedit rectori; et ille qui non obedit virgae, non obeditDeo.

De rege bono et malo.

Alius philosophus ait: Custodi te a rege qui ferus est ut leo, et cuilevis est animus ut puero.

Alius: Qui malum dicit de rege, ante tempus suum morietur.

Alius: Diutius patitur Deus regnum regis in sua persona peccantis, sibonus sit gentibus et mitis, quam faceret in sua persona iusto regi, simalus esset gentibus et crudelis. --Aristotiles in epistola sua castigavitregem Alexandrum ita dicens: Melius est cum paucis pace tuos regere quammagnam militiam tenere. --Item: Tene rectam iustitiam inter homines, etdiligent te; nec properes ulli reddere mutuum boni vel mali, quia diutiusexpectabit te amicus et diutius timebit te inimicus.

XXV. Exemplum de Mariano.

Plato retulit in libro de prophetiis quod quidam rex erat in Graeciasenex, gentibus crudelis. Huic crevit maximum multis e partibus bellum. Cuius ut sciret eventum, totius suae regionis et vicinae mandavit philosophos. Quibus congregatis ait: Videte quam magnum mihi et vobis ingruat bellum, quod propter meum credo evenire vobis peccatum. [p. 35] Sed si aliquidest in me quod sit reprehendendum, dicite et vestro iudicio corrigere festinabo. Philosophi: De criminalibus in corpore vestro nullum scimus nec quid nobiset vobis venturum sit cognoscimus. Sed hic prope viam trium dierum moraturquidam sapiens homo nomine Marianus, qui per spiritum sanctum loquitur. Ad eum ergo de philosophis vestris aliquos legate, per quos vobis quidin tota vita vestra sit venturum declarabit. His ita peractis septem philosophosad eum misit. Qui postquam quam prius inhabitaverat intravere urbem, desertamillius invenere maximam partem. Sed illis quaerentibus hospitium Marianidictum fuit quod ipse et multi de concivibus petiissent heremum. His auditisperrexerunt ad eum philosophi. Quos ut vidit sapiens ait: Venite venite, legati regis inobedientis! Deus enim ei in custodia diversas nationes subdidit, quarum non rectus gubernator, sed immitis exstitit. Deus tamen qui illumet illius subditos de eadem et non de diversa materia creavit, eius immoderatamdiu passus nequitiam multimodis correptionibus ut converteretur admonuit. Sed tandem omnino ad malum eius pertinaci animo in illius necem immisericordeset barbaras suscitavit gentes. Et hoc dicto tacuit sapiens homo. Quod audientesphilosophi mirabantur et universi qui aderant. Die autem tertia philosophisquaerentibus licitum repatriandi reverendus ille prophetico spiritu dixit: Revertimini, quoniam mortuus est dominus vester, et Deus iam novum regemibi imposuit qui sit rectus gubernator et mitis gentibus subditis. Auditistalibus de septem qui venerant philosophis tribus cum praedicto sapientein heremo remanentibus quatuor repatriaverunt. Qui omnia, sicut eis praedictumfuerat, vera et constituta invenerunt.

Arabs dixit filio suo: Ne moreris in civitate regis, cuius dispensamaior fuerit quam redditus.

XXVI. Exemplum de duobus fratribus et regis dispensa.

Dictum namque fuit quod quidam rex suorum communi assensu procerum cuidamsuo familiari, quem antea cognoverat in saecularibus esse prudentem, totiusregni habenas commisit, qui totius provinciae redditus susciperet, placitatractaret, domum domusque ministros et dispensas ordinaret. Eius frateralterius regni dives mercator remotam incolebat civitatem. Qui perceptorumore de fratris sublimatione parato comitatu prout decuit [p. 36] utfratrem viseret, iter incepit. Praemisso tandem nuntio, ne subitus autimprovisus veniret, qui de adventu suo fratri referret, civitati in quafrater aderat appropinquavit. Audito fratris adventu frater occurrit eiet hilari vultu accurate eum suscepit. Transactis vero aliquot diebus, proviso tempore et loco, regi inter cetera quae sciebat placere, etiamsuum fratrem advenisse retulit. Cui rex: Si frater tuus tecum in meo regnoremanere adquieverit, omnia tecum illi --etiam mearum custodiam rerum Ņcommunia esse concedo. Quodsi laborem renuerit, in hac civitate largaspossessiones ei dabo et omnes consuetudines et quae mihi facere deberetcondonabo. Si vero demum tactus amore natalis soli repatriare voluerit, plurima vestimentorum mutatoria et quaecumque ei necessaria fuerint, largirecum habundantia. Auditis sermonibus regis frater fratrem convenit et quantadominus promiserat, ordine retaxavit. Cui frater: Si vis ut tecum morer, ostende mihi quanti sint redditus regis. Ipse autem omnes ostendit. Deindeinterrogavit quantas dispensas rex faceret. Quod et ipse indicavit. Tuncipse computavit cum fratre quod tantus erat redditus quanta et dispensa. Et dixit fratri: Amice, video quod tanta est regis dispensa quantus etredditus. Sed si surrexerit bellum regi vestro vel aliquid tale, unde procurabitmilites suos vel unde inveniet eis nummos? Frater: Aliquo consilio adquiremus. Cui frater: Timeo ne census meus sit pars huius consilii, et ideo vale, quia nolo hic amplius morari.

Dixit philosophus: Rex est similis igni: cui si nimis admotus fueris, cremaberis; si ex toto remotus, frigebis.

De familiaritate regis.

Arabicus interrogavit patrem: Si credidero verbis philosophi, nunquamfamiliaris ero regi. Cui pater: Fili, regi placere magna prudentia est. Filius: Pater, erudi me, quomodo, si oportuerit me regi servire, ut prudenset bene doctus valeam placere. Pater: Ad huiusmodi instructionem multaessent necessaria, quae modo ad memoriam non revocamus, et fortasse siperscriberentur, tibi pusillo in taedium verterentur. Sed de multis paucaet quae si observaveris erunt utilia referemus. Ad quem filius: Etsi arrectisauribus multa cupio, promissa tamen audiendi avidus vehementer efflagito. Pater: Qui vult regi esse familiaris, debet videre omni visu mentis quod, cum venerit ad regem, stare diu possit; nec unquam sedeat, donec rex praecipiat;nec loquatur nisi cum opus fuerit; nec moretur cum rege nisi ipse praeceperitmorari; et fideliter consilium taceat; et semper sit intentus audire quoddicit rex, ne oporteat regem bis praeceptum repetere; quodcumque praecipiatrex, faciat; sed caveat ne regi mentiatur, et videat quod regem diligatet sit ei obediens; nec unquam associet se homini quem rex odio habebit. Et cum haec omnia et multa alia fecerit, forsitan de rege [p. 37] non magnumhabebit proficuum. --Filius: Nihil peius contingit homini quam diu regiservire et nihil boni adquirere. Pater: Hoc multis iam evenit; et ideopraecipit philosophus ne quisquam nimis moretur in servitio regis. --Aliusphilosophus dixit: Qui servit regi ut ita dicam sine fortunio, hoc saeculumperdit et aliud.

De modo comedendi.

Filius: O pater, quare oblitus es dicere quomodo debet homo comederecoram rege? Pater: Non oblitus fui dicere, quia nulla differentia est intercomedere coram rege et alibi. Filius: Dic ergo quomodo ubique debeam comedere. Pater: Cum ablueris manus ut comedas, nihil tangas nisi prandium, doneccomedas; nec comedas panem priusquam veniat aliud ferculum super mensam, ne dicaris impatiens; nec tantum ponas bolum in ore tuo, ut micae defluanthinc et inde, ne dicaris gluto; nec glutias bolum priusquam bene fueritcommasticatum in ore tuo, ne straguleris; nec pocula sumas donec os sitvacuum, ne dicaris vinosus; nec loquaris dum aliquid in ore tuo tenueris, ne aliquid intret de gutture in intimam arteriam et sic sit tibi causamortis; et si videris bolum quod tibi placeat in parapside coram sodali, ne sumas, ne dicatur tibi prava rusticitas. Post prandium manus ablue, quia phisicum est et curiale; ob hoc enim multorum oculi deteriorantur, quoniam post prandia manibus non ablutis terguntur.

Filius: Si quis invitaverit me ad prandium, quomodo respondebo: concedamstatim annon? Pater: Fac sicut auctoritas Iudaeorum praecipit! Dicit enim: Si quis invitaverit te, videas personam invitantis. Si enim magna personafuerit, statim concede; sin autem, secundum quod erit vel secunda vel tertiavice. Hoc etiam refertur de Habraam:

Quadam enim die dum coram sua staret ianua, transeuntes sub humana specievidit tres angelos. Quos ipse suam domum intrare honesto vultu rogavit, pedes lavare, ciborum refectionen sumere, lassos artus sompno recreare. Ipsi vero, quoniam magna persona erat, concesserunt eius petitioni. Cumautem ad Loth venissent et iterum atque iterum rogarentur quod tectum eiussubintrarent, quia autentica non erat persona, velut coacti annuerunt.

Iuvenis senem interrogavit: Cum invitatus fuero ad prandium, quid faciam: parum vel nimis comedam? Cui senex: Nimis! Quoniam si amicus tuus fueritqui te invitavit, [p. 38] multum gaudebit; si autem inimicus, dolebit. Hoc audito risit puer. Ad quem senex: Quid rides? Puer: Recordatus sumverbi quod audivi de Maimundo nigro.

Quidam enim senex quaesivit ab eo, quantum posset comedere. Cui ipse: De cuius prandio, de meo vel de alterius? At ille: De tuo. Maimundus: Quantominus possum. Senex: De alterius quantum? Maimundus: Quanto magis possum.

Senex: Tu modo recordaris verborum cuiusdam gulosi, pigri, stulti, garruliet nugigeruli et quicquid tale de illo dicitur vel eo amplius in eo invenitur. Iuvenis: Multum placet mihi de eo audire, quia quicquid de eo est, derisoriumest; et si quid de eius dictis vel factis mente retines, eloquere, et habebopro munere. Senex:

XXVII. Exemplum de Maimundo servo.

Dominus suus praecepit ei quadam nocte ut clauderet ianuam. Ipse verodesidia pressus surgere non potuit et ideo dixit quia clausa erat ianua. Mane autem facto dixit dominus servo: Maimunde, aperi ianuam! Cui servus: Domine, sciebam quod volebas eam hodie esse apertam, et ideo nolui eamsero claudere. Tunc primum comperit dominus quod propter pigritiam dimiseratet ait: Surge, fac opus tuum, quia dies est et sol iam altus est! Cui servus: Domine, si sol iam altus est, da mihi comedere. Cui dominus: Pessime serve, vis nocte comedere? Cui servus: Si nox est, permitte me dormire! --Aliavice dixit dominus servo noctu: Maimunde, surge et vide utrum pluat necne!Ipse vero advocavit canem, qui iacebat extra ianuam, et cum venisset canis, palpavit pedes eius. Quibus inventis siccis domino inquit: Domine, nonpluit. --Alia vice dominus interrogavit servum noctu an ignis esset indomo. Ipse vero vocato murilego temptavit an calidus esset an non. Et cuminvenisset eum frigidum, ait: Domine, non. --Iuvenis: Pigritiam eius audivi;modo garrulitatem eius audire cupio. Senex: Dictum fuit quod dominus suusveniebat de foro laetus pro lucro, quia multum lucratus fuerat. Et exivitservus Maimundus contra dominum suum. Quem cum videret dominus, timuitne aliquos rumores ut mos suus erat diceret, et dixit: Cave ne dicas mihirumores malos! Maimundus: Non dicam rumores malos, sed canis nostra parvulaBispella mortua est. Cui dominus: Quomodo mortua est? Servus: Mulus nosterexterritus fuit et rupit chamum suum et dum fugeret, sub pedibus suis canemsuffocavit. Dominus: Quid actum fuit de mulo? Servus: In puteum ceciditet mortuus est. Dominus: Quomodo exterritus fuit mulus? Servus: Filiustuus de solario cecidit ita quod mortuus est, et exinde [p. 39] exterritusfuit mulus. Dominus: Quid agit genitrix eius? Servus: Prae nimio dolorenati mortua est. Dominus: Quis custodit domum? Servus: Nullus, quoniamin cinerem vertitur et quicquid in ea erat. Dominus: Quomodo combusta fuit?Servus: Eadem nocte qua domina mortua fuit, pedissequa quae vigilabat prodomina, oblita fuit candelam in thalamo, et ita combusta est domus tota. Dominus: Pedissequa ubi est? Servus: Ipsa volebat ignem extinguere, etcecidit trabs super caput eius et mortua est. Dominus: Tu quomodo evasisti, cum tam piger sis? Servus: Cum viderem pedissequam defunctam, effugi. ŅTunc dominus contristatus valde ad vicinos suos venit orans eos ut recipereturin alicuius domo et hospitaretur. Interea obviavit cuidam amico suo. Quicum videret eum tristem, interrogavit quare ita tristaretur. Ipse veroretulit sibi omnia, quae dixerat sibi servus. Amicus autem desolato retulitversus amico, ut consolaretur eum, dicens: Amice, noli desolari, quia multotienscontingit homini tam graves adversitatum inundationes sustinere quod desidereteas etiam inhonesta morte finire; et statim eveniunt ei tanta commoda quodprorsus dulce sit ei praeteritarum reminisci adversitatum. Sed humanarumrerum tam immensa fluctuatio variante meritorum ordine summi rectoris distinguiturarbitrio. Haec etiam prophetae Iob corroborantur exemplo: cuius animumnon pessumdedit amissio rerum.

De saecularium instabilitate.

Numquid etiam audisti quod dicit philosophus: Quis potest in saeculoisto, cum mutabile sit, aliquid stabile habere, vel quis potest in hacvita aliquid durabile, cum sint omnia transitoria, habere?

Dixit Arabs filio suo: Fili, cum forte contigerit tibi aliquid adversi, noli nimis desolari nec nimis inde tristari, quoniam hoc est genus Deumnegandi; sed Deum semper debes laudare tam de adversitate quam de prosperitate. Multa enim mala contingunt hominibus quae eveniunt eis ut maiora mala effugiant;et multa mala contingunt, quae in bono finiuntur. Et ideo laudare debesDeum in omnibus et in eo confidere, sicut dixit versificator: Cum fuerisin tristitia, nihil inde sollicitus eris, sed omnia in dispositione Deipermitte et renuntia semper bonum futurum, et ita eris oblitus malorum, quia multa mala eveniunt, quae in bono finiuntur.

Philosophus ait: Huius saeculi bona sunt commixta; non enim comedesmel sine veneno.

[p. 40] Alius: Quaecunque in saeculo sunt, commutabilia sunt; et quaeex eis tibi bona sunt ventura, licet sis debilis, tamen habebis, et malumviribus devitare non poteris.

Alius: Quod pigro assequi desiderata donant, idem consequi cupita velocinegant.

Alius:

Se venustantem [semper] saeculum dedecorat, Et peroptantem se terra deglutit et vorat.

Alius:

Quasi in ictu oculi finitur gloria mundi, Et cum sit fragilis, non exeptanda videtur.

XXVIII. Exemplum de Socrate (= Diogene) et rege.

Proverbialiter enim Socratem dicunt saeculares tumultus devitantem etagrestem vitam cupientem nemus incoluisse et tugurii loco dimidium inhabitassedolium, cuius fundum vento opponebat et ymbri et quod erat apertum iocundosoli. Quem venatores regis inventum dum intuerentur et illuderent quoniampediculos suffocantem, coeperunt avertere radiorum solis amenitatem. Quibusille placido vultu ait: Quod mihi non datis, auferre mihi non praesumatis. Talibus irati eum de lare quo degebat expellere voluerunt et in devia abducere, ne praetereuntis oculos domini tam vilis persona offenderet. Quod non valentesminati sunt ei dicentes: Vade ne quid mali ex protervitatis studio tibicontingat, quia rex noster et dominus cum familiaribus suis et primatibusest hac parte transiturus. Illos autem in se latrantes philosophus intuens: Non est, inquit, vester dominus meus dominus, sed potius mei est serviservus. Quod audientes et novercali vultu eum respicientes quidam eum detruncareproposuerunt, minus vero improbi donec sententiam regis audirent, parcereei decreverunt. Dum vero in hunc modum decertarent, rex adveniens et quaecausa litigii foret perquirens, quae gesta fuerant vel dicta famulis referentibuscognovit. Volens itaque rex quae sibi relata erant turpia verane an fictafuissent cognoscere, ad philosophum properavit inquirens quid de se philosophusdixerit. Qui sicut prius famulis, ita nunc sibi eum sui servi servum esseasseruit. Quorum sententiam verborum rex benigno affatu diligenter enodarisibi postulavit. Ad quem philosophus servata vultus dignitate leniter inquit: Voluntas quidem subiecta est et servit mihi, non ego sibi. Tu e conversosubiectus es voluntati et [p. 41] sibi servis, non ipsa tibi. Itaque servuses eius qui mihi servit. Tunc rex defixo paululum visu sic coepit loqui: Ut patet in verbis tuis, nihil meae potentiam gloriae vereris. Cui philosophusin angustam suae mentis sedem receptus ait: Scis ipse nimium tibi ambitionemrerum mortalium dominatam fuisse et materiam gerendis rebus te optavisse, quo ne virtus tua ut ipse fateris consenesceret tacita; sed ob cupidinemgloriae sicut rei sinceritas est fecisti adipiscendae. Quae gloria quamsit exilis et totius vacua ponderis, sic considera: Tuae praeteritae gloriaepotentia, utpote quae iam nulla est, metuenda non est; sed neque futura, cuius eventus dubitabilis et incertus est; de praesenti constat quod itaparva est quod momentanea quasi in ictu oculi sit annullanda: ob hoc ergoin nulla parte sui est formidanda. --Perceptis itaque philosophi verbisrex ait complicibus suis: Servus Dei est! Videte ne quid molestum ei faciatisaut inhonestum.

De vitae termino.

Item discipulus magistro: Cum saecularia ita sint exilia, cur praeparamustanta quasi durabilia? Magister: Quoniam vitae terminus est incertus. Etphilosophus ait: Operare pro futuro saeculo quasi nunc sis moriturus, etpro praesenti sicut semper victurus. Melius enim est quod post mortem tuama te quaesita habeant inimici quam in vita tua egeas quod tibi subveniantamici.

Alius: Saeculum est quasi transitus: ob hoc itaque cum honestate tibiomnia provide, quia brevis est cursus vitae.

Alius: Saeculum est quasi pons: transi ergo, ne hospiteris.

Et alius: Saeculum est quasi pons instabilis: cuius introitus est matrisuterus, et eiusdem mors erit exitus.

Dicit versificator:

Mors est porta patens terrenis pervia cunctis; Sed quaero post hanc quae sit habenda domus.

Est enim domus delitiarum deo famulantium; est et diversa poenas promerentium.

Arabs interrogavit patrem: Quomodo domum delitiarum et gloriam eiuslucrari potero? Pater: Quicquid melius et pretiosius habes, repone in eacustodiendum, et invenies cum illuc veneris tibi paratum. Filius: Quomodopossum in eam domum pecuniam praemittere, cuius hostium nondum novi adire?Pater: Audi quod fecit filius consiliarii regis post obitum patris. Filius: Pater, fare, nec subterfugiam monitis obedire. Pater: [p. 42]

XXIX. Exemplum de prudenti consiliarii regis filio.

Rex quidam sapientem habuit consiliarium et familiarem, qui tandem legibusnaturae favens parvum reliquit heredem bene disciplinatum et curialem. Cui totam quae magna erat possessionem et divitiarum acervos subscripsitet morti cessit. Quo facto rex puerum ad se vocavit et de patris occasune plus iusto doleret admonuit, et quaecumque pater illi regenda dederattestamento, firmavit et insuper quod aetate eius exigente in patris locumsusciperet eum promisit. Inde valedicto iuvenis laetus ad propria remeavit. Quem rex oblivioni tradidit, nec ipse ad regem remeare festinavit. Longotemporis intervallo in eadem regione qua puer inerat, coeperunt adeo egerequod ciborum inedia periclitarentur fame. Quod videns puer bonae indolisanimo condoluit, condolens horrea deplevit et pauperibus distribuit etde penu vinum extraxit et carnes quas habebat egentibus erogavit. Et crescentepenuria decrescens pecunia indigentibus non suffecit. Postea vero datopro annona thesauro vitam fame vel siti laborantium quousque potuit sustinerenon distulit, nec suffecit. Hoc idem de vestibus et de lapidibus pretiosisegit. Et sic transiit circulus anni, in quo non paucos iam mortis nexibusirretitos liberavit. Erat autem in eadem regione quidam regis praescriptinotarius, qui livoris macula tactus puero invidebat et graves inimicitiascontra eum latenter exercebat. Qui regem erga puerum in iram exasperabathiis verbis: Domine, lenitas vestrae maiestatis in vestri filium consiliarii, cui pater infinitam reliquit pecuniam, ne dicam stulte, nimium mollis extitit: modo namque nec vos nec ipse pecuniam habetis, quam ipse insulsus superfluedilapidavit. Rex vero talibus in iram commotus pro puero legavit. Cui taliadixit: Insipiens fili sapientis, iners artificiosi, prodige largi, ut quiddivitias sapienter congregatas et tibi ad servandum commendatas dedistiperniciei? Ad haec puer visu in terram defixo --principis etenim vultuositatemutpote torvis inflammatam luminibus verebatur: Domine, si pace vestra licetdicere, non ut quibusdam videtur stultus patre sapienti vobis sum relictus. Pater etenim meus congregavit thesaurum, congregatum unde fures raperepossent collocavit et mihi cui possetis auferre vel ignis posset comburerevel aliquis casus eripere reliquit. Ego vero eundem ibi collocavi ubi fidelitersibi servabitur et mihi. Rex autem quid inde fecisset rogavit. Puer veroquid et qualiter egerat retaxavit. Comperta denique iuvenis astutia remuneratumprius rex eum coram circumstantibus laudavit, laudato patris servitiumrecompensavit. Qui exinde lucrando novas et maiores prioribus divitiasadquisivit. --Hoc modo quod pretiosius habuit filius consiliarii regisin domo delitiarum thesaurisavit.

[p. 43] Auditis sermonibus patris filius inquit: Iuvenis iste sapienteregit et magnae specimen bonitatis in se futurum indicavit. Et fecit sicutphilosophus filio suo praecepit dicens: Fili, vende hoc saeculum pro futuroet utrumque lucraberis. Quod ita contigit.

Alius corrigens filium suum dixit: Fili, pro futuro saeculo operare, antequam mors segreget te ab opere corporali.

Alius: Vide ne decipiant te saeculares deliciae et irretitus fallaciissaecularibus mortis venturae obliviscaris, ne tibi contingat sicut latronidomum divitis ineunti. Cui filius: Ede, pater quid accidit? Pater:

XXX. Exemplum de latrone qui nimia eligere studuit.

Domum divitis fur intravit et diversis eam gazis plenam invenit. Hincstupefactus de diversis diversa et de pretiosis pretiosiora eligere studendocuravit; et quaeque vilia relinquens in eligendo tempus consumpsit, donecdies adveniens quid facere vellet detexit. Expergefecti de improviso vigilesdomus in eligendo furem reperiunt, capiunt, inde loris et fustibus caesumin yma carceris detrudunt. Ad ultimum data sicut de iam confesso sententiaamaras audiens historias capitalem subiit sententiam. Qui si tam propediem venturum praecogitasset, ne loris et fustibus caederetur, vel quodgravius extitit, ne capite privaretur praecavisset.

Alius philosophus: Huius saeculi divitiae sunt transitoriae sicut hominissompnia dormientis: qui evigilans quaecumque habuerat in aperiendo oculosirrecuperabiliter perdidit, sicut vulgo dicitur:

XXXI. Exemplum de opilione et mangone.

Opilio quidam in sompnis mille oves habuit. Quas mango quidam cupiensemere, ut carius venderet, sicut sompnianti visum fuerat pro unaquaqueove duos solidos dare volebat. Sed qui vendebat, cum duobus solidis denariumpro unaquaque poscebat. Illis contendentibus de pretio hoc modo sompnusevanuit. Sed venditor dum esse sompnium comperit, nondum apertis oculisclamare coepit: Pro unaquaque mihi viginti denarios tribue, et quotquotsunt, tecum abduces!

De morte.

Hunc vero in modum transeuntia mundi gaudia sectantes et diversis utretineant inhiantes de improviso veniens dies, id est finis vitae, intercipitet quaeque cupita velint nolint adimit.

[p. 44] Item filius: Mortis nexus aliquo modo fugere poterimus? Pater: Minime, quia illius incurabilis est morsus, nec medicis artibus eius avarasfugiemus manus. Filius: Quomodo ergo ne nimis laedat sustinebimus? Pater: Fac sicut dicit versificator quidam:

Quod vitare nequis constanti sustine mente! Sic quae dura fuit mors tibi mitis erit.

XXXII. Exemplum de philosopho per cimiterium transeunte.

Dictum est de quodam philosopho quod per antiquum transiens cimiteriumlaminam vidit marmoream cuiusdam mortui cineribus superpositam; sed inea versus inscripti verba sepulti praetereuntibus loquentis exprimebanthoc modo:

Verba mortui cuiusdam.

Tu prope qui transis nec dicis: aveto! resiste, Auribus et cordis haec mea dicta tene: Sum quod eris; quod es, ipse fui, derisor amarae Mortis, dum licuit pace iuvante frui. Sed veniente nece postquam sum raptus amicis Atque meis famulis, orba parente domus Me contexit humo deploravitque iacentem Inque meos cineres ultima dona dedit. Inde mei vultus corrosit terra nitorem, Quaeque fuit formae gloria magna iacet. Meque fuisse virum nequeas agnoscere, si iam Ad visum fuero forte retectus humo. Ergo Deum pro me cum pura mente precare, Ut mihi perpetua pace frui tribuat. Et quicumque rogant pro me, comportet in unum, Ut mecum maneant in regione poli.

Relectis iterum et iterum versibus istis, saecularibus postpositis, factusest heremita philosophus.

XXXIII. Exemplum de aurea Alexandri sepultura.

Item dictum est de Alexandro quod sepultura eius foret aurea et in pervioomnibus atrio posita. Ad quam plurimi convenerunt philosophi, de quibusunus ait:

Alexander ex auro fecit thesaurum: nunc e converso aurum de eo facitthesaurum.

Alius: Heri totus non sufficiebat ei mundus: hodie quatuor solae sufficiuntei ulnae.

[p. 45] Alius: Heri populo imperavit: hodie populus imperat illi.

Alius: Heri multos potuit a morte liberare: hodie nec eius iacula valuitdevitare.

Alius: Heri ducebat exercitus: hodie ab illis ducitur sepulturae.

Alius: Heri terram premebat: hodie eadem premitur ipse.

Alius: Heri gentes eum timebant: hodie vilem eum deputant.

Alius: Heri amicos habuit et inimicos: hodie habet omnes aequales.

Sed de triginta duobus philosophis circumstantibus quid quisque de potentissimorege dixerit, memoriae longum est reducere.

XXXIV. Exemplum de heremita suam corrigente animam.

Item heremita philophus hoc modo versibus suam correxit animam: Animamea, scias et cognoscas, dum potentia est in manu tua, quid opereris, antequamde tuo movearis loco ad domum, in qua manet iustitia et ad portam lociiudicii, ubi leges in rotulo quicquid tua manus egerit in hoc saeculo. Et angeli de caelo a dexteris et a sinistris discooperient et renuntiabuntconsilium tuum et quicquid a te fuerit excogitatum. Et ante Deum veniettuum iudicium et una lance quicquid boni et alia quicquid mali egeris, sed uno et eodem declarabitur examine. Et omnes tui fratres et amici noninvenient tuam redemptionem, et ob hoc te deserent et omnino dimittent. Hodie itaque redemptionem accipe, id est: bonum fac assidue! Et antequamveniat dies summonitionis, ad Deum revertere et non dicas: cras revertaret non morabor, quia sic crastinantem te impediet concupiscentia vel forsan retinebit dies extrema. Itaque dierum saeculi reminiscere et generationum annorum antiquorum, qui omnes transierunt, et inde accipe sensum. Ubi suntreges, ubi principes, ubi divites qui thesauros congregaverunt et indesuperbi fuerunt? Modo sunt sicut qui non fuerunt, modo sunt finiti sicutqui non vixerunt, modo sunt sicut flos qui de arbore cecidit, quo ulteriusnon redit. Non timeas, anima mea, non timeas nimis! De saeculi adversitatibusnon oriatur timor tuus! Time tui diem iudicii, paveas tuorum multitudinempeccatorum! Memento tui creatoris, qui tuus iudex est et testis.

De aliis heremitarum dictis.

Heremita quidam quaesivit a quodam magistro: Quid faciam in hoc saeculo, quod me praecedat in alio? Respondit magister: Fac quod est bonum in generetuo.

Alius heremita per vicos clamabat: Ne tradatis oblivioni durabilia profinem habituris.

[p. 46] Alius vociferabatur: Diligite animas vestras quantum et corpora, et proficietis.

Alius: Nolite oblivisci eius qui non obliviscetur vestri, et servitegubernatori.

De timore Dei.

Alius: Timete Deum, quia timor Domini clavis est ad omne bonum et ad percipiendam gloriam conductum. De quo Salomon in Ecclesiaste ait: Finem loquendi omnes pariter audiamus: Deum time et mandata eius observa; hoc est enim omnis homo. Et cuncta quae fiunt, adducet Deus in iudicium pro omni errato, sive bonum sive malum sit.

Epilogus.

Ob hoc igitur immensam Dei omnipotentis clementiam supplices exoramus, quatinus bonis nostris operibus praecedentibus post districti diem iudiciia dextris filii sui collocati aeterna requie cum suis fidelibus me reamur perfrui in aula caelesti, praestante domino nostro Jhesu Christo, cui est honor et gloria cum Patre et Spiritu Sancto per infinita saeculorum saecula.

AMEN.