Diplomata ecclesiastica (Ludovicus Pius)

This is the stable version, checked on 18 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Diplomata ecclesiastica
Saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 104

Diplomata ecclesiastica (Ludovicus Pius), J. P. Migne I. PRO NOBILIACENSI MONASTERIO. ( Anno 793.)[Mabill., Annal. ord. S. Bened., tom. , pag. 715.] Ludovicus gratia Dei rex Aquitanorum.

In Christi nomine nobis rectum esse videtur, ut quandoque ecclesiastici viri catholici et Dei sacerdotes, clerici et pauperes, ad nostram petent clementiam, eis regalis potestas tuitionem impertiat, qui fideliter ad nostram desiderant pertingere magnificentiam. Et Christo auspici sine dubio plenius credimus divina misericordia nobis exaudire, si petitionibus sacerdotum placitis auribus obaudiamus, et ea quae recta poposcerint, ad effectum perducimus. (0979D)Denique ostensum est in conspectu nostro per magnifico viro et parente nostro Atone diacono atque abbate statuta, quam ipse ex ore gloriosissimi et genitoris mei regis Caroli summumque catholicum sumpsit, qualiter cellola, cujus vocabulum est Novaliacus, de ratione sancti Hilarii, sita in loco quieto, et valde congrua ad habitationem servorum Dei et pauperum, juxta possibilitatem loci illius monachos, qui secundum sancti Benedicti regulam degere deberent, instituit. Et venerabilis vir jam memoratus domnus Ato abba, parens noster, fidelissimus (0980C)domino et genitore meo et noster, nobis subtiliter suggessit, ut ipsa cella vel reiculas, quas ipse ibidem detulit, necnon et hoc quod Hermembertus sacerdus rector ipsius cellolae ibidem confirmavit, et illas conjunctiones, quas anteriori pontifici Pictavensis, quem nos recognovimus, Ansaldus, Ebarcius, et Guozbertus, ad ipsam cellam detulerunt, vel Dei timentes et viri catholici inantea conferre voluerint, per nostram munificentiam semper sit conjunctum, et nunquam sit interruptum. Praecipiendo praecipimus universis fidelibus nostris episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, vicariis, centenariis, telonariis, vel omnibus missis nostris discurrentibus, seu qui curam publicam et privatam habere noscuntur, ut in reiculas praefatae cellolae, vel homines eorum ubique (0980D)commanentibus, qui ibidem recte aspiciunt, nullo unquam tempore ad causas audiendas, vel freda undique exigenda, seu mansiones aut paratas faciendum, vel quascunque reddibutiones requirendas, ingredi non praesumant; sed pro integra firmitate petiit memoratus domnus Ato abba suique monachi, ut circa ipsa cella Dei per nostram auctoritatem in omnibus confirmare deberemus: quod pro reverentia domini et patroni nostri beatissimi Hilarii benignissimo animo illud praestitisse vel confirmasse comperite. Et quidquid exinde fiscus noster augmentare (0981A)potuerit, inspectam nostram firmitatem, sicut per emunitates anteriorum regum declaratum fuisse indultum, tam de ipsas res, quae praesenti tempore ad ipsa casa Dei legitime obtingunt, quam et de eas, quae a Deo timentibus hominibus ibidem inantea fuerit condonatum, in luminaribus ipsius sancti loci vel stipendia monachorum perpetualiter debiat proficere in augmentis: quatenus ipsa congregatio pro stabilitate regni nostri melius delectet Domini misericordiam adtentius exorare. Et ut haec praeceptio firmiorem habeatur, et melius conservetur, subter eam decrevimus affirmare. In Dei nomine Reginpertus seu indignus vocatus episcopus sive cappalanus Ludovico regis Aquitaniorum subs. Sign.+ Magnario. Sign. + Immone. Sign. + Adalberto. (0981B)Sign. + Erlaldo. Sign. + Garico. Sign. + Witfredo. Sign. + Ademaro. Sig. + Raganfredo. Sign. + Bicone. Sign. + Gislemaro. Item sign. Gislemaro Carolus subs. Sign. + Harialdo. Sign. Abbone Jalinus clericus subs. Sign. + Wadone. Sign. Ludovici gloriosissimi regis.

Data III Nonas Augustas, anno 25 [Caroli gloriosissimi regis] et anno 14 regni nostri. Actum Jogundiaco palatio nostro. Ego Hildigarius ad vicem Deodati subscripsi.

II. PRO MONASTERIO CORMARICENSI. ( Anno 807.)[Apud Baluz., Capitul. reg. Franc., tom. II, pag. 401.] Ludovicus, gratia Dei rex Aquitanorum, omnibus episcopis, abbatibus, comitibus, domesticis, vicariis, centenariis, seu reliquis fidelibus nostris praesentibus scilicet et futuris. Notum sit quia concessimus Fridegiso abbati ex monasterio sancti Martini, ubi ipse corpore requiescit, ut monachis Cormaricensis monasterii, qui monastice sub Regula sancti monachorum Patris Benedicti degere videntur, liceat duas naves, vel quotquot fuerint sibi necessariae, per omnia flumina in regno nostro, Deo propitio, discurrentia absque ulla consuetudine propter suas necessitates dirigere. Ad cujus concessionis auctoritatem corroborandam hoc praesens fieri jussimus praeceptum, per quod imperiali auctoritate jubemus ut nullus (0981D)nostrorum praesentium sive futurorum in hac regali sanctione audeat illis in aliqua parte contradicere. Et ut majorem habeat in se hoc praeceptum vigorem, annuli nostri impressione sigillari jussimus.

Data VII Idus Aprilis, anno 27 regni nostri. Actum Cassanogelo palatio in Dei nomine feliciter. Amen.

Albo ad vicem Helisachar scripsi.

III. PRO MONASTERIO GELLONENSI. ( Anno 807.)[Apud D. Bouquet., Recueil des hist., tom. VI, pag. 452. In nomine Domini nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia rex serenissimus Aquitaniae

Quoniam cogitandum nobis est qualiter aeterni regis amorem obsistente peccatorum pondere amittere non possimus, locis insistentibus divinis cultibus placuit largiri propter regnum aeternum Salvatoris nostri, ejusque inibi sibi famulantibus beneficia opportuna: quatenus ab illo remunerati, gaudio sine fine mereamur perfrui. Ideo notum esse volumus omnibus fidelibus praesentibus et futuris, quod petente (0982B)domno Guillelmo monacho, qui in aula genitoris nostri Caroli Augusti comes exstitit clarissimus, sed pro Dei amore meliorem exercens vitam studuit esse pauper recusando sublimia; ob irrevocabilem vero suae dilectionis circa nos fidelitatem petitioni ejus praebentes assensum, placuit nobis, tam pro mercedis nostrae augmento, quam pro amore ejus, ad monasterium quod dicitur Gellonis, situm in pago Lutevense juxta fluvium Araur, subtus castrum Virduni, sacratum in honore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi et sanctae Mariae sanctique Michaelis, ac sanctorum apostolorum Petri et Pauli et sancti Andrae omniumque apostolorum, constructum a jam dicto comite Guillelmo in causa nostri (0982C)genitoris, ubi Juliofredus rector et abbas praeesse videtur, aliquid ex rebus tradere nostris, id est fiscum quemdam nostrum in pago Biderrense qui dicitur Miliacus, cum villa et ecclesia sancti Paragorii, et Miliciano villa atque Campaniano, cum omnibus appendiciis et adjacentiis suis sub omni integritate, sicut a misso nostro comite Gotcelmo per cruces in lapidibus sculptas seu decursus aquarum in terminationibus traditum et assignatum est, a genitore nostro et a nobis possessum. Et in pago jam dicto Lutevense locum qui dicitur Gastrias, vulgare autem Castra-Pastura, ad pecora eorum alenda, cum ecclesia sancti Martini, cum terminis et adjacentiis suis, cum omni integritate, ad diversos usus eorum. Et in eodem pago villam quae (0982D)dicitur Magaranciatis cum ecclesia sancti Felicis, cum omnibus appenditiis et adjacentiis suis. Honorem vero illum, quem domnus Guillelmus seu alii fideles per instrumenta chartarum praefato monasterio tradiderunt, in quibuscunque locis sit, quaeque etiam deinceps in jure ipsius sancti loci per nos aut per alios voluerit divina pietas augeri, totum nos pro aeterna remuneratione praedicto monasterio concedimus, ut perpetuis temporibus in alimonia pauperum (0983A)et stipendia monachorum ibidem Deo famulantium proficiat in augmentum. Haec omnia praescripta cum ecclesiis, villis, villaribus, domibus, aedificiis, campis, terris, vineis, olivetis, silvis, garricis, pratis, pascuis, molendinis, aquis aquarumque decursibus, perviis, exitibus et regressibus, cultis et incultis, cum omnibus adjacentiis earum, totum et integrum praedicto monasterio Gellonensi per hanc donationis auctoritatem perpetualiter concedimus ad habendum: ita videlicet ut quidquid ab hodierno die et tempore de praedictis rebus facere vel ordinare, vel etiam disponere habitatores hujus loci voluerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi.(0983B) Godolelmus notarius ad vicem Guigonis recognovit.

Datum hoc praeceptum V Kal. Januarii, Indictione 1, anno 27 domini Ludovici regni, Tolosae publice; Caroli vero imperii 8. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus Domino protegente valeat inconcussa manere, manu propria subscripsimus, et annuli nostri impressione firmari jussimus, in Dei nomine feliciter. Amen.

Signum domni Ludovici serenissimi regis.

IV. PRO MONASTERIO DUSERENSI. ( Anno 814.)[Apud D. Bouquet., ibid., ex Chifflet. in probat. ad Hist. abb. Trenorciensis, pag. 260.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu (0983C)Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Comperiat interea omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum solertia, qualiter Dexter abbas ex monasterio Duserensi, quod est constructum in honore sanctae Mariae virginis et sancti Petri et aliorum sanctorum in territorio Arausico, veniens ad nos, detulit nobis praeceptum Caroli serenissimi imperatoris genitoris nostri, in quo continebatur qualiter ipsum locum, qui erat de proprietate soli ejus, ad eumdem [idem] monasterium construendum Norfidio abbati vel ejus successoribus concesserat atque perpetuis temporibus ad habendum confirmaverat. Sed memoratus abba et ejus congregatio petierunt celsitudinem nostram, ut ipsas (0983D)res cum omnibus appendiciis vel adjacentiis earum, ad ipsam ecclesiam ad eorum supplendas necessitates, ex nostra auctoritate, pro mercedis nostrae augmento confirmaremus: et tale praeceptum eis fieri juberemus, per quod memoratas res et alias quae a Deum timentibus ad eumdem sanctum locum collatae sunt, quiete habere, atque perpetuis temporibus absque alicujus contrarietate possidere valerent. Quorum petitionem denegare noluimus; sed in omnibus ita praestitisse vel confirmasse cognoscite. (0984A)Praecipientes ergo jubemus ut nullus judex publicus, neque quislibet ex judiciaria potestate, nec ullus ex fidelibus sanctae Dei Ecclesiae ac nostris, in ecclesias ac loca, vel agros, seu reliquas possessiones praedicti monasterii, quas moderno tempore juste et rationabiliter per donationem domni et genitoris nostri vel caeterorum fidelium possidere videtur in quibuslibet pagis et territoriis, quidquid ibidem collatum fuit, vel quaeque deinceps in jure ipsius sancti loci, aut per nos, aut per alios voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel parocias [paratas] faciendas, aut fidejussores tollendos, vel homines ipsius ecclesiae, tam ingenuos quamque et servos, qui super terram ipsius resedere videntur, distringendos; (0984B)nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, ullo unquam tempore ingredi audeat, vel exactare praesumat. Et quidquid de rebus praefati monasterii fiscus sperare posset, totum nos pro aeterna remuneratione jam dicto monasterio concedimus, ut perpetuis temporibus in alimoniam pauperum et stipendia monachorum ibidem Deo famulantium proficiat in augmentum. Et quando quidem divina vocatione supradictus abbas vel successores ejus de hac luce migraverint, quandiu ipsi monachi inter se tales invenire potuerint, qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere valeant, per hanc nostram auctoritatem et consensum licentiam habeant eligendi abbates, quatenus ipsis servis Dei qui ibidem Deo famulare videntur, (0984C)pro nobis, conjuge proleque nostra, et stabilitate totius imperii nostri a Deo nobis concessi vel conservandi, jugiter Domini misericerdiam exorare delectetur. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus melius inconvulsa conservetur, manu propria subscripsimus, et de annulo nostro subter sigillare jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Helisachar recognovi et subscripsi.

Data pridie Kalendas Junias, anno primo Christo propitio imperii nostri, indictione 7. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

V. PRO MONASTERIO SANCTI SEVERINI BURDEGALENSI. ( Anno 814.)[Apud D. Bouquet., ibid., pag., 458, ex Bessio in Regibus Aquit., pag. 17.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae ac nostris praesentibus scilicet et futuris, quia placuit nobis pro mercedis nostrae augmento ad monasterium (0985A)S. Severini prope urbem Burdegalensium, villam quae dicitur Miscaria, in pago Santonico super fluvium Garumnam sitam, cum omnibus appenditiis suis, ad supptementum fratrum in ipso monasterio consistentium reddere; atque ut perpetuis temporibus quiete illam pars praedicti monasterii habere valeat, per has nostrae auctoritatis litteras confirmare. Proinde hoc praeceptum nostrum fieri eis jussimus, per quod cunctis fidelibus sanctae Dei ecclesiae praesentibus et futuris notum facimus, ut praedictam villam cum omnibus appenditiis suis vel adjacentiis, cum domibus, aedificiis, terris, vineis, pratis, silvis, pascuis, aquis, aquarum decursibus, quidquid ibidem jure pertinere videtur, totum et integrum vel inexquisitum per hanc nostram auctoritatem ad (0985B)ipsum monasterium agnoscant a nobis esse redditum atque confirmatum. Praecipientes ergo jubemus ut nullus quilibet de praedictis rebus, quas nobis praefato monasterio reddere atque confirmare placuit, aliquid abstrahere aut injuste minuere, aut aliquam contrarietatem facere, vel injustam resultationem inferre tentet: Sed liceat ipsas res memoratas ecclesiae possidere, atque pro omnibus temporibus ad stipendium fratrum ibidem Deo famulantium proficere. Et nullus eam [eas] exinde ullo unquam tempore abstrahere nitatur, si Dominum vult habere propitium. Nullus unquam judex publicus in praedictis rebus ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, vel fidejussores tollendos, aut homines ipsius ecclesiae distringendos, (0985C)aut ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas ingredi audeat, vel exactare praesumat; ita ut hae futuris temporibus salvae et illaesae per nostram defensionem omni tempore persistere valeant. Haec vero auctoritas ut nostris futurisque temporibus melius credatur, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et a nostris inviolabiliter custodiatur, manu propria subscripsimus. et de annulo nostro subter jussimus sigillari.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Dat. V Idus Julii, anno 1 Christo propitio imperii nostri, indictione 7. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

VI. PRO ECCLESIA CENOMANENSI. ( Anno 814.)[Apud Mabill., Analect. vet., pag. 296.] In nomine Domini Dei Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Noverit sagacitas seu industria fidelium omnium nostrorum, tam praesentium quam et futurorum, eo quod vir venerabilis Franco Cenomanicae urbis episcopus obtulit serenitati nostrae quasdam auctoritates praedecessorum nostrorum, regum videlicet Francorum, in quibus continebantur quod partim negligentia incuriosorum hominum, partim depopulantibus (0986A)hostibus ignemque submittentibus, quaedam strumenta chartarum per quae reges reginaeque, et caeteri quamplures catholici viri res atque mancipia ecclesiae in honore Christi martyrum Gervasii et Protasii constructae, cui auctore Deo ipse praeest, contulerant, olim exusta vel concremata fuerint; per quas etiam auctoritates non solum praedecessores sui, rectores videlicet ipsius ecclesiae, sed etiam ipse in postmodum easdem res vel mancipia, quae in eisdem quae exusta fuerunt strumentis, juste et legaliter et secure ac quiete hactenus tenuerant ac possederant, ceu firmitatis studio serenitati nostrae ut easdem auctoritates nostra firmaremus auctoritate. Nos itaque perspectis eisdem auctoritatibus, pro mercedis nostrae augmento, libuit nobis praefati venerabilis (0986B)viri petitionibus annuere, et eisdem auctoritatibus hanc quoque nostram jungere auctoritatem, per quam jubemus atque praecipimus ut omnes res vel mancipia, quae ex liberalitate eidem collatae fuerint ecclesiae, nostris et futuris temporibus per hanc nostram auctoritatem praefatus Franco episcopus successoresque sui absque ulla inquietudine vel injusta interpellatione quiete et secure habere vel possidere valeant. Quod si forte super eisdem rebus ante praefatam exustionem a praelatis ipsius civitatis jure possessis quaestio orta fuerit, ut pro eis disceptare necesse sit; ita per hanc nostram auctoritatem easdem res et mancipia ipsius ecclesiae defendantur, sicuti per eadem strumenta, si igni assumpta non fuissent, legibus defendi potuerant. Et ut (0986C)haec auctoritas firmior habeatur, et in futura tempora conservetur, manu propria subscripsimus, et annuli nostri impressione signavimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Data XIII Kalend. Septembris, anno 1 Christo propitio imperii nostri, indictione septima. Actum Aquisgrani palatio nostro in Dei nomine feliciter. Amen.

VII. PRO ANISOLENSI MONASTERIO. ( Anno 814.)[Apud D. Bouquet., Recueil des hist., tom. VI, pag. 460, ex archivis hujus monasterii.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante clementia imperator (0986D)Augustus, omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, vicariis, centenariis, actionariis, missis nostris discurrentibus, vel cunctis fidelibus, etc.

Proinde comperiat omnium fidelium nostrorum solertia quia vir venerabilis Adalgisus abba ex monasterio Anisola veniens ad nos, detulit serenitati nostrae praeceptum domni ac genitoris nostri Caroli serenissimi imperatoris, in quo continebatur qualiter ipse et avus noster Pippinus bonae memoriae rex, seu antecessores eorum, reges videlicet priores, ob amorem Dei tranquillitatemque fratrum ibidem consistentium, semper ipsum monasterium sub plenissima (0987A)defensione et immunitatis tuitione habuissent. Sed pro firmitatis studio petiit praedictus abba ut circa ipsum sanctum locum denuo talia pro mercedis nostrae augmento concedere et confirmare deberemus. Cujus petitionem pro divino amore renuere noluimus. Sed in omnibus et praesentes et futuri fideles sanctae Ecclesiae et nostri ita concessum atque perpetuo a nobis confirmatum esse cognoscant. Praecipientes ergo jubemus ut nullus judex publicus, neque quislibet ex judiciaria potestate, nec ullus ex fidelibus sanctae Ecclesiae et nostris, in ecclesias aut loca vel agros, seu reliquas possessiones praedicti monasterii, quas moderno tempore juste et rationabiliter possidere videtur in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem imperii nostri, ad causas audiendas, (0987B)vel freda exigenda, aut inferendas exactandas, sive mansiones vel paratas faciendas, nec fidejussores tollendos, aut homines ejusdem ecclesiae distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, ullo unquam tempore ingredi audeat, vel exactare praesumat. Sed liceat memorato abbati suisque successoribus res praefatae Ecclesiae sub immunitatis defensione quieto tramite possidere, et nobis fideliter deservire, atque pro stabilitate nostra vel totius imperii a Deo nobis concessi atque conservandi, una cum fratribus suis, Domini misericordiam exorare. Et ut haec auctoritatis confirmatio firmior ac robustior habeatur, et ab omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris diligentius conservetur, manu propria subscripsimus, et annuli nostri (0987C)impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Helisachar recognovi.

Data VIII Kal. Septemb., anno primo Christo propitio imperii nostri, indict. 7. Actum Aquisgrani palatio in Dei nomine feliciter. Amen.

VIII. PRO BETTONE EPISCOPO LINGONENSI. ( Anno 814.)[Apud D. Bouquet., ibid., pag. 461; in Instrum. ad tom. IV Galliae Christianae, col. 129.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Si sacerdotibus in quibuslibet necessitatibus ecclesiasticis (0987D)nostra auctoritate sublevandis consulimus, et ad ministerium suum liberius exsequendum opem ferimus, a summo pontifice Domino nostro Jesu Christo aeternae remunerationis largiri nobis praemia non ambigimus. Notum sit igitur omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia venerabilis Betto Lingonensium urbis episcopus obtulit nobis auctoritates antecessorum nostrorum regum, in quibus insertum reperimus quod olim propter occupationem Saracenorum, instrumenta chartarum, vel etiam immunitates regum, quae ibidem erant, perdita vel dirupta fuissent, et iidem reges sua auctoritate, miserandi gratia, ad preces praedecessorum suorum episcoporum (0988A)eamdem revelare jacturam . . . . . ita videlicet, ut [per] eorum auctoritatem antecessores sui episcopi res et mancipia, quae in eisdem instrumentis chartarum incendio exustis continebantur, sive eadem quae postea a catholicis viris eidem collata fuerunt ecclesiae, hactenus secure et quiete in jure et potestate praedictae tenuissent ecclesiae. Sed et ipsam sanctam sedem antecessores nostri reges cum cellulis subjectis vel omnibus rebus juste ad se aspicientibus, munitionem videlicet Lingonicae civitatis, ubi habetur ecclesia in honorem sancti Mammetis eximii martyris; Castrum Divionense, in quo sita est ecclesia in honore sancti Stephani protomartyris, et juxta murum monasterium B. Benigni cum omni eorum integritate; et in pago Tornotrense (0988B)[ Le Tonnerrois ], monasterium Melundense, et in eodem pago Castrum Tornotrense, caput videlicet comitatus; et abbatiolam S. Symphoriani in Ladiniaco, cum ecclesiis aliisque rebus sibi aspicientibus; et infra muros jam dictae Lingonis abbatiam S. Petri; et juxta eamdem civitatem monasterium sanctorum Geminorum; et in comitatu Portense, cum omnibus sibi competentibus, ecclesiam S. Gengulfi martyris Christi, quae quondam quorumdam principum tyrannica sacrilegaque temeritate, atque illicita praesumptione sine omnipotentis Dei respectu substracta fuisset; sed per eumdem decretum in eodem loco restituta et confirmata: et in pago Atoariorum monasterium Besuense sub plenissima semper defensione et immunitatis tuitione habuissent. Ob (0988C)firmitatem tamen rei postulavit praedictus Betto episcopus ut eorumdem regum auctoritates, ob amorem Dei et reverentiam sancti Mammae martyris, nostra confirmaremus auctoritate. Cujus petitioni libenter acquievimus, et hoc praeceptum auctoritatis nostrae circa ipsum locum, pro amore omnipotentis Dei et S. Jacobi apostoli et fratris Domini, cujus brachium in ecclesia S. Mammetis conditum est, fieri decrevimus, per quod jubemus atque praecipimus ut nemo fidelium nostrorum, vel quilibet ex judiciaria potestate, in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones, sive eas ante praefatam occupationem Saracenorum a rectoribus ipsius ecclesiae per praefata strumenta chartarum legaliter possessas, et pro auctoritate confirmationis antecessorum nostrorum (0988D)regum postea ad partem ipsius Ecclesiae confirmatas, [ad] nullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt exigere penitus praesumat; sed liceat memorato praesuli suisque successoribus res praedictae ecclesiae, cum cellulis sibi subjectis, sub immunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere, et nobis fideliter deservire, atque pro stabilitate nostra vel totius imperii a Deo nobis collati vel conservandi, una cum clero et populo sibi subjecto, Dei misericordiam exorare. Et quidquid exinde fiscus noster exigere debet, ad integrum praedictae ecclesiae concedimus, ut perpetuis temporibus ibidem proficiat in augmentum. Et hanc (0989A)auctoritatem, ut firmius in Dei nomine habeatur, et a fidelibus sanctae Ecclesiae et nostris diligentius conservetur, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Helisakar recognovit et subscripsit.

IX. PRO HILDEGRINO HALBERSTADIENSI EPISCOPO. ( Anno 814.)[Apud Leibnitz., Script. Rer. Brunswic., tom. II pag. 111.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Si sacerdotum ac servorum Dei petitiones, quae (0989B)nobis de necessitatibus innotuerint, ad effectum perducimus, non solum imperialem exercemus consuetudinem, verum et ad beatae retributionis mercedem talia a nobis facta credimus profutura. Quapropter notum sit omnium fidelium nostrorum industriae, praesentium scilicet et futurorum, quia Hildegrinus Catholanensis, ecclesiae Halberstadiensis episcopus venerabilis, quae est constructa in honorem Christi suique protomartyris Stephani, super fluvium Holtemma in pago Hartingowe, cujus parochia piissimi patris nostri Caroli imperatoris Augusti statuta et determinata est his pagis: Darlingowe et Northüringowe et Belinesheim, Hartingowe, Svavia et Hassingowe, veniens ad nos, detulit nobis immunitates sancti genitoris nostri pie semper memorandi, (0989C)in quibus continebatur quomodo ipsam sedem sub plenissima defensione et immunitatis tuitione habuisset. Pro firmitatis namque studio petivit nos idem praefatus episcopus ut ei denuo similia pro mercedis nostrae augmento concedere et confirmare debeamus. Cujus petitioni pro divino amore assensimus, et ita in omnibus quae juste et rationabiliter petiit, per hanc nostram auctoritatem studuimus confirmare. Praecipientes ergo jubemus ut nullus judex publicus, neque quislibet ex judiciaria potestate, seu aliquis ex fidelibus sanctae Dei Ecclesiae nostris, in ecclesiam aut loca vel agros seu reliquas possessiones quas moderno tempore juste et rationabiliter possidere videntur, in quibuslibet pagis et territoriis sitas, vel quidquid deinceps etiam propter amorem divinum (0989D)collatum est, et ad causas audiendas vel feuda [freda] exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut homines ipsius ecclesiae, tam ingenuos quam servos, injuste distringendos, aut ullas redhibitiones vel villicatus occasiones requirendas, ullo unquam tempore ingredi vel exactare praesumat. Insuper etiam praescriptorum incolas omnes pagorum praefatae ecclesiae suas decimas fideliter persolvere pro divino amore jubemus; et donamus, ut omnibus temporibus in alimoniam pauperum et stipendia servorum Dei, ibidem Deo famulantium, proficiant in augmentum; quatenus ipsis servis Dei qui ibidem Deo famulari videntur, pro nobis et conjuge proleque nostra, et pro stabilitate totius imperii nostri, a Deo (0990A)nobis concessi atque conservandi, jugiter Domini misericordiam exorare delectet, praedictam vero parochiam illius circumquaque per diversos pagos sitam, nemo fidelium nostrorum ei exinde aliquid abstrahere aut prohibere praesumat; quin ei liceat per hanc nostram auctoritatem verbum praedicationis Domino auxiliante exercere, et ministerium suum plene peragere. Et ut auctoritas haec, nostris futurisque temporibus Domino protegente, valeat inconvulsa manere, manu propria subscripsimus et annuli nostri impressione signari jussimus.

Dat. IV Non. Sept., anno incarn. Dominicae 814, indict. 8, anno 1 imperii nostri. Actum in Aquisgrani palatio, in Dei nomine feliciter. Amen.

X. PRO HILDEBALDO EPISCOPO MATISCONENSI. ( Anno 814.)[Apud D. Bouquet., Recueil des hist., tom. VI, pag. 462, in Instr. ad tom. IV Galliae Christ., col. 264.] In nomine Domini Dei et Salvatoris Jesu Christi, Hludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Si liberalitatis nostrae munere de beneficiis nobis a Deo collatis, locis Deo dicatis aliquid conferimus, id nobis et ad mortalem vitam feliciter transigendam, et ad aeternam perpetualiter obtinendam profuturum liquido credimus. Idcirco notum sit omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum [industriae], quia placuit nobis pro mercedis nostrae augmento, et animae nostrae emolumento, res proprietatis (0990C)nostrae, quae sunt in pago Lugdunensi, in villa quae vocatur Rosarias, quas olim quaedam femina Dei sanctimonialis Anstrudis domino et genitori meo Carolo bonae memoriae praestantissimo imperatori per chartulam delegavit donationis, ecclesiae S. Vincentii Matisconensis tradere, ubi Hildebaldus episcopus praeest. Has itaque res, cum omnibus ad se pertinentibus vel aspicientibus, cum mancipiis duobus, his nominibus, Elmengario videlicet et Adgerio, cum casa indominicata, curtis, soliis [silvis], pratis, perviis, exitibus, vel omnibus adjacentiis, vel quantumcunque eadem sanctimonialis femina in eadem villa sua fuit possessio [visa fuit possidere], et praesenti tempore nostri juris atque possessionis in eadem villa Rosarias in re proprietatis est, totum (0990D)et ad integrum, vel inexquisitum praedictae ecclesiae sancti Vincentii martyris et congregationi ibidem Deo famulanti in nostra concessimus eleemosyna. Quapropter volumus atque jubemus ut per hanc nostram auctoritatem praesentibus videlicet et futuris temporibus praedictas res, cum mancipiis superius nominatis et omnibus rebus ad se pertinentibus, eadem ecclesia in nostra eleemosyna concessas habeat, atque jure perpetuo in ditione ipsius ecclesiae [consistant]; ea conditione videlicet ut quidquid de eisdem rebus ob utilitatem et profectum, rectores ipsius ecclesiae vel congregatio ipsius sancti loci ab hodierno die et tempore facere voluerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi. Et ut haec (0991A)auctoritas pleniorem in Dei nomine obtineat firmitatem, et per diuturna tempora inviolabilem et inconvulsum obtineat effectum, manu propria subter eam firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Helisacar recognovit.

Data quinto Idus Septembris, anno primo imperii nostri, indictione 7. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine.

XI. PRO WIRUNDO ABBATE STABULENSI ET MALMUNDARIENSI. ( Anno 814.)[Apud Marten., Ampl. Collect., tom. I, pag. 21.] In nomine Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, (0991B)Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, vicariis, centenariis, telonariis, actionariis, missis nostris discurrentibus vel hominibus rempublicam administrantibus, seu caeteris fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, et nostris tam praesentibus quam et futuris notum sit quia vir venerabilis Wirundus abba et omnis congregatio ex monasterio Stabulau et Malmundario, quod est situm in silva Ardennense, constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli seu et Martini, ubi et sanctus Remaclus corpore requiescit, petierunt serenitatem nostram, ut eis concessissemus teloneum de eorum navibus, quae per Rhenum et per Mosam flumina propter eorum (0991C)supplendas necessitates discurrunt, necnon et de carris et sagmariis necessaria eorum deferentibus. Quorum petitionibus nobis ob amorem Dei et venerationem sanctorum apostolorum Petri et Pauli ac sancti Martini confessoris annuere, et hoc praeceptum magnificentia nostra firmitatis gratia circa ipsos fieri libuit, per quod jubemus atque praecipimus ut nemo fidelium nostrorum nec quilibet exactor judiciariae potestatis de carris vel sagmariis ipsius congregationis, de quolibet commercio undecunque videlicet fiscus teloneum exigere potest, ut nullo loco teloneum accipere vel exigere praesumat. Naves vero quae dicta flumina ob utilitatem et necessitatem ipsius congregationis discurrunt, ad quascunque civitates aut portus, vel caetera loca accessum (0991D)habuerint, nullus ex eis aut hominibus qui eas praeviderit, nullum teloneum, aut ripaticum, aut postaticum, aut pontaticum, aut salutaticum, aut cenaticum, aut pastionem, aut trauvaticum, aut ullum occursum vel ullum censum, aut ullam redhibitionem accipere vel exigere audeat, sed licitum sit eis absque alicujus illicita contrarietate vel detentione per hanc nostram auctoritatem naves et homines, qui eas providere debent, cum his quae deferunt per universum imperium nostrum libere atque secure ire et redire, et si aliquas moras in qualibet loca fecerint, aut aliquid mercati fuerint aut vendiderint, nihil ab eis prorsus, ut dictum est, exigatur. Et ut haec auctoritas firmior habeatur et a fidelibus sanctae (0992A)Dei Ecclesiae et nostris diligentius conservetur, manu propria subscripsimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Data Kalend. Octob., anno primo, Christo propitio, imperii domini Ludovici Augusti, indictione 8.

Actum Cispiaco palatio in Dei nomine feliciter. Amen.

XII. PRO MONASTERIO CRASSENSI. ( Anno 814.[Apud D. Bouquet., Recueil des hist., t. VI, pag. 463, ex probationibus novae Historiae Occitaniae, tom. I, pag. 41.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu (0992B)Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Si liberalitatis nostrae munere locis Deo dicatis quoddam conferimus beneficium, et necessitates ecclesiasticas ad petitiones servorum Dei nostro relevamus juvamine, atque imperiali tuemur munimine, id nobis ad mortalem vitam temporaliter transigendam, et ad aeternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Igitur noverit sagacitas seu utilitas omnium fidelium sanctae Dei Ecclesiae, tam praesentium quam futurorum, quia vir venerabilis Attala abbas ex monasterio S. Mariae, quod est situm super fluvium Orbionem in confinio Narbonense et Carcassense, obtulit obtutibus nostris auctoritates immunitatis domini et genitoris nostri bonae memoriae (0992C)Caroli piissimi Augusti, in quibus erat insertum qualiter idem genitor noster eumdem monasterium cum cellulis sibi subjectis, una quae vocatur Flexus, quae est constructa in honore sancti Cucufati in territorio Carcassense, super fluvium qui vocatur Atax, cum omnibus appenditiis vel adjacentiis suis; altera, quae dicitur Caput Spina, quae est dicata in honore S. Petri principis apostolorum, in territorio Narbonense, super rivulum qui vocatur Clamesitis, cum omnibus appendiciis vel adjacentiis suis; tertia, quae nuncupatur Palma, quae est sita in territorio eodem Narbonense super littus maris, cum omnibus ad se pertinentibus, una cum congregationibus ibidem Deo famulantibus, ob amorem Dei tranquillitatemque in eisdem locis consistentibus, semper sub plenissima (0992D)tuitione et immunitatis defensione consistere fecisset. Sed pro rei firmitate postulavit nobis praedictus abbas et omnis ejus congregatio, ut paternum morem sequentes, hujusmodi nostrae immunitatis praeceptum, ob amorem Dei et reverentiam divini cultus, erga ipsum monasterium et cellulas sibi subjectas fieri censeremus. Cujus petitioni libenter assensum praebuimus, et hoc nostrae auctoritatis praeceptum, immunitatis atque tuitionis gratia, pro firmitatis studio et animae nostrae emolumento fieri decrevimus; per quod praecipimus atque jubemus ut nullus judex publicus, neque quislibet ex judiciaria potestate, aut nullus ex fidelibus nostris, tam praesentibus quam futuris, in cellulas, aut in ecclesias, vel (0993A)loca, sive agros, seu reliquas possessiones, quas moderno tempore in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem imperii nostri possident; quidquid ibidem propter divinum amorem collatum fuit, quaeque etiam deinceps in jure ipsius sancti loci aut per nos aut per alios voluerit divina pietas augeri; ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius ecclesiae, tam ingenuos quamque et servos, super terram ejusdem commanentes, distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris nec futuris temporibus ingredi audeat, vel ea, quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat. Sed liceat praefato abbati suisque successoribus res ejusdem monasterii cum (0993B)cellulis sibi subjectis, et rebus vel hominibus aspicientibus vel pertinentibus, sub tuitionis et immunitatis nostrae defensione, remota totius judiciariae potestatis inquietudine, quieto ordine possidere. Et quidquid de praefatis rebus monasterii jus fisci exigere poterat, in nostra eleemosyna in integrum eidem concessimus monasterio; scilicet ut perpetuo tempore ad peragendum Dei servitium augmentum et supplementum fiat. Et quando quidem divina vocatione supradictus abbas vel successores ejus de hac luce migraverint, quandiu monachi inter se tales invenire potuerint, qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere valeant, per hanc nostram auctoritatem et consensum licentiam habeant eligendi abbates; quatenus ipsi servi (0993C)Dei, qui ibidem Deo famulari videntur, pro nobis et conjuge proleque nostra, et stabilitate totius imperii a Deo nobis conlati, et ejus clementissima miseratione per immensum conservandi, Domini clementiam jugiter exorare delectent. Hanc itaque auctoritatem, ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris diligentius conservetur, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Data XIII Kal. Decembris, anno 1 Christo propitio imperii domini Ludovici serenissimi imperatoris, indictione 8. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

XIII. PRO EODEM CRASSENSI MONASTERIO. ( Anno 814.)[Apud D. Bouquet., ibid., ut supra.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, vicariis, centenariis, missis discurrentibus vel omnibus rem publicam administrantibus, seu caeteris fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, notum sit quia vir venerabilis Attala abba ex monasterio S. Mariae veniens ad nos, deprecatus est celsitudinem nostram ut eidem monasterio et congregationi ibidem Deo degenti concessissemus, ut de carris et sagmariis necessaria ipsius monasterii vel congregationis (0994A)ibidem famulantis Deo, vel naves quae per mare vel flumina discurrunt illorum, vel de omnibus undecunque fiscus teloneum exigere poterat, concederemus, et nostram auctoritatem eidem faceremus vel confirmaremus monasterio. Cujus precibus nobis ob amorem Dei et venerationem illius sancti loci annuere, et hoc praeceptum munificentiae nostrae, firmitatis gratia, circa ipsam congregationem fieri libuit; per quod jubemus atque praecipimus ut nemo fidelium nostrorum, nec quilibet exactor judiciariae potestatis de carris et sagmariis aut de navibus, vel de quolibet commercio, undecunque fiscus teloneum exigere potest, ullum teloneum accipere aut exactare praesumat. Et ubicunque naves eorum aut aliqua commercia ad quascunque villas, aut loca accessum (0994B)habuerint, nullus exigat de hominibus eorum ullum obcursum, aut ullum censum, aut ullam redhibitionem accipere vel exactare praesumat. Sed licitum sit eis absque alicujus illicita contrarietate vel detentione, per hanc nostram auctoritatem, homines qui eorum causa praevidere debent, cum his quae deferunt, per universum imperium nostrum libere atque secure ire et redire. Et si aliquas moras in quolibet loco fecerint, aut aliquid mercati fuerint, aut vendiderint, nihil ab eis prorsus, ut dictum est, exigatur aut exactetur. Haec vero auctoritas nostra ut diligentius credatur vel conservetur, eam de annulo nostro sigillari jussimus.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi.

Data . . . anno Christo propitio 1 imperii domni Ludovici (0994C)serenissimi Augusti, indict. 8. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

XIV. PRO CHRISTIANO NEMAUSENSI EPISCOPO. ( Anno 814.)[Apud Baluzium, lib. IV Miscell., pag. 420.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Cum petitionibus sacerdotum justis et rationabilibus divini cultus amore favemus, superna nos gratia muniri non dubitamus: idcirco noverit omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam et futurorum, utilitas, quia vir venerabilis Christianus Nemausa civitate episcopus obtulit obtutibus nostris (0994D)immunitatem domni et genitoris nostri Caroli bonae memoriae piissimi Augusti, in qua erat insertum qualiter idem genitor noster et praedecessores ejus reges praedictam sedem, quae est in honore sanctae Mariae semper virginis seu et sancti Baudelii constructa, una cum cellulis duabus, una quae dicitur Tornagus, quae est constructa in honore sancti Stephani protomartyris, et alia quae dicitur Vallis Flaviana, quae est in honore sancti Petri principis apostolorum constructa, seu et aliis cellulis ibidem aspicientibus, ob amorem Dei tranquillitatemque fratrum semper sub plenissima tuitione et immunitatis defensione habuissent. Propter firmitatem tamen rei nobis postulavit praefatus episcopus Christianus ut (0995A)eorumdem regum auctoritates ob amorem Dei et reverentiam ipsius sancti loci nostra confirmaremus auctoritate. Cujus petitioni libenter acquievimus, et ita in omnibus concessimus, atque per hoc praeceptum nostrae auctoritatis confirmamus. Praecipientes ergo jubemus ut nemo fidelium nostrorum, vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones, sive eas quas moderno tempore in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem imperii juste et legaliter praedicta sedes seu cellulas possidet, vel ea quae deinceps a bonis viris eisdem collata fuerint ecclesiis, ad causas audiendas, vel freda aut tributa exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, nec fidejussores tollendos, aut homines ipsius ecclesiae, tam ingenuos quam (0995B)servos, super terram ipsius commanentes injuste distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris aut futuris temporibus ingredi audeant, vel ea quae supra memorata sunt penitus exigere praesumant. Sed liceat memorato praesuli suisque successoribus res praedictarum ecclesiarum cum omnibus sibi subjectis sub immunitatis defensione quieto ordine possidere, et nobis fideliter deservire, atque pro stabilitate nostra vel totius imperii a Deo nobis collati vel conservandi, una cum clero et populo sibi subjecto, libere Domini misericordiam exorare. Et quidquid exinde fiscus noster sperare poterat, ad integrum concedimus, ut perpetuis temporibus ibidem Deo famulantibus proficiat in augmentum. Et ut haec auctoritas nostris (0995C)futurisque temporibus Domino protegente valeat inconcussa manere, manu propria subscripsimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Data IV Kal. Decembris, anno primo Christo propitio imperii domni Ludovici serenissimi Augusti, indictione 8. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

XV. DE NUNDINIS SANCTI DIONYSII. ( Anno 814.)[Apud D. Bouquet., ibid., p. 466, ex Dubleto in Hist. abb. S. Dionysii, pag. 733.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator (0995D)Augustus.

Imperialem celsitudinem decet praedecessorum suorum pie facta non solum inviolabiliter conservare, sed etiam censurae suae auctoritate alacriter confirmare, ut videlicet munus tot principum auctoritatibus ob amorem Dei collatum vel confirmatum, ab his quibus attributum est, et firmius teneatur, et securius possideatur. Idcirco notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, tam praesentibus quam et futuris, quia vir venerabilis Hildoinus abba ex monasterio sancti Dionysii, quod est constructum in territorio Parisiaco ubi ipse sanctus Dionysius et comites ejus corpore requiescunt, detulit obtutibus nostris praeceptum auctoritatis domni et (0996A)genitoris nostri Caroli bonae memoriae piissimi Augusti, in quo erat insertum eo quod ipse et avus noster Pippinus quondam rex, seu etiam praedecessores eorum, reges videlicet Francorum praeceptis auctoritatum suarum praefato monasterio congregationique ibidem Deo famulanti concessissent omne teloneum de mercato, qui fit annuatim festivitate ejusdem sancti Dionysii in praefato territorio Parisiaco, ex omnibus negotiatoribus, qui undique tam ex Saxonum gente, quam et Frisionum vel aliarum quarumlibet gentium, quae de diversis provinciis et territoriis in eumdem negotiandi gratia conveniunt mercatum: necnon et ex omnibus carris et navibus et caeteris vehiculis, quibus vinum et mel et alia diversa commercia illuc ad mercandum deportantur; (0996B)seu etiam et de cunctis aliis mercimoniis quae tunc temporis non solum in eodem mercatu et infra eamdem Parisiorum urbem, seu etiam quae per villas et agros et caetera loca in circuitu illius mercatus posita negotiantur, vel de omnibus undecunque jus fisci teloneum accipere poterat. Continebatur etiam in eadem auctoritate quod quidam temerario ausu eumdem mercatum a potestate monasterii sancti Dionysii subripuissent, et rectores praefati monasterii ipsum ad integrum coram Grimaldo Majore domus sibi legaliter evindicassent, et quod Soanachildis et Gerfredus ejusdem civitatis quondam comes cupiditate ducti, cunctis mercatoribus, liberis videlicet et servis, illuc mercandi gratia confluentibus, singulis, excepto alio teloneo quod exsolvebant, quatuor (0996C)denarios superaddidissent, et multi hoc censu mulctati, ab eodem se mercatu retrahebant; et [et quod] permodicum teloneum de eodem mercatu ad partem monasterii sancti Dionysii pro hac causa exigebatur; et quod hunc superimpositum censum praefatus genitor noster censurae suae auctoritate resecasset vel abdicasset, et secundum suam auctoritatem et confirmationem hactenus ipsum teloneum ad integrum pars monasterii sancti Dionysii habuisset vel accepisset. Pro rei tamen firmitate postulavit nobis praedictus abbas una cum congregatione ad regendum sibi commissa, ut morem paternum sequentes, nostram etiam auctoritatem super hac re erga ipsum sanctum locum fieri censeremus. Quorum petitionibus ob amorem Dei et venerationem sancti (0996D)Dionysii patroni nostri, nobis aurem clementer accommodare libuit. Quapropter praecipimus atque jubemus ut, sicut ab aliis regibus Francorum et avo nostro Pippino ipsum teloneum concessum vel confirmatum est, et coram Grimaldo Majore domus ad partem ipsius monasterii evindicatum, et postea a praefato domno et genitore nostro Carolo imperatore, abdicatis malorum hominum superadditis consuetudinibus, firmius collatum eidem monasterio exstat; ita deinceps nostris futurisque temporibus per hanc nostram auctoritatem inviolabiliter permaneat indultum. Ita duntaxat ut omne teloneum de eodem mercatu, qui fit annis singulis festivitate sancti Dionysii in praefato Parisiaco pago, rectores vel congregatio (0997A)praefati monasterii in usum suum vindicent absque aiicujus inquietudine et injusta contrarietate, tam ex negotiatoribus Saxonicae et Frisionicae gentis, quamque et ex aliis gentibus quae de diversis provinciis et territoriis illuc eo tempore negotiandi conveniunt gratia, necnon et de carris et navibus et caeteris vehiculis, quibus vinum et mel et alia pleraque commercia illuc ad mercandum deportantur, seu etiam et de cunctis aliis mercimoniis, quae sive in eodem mercatu, sive infra Parisiorum urbem, sive in quibuslibet aliis villis, locisque, et agris, in circuitu illius mercatus circumjectum tunc temporis a negotiatoribus illuc convenientibus fiunt. De omnibus scilicet undecunque fiscus teloneum exigere potest, omne teloneum ad integrum per hanc nostram auctoritatem (0997B)praefato, ut dictum est, conferimus monasterio, ut in usus congregationis ibidem Deo famulantis, et luminaria ipsius ecclesiae concinnanda, in nostra eleemosyna perpetim cedat. Praecipimus etiam atque jubemus ut nullus fidelium nostrorum, nec quilibet exactor judiciariae potestatis, aliquam contrarietatem aut inquietudinem de eodem teloneo contra rectores ipsius monasterii ejusque congregationis ab hodierno die et tempore facere aut generare praesumat, nec illum censum quem [a] Soanachilde et Gerfredo comite superadditum, et a domno et genitore nostro abdicatum est, nec alium quemlibet censum negotiatoribus illuc convenientibus superaddere audeat: sed remoto totius inquietudinis impedimento et temerariorum hominum ausu, pars (0997C)praedicti monasterii per hanc nostram auctoritatem nostris et futuris temporibus in integrum in eleemosyna nostra praefatum teloneum accipiat. Hanc itaque auctoritatem, ut firmior in Dei nomine per multa annorum curricula habeatur, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris melius credatur et diligentius conservetur, manu propria subterfirmavimus, et annuli nostri impressione signare jussimus.

Signum domni Ludovici serenissimi imperatoris.

Helisachar recognovi.

Data Kal. Decembris, anno propitio Christo primo imperii domni Ludovici serenissimi Augusti, indictione 7. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.(0997D) XVI. DE NUNDINIS MONASTERII DIONYSIANI. ( Anno 814.)[Apud eosdem, ibid. ] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus, Begoni illustri comiti, et omnibus successoribus tuis praesentibus et futuris, atque rei publicae administratoribus, sive exactoribus infra pagum Parisiacum telonea recipientibus, seu his omnibus qui infra eumdem pagum honores habere videntur.

Notum vobis esse credimus et notum facimus qualiter omne teloneum de quibuscunque mercimoniis (0998A)a vigilia praeclarae solemnitatis beati Dionysii usque dum mercatum ipsius finitum habeatur, et auctoritate et praeceptis avi nostri Pippini quondam regis, et domni genitoris nostri Caroli piae memoriae imperatoris, nostraque pariter corroboratione, quodcunque acquiri potest, partibus sancti Dionysii reddi atque haberi debeat, tam de portatico, et pontatico, et ripatico, et rotatico, et timonatico, et volutatico, et cispitatico, et pulveratico, et fortatico, et laudatico, ac salutatico, quam etiam et de reliquis omnibus mercimoniis, unde lex publica teloneum exigi possit vel debeat. Unde nunc quoque comperientes quod quidam praedictorum nostrorum ministerialium supra dictis regiis auctoritatibus temerario ausu in reddendo vel exigendo eodem teloneo contraire (0998B)apertissima refragatione videntur, hanc nostrae auctoritatis chartulam memorato sancto loco ejusque rectoribus denuo fieri jussimus, per quod viva jussione vobis et omnibus successoribus vestris expresse praecipimus, quatenus praedicta lex et regiae auctoritatis decretum a nemine quoquam vestrorum atque successorum vestrorum violari unquam praesumatur, sicut de Dei et nostra gratia curatis, etc. Ut autem haec tractatoria nostris futurisque temporibus verius credatur, et devotius a vobis et successoribus vestris obediatur, de annulo nostro subter eam jussimus sigillari.

Ego Helisachar recognovi.

XVII. PRO MAJORI MONASTERIO. ( Anno 814.)[Apud D. Bouquet., ibid., pag. 468, ex chartulario ejusdem monasterii.] Ludovicus Dei ordinante providentia imperator Augustus.

Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei ejusque in eisdem locis famulantibus opportuna largimur, praemium nobis apud Deum aeternae remunerationis rependi non diffidimus. Proinde comperiat omnium fidelium sanctae Dei Ecclesiae, tam praesentium quam etiam futurorum, industria, quia vir venerabilis Hieremias abba ex monasterio S. Martini majoris, quod est constructum prope Turon. civitatem super alveum Ligeris, obtulit obtutibus nostris auctoritatem immunitatis (0998D)domni et genitoris nostri bonae memoriae Caroli piissimi Augusti, in qua erat insertum qualiter idem genitor noster eumdem monasterium, ob amorem Dei tranquillitatemque fratrum ibidem consistentium, semper sub plenissima tuitione et immunitatis defensione consistere fecisset. Sed pro rei firmitate postulavit nobis praedictus abba ut paternum morem sequentes, hujuscemodi nostrae immunitatis praeceptum ob amorem Dei et reverentiam divini cultus erga ipsum monasterium fieri censeremus. Cujus petitioni libenter assensum praebuimus, et hoc nostrae autoritatis praeceptum, immunitatis atque tuitionis gratia, pro firmitatis studio et animae nostrae emolumento fieri decrevimus: per quod praecipimus (0999A)atque jubemus ut nullus judex publicus, neque quislibet ex judiciaria potestate, aut ullus ex fidelibus nostris, tam praesentibus quam et futuris in ecclesias aut loca vel agros, seu reliquas possessiones, quas moderno tempore in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem imperii nostri possidet, quidquid ibidem propter summum amorem collatum fuit, quaeque etiam deinceps in jure ipsius sancti loci a Deo [Deum] timentibus hominibus ibidem pietas divina voluerit augeri, ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius monasterii, tam ingenuos quam et servos, super ejusdem terram commanentes distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris (0999B)nec futuris temporibus ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat. Sed liceat praefato abbati suisque successoribus res ejusdem monasterii, cum rebus vel hominibus ibidem aspicientibus vel pertinentibus, sub tuitionis atque immunitatis nostrae defensione, remota totius judiciariae potestatis inquietudine, quieto ordine possidere. Et quidquid de praefatis rebus monasterii jus fisci exigere poterat, in nostra eleemosyna in integrum eidem concessimus monasterio, scilicet ut perpetuo tempore ad peragendum Dei servitium augmentum et supplementum fiat, quatenus ipsis servis Dei, qui ibidem Deo famulari videntur, pro nobis et conjuge proleque nostra, et stabilitate totius imperii a Deo nobis collati, et ejus clementissima (0999C)miseratione per immensum conservandi, Dei immensam clementiam jugiter exorare [delectet]. Hanc itaque auctoritatem, ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris diligentius conservetur, manu propria subterfirmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Helisachar recognovi.

Data III Nonas Decembris, anno Christo propitio 1, indictione 8. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

XVIII. PRO NEFRIDIO ARCHIEPISCOPO NARBONENSI. ( Anno 814.)[Apud D. Bouquet., ibid., pag. 169, ex probat. nov. Hist. Occit., tom. I, pag. 44.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Cum petitionibus sacerdotum justis et rationabilibus divini cultus amore favemus, superna nos gratia muniri non diffidimus. Idcirco notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, tam praesentibus quam et futuris, quia vir venerabilis Nifridius Narbonensis urbis archiepiscopus adiens obtutitibus nostris, deprecatus est mansuetudinem culminis (1000A)nostri, ut matrem ecclesiam ipsius civitatis, quae est in honore sanctorum Justi et Pastoris, vel sanctae Mariae semper virginis, cum monasterio sancti Pauli confessoris, ubi ipse sanctus corpore requiescit, quod est constructum haud procul ab eadem urbe, cum omnibus moderno tempore sibi subjectis, sub nostra defensione et immunitatis tuitione consistere faceremus. Cujus precibus ob amorem Dei et reverentiam eorumdem sanctorum aurem accommodare libuit, et hoc nostrae auctoritatis immunitatisque praeceptum erga eamdem ecclesiam facere; per quod decernimus atque jubemus ut nemo ex judiciaria potestate, nec ullus ex fidelibus nostris in ecclesias, aut loca, vel agros, aut reliquas possessiones, quas praesenti tempore possidet, vel ea quae deinceps in (1000B)jure atque potestate ipsius ecclesiae divina pietas voluerit augere, ad causas audiendas, vel freda et tributa exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius ecclesiae tam ingenuos quamque et servos distringendos, aut ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris aut futuris temporibus ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat: sed liceat memorato praesuli suisque successoribus sub nostra defensione quiete residere, et nostro parere imperio. Et quidquid jus fisci inde exigere poterat, totum nos pro aeterna remuneratione eidem concedimus ecclesiae, ut perpetuis temporibus clericis ibidem servientibus Deo proficiat in augmentis; quatenus rectores ipsius (1000C)ecclesiae, cum omnibus ad se pertinentibus, cum clero et populo sibi subjecto, pro nobis et conjuge proleque nostra, ac (stabilitate) totius imperii a Deo nobis per immensum concessi, Domini misericordiam alacriter exorare delectet. Et ut haec auctoritas nostrae praeceptionis a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris verius credatur et diligentius conservetur, eam manu propria subscripsimus, et annuli impressione signari jussimus.

Signum Ludovici piissimi Augusti.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovit.

Data IV Kalendas Januarias, anno Christo propitio 1 imperii domni nostri Ludovici piissimi Augusti, indictione 8. Actum Aquisgrani palatio regio (1000D)in Dei nomine feliciter. Amen.

XIX. PRO MONASTERIO EBERSHEIMENSI. ( Anno 814.)[Apud Grandidier, Hist. de l' Eglise de Strasbourg, tom. II, pag. 156, ex autographo adulterino abbatiae Aprimonasteriensis.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Ludovicus Dei omnipotentis gratia rex Francorum et Longobardorum, Romanorum vero imperator Augustus.

Cum Prophetae testimonio laetitiam regis de virtute (1001A)Dei procedere sciamus, regni nostri laetitiam et honores augere credimus, si sancta ac venerabilia servorum Dei monasteria secundum petitionem ipsorum stabilire seu confirmare studuerimus, praesertim cum et ipsi pro pace et stabilitate nostra Deum frequentius exorent. Quapropter omnium fidelium praecipue tamen principum nostrorum auribus intimamus quod venerabilis Sambatius abbas de coenobio cujus vocabulum est Novientum sive Eberesheim, quod vir illuster Etich dux et conjux ejus Bersvinda in Christi nomine et in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, sanctorumque martyrum Mauricii ac sociorum ejus, in pago Alsaciensi, super ripam Illae fluminis, in episcopatu Argentinensi in suo proprio construxerunt fundo, cum fratribus suis (1001B)nostram adiit serenitatem, deprecans ut ipsum monasterium quod praefatus dux et venerabilis filia ipsius Odilia in jus ac dominium regni penitus transfuderunt, aliquibus regiae auctoritatis indiciis suffultum confirmaremus. Nos ergo et propriae saluti et utilitatibus fratrum ibidem Deo sub regulari disciplina servientium consulentes, simulque pro remedio animae Christianissimi genitoris nostri Caroli, et serenissimae genitricis nostrae Hildegardis imperatricis Augustae petitionem ipsius benigne suscepimus, et perfici salubriter decrevimus. Volumus ergo locum supradicti Novientensis, sive Ebersheimensis coenobii et omnem terminum fundamenti ipsius liberae immunitatis esse, et omne ei jus fisci nostri totaliter ex hoc et deinceps remittimus, ea scilicet ratione ut nullus (1001C)judex publicus, nec spiritalis, nec saecularis, sive episcopus, sive dux, sive comes, vel advocatus, seu aliqua judiciaria potestas praeter voluntatem abbatis ingredi praesumat, nec fredam tollat, nec mansiones, aut paratas ibi faciat, nec quemquam ibi hominum nisi rogatus ab abbate constringat, nec causas audiat; sed praesens Sambatius abbas, ejusque successores ipsum locum cum omnibus appendiciis suis, viis scilicet et inviis, exitibus et reditibus, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, silvis, forestis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, piscationibus, venationibus, aedificiis, mancipiis utriusque (1001D)sexus, vel qualitercunque nominatis utilitatibus (1002A)potestative possideat. Quidquid igitur forensis, vel civilis querimoniae infra ipsum locum, vel exterius in villis ad ipsum locum pertinentibus motum fuerit, ad solum abbatem vel ad villicos ab eo constitutos judicii causa pertineat. De furtis vero, vel latrociniis, sive frevelis extra septa monasterii perpetratis, tertia pars advocatum ecclesiae a nobis constitutum respiciat. Taxatio autem hujusmodi erit: si quis de familia ecclesiae, sive de externis in tali noxa acclamatus fuerit, et coram abbate vel ejus causidico positus convictus fuerit, sex firdones publici ponderis, sive triginta siclos Argentinensis monetae persolvat. Si autem extra ipsum locum, vel ejus terminum fuerit, unum firdonem, sive tres uncias Argentinensis monetae persolvat: quod si facere (1002B)noluerit, vindictam judicialem persolvat. Concessimus etiam, ipso abbate rogante, fratribus autem consentientibus, de allodiis ecclesiae in beneficium domni Wolfhaldi advocati, et omnium successorum ipsius absque ulla contradictione, quatenus ad utilitatem ac defensionem ecclesiae et totius familiae studiosius ac sollicitius insistat, et ne abbas vel fratres ipsius ulterius in quovis loco de introitu vel aliquo accessu ipsius graventur, in Sulza mansum unum, in Egesheim curtim dominicam cum salica terra, in Lagelenheim, mansum unum, in Burcheim unum, in Sigotelsheim unum, in Rechenhusen curtim dominicam cum salica terra, vineis scilicet et agris et capella ipsius loci, in Grusenheim, mansum unum, in Wiswille mansum unum, in Stotesheim duos, (1002C)in Hittenheim unum, in Northus duos. Illud etiam sane non praetermittendum existimavimus, sed omnimodis interdicimus, ut nec praesens abbas, nec aliquis successorum ipsius, nec quisquam monasterii provisor de fundo ecclesiae infra praefixum terminum, id est, a saltu qui dicitur Standenbruch, sive Breitenlacha, usque ad locum qui vocatur Querchlacha totaliter, usque in medium alveum Illae fluminis, in latitudine vero a rivo fontis usque ad medium alveum Illae in locum qui dicitur Staffelgruba, praesumat quidquam jure proprietatis alicubi transfundere, vel jure haereditatis alicui concedere. Sed si utilitas (1002D)monasterii sui exposcit, mancipiis ecclesiae servilia (1003A)tantum feoda concedantur. Si quis autem de familia ecclesiae obierit, sive intus, sive extra, optimum quod in pecudibus, vel in qualibet suppellectili possederat, in proximam dominicam curtim accipiatur, et junior filius ipsius, si de familia ecclesiae fuerit, cum matre infeodetur; sin autem, in potestate abbatis erit. Illud etiam sciendum est quod si praesens abbas, vel aliquis successorum ipsius, Deo jubente, de hac luce migraverit, fratres convenientes secundum regulam sancti Benedicti de ipsis fratribus alium eligant: electus autem nobis praesentetur et a nobis investiatur, et ad episcopum Argentinensem ordinandus transmittatur. Constituimus ergo et per auctoritatem regiae potestatis decernimus, ut qualiscunque judex, vel cujuscunque dignitatis persona potens, (1003B)vel impotens hujus chartae auctoritatem, seu confirmationem temerare, vel infringere, seu aliquas possessiones praedicti monasterii violenter diripere vel subtrahere attentaverit, quadraginta libras auri injus fisci nostri persolvat. Et ut hoc verius credatur, ac deinceps firmum et inconvulsum custodiatur, manu propria subter signamus, et annuli nostri impressione jubemus sigillari vel insigniri.

Signum domni Ludovici Romanorum invictissimi imperatoris Augusti.

Ego Carolus Moguntiensis archiepiscopus subscripsi. Ego Withgernus Argentinensis episcopus subscripsi. Ego Turbo archicapellanus ad vicem domini Ibbonis protospatharii cognovi. Actum Ingelenheim in curte regia, in Christi nomine feliciter. (1003C)Data tertio Nonas Novembris, anno Dominicae incarnationis octingentesimo decimo quarto indictione quinta, anno decimo regni domini Ludovici invictissimi Romanorum imperatoris Augusti.

XX. PRO SANCTI ANTHYMI SENENSIS MONASTERIO. ( Anno 814.)[Apud Ughelli, Italia sacra, tom. III, pag. 530.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus Procis Caroli Magni imperatoris, divina ordinante clementia, imperator Augustus.(1004A) Cum petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus divini cultus amore faveamus, superna nos gratia muniri non diffidimus. Igitur comparent omnium nostrorum fidelium magnitudine, eoque secundum petitionem viri venerabilis Apollinaris abbatis, concessimus ad monasterium sancti Anthymi vicum qui vocatur de Cilcario, de ratione Senensis civitatis, id est per confinia loca denominanda. Ab oriente fluvius Axo, ab occidente fluvius Umbrone, a ponte usque in vado, qui dicitur Ursi. A meridie de vado Ursi per viam, quae ducit sub Monte Lucinii usque in viam S. Anthymi. Ab Aquilone Gessae per Ponigastaldi, deinde viae publicae usque ad pontem de Umbrone: cum duo oratoria infra ipsa fine posita, id est sancta Christina, et sancta mater ecclesia, (1004B)cum una curte prope ipsa sancta ecclesia, cum omnia quidquid ad ipsa curte pertinet. Et infra luca denominata. In cultu in fine Clusiriae, piscaria Amesae medietate, cum medietate de ipsa piscaria pertinentes, qui fuerant de publico civitatis Clusinae, id est per confinia et loca nominanda. Ab oriente stagno, qui dicitur Moreccia, ubi ecclesia est S. Pancratii. Inde pervenit per campum S. Petri per medium montem super Cordoliario; inde a Casseratas usque ad Ampla: ad Ampla pervenit ad Montera, qui dicitur Marmianus de Marmiano. Ex alia parte contra occidentem, pergit per summitatem montis Tili descendente usque ad lutum, de luto a valle Impia ad Laterbe. De Laterbe venit in mare. Deinde juxta littus maris, pervenit ad locum ubi stagnus in (1004C)mare mittit. Ex illo loco pervenit ad terram S. Laurentii, una cum ipsa mortaria ex angularique, atque cum ipso stagno ex barcariis suis cum omnia super se habentes, quidquid ad ipsam custodiam pertinet. Et infra loca determinata, cultum et incultum, cum servis et aldionibus. Propterea has litteras praeceptionis nostrae in eodem sancto monasterio conscribere jussimus, ubi ab hoc die jam frater Apollinarius abbas, suique successores habendi, tenendi, dandi, commutandi, vel quidquid exinde apud festum jam fatae ecclesiae, elegerint faciendi, in omnibus liberum perfruantur arbitrium. Nullus ex fidelibus (1005A)nostris, vel cujuslibet ex judiciaria potestate jam dicto Apollinario abbati, aut successoribus suis de supradicta confinia inquietare, aut calumnia generare, vel aliquid ex hoc per nos pro remedio animae nostrae ad praedictum sanctum locum ex nostra munificentia concessimus abstrahere, adminuere quoque tempore praesumantur. Sed nobis, Deo auspice, futuris temporibus, in eleemosyna nostra ibidem inaugurato proficiat, quantum melius delectat ipsos servos Dei, qui ibidem Deo famulari videntur: pro nobis uxoreque ac liberis fungenti nostrae jugiter misericordiam Dei attentius exorare. Quod si quispiam hanc nostram concessionem, quod non credimus, quoquo modo violare praesumpserit, sciat se compositurum auri obrizi 60 medietatem (1005B)palatii nostri, et medietatem ad supradictum monasterium S. Anthymi. Et ut verior ac firmior habeatur, vel pro tempore Christo propitio, observetur, manu propria subter firmavimus, et annulo nostri sigilli jussimus insigniri.

Signum Ludovici potentiss. imp. qui recognovit.

Datum IV Kal. Januarii, anno, Christo propitio, primo imperii D. Ludovici piissimi Augusti, indict. 8. Actum Aquisgrani, in palatio regio. In Dei nomine. Amen.

XXI. PRO MONASTERIO SANCTI MAXIMI TREVIRENSIS. ( Anno 814.)[Apud Hontheim., Hist. Eccl. Trevir. ] Ludovicus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum (1005C)et patricius Romanorum.(1006A) Si quieti monasteriorum providemus, hoc nobis et regni nostri diutinam stabilitatem conciliabit, et beatorum pauperum spiritu mercede donabit. Quapropter omnis regni nostri unanimitas noverit quod nos venerandi Helisachar familiaris nostri et abbatis coenobii sanctissimi confessoris Maximini protectoris nostri postulationem percepimus, qualiter pii genitoris nostri Caroli, jure praenominati Magni, factum sequentes, jam dictum monasterium privilegiis nostrae quoque auctoritatis roboraremus; quam petitionem cum mansuetudine suscepimus, et fieri auctoritative praecepimus. Decrevimus namque, et omnibus post nos futuris denuntiamus, praefatum locum sub nostro sequentiumque regum manere dominatu, veluti prioribus temporibus in ditione regum (1006B)mansisse dignoscitur, nulli unquam loco subjaceat, nullius personae dominationem, electionem etiam abbatis concedimus monachorum arbitrio, cum videlicet qui vitae ac sapientiae merito secundum regulam probabilis invenitur, eligendi. Mancipia insuper et praedia, vel cunctam monasterii substantiam abbatis potestati permittimus, et ad fratrum solummodo conductum, ne sanctae religionis status deficiat, liberam vendendi et commutandi habeant nostrae auctoritatis licentiam; quatenus sine indigentia, sed cum tranquillitate et pace Dominum pro salute nostra jugiter exorent. Et ut haec auctoritas inviolata perduret, manu propria firmavimus, et sigilli nostri impressione signari jussimus.(1007A) XXII. CONFIRMATUR COMMUTATIO FACTA INTER PETRUM ABBATEM NONANTULANUM ET RODULFUM RECTOREM MONASTERII BRIXIANI SANCTI SALVATORIS. ( Anno 814.)[Ex Muratorio, Antiquitates Italicae, tom. II, p. 201.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu (1008A)Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Si enim ea quae fideles nostri regni pro eorum opportunitatibus inter se commutaverint vel concambiaverint, nostris confirmamus edictis, imperialem exercemus consuetudinem, et hoc postmodum jure firmissimo mansurum esse credimus. Igitur (1009A)notum sit omnium fidelium nostrorum solertiae, praesentium scilicet et futurorum, qualiter vir venerabilis Petrus abbas ex monasterio Nonantulo, quod est constructum in honore beatorum apostolorum et sancti Silvestri confessoris, ad nostram accedens clementiam, innotuit serenitati nostrae, eo quod aliquas res cum Rodulfo rectore monasterii, quod est constructum intra muros civitatis Brixiae in honore Domini Salvatoris nostri Jesu Christi, quod vulgo appellatur Monasterium Novum, concambiasset. Dedit itaque vir venerabilis Petrus memoratus abbas de parte monasterii sui praedicto Rodulfo ad partem praefati monasterii villas nuncupantes Castellione, Calcinato, Silviniano, Monticulo, sicut eidem Rodulfo pro opportunitate monasterii recipere (1009B)placuit. E contra in compensatione hujus meriti dedit jam dictus Rodulfus praescripto venerabili Petro abbati ad partem monasterii sui pro opportunitate servorum Dei in eodem coenobio commorantium, villam nuncupantem Reduddum, quae dicitur supernomen Curticella, in pago Persiceta, cum omni integritate vel soliditate sua. Unde et commutationem de praedictis locis, nostris obtutibus ostendit ad relegendum. Sed pro integra firmitate petiit celsitudinem nostram, ut in eleemosyna nostra ipsam commutationem denuo per nostrum mansuetudinis praeceptum plenius confirmare deberemus. Cujus petitionem denegare noluimus: sed sicut unicuique fidelium nostrorum juste rationabiliterque petentium, ita nos illi concessisse atque in omnibus confirmasse (1009C)cognoscite. Praecipientes ergo jubemus ut inspectam ipsam commutationem, sicut per eam plenius declaratur, quidquid pars juste et rationabiliter alteri contulit parti, deinceps per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo teneant atque possideant: et quidquid exinde facere voluerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, et per futura tempora plenius conservetur, manu propria subscripsimus, et de annulo nostro subter sigillari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Helisachar recognovi et subscripsi.

Data Kalendis Augusti, anno primo, Christo propitio, imperii nostri, indictione septima. Actum (1009D)Aquisgrani palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.

XXIII. CONFIRMANTUR FRODOINO ABBATI MONASTERII NOVALICIENSIS TESTAMENTUM ABBONIS FUNDATORIS, ALIAQUE JURA EJUSDEM MONASTERII. ( Anno 814.)[Ex Muratorio, Antiquitates Italicae, tom. III, pag. 30.] In nomine Domini nostri Jesu Christi Dei aeterni, (1010A)Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Imperialem celsitudinem decet praecessorum nostrorum pie facta non solum inviolabiliter conservare, sed etiam censurae suae auctoritate confirmare. Idcirco notum esse volumus omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, et nostris, praesentibus et futuris, quia vir venerabilis Frodoinus abbas in monasterio, quod dicitur Novalicius, quod est constructum in honore sancti Petri principis apostolorum, in valle scilicet cujus vocabulum est Seusina, detulit et obtulit obtutibus nostris testamentum a quondam viro religioso dominoque devoto Abbone factum de praefato monasterio, et a Domino genitore nostro Carolo gloriosissimo imperatore renovatum atque confirmatum, (1010B)in quo continebatur, qualiter praefatus Abbo patricius ipsum locum supranominatum cum omnibus rebus suis, ob amorem videlicet patriae coelestis et beatae vitae, Petro beatissimo apostolorum obtulit principi, nec non cunctis destructoribus, dissipatoribus temerariis, divina quippe censura, et aeternum supplicium, atque divinum anathema, qui unquam in tempore ausi fuerint, seducti atque cupiditate, tantae devotionis contraire conscriptum atque firmitatem, unde ipsa casa Dei, et monachi ibidem sic religione sanctae devotionis Christo. Domino famulantes, seu pauperes Christi et peregrini euntes et redeuntes montibus, supplementum habere debent propter suorum mercedem; qui ipsam donationem facere et confirmare sollicite statuerunt. (1010C)Petiitque praefatus abbas celsitudini nostrae, ut ipsum testamentum a domino nostro genitore confirmatum et roboratum, etiam nostris roboremus auctoritatibus. Nos vero divinam considerantes misericordiam et aeternam remunerationem pro benefactis, petitioni ejus libenter praebuimus assensum, et hanc nostrae auctoritatis confirmationem fieri decrevimus. Per quam praecipiendo jubemus, ut quidquid supradictus religiosus Abbo Deo vero, beatissimoque contulit Petro, et dominus genitor noster auctoritates ob coelestem aulam confirmavit; deinceps absque ullius injusta invasione, interpellatione atque inquietudine jam fatus Frodoinus abbas et ejus successores teneant atque possideant in aeternum libere, (1010D)omnia scilicet regalia ex iis omnibus quae ad praesens possident, et quae in antea acquirere potuerint, forum, omicidium, assassinium in nostro imperio perpetratum media civitate, publicam stratam a praedicta civitate usque ad Fontanam Vercinescam, et caetera alia quae ad nos sive ad nostros subditos spectabant. Volumus etiam, atque specialiter per hos apices nostros jubemus, ut ubicunque res de supra nominatae monasterio conjacent, per fideles (1011A)nostros studiose defendantur et tueantur, sicut nostra specialis causa, quia, ut multis notum est, a bonae memoriae Pippino avo nostro, simulque glorioso rege excellentissimo genitore nostro Carolo per donationem scripturae vere traditae fuerunt. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, et diuturnis temporibus conservetur, manu propria decrevimus roborari, ac de sigillo nostro jussimus sigillari.

Anno primo, Christo propitio, imperii nostri, indictione septima. Actum in Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

XXIV. PRO ECCLESIA VIENNENSI. ( Anno 814.) [Apud Baluz., Capitul., tom. II, pag. 1404, ex chartulario ecclesiae Viennensis.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, vicariis, centenariis, actionariis, missis nostris discurrentibus, vel cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, et nostris praesentibus scilicet et futuris.

Notum sit quia si sacerdotum ac servorum Dei petitionibus, quas nobis pro suis necessitatibus innotuerint, ad effectum perducimus, non solum regiam consuetudinem exercemus, verum etiam ad beatitudinem et retributionis mercedem talia nobis facta profutura confidimus. Proinde comperiat omnium (1011C)fidelium nostrorum industria praesentium scilicet et futurorum qualiter vir venerabilis, Bernardus Viennensis civitatis et sancti Mauricii martyris ecclesiae praesul, veniens ad nos, detulit nobis praeceptiones regum antecessorum nostrorum, in quibus invenimus insertum quomodo ipsam sedem cum cellulis vel rebus ibidem aspicientibus sub plenissima defensione et emunitatis tuitione habuissent. Petiit namque nobis pro firmitatis studio ut circa ipsum sanctum locum pro mercedis nostrae augmento denuo similia concedere et confirmare deberemus. Cujus petitioni denegare noluimus, sed reddita in omnibus et praesentes et futuri fideles sanctae Dei Ecclesia et nostri concessum atque perpetuo confirmatum a nobis esse cognoscant. Insuper etiam (1011D)placuit nobis ibidem cellulam sancti Symphoriani, olim exinde abstractam, cum omnibus rebus ibidem aspicientibus reddere. Reddimus etiam ibi quamdam villam quae vocatur Fasiana, quam volumus ad susceptionem peregrinorum et alimoniam pauperum ibidem futuris proficere temporibus, ita duntaxat ut nullus eam exinde ullo unquam tempore abstrahere aut in beneficio dare praesumat, sed, sicut intulimus, ad necessitates indigentium procuratores (1012A)hujus Ecclesiae eam manere permittant. Concessimus etiam ibi quasdam cellulas, unam quae appellatur monasterium superius, aliam monasterium medianum, constructas in honore sancti Andreae et sancti Nicetii vel aliorum sanctorum; quas volumus et nostris et futuris temporibus ad supplementum canonicorum ibidem Deo famulantium proficere. Praecipientes ergo jubemus ut nullus Judex publicus, neque quislibet ex judiciaria potestate, nec aliquis ex fidelibus nostris, in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones memoratae ecclesiae sancti Mauricii, quas moderno tempore juste et rationabiliter possidere videtur, in quibuslibet pagis et territoriis, quidquid ibidem propter divinum amorem collatum est, vel quae nos munere largitatis nostrae (1012B)in nostra eleemosyna ibidem reddidimus vel concessimus, quaeque etiam deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ejusdem ecclesiae tam ingenuos quam et servos qui super terram ipsius residere videntur injuste distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, ullo unquam tempore ingredi audeat vel exactare praesumat. Et quidquid de rebus praefatae ecclesiae fiscus separare poterat, totum nos pro aeterna remuneratione praedictae ecclesiae concedimus, ut perennibus temporibus in eleemosyna pauperum et stipendia servorum Dei ibidem Deo famulantium proficiat in augmentum, (1012C)quatenus ipsis servis Dei, qui ibidem Deo famulari videntur, pro nobis et conjuge proleque nostra et stabilitate totius imperii nostri a Deo nobis concessi atque conservandi jugiter Domini misericordiam exorare delectet. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus, Domino protegente, valeat inconvulsa manere, manu propria subscripsimus et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Helisachar recognovi.

Data XIV Kal. Februarii, anno primo, Christo propitio, imperii nostri, indictione 7. Actum Aquisgrani palatio in Dei nomine feliciter. Amen.

XXV. PRO HISPANIS QUI IN REGNO FRANCORUM MANEBANT. ( Anno 815.)[Apud Baluz., Capitul., tom. I, pag. 550.] Hoc est praeceptum remissionis sive concessionis quod fecit Ludovicus imperator Hispanis qui ad se perfugerant [propter persecutionem Saracenorum ].

In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus, omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae ac nostris, praesentibus scilicet et futuris, (1013A)partibus Aquitaniae, Septimaniae, Provinciae et Hispaniae consistentibus.

Sicut nullius vestrum notitiam effugisse putamus qualiter aliqui homines propter iniquam oppressionem et crudelissimum jugum quod eorum cervicibus inimicissima Christianitati gens Saracenorum imposuit, relictis propriis habitationibus et facultatibus quae ad eos haereditario jure pertinebant, de partibus Hispaniae ad nos confugerunt, et in Septimania atque in ea portione Hispaniae quae a nostris marchionibus in solitudinem redacta fuit, sese ad habitandum contulerunt, et a Saracenorum potestate se subtrahentes, nostro dominio libera et prompta voluntate se subdiderunt, ita ad omnium vestrum notitiam pervenire volumus quod eosdem homines sub protectione (1013B)et defensione nostra receptos, in libertate conservare decrevimus.

I. Eo videlicet modo ut sicut caeteri liberi homines cum comite suo in exercitum pergant, et in marcha nostra juxta rationabilem ejusdem comitis ordinationem atque admonitionem explorationes et excubias, quod usitato vocabulo wactas dicunt, facere non negligant, et missis nostris aut filii nostri, quos pro rerum opportunitate illas in partes miserimus, aut legatis qui de partibus Hispaniae ad nos transmissi fuerint, paratas faciant, et ad subvectionem eorum veredos donent. Alius vero census ab eis, neque a comite, neque a junioribus et ministerialibus ejus, exigatur. II. Ipsi vero pro majoribus causis, sicut sunt homicidia, (1013C)raptus, incendia, depraedationes, membrorum amputationes, furta, Iatrocinia, alienarum rerum invasiones, et undecunque a vicino suo aut criminaliter aut civiliter fuerit accusatus, et ad placitum venire jussus, ad comitis sui malum omnimodis venire non recusent. Caeteras vero minores causas more suo, sicut hactenus fecisse noscuntur, inter se mutuo definire non prohibeantur. III. Et si quispiam eorum in partem quam ille ad habitandum sibi occupaverat, alios homines undecunque venientes attraxerit, et secum in portione sua, quam adprisionem vocant, habitare fecerit, utatur illorum servitio absque alicujus contradictione vel impedimento, et liceat illi eos distringere ad justitias faciendas quales ipsi inter se definire possunt. (1013D)Caetera vero judicia, id est, criminales actiones, ad examen comitis reserventur. IV. Et si aliquis ex his hominibus qui ab eorum aliquo attractus est, et in sua portione collocatus, locum reliquerit, locus tamen qui relictus est, a dominio illius qui eum prius tenebat non recedat. V. Quod si illi propter lenitatem et mansuetudinem comitis sui eidem comiti honoris et obsequii gratia quidpiam de rebus suis exhibuerint, non hoc eis pro tributo vel censu aliquo computetur, aut comes ille vel successores ejus hoc in consuetudinem praesumant, neque eos sibi vel hominibus suis aut mansionaticos parare, aut veredos dare, aut ullum censum vel tributum aut obsequium, praeter id quod jam (1014A)superius comprehensum est, praestare cogat. Sed liceat tam istis Hispanis, qui praesenti tempore in praedictis locis resident, quam his qui adhuc ad nostram fidem de iniquorum potestate fugiendo confluxerint, et in desertis atque in incultis locis per nostram vel comitis nostri licentiam consedentes aedificia fecerint, et agros incoluerint, juxta supradictum modum sub nostra defensione atque protectione in libertate residere, et nobis ea quae superius diximus, tam cum comite suo quam cum missis ejus, pro temporum opportunitate alacriter atque fideliter exhibere. VI. Noverint tamen iidem Hispani sibi licentiam a nobis esse concessam ut se in vassaticum comitibus nostris more solito commendent. Et si beneficium (1014B)aliquod quisquam eorum ab eo cui se commendavit, fuerit consecutus, sciat se de illo tale obsequium seniori suo exhibere debere quale nostrates homines de simili beneficio senioribus suis exhibere solent. VII. Idcirco has nostrae auctoritatis litteras eis dare decrevimus, per quas decernimus atque jubemus ut haec nostrae liberalitatis et mansuetudinis constitutio erga illos tenore perpetuo ab omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris inviolabiliter conservetur. Cujus constitutionis in unaquaque civitate ubi praedicti Hispani habitare noscuntur, tres descriptiones esse volumus: unam quam episcopus ipsius civitatis habeat, et alteram quam comes, et tertiam ipsi Hispani qui in eodem loco conversantur. (1014C)Exemplar vero earum in archivo palatii nostri censuimus reponendum, ut ex illius inspectione, si quando, ut fieri solet, aut ipsi se reclamaverint, aut comes vel quislibet alter contra eos causam habuerit, definitio litis fieri possit. Hanc quippe constitutionem, ut per diuturna tempora a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris et verius credatur et diligentius conservetur, manu propria subscripsimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum domni Ludovici, serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovit.

Datam Kalendas Januarias, anno, Christo propitio (1014D)[815], primo imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 7. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

XXVI. PRO MONASTERIO MICIACENSI. ( Anno 815.)[Apud Baluz., Capit., pag. 1406, ex chartulario monasterii Miciacensis.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus vel vicedominis, vicariis, centenariis, telonariis, actionariis, et omnibus rempublicam (1015A)procurantibus, praesentibus scilicet et futuris. Notum sit quia Dutresindus abbas ex monasterio sancti Maximini Miciacensis et omnis ejus congregatio petierunt celsitudinem nostram ut licentiam haberent, ad eorum supplendas necessitates, tres naves per Ligerim, Carum, Vincenam, Sartam, Meduanam, Taunucum seu Lidum, Hilarium, sive per caetera flumina pro quibuslibet praefati monasterii necessitatibus discurrunt, necnon et de carris, saumariis, navigiis, seu de omni commercio, undecunque fiscus teloneum exigere poterat. Cujus precibus ob amorem Dei et venerationem ipsius sancti annuere et hoc nostrae auctoritatis praeceptum firmitatis gratia erga ipsum monasterium pro mercedis nostrae augmento, sicut petierunt, concessimus. Idcirco hoc (1015B)praeceptum nostrum fieri jussimus, per quod jubemus atque praecipimus ut nemo fidelium nostrorum, nec quislibet exactor judiciariae potestatis, de carris, vel sagmariis, seu navigiis, vel de quolibet commercio, undecunque videlicet fiscus teloneum exigere potest, nullum teloneum accipere vel exigere praesumat. Naves vero tres, quae sive per flumen Ligeris, sive per caetera flumina ob utilitatem et necessitatem ipsius monasterii discurrunt, ad quascunque civitates, castella, aut portus, vel caetera loca accessum habuerint, nullus ex eis aut hominibus qui eas praevident ullum teloneum aut ripaticum, aut pontaticum, aut portaticum, aut salutaticum, aut cespitaticum, aut coenaticum, aut laudaticum, aut travicticum, aut pulveraticum, aut ullum occursum, (1015C)vel ullum censum, aut ullam redhibitionem accipere vel exigere audeat; sed licitum sit, absque alicujus illicita contrarietate vel detentione, per hanc nostram auctoritatem naves tres, et homines qui eas praevidere debent, cum iis quae deferunt, per universum imperium nostrum libere ac secure ire et redire. Et si aliquas moras in quolibet loco fecerint, aut aliquid mercati fuerint aut vendiderint, nihil ab eis prorsus, ut dictum est, exigatur. Haec vero auctoritas ut pleniorem obtineat vigorem, et a fidelibus nostris certius credatur et diligentius conservetur, de annuli nostri impressione subter sigillari jussimus.

Datum VI Idus Januarii, anno, Christo propitio, primo imperii domni Ludovici serenissimi Augusti, (1015D)indictione 8. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

XXVII. PRO ECCLESIA VIENNENSI. ( Anno 815.)[Apud Baluz., ex chartulario ecclesiae Viennensis.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus, omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, vicariis, centenariis, actionariis, teloneariis, seu omnibus rem publicam procurantibus.(1016A) Notum sit quia nos, deprecante Bernardo Viennensis ecclesiae episcopo, quae est constructa in honore sancti Mauricii, pro mercedis nostrae augmento, seu pro utilitate fratrum ibidem Domino famulantium, ei concessimus naves quinque per diversa flumina, Rhodanum scilicet et Segonnam, ad sua negotia deferenda. Unde vobis praecipimus atque mandamus ut neque vos neque juniores vestri ullum teloneum aut ripaticum seu portaticum, vel etiam cespitaticum, nec coenaticum vel salutaticum, nec ullas redhibitiones ab eodem praedicto numero navium exigere vel exactare praesumatis, quatenus per hanc nostrae praeceptionis auctoritatem, ut praediximus, ob utilitatem fratrum ibidem Deo servientium liberius securiusque negotia sua (1016B)vestro simul fulti auxilio et munimine peragere valeant. Et ut haec auctoritas verius certiusque credatur, de annulo nostro subter jussimus signari.

Signum Ludovici serenissimi Augusti.

Ibbo ad vicem Helisachar recognovi.

Data IV Idus Junii, anno secundo, Christo propitio, imperii domni Ludovici serenissimi Augusti, indictione 8. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

XXVIII. PRO IMMUNITATE COENOBII CARROFENSIS. ( Anno 815.)[Apud D. Bouquet., Recueil des hist., tom. VI, pag. 474, ex Beslio in probat. ad Hist. com. Pictav., pag. 164.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei, ejusque in eisdem locis sibi famulantibus beneficia opportuna largimur, praemium nobis apud Deum aeternae remunerationis rependi non diffidimus. Noverit interea sagacitas seu utilitas omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam et futurorum, quia vir venerabilis Justus abbas ex monasterio Carrofensi, quod est constructum in honore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, situm in pago Pictaviensi prope fluvium Karentone, obtulit obtutibus nostris auctoritatem immunitatis domni (1016D)et genitoris nostri Caroli beatae memoriae piissimi Augusti, in qua erat insertum quod ipsum monasterium Rotgerius quondam comes in suo aedificavit proprio, et cum omnibus rebus et ornamentis ecclesiae, seu et cum omnibus appendiciis et adjacentiis suis, eidem genitori nostro per chartulam delegaverit donationis: et quod ad ejus petitionem ob in quietudinem judiciariae potestatis sub sua devotione et immunitatis tuitione consistere fecerat. Pro firmitatis namque studio deprecatus est praedictus Justus abbas, et omnis congregatio ibidem Deo serviens, ut paternum morem sequentes, hujusmodi (1017A)nostrae immunitatis praeceptum circa ipsum monasterium fieri censeremus. Quorum petitioni libenter assensum praebuimus et nostrae auctoritatis praeceptum erga ipsum monasterium immunitatis atque tuitionis gratia pro divini cultus amore et animae nostrae remedio fieri decrevimus; per quod praecipimus atque jubemus ut nullus judex publicus, nec quislibet ex judiciaria potestate, aut ullus ex fidelibus nostris, tam praesentibus quam et futuris, in ecclesias aut loca vel agros, seu reliquas possessiones, quas moderno tempore in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem imperii nostri juste ac legaliter possidet, vel ea quae deinceps in jure ipsius sancti loci aut per nos aut per alios voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas, vel freda aut (1017B)tributa exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius monasterii, tam ingenuos quam et servos, super terram ipsius commanentes distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris nec futuris temporibus ingredi audeat, nec ea quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat. Quidquid etiam de praefatis rebus monasterii fiscus exigere poterat, in integrum pro aeterna retributione eidem concedimus monasterio; scilicet ut perennibus temporibus in alimoniam pauperum et stipendia monachorum ibidem Deo famulantium proficiat in augmentum. Et quando quidem divina vocatione supradictus abbas, vel successores ejus de hac luce migraverint, quandiu ipsi monachi inter se (1017C)tales invenire poterunt qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere valeant, per hanc nostram auctoritatem et consensum licentiam eligendi abbates concedimus; quatenus ipsis monachis qui ibidem Deo famulari videntur, cum rebus vel hominibus eidem monasterio aspicientibus vel pertinentibus, sub tuitionis vel immunitatis nostrae defensione, remota totius iniquae potestatis inquietudine, quieto ordine possidere et pro incolumitate nostrae conjugis et prolis, seu etiam totius imperii a Deo nobis collati et ejus clementissima miseratione perpetuo conservandi, Dei per immensam clementiam jugiter exorare delectet. Hanc igitur auctoritatem, ut pleniorem in Deo obtinere valeat vigorem, et a fidelibus sanctae Ecclesiae et a nostris (1017D)roboretur, et verius credatur, et diligentius conservetur, manu propria subterfirmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Helisachar recognovi.

Data II Idus Febr., anno, Christo propitio, 11 imperii domini nostri, indictione 8. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

XXIX. PRO MONASTERIO DERVENSI. ( Anno 815.)[Apud D. Bouquet. ibid., pag. 476, ex chartulario hujus monasterii.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu (1018A)Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Cum petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus divini cultus amore favemus, superni muneris donum nobis a domino impertiri credimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae ac nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia Hauto abba ex monasterio sanctorum apostolorum Petri et Pauli, quod est situm in silva quae vocatur Dervo, ubi fluvius Alsmantia ingreditur in Vigera, in pago Pertense, ostendit nobis immunitatem avi nostri Pippini regis, in qua erat insertum qualiter ipse et antecessores ejus, reges videlicet Francorum, ipsum monasterium semper sub plenissima defensione et immunitatis tuitione habuissent. Ob (1018B)firmitatem tamen rei postulavit nobis praedictus Hauto, ut eamdem auctoritatem ob amorem Dei et reverentiam ipsius sancti loci, nostra confirmaremus auctoritate. Cujus petitioni libenter acquievimus et hoc praeceptum auctoritatis nostrae circa ipsum sanctum locum fieri decrevimus, per quod jubemus atque praecipimus ut nemo fidelium nostrorum, vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros, seu reliquas possessiones praedicti monasterii, quas moderno tempore juste et rationabiliter possidet, vel ea quae deinceps in jus ipsius monasterii voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ejusdem monasterii injuste distringendos, (1018C)nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris et futuris temporibus ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat. Sed liceat memorato abbati suisque successoribus res praedicti monasterii sub immunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere. Et quidquid exinde jus fisci exigere poterat, totum nos pro aeterna remuneratione praefato monasterio concedimus, ut in alimonia pauperum et stipendia servorum ibidem Deo famulantium proficiat perennibus temporibus in augmentum, quatenus ipsos servos Dei qui ibidem Deo famulantur, pro nobis et conjuge proleque nostra, et pro stabilitate totius imperii a Deo nobis collati vel conservandi, jugiter Domini misericordiam exorare delectet. Et ut haec (1018D)auctoritas, Domino protegente, valeat inconvulsa manere, manu propria subterfirmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici piissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovit.

Data II Kal. Martii, anno, Christo propitio, 11 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 8. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.(1019A) XXX. PRO MONASTERIO GORZIENSI. ( Anno 815.)[Apud D. Calmet., Hist. Lothar., pag. 298.] In nomine Domini Dei ac Salvatoris nostri Jesu Christi. Amen. Ludovicus, divina ordinante clementia, imperator Augustus.

Cum justum esse constat ut regalis atque imperialis potestas his aliquod munus impertiat quorum necessitas hoc postulare comprobetur; cumque non minus aequitatis ordo videtur exigere ut his eadem potentia liberius aurem accommodet, et eorum petitiones ad effectum perducat, quorum fideli famulatu manifesta devotionis obsequia demonstrantur; idcirco notum fieri volumus omnium fidelium nostrorum (1019B)tam praesentium quam futurorum sagacitati, qualiter suggerente atque petente Madephrido fideli nostro, res quasdam Theodemarus proprietatis suae, quae sunt in pago Scarponensi, in fine Theodalciaga, et in fine Scammuse, et in fine Helimninciaga, et in fine Audomaga, et in fine Absolomaga, et in fine Munalabuvicuse, et in fine Halaricunise, et in fine Cunholomaga, et in fine Dodomaga, et in fine Bedeonecuse, et in fine Banomaga, id est, tam mansis, casis, casulis, cum omnibus aedificiis desuper positis, campis, pratis, vineis, silvis, cultis et incultis, aquis aquarumve decursibus, quidquid ab hac die Hertmannus visus fuit habere, et potestatem habuit, totum et ad integrum ad partem sancti Stephani vel sancti Petri, vel sancti Gorgonii vel ad ipsum monasterium (1019C)Gorziae condonavit ad tempus Optario abbati, et accepit in precariam in pago Scarponensi, et in fine Banomaga, vel in ipsa villa Banonocurte, sicut et ipsa precaria docet, totum et ad integrum. Postea venit Magulfus episcopus atque abbas de ipso monasterio, et voluit ipsam precariam cessare. Tunc Hartmannus comes ad nostram accessit clementiam, deprecans ut ipsam precariam quam a supra memorato abbate Optario acceperat, per nostram mandeburdam et licentiam diebus vitae suae, sicut inter eos convenerat, habere potuisset: cujus petitionibus domus Dei utilitatem considerantes, capto fidelium nostrorum consilio, annuimus; et ideo hanc nostrae auctoritatis largitionem praedicto fideli (1019D)nostro Hartmanno, expetitione Madefridi fidelis nostri ac caeterorum fieri decrevimus, per quam statuimus atque sanximus ut res superius scriptas, quas tam ipse Hartmannus ad ipsam casam Dei dedit, quam etiam illas quas in precariam accepit, per hoc majestatis nostrae praeceptum, seu per dictam conventionem, diebus vitae suae secure possideat; et nullus exinde pontificum in quibuslibet rebus vel corporibus aliquid minuendi jus habeat; sed quidquid ibidem accrescere, immeliorare vel attrahere voluerit, ac si liberos proprios ex rebus memoratis haberet, eo fieri decernere satagat; ita tamen ut per singulos annorum recursus persolvat in censum, (1020A)ad festivitatem ipsius beati martyris Gorgonii, quod est V Idus Septembris, solidos quinque denarios, aut quantum de cera pretio tanto comparata patefaciat. Quod si de ipso censu negligens aut tardus exstiterit, emendato neglecto, quod tenet teneat. Post discessum vero suum, quando sic Deus voluerit, ipsae res bene actae ac melioratae absque ulla contradictione, vel judicis assignatione, ad jam futurum monasterium redeant. Hoc vero, auctoritas clementiae nostrae ut immobilis et inconvulsa permaneat, manu nostra subterfirmavimus, et bullae nostrae impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi regis.

Ego Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi.(1020B) Data X Kal. Aprilis, anno ab incarnatione Domini 815, indict. 8, epacta 7 concurrente, anno vero 2 regni Ludovici imperatoris. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

XXXI. PRO MONASTERIO ANIANENSI. ( Anno 815.) ( Hoc et nonnulla alia Ludovici Pii diplomata quae ad monasterium Anianense spectant vide inter Opera sancti Benedicti Anianensis. )

XXXII. PRO VIVARIENSI ECCLESIA. ( Anno 815.)[Apud D. Bouquet., ibid., ex J. Columbi De rebus gestis episc. Vivar., lib. II, n. 30.] (1020C) In nomine Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si sacerdotum ac servorum Dei justis petitionibus acquiescimus, hoc nobis sane ad aeternam beatitudinem provenire confidimus. Idcirco comperiat omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum industria, quia vir venerabilis Thomas, episcopus Albensium seu Vivariensium, veniens ad nos, deprecatus est celsitudinem nostram ut pro nostrae mercedis augmento praedictam sedem, cum fratribus ibidem Domino servientibus, sub nostra defensione et immunitate reciperemus: cujus petitioni assensum praebentes, per nostrae auctoritatis (1020D)praeceptum confirmare studuimus. Praecipientes ergo jubemus ut nullus judex publicus, neque quislibet ex judiciaria potestate seu aliquis ex fidelibus sanctae Dei Ecclesiae ac nostris, in ecclesias, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones, quas moderno tempore juste et rationabiliter possidere videtur in quibuslibet pagis et territoriis, vel quidquid etiam deinceps propter divinum amorem ibidem collatum fuerit, ad causas audiendas, vel freda exigenda aut mansiones, aut paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius ecclesiae, tam ingenuos quam servos, injuste distringendos, sive ullas redhibitiones vel illicitas occasiones requirendas, ullo (1021A)unquam tempore ingredi audeat, vel ea quae sunt supra memorata exactare praesumat, sed liceat servis Domini ibidem consistentibus sub nostra defensione et immunitatis tuitione perpetuo tempore quiete residere, et pro nobis ac conjuge proleque nostra, seu pro stabilitate totius imperii nostri a Domino nobis collati, et ejus clementissima miseratione jugiter conservandi Domini misericordiam exorare. Et ut haec auctoritas verius certiusque credatur, manu propria subscripsimus et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum domni Ludovici serenissimi imperatoris.

Datum XVII Kal. Julii, anno 11 imperii domni Ludovici Augusti, indict. 8. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.(1021B) XXXIII. PRO MONASTERIO SANCTI MAXENTII. ( Anno 815.)[Apud D. Bouquet. ibid., p. 480, ex veteri chartulario hujus monasterii.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante clementia imperator Augustus.

Si erga loca divinis cultibus mancipata, propter amorem Dei ejusque in eisdem sibi famulantes, beneficia opportuna largimur, praemium nobis apud Dominum aeternae remunerationis rependi non diffidimus, idcirco noverit omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam futurorum solertia, quia nos Tetbertum venerabilem abbatem ex monasterio (1021C)S. Maxentii confessoris, ubi ipse sanctus corpore requiescit, quod est situm in pago Pictaviensi, una cum congregatione ibidem Deo famulante, cum omnibus rebus et hominibus, quae moderno tempore ipsa congregatio habere videtur, sub nostra suscepimus defensione et immunitatis tuitione. Quapropter et per hoc nostrae auctoritatis praeceptum decernimus atque jubemus ut nullus judex publicus, et quilibet ex judiciaria potestate in ecclesias, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones memorati monasterii, quas moderno tempore infra ditionem imperii nostri juste et rationabiliter possidet, et quae deinceps in jure ipsius monasterii voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas et freda aut tributa exigenda, aut mansiones et paratas faciendas, (1021D)aut fidejussores tollendos, aut homines ejusdem monasterii, tam ingenuos quam servos, super terram ipsius commanentes distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris et futuris temporibus ingredi audeat, et ea quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat. Sed liceat memorato abbati Tetberto suisque successoribus res praedicti monasterii sub immunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere. Et quidquid inde fiscus sperare potuerit, totum nos pro aeterna remuneratione praefato monasterio concedimus, ut in alimonia pauperum et stipendia monachorum ibidem Domino famulantium proficiat perennibus in augmentis. Et quandoquidem divina vocatione (1022A)supradictus abbas de hac luce migraverit, quandiu ipsi monachi inter se tales invenire potuerint, qui secundum sanctum ordinem et regularem normam regere valuerint, per nostram permissionem et consensum licentiam eligendi habeant abbatem: quatenus servos Dei, qui ibidem Domino famulantur, pro nobis et conjuge proleque nostra, atque stabilitate totius imperii nostri nobis a Domino collati atque conservandi, jugiter Dominum exorare delectet. Haec vero auctoritas immunitatis nostrae, ut per diuturna tempora inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, et ut a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris verius certiusque credatur et diligentius conservetur, manu propria subter eam firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.(1022B) Signum Ludovici imperatoris.

Data XIV Kal. Julii, anno 11, Christo propitio, imperii domni Ludovici serenissimi imp., indict. 8. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

XXXIV. PRO MONASTERIO FARFENSI. ( Anno 815.)[Apud Chesnium, Script. Rerum Francic. tom. III, p. 654.] Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Imperialem celsitudinem decet praedecessorum suorum facta non solum inviolabiliter conservare, sed etiam censurae suae auctoritate alacriter confirmare. (1022C)Perinde noverit sagacitas seu industria omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam et futurorum, quia vir venerabilis Benedictus abbas ex monasterio Acutiano sito in territorio Sabinensi, et constructo in honore sanctae Dei genitricis semperque virginis Mariae, obtulit obtutibus nostris quasdam auctoritates confirmationis Domini genitoris nostri bonae memoriae Caroli serenissimi Augusti, in quibus continebatur insertum qualiter idem monasterium sub tali privilegio consistere fecerat, sicut caetera monasteria quae in Francia sub sancti Benedicti Patris norma consistunt. Scilicet ut nullus episcopus de thesauris ipsius monasterii aut rebus aliquid auferre, nec sub aliquo tributo ponere, aut aliquem censum exinde exigere aut exactare praesumeret. (1022D)Vel qualiter Hildeprandus dux gauldum qui nuncupatur Tancies, et curtem quae vocatur Vallantis, cum omni integritate et appendiciis suis, per sua praecepta confirmavit, et curtem Tacianum, monasterium sancti Marci evangelistae quod est situm juxta muros Spoletanae civitatis, quod ipse domnus et genitor noster ad idem monasterium per suum confirmavit praeceptum: et monasterium sancti Salvatoris, situm non procul ab eadem civitate Spoletana; et monasterium puellarum, quod vocatur Sancti Georgii, sub muro civitatis Reatinae; et ecclesiam Sancti Michaelis archangeli positam super fluvium Mellinum, juxta ipsam civitatem Reatinam, cum omni integritate sua. Et in territorio Firmano (1023A)Sancti Silvestri, vel Sanctae Marinae, cum omni integritate, vel quidquid ex largitate regum reginarumque, pontificum, ducum, castaldorum, vel ex collatis populi, vel caeterorum fidelium, eidem monasterio legaliter confirmatum fuerat, suis auctoritatibus confirmaret. Sed et pro rei totius firmitate postulavit nos praedictus abbas ejusque congregatio, ut morem paternum sequentes nostram etiam auctoritatem super hoc negotio fieri censeremus. Quorum petitionibus ob animae nostrae emolumentum, et aeternae retributionis fructum, libenter assensum praebuimus, et hoc nostrae auctoritatis praeceptum inspecta auctoritate paterna fieri placuit, per quod decrevimus atque statuimus ut nullus episcopus de superius memoratis locis, aut de caeteris monasteriis, (1023B)aut cellulis, xenodochiis, ecclesiis, curtibus, villis, piscationibus cum piscatoribus suis, servis, ancillis, libellariis, chartulatis, offertis, gualdis, molendinis, vel de omnibus eidem monasterio jure subjectis, vel quidquid ex munificentia regum, reginarum, aut ex confirmatione pontificum, ducum, castaldorum, nec non ex collatis populi aut caeterorum fidelium liberalitate, vel etiam ex monachis qui in eodem monasterio suas animas salvare cupientes intraverunt, et eis tam ex donatione regum reginarumque, pontificum, ducum, quam et haereditate parentum, vel de quolibet attractu advenerunt, et ibidem per chartulas delegaverunt, vel undecunque ad eos tam per venditiones, accessiones, commutationes possessionesque, eidem monasterio, sicut (1023C)dictum est, venit, et moderno tempore juste et legaliter possidere noscitur, vel quod deinceps Domino largiente ibidem collatum fuerit, nullus fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, memorato abbati ejusque congregationi, aut suis successoribus inquietare, aut calumniam generare, aut aliquam injustam repetitionem facere tentet. Sed sicut a genitore nostro confirmatum esse dignoscitur, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae diversis rebus idem locus ditatus esse constat, ita omni tempore absque alicujus praejudicio aut infestatione vel deminoratione consistat: et per hoc nostrae confirmationis praeceptum jure perpetuo teneat, et sub nostro privilegio atque mundiburdo consistat, et sub defensione nostra ejusdem monachi in eodem monasterio (1023D)quiete residere valeant, et pro nobis et stabilitate totius imperii nostri Dominum exorare. Concessimus etiam eis ut quidquid ex copulatione servorum ipsius monasterii cum liberis feminis secundum legem Longobardorum ad publicum contingere poterat in eleemosyna nostra, per hoc nostrum confirmetur praeceptum. Et quandoquidem divina vocatione praedictus vel successores ejus de hac vita migraverint, quandiu ipsi monachi inter se talem invenire potuerint, qui eos secundum regulam sancti Benedicti regere valeat, licentiam habeant eligendi abbatem. Et ut haec auctoritas confirmationis nostrae ab omnibus melius et verius credatur et diligentius conservetur, (1024A)more nostro eam subscribere, et de bulla nostra jussimus sigillari.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi.

Datum II Non. Augusti anno, Christo propitio, 11 imperii nostri, indictione 8. Actum Franconofurd palatio regio Dei nomine feliciter.

XXXV. PRO MONASTERIO BALNEOLENSI. ( Anno 815.)[Florez, España Sagrada, tom. XLIII, tract. 81, de Eccles. Gerund. ] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.(1024B) Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei ejusque in iisdem locis sibi famulantes beneficia opportuna largimur, praemium nobis apud Dominum aeternae remunerationis rependi non diffidimus. Idcirco notum fieri volumus omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet et futurorum magnitudini, qualiter vir illuster Rampo comes nostram adiit serenitatem, suggerens mansuetudini nostrae eo quod quidam vir religiosus nomine Bonitus quemdam locum eremum quod dicitur Baniolas, quod est situm in pago Bisudunensi ubi ecclesia antiquitus fundata fuerat per licentiam Odilonis quondam comitis, accepisset, et ibidem proprio sudore laborasset, ubi ecclesiam in honore sancti Stephani protomartyris construxit, et habitationes monachorum et receptacula (1024C)pauperum aedificavit, et monachos qui sub norma religionis perpetuo ibi degerent constituit. Sed cum idem abbas divina jussione a saeculo migravit, eligentibus ipsis monachis, et consentiente venerabili viro Nibridio archiepiscopo, Mercoralem virum venerabilem in eodem monasterio abbatem constituerunt, quem in nostra praesentia adducens in manibus nostris eum commendavit, postulans idem Rampo comes clementiam nostram, ut eum cum praedicto monasterio et monachis ibi degentibus una cum rebus, quae tam ipsi ex eremo traxerant vel ex adprisione acceperunt, quam et de donatione comitum vel de quolibet legali attractu praesenti tempore juste et rationabiliter possidere videntur, sub mundoburdo et defensione atque immunitatis tuitione (1024D)constitueremus: cujus precibus libenter acquievimus, et ita in omnibus concessimus atque per hoc praeceptum nostrum confirmavimus: quapropter praecipientes jubemus ut memoratus Mercoralis abba cum monachis sibi ad regendum commissis sive cum rebus ad idem monasterium legaliter aspicientibus sub nostro consistat mundoburdo et immunitatis defensione, ut nullus quilibet ex judiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones memorati monasterii, quas moderno tempore infra ditionem imperii nostri juste et legaliter possidet, vel quae deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas vel freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas, (1025A)aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius monasterii distringendos nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt penitus exigere praesumat. Sed liceat memorato abbati suisque successoribus res praedicti monasterii quieto ordine possidere, et quandoquidem divina vocatione praedictus abbas vel decessores ejus de hac luce migraverint quandiu inter se tales invenire potuerint qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere valeant, licentiam habeant eligendi abbates, qualiter monachos ibi degentes pro nobis, conjuge proleque nostra vel pro stabilitate totius imperii nostri jugiter Domini misericordiam exorare delectet. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus Domino protegente (1025B)valeat inconvulsa manere, de annulo nostro subtus jussimus sigillari.

Durandus diaconus ad vicem Fibrugisii abbatis recognovi.

Data tertia Idus Septembris, anno, Christo propitio, nono imperii domini Ludovici piissimi Augusti, indictione prima. Actum Attiniaco palatio regis in Dei nomine feliciter. Amen.--Exempla de praecepto domini imperatoris.

XXXVI. PRO MONASTERIO FONTANELLENSI. ( Anno 815.)[Marten., Ampl. Collect., tom. I, pag. 61, ex ms. Fontanellensi.] (1025C) In nomine Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Cum petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus divini cultus amore favemus, superna nos gratia muniri non diffidimus. Ideo istud sit notum omnibus fidelibus nostris, tam praesentibus quam futuris, seu etiam successoribus nostris, fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, quod vir venerabilis Trasarius abba ex monasterio quod vocatur Fontanella, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, vel caeterorum sanctorum, detulit obtutibus nostris immunitatem domni et genitoris nostri Caroli bonae memoriae piissimi Augusti, in qua erat insertum qualiter ipse et antecessores ejus, reges (1025D)videlicet Francorum, praefatum monasterium propter divinum amorem tranquillitatemque fratrum ibidem consistentium, semper sub plenissima defensione ac immunitatis tuitione habuissent. Ob firmitatem tamen rei postulavit nobis Trasarius abba ut eamdem auctoritatem ob amorem Dei et reverentiam ipsius sancti loci nostra confirmaremus auctoritate. Cujus petitioni libenter acquievimus, et ita in omnibus concessimus, atque per hoc praeceptum nostrum confirmavimus. Praecipientes ergo jubemus ut nullus judex publicus, nec quislibet ex judiciaria potestate, aut loca, vel agros, in ecclesias seu reliquas possessiones memorati monasterii, quod moderno (1026A)tempore infra ditionem imperii nostri juste et rationabiliter possidet, vel ea quae deinceps in jure ipsius loci voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas, vel freda, aut tributa exigenda, vel mansiones, aut paradas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ejusdem monasterii tam ingenuos quam servos, super terram ipsius commanentes, injuste distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, aut pontaticos exigendos, aut telonea accipienda, aut rotaticos, in quibuslibet locis, civitatibus ac foris, nostris et futuris temporibus ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt penitus exigere praesumat; sed liceat memorato abbati suisque successoribus, res praedicti monasterii sub immunitatis nostrae defensione, quieto ordine possidere, et quidquid (1026B)exinde fiscus exigere poterit, etiam pro aeterna remuneratione praedicto monasterio concessimus, ut in alimonia pauperum et stipendia monachorum ibidem Deo famulantium, perpetuis temporibus proficiat in augmentis. Quatenus ipsos servos Dei qui ibidem famulantur, pro nobis et conjuge, proleque nostra atque stabilitate totius imperii a Deo nobis concessi atque conservandi, jugiter divinam misericordiam exorare delectet. Et ut haec auctoritas nostra [ Forte nostris] futurisque temporibus, Domino protegente, valeat inconvulsa manere, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.(1026C) Durandus diaconus ad vicem Helisaghar recognovi.

Data VII Kal. Novembris, anno, Christo propitio, secundo imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione nona. Actum Niumaga, palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.

XXXVII. PRO MONASTERIO INSULAE BARBARAE. ( Anno 815.)[Apud D. Bouquet., Script. Rer. Franc., tom. VI, pag. 483, ex Ruderibus Insulae-Barbarae, pag. 45.] In nomine, etc., Ludovicus Dei providentia imperator Augustus.

Episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, vicedominis, (1026D)vicariis, centenariis, teloneariis, et omnibus rempublicam procurantibus, praesentibus scilicet et futuris, notum sit quia Campio abbas ex monasterio sancti Martini, quod dicitur insula Barbara, situm super flumen Sagonae, non procul ab urbe Lugduni, et omnis ejus congregatio petierunt celsitudinem nostram ut licentiam haberent ad eorum supplendas necessitates omni tempore tres naves per Sagonam, Rhodanum et Dubim negotiandi gratia dirigere. Quorum petitionem libenter suscepimus et pro mercedis nostrae augmento sicut petierunt, per hanc nostram auctoritatem concessimus. Idcirco hoc praeceptum nostrum eis fieri jussimus, per quod (1027A)cunctis jubemus ut ubicunque praedictus numerus navium in nostra ministeria vel potestates advenerit, nullum teloneum, neque, quod vulgo dicitur, aut cespitaticum aut salutaticum, aut coenaticum, aut ullum censum, vel ullam redhibitionem ex ipsis assumere praesumatis aut exactare faciatis; sed liceat easdem naves omni tempore per praedicta flumina, sicut superius intulimus, libere et absque ulla contrarietate discurrere, et negotia sua peragere et ad quascunque civitates vel portus accessum habuerint, qui easdem naves providere debent, nullam inquietudinem aut detentionem ab aliquo fidelium nostrorum patiantur; sed per quodcunque de praedictis fluminibus remigraverint, quieti et securi cum ipsis navibus et iis quae deferunt, per praesentem (1027B)ordinationem nostram ire et redire valeant. Et si aliquas moras in quolibet loco fecerint, aut aliquid mercati fuerint vel vendiderint, nihil ab eis, sicut diximus, requiratur aut exactetur. Si vero, quod absit, accidente quolibet casu aut negligentia navigatorum, aut vento impellente, sicut creberrime contingere solet, aliqua ex praedictis navibus merserit aut fregerit, aut caesa ad littus pervenerit, nemo eam destruere, aut ea quae intra sunt vastare, aut aliquid vi arripere praesumat; nisi forte hi qui ipsas naves providere debent, propria voluntate aliquid dare voluerint alicui. Quod si aliter alicubi factum fuerit, magistri locorum illorum qui rempublicam procurare noscuntur, absque aliqua dilatione legaliter hoc emendare studeant. Haec quippe (1027C)auctoritas ut nostris vel futuris temporibus, Domino protegente, valeat inconcussa manere, annulo nostro subter jussimus sigillari.

Datum III Idus Novembris indictione 9, anno 3, Christo propitio, imperii domini Ludovici serenissimi Augusti. Actum Aquisgrani in palatio regio in Dei nomine feliciter.

XXXVIII. PRO MONASTERIO SANCTI ZEMONIS VERONENSI. ( Anno 815.)[Ughelli, Italia sacra, tom. V, pag. 705.] In nomine Domini Dei aeterni, et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante ordinante providentia, imperator Angustus.

Imperialem condecet praedecessorum suorum pie (1027D)facta non solum inviolabiliter conservare, sed etiam censurae suae auctoritate alacriter confirmare. Idcirco comperiat omnium fidelium nostrorum industria, praesentium scilicet, atque futurorum, quod Rotaldus venerabilis sanctae ecclesiae Veronensis episcopus una cum Austerberto abbate monasterii S. Zenonis detulit nobis inter caeteras auctoritates domini et genitoris nostri Caroli piissimi Aug. vel praedecessorum nostrorum regum, quoddam praeceptum de genitore nostro confirmatum, in quo exaratum reperimus qualiter dilectissimus germanus noster (1028A)Pippinus quondam gloriosus rex, una cum memorato praesule monasterii S. Zenonis confessoris Christi, quod est constitutum in suburbio praedictae civitatis, propter divinum amorem, et reverentiam praefati patroni reaedificassent atque renovassent, et quod olim ab infidelibus hominibus exustum fuisset, et ab omnibus rebus sibi olim collatis pene privatum; nam neque monachi ibidem consistere quibant, qui horas canonicas et divinas persolverent laudes, nisi episcopus de praedicta civitate sacerdotes illuc mitteret, non erat, qui ibidem, ut dignum erat, divinum celebraret officium: unde illi pro animarum suarum emolumento quasdam res, quibus monachi et pauperes Christi subsidia necessaria futuris temporibus habere quivissent, ad memoratum (1028B)locum delegare, atque confirmare fore perpetualiter, ac permanere. Ita duntaxat ut quaecunque res in comitatu Veronensi per singula loca, id est in primis monasteriolum in honore S. Petri constructum, quod nuncupatur Mauratica cum omnibus appenditiis suis, et decimis: similiter in alio loco quidem Ostelia in jam dicto comitatu Veronensi, seu ecclesia S. Laurentii cum omnibus pertinentiis suis et decimis. In tertio loco in eodem comitatu Veronensi ecclesiam videlicet in honore SS. martyrum Firmi et Rustici constructam cum omnibus pertinentiis suis, atque decimis, seu et horreum infra civitatem Veronam cum areis suis in circuitu, aliaeque res tum in civitate Verona, quam extra in singulis locis ab Anselmo comite quondam praefato (1028C)coenobio delegatae sunt, seu et res in Runco, quae oblatae sunt ab Oniperto presbytero . . . . quam in aliis locis montium, sive planitierum, habere ac possidere dignoscitur. Et in comitatu Vicentino montis scilicet Torcello pago Venetiarum, seu et in comitatu Tervisiano, ac Tridentino, Brisciano, Bergomate, Mantuano, Placentino, et Parmensi, Bononiensi, Clumacho, necnon et in omnibus locis Tusciae, vel ubi aliquid ad idem pertinere supradictum monasterium, vel pertinuisse probatur. Sed pro firmitatis gratia petiit serenitati nostrae, ut paterna auctoritate nostris denuo piis oraculis confirmaremus. Sed quia pro peccatis nostris jam dictum monasterium S. Zenonis exustum denuo atque deletum est cum aliis hominibus, ut monachi ibidem minime habitarent. (1028D)Cujus petitioni jam dicti praesulis denegare nolumus, sed ita a nobis, sicut a genitore nostro factum esse declaratur: ita per hos imperiales apices nostros concessisse, atque confirmasse omnium fidelium nostrorum cognoscat solertia. Denique jubemus, atque decernimus, ut quantumcunque memorata ecclesia S. Zenonis per donationem nostram, vel dilecti germani nostri, seu namque et Rotaldi praedicti episcopi, caeterorum fidelium traditione, vel ipsorum comparatu, seu quolibet attractu juste et legaliter habere dignoscitur, aut in antea bonorum hominum (1029A)largitate collatum atque delegatum fuerit; necnon etiam, et oblationes, quae fiunt ad S. Zenonem de omnibus quibuscunque mobilibus, vel immobilibus ibidem oblatum, vel offertum fuerit, deinceps cum omni integritate per hoc praeceptum nostrae auctoritatis ipsa sancta congregatio monachorum securiter teneat atque possideat absque ulla inquietudine alicujus personae, excepto sicut in priori praecepto nostri genitoris habuerat, ut pro honore succedentium pontificum instituere, ut in festivitate ipsius S. Zenonis annis singulis, aut manculos viginti, aut quinquaginta solidos argenti accipere debeat pontifex ipsius civitatis cum suis clericis ab ipsis monachis ibidem deservientibus, et nihil amplius ab eis ab aliquo exquiratur; liceatque ipsis monachis semper (1029B)ex propria congregatione abbatem sibi eligere; si vero contigerit ut talem inter se invenire nequeant, tunc una cum consensu episcopi illius civitatis quaerere sibi abbatem infra dioecesim eamdem licentiam habeant. Hoc vero et nos ob aeternam remunerationem addimus, ut episcopus ipsius civitatis nullam unquam potestatem habeat aliquid inde abstrahere, vel usurpare, vel alicui in beneficium dare, sed liceat eidem congregationi, sub nostra tuitione quiete et securiter vivere, et Dei misericordiam jugiter pro nobis peccatoribus exorare. Insuper etiam placuit nostrae serenitati de famulis ejusdem monasterii definitiones facere, videlicet feminis liberis, quas Itali herimannas vocant, quae se famulis ipsius ecclesiae et monasterii copulaverint, (1029C)sive etiam et aliarum Ecclesiarum, videlicet de majoribus titulis, aut de matricularibus ecclesiis, vel dioecesibus, seu monasteriis, vel quibuscunque ecclesiis junxerint, se cum praedictis famulis secundum praedecessorum statuta imperatorum, et per hujus nostri praecepti auctoritatem, sine omni contradictione hominum supradictum sanctum locum inviolabiliter possideat. Si quis vero, quod futurum non credimus, archiepiscopus, episcopus, dux, marchio, comes, vicecomes, seu publici administratores, aut privata persona contra omnia supra scripta insurgere, aut in aliquo violare tentaverit infra ditionem regni nostri consistens, sciat se lib. quinquaginta auri probatissimi compositurum medietatem eidem ecclesiae, et medietatem palatio nostro. (1029D)Et ut haec auctoritas nostrae concessionis et confirmationis certius credatur, et per futura tempora diligentius (1030A)observetur, manu propria nostra subter confirmavimus, et annuli nostri impressione jussimus sigillari.

Signum dom. Ludovici sereniss. imperatoris.

Data XIII Kal. Decemb., anno, Christo propitio, imperii domini Ludovici piissimi Aug . . . . indict. 8 Actum Aquisgrani palatio regis feliciter. Amen.

XXXIX. PRO MONASTERIO PSALMODIENSI. ( Anno 815.)[Apud D. Bouquet. ibid., pag. 484, ex archivis ecclesiae Alesiensis.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.(1030B) Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei ejusque in eisdem locis sibi famulantes, beneficia opportuna largimur, praemium nobis apud Dominum aeternae remunerationis rependi non diffidimus. Noverit interea sagacitas seu utilitas omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam futurorum, quia vir venerabilis Theodemirus abbas ex monasterio quod est situm in pago Nemausensi, in insula quae nuncupatur Psalmodium, constructum in honorem sanctae Dei genitricis Mariae semperque virginis, et sancti Petri principis apostolorum, vel aliorum sanctorum, adiens serenitatem culminis nostri deprecatus est ut praedictum monasterium cum omnibus rebus moderno tempore juste sibi aspicientibus, ob amorem Dei tranquillitatemque (1030C)fratrum ibidem consistentium, sub nostra susciperemus defensione et sub plenissima immunitatis tuitione constitueremus. Cujus petitioni libenter consensum praebuimus; et hoc nostrae auctoritatis praeceptum erga ipsum monasterium immunitatis ac tuitionis gratia, pro divini cultus amore et animae nostrae remedio, fieri decrevimus, per quod praecipimus atque jubemus ut nullus judex publicus, vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias, aut loca, aut agros, seu reliquas possessiones, quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis infra ditionem imperii nostri juste et legaliter possidet, vel quae deinceps aut per commutationes aut cessiones, emptiones, vel de quolibet justo contractu in jure hujus sancti loci advenerint, ad causas audiendas (1030D)vel freda aut tributa exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, (1031A)aut homines hujus monasterii, tam ingenuos quam servos, super terram ipsius commanentes distringendos, nec ullas redhibitiones vel illicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat. Et quidquid de rebus praefati monasterii fiscus sperare poterit, totum nos pro aeterna remuneratione praedicto monasterio concedimus, ut perennibus temporibus in alimonias pauperum et stipendia monachorum ibidem Deo famulantium proficiat in augmentum. Et quandoquidem divina vocatione supradictus abbas vel successores ejus de hac luce migraverint, quandiu ipsi monachi inter se tales invenire potuerint, qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere valeant, (1031B)per hanc nostram auctoritatem et consensum licentiam habeant eligendi abbates: quatenus ipsos servos Dei qui ibidem Deo famulantur, pro nobis, conjuge proleque nostra, atque stabilitate totius nostri imperii, immensam clementiam exorare delectet. Hanc itaque auctoritatem, ut pleniorem in Dei nomine vigorem obtineat, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris verius credatur et diligentius conservetur, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovit.

Data III Nonas Decembris, anno, Christo propitio, secundo imperii domini Ludovici piissimi Augusti, indictione 8. Actum Aquisgrani palatio regio in (1031C)Dei nomine feliciter. Amen.

XL. PRO MONASTERIO MONTIS OLIVI IN DIOECESI CARCASSONENSI. ( Anno 815.)[Apud D. Bouquet. ibid., pag. 485, ex autographo.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Cum petitionibus servorum Dei justis et rationalibus divini cultus amore favemus, superna nos gratia muniri non dubitamus. Proinde noverit omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam futurorum sagacitas, quia vir venerabilis Olomundus abbas ex monasterio quod nuncupatur Malasti, quod est situm in territorio Carcassense super fluvium Duranum, (1031D)constructum in honore sancti Joannis Baptistae, obtulit obtutibus nostris quamdam auctoritatem domini et genitoris nostri Caroli piae recordationis serenissimi Augusti, in qua erat insertum qualiter idem Olomundus ipsum monasterium a novo construxisset opere, et propter ejus defensionem vel propter pravorum hominum illicitas infestationes in manu ejusdem domini imperatoris una cum monachis ibi degentibus se commendavit, ut sub ejus tuitione (1032A)licuisset eis cum rebus et hominibus eorum quiete vivere ac residere; et deprecatus est clementiam nostram ut praedictum monasterium una cum cellula quae nuncupatur sancti Martini praedicto monasterio subjecta, quae est sita in eodem pago sub rivulum Lampii, quae est constructa in honore sancti Martini confessoris, cum rebus, hominibus et adjacentiis sive terminis suis, sub nostra susciperemus defensione et immunitatis tuitione. Cujus precibus ob amorem Dei et reverentiam divini cultus libenter aurem accommodare placuit, et hoc nostrae auctoritatis praeceptum immunitatis atque tuitionis gratia fieri decrevimus; per quod praecipimus atque jubemus ut nullus judex publicus, vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias, vel loca, aut agros seu (1032B)reliquas possessiones praedicti monasterii, quas moderno tempore juste et rationabiliter possidet, vel quae etiam deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines monasterii, tam ingenuos quam et servos, super terram ipsius commanentes, injuste distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris et futuris temporibus ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt penitus exigere praesumat. Et quidquid de rebus praefati monasterii fiscus sperare poterit, totum nos pro aeterna remuneratione praefato monasterio concedimus, ut in alimonia pauperum et stipendia monachorum ibidem Deo famulantium (1032C)perpetuo proficiat in augmentum. Et quandoquidem divina vocatione supradictus abbas vel successores ejus de hac luce migraverint, quandiu ipsi monachi inter se tales invenire potuerint qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere valeant, per hanc nostram auctoritatem et consensum licentiam habeant eligendi abbates, quatenus ipsos monachos qui ibidem Deo famulantur, pro nobis et conjuge proleque nostra, atque stabilitate totius imperii nostri a Deo nobis concessi, ejusque clementissima miseratione per immensum conservandi, Domini immensam clementiam jugiter exorare delectet. Hanc itaque auctoritatem, ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris verius credatur et diligentius (1032D)conservetur, manu propria subter firmavimus et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovit.

Data VI Idus Decembris, anno, Christo propitio, secundo imperii domini Ludovici piissimi Augusti, indictione 8. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.(1033A) XLI. PRO ECCLESIA VIENNENSI. ( Anno 815.)[Apud D. Bouquet., ibid., pag. 486, ex Cointio, t. VII Annal. eccles., pag. 360.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei, eisque in eisdem locis sibi famulantibus beneficia opportuna largiamur, praemium nobis apud Deum aeternae remunerationis rependi non diffidimus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam futurorum, solertia, quia placuit nobis pro mercedis nostrae augmento et aeternae (1033B)retributionis fructu, quasdam res, quae olim matri ecclesiae Viennensi, ubi modo Bernardus archiepiscopus praeest, quae est constructa in honore sancti Mauricii martyris abstractae erant, pro amore Dei et reverentia ipsius sancti loci reddere, quae sunt in pago Vasionense in villa quae vocatur Dalforiana, cum domibus et aedificiis, mancipiis, accolabus, terris, olivetis, vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, cum omnibus appendiciis vel adjacentiis. Has itaque res, cum omnibus ad se pertinentibus vel aspicientibus, quae de ratione ipsius villae in eadem provincia [sunt] praesenti tempore, totum et ad integrum vel inexquisitum, praedictae Viennensi ecclesiae per hanc nostram auctoritatem reddimus. Quapropter volumus atque jubemus (1033C)ut per hanc nostram auctoritatem nostris videlicet et futuris temporibus, praedictae res, sicut superius intulimus, perpetuo in jure et dominatione ipsius ecclesiae consistant, ut quidquid de ipsis rebus ob utilitatem et profectum rectores ipsius sedis facere voluerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi. Hanc quippe auctoritatem, ut firmior habeatur, et perennibus temporibus a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris verius credatur, et diligentius conservetur, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi Augusti.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi.

Data XIII Kal. Januarias, anno, Christo propitio, 2 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione (1033D)8. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

XLII. PRO MONASTERIO PRUMIENSI. ( Anno 815.)[Hontheim, Hist. Eccles. Trevir., tom. I, pag. 166.] In nomine Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

[Dum] sacerdotum et servorum Dei petitiones, quae nobis pro necessitatibus suis innotuerunt, ad effectum perducimus, non solum imperialem (1034A)consuetudinem exercemus, verum etiam ad beatitudinem aeternae retributionis talia nobis profutura confidimus. Idcirco comperiat omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam futurorum, solertia, quia vir venerabilis Tancradus, abba ex monasterio quod dicitur Prumia, quod domnus et avus noster Pippinus gloriosus rex, novo opere, in honore sancti Salvatoris, ceu et caeterorum sanctorum construxit, obtulit auctoritatem immunitatis domni et genitoris nostri Caroli bonae memoriae serenissimi imperatoris, in qua erat insertum qualiter ipsum monasterium ob amorem Dei, tranquillitatemque fratrum ibidem consistentium, semper ipsum monasterium sub plenissima tuitione et immunitatis defensione habuisset. Sed pro firmitatis studio petiit praedictus abba Tancradus, (1034B)ut circa ipsum locum, ob amorem Dei paternae auctoritati nostram quoque superadderemus auctoritatem.

Cujus petitioni libenter assensum praebuimus, et ita in omnibus concessimus, atque per hoc praeceptum nostrum confirmavimus. Praecipientes ergo jubemus ut nullus judex publicus, neque quislibet ex judiciaria potestate, in ecclesias, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones praedicti monasterii, quas moderno tempore in quibuslibet pagis aut territoriis infra ditionem imperii nostri juste et legaliter possideant, vel ea quae deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas, vel freda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, vel scarras, aut conjectos tam (1034C)de carris quam etiam de parafredis exactandis, aut homines ejusdem monasterii, tam ingenuos quamque et servos, super terram ipsius commanentes injuste distringendos, nec ullas redhibitiones, aut illicitas occasiones requirendas, praesentibus nec futuris temporibus, ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt, petere aut exactare praesumat.

Et quidquid exinde jus fisci exigere poterat, totum nos pro aeterna remuneratione eidem concessimus monasterio: videlicet, ut perpetuis temporibus in alimoniam pauperum et stipendium monachorum, ibidem Deo servientium, proficiat in augmentum, quatenus ipsos monachos, qui ibidem Deo famulantur, pro nobis et conjuge proleque nostra, et stabilitate totius imperii a Deo nobis collati, et ejus immensa (1034D)misericordia per immensum conservandi jugiter Dei misericordiam exorare delectentur. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, ac per tempora, Domino opitulante, melius conservetur, manu propria subter signavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici seren. imp. Heliosar recognovi.

Data III Non. Febr., anno secundo, Christo propitio, imperii nostri, indict. 8. Actum Aquisgrani palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.(1035A) XLIII. PRO HISPANIS QUI IN REGNO FRANCORUM MANEBANT. [Apud Baluzium, Capitul., tom. I, pag. 569.] Hoc est praeceptum concessionis quod fecit Ludovicus imperator Hispanis qui ad se perfugerant [ contra oppressiones comitum ].

In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, tam praesentibus quam et futuris, seu etiam successoribus nostris, quia postquam Hispani, qui de potestate Saracenorum se subtraxerunt, et ad nostram seu genitoris nostri fidem se contulerunt, et praeceptum auctoritatis nostrae, qualiter in regno (1035B)nostro cum suis comitibus conversari et nostrum servitium peragere deberent, scribere et eis dare jussimus, querimoniam aliqui ex ipsis Hispanis nostris auribus detulerunt duo capitula continentem; quorum unum est quod quando iidem Hispani in nostrum regnum venerunt, et locum desertum, quem ad habitandum occupaverunt, per praeceptum domni et genitoris nostri ac nostrum sibi ac successoribus suis ad possidendum adepti sunt, hi qui inter eos majores et potentiores erant ad palatium venientes, ipsi praecepta regalia susceperunt, quibus susceptis, eos qui inter illos minores et infirmiores erant, loca tamen sua bene excoluisse videbantur, per illorum praeceptorum auctoritatem, aut penitus ab eisdem locis depellere, aut sibi ad servitium subjicere conati (1035C)sunt. Alterum est, quod simili modo de Hispania venientes, et ad comites sive vassos nostros vel etiam ad vassos comitum se commendaverunt, et ad habitandum atque excolendum deserta loca acceperunt; quae ubi ab eis exculta sunt, ex quibuslibet occasionibus eos inde expellere, et ad opus proprium retinere, aut aliis propter praemium dare voluerunt. Quorum neutrum justum aut rationabile nobis esse videtur. Et ideo per hanc nostrae praeceptionis auctoritatem decernimus atque jubemus, ut hi qui vel nostrum vel domni et genitoris nostri praeceptum accipere meruerunt, hoc quod ipsi cum suis hominibus de deserto excoluerunt, per nostram concessionem habeant. Caeteri vero qui simul cum eis venerunt et loca deserta occupaverunt, quidquid (1035D)de inculto excoluerunt, absque ullius inquietudine possideant, tam ipsi quam illorum posteritas; ita duntaxat ut servitium nostrum cum illo qui ipsum praeceptum accepit, pro modo possessionis quam tenet, facere debeat. Hi vero qui postea venerunt, et se aut comitibus, aut vassis nostris, aut paribus suis se commendaverunt, et ab eis terras ad habitandum acceperunt, sub quali convenientia atque conditione acceperunt, tali eas in futurum et ipsi possideant, et suae posteritati derelinquant. Hoc nostrae auctoritatis decretum non solum erga praeteritos et praesentes, verum etiam erga futuros qui adhuc ex illis partibus ad nostram fidem venturi sunt, conservandum statuimus, de hac constitutione (1036A)nostra septem praecepta uno tenore conscribere jussimus: quorum unum in Narbona, alterum in Carcassona, tertium in Rosciliona, quartum in Empuriis, quintum in Barchinona, sextum in Gerunda, septimum in Biterris haberi praecepimus, et exemplar eorum in archivo palatii nostri, ut praedicti Hispani ab illis septem exemplaria accipere et habere possint, et per exemplar quod in palatio retinemus, si rursum querela nobis delata fuerit, facilius possit definiri. Et ut haec nostrae auctoritatis constitutio firmiorem obtineat vigorem, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae plenius per tempora conservetur, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum domni Ludovici serenissimi imperatoris.(1036B) Arnaldus ad vicem Helisachar recognovit.

Data IV Idus Februarii, anno, Christo propitio, tertio imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 9. Actum Aquisgrani palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.

XLIV. PRO MATISCONENSI ECCLESIA ( Anno 816.)[Apud D. Bouquet., ibid., pag. 487, ex instrum. ad tom. IV Galliae Christianae, col. 265.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Noverit utilitas fidelium nostrorum, comitum videlicet (1036C)et vassalorum nostrorum, sive et vicariorum, centenariorum, vel missorum per imperium a Deo nobis collatum discurrentium, quia vir venerabilis Hildebaldus Matisconensis ecclesiae episcopus deprecatus est celsitudinem culminis nostri, ut ecclesiae, cui, Deo auctore, episcopus praeest, quae est constructa in honore sancti Vincentii martyris, omnes qui beneficia ex eadem ecclesia habebant, nonas et decimas annis singulis de eisdem beneficiis darent, et ad aedificia ipsius ecclesiae restauranda juxta vires opem ferrent. Quod nos secundum jussionem a domno imperatore jam dudum factam omnibus praecipimus, atque modo per has litteras jubemus et confirmantes commendamus, ut quicunque ex largitione nostra de terris praefatae ecclesiae beneficia (1036D)habent, nonas et decimas annis singulis praedicto episcopo Hildebaldo seu successoribus suis absque ulla contrarietate et negligentia dare non negligant; et ad domos ipsius ecclesiae restaurandas unusquisque pro viribus suis adjutorium ferre non differat; et nullus quilibet de vobis, qui praefatae ecclesiae beneficia habetis contra hoc jussionis nostrae praeceptum facere praesumat: sed in omnibus ita illud observet, sicut a nobis jussum est, et sicut Dei et nostram gratiam vel ipsum beneficium habere vult. Et ut certius credatis hanc nostram esse jussionem, et a vobis melius conservetur, de annulo nostro jussimus sigillari.

Data IV Idus Februarii, anno, Christo propitio, 3 (1037A)imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 9. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine.

XLV. PRO MONASTERIO SANCTI HILARII IN DIOECESI CARCASSONENSI. ( Anno 816.)[Baluz., Capitul., tom. II, pag. 1409, ex archivo S. Hilarii.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei ejusque in eisdem locis sibi famulantes beneficia opportuna largimur, praemium nobis apud Dominum aeternae remunerationis rependi non diffidimus. Idcirco noverit sagacitas seu utilitas omnium (1037B)fidelium nostrorum, tam praesentium quam et futurorum, quoniam vir venerabilis Monnellus abba ex monasterio sancti Hilarii, quod est situm in pago Carcassonense super rivum qui dicitur Leuchus, constructum in honore sancti Saturnini martyris, ubi etiam praedictus sanctus Hilarius confessor corpore requiescit, ad nostram accedens clementiam, detulit obtutibus nostris quamdam auctoritatem domini et genitoris nostri Caroli bonae memoriae piissimi Augusti, in qua continebatur insertum qualiter idem genitor noster ipsum monasterium ad deprecationem praedecessoris sui Nampionis abbatis sub suo suscepisset mundeburdo vel defensione, videlicet ut monachi in eodem monasterio (1037C)commorantes cum omnibus rebus eorum quiete vivere absque alicujus infestatione licuisset. Pro firmitatis namque studio postulavit nobis praedictus Monellus abba ut eumdem monasterium cum cellulis sibi subjectis, quae nuncupatur Garelianus, et alia quae nuncupatur sancti Martini, et villam juxta ipsum monasterium quae vocatur Salas, ubi est ecclesia constructa in honore sanctae Mariae semper virginis, quam et nos eidem monasterio concessimus, cum adjacentiis vel terminiis praedictorum locorum, sub nostra constitueremus defensione et immunitatis tuitione. Cujus precibus ob amorem Dei et reverentiam divini cultus libenter aurem accommodare placuit, et hoc nostrae auctoritatis praeceptum immunitatis atque tuitionis gratiam fieri decernimus, per (1037D)quam praecipimus atque jubemus ut nullus judex publicus vel quilibet ex judiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones praedicti monasterii, quas moderno tempore juste et rationabiliter possidet, vel quae etiam deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius monasterii tam ingenuos quam et servos super ipsius terram commanentes injuste distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris et futuris temporibus ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt penitus exigere praesumat, et quidquid de rebus praefati monasterii fiscus sperare poterit, (1038A)totum nos pro aeterna remuneratione praefato monasterio concedimus, ut in alimonia pauperum et stipendia monachorum ibidem Deo famulantium perpetuo proficiat in augmentum. Et quandoquidem divina vocatione supradictus abba vel successores ejus de hac luce migraverint, quandiu ipsi monachi inter se tales invenire potuerint qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere valeant, per hanc nostram auctoritatem et consensum licentiam habeant eligendi abbates; quatenus ipsos monachos, qui ibidem Deo famulantur, pro nobis et conjuge proleque nostra atque stabilitate totius imperii nostri a Deo nobis concessi, ejusque clementissima miseratione per immensum conservandi, Domini immensam clementiam jugiter exorare (1038B)delectet. Hanc itaque auctoritatem, ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris verius credatur et diligentius observetur, manu propria subter firmavimus et annuli nostri impressione signari jusimus.

XLVI. PRO ECCLESIA AURELIANENSI. ( Anno 816.)[Baluz., ibid., ex chartulario ecclesiae Aurelianensis.] In nomine Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si liberalitatis nostrae munere locis Deo dicatis (1038C)quiddam conferimus beneficii, et necessitates ecclesiasticas ad petitiones sacerdotum nostro relevamus juvamine, atque imperiali tuemur munimine, id nobis et ad mortalem vitam temporaliter transigendam et ad aeternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Noverit interea sagacitas seu utilitas omnium fidelium sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque tam praesentium quam et futurorum quia vir venerabilis Theodulfus, Aurelianensis Ecclesiae archiepiscopus, obtulit obtutibus nostris auctoritatem domini et genitoris nostri bonae memoriae Caroli piissimi Augusti in qua erat insertum quod idem genitor noster et praedecessores ejus, reges videlicet Francorum, ecclesiam sanctae Crucis, cui, auctore Deo, ipse Theodulfus praelatus est, sub suo (1038D)munimine et defensione consistere fecissent, et eorum immunitatum auctoritatibus hactenus ab inquietudine judiciariae potestatis eadem munita atque defensa fuisset ecclesia. Ob rei tamen firmitatem postulavit nobis idem Theodulfus episcopus ut paternum morem sequentes, nostrae immunitatis praeceptum eidem fieri censeremus ecclesiae. Cujus petitioni libenter annuimus, et hoc nostrae immunitatis praeceptum pro divini cultus amore et animae nostrae remedio erga ipsam sanctam sedem fieri decrevimus; per quod praecipimus atque jubemus ut nullus judex publicus, vel quilibet ex judiciaria potestate, aut ullus ex fidelibus nostris tam praesentibus quam et futuris in ecclesias aut loca aut agros seu reliquas possessiones quas moderno tempore in quibuslibet (1039A)pagis vel territoriis infra ditionem imperii nostri juste et legaliter memorata tenet vel possidet ecclesia, nec in eas res quae deinceps a catholicis viris eidem collatae fuerint ecclesiae, ad causas audiendas, vel freda aut tributa exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius ecclesiae tam ingenuos quam servos super terras ipsius commanentes distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris et futuris temporibus ingredi audeat, nec ea quae supra memorata sunt exigere penitus praesumat. Sed liceat praefato praesuli suisque successoribus res praedictae ecclesiae, cum cellulis sibi subjectis et rebus vel hominibus ad se aspicientibus vel pertinentibus, sub tuitionis atque immunitatis nostrae (1039B)defensione, remota totius judiciariae potestatis inquietudine, quieto ac libero ordine possidere, et nostro fideliter parere imperio, atque pro incolumitate nostra, conjugis ac prolis, seu etiam totius imperii a Deo nobis collati ejusque clementissima miseratione per immensum conservandi stabilitate una cum clero et populo sibi subjecto Dei immensam clementiam jugiter exorare. Et quidquid de praefatae rebus ecclesiae jus fisci exigere poterat, in integrum eidem concessimus ecclesiae, scilicet ut perpetuo tempore in eodem loco Deo famulantibus ad peragendum Dei servitium augmentum et supplementum sit. Hanc vero auctoritatem, ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris per diuturna tempora diligentius (1039C)conservetur, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

XLVII. PRO MONASTERIO S. GERMANI ANTISSIODORENSIS. ( Anno 816.[Apud Baluz., ibid., pag. 1411, ex chartulario S. Germani Antissiod.] In nomine Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus, omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, vicariis, centenariis, teloneariis, actionariis, vel omnibus rempublicam administrantibus seu caeteris fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris tam praesentibus quam futuris.

Notum sit quia venerabilis Alegrerus, abbas ex (1039D)monasterio sancti Germani, quod est constructum in suburbio Antissiodorensis civitatis, ubi ipse sanctus corpore requiescit, detulit nobis auctoritatem avi nostri Pippini regis et Caroli bonae memoriae genitoris nostri piissimi Augusti seu et antecessorum nostrorum, regum videlicet Francorum, in quibus continebatur qualiter ipsi ob aeternae retributionis fructum concessissent eidem monasterio teloneum de quatuor navibus quae per Ligeris flumen seu caetera flumina propter sal et caetera commercia discurrebant, undecunque fiscus teloneum exigere poterat. Pro firmitatis namque studio postulavit nobis praefatus Alegrerus abbas ut paternum seu praedecessorum nostrorum regum morem sequentes, hujusmodi (1040A)auctoritatis nostrae beneficium eidem concederemus vel confirmaremus monasterio. Cujus precibus nobis ob amorem Dei et venerationem sancti Germani pontificis et hoc praeceptum munificentiae nostrae firmitatis gratia circa ipsum monasterium fieri libuit; per quod jubemus atque praecipimus ut nullus judex publicus vel quilibet ex judiciaria potestate praedictas quatuor naves, quae per fluvium Ligeris vel per caetera flumina infra ditionem imperii nostri ob utilitatem et necessitatem ipsius monasterii discurrunt, ad quascunque civitates, castella, aut portus, vel caetera loca accessum habuerint, nullus ex eis aut hominibus qui eas praevident nullum teloneum aut ripaticum au portaticum aut pontaticum aut salutaticum aut cispitaticum aut coenaticum aut pastionem (1040B)aut laudaticum aut tranaticum aut pulveraticum aut ullum occursum vel ullum censum aut ullam redhibitionem accipere vel exigere audeat; sed licitum sit, absque alicujus illicita contrarietate vel detentione, per hanc nostram auctoritatem naves et homines qui eas praevidere debent, cum iis quae deferunt, libere atque secure ire et redire. Et si aliquas moras in quolibet loco fecerint, aut aliquid mercati fuerint aut vendiderint, nihil ab eis prorsus, ut dictum est, exigatur. Haec vero auctoritas ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris verius credatur et diligentius conservetur, manu propria subter firmavimus et annuli nostri impressione signari jussimus.

Datum VI Idus Martii, anno, Christo propitio tertio (1040C)imperii domini Ludovici piissimi Augusti, indictione 9. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

XLVIII. PRO MONASTERIO CORMARICENSI. ( Anno 816.)[Apud Baluz., ibid., ex chartulario S. Martini Turon.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante clementia, imperator Augustus.

Si petitionibus servorum Dei pro quibuslibet ecclesiasticis necessitatibus aures nostras pulsantium libenter annuimus et ad divinae potentiae in Domino dicatis locis uberius famulandum auxilium porrigimus, (1040D)id nobis procul dubio et ad mortalem vitam temporalem deducendam et ad futuram feliciter obtinendam commodum pervenire confidimus. Notum igitur esse volumus cunctis fidelibus nostris, episcopis videlicet, abbatibus, virisque illustribus ducibus, comitibus, domesticis, grafionibus, vicariis, centenariis, eorumque junioribus, necnon missis nostris per universum imperium nostrum discurrentibus, seu etiam caeteris fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris praesentibus scilicet et futuris, quia adiit serenitatem culminis nostri venerabilis vir Fredegisus, abbas ex monasterio peculiaris patroni nostri sancti Martini, ubi ejusdem praeclarissimi viri venerabile corpus requiescit, ferens manibus immunitates priscorum (1041A)regum Francorum, necnon avi nostri Pippini quondam regis, seu etiam piae recordationis domini et genitoris nostri Caroli serenissimi imperatoris, quibus idem monasterium quiete in Dei servitio degere sanxerunt, et omnes res praefati monasterii in universo Christo largiente regno nostro, in Austria scilicet, Niustria, Burgundia, Aquitania, Provincia, Italia, et in caeteris regni nostri partibus consistentes, quae non solum ab orthodoxis principibus, verum etiam a caeteris fidelibus collatae, vel per quoslibet contractus et munimina chartarum, usibus ejusdem legaliter traditae sunt monasterii, sub immunitatis suae defensione consistere et ab omni publica functione et judiciaria exactione immunes reddidissent. Quod munus eidem monasterio, necnon (1041B)et Cormaricensi coenobio ab rebus sancti Martini constructo, exhibitum, Deo annuente, inviolabiliter hactenus constat esse conservatum. Pro firmitatis namque studio hujuscemodi beneficium erga praefatum venerabile monasterium nostra auctoritate humiliter precibus quibus valuit fieri postulavit. Cujus petitioni ob amorem Dei et venerationem beati Martini libenter assensum praebere usquequaque . . . . . . libuit. Quapropter volumus atque decernimus ut omnes res ejusdem monasterii, cum hominibus sibi subjectis, sub nostrae defensionis munimine modis omnibus consistant. Praecipimus ergo, jubemus atque praecipimus ut nullus judex publicus aut quislibet superioris aut inferioris ordinis reipublicae procurator ad causas judiciario more audiendas (1041C)in ecclesias aut villas seu reliquas possessiones quas moderno tempore in quibusdam provinciis aut territoriis imperii nostri juste et legaliter possidet, vel quae deinceps in jure ipsius monasterii divina pietas voluerit augeri, ingredi praesumat, nec freda aut telonea aut mansiones aut pastus aut tributa, sicut praecepto domini et genitoris nostri continetur, exigere, aut fidejussores tollere, aut homines tam ingenuos quam servos super terram ipsius monasterii commanentes distringere, nec ullas publicas functiones aut redhibitiones vel illicitas occasiones requirere, quibus idem monasterium sibique subjecti aliquod injuste patiantur incommodum, nostris futurisque temporibus quisquam temerarius existat quod faciendi illicitam sibi potestatem attribuere (1041D)audeat. Quidquid igitur de praefatis ejusdem monasterii rebus jure fisci cedendum fuit, et a decessoribus nostris comperimus collatum, et largitionis nostrae munere libenter volumus esse per universum eidem monasterio concessum, ut id remoto fisci dominatu, ad luminaria basilicae beati Martini concinnanda et ad sustentationem pauperum seu clericorum in eodem loco Domino servientium supplementum . . . . . . Si quis autem in tantam prorumpere ausus fuerit audaciam, ut hujus praecepti nostri violator exstiterit, quemadmodum in praeceptione (1042A)domini et genitoris nostri continetur, non solum in offensam nostram lapsurum, verum etiam sexcentorum solidorum auri ad purum excocti se noverit poena mulctandum; ex qua duas partes rectores memorati monasterii, tertiam jus fisci recipiat. Dignum namque et justum est ut tot piorum regum decessorum nostrorum nostrique praecepti violator hujuscemodi habeat poenam, ut et se tantae temeritatis merito argui cognoscat, et caeteris, ne id agere quolibet ausu pertentent, timorem injiciat, ut nullus scilicet beneficia regalia locis Deo dicatis veneranter exhibita temerare conetur. Volumus itaque atque censemus, remota totius judiciariae potestatis inquietudine, quieto ordine memoratus abbas suique successores praedicti monasterii, cum omnibus sibi (1042B)subjectis vel ad se aspicientibus seu pertinentibus hominibus, sub immunitatis atque protectionis nostrae defensione consistant, nostroque fideliter parentes imperio, pro incolumitate nostra nostraeque conjugis et prolis, seu etiam totius imperii a Deo nobis collati ejusque gratissima miseratione perpetuo conservandi, una cum clero sibi commisso, immensam clementiam jugiter exorent. Si quid vero de praefati monasterii rebus per tepiditatem et negligentiam abbatum aut praeceptionem judicum abstractum est, id per nostram auctoritatem prorsus restaurandum praecipimus. Et ut haec auctoritas inviolabilem obtineat effectum et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris verius credatur, manu propria subter firmavimus et annuli nostri impressione signari (1042C)jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris . . . . . ad vicem Helisachar recognovi et subscripsi.

Data III Kalend. Septembris, anno, Christo propitio, 3 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 10. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

( Bulla est aurea. )

XLIX. PRO MONASTERIO SANCTI MEVENNI. ( Anno 816.)[Apud D. Bouquet. Script. Rer. Franc., tom. VI, pag. 489, in probat. Hist. Britann., pag. 20.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, (1042D)imperator Augustus.

Cum petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus divino interius amore favemus, superni muneris donum a Domino impartiri credimus. Idcirco notum sit omnibus fidelibus nostris, tam praesentibus quam futuris, quod quidam vir Helogar Alethensis episcopus detulit obtutibus nostris quamdam auctoritatem, quam dominus et genitor noster Carolus bonae memoriae serenissimus Augustus ad petitionem ipsius ecclesiae, cui ipse Deo auctore praeest, fieri jussit, in qua continebatur insertum quod tempore (1043A)rebellionis domus ecclesiae S. Mevenni et S. Judicaelis, quae est in loco nuncupato Wadel necnon in alio loco in insula quae vocatur Machuti depopulantibus hostibus ignemque submittentibus, non solum thesaurus ecclesiae et ministeria ad officia ecclesiastica peragenda perierunt, verum etiam et strumenta . . . . . unde praefatae ecclesiae ditatae fuerant, exusta et concremata fuissent: et quod idem genitor noster ad ejus deprecationem per eamdem auctoritatem constituisset ut absque alicujus contradictione vel impedimento ipse Helogar episcopus . . . . ejus qui fuerunt in locis S. Mevenni et S. Judicaelis, necnon et S. Machuti, ut omnes res undecunque eo tempore praedictae ecclesiae juste et rationabiliter per diversa loca vestitae erant, vel in posterum cum (1043B)aequitatis . . . . . ibidem attributum fuisset, ut non solum in ditionem praedictarum ecclesiarum perpetuo consisterent; verum etiam et nullus quislibet aliquid exinde abstrahere aut minuere contra justitiam ullo unquam tempore praesumeret, aut aliquod impedimentum aut calumniam generare auderet, sed pro hujusce rei firmitate nostram obsecravit clementiam ut paternae auctoritati nostram superadderemus auctoritatem. Ejus petitioni libenter aurem accommodare placuit, ac nostrae auctoritatis et confirmationis praeceptum ob amorem Dei et reverentiam praedictorum sanctorum locorum fieri libuit, per quod praecipimus atque jubemus ut, sicut a Domino et genitore nostro praedictis ecclesiis confirmatum atque concessum est, ita per hanc nostram auctoritatem (1043C)quidquid modo praedictae ecclesiae juste et legaliter possident, deinceps firmiter atque inviolabiliter teneant atque possideant; et nullus judex publicus, vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones quas moderno tempore juste et rationabiliter intra ditionem imperii nostri possident, vel ea quae deinceps in jure ipsarum ecclesiarum divina pietas voluerit augere ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones [vel] paratas faciendas, aut fidejussores ponendos [tollendos], aut homines tam ingenuos quam et servos, super terram ipsarum ecclesiarum commanentes injuste distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris et futuris temporibus ingredi audeant, (1043D)vel ea quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat: sed liceat praedicto antistiti suisque successoribus res praedictarum ecclesiarum cum omnibus rebus et hominibus sibi subjectis, sub immunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere, ac nostro fideliter parere imperio, atque pro stabilitate nostra, conjugis ac prolis, vel totius imperii a Domino nobis collati vel conservandi, una cum clero et populo sibi subjecto libere Domini misericordiam exorare delectet. Quod si forte super eisdem rebus ante praedictam exustionem a praelatis praefatarum ecclesiarum jure possessis quaestio orta fuerit, ut pro eis legaliter in quolibet loco disceptare necesse sit, ita per hanc nostram auctoritatem easdem et (1044A)mancipia defendant, sicuti per eadem instrumenta, si perdita non fuissent, legibus defendi poterant. Haec quippe auctoritas ut firmiorem habeat vigorem et ab omnibus verius certiusque credatur, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici imperatoris.

Data VII Kal. Aprilis, anno, Christo propitio, [tertio] imperii domini Ludovici piissimi Augusti, indictione 9. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

L. PRO ECCLESIA CAMERACENSI ( Anno 816.)[Apud D. Bouquet., Recueil des Hist., tom. VI, pag. 490, ex Joan. Carpenterio in probat. Historiae Cameracensis, pag. 1.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Cum petitionibus servorum Dei justis, etc. Proinde immunitates, avi videlicet nostri, regis Pippini et genitoris nostri Caroli bonae memoriae praestantissimi imperatoris, in quibus continebatur insertum qualiter idem genitor noster et antecessores reges praedictam sedem, quae in honore est Dei genitricis Mariae semperque virginis, ob amorem Dei tranquillitatemque consistentium fratrum, sub plenissima tuitione et immunitatis defensione habuissent, etc. Per hoc praeceptum nostrae auctoritatis confirmamus, etc.(1044C) Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi.

Data XVIII Kal. Maias, anno, Christo propitio, 3 domini Ludovici piissimi Augusti, indict. 9. Actum Aquisgrani regio palatio in Dei nomine. Amen.

LI. PRO MONASTERIO FOSSATENSI. ( Anno 816.)[Apud Mabill., Annal. ord. S. Bened., tom. II, pag. 721, ex authentico Fossatensi.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Cum petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus (1044D)divini cultus amore favemus, superna nos gratia muniri non diffidimus. Idcirco notum sit omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia Bego fidelis noster retulit serenitati nostrae qualiter quoddam coenobiolum in pago Parisiaco, in loco qui dicitur Fossatus, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, vel sanctae Mariae semper virginis constructum, situm super fluvium Maternam, ubi olim monachi sub sancta regula deguerunt, pene destructum inveniens, ob emolumentum animae suae eumdem locum assumpto labore restaurare, et ad pristinum statum revocare curavit. Sed his peractis veniens ante praesentiam nostram commendavit nobis idem monasterium, cum abbate, nomine Benedicto, (1045A)una cum monachis eidem abbati ad regendum commissis, obsecrans ut deinceps sub nostra defensione et immunitatis tuitione, quemadmodum caeteros abbates monachorum per imperium a nobis divinitus concesso [concessum] consistunt, ita et illum una cum monasterio vel monachis, et rebus vel hominibus eidem monasterio juste subjectis consistere faceremus. Cujus petitioni, quia rationabilem, imo Deo amabilem esse cognovimus, libenter suscepimus, et per hos nostros imperiales apices, sicut petiit, ita et concessimus. Proinde volumus ut praedictus abba et monachi in praedicto monasterio degentes, cum rebus quas nunc habere noscuntur, vel deinceps juste acquirere poterunt, sub nostra defensione et immunitatis tuitione persistant. Et jubemus atque (1045B)modis omnibus decernimus ut nullus judex publicus, vel quislibet ex judiciaria potestate, in ecclesias aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones praedicti monasterii, quas moderno tempore juste et rationabiliter possidere videtur in quibuslibet pagis et territoriis, quidquid ibidem propter divinum amorem collatum fuit, quaeque etiam deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, nec homines ipsius monasterii tam ingenuos quam et servos [qui] super terram ipsius residere videntur, injuste distringendos, nec ullas petitiones aut illicitas occasiones requirendas, ullo unquam tempore ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt penitus (1045C)exigere praesumat: et quidquid de rebus praefati monasterii fiscus sperare poterat, totum nos pro aeterna remuneratione praedicto monasterio concedimus, ut perennis temporibus in alimonia pauperum et stipendia monachorum ibidem Deo famulantium proficiat in augmentum. Et quandoquidem divina vocatione, supradictus abbas, vel successores ejus de hac luce migraverint; quandiu ipsi monachi inter se tales invenire potuerint, qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere valeant; per hanc nostram auctoritatem et consensum licentiam habeant eligendi abbates: quatenus ipsos servos Dei, qui ibidem Deo famulantur, pro nobis et conjuge, proleque nostra atque stabilitate totius imperii (1045D)nostri a Deo nobis concessi atque conservandi (1046A)jugiter Domini misericordiam exorare delectet. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus, Domino protegente, valeat inconvulsa manere, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici piissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi et subs.

Data XII Kal. Julias, anno, Christo propitio, imperii domni Ludovici piissimi Augusti 3, indictione 8. Actum Aquisgrano, palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

LII PRO MONASTERIO BODONIS SIVE BON-MOUTIER. ( Anno 816.) [Apud Grandidier, Hist. de l' Egl. de Strasb., tom II, prob., pag. 159, ex antiquo chartulario abbatiae Andlaviensis saeculi XIV.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei, ejusque in eisdem locis sibi famulantes beneficia opportuna largimur, praemium nobis apud Dominum aeternae remunerationis rependi non diffidimus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum solertia, quia vir venerabilis Doddo abbas, qui cellulam quae nuncupatur Bodonis monasterium, quod est sita in pago Albinse super fluvium Vizuzia, constructa (1046C)in honore sanctae Dei genitricis Mariae semper virginis, et sancti Petri principis apostolorum, nec non et sancti Michaelis archangeli, vel caeterorum sanctorum, in regimine habere videtur, obtulit obtutibus nostris immunitatem domni et genitoris nostri Caroli bonae memoriae piissimi Augusti, in quo continebatur insertum, qualiter idem genitor noster et antecessores reges praedictam cellulam ob amorem Dei tranquillitatemque ancillarum ibidem consistentium semper sub plenissima defensione et immunitatis tuitione habuissent. Ob firmitatem rei postulavit nobis praedictus Doddo abbas, ut paternum seu praedecessorum nostrorum regum morem sequentes hujuscemodi nostrae immunitatis praeceptum ob amorem (1046D)Dei et reverentiam ipsius sancti loci circa ipsam (1047A)cellulam fieri censeremus; cujus petitioni libenter acquievimus, et ita in omnibus concessimus, atque per hoc praeceptum nostrum confirmavimus. Quapropter praecipientes jubemus ut nullus judex publicus, vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones, quas moderno tempore infra ditionem imperii nostri juste et rationabiliter possidet, vel ea quae deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas, aut freda vel tributa exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ejusdem cellulae, tam ingenuos quam et servos, super terram ipsius commanentes injuste distringendos, nec ullas redhibitiones, aut illicitas occasiones requirendas, nostris et (1047B)futuris temporibus ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat; sed liceat memorato abbati suisque successoribus res praedictae cellulae sub immunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere. Et quidquid exinde fiscus sperare poterit, totum nos pro aeterna remuneratione praefatae cellulae concedimus, ut in alimonia pauperum et stipendia ancillarum ibidem Deo famulantium proficiat perennibus temporibus in augmentis, quatenus ipsas ancillas Dei quae ibidem Deo famulantur, pro nobis et conjuge, proleque nostra, atque stabilitate totius imperii nostri a Deo nobis concessi atque conservandi jugiter Dominum exorare delectet. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus, Domino protegente, valeat inconvulsa manere, manu (1047C)propria subter firmavimus et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi.

Data Idus Januarii, anno, Christo propitio, secundo imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione nona. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen

LIII. PRO MONASTERIO AMMIATINO. ( Anno 816.)[Ughelli, Italia sacra, pag. 590, in Episc. Clusin. ] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina providentia imperator Augustus.

Cum petitionibus servorum Dei justis ac rationabilibus divini cultus amore favemus, superna nos gratia muniri non dubitamus. Igitur notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, praesentibus et futuris, quia vir venerabilis Audoaldus abbas ex monasterio sancti Salvatoris quidem sito in monte Amiato in territorio Clusino detulit obtutibus nostris auctoritatem immunitatis domini et genitoris nostri Caroli bonae memoriae piissimi Augusti, in qua continebatur insertum qualiter praedictum monasterium ob amorem Dei tranquillitatemque monachorum ibidem (1048A)consistentium semper sub plenissima tuitione et immunitatis defensione habuisset, firmitatis namque studio a nobis procuravit, ut paternae auctoritati hanc nostram jungeremus auctoritatem. Cui petitioni libenter aurem accommodare placuit, et hanc nostrae auctoritatis praeceptionem fieri, per quam praecipimus atque jubemus ut nullus judex publicus, vel quilibet, et judiciaria potestate in ecclesias, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones praedicti monasterii, quas moderno tempore juste et legaliter possidet, vel quae deinceps in jura ipsius loci voluit divina pietas augeri, ad causas audiendas, vel feuda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines monasterii, tam ingenuos quam etiam servos, super terram ipsius (1048B)commanentes, nec ad hostes distringendos, nec ullas redhibitiones, aut illicitas occasiones requirendas ullo unquam tempore ingredi audeat, valeatque, supra memorata penitus exigere praesumat. Continebat etiam in eadem auctoritate qualiter confirmasset idem D. imperator ad ipsum monasterium rerum, idem ecclesiam sancti Petri in Carmarita, atque cellulam sancti Savini, et sanctae Restitutae, vel sancti Petri, et sancti Stephani in Tarquinio cum eorum pertinentiis. Quas res confirmamus perpetualiter praedicto monasterio ad habendum, sicut dominus et genitor noster per suum praeceptum confirmavit. Concessimus etiam eidem sancto monasterio, quemadmodum dominus et genitor noster concessit, ut quandoquidem divina vocatione praedictus abbas, (1048C)vel successores ejus de hac luce migraverint, quandiu monachi inter se tales invenire potuerint, qui ipsam congregationem regere valeant per hujusmodi nostram auctoritatem et consensum, vel dilecti filii nostri Bernardi regis licentiam habeant eligendi abbates, quatenus ipsos monachos qui ibidem Domino famulari videntur, pro nobis et conjuge, proleque nostra, atque stabilitate totius imperii a Domino nobis commissi atque conservandi jugem Domini misericordiam exorare delectet, et ut haec auctoritas nostris, futurisque temporibus, Domino protegente, valeat inconvulsa manere, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.(1048D) Dat. XV Kal. Decemb., anno, Christo propitio, 3 imperii domini Ludovici piissimi Augusti, indict. decima.

Actum Compendio palatio in Dei nomine feliciter. Amen.

LIV. ROBORATUR PACTUM INTER EPISCOPUM CONSTANTIENSEM AC MONASTERIUM S. GALLI INITUM. ( Anno 816.)[Neutgart, Codex Alemannicus, ex Collectione diplomatica D. Emmanuelis de Haller, praefecti provincialis Newidunensis apud Bernates.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu (1049A)Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus divini cultus amore favemus, superna nos gratia muniri non dubitamus. Idcirco notum sit omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam et futurorum, solertiae, quia adientes serenitatem culminis nostri monachi ex monasterio sancti Galloni, quod est situm in pago Durgouve super fluvium, quod dicitur Petrosa, detulerunt nobis praeceptum domni et genitoris nostri Caroli bonae memoriae piissimi Augusti, in quo continebatur insertum qualiter Sidonius Constantiae urbis episcopus, nec non Joannes praedicti monasterii abbas, propter futuram dissensionem vel quietem monachorum ibidem Deo (1049B)famulantium hoc inter se statuissent, atque litteris affirmassent, quas etiam praedicto domno et genitori nostro detulissent, sicut eadem auctoritas paterna nobis manifestavit, ut annis singulis ad memoratum episcopum, vel ad successores praedictus abbas ejusque successores unciam auri et caballum unum, valentem libram unam persolvere deberent, ita duntaxat ut monachi ibidem Deo famulantes quiete vivere ac residere valerent, et nihil amplius a praefatae ecclesiae episcopis de rebus praefati monasterii exigeretur, sed hoc dato censo, liceret eosdem monachos secure vivere absque alicujus infestatione vel rerum suarum diminoratione. Pro firmitatis tamen gratia, vel pro monachorum ibidem Deo militantium futura quiete, libuit nobis paternam auctoritatem (1049C)nostra iterum per hos nostros apices imperiales confirmare. Ideoque jubemus atque decernimus ut sicut in nostri genitoris litteris insitum est, quas ad deprecationem memoratae urbis episcopo conscribere atque confirmare jussit, ita, Domino auxiliante, deinceps futuris temporibus a nobis et a fidelibus, vel successoribus nostris perpetuo conserventur. Et ut haec auctoritas praeceptionis nostrae firmiorem in Dei nomine obtineat vigorem, et a fidelibus nostris melius conservetur, de annulo nostro subter jussimus sigillari.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi et subscripsi.

Data VI Kalendas Februarias, anno, Christo propitio, secundo imperii domni Ludovici piissimi Augusti, (1049D)indictione 9. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

LV. PRO MONASTERIO MORBACENSI. ( Anno 816.)[Apud Marten., Thes. Anecd., pag. 18, ex chartario Morbacensi.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus, omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, vicariis, centenariis, teloneariis, actionariis, missis nostris, discurrentibus vel omnibus (1050A)rem publicam administrantibus, seu caeteris fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris tam praesentibus quam et futuris notum sit: quia vir venerabilis Guntrammus abbas ex monasterio quod nuncupatur Vivarium peregrinorum, quod est situm in ducatu Alsacense, super fluvium Morbach, constructum in honore sancti Deodegarii et sancti Petri principis apostolorum, vel sanctae Dei genitricis semperque virginis Mariae, detulit nobis auctoritatem praeceptionis domni et genitoris nostri Caroli bonae memoriae piissimi Augusti, in qua continebatur, qualiter concessisset eidem monasterio vel monachis ibidem degentibus teloneum de navibus, quae per quaelibet flumina discurrunt, necnon et de carris et sagmariis, necessaria ipsius monasterii et congregationis (1050B)ibidem Deo famulantis deferentibus, sive in Marsal et in Iris, vel ubicunque ierint, negotiaverint aut vendiderint, nullus telonium exactare aut requirere praesumeret. Pro firmitatis namque studio postulavit nobis praedictus abbas, ut paternum morem sequentes, hujuscemodi auctoritatis nostrae beneficium eidem concederemus vel confirmaremus monasterio: cujus precibus nobis ob amorem Dei et venerationem ipsius sancti loci annuere, et hoc praeceptum munificentiae nostrae firmitatis gratia fieri libuit: per quod jubemus atque praecipimus, ut nullus judex publicus, vel quislibet ex judiciaria potestate de navibus et carris, vel sagmariis, vel caeteris vehiculis, necessaria ipsius monasterii deferentibus de quolibet commercio undecunque fiscus telonium (1050C)exigere potest, ullum telonium aut quaslibet exactiones vel occasiones quaerere aut exactare praesumat: sed ubicunque infra ditionem imperii nostri ob utilitatem et necessitatem ipsius monasterii ad quascunque videlicet civitates, castella aut portus, pontes, trajectus, vel caetera loca accessum habuerint, nullus ex eis aut hominibus qui hoc praevident, ullum telonium, sicut diximus, aut ullum occursum, vel ullum censum, aut ullam retributionem accipere aut exigere audeat: sed licitum sit absque alicujus illicita contrarietate vel detentione per hanc nostram auctoritatem naves, carra, sagmaria et caetera vehicula, et homines qui eas praevidere debent, cum his quae deferunt libere atque secure ire et redire, et si aliquas moras in quolibet loco fecerint, aut aliquid (1050D)mercati fuerint aut vendiderint, nihil ab eis prorsus, ut dictum est, exigatur. Haec vero auctoritas ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris verius credatur atque conservetur, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Elisachar recognovit.

Data XI Kalendas Septembris, anno, Christo propitio, tertio imperii domni Ludovici piissimi Augusti, (1051A)indictione 9. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

LVI. PRO EODEM MONASTERIO. ( Anno 816.)[Apud Marten., ibid., Ex chartario Morbacensi.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Notum sit omnibus fidelibus nostris, tam et praesentibus quam et futuris, quia vir venerabilis Guntrammus abbas ex monasterio quod dicitur Vivario peregrinorum, quod est situm in ducatu Alsacensi, super fluvium Morbhac, constructum in honore sancti Leodegarii et sancti Petri, principis apostolorum, (1051B)vel sanctae Mariae semper virginis, detulit nobis auctoritatem domni et genitoris nostri Caroli bonae memoriae serenissimi Augusti, in qua continebatur, eo quod homines liberos, qui ad praedictum monasterium tempore avi nostri Pippini regis obedientes fuerunt, eo tempore ad ipsam casam Dei. Et postulavit idem Guntrammus abba, ut sicut tempore avi nostri Pippini regis, et domni et genitoris nostri Caroli praedicti homines obedientes fuerunt, ita et nostro. Praecipientes ergo jubemus ut sicut in eadem praeceptione continetur, ut nullus quislibet ex judiciaria potestate, aut missi discurrentes praefatos homines liberos, qui tempore domni et genitoris nostri ad praedictum monasterium deservierunt, inquietare aut calumniam generare, aut aliquam injustam contrarietatem (1051C)facere praesumat, sed liceat eis secundum eorum consuetudinem, quanti melius valuerint, ad ipsum monasterium deservire, et obedientes hominibus esse. Et ut certius hanc nostram jussionem esse credatur, de annulo nostro subter jussimus sigillari.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Helisacharii recognovi.

Data XI Kal. Septembris, anno, Christo propitio, tertio imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 9. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

LVII. PRO FOSSATENSI COENOBIO. ( Anno 816.)[Apud D. Bouquet., Script. Rer. Franc., pag. 492, ex Ger. Dubois, Hist. Eccl. Paris., pag. 324.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, vicariis, centenariis, telonariis, auctionariis vel omnibus rempublicam administrantibus, seu caeteris fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris tam praesentibus (1052A)quam et futuris, notum sit quod ad petitionem Begonis illustris comitis monasterium quod est situm in pago Parisiaco, in loco qui dicitur Fossatus, constructum in honore beatae Dei genitricis Mariae et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, super fluvium Matronam, una cum ejus abbate, nomine Benedicto, et fratribus ibidem degentibus, una cum rebus et hominibus eidem monasterio juste subjectis, sub nostro suscepimus mundeburdio atque defensione, et deprecatus est ut quandocunque libuisset monachos in eodem monasterio degentes missos suos in aliquam partem imperii nostri negotiandi gratia dirigere, cum carris videlicet et saumis seu navigio, vel cum quolibet negotio, licentiam haberent pergendi ubi voluerint absque alicujus infestatione vel contrarietate. (1052B)Cujus petitioni in eleemosyna nostra libenter aurem praebere complacuit, et has nostrae auctoritatis litteras fieri jussimus, per quas pro quibus cunctis fidelibus nostris praesentibus et futuris jubemus ut ubicunque missi praedicti abbatis aut successorum ejus infra jurisdictionem ejus imperii nostri negotiandi causa directi fuerint, nemo teloneum, neque, quod vulgo dicitur, ripaticum, neque rotaticum aut pontaticum vel portaticum aut taritaticum, atque cispitaticum, necnon et salutaticum, aut ullum censum, aut ullum occursum, aut ullam redhibitionem ab ipsis accipere, aut exactare praesumat: sed liceat tam eos quam homines, vel omnia illorum cum pace discurrere, et negotia libenter peragere et ad quascunque civitates, aut portus vel loca accessum habuerint, (1052C)nullam inquietudinem, aut detentionem, aut contrarietatem ab aliquo fidelium nostrorum patiantur; sed ubicunque directi fuerint, sive navigio aut terreno, securi et quieti cum omnibus quae deferunt, per praesentem nostram auctoritatem ire et redire valeant. Et ut haec auctoritas firmior habeatur et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris diligentius observetur, de annulo nostro subter jussimus sigillari.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovit.

Datum XII Kal. Julii, anno, Christo propitio, 3 imperii domini Ludovici piissimi Augusti, indictione 10. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen(1052D) LVIII. PRO ANDEGAVENSI S. MAURICII ECCLESIA. ( Anno 816.)[Apud D. Bouquet., ibid., pag. 496, ex Sammarth., tom. II, Gall. Christ., pag. 216.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si liberalitatis nostrae munere locis Deo dicatis quaedam conferimus beneficia, et necessitates ecclesiasticas ad petitionem sacerdotum nostro relevamus (1053A)juvamine atque imperiali tuemur munimine, id nobis et ad mortalem vitam temporaliter transigendam, et ad aeternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Noverit interea sagacitas seu utilitas omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam et futurorum, quia vir venerabilis Benedictus Andegavensium civitatis praesul obtulit obtutibus nostris auctoritatem immunitatis seu navalem evectionis domini et genitoris nostri bonae memoriae Caroli piissimi Augusti, in qua continebatur insertum quod non solum idem genitor noster, verum etiam praedecessores ejus, reges videlicet Francorum, ecclesiam S. Mauricii, cui auctore Deo ipse episcopus praeest, sub suo nomine et defensione cum monasteriis et cellulis sibi subjectis et rebus vel hominibus (1053B)ad se pertinentibus vel aspicientibus, consistere fecerant et eorum immunitatum auctoritatibus, seu etiam tres naves quae per alveum Ligeris vel per alia flumina quae in Ligerim confluunt, discurrere videntur, hactenus ab inquietudine judiciariae potestatis eadem munita atque defensa fuisset ecclesia. Sed pro rei firmitate postulavit nobis praefatus Benedictus episcopus, ut paternum seu praedecessorum nostrorum regum morem sequentes, hujusmodi nostrae immunitatis praeceptum ob amorem Dei et reverentiam B. Mauricii martyris, cujus nomine et honore dedicata est ecclesia, fieri censeremus. Cujus petitioni libenter assensum praebuimus et hoc nostrae auctoritatis praeceptum erga ipsam ecclesiam, immunitatis atque tuitionis gratia pro divini cultus amore (1053C)et animae nostrae remedio fieri decrevimus, per quod praecipimus atque jubemus ut nullus judex publicus vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias, aut loca, vel agros, seu supradictas naves vel reliquas possessiones, quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis infra ditionem imperii nostri juste et legaliter memorata tenet vel possidet ecclesia, vel ea quae deinceps in jure ipsius ecclesiae voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas, vel freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius ecclesiae distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris vel futuris temporibus ingredi audeat, nec ea quae supra memorata sunt penitus exigere praesumat. Sed liceat memorato praesuli (1053D)suisque successoribus res praedictae ecclesiae S. Mauricii, cum omnibus sibi subjectis et rebus vel hominibus ad se accipientibus vel pertinentibus, seu supradictis tribus navibus, sub tuitionis atque immunitatis nostrae defensione, remota totius judiciariae potestatis inquietudine, quieto ordine possidere et nostro (1054A)fideliter parere imperio, atque pro incolumitate nostra, conjugis et prolis, seu etiam totius imperii a Deo nobis collati, et ejus clementissima miseratione per immensum conservandi, una cum clero et populo sibi subjecto, Dei immensam clementiam jugiter exorare, et quidquid de praefatae rebus ecclesiae jus fisci exigere poterat, in integrum ei concessimus ecclesiae, scilicet ut perpetuo tempore ad peragendum Dei servitium augmentum et supplementum fiat. Hanc itaque auctoritatem ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris et verius credatur et diligentius conservetur, eam manu propria subter firmavimus et annuli nostri imoressione signari jussimus.(1054B) Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovit.

Data X Kalend. Novemb., anno, Christo propitio, [3] imperii domni Ludovici serenissimi imperatoris, indictione 10. Actum Salmunciaco palatio in Dei nomine feliciter.

LIX. PRO ECCLESIA TREVIRENSI. ( Anno 816.)Hontheim, Hist. Trevir., p. 167.] In nomine Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Si liberalitatis nostrae munere locis Deo dicatis (1054C)quoddam conferimus beneficii, et necessitates ecclesiasticas ad petitiones sacerdotum nostro relevamus juvamine atque imperiali tuemur munimine, id nobis et ad mortalem vitam temporaliter transigendam, et ad aeternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Proinde noverit omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam et futurorum sagacitas, quod vir venerabilis Henricus [Hettinus] sanctae Trevirensis ecclesiae archiepiscopus obtulit obtutibus nostris auctoritatem immunitatis domini et genitoris nostri bonae memoriae Caroli piissimi Augusti, in qua erat insertum quod non solum idem genitor noster, verum etiam praedecessores ejus, reges videlicet Francorum, ecclesiae sancti Petri principis apostolorum, cui auctore Deo ipse (1054D)archiepiscopus praeest, sub suo nomine et defensione cum monasteriis et cellulis, basilicis, vicis, castellis ad eamdem sedem pertinentibus, et rebus vel hominibus ad se aspicientibus, sub immunitatis nomine et tuitionis defensione consistere fecerant, videlicet ut nullus per malbobergos nec per aliqua (1055A)ingenia ejusdem ecclesiae homines admallaret, neque freda aut teloneos exigere aut paratas in eorum vel privatas audientias exactare praesumeret. Pro rei vero firmitate postulavit nobis praefatus Heti archiepiscopus, ut paternum seu praedecessorum nostrorum regum morem sequentes hujuscemodi nostrae immunitatis praeceptum ob amorem Dei et reverentiam sancti Petri erga ipsam ecclesiam fieri censeremus; cujus petitioni libenter assensum praebuimus, et haec nostrae auctoritatis praeceptum erga ipsam ecclesiam immunitatis et tuitionis gratia pro divini cultus amore et animae nostrae remedio fieri decrevimus, per quod praecipimus et jubemus ut nullus judex publicus vel quilibet ex judiciaria potestate, in monasteria, ecclesias, castella, vicos, villas, loca (1055B)et agros seu reliquas possessiones praedictae ecclesiae, quas moderno tempore juste et legaliter tam ultra quam juxta Rhenum, vel circa Ligerim in pagis vel territoriis infra ditionem imperii nostri memorata tenet et possidet ecclesia, vel quae deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas vel freda aut tributa aut conjectos aliquos exigendos aut mansiones vel paratas faciendas aut fidejussores tollendos aut homines ipsius ecclesiae distringendos nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris et futuris temporibus ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat, neque teloneum exigere, quemadmodum in praecepto domini et genitoris nostri continetur; sed (1055C)liceat memorato praesuli suisque successoribus res praedictae ecclesiae sancti Petri cum omnibus suis subjectis, et rebus vel hominibus ad se aspicientibus vel pertinentibus, sub tuitionis atque immunitatis nostrae defensione, remota totius judiciariae potestatis inquietudine, quieto ordine possidere, et nostro fideliter parere imperio, atque pro incolumitate nostra, conjugis ac prolium, seu etiam totius imperii a Deo nobis collati et ejus clementissima miseratione per immensum conservandi, una cum clero et populo sibi subjecto Deum exorare, etc. Hanc itaque auctoritatem, ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris verius credatur, et diligentius conservetur, etiam manu propria subter firmavimus, (1055D)et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovit

Datum VI Kalend. Septembris, anno, Christo propitio, tertio imperii Ludovici piissimi, Augusti, indictione 10. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.(1056A) LX. PRO MONASTERIO FULDENSI. ( Anno 816.)[Schannat, Traditiones Fuldenses. ] In nomine Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus gratia Dei Romanorum imperator Augustus.

Quia nostrae providentiae esse scimus, non solum regni gubernacula, sed etiam sanctae Ecclesiae moderamina procurare, et maxime Christi fidelium necessitatibus devote inservire, idcirco ea quae pro Dei honore et aeternae vitae amore circa ecclesias ac monasteria servorum Dei agimus, silentio obtegere non audemus, ne ignorantia succedentium ab importunis quibuslibet infidelibus forte, quod absit, (1056B)infringatur. Notum ergo facimus fidelitati vestrae quod fidelis secretarius noster Rabanus venerabilis abbas sanctae Fuldensis ecclesiae adiit excellentiam celsitudinis nostrae, insinuans nobis curam et sollicitudinem suam quam circa conquirendas sanctorum reliquias habet, tam ex Romana civitate, quam ex diversis civitatibus, ubi plurimi martyres tradiderunt corpora sua ad supplicia, ut mererentur habere perpetuas in coelesti regno coronas: rogavit igitur excellentiam celsitudinis nostrae idem vir venerabilis Rabanus abbas, ut nostra auctoritate liceret ei legatos suos dirigere ubivis terrarum, et maxime ac praecipue ad Romanam civitatem, et cum litteris nostrae auctoritatis exposcere sacratissimos cineres sanctorum martyrum; cui praestitimus ex nostrae (1056C)liberalitatis munificentia facultatem, ut ex nostrae praeceptionis auctoritate scriberet et mitteret ubicunque terrarum vellet propter praedictum negotium sacrarum reliquiarum postulationemque, tam ab apostolico quam a caeteris fidelibus: unde cum labor tantae sedulitatis ejus non esset inanis, nuper audivimus, quia corpus sancti Venantii martyris de longinquiis terrarum partibus acquisivisset, et in ecclesia sancti Joannis Baptistae honorificentissime collocasset, cujus merita martyris in Fuldensi ecclesia ex testificatione miraculorum facta sunt longe lateque celeberrima: accurrunt enim infirmi et sanantur; daemoniosi, et liberantur; paralytici, et curantur; caeci, et illuminantur; et ex omnimoda infirmitate genus humanum per gratiam Domini nostri (1056D)Jesu Christi, ope et intercessione sancti Venantii salvatur; cujus facti fama nos ex divina compunctione commoniti, gratias agimus Deo et sancto ejus martyri Venantio, qui nostris temporibus in nostris terrarum partibus visitare dignatus est plebem suam, et ex diversis necessitatibus et angustiis miseris mortalibus dignatur subvenire, proinde rogatu et petitione praedicti secretalis nostri Rabani abbatis offerimus nos Deo et sancto Bonifacio, sanctoque martyri Venantio in (1057A)praefato sancti Joannis monasterio quasdam res proprietatis nostrae, hoc est villam Urespringen nuncupatam cum omnibus villulis et viculis, imo cum cunctis appendiciis et pertinentiis suis, id est terris, agris, pratis, sylvis, campis, pascuis, curtilibus, areis, domibus, familiis, aquis, pomeriis, cultis et incultis, mobilibus et immobilibus, exitibus et redditibus, viis et inviis, totum et integrum tradimus atque donamus, traditumque in perpetuum esse volumus praefato loco pro animae nostrae remedio, et piae memoriae genitoris nostri Caroli imperatoris; hoc conditionaliter statuentes, ut nostri commemoratio inter fratres Fuldensis monasterii et attentius et frequentius fiat, quo nostris oblationibus iidem fratres sustentari videntur: placuit ergo idem (1057B)donarium nostrum cum nostrae imperialis dignitatis praeceptione munire, et sigillo nostrae majestatis insignire, ex qua praeceptione nostraeque auctoritatis indictione decernimus ut nullus hominum hoc nostrum statutum atque donarium irritum facere praesumat, neque aliquis judex seu quaelibet persona praefato loco seu colonis ejus aliquam injuriam seu violentiam inferre praesumat.

Data Idus Maii Fuldae.

LXI. PRO ECCLESIA RHEMENSI. ( Anno 816.)[Mabill., Annal. S. ord. Bened., tom. II, ex chartario Dervensi.] (1057C) In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus, omnibus sanctae Dei Ecclesiae nostrisque fidelibus, scilicet praesentibus atque futuris.

Si liberalitatis nostrae munere locis Deo dicatis quiddam concesserimus beneficii, id nobis et ad mortalem vitam temporaliter transigendam, et ad aeternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Idcirco notum fieri volumus omnibus quod sancta Rhemensis ecclesia, in qua praedecessores nostri, reges videlicet Francorum, fidem et sacri baptismatis gratiam perceperunt, in qua et nos per impositionem manus domni Stephani papae imperialia suscepimus insignia, quamque ob honorem Dei parentumque nostrorum memoriam, sive consecrationis (1057D)nostrae dignitatem, a fundamentis restaurare solemniter decrevimus; ita ut dum esset ante in honore tantum Dei genitricis Mariae antiquo religionis cultu, nos propter novam exaltationis gratiam superaddentes sub invocatione sancti Salvatoris Dei et Domini nostri Jesu Christi renovando rebus competentibus ditavimus; insuper et devoto intentionis studio pro salute nostra, successorumque nostrorum excolentes, et ad statum dignitatis debitum confirmare volentes, addere procuravimus quamdam abbatiam sitam in comitatu Blesense ( le comté de Blaise ) super fluvium qui vocatur Vera ( la Voire ): ubi est monasterium in honore sancti Petri apostolorum principis dicatum in silva quae vocatur (1058A)Ders: quam abbatiam cum foreste nostra indominicata et omnium rerum summa integritate, videlicet cum villis, cum villulis, mancipiis utriusque sexus, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, et cum omnibus legitimis exterminationibus, perpetualiter eidem Rhemensi ecclesiae concedimus, et ad consummandam honorabiliter omnem ipsius ecclesiae structuram, seu ubicunque in postmodum necesse fuerit restaurandam, in proprium tradimus, et de nostro jure in jus ac dominationem illius solemni deliberatione transferimus. Praeter haec omnia concedimus supradictae sanctae Rhemensi ecclesiae quemdam locum fisci nostri valde necessarium, et ad fodiendam minam plumbi congruum, in pago Laumense ( Lomois, prope (1058B)Namurcum), in ipsis quoque finibus vel adjacentiis Geminiacam nuncupantem villam, ut circumquaque tantum in omni parte ipsius fossae ordine quadrato perticas XXX, quam perticam manualem ad mensuram XXX pedum designavimus: ut ibi fiducialius necessitates ipsius jam dictae sanctae Dei ecclesiae exercentes in aedificiis vel universis abundantibus exterioribus adjacentiis, id est perviis, aquis, pascuis, sive silvis ibi nostris communibus absque ulla contradictione ultra ibi ex nostra largitate possideant. Et ut haec nostrae confirmationis scripta per petuis temporibus ipso in sanctificationis loco nostra in eleemosyna proficiant, manu propria subter firmavimus, atque annuli nostri impressione perenniter roborare decrevimus.(1058C) Datum Rhemis Kalendis Novembris, etc.

LXII. PRO PRUMIENSI MONASTERIO. ( Anno 816.)[Apud Marten., Ampl. Collect., tom. I, pag. 66, ex chartario Prumiensi.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Notum sit omnibus fidelibus nostris, tam praesentibus quam et futuris, quia monachi ex monasterio quod vocatur Prumia, quod piae recordationis domnus Pippinus avus noster in honore S. Salvatoris novo opere construxit, atque propriis rebus affatim ditavit, adierunt serenitatem nostram, retuleruntque (1058D)qualiter, inter caeteras donationes, quemdam waldum ibidem confirmasset. Dixerunt etiam quod de eodem waldo servi nostri ex fisco nostro, qui vocatur Tumbas, aliquam partem contra justitiam occupassent. Nos quoque haec audientes, illico missum nostrum nomine Adalbertum, siniscalcum videlicet nostrum, qui hoc per veraces et meliores homines, pagenses scilicet loci illius, diligenter inquireret utrum ita esset an non, misimus. At ille secundum quod illi injunxeramus, diligentissimam adhibens inquisitionem, reperit quod nostri servi aliquam partem ipsius waldi injuste ad partem nostram tenuissent; sed dum haec nobis relata forent, ut merces parentum nostrorum inviolabiliter conservaretur, (1059A)misimus alium missum nostrum Witharium scilicet, ut et ipse praedictum waldum perlatis signisque certis designaret, et partem exinde praedicti monasterii revestiret: quod ita et fecit. Sed dum nobis haec omnia se fecisse retulisset, pro mercedis suae augmento jussimus hanc auctoritatem nostram fieri, et primum determinationem memorati waldi, et sicut a misso nostro designatum est, inseri per loca denominata, id est marcha de Romarisvilla in dextra parte monasterii in Lindinawinca, inde in Folkeffelt, et per longum Pyrumbach usque in Prumia. Inde pergunt Marisburias, inde per Hundinesbach, per viam quae pergit ad Steinbuhil, et per medium Steinbuhil, inde ad Sconenbach, inde ad Sconensceid, inde in Firnibach, inde susum per Albam (1059B)usque in Hildibach, inde usque Centbuzzi, inde Garanbach, ubi ipse surgit per longum usque in Hura et per Huram ad montem usque ad Barbach, quae est de sinistra parte monasterii, et inde usque in Buocha, et inde usque in Huochonloe, inde per viam usque in Sturenfelt, inde per Sclusunbach in Gerbrchetesprunnon, inde in Suindinesbrath, inde per Bodilenpath usque Bodilenbrath, inde ubi surgit rivulus Melana Hurspringa, inde in Melana per ipsum rivulum, inde per Melana josum usque ad strictam, inde per stricta usque ad Deofansleid, inde in Hagana, inde ad Merbach finit. Praecipientes ergo jubemus ut nullus abhinc fidelium sanctae Dei Ecclesiae, nostrorumque de praedicto waldo partem memorati monasterii inquietare aut aliquid refragare (1059C)praesumat, vel quiddam moleste inferre tentet, sed ab hodierno die et deinceps memoratum waldum quiete et secure juxta suam determinationem nostris futurisque Deo propitio temporibus valeant possidere, et facere quidquid pro opportunitate communis congregationis elegerint; quatenus pro nobis, et conjuge, proleque nostra, seu pro stabilitate totius imperii nostri a Deo nobis collati et ejus clementissima miseratione perpetuo conservandi, jugiter Domini misericordiam exorare delectet. Haec vero auctoritas uti a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris verius credatur, et diligentius conservetur, manu propria nostra subscripsimus et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum domni Ludovici serenissimi Augusti.(1059D) Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi.

Data VI Idus Novembris, anno 3, Christo propitio, imperii domni Ludovici serenissimi Augusti, indictione 10. Actum Compendio palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

LXIII. PRO MONASTERIO SORICINIENSI. ( Anno 817.)[Apud D. Bouquet., Recueil des hist., tom. VI, pag. 501, ex brevi chronico abbatiae SS. Pauli et Petri in pago Blizentio.] (1060A) In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imp. Augustus.

Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei in eisdem locis famulantibus quiddam conferimus, praemium nobis apud Dominum aeternae remunerationis rependi non diffidimus. Proinde noverit omnium fidelium tam praesentium quam futurorum solertia, quia placuit nobis propter animae nostrae remedium et aeternae retributionis fructum, monasterio quod dicitur Suricinum, sito in pago Tolosano, in honorem Dei genitricis et aliorum sanctorum constructo, ubi nunc Bertrandus abbas praesidere dignoscitur, certa loca conferre, quae Ariacas olim comes nobis per dinumerationem tradidit (1060B)in pago Ausciensi, videlicet villam de Blizentia, cum ecclesiis ibidem fundatis in honorem Dei genitricis et sancti Joannis, cum territoriis de Peyrault et aedificiis suis et mancipiis, et aliam villam quae dicitur Montlieu, et quidquid in dicta donatione continetur, cum mancipiis suis; et villam quae dicitur Exartigas, cum omnibus aedificiis et pertinentiis suis; et villam quae dicitur Waccaria, cum ecclesia S. Joannis, similiter cum aedificiis adjacentibus; et villam quae dicitur Marcillanum, cum aedificiis et pertinentiis suis, cum domibus et mancipiis, et quantumcunque in ipso loco ad nos jure proprietatis pertinere dignoscitur, cum ecclesia in eodem loco constructa in honorem sancti Martini; et molendinum super fluvium de Gers, et quidquid in eodem loco visi sumus habere. (1060C)Insuper in pago Dagni, et in villa quae dicitur Alamanni, et in villa Modolingo, cum ecclesiis ibidem constructis in honore Dei genitricis et sancti Sulpicii, cum mancipiis et colonis, cum domibus et habitatoribus earum; et quidquid ibidem ad nos jure proprietatis pertinere dignoscitur, cum ecclesiis et servis et colonis utriusque sexus, cum domibus, aedificiis, terris, vineis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, mobilibus et immobilibus, cultum et incultum, quaesitum et acquirendum, totum et ab integro et ad integrum donamus Deo, et supra memorato monasterio Suricinii, pro salute animae nostrae ad stipendia fratrum ibidem Deo servientium, et ad eleemosynas faciendas et ad alias praefati coenobii utilitates hac donatione auctoritatis nostrae (1060D)perpetualiter delegamus; et ut de ipsis abbates et monachi libere et quiete providere valeant. Et ut haec charta donationis nostrae futuris temporibus perpetuam obtineat firmitatem, et a fidelibus nostris melius observetur, manu nostra subfirmavimus et annuli impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovit.

Data III Nonas Maii, anno, Christo propitio, 4 imperii domini piissimi Ludovici, indictione 10. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.(1061A) LXIV. PRO CANONICIS ECCLESIAE S. STEPHANI LEMOVICENSIS. ( Anno 817.)[Apud D. Bouquet., ibid., pag. 502.] In nomine Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si petitionibus sacerdotum justis et rationabilibus divini cultus amore favemus, superni muneris donum nobis a Domino impertiri credimus. Idcirco notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, tam praesentibus quam futuris, quia vir venerabilis Regimpertus Lemovicae urbis episcopus adiens serenitatem culminis nostri, innotuit nobis eo quod quidam (1061B)diaconus, nomine Mathusalam, ex canonica praedictae urbis, quae est constructa in honore sancti Stephani, jamdudum ei quasdam res juris proprietatis suae tradidisset, quae sunt in eodem pago Lemovicino, in loco nuncupante Carentenago, id est cellulam quam ipse construxerat, et in honore Domini et Salvatoris nostri dicaverat: sed ipsam cellulam tam ipse quam praefatus episcopus de rebus acquisitis postea, largiente Deo, plenius ditaverunt, et omnes has res ad stipendia canonicorum in praedicta canonica degentium in nostra et eorum eleemosyna per eorum testamentum delegaverunt. Ob quam causam petiit clementiam serenitatis nostrae ut super ea re nostrum praeceptum ob firmitatis gratiam fieri juberemus, per quod nostris et futuris temporibus praedicta (1061C)cellula cum omnibus ad se aspicientibus vel pertinentibus, ad stipendia et usus canonicorum praedictae sedis degentium proficeret. Cujus petitioni assensum praebentes, ac nostrae auctoritatis praecepto confirmantes, praecipimus atque jubemus ut nullus ex fidelibus nostris, tam praesentibus quam et futuris, de praedictis rebus per cupidinem vel occasionem aliquam minuere praesumat: sed praedicta cellula cum omnibus ad se legaliter et rationabiliter aspicientibus, sicut ab eodem episcopo dispositum atque ordinatum est, ita deinceps nostris atque futuris temporibus inviolabiliter conservetur; et nullus quilibet ex successoribus jam praenominati episcopi eamdem cellulam in beneficium alicui dare audeat, aut in alteros usus retorquere praesumat: sed sicut ab illo et per (1061D)illum constitutum, et per hanc nostram auctoritatem confirmatum est, ita perpetuo maneat inconvulsum. Haec vero confirmatio ut ab omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris verius credatur, et diligentius conservetur, de annulo nostro subter jussimus sigillari.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi.

Data XVII Kalendas Augusti, anno, Christo propitio, 4 imperii domini Ludovici piissimi Augusti, indictione 10. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.(1062A) LXV. PRO LEMOVICENSI S. STEPHANI ECCLESIA. ( Anno 817.)[Apud D. Bouquet., ibid. ] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si liberalitatis nostrae munere locis Deo dicatis quiddam conferimus beneficii, et necessitates ecclesiasticas ad petitiones sacerdotum nostro relevamus juvamine, atque imperiali tuemur munimine, id nobis et ad mortalem vitam temporaliter transigendam, et ad aeternam feliciter obtinendam, profuturum liquido credimus. Noverit interea sagacitas seu utilitas omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam (1062B)et futurorum, quia vir venerabilis Regimpertus Lemovicae urbis praesul obtulit obtutibus nostris auctoritatem immunitatis domni et genitoris nostri bonae memoriae Caroli Magni imperatoris, in qua erat insertum quod non solum idem genitor noster, verum etiam praedecessores ejus, reges videlicet Francorum, sedem ejusdem urbis, quae est constructa in honore sancti Stephani martyris vel caeterorum sanctorum, cui auctore Deo ipse episcopus praeest, sub suo nomine et defensione cum monasteriis, cellulis, vicis sibi subjectis, et rebus vel hominibus ad se aspicientibus, consistere fecerant, et eorum immunitatum auctoritatibus hactenus ab inquietudine judiciariae potestatis eadem munita atque defensa fuisset ecclesia. Sed pro rei firmitate postulavit nobis praefatus (1062C)Regimpertus episcopus, ut paternum [ Al. parentum] seu praedecessorum regum morem sequentes, hujuscemodi nostrae immunitatis praeceptum, ob amorem Dei et reverentiam ipsius sancti loci, erga ipsam ecclesiam fieri censeremus. Cujus petitioni libenter assensum praebuimus, et hoc nostrae auctoritatis praeceptum erga ipsam ecclesiam, immunitatis atque tuitionis gratia, pro divini cultus amore et animae nostrae remedio fieri decrevimus, per quod praecipimus atque jubemus ut nullus judex publicus, vel quilibet ex judiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones, quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis infra ditionem imperii nostri juste et legaliter memorata tenet vel possidet ecclesia, vel ea quae deinceps in jure ipsius (1062D)ecclesiae voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius ecclesiae distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris nec futuris temporibus ingredi audeat, nec ea quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat; sed liceat memorato praesuli suisque successoribus res praedictae ecclesiae, cum omnibus sibi subjectis, et rebus vel hominibus ad se aspicientibus vel pertinentibus, sub tuitionis atque immunitatis nostrae defensione, remota totius judiciariae potestatis inquietudine, quieto ordine possidere, et nostro fideliter parere imperio, atque pro incolumitate nostra, (1063A)conjugis ac prolis, seu etiam totius imperii a Deo nobis concessi et ejus clementissima miseratione per immensum conservandi, una cum clero et populo sibi subjecto, Dei immensam clementiam jugiter exorare. Et quidquid de praefatae rebus ecclesiae, jus fisci exigere poterit, in integrum eidem concessimus ecclesiae, scilicet ut perpetuo tempore ei ad peragendum Dei servitium augmentum et supplementum fiat. Hanc itaque auctoritatem, ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris verius credatur, et diligentius conservetur, eam manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi.

Data XVII Kal. Augusti, anno, Christo propitio, 4 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 10. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

LXVI. PRO CRUDATENSI MONASTERIO. ( Anno 817.)[Apud D. Bouquet., ibid., pag. 503, ex probat. nov. Hist. Occitaniae, tom. I, pag. 50.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si erga loca divinis cultibus dicata imperiali more beneficia opportuna largimur, idem nobis et ad stabilitatem imperii nostri, et ad animae salutem profuturum (1063C)minime dubitamus. Idcirco notum sit omnibus fidelibus, tam praesentibus quam futuris, quia Elpodorius comes adiens serenitatem nostram, subjecit qualiter pater suus Eribertus olim super flumen Rhodanum in comitatu Vivariensi, in loco qui dicitur Crudatus, qui erat ex jure fisci nostri, desertum inveniens, studio assumpto ob divinum amorem monachos ibidem congregavit, qui eumdem locum ejus et exterorum fidelium adjutorio fulti restaurarunt; quatenus sub proposito monastico consisterent, sicut hactenus Deo annuente fecerunt. Sed quanquam ille res quietas de parte sua redderet, et auxilium opportunum eis juxta vires praeberet, ac eleemosynae patris sui affectum haberet, petiit celsitudini nostrae ut ipsos monachos una cum abbate (1063D)illorum Bonaldo, cum iis rebus quae ad eumdem locum ex jure fisci pertinebant, plenissime sub nostra defensione acciperemus; quatenus in nostra vel illius eleemosyna deinceps quiete viverent, et propositum suum infatigabiliter observarent. Cujus petitionem, quia justam et Deo amabilem esse cognovimus, libenter annuimus, et ipsos monachos, cum loco praedicto et rebus eidem juste aspicientibus, sub nostra plenissima defensione recepimus, et ut eodem in loco quieti abhinc consisterent, ex nostra largitate per nostram auctoritatem concessimus. Praecipientes ergo jubemus ut nullus quilibet fidelium nostrorum, (1064A)neque missus discurrens, aut aliquis mundanae actionis ministerio fungens, praedictos monachos de praedicto loco inquietare praesumat, aut aliquid eis auferre vel minuere de rebus ad eumdem locum juste pertinentibus pertentet, aut aliquam insultationem inferat. Sed liceat eis per hos nostros apices imperiales sub nostra plenissima tuitione consistere, et pro nobis vel pro stabilitate totius imperii nostri Dominum quiete viventes jugis precibus exorare. Praecipimus etiam atque jubemus ut nullus judex publicus ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines eorum tam ingenuos quam et servos distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas ullo unquam (1064B)tempore in eorum rebus quas juste praesenti tempore possident, seu quas deinceps Dominus voluerit augeri, ingredi, aut ea quae praemissa sunt penitus exactare praesumat. Sed liceat memorato abbati ejusque successoribus res praedicti monasterii sub immunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere. Quandoquidem ex divina vocatione supradictus abbas vel successores ejus de hac luce migraverint, quandiu ipsi monachi inter se tales invenire potuerint, qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere valeant, per hanc nostram auctoritatem et consensum licentiam habeant eligendi abbates. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus, Domino protegente, valeat inconvulsa manere, manu propria subterfirmavimus, (1064C)et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Data XVII Kal. Augusti, anno, Christo propitio, 4 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 10. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

LXVII. PRO MONASTERIO SOLEMNIACENSI. ( Anno 817.)[Apud Baluz., Capitul., tom. II, pag. 1414, ex schedis J. Sirmundi.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Cum locis divino cultui mancipatis ob divinae servitutis (1064D)amorem opem congruam ferimus, et regium morem decenter implemus, id nobis profuturum ad aeternae remunerationis praemia capessenda veraciter credimus. Notum igitur esse volumus cunctis fidelibus nostris tam praesentibus quam et futuris, seu etiam successoribus nostris fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, quia adiens serenitatem culminis nostri venerabilis vir Agiulfus, abbas ex monasterio quod dicitur Solemniacus, quod sanctus Eligius in honore sancti Petri et caeterorum sanctorum construxit, gestans in manibus immunitatem avi nostri Pippini regis, necnon domni et genitoris nostri Caroli bonae (1065A)memoriae magni imperatoris, in qua continebatur insertum qualiter ipsi praefatum monasterium propter divinum amorem et reverentiam divini cultus semper sub plenissima defensione consistere et ab omni publica functione et judiciaria exactione immunem liberumque reddidissent. Quod munus eidem monasterio exhibitum, Deo annuente, inviolabiliter hactenus constat esse conservatum. Pro firmitatis namque studio hujuscemodi beneficium erga praefatum venerabile monasterium nostra auctoritate humiliter precibus quibus valuit fieri postulavit. Cujus petitioni ob amorem Dei et reverentiam divini cultus libenter assensum praebere nobis usquequaque libuit. Quapropter volumus atque decernimus ut omnes res ejusdem monasterii cum hominibus sibi (1065B)subjectis, tam ingenuis quam et servis, sub nostrae defensionis munimine modis omnibus consistant. Praecipientes ergo jubemus atque praecipimus ut nullus judex publicus aut quilibet superioris aut inferioris ordinis reipublicae procurator ad causas judiciario more audiendas in ecclesias aut villas seu reliquas possessiones quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis imperii nostri juste et legaliter tenet, vel deinceps in jure ipsius monasterii divina pietas voluerit augeri, ingredi praesumat, nec freda, aut tributa, aut mansiones, aut paratas, aut fidejussores tollere, aut homines tam ingenuos quam et servos ipsius monasterii distringere, nec ullas publicas functiones, aut redhibitiones, vel illicitas occasiones requirere, quibus in aliquo idem monasterium (1065C)sibique subjecti aliquid patiantur incommodum, nostris futurisque temporibus quisquam tam temerarius existat qui id faciendi illicitam sibi potestatem attribuere audeat. Quidquid ergo saepefatis ejusdem monasterii rebus in jus fisci exigere debuit, et a praedecessoribus nostris collatum esse constat, largitionis nostrae munere libenter esse volumus per immensum eidem monasterio concessum; ut, remoto fisci dominatu, ad luminaria basilicae praedicti monasterii concinnanda et ad sustentationem pauperum seu clericorum in eodem loco Domino deservientium sit supplementum. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, et perpetuo tempore melius conservetur, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.(1065D) Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi.

Data VIIII Kal. Augustas, anno, Christo propitio, 4 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 10. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

LXVIII. PRO MONASTERIO S. GERMANI A PRATIS. ( Anno 817.)[Mabill., Act. ord. S. Bened., part. II, pag. 118.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu (1066A)Christi Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Quidquid ob amorem Dei pro opportunitate servorum Dei agimus, hoc nobis ad aeternam beatitudinem obtinendam pertinere confidimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia ob emolumentum animae nostrae quamdam piscariam, quam olim proavus noster bonae memoriae Carolus in pago Pinciacense, in villa quae vocatur Rioilus, in fluvio videlicet Sequanae fieri jussit, ad monasterium sancti Germani, ubi sanctum et venerabile ejus corpus requiescit, et ubi Hirmino vir venerabilis pastorali fungitur officio, ad subsidium monachorum in eodem sancto loco Deo famulantium libentissime concessimus, et per (1066B)hos apices confirmavimus, ea scilicet conditione ut illa nocturna ( Id est, jus piscandi una nocte) quam monasterium sancti Dionysii exinde accipit et sancti Petri monasterium, nullatenus eis a quoquam subtrahatur: sed eadem monasteria omni tempore pro sua portione restaurationi vennae atque emendationi adminiculum praestent, prout necesse fuerit. Reliquum vero in integrum eidem venerabili sancti quidem Germani cessimus monasterio. Jubemus quoque atque decernimus, ut de memorata piscaria nullus praedictum monasterium ejusque procuratores inquietare nostris futurisque temporibus praesumat, neque aliquam contrarietatem ex ipsa eidem monasterio facere, aut aliquid inde abstrahere pertentet: sed amodo et deinceps ita (1066C)libere teneant ipsi monachi hanc Caroli-vennam, quemadmodum genitor noster Carolus serenissimus imperator et Augustus, avus etiam noster Pippinus, atque proavus Carolus, qui eamdem construere jussit capturam; nos quoque eamdem tenuimus hactenus: scilicet uti omni tempore sit salva undique ab omnibus obstaculis aqua, sicuti apud nos adhuc exstat. Nec fiant unquam ulla opera huic vennae nocitura nec ante vel retro; siquidem cujuscunque potestatis sint littora nostra, tamen est regalis aqua. Ergo super hanc cessionis auctoritatem hoc nostrum regale praeceptum fieri jussimus, per quod decernimus atque jubemus ut nullus quilibet Christianitatis cultor audeat vel praesumat nostrae salutis donativum infringere, neque per violentiam, (1066D)neque per ullum calliditatis praejudicium Caroli-vennae nociturum: sed potius sine ulla subtractione vel diminutione atque damnatione liceat monachis sancti Vincentii sanctique Germani cum omni integritate hoc munus quod eis conferimus, ad nostram requiem sempiternam perpetualiter possidere et frui. Ergo haec nostrae auctoritatis praeceptio ut firmiter continuationis vigorem obtineat per succedentia annorum curricula, manu propria subter roberantes annulo nostro eam jussimus insigniri.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi.

Data tertio Kal. Septemb., anno Christo propitio 3 (1067A)imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione decima. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen. ( Cum sigillo cereo. )

LXIX. PRO TURONENSI S. MARTINI ECCLESIA. ( Anno 817.)[Apud Marten., Ampliss. Collect., tom. I, pag. 63, ex chartario S. Martini.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Si petitionibus servorum Dei pro quibuslibet ecclesiasticis necessitatibus aures nostras pulsantium libenter annuimus, et ad divinae potentiae in locis Deo dicatis uberius famulandum auxilium porrigimus, (1067B)id nobis procul dubio et ad mortalem vitam temporaliter deducendam, et ad futuram feliciter obtinendam, commodum provenire confidimus. Notum igitur esse volumus cunctis fidelibus nostris, episcopis videlicet, abbatibus virisque illustribus, ducibus, comitibus, domesticis, grafionibus, vicariis, centenariis eorumque junioribus, nec non missis nostris per universum imperium nostrum discurrentibus, seu etiam caeteris fidelibus sanctae Dei Ecclesiae nostrisque praesentibus scilicet et futuris, quia adiit serenitatem culminis nostri venerabilis vir Fridegisus abba ex monasterio peculiaris nostri patroni sancti Martini, ubi ejusdem praeclarissimi viri venerabile corpus requiescit, ferens manibus immunitates priscorum regum Francorum, nec non (1067C)avi nostri Pippini quondam regis, seu etiam piae recordationis domni et genitoris nostri Caroli serenissimi imperatoris, quibus idem monasterium quiete in Dei servitio manere sanxerunt, et omnes res praefati monasterii in universo, Christo largiente, regno suo, in Austria scilicet, Neustria, Burgundia, Aquitania, Provincia, Italia, et in caeteris regni sui partibus consistentes, quae non solum ab orthodoxis principibus, verum etiam a caeteris fidelibus collatae, vel per quoslibet contractus et munimina chartarum in jus ejusdem legaliter traditae sunt monasterii, sub immunitatis suae defensione consistere, et ab omni publica functione et judiciaria exactione immunes liberasque tradidissent, quod munus eidem monasterio exhibitum, Deo annuente, (1067D)inviolabiliter hactenus constat esse conservatum. Pro firmitatis nostrae namque studium hujusmodi beneficium erga praefatum venerabile monasterium nostra auctoritate humiliter precibus quibus valuit fieri postulavit. Cujus petitioni, ob amorem Dei et venerationem beatissimi Martini, libenter assensum praebere nobis usquequaque libuit. Quapropter volumus atque decernimus ut omnes res ejusdem monasterii, cum hominibus sibi subjectis, sub nostrae defensionis munimine modis omnibus consistant. Praecipientes ergo jubemus atque praecipimus ut (1068A)nullus judex publicus, aut quilibet superioris aut inferioris ordinis rei publicae procurator, ad causas judiciario more audiendas, in ecclesias, aut villas, seu reliquas possessiones, quas moderno tempore in quibuslibet provinciis aut territoriis imperii nostri juste et legaliter tenet, vel deinceps in jure ipsius monasterii divina pietas voluerit augeri, ingredi praesumat, nec freda, aut tributa, aut mansiones, aut pastus, aut telonium, sicut in praecepto domni genitoris nostri continetur, exigere, aut fidejussores tollere, aut homines tam ingenuos quam servos super terram ipsius monasterii commanentes distringere, nec ullas publicas functiones aut redhibitiones, vel illicitas occasiones requirere, quibus idem monasterium sibique subjecti aliquod injuste (1068B)patiantur incommodum, nostris futurisque temporibus quisquam tam temerarius existat, quod faciendi illicitam sibi potestatem attribuere audeat. Quidquid ergo de praefatis ejusdem monasterii rebus in jus fisci cedendum fuit, et a decessoribus nostris comperimus collatum, et largitionis munere libenter volumus esse per universum eidem monasterio concessum, ut id remoto fisci dominatu ad luminaria basilicae S. Martini concinnanda, et ad sustentationem pauperum seu clericorum in eodem loco Domino deservientium, sit supplementum. Si quis autem in tantam prorumpere ausus fuerit audaciam, ut hujus praecepti nostri violator exstiterit, quemadmodum in praeceptione domni et genitoris nostri continetur, non solum in offensam nostram lapsurum, (1068C)verum etiam sexcentorum solidorum auri ad purum excocti se noverit poena mulctandum, unde duas partes rectores memorati monasterii, tertiam vero jus fisci recipiat. Dignum namque justumque est ut tot piorum regum decessorum nostrorum, nostrique praecepti violator hujusmodi subeat poenam, ut et se tantae temeritatis merito argui cognoscat, et caeteris ne id agere quolibet ausu pertentent, timorem incutiat; ut nullus scilicet beneficia regalia locis Deo dicatis veneranter exhibita temerare conetur. Volumus itaque atque censemus ut, remota totius judiciariae potestatis inquietudine, quieto ordine memoratus abba suique successores res praedicti monasterii, cum omnibus sibi subjectis vel ad se aspicientibus seu pertinentibus hominibus sub immunitatis (1068D)atque protectionis nostrae defensione consistant, nostroque fideliter parentes imperio pro incolumitate nostrae conjugis et prolis, seu etiam totius imperii a Deo nobis collati, ejusque gratissima miseratione perpetuo conservandi, una cum clero sibi commisso, Dei immensam clementiam jugiter exorent. Si quid vero de praefati monasterii rebus per tepiditatem et negligentiam abbatum aut praesumptionem judicum injuste abstractum est, id per hanc nostram auctoritatem prorsus restaurandum praecipimus. Et ut haec auctoritas inviolabiliter obtineat (1069A)effectum et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris verius credatur ac diligentius conservetur, manu propria subter firmavimus et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Helisachar recognovit. Data III Kal. Septembris, anno, Christo propitio, 3 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 10.

Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

LXX. PRO S. MARTINI TURONENSI ECCLESIA. ( Anno 817.)[Apud Marten., Ampl. Collect., tom. I, pag. 65, ex chartario S. Martini.] (1069B) In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si erga loca divinis cultibus mancipata imperiali more beneficia opportuna largimur, id nobis ad stabilitatem imperii nostri, et ad animae salutem obtinendam, profuturum minime dubitamus. Notum sit igitur omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, vicariis, centenariis, toloneariis, actionariis, missis nostris per imperium nostrum discurrentibus, vel omnibus rempublicam administrantibus, seu etiam caeteris fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, nostrisque praesentibus scilicet atque futuris, quia detulit nobis venerabilis vir Fridugisus, abbas ex monasterio S. Martini eximii confessoris Christi (1069C)nostrique patroni, ubi venerabile ejus corpus requiescit, praeceptum auctoritatis domni et genitoris nostri piae recordationis Caroli serenissimi Augusti, in quo continebatur quod ad precem decessoris sui Wlfardi quondam abbatis, idem genitor noster ob amorem Dei et venerationem S. Martini, carra et samnaticum hominibus his praelatis, quae propter utilitatem et necessitatem memorati monasterii per diversos regni sui mercatus mittebantur, ab omni telonio immunia et secura esse sanxisset. Pro rei quoque firmitate nostram postulavit serenitatem, ut morem paternum sequentes, hujusmodi beneficium eidem sancto loco concederemus. Cujus petitioni libenter aurem accommodavimus, et hoc praeceptum fieri censuimus, per quod praecipimus atque jubemus (1069D)ut quotiescunque praefatus abbas suique successores et clerici in eodem loco Christo famulantes, pro utilitate et necessitate sua sublevanda, carra et samnatica negotiandi gratia in quoslibet mercatus imperii nostri, aut in partes Austriae atque Neustriae, aut Burgundiae, aut Aquitaniae, aut Provinciae, aut Italiae, aut caeterarum partium loca imperii nostri direxerint, nullum telonium ab his, neque ab hominibus qui eis praesunt, nec pontaticum, nec portaticum, nec rotaticum, nec pulveraticum, nec cespitaticum, nec alias redhibitiones, quisquam exigere, aut aliquam eis contrarietatem aut detentionem ingerere praesumat, sed liceat eis per hanc nostram auctoritatem per universa imperii nostri loca, libere (1070A)atque secure ire et redire, prout sibi commodum prospexerunt, et ab his qui rem publicam administrant, eorumque junioribus nullam patiantur incommoditatem. Teloneum vero quod de memoratis vehiculis et homnibus jure fisci exigi poterat, eidem sancto loco libentissime, quemadmodum et in genitoris nostri continetur praecepto, in nostra concessimus eleemosyna, quatenus memoratum abbatem suosque successores cum clero sibi commisso pro nobis, conjugeque, proleque, imperiique stabilitate, jugiter Dominum deprecari delectet. Et ut haec auctoritas inviolabilem obtineat effectum, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris verius credatur, et diligentius conservetur, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione (1070B)signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Helisacar recognovit.

Data III Kalendas Septembris, indictione 10, anno 3 imperii domni Ludovici imperatoris Augusti. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

LXXI. PRO MONASTERIO TORNACENSI. ( Anno 817.)[Apud D. Bouquet., Recueil des Hist., tom. VI, pag. 509, ex Foppensio, in Supplem. ad Diplom. Miraei.]. In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu (1070C)Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Notum sit omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam futurorum solertiae, quia postulavit nobis vir venerabilis Wendilmarus Tornacensis urbis episcopus, ut terras quasdam fisci nostri in eadem urbe ei in amplificanda et dilatanda claustra canonicorum in nostra eleemosyna concederemus. Nos itaque ad hoc praevidendum et inspiciendum, Irmionem venerabilem abbatem et Ingobertum et Hartmannum missos nostros direximus, qui hoc praeviderent, et juxta quod necessitas ad eamdem clausturam faciendam exigebat, de fisco nostro ex nostra auctoritate ei consignarent. Quod ita et fecerunt: id est, de proprio fisco nostro in eodem loco de terra (1070D)habente in circuitu perticas LXXXIV, nec non et in eodem loco de fisco nostro, quem Werimfredus in beneficium habet, perticas XCIX; similiter et de fisco nostro, quem Hruoculfus comes in ministerium habet, perticas XXXII. Sed ut firmiter eadem ecclesia et ejus rectores praedicta loca et claustra dilatanda et amplificanda perpetim haberent vel possiderent, nostram auctoritatem super hac re postulavit, per quam firmiter atque inviolabiliter nostris et futuris temporibus in jus praedictae ecclesiae permanerent. Cujus precibus, pro mercedis nostrae augmento et reverentia ipsius sancti loci, nobis acquiescere libuit, et praefatas terras eidem ecclesiae secundum dimensionem et collaterationem suam (1071A)praesentialiter tradere libuit. Quapropter volumus atque jubemus ut per hanc nostram auctoritatem, nostris videlicet et futuris temporibus, praedictas terras secundum dimensionem et collaterationem a missis nostris dispositam praedictus Wendilmarus episcopus ejusque successores, vel congregatio ipsius sancti loci in nostra eleemosyna concessas habeant, atque jure perpetuo in ditione ipsius ecclesiae consistant; ita duntaxat ut quidquid de ipsa vel in ipsa, ob utilitatem et profectum ipsius ecclesiae, jure ecclesiastico facere voluerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi. Hanc quippe auctoritatem, ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae ac nostris verius credatur, et diligentius conservetur, de annulo nostro (1071B)subter jussimus sigillari.

Roimundus [Faramundus] ad vicem Helisachar recognovit.

Data XII Kal. Decembris, anno, Christo propitio, imperii domini nostri 4, indictione 11. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

LXXII. PRO ECCLESIA RHEMENSI. ( Anno 817.)[Apud D. Bouquet., ibid., pag. 510, ex Flodoardo, lib. II Hist. Eccles. Rom., cap. 19.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.(1071C) Si locis venerabilibus ea quae exinde a praedecessoribus nostris regibus vel imperatoribus ad reipublicae usus exigebantur, religiosa liberalitate in utilitatibus et necessitatibus eorumdem sanctorum locorum expendendis remittimus, et fidelium nostrorum saluberrimis pro hac eadem re suggestionibus ac petitionibus benignum commodamus assensum, maximum et animae nostrae, et regiae ac regno providemus consultum: quia nihil cernitur reipublicae imminutum, quidquid ex eadem republica piis actibus, et locis religiosis, ac ecclesiarum Dei utilitatibus, seu servorum Dei fuerit commoditati indultum. Quapropter notum esse volumus omnibus [Ecclesiae] Dei fidelibus, praesentibus scilicet et futuris, praecipue quoque successoribus nostris in potestatis culmine, (1072A)in quo sumus auctore Domino constituti, ab eodem dominorum Domino deinceps constituendis, quia Ebo venerabilis archiepiscopus Rhemensis Ecclesiae, et reverentissimae sedis sancti Remigii gloriosissimi pontificis et specialis patroni nostri praesul, clementiae nostrae innotuit, quia vetustatis senio contrita jam dictae metropolis urbis sancta mater nostra Ecclesia, in honore sanctae semperque virginis ac genitricis Mariae consecrata, existeret. In qua, auctore Deo, et cooperatore sancto Remigio, gens nostra Francorum, cum aequivoco nostro rege ejusdem gentis, sacri fontis baptismate ablui ac septiformi Spiritus sancti gratia illustrari promeruit. Sed et ipse rex nobilissimus ad regiam potestatem perungi Dei clementia dignus inventus fuit. Ubi etiam et nos divina dignatione per manus domni Stephani Romani (1072B)summi pontificis ad nomen et potestatem imperialem coronari meruimus. Quam pro tantis beneficiis nobis ibidem a Deo collatis renovare cupientes, et ad id exsequendum loci incommoditatem cernentes, concedimus ad hoc opus et ad caetera quaeque pro servorum Dei ibidem degentium necessitatibus aedificanda, murum omnem cum portis ipsius civitatis, et omnem operam, cum cunctis impendiis, quae ex rebus et facultatibus ipsius ecclesiae et episcopatus Rhemensis Aquis palatio nostro regio peragi et exsolvi solitum fuerat, in eleemosyna videlicet nostra, et pro remedio animae domni ac genitoris nostri atque caeterorum praedecessorum nostrorum, qui eumdem episcopatum contra salutem suam aliquandiu (1072C)tenuerant, et in suos usus contra ecclesiasticas regulas res ac facultates Ecclesiae ipsius expenderant; et ob hoc minus, quam debuerat, utilitatis sacris locis in eodem episcopatu constitutis exinde provenerat. Volumus etiam ut vassalli et quicunque fideles nostri ex rebus ejusdem episcopatus aliquid habent, eidem operi inserviant, sicut constitutum est a bonae memoriae domno et genitore nostro; et sicut decretum est a piae recordationis domino et avo nostro Pippino, decimas et nonas eidem ecclesiae ex rebus quas inde habent, persolvant. Vias etiam publicas omnes, quae circa eamdem ecclesiam vadunt, et impedimento esse possunt ad claustra et servorum Dei habitacula construenda, ut transferri atque immutari possint, concedimus. Et si aliquid ibi de fisco nostro habetur, (1073A)per hoc nostrae auctoritatis praeceptum perpetuo aeque concedimus, ut nullus judex, comes, aut missus, sive aliquis ex judiciaria potestate ullam inde eidem sanctae Dei praedictae Rhemensi ecclesiae inquietudinem aut ullum calumniae impedimentum inferre unquam praesumat: obsecrantes successores nostros ut salutis suae memores, praesentis scilicet et aeternae; memores etiam beneficiorum quae nobis et genti nostrae ac praedecessoribus nostris in eodem sancto loco per beatum Remigium meritis sanctae Mariae collata sunt; sicut sua bene gesta a suis successoribus conservari voluerint, ita quae pro amore Dei ac sanctae ejus genitricis ac beati protectoris nostri Remigii saepefato sancto loco contulimus, perpetuo inviolabiliter conservare procurent. Et ut haec nostrae concessionis (1073B)auctoritas per futura tempora in Dei nomine pleniorem obtineat firmitatis vigorem, annuli nostri impressione subtersignari decrevimus.

LXXIII. PRO ECCLESIA ARGENTINENSI. ( Anno 817.)[Apud Grandidier, Hist. de l' Egl. de Strasb., prob. tom. II, pag. 165.] In nomine Domni et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Cum petitionibus servorum Dei justis, et servorum Dei rationabilibus divini cultus amore favemus, superna nos gratia muniri non dubitamus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum tam praesentium (1073C)quam et futurorum industria, quia vir venerabilis Adaloch Argentoratensis, sive Strazburgensis ecclesiae vocatus episcopus, quae est constructa in honore sanctae Dei genitricis semperque virginis Mariae, detulit obtutibus nostris quamdam auctoritatem domni et genitoris nostri Caroli bonae memoriae piissimi Augusti, in qua continebatur insertum qualiter (1074A)quondam locellum nuncupantem Stilla, quod a longo tempore per confirmationes regum praedicta possidet ecclesia, rectores ipsius ecclesiae cum judicibus regalibus habuerant intentionem, et praedictum locum per loca denominata, id est, per regia strata, quae pergit super rivulum, qui dicitur Stilla, super casa Rummaldi, deinde ubi dicitur Paphinisnaida, inde totum montem qui vocatur Arlegisbergo, usque ubi rivulus surgit qui dicitur Hasla; deinde ubi Wichia surgit, usque quo in Brusca ingreditur; inde iterum per longa Brusca, usque dum Stilla intus ingreditur, ad partem praedictae ecclesiae acquisierunt; et domnus et genitor noster per eamdem auctoritatem ad ipsam sedem perenniter ad habendum confirmaret. Et deprecatus est ut paternum morem (1074B)sequentes nostra confirmaremus auctoritate, quod ita nos fecisse omnium fidelium nostrorum cognoscat industria. Praecipientes ergo jubemus, ut sicut in praecepto domni et genitoris nostri continetur, et praedicta ecclesia moderno tempore possidet, ita deinceps absque ullius impedimento teneat atque possideat, et quidquid de ipso vel in ipso rectores praedictae sedis ob utilitatem et profectum ipsius facere vel judicare voluerint, jure ecclesiastico perennibus temporibus libero potiantur arbitrio faciendi. Haec vero auctoritas, ut firmiorem in Dei nomine obtineat vigorem, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris verius credatur et diligentius conservetur, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.(1074C) Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi et subscripsi.

Data V Kalendas Septembres, anno, Christo propitio, tertio imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione decima. Actum Aquisgrani palatio regio, in Dei nomine feliciter, Amen.(1075A) LXXIV. PRO MONASTERIO S. GALLI. ( Anno 817.)[Apud Neugart., Codex Alemannicus, pag. 163.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus, omnibus comitibus partibus Alamanniae, seu successoribus atque junioribus vestris, vel omnibus fidelibus nostris, notum sit quia placuit nobis pro remedio animae nostrae, et aeternae retributionis fructum, monasterio S. Galli, quod est situm in pago Durguowae, ubi Gauzbertus venerabilis abbas praeest, et congregationi ipsius monasterii quoddam censum de supter scriptis mansis, illud quod partibus comitum exire solebat, salva tamen functione, quae (1075B)tam ex censum, quam ex tributum, vel alia qualibet re partibus palatii nostri exire debent, per hanc nostram auctoritatem concedere. Et propterea has nostrae praescriptionis litteras praedicto monasterio ejusque congregationi fieri jussimus, per quas omnibus vobis praecipimus ut de mansis denominatis, hoc est: in ministerio Frumaldi comitis mansum Weisarii in Huntingun, et Puadonis in Chenigun et in ministerio Cunthardi comitis ad Pisingas mansum Tatonis et Cuatonis, et mansum Geilonis, et mansum Gozberti, et mansum Wolfonis, et mansum Altmanni; in ministerio Karamanni comitis ad Seerzingas mansis Atolfi et Liutboldi; ad Swanningas mansum Liubolti, et ad Wilaresbach mansis Ratolti et Herigeri: et in ministerio Hhuadarii comitis (1075C)ad Teiningas mansis Amalonis, et Gerharti, et Luitharii, et Wolfoerti, et Nilonis; ad Filingas mansis Witonis et Heimonis; ad Nordstetim mansum Otonis et Reginkeri; ad Forrum mansum Pruningi et Waningi; ad Speichingas mansum Ottonis et Waramanni, et Adalmari; ad Tanheim mansum Tuatonis: in ministerio Erchangarii comitis mansum Ruadleozzi de Heimbak, et mansum Frehotfi de Talahusun et Otgarii de Puahhein; et in ministerio Rihwini comitis mansum Snizolfi de Huttinvillare, mansum Gundwini de Chezzinvillare inter Kiselmari et Facconi mansum unum, et mansum Roatperti de Lanchasalachi, et duos mansos de Zilleslata, et mansum Amalrici, et Balduvini de (1075D)Hebinhow, et mansum Puwonis de Ifinwiltare, et (1076A)mansum Huneperti, et mansum Herirati de Tanninghouum: de ministerio Odalrici comitis mansum Rihwini de Stetim de Mavacdorf mansis Isamberti, et Ruadberti, et Ruatbaldi, et Arnolti, et mansum Walberti de Fisbach, et mansum Theotramni de Chlusturnon, quae fiunt simul XLVII, nullum censum aut tributum, aut opera, vel araturas, aut alias quaslibet functiones exigere aut exactare praesumatis, sed sicut nos in nostra eleemosyna concessimus, ita perpetuo maneant. Has vero nostrae auctoritatis litteras, ut ab omnibus melius credantur atque conserventur, de annulo nostro, subter jussimus sigillari.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi et subscripsi.(1076B) Data pridie Nonas Junias, anno Christo propitio, quarto imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 10. Actum Aquisgrani palatio regio, in Dei nomine feliciter Amen.

LXXV. PRO EODEM MONASTERIO. ( Anno 818.)[Apud Neugart., ibid., pag. 169.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Cum locis divino cultui mancipatis quiddam largitionis nostrae munere quippiam conferimus, id nobis et ad stabilitatem imperii nostri, et ad aeternae vitae praemium capessendum profuturum liquido credimus. (1076C)Proinde notum esse volumus omnium fidelium nostrorum praesentium et futurorum sagacitati, quia vir venerabilis Gauzbertus abbas monasterii sancti Galli, quod est situm in pago Durguowe, suggessit nostrae serenitati, eo quod quidam homo nomine Isingrimus olim per strumenta chartarum legaliter tradidisset quasdam res proprietatis suae in praesentia nobilium virorum, quae sunt in eodem pago, monasterio cui ipse, auctore Deo, praelatus est, et secundum legem vestituram legitimam praedictum habuisset monasterium. Sed dum praedictus Isingrimus infidelis nobis existeret, et in eadem infidelitate interfectus, res proprias, quas habebat, fisco reductae sunt: similiter et istas, quas dudum legitimo (1076D)ordine praedicto tradiderat monasterio, fisco (1077A)sociatae sunt. Nos vero jussimus Richoino comiti hanc rem diligenter inquirere, et nobis nuntiare. Qui ad nos veniens, et rem diligenter inquisitam nuntiavit ita se habere, sicut ipse Gauzpertus asserebat. Unde placuit excellentiae nostrae ob animae nostrae emolumentum praescriptas res, quas praefatus Isingrimus praedicto tradidit monasterio, non solum reddere, verum etiam et per hanc nostrae auctoritatis confirmationem praedicto fieri monasterio, per quam modernis futurisque temporibus rectores praenominati monasterii teneant atque possideant. Decernimus igitur atque jubemus, ut nullus quilibet nostris et futuris temporibus praedictas res, quas praescriptus Isingrimus juste et legaliter praedicto tradidit monasterio, de eodem coenobio abstrahere, (1077B)aut aliquam injustam calumniam, aut inquietudinem contra ipsum coenobium, ejusque rectoribus facere aut ingerere praesumat: sed quidquid de ipsis vel in ipsis praelati ipsius monasterii, ob utilitatem et profectum ejusdem facere voluerint, libero in omnibus perfruantur arbritrio faciendi. Et ut haec auctoritas firmiorem obtineat vigorem, de annulo nostro subter eam jussimus sigillari.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi et subscripsi.

Data IV Nonas Junias anno, Christo propitio, quinto imperii domni Ludovici serenissimi Augusti, indictione 11. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

LXXVI. PRO EODEM MONASTERIO. ( Anno 818)[Apud Neugart., ibid. ex Collectione diplomatica, D. de Halle.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Cum petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus divini cultus amore favemus, superni muneris donum nobis a Domino impertiri [confidimus]. Idcirco notum esse volumus omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia monasterium S. Galli, quod est situm in pago Durguowe, ubi venerabilis vir Gauzbertus abbas praeest, quod subjectum fuit episcopatui sanctae (1077D)ecclesiae Constantiae, ubi modo Wolfleozuo episcopus praeest, cum monachis ibidem Domino militantibus, cum rebus et hominibus sibi subjectis, et legaliter aspicientibus vel pertinentibus sub nostra suscepimus defensione, et immunitatis tuitione. Praecipientes ergo jubemus, ut nullus judex publicus, vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones, quas moderno tempore in quibuslibet pagis, vel territoriis infra ditionem imperii nostri juste et legaliter (1078A)possidet, vel quae deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas, faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius monasterii, tam ingenuos quam et servos, super terram ipsius commanentes, irrationabiliter distringendos, nec ullas redhibitiones, aut illicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi auderet, vel ea quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumant; sed liceat memorato abbati, suisque successoribus, res praedicti monasterii cum omnibus sibi subjectis, et rebus et hominibus ad se juste aspicientibus vel pertinentibus sub tuitionis atque immunitatis nostrae defensione, remota totius judiciariae potestatis inquietudine, (1078B)quieto ordine possidere, et nostro fideliter parere imperio: quatenus ipsos monachos qui ibidem Deo famulari videntur, quiete consistentibus, pro nobis et conjuge, proleque nostra, atque stabilitate totius imperii a Deo nobis collati, ejusque clementissima miseratione per immensam conservandi jugiter Domini misericordiam exorare delectet. Hanc itaque auctoritatem, ut pleniorem in Dei nomine habeat firmitatem, et a fidelibus sanctae Ecclesiae, et nostris verius credatur, et diligentius conservetur, de annulo nostro subter jussimus sigillari.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi et subscripsi.

Data III Nonas Junias, anno, Christo propitio, quinto imperii Ludovici piissimi Augusti, indictione (1078C)11. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

LXXVII. PRO MONASTERIO FLORIACENSI. ( Anno 818.)[Apud D. Bouquet., ibid., pag. 511, ex Perardo in instrum. pro Hist. Burgund., pag. 46.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Cum petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus divini cultus amore favemus, superna nos gratia muniri non ambigimus. Notum sit igitur omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, tam praesentibus quam futuris, quod detulit nobis venerabilis (1078D)vir Adalgandus abbas ex monasterio sancti Benedicti Floriacensis, quod est constructum in pago Aurelianensi super fluvium Ligeris, ubi ipse sanctus Benedictus corpore requiescit, auctoritates immunitatum, avi videlicet nostri Pippini quondam regis, seu domni et genitoris nostri Caroli piissimi Augusti, in quibus erat insertum, quod sive ipsi, sive antecessores eorum, reges videlicet Francorum, praefatum monasterium cum rebus et hominibus ad se pertinentibus et aspicientibus, sub tuitione et defensione (1079A)sua habuissent, et eorum immunitatibus auctoritatum a judiciariae potestatis inquietudine semper defensum et munitum fuisset. Ob rei tamen firmitatem postulavit nobis praefatus abbas ut ob amorem Dei et reverentiam sancti Petri et sancti Benedicti paternum seu praedecessorum nostrorum morem sequentes, immunitatis nostrae praeceptum circa ipsum sanctum locum fieri censeremus. Cujus petitioni assensum praebuimus, et hoc nostrae auctoritatis praeceptum circa ipsum sanctum locum fieri decrevimus: per quod praecipimus atque jubemus ut nullus judex publicus, et quislibet ex judiciaria potestate, in ecclesias aut loca, et agros, seu reliquas possessiones, quas moderno tempore in quibuslibet pagis aut territoriis infra ditionem imperii nostri (1079B)juste et legaliter possidet, et quod deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas, et freda exigenda, aut mansiones et paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius monasterii super terram ipsius commanentes distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris et futuris temporibus ingredi audeat, et ea quae superius memorata sunt, penitus exigere praesumat; sed liceat memorato abbati suisque successoribus res praedicti monasterii sub immunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere. Et quando quidem divina vocatione supradictus abbas et successores ejus et hac luce migraverint, quandiu ipsi monachi inter se tales invenire potuerint, qui ipsam congregationem secundum (1079C)regulam sancti Benedicti regere valeant, per hanc nostram auctoritatem et consensum licentiam habeant eligendi abbates; quatenus ipsos monachos qui ibidem Deo famulari videntur, pro nobis et conjuge proleque nostra, atque stabilitate totius imperii nostri a Deo nobis concessi atque conservandi, jugiter Domini misericordiam exorare delectet. Et quidquid rebus praefati monasterii fiscus exigere poterat, praefato monasterio ejusque congregationi ibidem Deo famulanti concessimus, ut eis ad servitium peragendum augmentum vel supplementum fiat. Et haec auctoritas ut nostris futurisque temporibus, Domino protegente, valeat inconvulsa manere, eam manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione subter sigillari jussimus.(1079D) Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi.

Data VI Kalendas Augustas, anno, Christo propitio, quinto imperii domni Ludovici serenissimi Augusti, indictione undecima. Actum Aurelianis civitate in Dei nomine feliciter. Amen.(1080A) LXXVIII PRO MONASTERIO FLORIACENSI. ( Anno 818.)[Apud D. Bouquet., ibid., ex schedis D. Claudii Estiennot.] In nomine Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, vicariis, centenariis, teloneariis, actionariis, vel omnibus rempublicam administrantibus, seu caeteris fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, tam praesentibus quam futuris, notum sit quia venerabilis vir Adalgaudus abba ex monasterio Floriacensi, quod est constructum in pago Aurelianensi super fluvium Ligeris, in honore videlicet S. Petri principis (1080B)apostolorum et S. Benedicti confessoris, ubi ipse S. Benedictus corpore requiescit, detulit nobis auctoritatem praeceptionis domni et genitoris nostri bonae memoriae Caroli piissimi Augusti, in qua continebatur quod avus noster Pippinus quondam rex et idem genitor noster contulissent monasterio eidem teloneum de quatuor navibus, quae per Ligeris flumen seu caetera flumina propter sal et caetera commercia discurrebant, necnon et de carris et sagmariis necessaria ipsius monasterii vel congregationis ibidem Deo famulantis deferentibus, et de villis, vel de omnibus, undecunque fiscus teloneum exigere poterat. Pro firmitatis namque studio postulavit nobis praefatus abbas ut paternum seu praedecessorum nostrorum morem sequentes, hujuscemodi (1080C)auctoritatis nostrae beneficium eidem concederemus vel confirmaremus. Quod et fecimus, etc.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovit.

Data VI Kal. Aug., anno, Christo propitio, 5 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 11. Actum Aurelianis civitate in Dei nomine feliciter. Amen.

LXXIX. PRO MONASTERIO MAGNILOCENSI. ( Anno 818.)[Apud D. Bouquet., ibid., pag. 513.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator (1080D)Augustus.

Cum locis divino cultui mancipatis ob divinae servitutis honorem opem congruam ferimus, et regium morem decenter implemus, et id nobis profuturum ad aeternae remunerationis praemia capessenda veraciter credimus. Notum igitur esse volumus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus (1081A)scilicet et futuris, qualiter nos, sicut in aliis auctoritatibus nostris continetur, Heimonem venerabilem abbatem ex monasterio cujus vocabulum est Magnus Locus ( Manlieu ), quod est constructum in honore S. Sebastiani in pago Arvernico, et congregationem illius, cum rebus illorum juste sibi competentibus, sub nostra suscepimus plenissima defensione et immunitatis tuitione. Et ideo decernimus atque per hos apices imperiales nostros sancimus ut omnes res ejusdem monasterii, sicut diximus, cum omnibus sibi subjectis, sub nostrae defensionis immunitate consistant. Praecipientes ergo jubemus atque praecipimus ut nullus judex publicus, aut cujuslibet superioris aut inferioris ordinis reipublicae procurator, ad causas judiciario more audiendas, in (1081B)ecclesias, villas, seu reliquas possessiones quae moderno tempore in quibuslibet provinciis ad eumdem locum pertinent, vel [quas] deinceps aut per nos aut per alios quoslibet in jure ipsius monasterii divina pietas voluerit augeri, ingredi praesumat, nec freda, aut tributa, aut mansiones, aut paratas, aut teloneum, aut fidejussores tollere, aut homines, tam ingenuos quam servos, super terram ipsius loci commanentes distringere, nec ullas publicas functiones, aut redhibitiones, vel illicitas occasiones requirere, quibus in aliquo idem monasterium sibique subjecti aliquod injuste patiantur incommodum; nostris futurisque temporibus quisquam tam temerarius existat, qui id faciendi sibi potestatem attribuere audeat. Et quidquid de rebus praefati monasterii (1081C)fiscus sperare poterat, totum nos pro aeterna remuneratione praedicto monasterio concedimus, ut perennibus temporibus in alimonia pauperum et stipendia monachorum ibidem Deo famulantium proficiat in augmentum: quatenus ibidem Deo servientes pro nobis, conjuge proleque nostra, atque stabilitate totius imperii a Deo nobis concessi atque conservandi, jugiter Dei misericordiam exorare debeant. Haec vero auctoritas immunitatis nostrae, ut per curricula annorum inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.(1082A) Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi.

Data XVI Kal. Sept., anno, Christo propitio, 5 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 11. Actum Andecavis palatio in Dei nomine feliciter. Amen.

LXXX. PRO LOTHARIO IMPERII CONSORTE. ( Anno 818.)[Apud Grandidier, Hist. de l' Egl. de Strasbourg, tom. II, pag. 167, ex cod. ms. n. 2718 Bibliothecae regiae notis tyronianis exarato.] In nomine Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus. Notum sit omnibus fidelibus nostris, tam praesentibus quam et futuris, quia nos dilecto (1082B)filio Lothario Caesari et consorti imperii nostri concedimus ad proprium ex quadam villa nostra quae sita est in pago Alsacinse, quae dicitur Herinstein, mansum dominicum cum omnibus supra positis et alios mansos tantum sexaginta ad eum pertinentibus, cum mancipiis desuper commanentibus et ad eosdem sexaginta mansos aspicientibus. Has vero res, sicut superius continetur scriptum, cum domibus, aedificiis, mancipiis, terris, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, mobile et immobile, tibi dilecto filio nostro Lothario imperatori ad proprium per hanc nostrae auctoritatis largitionem tradimus ad possidendum; ita videlicet ut quidquid de eisdem rebus et mancipiis facere vel vindicare volueris, libero in omnibus perfruaris (1082C)arbitrio faciendi. Et ut haec largitio donationis nostrae per futura tempora inviolabilem obtineat firmitatem, manu propria . . . . etc.

LXXXI. PRO ABBATIA APRIMONASTERIENSI. ( Anno 818.)[Apud Grandidier., ibid., ex cod. ms. Chronici Novientensis qui exstat Selestadii in bibliotheca beati Rhenani.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei ipsique in eisdem locis famulantibus (1083A)beneficia opportuna largimur, praemium nobis apud Deum aeternae remunerationis rependi non diffidimus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam futurorum industria, quia venerabilis Theopaldus, abbas monasterii quod nuncupatur Novientum sive Ebersheim, quod est situm in pago Illisaciae, supra ripam Ille fluminis, in comitatu Kirichheim, quod vir illuster Etich dux in honorem Domini nostri Jesu Christi et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, sanctique Mauricii martyris et sociorum ejus per magisterium beatae memoriae Theodati sacerdotis Christi construxit, praesentavit nobis immunitatem et privilegia domni et genitoris nostri Caroli bonae memoriae Augusti. Quae cum perlecta in audientia principum recitata fuissent, (1083B)continere videbantur quod idem genitor noster ob amorem regni coelestis, specialiter tamen ob reverentiam Thebeorum martyrum, eo quod ipsorum suffragiis post multa dispendia ac difficultatem pugnae resumptis viribus in festo passionis eorum de Barbaris triumphasset, praedictum monasterium speciali quodam affectu semper sub plenissima defensione regiae immunitatis tutatus sit. Quapropter rogavit nos idem praedictus abbas cum domino Vulfhaldo advocato suo, ut paternum morem sequentes, ipsum supradicti coenobii locum et ipsius praecipuas curtes in tutelam nostrae imperialis defensionis, exclusa omni comitiali seu fiscali potestate, reciperemus. Nos ergo majorum nostrorum exemplo provocati, simulque ipsi loci utilitati et nostrae saluti (1083C)providentes, petitioni ipsorum in omnibus annuere decrevimus. Praecipientes itaque imperiali auctoritate jubemus ut nullus judex publicus, nulla judiciaria potestas nostris aut futuris temporibus ipsum supradictum locum, vel curtes ipsius potestative ingredi praesumant; nec paratas, aut mansiones ibi faciant, nec quemquam hominum constringant, nec quidquam de jure fisci nostri inibi requirant; sed praedictus Theopaldus abbas, et omnes successores ipsius ipsas curtes ex hoc et deinceps potestative et totaliter cum omni mundiburde possideant, (1084A)hoc est: in Sulza curtis dominica cum omnibus pertinentiis suis, id est, ecclesia cum decimis suis; curtis portae cum omni decima salicae terrae, sive in vineis, sive in agris vel pratis, vel etiam forestis et omnibus novalibus ipsorum, vel etiam de animalibus quae nutriuntur in ipsa curti dominica. Capella etiam, quae cella Sancti Petri dicitur, in supradictam curtim portae cum omnibus ad se pertinentibus pertinet; capella etiam in villa quae Sarmenza dicitur, in ipsam curtim portae pertinens; in banno Regenesheim decimae duorum mansuum, et in Gundolvesheim quinque mansuum, et in Bercholz decimae vineae unius in ipsam curtim pertinet; in Balteresheim, et in Batenheim, et Ruoleichesheim, et in Hirzveit, et in Bollewilre (1084B)quidquid in supradictam curtim dominicam Sulza respicit, decimas in curtim portae persolvit. Familia tota, sive militaris, sive censualis, vel et servilis, cum omni banno de ipsa villa sive marcha cum omni libera utilitate in ipsam curtim dominicam pertinet; quae marcha orditur in jugo montis qui Beleus dicitur, ultra locum qui Breidenbrunno vocatur, et pertingit in descensum usque per medium villae quae Reteresheim vocatur; in latitudine vero a medietate villae quae Alreswilre dicitur, usque in antiquum alveum fluvii qui Lorfaha dicitur, et est sita in comitatu Illechik, et in episcopatu Argentinensi. In Egenesheim curtis dominica, cum quarta parte banni et decimis ipsius allodii cum aliis pertinentiis suis. In Sigoltesheim, curtis dominica (1084C)cum omnibus appendiciis suis, vineis et agris et pratis, mansus censuales et serviles, mancipia utriusque sexus; capella ipsius curtis cum omnibus decimis ipsius praedii: decimae vero salicae terrae et servilium beneficiorum ad portam monasterii pertinent; medietas dominii, sive banni de tota marca in ipsam curtim dominicam cum foreste et omni utilitate pertinet. Ipsa autem marcha incipit a villula quae Mezeral dicitur, et terminatur in rivo fluvii qui Vachonna dicitur, juxta villulam quae Scottenwilre (1085A)vocatur; in latitudine vero ultra Vachonnam juxta Lucelwilre usque in amnem qui Mulibach vocatur, in comitatu Illichick, et in episcopatu Argentinensi sita. In Olleswilre, curtis dominica cum allodio vinearum et agrorum, mansus censuales et serviles; decimae ipsius praedii totaliter ad portam monasterii in usus pauperum et hospitum pertinent. Bannus ipsius allodii cum omni mundiburde sua in ipsam curtim pertinet, viis scilicet et inviis, exitibus et redditibus; communis vero bannus usque in alveum Eggenbach et alveum Ille fluminis, usus vero lignorum et pascua ad saginandos quinquaginta porcos in Westerholz in ipsam curtem pertinet: sita est autem in comitatu Kirchheim. In Scerewilre, curtis dominica cum vineis et agris et pratis, (1085B)mansus censuales et curtes ipsorum, et bannus ipsius praedii et villicatio in ipsam curtim dominicam pertinet; decimae salicae terrae ad portam monasterii respiciunt. In Chagenheim, curtis Dominica cum salica terra, curtes, curteficia, mansus serviles et censuales, cum molendino et piscationibus, et familia aliisque appendiciis et omni libera utilitate. In Sarmeresheim, curtis dominica cum salica terra, curtes, mansus serviles et censuales, ecclesia ipsius villae cum decimis suis; decimae vero salicae terrae ad portam pertinent; bannus et villicatio ipsius praedii vel familiae in ipsam curtim pertinet. In Hittenheim, curtis dominica cum salica terra et omnibus pertinentiis ipsius, molendino, piscationibus; ecclesia barrochialis cum omnibus decimis (1085C)ipsius, decimae salicae terrae ad portam pertinent: medietas banni ipsam curtim respicit cum suis pertinentiis. (1086A)In Northus, curtis dominica cum omnibus appendiciis suis; salica terra cum decimis suis, quae ad portam pertinent. In ipsa villa, et in Hundenesheim, et in Lumeresheim, medietas etiam banni in ipsam curtim pertinet. In Utenheim, curtis dominica cum salica terra et decimis ipsius, ecclesia cum decimis suis: quarta pars banni in ipsam curtim pertinet. In Valva, curtis dominica et salica terra cum curtibus et pratis, et quarta parte banni. In Hiltesheim, curtis dominica, salica terra cum decimis suis, ecclesia cum decimis suis, bannus totaliter cum omni mundeburde et omni utilitate. In Witenesheim, curtis dominica cum omnibus pertinentiis suis, salica terra cum decimis suis, bannus cum omni dominio. Capella Niveratesheim, (1086B)cum decimis suis. In Muoteresholz, curtis dominica, salica terra cum decimis suis, ecclesia cum decimis suis: medietas banni in ipsam curtim pertinet. Capella in Baldenheim, cum medietate decimarum ipsius villae. In Artolvesheim, curtis dominica cum omnibus pertinentiis suis, salica terra cum decimis suis, ecclesia cum decimis suis, bannus totaliter cum omni utilitate. Capella in Birenheim, cum decimis ipsius villae. In Gruzenheim, curtis dominica cum salica terra ac decimis ipsius, ecclesia cum omni decima ipsius banni, bannus totaliter cum omni dominio et libera utilitate. In Wizwile, quae sita est in pago Brisigaugensi, curtis dominica cum omnibus appendiciis suis, ecclesia cum omnibus decimis suis, bannus (1086C)cum omni libera utilitate. In Burcheim, curtis dominica, salica terra cum decimis suis, ecclesia cum (1087A)decimis suis, bannus cum omni libera utilitate. In Lagelenheim, curtis dominica, salica terra cum decimis ipsius, ecclesia cum decimis suis, bannus cum omni dominio suo a ripa Rheni usque ad ripam Ille fluminis. Itaque praedictus Theopaldus abbas et omnes successores ipsius has praedictas curtes cum omnibus pertinentiis ipsarum absque ulla contradictione, seu convulsione, vel diminutione alicujus judiciariae potestatis, seu saecularis, sive spiritualis per munificentiam nostrae imperialis auctoritatis et largitatem meliorando et augmentando potestative possideant, quatenus fratres inibi Deo servientes ipsum pro salute nostra ac pro statu imperii nostri frequentius exorent. Et ut haec nostra imperialis auctoritas nostris et futuris temporibus stabilis (1087B)et inconvulsa, Christo largiente, permaneat, manu propria subter signavimus et annuli nostri impressione sigillavimus.

Signum domni Ludovici serenissimi imperatoris.

Ego Durandus notarius ad vicem Domini Helie archicancellarii recognovi.

Data Kalendis Maii, anno. Christo propitio, 3 piissimi imperatoris Augusti. Actum Trhonie seu Kilikhein in comitatu domini Wuorandi comitis, in concione imperatoris et principum, anno Dominicae incarnationis 817, indictione 6, in Christi nomine feliciter.

LXXXII. PRO MONASTERIO COMENSI. ( Anno 818, pridie Kal. Aug. )[Ughelli, Italia sacra, ] (1087C) Ludovicus divina providentia semper Augustus.

Cum justis petitionibus sacerdotum ac servorum Dei, quas auribus nostris insinuaverint, libenter annuerimus, et eas cum Dei auxilio ad effectum pervenire, fecerimus non solum regiam et imperialem consuetudinem exercemus, verum etiam liberalitatem ad statum terreni regni corroborandum, quod ad aeternam beatitudinem capessendam profuturum esse confidimus. Idcirco notum esse volumus omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia adiens serenitatem nostri culminis, videlicet totius sanctae Cumanae Ecclesiae, tam sacerdotum quam et clericorum ordo generaliter obsecrando, ut pro Retributoris superni amore, et intuitu animae nostrae, nostrique domini (1087D)genitoris Caroli piae recordationis praestantissimi imp. quamdam curtem juris regni nostri, quae vocatur Anutium juxta lacum Lucanum, cum pertinentiis et adjacentiis suis legaliter ad eamdem pertinentibus perpetualiter possidendam concedere dignaremur. Nos quoque, qui ratam prospeximus postulationem, eorumdem precibus libenter acquievimus, concedentes jam dicto ordini, cunctoque clericorum (1088A)gregi, eorumque posteris praefatam curtem Anutium, cum universis adjacentiis suis, mansis, videlicet, districtis, ac pontibus, terris, ac vineis, et campis, piscationibus, cultis et incultis, montibus, vallibus, et planitiebus, rupis, et rupinis, aquis, aquarum decursibus, paludibus, judiciariis, servis et ancillis utriusque sexus, legalibus quoque, placitis, aquarumque districtis a termino de Cadro, usque ad Trasiae pontem, omnia in integrum, sicuti ad eam juste et legaliter pertinere dignoscitur, jubemus, ut praedicta congregatio sanctae Cumanae ecclesiae sacerdotum et clericorum, qui pro tempore Deo sanctoque Abundio confessori et martyri Pelagiae deservierint, potestatem habeat eam tenere, possidere, et quidquid ex eadem curte suisque legalibus (1088B)pertinentiis facere voluerit, faciat ex nostra plenissima imperiali auctoritate. Praecipientes ergo sancimus ut nullus dux, comes, aut quilibet reipublicae procurator, neque aliqua persona magna, vel parva utriusque sexus, cujusque ordinis, aut dignitatis ex praetaxata curte Anutium, vel pertinentiis suis aliquam diminorationem, aut invasionem facere praesumat, nec eisdem hominibus ejusdem curtis, seu infra praetaxatis finibus tam ingenuis, quam servis degentibus ullo in tempore in qualibet functione publica, aut redhibitionis exactione, vel excubia publica audeat molestare, nec aliquid de eo, quae super memoravimus abstrahere, vel diminutionem facere, quoque tempore praesumat; sed liceat praedictae sacerdotum et canonicorum congregationi, suisque (1088C)successoribus, qui pro tempore fuerint, praefatam curtem in integrum ad laudem et decus sanctae Romanae Ecclesiae quiete et pacifice possidere, prout hactenus possessa est ex publica parte. Si vero, quod minime credimus, contra hujus nostri praecepti statuta quisquam temerarius exstiterit, sciat se compositurum auri purissimi libras centum, medietatem palatio nostro, et medietatem parti praedictae congregationis. Ut autem verius credatur, et diligentius ab omnibus observetur, manu propria approbatum impressione annuli nostri jussimus insigniri.

Durandus diaconus ad vicem recognovi.

Datum pridie Kal. Augusti, anno Dominicae incarnationis 818, indictione undecima domini Ludovici serenissimi imperatoris, anno ejus imperii (1088D)quarto. Actum Cumo ad Sanctum Petrum in Dei nomine feliciter. Amen.

LXXXIII. PRO MAGALONENSI S. PETRI ECCLESIA. ( Anno 819.)[Apud D. Bouquet., Recueil des hist., tom. VI, pag. 513, ex Sammarth., tom. III Galliae Christianae, p. 358.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu (1089A)Christi, Ludovicus, divina ordinante clementia, imperator Augustus.

Constat nos, divina ordinante gratia, caeteris mortalibus supereminere: unde oportet ut cujus praecellimus munere studeamus modis omnibus ecclesiasticis rebus opem ferre. Idcirco notum fieri volumus omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, seu successoribus nostris fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, quia placuit nobis pro mercedis nostrae augmento, et aeternae remunerationis fructu, quamdam villam quae est in territorio Magalonensi, cujus vocabulum est Villanova, sicut eam Robertus comes in beneficium habuit, ecclesiae S. Petri Magalonensis, ubi, Deo auctore, Argerimus praeest, quia constat eam ex praedictis rebus fuisse, cum omni (1089B)integritate reddere, ita duntaxat ut quidquid rectores ac ministri praedictae sedis deinceps pro opportunitate ipsius ecclesiae de eadem villa vel de iis quae ad eam moderno tempore pertinent, facere voluerint, libero potiantur arbitrio ad haec facienda. Et ideo omnibus praecipimus, ac per has litteras statuimus, ut nullus quilibet fidelium nostrorum, tam praesentium quam futurorum, praedictam villam cum omnibus ad se pertinentibus de praedicta sede abstrahere, aut aliquid imminuere, aut injustam interpellationem ingerere praesumat; sed, sicut a nobis injunctum est, et per hanc nostram auctoritatem praedictae ecclesiae confirmatum, ita perpetuo permaneat. Et ut haec auctoritas firmiter habeatur, et per futura tempora melius conservetur, de annulo (1089C)nostro subter jussimus sigillari.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovit.

Datum Idibus Martii, anno, Christo propitio, 6 imperii domni Ludovici excellentissimi Augusti, indictione 12. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

LXXXIV. PRO MONASTERIO DEENSI. ( Anno 819.)[Apud D. Bouquet., ibid., pag. 516, ex Chifflet. in prob. ad Hist. abb. Trenorcensis, pag. 191.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia (1089D)imperator Augustus.

Notum sit omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum sagacitati, qualiter vir venerabilis Arnulfus abbas ex monasterio sancti Filiberti, quod est situm in insula quae dicitur Heri, propter incursiones barbarorum qui frequenter ipsum monasterium depopulantur, foras in pago qui dicitur Erbadellicus( Herbauge ), in loco cujus vocabulum est Deas, per nostrum consensum atque adjutorium, novum monasterium aedificasse, et ob commoditatem ejusdem monasterii, et congregationis ibidem degentis, ex fluvio qui dicitur Bedonia ( la Bologne ), aquam ibi velle perducere; obsecrans clementiam excellentiae (1090A)nostrae ut transitum ei per viam regiam, quam stratam sive calciatam dicunt, ejusdem aquae concederemus, qualiter [quatenus] ad praedictum monasterium nostris et futuris temporibus absque alicujus impedimento venire potuisset: et in eodem loco velle pontem facere, ut transeuntibus nihil impedimentum esset. Cujus petitioni, quia justa et praedicto monasterio utilis esse videbatur, assensum praebuimus, et licentiam aquaeductum per praedictam stratam esse, tantum ut pons desuper talis fieret, qui transeuntibus nihil obesset, concessimus. Idcirco praecipimus atque jubemus ut nullus quilibet nostris nec futuris temporibus aliquod obstaculum aut impedimentum, vel calumniam rectoribus praedicti monasterii de praedicto aquaeducto facere aut ingerere (1090B)praesumat, sed absque ullius infestatione hoc quod nos concessimus, ratum et stabile omni tempore permaneat. Et ut haec nostra jussio omni tempore stabilis et inconvulsa permaneat, de annulo nostro subter jussimus sigillari.

Ego Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi et subscripsi.

Data XVII Kalendas Aprilis anno, Christo propitio, 6 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 12. Actum Aquisgrani palatio in Dei nomine feliciter. Amen.

LXXXV. PRO MONASTERIO CONCHENSI IN DIOECESI RUTHENENSI. ( Anno 819.)[Apud Baluzium, Capitul., pag. 1416, ex archivo monasterii Conchensis.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Multis fidelium nostrorum, et praecipue his qui in occiduas partes sunt constituti, nosse credimus qualiter vir religiosus Dado quodam nomine, qui nostris temporibus religione et sanctitate, divina sibi adminiculante gratia, emicuit, dum quietem appeteret et vacando videre vellet quam suavis est Dominus, quoddam locellum in pago Rutenico super rivulum Dordunum, cujus vocabulum est Concas, inveniens huic negotio aptum, quo in loco nonnulli Christiani propter metum Saracenorum, qui illam terram pene totam devastarunt et in eremum redegerunt, dudum (1090D)confugientes, permodicum construxerunt oratorium, ipse assumpto labore propriis manibus eumdem locum juxta vires mundare atque stirpare curavit, et ut aptus ejus quieti foret operam dedit. Sed non post multos dies vir religiosus Medraldus nomine eumdem locum simul cum memorato Dadone ad habitandum elegit. Et quia famam bonae opinionis vera religio illorum apud convicinos sparserat, nonnulli postponentes saeculum, quietam nihilominus, quam ipsi degebant, appetere vitam conati sunt, et eorum religiosis exemplis imitatores fieri cupientes, eorum se magisterio subdidere, ac dum paulatim ipsa congregatio cresceret, ecclesiam ibidem (1091A)in honore Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi construxerunt, et ut Dado juxta divinitus sibi collatum desiderium remotiorem adhuc locum, qui dicitur Grande Vabrum, sicut et fecit, peteret, et ut Medraldus abbas fieret, et ut ipsa congregatio regularis, juxta quod eis facultas et intellectus a Domino tribuebatur, existeret, communi voluntate actum est. His vero ita patratis, contigit eamdem congregationem in nostra propria speciali defensione atque tuitione devenire. Nam nos, ut plenitus sub regula sancti Benedicti Domino militarent, et per bonorum monachorum consultum et per nostram creberrimam admonitionem efficere Domino opitulante studuimus; et ad proprias eorum necessitates fulciendas de rebus nostris quiddam ibidem delegavimus, ecclesiam (1091B)videlicet de Cermangis, et ecclesiam quae nominatur Campus Hiacus, et ecclesiam Sancti Christophori in Montiniaco constructam, cum omni integritate earum. Simili modo et ecclesiam de Garcanga cum curte de Gammaleria. Iterum alteram ecclesiam ad portum Acri sub honore sancti Saturnini constructam, cum omnibus appendiciis earum. Necnon similiter contulimus ibidem ecclesiam Sancti Salvatoris in Cicerniaco, et alias duas ecclesias, unam in Burnacello, et alteram in Rucenniaco, cum omnibus adjacentiis earum, aliam quoque ecclesiam in Ruhilia cum omni integritate sua; a quo quidem tenore et Selvaniacum et omnia quae ibidem delegata sunt per nostram auctoritatem sub immunitatis tuitione pleniter consistere fecimus, ut videlicet omni tempore (1091C)memoratum monasterium cum eadem congregatione et cum praedicto loco qui vocatur Grande Vabrum, in quo memoratus Dado exoptatam sibi quietem tenuit et vivendi finem fecit, cum omnibus rebus sibi juste pertinentibus, sive quae in praesenti tempore possidet, sive quae inantea Dominus ibidem augeri voluerit, cum his omnibus praedictus locus qui dicitur Conchas sub speciali nostra videlicet et filiorum vel successorum, Deo annuente, tempora inviolabiliter consistat, ut eadem congregatio quiete semper imperiali et regali defensione tuta absque cujuslibet impedimento propositum suum Deo opem (1092A)ferente indefesse valeat observare et pro nobis vel pro communi imperii nostri stabilitate Dominum exorare. Haec vero auctoritas ut ab omnibus veracius credatur, manus nostrae signaculo subter eam roborare et de annulo nostro sigillare fecimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovit et subscripsit.

Data VI Idus Aprilis, anno sexto, Christo propitio, imperii domini Ludovici piissimi Augusti, indictione 12.

Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

LXXXVI. PRO MONASTERIO S. BAVONIS GANDENSIS. ( Anno 819.)[Apud Miraeum, Donationes Belgicae, pag. 55.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei, ejusque in eisdem locis sibi famulantes, beneficia opportuna largimur, praemium nobis apud Dominum aeternae remunerationis rependi non diffidimus.

Idcirco noverit omnium fidelium sanctae Dei Ecclesiae, nostrorumque praesentium scilicet ac futurorum solertia, quod vir venerabilis Einhardus, abbas ex monasterio quod dicitur Ganda, quod situm est in pago Brachbatense, constructum in honore (1092C)sancti Petri principis apostolorum, ubi etiam sanctus Bavo confessor Christi corpore quiescit, detulit obtutibus nostris auctoritatem immunitatis Domini et genitoris nostri Caroli, bonae memoriae, praestantissimi imperatoris, in qua continebatur insertum qualiter ipse ob amorem Dei tranquillitatemque fratrum in eodem monasterio degentium, semper sub plenissima defensione et immunitatis tuitione habuisset.

Pro firmitatis namque studio, postulavit nobis praedictus Einhardus abbas, ut paternae auctoritati, firmitatis gratia, nostram quoque superadderemus (1093A)auctoritatem. Cujus petitioni libenter assensum praebuimus, et hanc nostram auctoritatem, erga praedictum monasterium ejusque rectores, immunitatis atque tuitionis gratia fieri decrevimus: per quod praecipimus atque jubemus ut nullus judex publicus, vel quislibet ex judiciaria potestate, in ecclesias, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones memorati monasterii, quod moderno tempore in quibuslibet pagis ac territoriis, infra ditionem nostri imperii juste ac legaliter possidet, vel quae deinceps in ipsius sancti loci commodum voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius monasterii, tam ingenuos quam et servos, super terram ipsius commanentes, (1093B)distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris et futuris temporibus ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt exigere praesumat.

Sed liceat memorato abbati suisque successoribus res praedicti monasterii, tum omnes fredos concessos, sicut in praecepto domini et genitoris nostri continetur, sub immunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere, et nostro fideliter parere imperio, quatenus ipsos servos Dei, qui ibidem Deo famulantur, pro nobis et conjuge, proleque nostra, atque stabilitate totius imperii nostri, a Deo nobis concessi atque conservandi, jugiter Domini misericordiam exorare delectet.

Hanc itaque auctoritatem, ut pleniorem in Dei (1093C)nomine obtineat firmitatem, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris verius certiusque credatur et diligentius conservetur, manu propria subterfirmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Data Idibus Aprilis, anno, Christo propitio, imperii nostri sexto, indictione 12. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

LXXXVII. PRO PARTHENONE BUCHAVIENSI. ( Anno 819, Junii 22.)[Apud Neugart., Codex Alemannicus, p. 17, ex Lunig. Spicil., part. III, cap, 7, de abbatissis. ] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu (1093D)Christi, Ludovicus, divina inspirante clementia, imperator Augustus.

Si locis Deo dicatis quippiam muneris conferimus et imperialis magnificentiae morem exsequimur, ac divinum per hoc nobis favorem facilius conciliandum (1094A)confidimus; idcirco notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, nostrisque, tam praesentibus quam futuris, quia divino tacti amore monasterio Buchovia nominato, quod constructum est in honore sanctorum Cornelii et Cypriani, ac situm est juxta lacum qui vocatur Phedersee, quamdam villam proprietatis nostrae, sitam in centena, extagia nuncupata, quae appellatur Sulgon, cum terminis et omnibus ad se pertinentibus, videlicet curtilibus, aedificiis, familiis ac mancipiis, terra salica, cultis et incultis, agris, pratis, campis, pascuis, silvis, decimis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, piscationibus, viis et inviis, exitibus et regressibus, omnibusque rebus magnis, et parvis ad easdem res juste legitimeque pertinentibus, (1094B)aeternaliter in proprium donamus; constituimus quoque et confirmamus per nostrae auctoritatis munitionem ut nullus publicus judex neque dux, neque comes, aut quilibet ex judiciaria potestate, ecclesias, curtes, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones memorato monasterio praesenti tempore subjacentes, vel quae deinceps in jus et dominium ejusdem monasterii divinae pietatis augmento pervenerint, ad causas audiendas, vel freda exigenda, vel paratas faciendas, fidejussores tollendos, aut homines etiam tam ingenuos quam et servos super terram ipsius monasterii commanentes distinguendos [distringendos], nec ullas redhibitiones, vel bannos, aut illicitas occasiones requirendas, seu ullum placitum publicum habendum, nullis temporibus ingredi (audeat) (1094C)vel ea quae supra memorata sunt, praesumat exigere; et ut censuales homines suae familiae, in quibuscunque locis sint constitutae, pacem habeant, et coram nullo judice regantur aut bonum [bannum] persolvant, aut saeculare negotium habeant, nisi coram abbatissa, vel ipsius monasterii advocato, sed liceat supradicti monasterii abbatissis sub dominicae immunitatis tuitione quieto ordine per omnia possidere. Avocatis autem, quod nescimus quales sint quandoque futuri, constituimus, et nostra imperiali auctoritate percipimus [praecipimus], ut ipse advocatus in loco supra memorato nullum jus habeat placitandi, vel aliquam judiciariam potestatem exercendi, nisi forte ab abbatissa vocatus advenerit, et tunc voluntati, sive petitioni ipsius satisfecerit; sumptus vero (1094D)vel servitii tantum detur advocato ex parte abbatissae, ad unumquemque locum advocatus cum semel in anno placitum habuerit, et duodecim equos adduxerit, tantum honeste procuretur. Nullum placitum praeter voluntatem abbatissae usquam advocatus (1095A)statuat, quidquid placitando acquisierit, duae inde partes erunt abbatissae, tertia advocato; nullum domus Dei servientem, sine abbatissa vel ipsius consensu ad judicium cogat; nullum de familia sine justa sociorum suorum deliberatione damnet vel coerceat; nullum advocatum vel exactorem sibi constituat; nihil privati muneris vel servitii a quolibet loco, sive curte, sive cellariis quasi ex debito et statuto sibi jure exigat; mansiones, seu pernoctationes uspiam frequentare caveat; quod si ultra statutum et praeceptum in aliquo loco voluerit placitare, ipse de tertia sui parte ibidem sibi contingente provideat quid ad sumptum habere debeat, nisi forte aliqua de causa ab abbatissa illuc vocetur, aqua tunc decenter, quod oportet, sibi exhibeatur. (1095B)Proinde si haec statuta quisquam advocatus obstinata audacia transgredi et infringere praesumpserit, centum libras auri optimi, medietatem palatio nostro, medietatem vero monasterio persolvat, et advocatia cum caeteris commodis justa praevaricationis examinatione omni tempore careat. Quando autem domina et mater ipsius monasterii de hac luce migraverit, non aliunde veniens ibi abbatissa constituatur, sed ab ipsis sanctimonialibus, deinde a clero et populo, quam idoneam existere cognoverint, eligatur et constituatur; cui summopere interdicimus ne aliquas res praefati monasterii cuiquam in beneficium concedat, vel aliquo modo abusu sororum vel fratrum Deo ibi famulantium alienare praesumat. Et ut haec nostrae concessionis auctoritas perpetuum (1095C)obtineat vigorem, de annulo nostro subter eam jussimus sigillari.

Datum undecimo Kalendas Augusti, anno, Christo propitio, sexto imperii domini Ludovici piissimi Augusti, indictione 12. Actum Angelhaim palatio publico, in Dei nomine feliciter. Amen.

Signum domini Ludovici, piissimi imperatoris Augusti.

LXXXVIII PRO MONASTERIO GRAVENSI. ( Anno 820.)[Apud Ughelli, Italia sacra, tom. II, pag. 201.] In nomine Domini Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante prudentia, imperator Augustus.(1095D) Si res ad sacrosanctas ecclesias et caetera venerabilia pia loca pertinentes, quae aut per negligentiam, aut per quorumlibet carnaliter viventium cupiditatem de ipsis abstractae sunt, eisdem sanctis ecclesiis et venerabilibus ac piis locis restituerimus, et ad earum dominationem revocaverimus, haec procul dubio nobis, et aeternae mercedis praemia facilius (1096A)assequenda, et ad regni stabilitatem pertinere confidimus. Idcirco notum fieri volumus omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis Podo S. Placentinae ecclesiae episcopus per missum suum nomine Reginoldum presbyterum ostendit nobis privilegia in quibus continebantur donationes regum Longobardorum, Hilprandi, Haistulfi, Desiderii, necnon et aliorum bonorum hominum, de quorum donationibus quoddam monasterium, quod nuncupatur Gravacus, tempore domni et genitoris nostri Caroli piae recordationis per aliquos homines, sicut ipse Reginoldus missus praedicti episcopi asserebat, injuste abstractum fuit, quam rem jussimus missis nostris Adallaho venerabili episcopo, et Artmano comiti, quos ad justitias faciendas (1096B)in Italiam misimus, diligenti inquisitione investigare, et nobis, si ita verum esset, renuntiare. Hanc causam subtiliter investigatam detulerunt jam dicti missi nostri ad nostram notitiam, et eam, quanta potuerunt subtilitate, nobis exposuerunt. Quam cum nos diligentius attendendo cognosceremus, intelleximus justum esse, ut praedictum monasterium una cum cellulis et rebus sibi subjectis ad partem Placentinae episcopatus ecclesiae redderetur, et ideo praedictum monasterium sub integritate per hanc nostrae auctoritatis praeceptionem memorato venerabili episcopo, atque Placentinae ecclesiae rectori restituere et confirmare decrevimus. Praecipientes ergo jubemus ut nullus fidelium nostrorum praedicto venerabili episcopo Podoni, et (1096C)Placentinae ecclesiae, vel successoribus ejus de supradicto monasterio Gravaco in pago Placentino constructo ulterius inquietare, aut ullam calumniam ingerere praesumat; sed liceat ei ac successoribus ejus memoratum monasterium, tam nostris quam successorum nostrorum temporibus, absque ullius potestatis vel personae injustae contrarietate, quieto ordine tenere ac secundum sacros canones ordinare, et quidquid exinde secundum aequitatem et justitiam facere voluerint, liberam et firmissimam habeant potestatem; et ut haec auctoritas firmior habeatur, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae ac nostris melius credatur ac diligentius conservetur, annuli nostri impressione signari jussimus.

Ego Gandulfus ad vicem Fridugisi recognovi, et (1096D)subscripsi.

Data V Kal. Maias, anno, Christo propitio, 7 imperii D. Ludovici piissimi Augusti, indict. 13. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.(1097A) LXXXIX. PRO MONASTERIO FARFENSI. ( Anno 820.)[Apud Mabill., Annal. ord. S. Bened., tom. II, pag. 722.] In nomine Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus, omnibus episcopis, abbatibus, abbatissis, ducibus, comitibus, judicibus, gastaldiis, vassis nostris, vicariis, actionariis, centenariis, vel reliquis fidelibus, seu missis nostris ubique discurrentibus. Cognoscatis quia Ingoaldus venerabilis abbas ex monasterio sanctae Dei genitricis semperque virginis Mariae, Sabinensi in loco qui vocatur Acutianus, clementiae regni nostri innotuit, eo quod (1097B)monachi, vel secundum regulam sancti Benedicti offerti sanctae Mariae, quos ipse ordinaliter praevidere debet, fuga lapsi, per episcopia et caetera monasteria, sive per diversa loca aliquoties appareant, et retulit quod nullo modo recipere valeat, sed injuste a quibuslibet hominibus ei aut missis suis contradicti fiant. Unde petiit celsitudini nostrae, ut ubicunque eos invenire potuerit, tam ipse quam et missi sui atque ejus successores, ut a nemine contradicti fiant, sed licentiam habeant eos, ubicunque inventi fuerint, praesentialiter recipere absque alicujus dilatione vel contrarietate. Propterea hanc auctoritatem eis fieri jussimus, per quam omnino jubemus, ut nullus quislibet ex vobis praefato abbati ejusque successoribus atque missis eorum, ut de (1097C)suis, ut diximus, monachis, vel secundum aequitatis regulam offertis fugitivis, nullum impedimentum vel contradictionem facere praesumatis: sed ubicunque inventi fuerint, de praesenti regulariter hujusmodi recipiantur; et qui aliter agere voluerit, sciat se in praesentia nostra pro hac re in rationes advenire, et has litteras relectas eis reddere faciatis. Et ut certius credatis hanc nostram esse jussionem, de annulo nostro subtus sigillari jussimus.

Data IV Kal. Maii, anno Christo propitio imperii domini Ludovici piissimi Augusti 7, indict. 13. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter.

XC. PRO MONASTERIO ARULENSI IN DIOECESI HELENENSI. ( Anno 820.)[Apud D. Bouquet., tom. VI, pag. 522, ex Append. ad Marc. Hisp., pag. 766.] In nomine Domini Dei et Redemptoris [Salvatoris] nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei ejusque in eisdem locis sibi famulantes beneficia opportuna largimur, praemium nobis apud Dominum aeternae remunerationis rependi non diffidimus. (1098A)Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam et futurorum, solertia, quia vir venerabilis Castellanus abbas monasterii Sanctae Mariae veniens ad nos, innotuit eo quod ipse cum fratribus suis in valle quae dicitur Asperia monasterium in aedificia antiqua construxerit, in quo nunc, Deo opitulante, cum turba monachorum sub sancta regula militat, obsecrans ut praedictum monasterium et cellulas, quas ipsi ab eremo construxerunt, et nunc ibidem aspiciunt; id est, ecclesiam Sancti Petri in Arulas, et ecclesiam Sancti Joannis in Riardo et ecclesiam Sancti Juliani super Buciacum rivulum, et caeteras res ad praedictum monasterium Sanctae Mariae pertinentes vel aspicientes, sub nostro susciperemus mundeburdo atque tuitione; (1098B)quatenus iidem monachi cum omnibus ad eos pertinentibus quiete ac libere viverent. Cujus precibus ob amorem Dei et reverentiam divini cultus aurem accommodare placuit, et hos nostrae auctoritatis imperiales apices fieri decrevimus; per quos praecipimus atque jubemus ut nullus judex publicus, aut quislibet ex judiciaria potestate, in praedictas cellulas, aut in rebus ad praedictum monasterium legaliter aspicientibus ingredi temerario ausu ad mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ejusdem monasterii distringendos, aut ullas redhibitiones, aut illicitas occasiones requirere, aut exactare praesumat; sed liceat praedictum abbatem et successores suos cum his rebus praesenti tempore ad praefatum monasterium (1098C)aspicientibus sub nostra defensione quiete vivere ac residere. Et quandoquidem divina vocatione memoratus abbas de hac luce migraverit, quandiu ipsi monachi inter se tales invenerint qui eos secundum regulam sancti Benedicti regere valeant, licentiam habeant eligendi abbates: quatenus ipsos monachos pro nobis, conjuge, proleque nostra, vel pro stabilitate totius imperii nostri, jugiter Domini misericordiam exorare delectet. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus Domino protegente valeat inconvulsa manere, manu propria subterfirmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Fridugisi recognovit.(1098D) Data XV Kal. Octobris, anno Christo propitio 7 domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 14, Actum Veru palatio in Dei nomine feliciter. Amen.

XCI. PRO MONASTERIO PRUMIENSI ( Anno 820.)[Apud Hontheim., Historia Trevirensis, tom. I, pag. 172.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu (1099A)Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Si liberalitatis nostrae munere de beneficiis a Deo nobis collatis locis Deo dicatis quiddam conferimus, id nobis et ad mortalem vitam feliciter transigendam, et ad aeternam perpetualiter obtinendam, profuturum liquido credimus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam et futurorum, solertia, quia nos divina aspiratione tacti, et coelestis patriae amore succensi, libuit nobis ob animae nostrae salutem ad cellam S. Goar, ubi ipse sanctus corpore requiescit, quae est ex ratione monasterii S. Salvatoris Prumiacensis, quod quondam dominus Pippinus rex avus noster et Berta regina ava nostra in rebus proprietatis (1099B)eorum ex fundamento construxerunt, ubi etiam praesenti tempore Tancradus abba praeesse videtur, quamdam partem silvae, quae est intra Wesaliam et Bidobricum [Boppardiam], fiscos nostros, vel quae infra sunt, praesentibus tradere, et de nostro jure in jus et dominationem praefatae cellae atque monasterii conferre. Silva vero ipsa has habet terminationes. Incipit enim Antilioli rivuli, ubi ipse confluit in Rhenum, usque in eum locum ubi ipse surgit, inde subtus Hoavelisa, deinde venit in Winbach usque in Horon; ex inde in Moldeshart usque in Boucha rivulo, et per ipsum sursum usque ubi ipse sursit. Inde venit in rivulum qui vocatur Westerbeia, et per ipsum deorsum usque ad stratam quae pergit ad Trigorium, de inde vadit ultra ipsum (1099C)rivulum, et venit in Heiswillari usque ad stratam quae pergit ad Confluentium, ex inde in Basanbrunnum, et per ipsum deorsum usque in Granderivum, et per Granderivum usque in Rhenum. Infra has terminationes quantumcunque ibidem continetur, cum villula quae vocatur Biberesheim, in qua sunt mansa duo et manentes duodecim. Nomina vero mancipiorum haec sunt: Ruodlandus cum uxore sua Helidim, et cum infantibus eorum, etc. Hanc vero silvam secundum dimensionem et collaterationem superius praescriptam, cum terris tam cultis quam incultis, pratis atque pascuis, exitibus et regressibus, (1100A)mobile et immobile, totum et ad integrum per hanc nostrae auctoritatis donationem memoratae cellae S. Goaris et praedicto monasterio S. Salvatoris Prumiacensis ad stipendia fratrum ibidem Deo militantium, vel cunctas ejusdem monasterii necessitates consulendas, ob emolumentum animae nostrae perpetualiter concessimus, atque perpetuo ad habendum delegamus; ita videlicet, ut quidquid de hoc rectores et ministri supra memorati monasterii disponere atque ordinare, vel etiam facere voluerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi. Et ut haec auctoritas largitionis nostrae firmior habeatur, et per futura tempora melius conservetur, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.(1100B) Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Fridugisi recognovit.

Data III Kal. Februarii, anno, Christo propitio, 6 imperii Ludovici Augusti, indictione 13. Actum Aquisgrani palatio regio, in Dei nomine feliciter, amen.

XCII. PRO ECCLESIA PARISIENSI. ( Anno 820.)[Apud Baluzium, Capitul., tom. II, pag. 1418, ex parvo chartulario ecclesiae Parisiensis.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia vir (1100C)venerabilis Ynchadus Parisiacae Ecclesiae episcopus detulit serenitati nostrae quasdam auctoritates quas Domnus avus noster Pippinus et genitor bonae memoriae Carolus piissimus imperator ad petitiones praedecessorum suorum ipsius civitatis fieri jusserunt; in quibus continebatur insertum qualiter pro mercedis aeternae augmento et firmitatis studio eidem jam nominatae Parisiacae ecclesiae per eorum auctoritates firmaverunt ut res mancipia ac telonea quae ex liberalitate regum vel imperatorum vel per instrumenta chartarum eidem praefatae traditae fuerunt ecclesiae, deinceps securius possidere potuissent. Nos (1101A)vero per hanc nostram auctoritatem easdem res et mancipia ac telonea ipsius ecclesiae, confirmavimus ac roboravimus, ut in posterum rectores ipsius ecclesiae absque ullius inquietudine vel injusta interpellatione quiete teneant et secure possideant. Insuper etiam eidem jam nominato Ynchado episcopo suisque successoribus concessimus atque more paterno per nostram auctoritatem confirmavimus ut nullus comes neque ulla judiciaria potestas in terra Sanctae Mariae in ipsa insula consistente ullum censum de terra Sanctae Mariae accipiat, nec de familia ipsius ecclesiae neque de aliis liberis hominibus vel incolis, quae rustice Albani appellantur, in ipsa terra Sanctae Mariae manentibus hoc agere praesumant, nec etiam eis quislibet ullam inquietudinem (1101B)vel dominationem seu ullum bannum contra legem vel illicitam occasionem facere studeat, neque censum quem dicunt foraticum, neque ripaticum, neque salvaticum, seu ullum redhibitionem de terra Sanctae Mariae vel de supermanentibus accipere aut exactare audeat. Sed liceat saepe nominato episcopo Ynchado ac successoribus suis quiete ipsam insulam secundum propriam voluntatem ordinare atque gubernare et in ipsa terra Sanctae Mariae tam tabernas quam alias suas necessitates sine alicujus redhibitione exercere. Praecipimus etiam atque jubemus ut de regali via ex parte Sancti Germani a Sancto Mederico usque ad locum qui vulgo vocatur Tudella in ruga Sancti Germani, neque in aliis minoribus viis quae tendunt ad monasterium ejusdem praenominati (1101C)Sancti Germani, ullus missus dominicus aliquam judiciariam potestatem ibi exerceat, neque aliquem censum, neque ripaticum, neque foraticum, neque ullum teloneum recipiat; sed missus episcopi secundum propriam voluntatem ordinet; et advocatus ejusdem ecclesiae tam de ipsa terra Sancti Germani quam de praedicta terra Sanctae Mariae in insula posita rectam ac legalem rationem reddat sine aliqua judicaria potestate inibi vel banno, nisi in mallo legitimo vel regali placito, sicut Lex ecclesiarum praecipit. De liberis autem hominibus qui super terram ipsius supradictae ecclesiae Parisiacae commanere videntur, ac eam perservire noscuntur, volumus ut sicut in praecepto Pippini avi nostri continetur, (1101D)nullus in hostem pergat nisi una cum episcopo ipsius ecclesiae, vel secundum suam ordinationem remaneat; et neque de ipsis hominibus supra terram Sanctae Mariae manentibus aliquem censum vel aliquam redhibitionem aliquis de capite eorum accipere praesumat quae a longo tempore dare consueverant et futuris temporibus persolvere debent; sed quidquid inde fiscus noster exigere aut sperare potuerit, per omnia pro amore Dei et sanctae Dei genitricis Mariae praefato Ynchado episcopo suisque successoribus libenter concedimus, et gratuito animo auctoritate nostra confirmamus ut nullam etiam districtionem de hominibus super terram sanctae Mariae manentibus judiciaria potestas exercere praesumat, nisi, ut supra diximus, in mallo legitimo comitis, (1102A)et ibi una cum advocato Parisiacae ecclesiae venire non differant, et rectam rationem ac legalem justitiam adimplere cogantur. Haec vero auctoritas ut firmior in Dei nomine habeatur, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris diligentius conservetur, manu propria eam subter firmavimus et annuli nostri impressione signari jussimus.

Durandus notarius ad vicem Frudigisi recognovit et subscripsit.

Datum XIV Kal. Novembris, anno Christo propitio 7 imperii domni Ludovici piissimi imperatoris. Actum Aquisgrani palatii publice in Dei nomine feliciter. Amen.

XCIII. PRO ECCLESIA PARISIENSI. ( Anno 820.)[Apud Baluzium, ibid. ] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si petitionibus sacerdotum in quibuslibet necessitatibus ecclesiasticis nostra auctoritate sublevandis consulimus, et ad ministerium eorum liberius exsequendum opem ferimus, a summo Pontifice Domino nostro Jesu Christo aeternae remunerationis largiri nobis praemia non ambigimus. Proinde notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis Inchadus Parisiacae urbis ecclesiae episcopus detulit serenitati nostrae quamdam auctoritatem quam (1102C)domnus et genitor noster bonae memoriae Carolus gloriosissimus imperator ad petitionem praedecessoris sui Enchenradi ipsius civitatis episcopi fierijussit; in qua continebatur insertum quod per incuriam et negligentiam custodum ipsius ecclesiae strumenta chartarum exusta vel concremata sive perdita fuissent, per quae scilicet quod plures nobiles viri pro remedio animae suae res et mancipia ad ipsam delegaverunt ecclesiam, et quod idem genitor noster per eamdem confirmasset auctoritatem ut res et mancipia quae in eisdem instrumentis inserta fuerant, et unde praedicta ecclesia eo tempore legibus vestita erat, jure ecclesiastico secure et quiete rectores ipsius ecclesiae futuris temporibus (1102D)tenerent atque possiderent. Petiit etiam praedictus Inchadus serenitatem nostram ut pro mercedis nostrae augmento et firmitatis studio eidem ecclesiae more paterno nostram auctoritatem super hoc negotio fieri juberemus, per quam modernis et futuris temporibus res et mancipia quae per praefata strumenta chartarum eidem traditae fuerant ecclesiae, firmiter, quiete, ac secure a praelatis ipsius ecclesiae haberentur vel possiderentur. Nos itaque inspecta eadem auctoritate domni et genitoris nostri, libuit nobis ejusdem venerabilis viri petitionibus assensum praebere et paternae auctoritati hanc quoque nostram jungere auctoritatem. Praecipimus ergo atque jubemus ut omnes res et mancipia quae ex liberalitate eidem collatae fuerunt ecclesiae, nostris et futuris (1103A)temporibus per hanc nostram auctoritatem rectores ipsius ecclesiae absque ullius inquietudine vel injusta interpellatione quiete et secure habere vel possidere valeant. Quod si forte super eisdem rebus ante praedictam exustionem a praelatis ipsius ecclesiae jure possessis quaestio orta fuerit, ut pro eis legaliter in foro disceptari necesse sit, ita per hanc nostram auctoritatem eisdem res et mancipia ipsius ecclesiae defendantur sicuti per eadem instrumenta, si igni absumpta non fuissent, legibus defendi poterant. Haec vero auctoritas ut firmior in Dei nomine habeatur, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris diligentius conservetur, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici piissimi imperatoris.(1103B) Durandus diaconus ad vicem Fridugisi recognovit.

Data IV Kal. Novembr., anno Christo propitio 7 imperii domni Ludovici imperatoris. Actum Carisiaco palatio publiciter in Dei nomine. Amen.

XCIV. PRO MONASTERIO NONANTULANO. Placitum Veronae habitum a Rataldo Veronense episcopo, misso Ludovici Pii Augusti, in quo Nonantulani monachi causam obtinent contra Hucpoldum comitem Veronensem. ( Anno 820.)[Ex Muratorio, Antiquitates Italicae, tom. I, pag. 461.] Dum in Dei nomine, civitate Verona, in judicio ressedissemus nos Retaldus episcopus, misso domni imperatoris ad singulorum hominum deliverandas intentiones, ressedentes nobiscum Hucpuldus comis (1103C)ipsius civitatis, Andreas judex, et Bonifritus notarius regularis, Draco et Raginpertus scavinis ipsius civitatis, vel reliquis; sic ipse Bonifritus notarius, juxta ut nos illi comendavimus, coepit quaerere praefati Hucpuldi comitis de parte monachorum Nonantulae et silva quae nominatur Ostilia, quae posita esse videtur in finibus ipsius civitatis Veronensis, portionem illam quae fuit quondam Anselmi abbati, et Aidini germani, quarum res quae a praefato monasterio devenerunt: hoc est quartam portionem de super tota ex praefata silva, et medietatem in aliis tribus portionibus, quam a parte regia acquisiverunt; excepto sorte una, quae pertinet ad domum cultile capellae regalis, quod vocabulum est Sancto Laurentio, et alias Sorticella, quae videtur esse de (1103D)curte Roverscelle Anselmi comitis. Et dicebat quod contra legem ipse Hucpuldus eam habet. Haec nos (1104A)audientes comendavimus ipsius Hucpuldi, ut inquireret de causa haec si cum legibus haberet, veniret ad plaido, et qua re melius poterit, eam defendat. Et cum nos illi hoc comendaremus de domni imperatoris jussu, sic ipse Hucpuldus comendavit praefato Raginperto scavino et advocatore suo, ut exinde inquirere, et ad plaido plainam racionem exinde donared. Posito placito venientes nos statuto die in corte regi, quae dicitur Pociolo, ripa fluvio Mencio, et cum ressedissemus inibi ad caussas audientes, ressedentes nobiscum Andreas episcopus Vicentinus, et ipse Hucpuldus comis, Sevodo comis de Mantua, et suprascriptus Andreas judex, et Bonifritus, Lupus, Bodonicus, et ipse Draco, et Raginpertus scavinus, vel reliqui, sic ipse Bonifritus retulit nobis (1104B)de hac causa, et dixit: « Ecce modo plaido est. Volumus scire quid iste Hucpuld comis de ipsa silva, quae nominatur Ostilia, que pertinet ad monasterium Nonantulae ostendere vult, aut pro qua causa eam contradicit. » Qui et ipse Hucpuld comis et suprascripto Raginpertus advocatore ejus dixerunt, quod nullam racionem justiciam invenire potuissent, nec poterint, quomodo quartam partem et medietatem ex tribus portionibus de praefata silva Ostilia exceptis duabus sortibus, quas superius nominavimus a parte praedicti monasterii cum lege poterit contradicere. Sic de praesenti ipse Hucpold comes per manicias suas de manu ejusdem Bonifritus a parte praefati monasterii revestivit. Unde et pro securitate ejusdem monasterii Nonantulae, hanc noticiam facere (1104C)commonuimus.

Ego Deusdedit notarius regularis scripsi, anno domni Ludoici imperatoris septimo, pridie Kalendas Aprelis, indictione tertiadecima. Ego Rataldus episcopus, misso domni imperatoris manu mea subscripsi. Ego Andreas episcopus Vicentinus concordans subscripsi. Andreas judex subscripsi. Draco subscripsi. Raginpertus scavinus subscripsi. Ego Hucpuldus comes subscripsi. Ego Bonifritus notarius subscripsi. Ego Odo comes subscripsi. Lupus subscripsi. (1104D) Brandolinus subscripsi. Bodonicus subscripsi. (1103D).(1105A) XCV. PRO MONASTERIO INDENSI. ( Anno 821.)[Apud Marten., Ampl. Collect., tom. I, ex ms. D. de Louvrex.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus, omnibus episcopis, abbatibus, comitibus, vicariis, centenariis, telonariis, actionariis, vel omnibus rempublicam administrantibus, seu caeteris fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, tam praesentibus quam et futuris, notum sit quia concessimus monasterio nostro, quod dicitur Inda, quod est dicatum in honore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, constructum in silva nostra Arduenna, (1105B)ubi etiam nunc religiosus vir Benedictus abbas praeest, et omni congregationi ibidem Deo famulanti, omne telonium, tam de navibus quae per diversa flumina imperii nostri pro qualibet re discurrunt, quam et de curris et sagmariis necessariis [ Forte necessaria] ipsius monasterii vel congregationis ibidem Deo famulantis deferentibus, vel de quolibet alio negotio undecunque fiscus telonium exigere poterat, in integrum concessimus, ut nullus quilibet telonium aut aliquam exactionem accipere aut exigere praesumat. Unde hanc nostrae auctoritatis praeceptionem praedicto monasterio et congregationi ibidem degenti fieri praecipimus, ut naves, vel curra, et sagmarii, seu quaelibet alia vehicula, ad (1105C)diversa negotia ipsius monasterii peragenda, et ad necessitates ejus sublevandas, per universum imperium nostrum libere discurrant, et nullus publicus judex, vel quilibet exactor judiciariae potestatis, aut telonarius de navibus aut de omnibus quae supra memorata sunt, undecunque videlicet fiscus telonium exigere potest, ullum telonium, aut ripaticum, aut portaticum, aut pontaticum, aut salutaticum, aut rotaticum, aut pulveraticum, aut cesponticum, aut travaticum, aut ullum occursum, vel ullum censum, aut ullam retributionem ab eis requirere aut exactare praesumat. Sed licitum sit absque alicujus illicita contrarietate vel detentione per hanc nostram auctoritatem, naves, curra, sagmarios, vel caetera vehicula, et homines qui hoc providere debent, cum his quae deferunt, per universum imperium (1105D)nostrum libere atque secure ire et redire, et si aliquas moras in quolibet loco fecerint, aut aliquid mercati fuerint aut vendiderint, nihil ab eis prorsus, ut dictum est, exigatur. Haec vero auctoritas ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem, et omnibus verius nostra esse credatur, et diligentius conservetur, de annulo nostro subter jussimus sigillari.

Durandus diaconus ad vicem Fridugisi recognovit.(1106A) Data sexto Idus Februarii, anno Christi propitio 8 imperii domni Ludovici serenissimi Augusti, indictione 14. Actum Aquisgrani palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.

XCVI. PRO MONASTERIO BUCHAVIENSI. ( Anno 821.)[Apud Schaten., Annales Paderbornenses, pag. 67.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Si sacerdotum et servorum Dei petitiones, quas pro suis necessitatibus innotuerint, ad effectum perducimus, non solum imperialem exercemus mansuetudinem, verum etiam ad beatae retributionis mercedem (1106B)talia nobis facta profutura confidimus. Quapropter notum sit omnium fidelium nostrorum solertiae, praesentium et futurorum, quia vir venerabilis Castus abbas ecclesiae quae vocatur Fiscbechi, cum subjectis ecclesiis in eodem pago Leriga, et cum decima de silva Annueri et Ponteburg, et caeteris ecclesiis in Hesiga et Fenkiga, excepta una ecclesia in Saxlinga, quam concessimus ad parochiam Sancti Pauli reverti, ad locum qui vocatur Mimigernaford, ubi Gerfridus episcopus praeesse videtur, veniens ad nos, petiit celsitudinem nostram, ut ipsum sanctum locum pro mercedis nostrae augmento sub nostra defensione et immunitatis tuitione reciperemus. Cujus petitioni pro divino amore adsensimus, (1106C)et ita in omnibus, quia juste et rationabiliter petiit, per hanc nostram auctoritatem confirmare studuimus. Praecipientes ergo jubemus ut nullus judex publicus, neque quislibet ex judiciaria potestate, seu aliquis ex fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, ac nostris, in ecclesias, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones, quas moderno tempore juste et rationabiliter possidere videtur, in quibuslibet pagis et territoriis sitas, vel quidquid etiam deinceps propter divinum amorem collatum fuerit, ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones et paratas faciendas, aut homines ipsius ecclesiae tam ingenuos quam et servos injuste distringendos, aut ullas redhibitiones, vel illicitas occasiones requirendas ullo unquam tempore ingredi audeat, vel exactare praesumat; quidquid autem de rebus praefatae ecclesiae fiscus sperare poterat, (1106D)totum nos pro divino amore concedimus, ut perennibus temporibus in alimonia pauperum et stipendia servorum Dei ibidem Deo famulantium proficiat in augmentum. Quatenus ipsis servis Dei, qui ibi Deo famulari videntur, pro nobis et conjuge proleque nostra et stabilitate ipsius imperii nostri a Deo nobis concessi atque conservandi jugiter Domini misericordiam exorare delectet. Praedictam vero abbatiam illius, circumquaque per diversos pagos (1107A)sitam, nemo fidelium nostrorum exinde aliquid abstrahere aut prohibere praesumat; quin ei liceat per hanc nostram auctoritatem verbum praedicationis, Domino auxiliante, exercere et ministerium suum pleniter peragere. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus Domino protegente valeat inconvulsa manere, manu propria subscripsimus et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi et subscripsi.

Data V Nonas Septembr. anni imperii nostri 8, indictione 14. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

XCVII. PRO MONASTERIO HORNBACENSI. ( Anno 821.)[ Histoire de Metz, pag. 23] In nomine Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Notum esse volumus cunctis fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia adiens serenitatem culminis nostri vir illustris Lantbertus comes suggessit nobis, eo quod actor dominicus nomine Nantcarius, ex fisco nostro Franconofurd, proprisset, tempore domini et genitoris nostri Caroli bonae memoriae piissimi imperatoris, quasdam res, id est, terras et silvas et prata super marcham sita, quae est ex monasterio suo, quod dicitur Orombach. Nos (1107C)vero hanc rem jussimus investigari dilecto filio nostro Lothario imperatori, nec non et Mantfredo illustri viro. Postea veniens ad nos Wyrundus, praedicti venerabilis monasterii abbas, eamdem causam nobis suggessit. Nos iterum jussimus Matfredo et alios fideles nostros hanc rem diligenter inquirere. Qui, sicut nobis renuntiaverunt, invenerunt per Hruotbertur comitem, et caeteros nobiles ac veraces homines circa manentes, quod praedictus Nantcharius cum servis dominicis injuste ipsam investituram de potestate praedicti monasterii abstulisset, et per justitiam et certitudinem inter nostram et praedicti monasterii partem esse debebat, et quod praedicta marcha divisa esset in via, quae dicitur Talanweke (1107D)et inde ab Geroldisphad, deinde ad Wisigartaweck, sed et Gheroldus actor noster, qui praedictum fiscum nostrum in ministerio habet, interrogatus ab eis, nullam rei certitudinem potuit demonstrare, qualiter ad nostram partem legibus tenere potuisset; et ideo placuit nobis, secundum hanc inquisitionem, eamdem marcham praedicto monasterio reddi, sicut inquisitum et testificatum fuit. Proinde hanc auctoritatem praeceptionis nostrae fieri jussimus, per quam praecipimus atque jubemus, ut sicut a fidelibus nostris (1108A)inquisitum et nobis nuntiatum est, ita ab hodierno die in potestate praedicti monasterii consistat. Et nullam deinceps commotionem aut calumniam aut aliquod impedimentum a parte fisci nostri pars praedicti monasterii se habituram penitus pertimescat: et ut haec auctoritas firmior habeatur et a fidelibus nostris verius certiusque credatur atque conservetur, de annulo nostro subter eam jussimus sigillari.

Durandus diaconus ad vicem Fridugisi recognovit.

Data VI Idus Januarias, anno, Christo propitio, 8 imperii domini Ludovici piissimi Augusti.

XCVIII. PRO MONASTERIO SANCTI GALLI. ( Anno 821, 15 Febr. )[Apud Neugart., Codex Alemannicus, pag. 179.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Cum justis servorum Dei petitionibus, quas nostris auribus insinuaverint, libenter annuerimus, et eas cum Dei auxilio ad effectum pervenire fecerimus, non solum regiam et imperialem consuetudinem exercemus, verum etiam hoc nobis procul dubio tam ad statum terreni regni corroborandum, quam ad aeternae vitae beatitudinem capessendam profuturum esse confidimus. Idcirco notum fieri volumus omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam futurorum, solertiae, virum venerabilem Cozbertum (1108C)abbatem ex monasterio S. Galli nostram adisse mansuetudinem, nobisque innotuisse, qualiter tempore Joannis episcopi et ejusdem monasterii abbatis, villa quae dicitur Uhcinriuda, quam Gieta et Lantprehtus filius ejus cum appendiciis suis pia largitione per testamenti conscriptionem eidem monasterio contulerunt, ablata esset, et Turigo fisco nostro sociata. Unde deprecatus est nos ut super hac re justissimam inquisitionem facere juberemus: quatenus id quod ille de praedicti monasterii rebus secundum aequitatis ordinem habere debuerat, injuste non amitteret. Cujus petitioni nos assensum praebentes, fecimus ut rogaverat. Et Geroldo fideli nostro hanc causam inquirere jussimus, et diligenter inquisitam (1108D)nobis renuntiare. Qui reversus retulit, quia sicut per pagenses loci illius, adhibitis his quibus inter eos maxima fides habebatur, invenire potuerat, quod praedictum monasterium de his rebus unde Cozbertus nobis suggesserat, injuste spoliatum fuisset. Quam relationem cum audissemus, et eam veram esse comperissemus, jussimus praedictam villam cum omnibus rebus ad eam pertinentibus, quae dudum erepta fuerat, eidem venerabili monasterio restitui. Sed et idem religiosus vir Cozbertus abbas nostrae mansuetudini (1109A)suggessit, ut super his rebus restitutis praeceptionis nostrae confirmationem sibi dare juberemus. Cujus petitionem, quia rationabilis nobis videbatur, ad effectum perducere curavimus: statuentes ergo jubemus, ut supra nominatas res Cozpertus praedicti monasterii abbas, successoresque ejus per hanc nostrae auctoritatis confirmationem abhinc in futurum firmissime teneant atque possideant, neque a quolibet fidelium sanctae Dei Ecclesiae, atque nostrorum, vel a cujuslibet honoris aut potestatis persona ullo unquam tempore a jure praedicti monasterii subtrahatur, sed potius ex hac nostrae auctoritatis confirmatione perpetuam sumat firmitatem. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, (1109B)annuli nostri impressione eam signari jussimus.

Gundulfus ad vicem Fridugisi recognovi et subscripsi.

Data XV Kal. Mart., anno Christo propitio 8 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 14. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

XCIX. PRO BITURICENSI S. SULPITII MONASTERIO. ( Circa annum 821.)[Apud D. Bouquet., Recueil des historiens, tom. VI, pag. 525, ex chartulario ejusdem monasterii.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.(1109C) Imperialis celsitudinis moris est petitionibus fidelium nostrorum libenter assensum praebere . . . . . quo dulcius tam privatis quam publicis studeant inhaerere obsequiis. Idcirco noverit experientia atque industria omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam futurorum, quod adiens imperii nostri celsitudinem quidam fidelis noster, Raninchus nomine, abbas ex monasterio S. Sulpitii, quod situm est in suburbio Biturigae civitatis, detulit in nostram praesentiam plurima praecepta regum, ipsorum munificentia roborata, ac praefato loco collata, quibus continebatur qualiter ad petitionem abbatum atque rectorum praelibati coenobii liberalitate principum concessum est, ut S. Patris Sulpitii reverentia ac dignitas sub immunitatis tuitione jugiter permanere (1109D)debeat: et nulla judiciaria potestas in rebus ejusdem monasterii aliquo modo damnare, neque intra aut extra civitatem in areis, ecclesiis, vel villis foraticum et rotaticum exigere, aut aliquem servum vel liberum pro servitio Domini bannum aliquod facientem distringere [praesumat]. Humiliter ergo petiit ut quod sparsim continebatur; et jam quodammodo labefactabatur, nostro praecepto colligeremus, ac veluti in unum complectentes confirmaremus. Placuit itaque mansuetudini nostrae saluberrimis ejus annuere precibus, et quo magis magisque illic crescat (1110A)religio, et pro nobis, conjuge proleque nostra, et pro stabilitate regni nostri servos Domini illic commanentes ardentius orare delectet. Praeceptumque nostrae auctoritatis illis fieri jussimus, quo confirmavimus illis nostra deliberatione atque decreto omnia quae praedecessores nostri loco eidem statuerunt, sive quandiu ibi ordo floruerit monasticus, sive deinceps; tam ea quae jam commemoravimus quam ea quae praeceptis aliis continentur de mercatis et portubus, quam et de urbium areis, et in villis servanda tam incolis quam incolabus, ut scilicet, sicut anteriores ac decessores nostri decreverunt, ita permaneant inconvulsa. Sane constat omnes maxime possessiones jam dicti monasterii donationes esse fidelium, qui praedia sua cum mancipiis ob amorem (1110B)Domini et S. Sulpitii eidem loco delegaverunt. Quia vero, ut relatu jam nominati abbatis didicimus, sana indulgentia quorumdam ipsa familia in judicando dicitur legem servare servilem, ob hoc quidam ecclesiae detrectant, cum sibi aliquotiens junguntur familiae, divisionem servare legalem. Unde eidem fideli nostro Ranincho petenti benigne concedimus, ut quandocunque familia S. Sulpitii familiae alterius ecclesiae per connubium fuerit copulata, nullum faciat praejudicium, quod servilis conditio legem revadiare cernitur colonilem: sed omnibus in locis aequa secundum legem celebretur divisio. Insuper et in fiscis nostris, qui ecclesiastici fuisse noscuntur, illud concedimus. Illud et concedere et addere placuit ut quia res ipsius loci sparsim dividuntur, et plurimi (1110C)advocati mallos per singula loca custodire nequeunt sine praesentia regis . . . . . detrimentum non patiantur rerum, neque in civitate; quo et tutius ac securius illos Domino militare delectet. Praeterea concedimus in vestiaria et calcearia fratrum monachorum, sicut fuerat olim, omnes ferias annuales mercati cum integritate et districtu, ex mercato quoque septimanali illam redhibitionem quam ad ipsum pertinere locum indulsimus. Praeterea ut nullus praesul, nulla potestas, nec etiam ullus noster mansionarius infra ejusdem monasterii claustra et loca damnare vel mansionare praesumat; ut ob sui profectum et quietem ab eis non possit ullo modo nostra divelli memoria. Et ut nostrae ordinationis ac concessionis auctoritas sui vigoris perpetuam obtineat firmitatem, (1110D)manu propria subter eam firmavimus, et annuli nostri impressione assignari jussimus.

C. PRO MONASTERIO FULDENSI. [Apud Schaten, Episcopatus Paderbornensis, pag. 70.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Si erga loca divinis cultibus mancipata, propter amorem Dei ejusque in eis locis sibi famulantes, beneficia potiora largiamur, praemium apud Dominum (1111A)aeternae retributionis nobis rependi non diffidimus. Igitur notum esse volumus cunctis fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia venerabilis vir Baderadus episcopus ecclesiae, quae est constructa in honore sanctae Mariae semper virginis et sancti Kiliani, in loco qui dicitur Paderbrunna, missa petitione deprecatus est, ut praedictam sedem cum omnibus ad se juste et legaliter moderno tempore pertinentibus vel aspicientibus sub nostra tuitione, et immunitatis defensione cum rebus et manipiis constitueremus, quod ita et fecisse omnium fidelium nostrorum cognoscat industria. Praecipientes ergo jubemus, ut nullus judex publicus, aut quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones memoratae ecclesiae, (1111B)quas moderno tempore infra ditionem imperii nostris legibus possidet, aut quae deinceps in jure ipsius loci voluerit divina pietas augeri, ad causas judiciario modo audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones, vel paratas faciendas, aut fideijussores tollendos, aut homines ipsius ecclesiae distringendos, nec ullas redhibitiones, vel illicitas occasiones requirendas, ullo unquam tempore ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat. Sed liceat memorato episcopo suisque successoribus res praedictae ecclesiae cum omnibus quas possidet, quieto ordine possidere, et nostro fideliter parere imperio. Quidquid vero fiscus exinde sperare potuerit, totum nos pro aeterna remuneratione praedictae ecclesiae ad stipendia pauperum et (1111C)luminaria concinnanda concedimus; qualiter melius delectet clericos in eadem sede degentes pro nobis, conjuge et prole nostra Domini misericordiam exorare. Et ut haec auctoritas per futura tempora melius conservetur manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Hirminmaris diaconus ad vicem Fridugisi abbatis recognovi.

Data quarto Non. April., anno 9 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 15. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CI. PRO MONASTERIIS IN URBE SENONENSI. ( Anno 822.)[Apud Mabill. Annal. ord. S. Bened., tom. II, pag. 476.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Si illius amore cujus munere caeteris mortalibus praelati sumus, soli Deo sub sancta religione militantibus ad laudem honoremque ipsius et ad animarum (1112A)salutem supernis angelorum coetibus in aeterna beatitudine ascribendarum, terrena commoda subsidii temporalis, sine quibus praesens vita transigi non potest, comparamus, ut illi tantummodo sine impedimento, quantum praesentis mortalitatis sinit fragilitas, libere deserviant, cui semel se mancipasse ad laudem obsequiumque ipsius toto vitae suae cursu noscuntur; nostri laboris studium et pietatis opus apud Deum nullatenus fore sine fructu credimus, sine quo nec velle quisquam bene potest, quanto magis perficere. Igitur comperiat omnium fidelium sanctae Dei Ecclesiae, tam praesentium quam futurorum, sinceritas, quia vir venerabilis Hieremias, sanctae Senonicae ecclesiae archiepiscopus, humili suggestione clementiae nostrae innotuit, eo (1112B)quod cellae coenobiales episcopii, cui auctore Deo praeest, id est cella Sancti Petri, et cella Sancti Joannis, et cella Sancti Remigii, in quibus monachi sub sancta regulae disciplina religiosam vitam divinae pietati toto laboris adnisu debent exhibere, variis casibus diversisque indigentiis, quibus humana fulcitur fragilitas, ante addicti sub manibus et potestate antecessorum ipsius, urgente omnimoda inopia, longe a suo proposito aberrantes exorbitaverunt, dum videlicet memoratarum substantia cellarum per divisionem olim factam imminuta fuisset; et qui praeerant episcopi, non habentes unde subsidia sumptuum suis usibus necessaria caperent, ex eisdem cellis, quantum extorquere quibant, dum aliunde sufficientiam habere non possent, dari sibi cogebant: (1112C)sicque fiebat ut hi qui devota stabilitate mentis et corporis ibidem supernae pietati laudes persolvere, suamque vitam commendare, pro nostra quoque, conjugis ac liberorum incolumitate, et pro regni divina nobis miseratione concessi conservatione, proque totius Ecclesiae indulgentia et felici ad aeternam beatitudinem perventione interpellare debebant, dum a monasterii claustris turpiter quaeritando ea quibus suam tuerentur inopiam, longe lateque vagarent; confuso ordine, quem servare debebant, non solum eorum causa quae praemisimus, nobis nihil prodesse poterant, verum etiam sibi suisque praelatis non absurde plurimum crederentur obesse. Cujus rei gratia, memorati episcopi precibus admoniti, dignum opus supra fieri duximus, (1112D)ut, dum adhuc in hoc mortali corpore subsistimus, non solum qui nunc temporis in eisdem locis divinis cultibus mancipati esse noscuntur; sed illis quoque qui futuris temporibus amore supernae sapientiae illustrati, eadem ad serviendum Deo expetierint loca, prospiciamus: quatenus ex eisdem temporalium solatia sumptuum suo ordini congruentia habeant, quibus in hac peregrinatione interim (1113A)sustentari queant, donec ad aeternae patriae gaudia divina misericordia vocati valeant pervenire. Constituentes itaque hoc nostrae auctoritatis praeceptum, juxta memorati episcopi petitionem, decrevimus fieri: ut ex rebus, quascunque supra jam nominatae cellae nunc temporis usibus monachorum ibidem Deo deservientium deputatas habent, nullus episcoporum, quicunque divina vocatione per tempora successerit, praesumat aliquid subtrahere vel imminuere quolibet argumento vel occasione, neque in beneficium dare, aut suis usibus applicare: sed ita per omnia conservari studeat, sicuti memoratus episcopus in libelli serie singula loca per ordinem adnotando digessit, et manu sua subscripsit, et in conventu episcoporum eos qui aderant, subscribere rogavit, (1113B)propter cavendas omnimodis contentiones, quae futuris temporibus poterant oboriri; sed nec etiam aliud servitium vel majora munera inde sibi pro tempore usurpet, praeter ea quae in libello eodem idem ipse episcopus inserere putavit. Ac ne hujus decreti causa in eisdem coenobiis abbates vel monachi constituti contra suum incipiant superbire episcopum, praecavimus omnem occasionem amputandam, neque locum diabolo dandum, salva scilicet in omnibus auctoritate et potestate episcopi in cunctis ecclesiasticae regulae disciplinis: videlicet ut easdem cellas sub proprio semper regimine gubernans, secundum institutionem sanctae regulae abbates constituat, et, si necesse fuerit, mutet; prava quaeque corrigat, superflua resecet, virtutes nutriat, (1113C)eradicet vitia, atque, ut bonus agricola, evellens frutices, Patrum sequens instituta, discernat qualem cuique terrae sementem mandare debeat. Hanc autem nostrae constitutionis auctoritatem ideo factam, ne religionis ordo in supra scriptis locis, nostris futurisque temporibus confundatur, sed per omnia in Dei servitio, ad cujus laudem et obsequium conditi sumus, inviolabiliter in perpetuum conservetur, ut pleniorem in Dei nomine cunctis temporibus obtineat firmitatem, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi Augusti.

Durandus diaconus ad vicem Fridugisi recognovi.(1113D) Data XV Kal. Junii, anno Christo propitio 9 imperii domni nostri Ludovici serenissimi Augusti, indictione 15. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CII PRO MONASTERIO ELNONENSI. ( Anno 822.)[Apud D. Bouquet., ibid., pag. 530.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Cum locis divino cultui mancipatis ob divinae servitutis amorem opem congruam ferimus, et regium morem decenter implemus, et id nobis profuturum (1114A)ad aeternae remunerationis praemia capessenda veraciter credimus. Idcirco notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia adiens serenitatem culminis nostri vir venerabilis Adaleodus abba monasterii sancti Amandi, una cum Aldrico misso nostro, quem ad praedictum coenobium direximus ad ordinem regulae sancti Benedicti confirmandum; suggesserunt mansuetudini nostrae qualiter congregationi confessoris Christi Amandi aliqua de rebus et villis ejusdem ecclesiae deputare et confirmare ad usus et necessitates illorum praejudicaremus. Ideoque ad precationem vel suggestionem praedictorum abbatum, Adaleodi videlicet et Aldrici, imo ob emolumentum animae nostrae, conjugis, atque prolium (1114B)nostrarum, res subter adnotatas praedictis fratribus et congregationi Sancti Amandi ad victum, vestimenta et calceamenta, seu etiam caeteros usus et necessitates ipsorum, tradere et confirmare decrevimus, et super hanc cessionis auctoritatem hos nostros imperiales apices fieri decrevimus, atque jubemus ut abhinc in futurum a nobis et nostris, Deo dispensante, successoribus, piis oraculis nostris conservanda mandavimus, quod nos pro aeternis capessendis praemiis, et memoratae congregationi consulendis necessitatibus fecisse et concessisse vestra cognoscat industria; ita duntaxat ut quidquid de ipsis rebus Deo donante per bonum studium poterit haberi vel acquiri, totum in fratrum sine ulla subtractione usibus cedat. Pari etiam nostra imperiali (1114C)auctoritate praecipimus ac jubemus ut nullus quilibet sanctae Dei Ecclesiae, praesentium videlicet et futurorum, de praedictis et subternotatis rebus inquietudinem aut refragationem vel praejudicium vel violentiam facere tentet: sed potius sine ulla subreptione, aut subtractione, vel diminutione atque divisione, liceat eas eidem congregationi monachorum Deo militantium cum omni integritate inviolabiliter absque ulla calumnia et contradictione securiter ac perpetualiter habere, possidere et frui. Solummodo videlicet ad hoc, sicut praemissum est, specialiter a nobis sunt pro mercede nostra delegatae et confirmatae, ut nec humana potestas sine sui periculo discriminis possit eas convertere, sed semper sub regali et imperiali tuitione irrefragabiliter (1114D)salvae fratrum usibus consistant: quatenus ejusdem loci devotae Deo amabili congregationi pro nobis ac pro totius imperii hujus stabilitate ac pace, nostrae pietatis munere adjutae, Dominum propensius exorare delectet. Et haec nomina de ipsis rebus, quas illis dari decrevimus: In pago Bracbatensi, in locis nuncupatis Baceroth ( Bassarode ), Decla, Neonisio et Securiaco, mansi XLVIII; in pago Ostrebantinse, in loco qui dicitur Halciacus, cum appendiciis suis mansi LVIII; in pago qui dicitur Menpiscus, in loco nuncupante Roslar, cum appendiciis suis, mansi CXVIII; mansioniles circa monasterium IV, et piscationem atque Seoncurtem; et in Flandras mariscos VIII: sed et in pago Laudunensi Barisiacum cum (1115A)omnibus appendiciis suis. Insuper censuimus etiam illis dari nonam partem de omni suppellectili ejusdem ecclesiae per totas villas, et possessionem hujus coenobii rectoris, id est de annona, de legumine, de feno, de formatico, de porcis, de poledris, de camsilis, de pastis, de vino, de ovis. Et ut haec auctoritas per futura tempora imviolabilem obtineat firmitatem, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Fridugisi recognovi.

Data III Kal. Julii, anno Christo propitio 8 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 15. Actum Stratella villa in Dei nomine feliciter. Amen.(1115B) CIII. PRO MONASTERIO SANCTAE CHRISTINAE. ( Anno 822.)[Apud Baluz. Capitul. tom. II, pag. 1422, ex veteri cod. Longobardico.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Cum petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus divini cultus amore favemus, superni muneris donum nobis a Domino impertiri credimus. Idcirco notum esse volumus omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae nostrisque, praesentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis Petrus, abbas ex monasterio Sanctae Christinae, quod est situm prope villam (1115C)nostram Ollonnam, obtulit obtutibus nostris auctoritatem immunitatis domni et genitoris nostri Caroli bonae memoriae serenissimi imperatoris, in qua continebatur insertum qualiter ipse praedictum monasterium cum omnibus rebus et hominibus, quos tam de donatione regum reginarumque quam etiam reliquorum Deum timentium hominum idem monasterium eo tempore legitime possidebat, sub suo munimine et defensione consistere fecit, et ejus auctoritate immunitatis hactenus ab inquietudine judiciariae potestatis idem munitum atque defensatum fuisse monasterium. Et pro firmitatis studio postulavit idem Petrus abbas serenitatem nostram ut paternae auctoritati nostram quoque adderemus auctoritatem. Cujus precibus ob (1115D)divini cultus amorem et venerationem ipsius sancti loci assensum praebentes, hanc auctoritatem immunitatis nostrae eidem monasterio fieri jussimus, per quam praecipimus atque jubemus ut memoratum monasterium cum omnibus rebus et hominibus ad se praesenti tempore juste et legaliter pertinentibus vel aspicientibus sub immunitatis nostrae defensione modis omnibus consistat, et nullus judex publicus vel quilibet ex judiciaria potestate in ecclesias aut villas, curtes, loca, vel agros, seu reliquas possessiones memorati monasterii, quas moderno tempore juste et legaliter possidet in quibuslibet pagis vel territoriis infra ditionem imperii nostri, (1116A)vel deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, sive fidejussores tollendos, aut homines ipsius monasterii distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendum, nostris futurisque temporibus ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt penitus exigere praesumat. Sed liceat memorato abbati ejusque successoribus res praedicti monasterii. . . . . . sicut in praecepto domni et genitoris nostri continetur, sub immunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere et nostro fideliter parere imperio; quatenus congregationi ibidem Deo famulanti pro nobis et conjuge proleque nostra vel pro stabilitate (1116B)totius imperii nostri a Deo nobis concessi atque conservandi jugiter Domini misericordiam exorare delectet. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus valeat inconvulsa manere, manu propria subter firmavimus et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Fridugisi recognovit.

Datum IV Kalend. Octobris, anno Christo propitio 9 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione prima. Actum Cispiacho in Ardna in Dei nomine feliciter. Amen.

CIV. PRO ECCLESIA S. VICTORIS MASSILIENSIS. ( Anno 822.) [Apud D. Bouquet, Recueil des historiens, tom. VI, pag. 532, ex chartario hujus ecclesiae.] In nomine Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus, omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, vel cunctis ministerialibus rempublicam administrantibus tam praesentibus quam et futuris.

Notum esse volumus vestrae industriae qualiter vir venerabilis Theodbertus episcopus Massiliensis adiens serenitatem culminis nostri, gestans in manibus quamdam auctoritatem domni genitoris nostri Caroli praestantissimi imperatoris, in qua continebatur insertum qualiter ecclesiae sancti Victoris mar tyris, ubi sacratissimum corpus ejus humatum est, concessisset teloneum de villa quae dicitur Leonio, (1116D)quidquid fiscus regius exinde exigebat tam de sale quam et de aliis conditionibus, nec non et teloneum de navibus ab Italia venientibus, quae ad eamdem ecclesiam arripare videntur, ut quidquid ad publicum opus vel ad fiscum regium exinde consuetudo fuit exactare, ad praedictam ecclesiam sancti Victoris martyris Massiliensis, vel ad rectores ejus concederemus. Quapropter precibus quibus valuit nostram exoravit clementiam ut, paternum morem sequentes, nostram etiam auctoritatem praedicta ecclesia, in qua ipse Deo auctore episcopus praeest, habere mereretur. Cujus precibus aurem accommodantes, hos nostros imperiales apices fieri jussimus, (1117A)per quos praecipimus atque jubemus ut, quemadmodum domnus et genitor noster praedictae concessit ecclesiae, ita et deinceps in perpetuum firmum et stabile permaneat, et nullus quilibet ex judiciaria potestate aliquod teloneum de supradictis locis exactare aut requirere, vel ullam contrarietatem erga praedictam ecclesiam Sancti Victoris ejusque rectores facere aut ingerere praesumat; sed nostris futurisque temporibus inviolabiliter conservetur. Et ut haec auctoritas firmitatis nostrae per futura tempora inviolabilis conservetur, annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum domni Ludovici imperatoris serenissimi.

Data Kal. Novembris, anno Christi propitio [9] imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione (1117B)prima. Actum Isemburgo palatio regio.

CV. PRO MONASTERIO SANCTI AMANDI. ( Anno 822.)[Apud Mabill., Act. SS. Ord. S. Bened. saec. IV, part. I, pag. 66.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Cum locis divino cultui mancipatis ob divinae servitutis amorem opem congruam ferimus, et regium morem decenter implemus, et id nobis profuturum ad aeternae remunerationis praemia capessenda veraciter credimus. Idcirco notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus (1117C)scilicet et futuris, quia adiens serenitatem culminis nostri vir venerabilis Adaleodus abba, monasterii Sancti Amandi, una cum Aldrico misso nostro, quem ad praedictum coenobium direximus ad ordinem regulae sancti Benedicti confirmandum; suggesserunt mansuetudini nostrae qualiter congregationi confessoris Christi Amandi aliqua de rebus et villis ejusdem ecclesiae deputare et confirmare ad usus et necessitates illorum praejudicaremus. Ideoque ad precationem vel suggestionem praedictorum abbatum, Adaleodi videlicet et Aldrici, imo ob emolumentum animae nostrae, conjugis atque prolium nostrarum, res subter adnotatas praedictis fratribus et congregationi Sancti Amandi ad victum, vestimenta et calceamenta, seu etiam caeteros usus et (1117D)necessitates ipsorum, tradere et confirmare decrevimus, et super hanc cessionis auctoritatem hos nostros imperiales apices fieri decrevimus, atque jubemus, ut abhinc in futurum a nobis et nostris, Deo dispensante, successoribus, piis oraculis nostris conservanda mandavimus, quod nos pro aeternis capessendis praemiis et memoratae congregationi consulendis necessitatibus fecisse et concessisse vestra cognoscat industria, ita duntaxat ut quidquid de ipsis rebus Deo donante per bonum studium poterit haberi vel acquiri, totum in fratrum sine ulla subtractione usibus cedat. Pari etiam nostra imperiali (1118A)auctoritate praecipimus, ac jubemus, ut nullus quilibet sanctae Dei Ecclesiae, praesentium videlicet et futurorum, de praedictis et subter notatis rebus inquietudinem aut refragationem vel praejudicium vel violentiam facere tentet: sed potius sine ulla subreptione, aut subtractione, vel diminutione, atque divisione, liceat eas eidem congregationi monachorum Deo militantium cum omni integritate inviolabiliter absque ulla calumnia et contradictione securiter ac perpetualiter habere, possidere et frui. Solummodo videlicet ad hoc, sicut praemissum est, specialiter a nobis sunt pro mercede nostra delegatae et confirmatae, ut nec humana potestas sine sui periculo discriminis possit eas convertere, sed semper sub regali et imperiali tuitione irrefragabiliter (1118B)salvae fratrum usibus consistant: quatenus ejusdem loci devotae Deo amabili congregationi pro nobis ac pro totius imperii hujus stabilitate ac pace, nostrae pietatis munere adjuti, Dominum propensius exorare delectet. Et haec nomina de ipsis rebus quas illis dari decrevimus. In pago Bracbatinsi, in locis nuncupatis Baceroth (vulgo Bassarode ), Decla, Neonifio, et Securiaco, mansi XLVIII. In pago Ostrebantinse, in loco qui dicitur Halciacus, cum appendiciis suis mansi LVIII. In pago qui dicitur Menpiscus, in loco nuncupante Roslar, cum appendiciis suis, mansi CXVIII. Mansioniles circa monasterium IV, et piscationem atque Seoncurtem; et in Flandras mariscos VIII. Sed et in pago Laudunensi Barisiacum cum omnibus appendiciis suis. Insuper censuimus etiam (1118C)illis dari novam partem de omni supellectili ejusdem ecclesiae per totas villas, et possessionem ipsius coenobii rectoris, id est de annona, de legumine, de feno, de formatico, de porcis, de poledris, de camsilis, de pastis, de vino, de ovis. Et ut haec auctoritas per futura tempora inviolabilem obtineat firmitatem, manu propria subter firmavimus et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Fridugisi recognovi.

Data III Kal. Julii, anno Christo propitio 8 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 15. Actum Stratella villa in Dei nomine feliciter. Amen.

CVI. PRO MUTINENSI EPISCOPO. ( Anno 822.)[Apud Muratori, Antiquitates Italicae, tom. I, pag. 771.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Si petitionibus sacerdotum ac servorum Dei, divini cultus amore, aurem accommodamus, id non solum ad stabilitatem regni nostri, verum etiam ad aeterna praemia facilius assequenda plurimum pertinere confidimus. Idcirco notum fieri volumus omnibus (1119A)fidelibus sanctae Dei ecclesiae ac nostris, praesentibus scilicet et futuris, qualiter vir venerabilis Deusdedit ecclesiae Mutinensis episcopus, quia pro senectute et infirmitate corporis ad nos pervenire non poterat, misit quemdam presbyterum suum, nomine Willihianum, per quem nobis suggessit petendo de rebus ad ecclesiam suam pertinentibus, quas reges Langobardorum propter amorem et timorem Dei et Domini nostri Jesu Christi, et sancti Geminiani confessoris ejus, eidem ecclesiae vel donaverunt, vel ab aliis datas confirmaverunt, ut inspectis eorumdem regum praeceptis et confirmationibus, easdem res sive possessiones ad eamdem ecclesiam nostrae auctoritatis praecepto confirmaremus. Cujus petitioni, quia justa et ratione subnixa (1119B)videbatur, aurem libenter accommodare et assensum praebere nobis placuit. Inspectis igitur et relectis praedictorum regum Langobardorum praeceptis vel confirmationibus, complacuit nobis, donationes et concessiones sive confirmationes eorum hoc nostrae auctoritatis praecepto juxta petitionem memorati episcopi ad eamdem ecclesiam confirmare. Id est in primis confirmationem, quam Cunipertus rex fecit ad ecclesiam Sancti Geminiani de Villa Poziolo, sive tributum, vel succidiales, atque angarias, quas servi ejusdem Sancti Geminiani ad ipsum casalem laborandum et excolendum habuerunt. Similiter et praeceptum quod fecit Liutprandus rex ad suprascriptam ecclesiam de servis et aldionibus ad jus ecclesiae Sancti Geminiani pertinentibus, et in fine Salestina (1119C)residentibus in villis quarum vocabula sunt Galaniticum, Gabellum Castellum, cum suis piscariis, quod fuit ab antiquo tempore Massa Sancti Geminiani: super quibus est praeceptum Ratgisi regis nobis ostensum. Est similiter et Desiderii: nec non et praeceptum Hildeprandi regis, quod fecit ad ecclesiam Sancti Geminiani propter petitionem Joannis episcopi de ecclesia Sancti Petri intra muros civitatis Geminianae, quae nunc Nova vocatur, cum omnibus rebus atque appendiciis, quae ad ipsam ecclesiam pertinent, vel quod ibi juste acquisitum fuerit. Similiter et donationem quam fecit piae recordationis domnus et genitor noster Carolus imperator de Plebe Sancti Thomae, quae est posita in Gandaceto juxta fluvium Lama, cum omnibus sibi (1119D)pertinentibus, sive canonica atque decima. Similiter donationem, quam fecit domnus genitor noster Carolus imperator, petente Geminiano Mutinense episcopo, de Molendino prope stratam cum acceptione sua sive aquario, qui pertinebat ad curtem regis civitatis Novae: nec non et res quas duo Romani homines, Gondolus videlicet et Constantinus, et eorum uxores Maria et Agnita ad ecclesiam Sancti Geminiani (1120A)donaverunt. Item Oratorium sancti Apolenaris in Stagnano situm intra Judiciaria Montebeliensi, sive oratorium Sancti Domnini constructum prope Cluxiam super flumen Nizianam, nec non et Oliveta juxta muros Castri Montebeliensis posita, et ad eamdem ecclesiam pertinentia. Has res sive possessiones memoratae Mutinensis ecclesiae, vel Sancti Geminiani juxta petitionem praedicti viri venerabilis et oratoris nostri Deusdedit episcopi, quas reges vel donaverunt vel confirmaverunt, sive alii devoti ac Deum timentes homines ad eamdem ecclesiam solemni donatione contulerunt, et modo in ejusdem ecclesiae jure tenentur, vel inde injuste ac violenter abstracta erunt, isto nostrae auctoritatis praecepto ad eamdem ecclesiam confirmare placuit. Quapropter (1120B)praecipimus atque jubemus ut nullus Judex publicus, vel comes, vel gastaldus, sive qualibet potestate praedicta persona memoratum episcopum vel successores ejus, atque ecclesiae Sancti Geminiani de suprascriptis rebus ac possessionibus, quas supranominati reges ad eamdem ecclesiam confirmaverunt, et nos hac nostra auctoritate confirmamus, inquietare aut injuste pulsare, aut aliquid ex iis contra rationis ordinem abstrahere, aut alienare, aut eis calumniam ingerere praesumat; sed liceat eas memoratae ecclesiae et rectoribus sub nostra successorumque nostrorum defensione, quieto ordine tenere ac possidere absque cujuslibet, sicut jam diximus, injusta contradictione. Concessimus etiam hoc privilegium memoratae ecclesiae, ut si post decessionem (1120C)episcoporum ipsius sedis talis in clero inventus fuerit, qui secundum canones episcopatus honorem et officium habere possit, licentiam habeant eligendi inter se. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, et nostris ac futuris temporibus Domino protegente valeat inconvulsa manere, manu propria subscripsimus, et eam de annulo nostro subter sigillari jussimus, violatorem duabus libris auri obryzi condemnantes.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Fridugerii recognovi.

Et data sub VI Idus Februarias, anno, Christo propitio, 9 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, ac indictione 15. Actum Aquisgrani, palatio regis, in (1120D)Dei nomine feliciter. Amen.

CVII. PRO MONASTERIO PRUMIENSI. ( Anno 823.)[Apud Marten., Ampl. Collect., tom. I, pag. 79, ex chartario Prumiensi.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu (1121A)Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Si enim ea quae fideles imperii nostri pro eorum opportunitatibus inter se commutaverint, nostris confirmamus edictis, imperialem exercemus consuetudinem, et in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam et futurorum sagacitas, quia vir venerabilis Tancradus abbas ex monasterio quod dicitur Prumia, constructum in honore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, nobis suggessit, eo quod cum quodam homine nomine Fulcberto de quibusdam rebus commutationem fecisset, pro ambarum partium opportunitate. Dedit igitur praedictus vir venerabilis Tancradus abbas (1121B)ex ratione praedicti monasterii, una per consensum et conhibentiam monachorum ibidem degentium, praefato Fulberto ad proprium suum perpetualiter ad habendum, quasdam res quae sunt in pago Warmacinse, in villa quae dicitur Flaconheim mansos duos cum domibus, aedificiis, terris, vineis, pratis, silvis, pascuis, adjacentiis, exitum et regressum, vel quantumcunque in eadem villa de ratione praedicti monasterii praesenti tempore ibidem legitime habere dignoscitur. Et econtra in compensatione harum rerum dedit praedictus Fulbertus ex proprio suo praescripto monasterio, omnique congregationi ibidem Deo per tempora militanti, quasdam res quae sunt in eodem pago, in villa quae dicitur Glaolfesheim mansum unum, et in alia villa, quae (1121C)dicitur Villarie mansum unum, nec non et in tertio loco in villa nuncupante Leiwrdesheim, curtilem unum, similiter et in quarto loco in villa cujus vocabulum est Huccunheim, duas partes de jurnale cum terminis et laterationibus suis. Has vero res cum domibus, aedificiis, terris, vineis, pratis, silvis, pascuis, adjacentiis, exitum et regressum, vel quantumcunque in praedictis locis praesenti tempore legitime habere et possidere dignoscitur. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas, manibusque bonorum hominum prae manibus se habere professus est, sed pro integra firmitate petiit celsitudinem nostram, ut ipsas commutationes denuo per nostrum mansuetudinis praeceptum confirmare deberemus. Quorum petitionibus denegare noluimus assensum, (1121D)sed sicut unicuique fidelium nostrorum juste petentium, ita nos illis concessisse atque confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus, ut quidquid pars juste et rationabiliter alteri contulit parti, deinceps per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo teneat atque possideat, et faciat quidquid voluerit. Et ut haec auctoritas per futura tempora inviolabilem obtineat firmitatem, et ab omnibus melius credatur atque conservetur, annuli nostri impressione signari jussimus.

Durandus diaconus ad vicem Fridegisi recognovi.

Data Idus Octobris, anno Christo propitio 10 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione (1122A)prima. Actum Aristallio palatio regio, in Dei nomine feliciter.

CVIII. PRO EODEM MONASTERIO. ( Anno 823.)[Apud Marten., ibid., ex chartario Prumiensi.] In nomine Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Si enim ea quae fideles imperii nostri pro eorum opportunitatibus inter se commutaverint, nostris confirmamus edictis, imperialem exercemus consuetudinem, et hoc inpostmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, (1122B)industria, quia vir venerabilis Hildoinus abbas sacrique palatii nostri summus capellanus innotuit celsitudini nostrae, eo quod religiosus vir Tancradus abbas monasterii Prumiacensis, cum quodam homine nomine Opillonem, de quibusdam mancipiis commutationem fecissent. Dedit igitur praedictus vir venerabilis Tancradus ex ratione praefati monasterii sui Prumiacensis, quod est constructum in honore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, consentiente ejusdem congregatione praefati monasterii, praedicto Opiloni mancipia septem his nominibus, Theotharium, Grimoldum, Theotgaudum, Werintrudim, Gozam, Hunlindam, Bertrudam. Et econtra in compensatione horum mancipiorum dedit praedictus Opilo ex suo proprio ad jam dictum monasterium (1122C)mancipia XIIII his nominibus, Germundum, Reginerum, Nortbertum, Bernoldum, Thiedoldum, Hautmarum, Winigodum, Rotgerum, Wigiradum, Bumannum, Willisuindam, Thieodulfum, Theotlindam, Anstilam. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas, manibusque bonorum hominum roboratas, se prae manibus habere professi sunt. Sed pro integra firmitate petierunt celsitudini nostrae, ut ipsas commutationes denuo per nostrum [ Forte nostrae] mansuetudinis praeceptum plenius confirmare deberemus, quorum petitionibus denegare noluimus, sed unicuique fidelium nostrorum juste petentium ita nos concessisse atque in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus, ut quidquid (1122D)pars juste et rationabiliter alteri contulit parti, deinceps per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo teneat atque possideat, ut quidquid exinde facere voluerit, libero in omnibus perfruatur arbitrio faciendi quidquid elegerit. Et ut haec auctoritas firma habeatur, et per futura tempora melius conservetur, de annulo nostro subtus jussimus sigillari.

Durandus diaconus ad vicem Fridegisi recognovit.

Data IV Kal. Septembris, anno Christo propitio 10 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 1. Actum Construentes [ Forte Confluentes] super Mosellam, in Dei nomine feliciter. Amen.(1123A) CIX. CONFIRMATUR COMMUTATIO FACTA INTER BERNOLDUM EPISCOPUM ARGENTINENSEM ET ERCHANGARIUM COMITEM NORDGOVIAE. ( Anno 823.)[Apud Grandidier, Histoire de l' Eglise de Strasbourg, tom. II, pag. 174, ex chartulario membranaceo abbatiae Andlaviensis saeculi XIV.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Si enim ea quae fideles imperii nostri pro eorum opportunitatibus inter se commutaverunt, nostris confirmamus edictis, imperialem exercemus consuetudinem, et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium (1123B)nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, industria, quia vir venerabilis Bernoldus Strazburgensis ecclesiae episcopus, nec non et vir illuster Erkingarius comes accedentes ad aures clementiae innotuerunt celsitudini nostrae quod pro ambarum partium opportunitate aliquas res et mancipia inter se commutassent. Dedit igitur praedictus Bernoldus episcopus ex ratione praedictae ecclesiae suae eidem Erkingario ad suum proprium ad habendum in pago Alsacense in villa et marcha, quae dicitur Bodolesvillare, sive Pleanungovillare omnes res quantumcunque in ipsa villa . . . ex ratione episcopatus sui habere videbatur, cum mancipiis duodecim, his nominibus Ello, Fridalind, Hildim, Willaran, Engilbert, Odalgart, Antbert, Amalgart, Adalgart, Regingart, (1123C)Adaltrud, Willigart. Et e contra in compensatione hujus rei dedit praefatus Erkingarius comes ex suo proprio memorato episcopio ad partem ecclesiae suae in eodem pago in locis nuncupantibus, id est, in Duminheim areales duas cum casis et granea, et de terra arabili jugera quadraginta sex, et de pratis ad (1124A)carra decem: in villa Liutpoleshaim, areales duas cum casa una, de terra arabili jugera triginta duo, prata ad carra duo: in villa Wittinishaim, areale unum cum casa dominicata et granea, de terra arabili jugera septuaginta quinque, prata ad carra decem, de silva quasi jugera septem, et pomarium unum: ad Creacheshaim, Hobam unicam: ad Platpoteshaim, areale cum casa una, de terra arabili jugera quindecim, prata ad carra quatuor, et goldmarcha, et insuper mancipia duodecim, his nominibus; Vulpot, Winigelt, Ratini, Radvich, Hunboldus, Frenkin, Freidin, Hucbert, Rinhart, Deganolt, Hitto, Adalger. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas, manibusque bonorum hominum roboratas prae manibus se habere professi (1124B)sunt. Sed pro integra firmitate petierunt celsitudini nostrae, ut ipsas commutationes denuo per nostrae mansuetudinis praeceptum plenius confirmare deberemus, quorum petitionibus denegare noluimus, sed sicut unicuique fidelium nostrorum juste et rationabiliter petentium ita nos illis concessisse, atque in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus ut quidquid pars juste et legaliter alteri contulit parti, deinceps per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo teneat atque possideat, et quidquid exinde facere voluerit, libero in omnibus perfruatur arbitrio faciendi. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, et per futura tempora melius conservetur, de annulo nostro subter jussimus sigillari.

Durandus diaconus ad vicem Fridugisi recognovi.(1124C) Data . . . . . anno, Christo propitio, decimo imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione prima. Actum Franconofurd palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.(1125A) CX. PRO MONASTERIO SANCTAE GRATAE IN DIOECESI URGELLENSI. ( Anno 823.)[Apud Baluzium, in App. ad Marc. Hisp., pag. 767.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Si illius amore cujus munere caeteris mortalibus praelati sumus petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus annuimus, et loca divino famulatui consecrata congruis munificentiae nostrae beneficiis ad divinum cultum uberius exsequendum opem ferimus, praemium nos a Domino remunerari fideliter credimus. Igitur ad industriae notitiam fidelium nostrorum, (1125B)tam praesentium quam et futurorum perlatum esse volumus qualiter Matfredus comes vir illuster adiens serenitatem culminis nostri, gestans in manibus quasdam praeceptiones quas dudum in Aquitania constituti cuidam venerabili Possedonio Orgeletanae sedis episcopo fieri jusseramus, in quibus continebatur insertum quod aliqua loca erema ad monasteria construenda sive monachos congregandos concesseramus, ita videlicet ut post ejus obitum monachi in eisdem locis degentes, quibus construere optabat, abbatem inter se haberent licentiam eligendi, suggerens praedictus Possedonius episcopus per eumdem Matfredum fidelem nostrum ut monasterium quod idem episcopus reaedificaverat, quod dicitur sancta Grata, quod est situm super fluvium Bosegia, (1125C)dicatum in honore sanctae Dei genitricis Mariae semper virginis, et cellulam eidem monasterio subjectam, quae dicitur Sanctus Fructuosus, cum omnibus appendiciis suis, vel quidquid praesenti tempore monachi in praedictis locis degentes tenent vel possident, vel in postmodum ex locis eremis atque incultis construxerint, sub nostra potestate imo tuitione atque dominatione reciperemus, et ita monachi vel res ibidem pertinentes nostri proprii essent sicut caetera monasteria infra Septimaniam nostra esse constant, et ex nostra auctoritate licentiam eis concederemus a modo eligere abbatem qualemcunque voluerint. Quorum petitionem, quia justam et rationabilem esse cognovimus, libenter assensum praebuimus; et praedictum monasterium (1125D)cum praedicta cellula et appendiciis suis et monachos ibidem degentes vel omnes res ad idem monasterium praesenti tempore pertinentes, vel quae deinceps ex locis eremis atque incultis ad eorum usus aspexerint, ad nostrum opus recepimus, ita videlicet ut sub nostra imo eorum dominatione consistant. Propterea has nostrae auctoritatis litteras monachis (1126A)ex praedicto monasterio fieri jussimus; per quas fidelibus nostris notum fieri volumus ut memoratum monasterium cum praefata cellula et appendiciis suis vel cunctis rebus, sicut superius insertum est, nostrum proprium esse cognoscant, et sub nostra defensione atque tuitione consistat. Et nullus episcopus, aut comes, vel missus discurrens ibi aliquam dominationem aut tyrannidem potestatem exerceant, nisi quemadmodum canonica auctoritas jubet. Et ideo, quia jam praefatum monasterium nostrum esse constat, concedimus ibidem monachis sub sancta regula degentibus ut non solum praesentaliter elegendi licentiam habeant abbatem, verum etiam in futurum; ut quando quidem divina vocatione abbas subrogatus fuerit, vel alii qui per tempora (1126B)fuerint ab hoc saeculo migraverint, secundum regulam sancti Benedicti licentiam habeant inter se elegendi abbates: qualiter monachi ibidem Deo militantes securius et quietius vitam monasticam degentes pro nobis et conjuge proleque nostra Domini misericordiam attentius exorare valeant. Et ut haec auctoritas per curricula annorum inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris verius certiusque credatur et melius conservetur, eam de annulo nostro subter jussimus sigillari.

Durandus diaconus ad vicem Fridugisi recognovi.

Data XI Kalendas Julias, anno Christo propitio 10 imperii domni Ludovici serenissimi Augusti, indictione prima. Actum Franconofurd palatio regio (1126C)in Dei nomine feliciter. Amen.

CXI. PRO MASONIS MONASTERIO. ( Anno 823.)[Apud D. Bouquet., ibid., p. 535. ex Ludov. Laguille, in probat. Historiae Alsatiae, pag. 15.] In nomine [domini Dei] et Salvatoris nostri, Jesu Christi, Ludovicus divina repropitiante clementia imperator Augustus

Quia nostrum est cuncta loca regni nostri ad laudem et ad gloriam Dei constructa defendere et stabilire, praecipimus ut abbatiam in parte Vosagi a quodam principe viro nobili, unde etiam nomen traxit, quod vocatur vallis Masonis ( Masmunster, (1126D)vel Moisevaux ), fratre videlicet ducis Lutfridi et Eberardi, qui Morbach construxit in honore pretiosi martyris atque pontificis Leudegarii, fundatam, nulla deinceps hominum persona praesumat destruere vel inquietare, atque ulla freda, haribanna, opera revisoria, stipendia, sive aliquas exactiones de familia vel de possessionibus ejusdem ecclesiae indeficientis (1127A)requirat vel extorqueat, neque aliquid de omnibus illis quae praefato loco donata sunt vel donanda erunt, auferre vel diminuere: sed omnia libere, integre et inconcusse ibidem Deo famulantibus in perpetuum deserviant. Si quis autem de bonis ejusdem ecclesiae sibi quidquam velit attrahere falsa causarum affirmatione, omnino non liceat, nisi in praesentia primatuum regni, ne locus falsa occasione deprimatur. Advocatis vero, quos nescimus quales futuri sint, ex parte Dei et nostra imperamus, ut nullos subadvocatos, exactores, nullosque legatos in eodem loco vel in cunctis ejus appendiciis ponant vel habeant: sed ipse advocatus, cui nos vel successores nostri bannum super abbatiam eamdem dabimus, illius ecclesiae locis benigne provideat, et (1127B)semel in anno publicum placitum apud villam quae vocatur Gowenheim, ubi sedes est judiciaria totius abbatiae, teneat, cum illis tamen qui quod justum est sciant et diligant, et ibi omnibus injuriam passis secundum idoneos ejusdem populi judices caeterorumque consensum justitiam faciat: nec aliquis de tota familia, dives seu pauper, terra sua et jure suo privetur, nisi in praedicto loco communi sapientum judicio: et in ipsa die publici placiti abbatissa advocato et suis servitium honeste exhibeat et det: et quidquid vel ubicunque ipse advocatus in abbatia placitando acquisierit, abbatissa duas partes accipiat, ille tertiam. Clerici vero et illi laici qui genere et morum honestate familiae praesunt, et ecclesiae praesunt, ad nullum servitium servile cogantur, vel in corpore, vel (1127C)in rebus eorum; sed abbatissae fideliter ac devote famulentur, quos et ipsa non ut servos, sed ut mater filios tractare debet. Ut autem successores nostri reges vel imperatores curam ejusdem ecclesiae habeant, constituimus ut quotiescunque rex vel imperator Romanus Basileam veniat, quaelibet hoba vel mansus ad servitium ejus XII nummos persolvat. Quaecunque ergo potens persona, advocatus, sive alius quisquam haec decreta nostra infregerit, ira Dei, et omnium sanctorum, et tremendi judicii, et nostra contremiscat, et aut fines regni exeat, aut triginta libras auri optimi ad fiscum regis, restituto prius ecclesiae damno persolvat. Haec autem sunt nomina villarum et locorum in quibus praefata ecclesia habet proprietates et possessiones extra vallem, (1127D)quae vallis tenens bannum et munia, protenditur a Gowenheim usque ad summitatem montis Grazonis, Brunhobetum, Giltewillre, Dannamaria, Werza, Boyseigum, Rotbach, Balderchedorff, Spechbach, Rollingum, Morschviller, Zullensheim, Vespach, Stennenbrun, Bruchbach, Richenesheim, Mullenhusen, Enisigesheim, Uffholtz, Herlichesheim, Ongersheim, Sigoltesheim, Langenheim, Sigenesheim.

Simeon diaconus ad vicem Fridugisi archicancellarii recognovi.

Data XI Kalendas Julias, anno Christo propitio 10 imperii domini piissimi Augusti, indictione 1. Actum Francofurt palatio feliciter. Amen.(1128A) CXII. PRO MONASTERIO CORBEIAE NOVAE. ( Anno 823.)[Apud Mabill., Act. SS. ord. S. Bened., saec. IV, part. I, pag. 524.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Neminem fidelium nostrorum dubitare credimus, quam magnum quondam domnus et genitor noster Carolus Christianissimus imperator cum Saxonibus subiit laborem, ut eos ad agnitionem verae fidei adduceret: quod et divina gratia cooperante, sicut optavit, effecit. Nos vero in ejus solio superni Numinis dono sublimati, cuidam venerabili viro Adalhardo (1128B)seni abbati ex monasterio cujus vocabulum est Corbeia, in eadem provincia Saxonia ob mercedis nostrae augmentum monasterium construere jussimus, et ad idem coenobium dedicandum ex sacro palatio a capella nostra misimus venerabiles ac sacrosanctas reliquias beati Stephani protomartyris, super Wiseraa, in villa regia, in loco nuncupante dudum Huxori: ut quia auctore Deo praedictus divae memoriae domnus et genitor noster in eadem gente primum Christianae religionis fidem confirmavit; ita et nos ad augmentandum solidandumque ejusdem fidei vigorem, primum monachicae religionis ordinem illic servandum tenendumque constituimus: quod ita opitulante Omnipotentis gratia ad effectum rei pervenit, et praedicto monasterio (1128C)ideo Corbeia nomen impositum est, eo quod de antiquo quodam monasterio Corbeia praedicto Adalhardo abbati seni, cui hanc curam commiseramus . . . assumpto secum germano suo Walone cum caeteris quantis et quibus oportebat monachis, infra eamdem provinciam locum aptum et congruum eligerent: atque ibi, prout opportunius esse potuisset, praefatum monasterium stabilirent atque construerent. Idcirco placuit excellentiae nostrae ut praedictam villam, quae dicitur Huxori, cum omnibus finibus vel terminis suis, et cum silvis, terris, aquis aquarumque decursibus, cum omnibus adjacentiis et appendiciis suis ad idem monasterium per hanc auctoritatem jure perpetuo conferre, et de nostro jure in jus et dominationem praedicti monasterii (1128D)praesentialiter tradere: nec non et res seu possessiones quae a Deum timentibus, vel Deum diligentibus Saxonibus infra ipsam Saxoniam ad hoc opus inchoandum vel adjutorium praestandum collatae sunt, per hanc auctoritatem confirmare, etiam et res quae ad antiquiorem Corbeiam traditae fuerunt infra ipsos supradictae Saxoniae fines, in terris, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus propriis vel communibus, domibus ac aedificiis, vel prius habitis, vel postea constructis; mancipiis quoque diversi generis vel conditionis, mobilibus vel immobilibus, datum vel traditum fuit, cum omni integritate ad praedictum monasterium una cum consensu praefati abbatis vel congregationis (1129A)ejus celebri donatione contulimus, et perpetuo monachis ibidem Deo militantibus, ad possidendum fruendumque concessimus atque confirmavimus. Ideo autem ita fieri debere rationabile judicavimus, ut quia constabat praedictum locum ex monasterii prioris Corbeiae monachis constructum esse, et quia in omni loco uni Domino servitur, uni Regi militatur, dignum erat ut possessiones illae eorumdem monachorum obsequiis deputarentur, qui infra ipsam provinciam ejusdem monasterii primi aedificatores et perpetuo habitatores in omnipotentis Dei servitio sub sancta regula deputati fuisse noscuntur. Nam si forte talis esset causa ut idem locus ex propriis in eadem provincia sibi collatis nequivisset subsistere rebus, dignum erat ut de prioris monasterii (1129B)rebus, benignitatis seu charitatis causa, prout ex utraque parte rationabiliter esse potuisset, larga manus porrigi debuisset: quanto magis de his quae infra eamdem provinciam collatae, ut dictum est, prius fuisse noscuntur, cum omni benignitate ardentissimo charitatis affectu largiri? Statuentes etiam decernimus, atque per hos imperiales apices sancimus, ut quandoquidem divina vocatione abbas praedicti monasterii de hac luce migraverit, quandiu ipsi monachi inter se tales invenire potuerint qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere valeant, per hanc nostram auctoritatem et consensum licentiam habeant eligendi abbates: quatenus ipsos servos Dei qui ibidem Deo militant, pro nobis, conjuge, proleque nostra et stabilitate (1129C)imperii nostri jugiter Domini misericordiam exorare delectet. Sed et hoc placuit nobis huic inserere auctoritati, ut licentiam habeant rectores hujusce monasterii cum quibuslibet hominibus liberis res et mancipia legaliter commutare: videlicet ut quidquid juste et rationabiliter pars alteri contulerit parti, per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo teneant atque possideant; et quidquid exinde facere voluerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi quidquid elegerint. Et ut haec auctoritas largitionis atque confirmationis nostrae per futura tempora inviolabilem obtineat firmitatem, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.(1129D) Durandus diaconus ad vicem Fridugisi recognovi et subscripsi. Data VI Kal. Augustas, anno, Christo propitio, 10 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione prima. Actum Ingelinheim palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.

CXIII. PRO MONASTERIO CORBEIENSI IN SAXONIA. ( Anno 823.)[Apud Mabill., de Re diplomatica, pag. 534.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante clementia, imperator Augustus.

Cum petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus (1130A)divini cultus amore favemus, superni muneris donum largiri non diffidimus. Idcirco noverit omnium fidelium notrorum, tam praesentium quam et futurorum, sagacitas, quia adiens serenitatem culminis nostri vir reverentissimus Adalardus abbas ex monasterio Corbeia, quod ei dudum in provincia Saxonica ad augmentum mercedis nostrae ex novo construere jussimus super fluvium Wisera, in villa regia, in loco nuncupante dudum Huxori, dicatum in honore sancti Stephani protomartyris, suggessit mansuetudini nostrae, ut idem monasterium et monachos ibidem per tempora degentes, cum rebus et hominibus, non solum sub nostra tuitione et defensione constitueremus, verum etiam et talem immunitatem fieri juberemus, qualem omnes (1130B)ecclesiae in Francia habent. Cujus petitioni dignam et proficuam judicantes, hanc auctoritatem immunitatis erga praedictum monasterium Corbegiae ejusque rectores fieri jussimus, per quam decernimus atque jubemus ut nullus judex publicus, vel quilibet ex judiciaria potestate, in ecclesias, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones memorati monasterii, quas praesenti tempore in quibuslibet pagis et territoriis habet, vel deinceps ibidem collatae fuerint, ad causas judiciario more audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones, vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius monasterii, tam ingenuos quam et leutos distringendos, aut ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, ullo unquam tempore ingredi (1130C)audeat, vel ea quae supra memorata sunt penitus exigere praesumat: sed liceat memorato abbati suisque successoribus praedicti monasterii sub immunitatis nostrae defensione res agere, quieto ordine vivere et residere: et quidquid exinde jus fisci exigere poterat, totum et ad integrum nos pro aeterna retributione ad pauperes alendos, et luminaria eidem monasterio concinnanda concedimus: qualiter monachi ibidem degentes pro nobis proleque nostra, atque statu totius nostri imperii nobis ad regendum commissi, Domini misericordiam attentius exorare delectet. Sed et hoc placuit nobis huic inserere auctoritati, ut licentiam habeant rectores hujusce monasterii cum quibuslibet hominibus liberis res et mancipia legaliter commutare, videlicet ut quidquid (1130D)juste et rationabiliter pars alteri contulerit parti, per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo teneant atque possideant: et quidquid exinde facere voluerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi quidquid elegerint. Et ut haec auctoritas immunitatis atque confirmationis nostrae per futura tempora inviolabilem obtineat firmitatem, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Fridugisi recognovi et subscripsi.

Data VI Kalend. Augusti, anno, Christo propitio, 10 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione (1131A)prima. Actum Ingilinheim palatio in Dei nomine feliciter. Amen.

CXIV. PRO MONASTERIO TRAJECTENSI. ( Anno 823.)[Apud Hedam, Episcopatus Trajectensis, pag. 45.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Imperialem celsitudinem decet praedecessorum suorum pia facta non solum inviolabiliter conservare, sed etiam censurae suae auctoritate confirmare. Unde noverit industria seu sagacitas omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam et futurorum, quia Rixfridus [Rixfredus] venerabilis vir, Veteris Trajecti (1131B)ecclesiae episcopus, quae est constructa in honore S. Martini confessoris, vel caeterorum sanctorum, detulit mansuetudini nostrae quasdam auctoritates constitutionum, qualiter Dominus et genitor noster Carolus, bonae memoriae, piissimus imperator Aug., et avus noster Pippinus et antecessores eorum ad ipsam ecclesiam concessissent omnem decimam, de mancipiis, terris, ac de teloniis, vel de negotio, vel de omni re, undecunque ad partem regiam fiscus telonium exigere aut accipere videbatur, et ut homines ejusdem ecclesiae sub mundiburdo et tuitione ipsius ecclesiae existerent, nec non et in ripis in Dorestado, ut nec bannum aut fredum, aut conjectum, quod ab ipsis verschat [geschot] vocatur, contingere aut exactare praesumeret, et quisquis ex (1131C)nogotiatoribus in eorum ripas intrare voluisset, nullam contentionem ex hoc fecisset eis, nec mansiones in eorum domibus, sine permissu eorum accipere auderent, nec eorum res dum vixerint, auferre, aut post mortem eorum contingere, nec ullo modo eis in aliqua re calumniam generare quis praesumeret, qui in illa decima parte, vel sub mundiburdo ecclesiae S. Martini consistunt; videlicet ut sicut illi de illis novem partibus aliquid accipere vel usurpare nec velint, nec possint; ita et procuratores resp. de eadem decima parte accipere aut usurpare ad fiscum non praesumant, qualiter praesul ipsius ecclesiae, cum omni clero et populo sibi subjecto, alimoniam ministrare, et luminaria in eadem sede continuare, atque gentiles qui ad Christianitatem convertuntur alere (1131D)et docere possit. Ob firmitatem tamen hujus rei postulavit a nobis praedictus episcopus, ut paternum sive praedecessorum nostrorum regum morem sequentes, ejusmodi nostrae auctoritatis praeceptum, (1132A)ob amorem Dei et reverentiam S. Martini circa ipsam ecclesiam fieri censeremus. Cujus petitioni libenti animo aurem accommodare placuit, et per hanc nostram auctoritatem confirmare, ut omnem decimam, tam de mancipiis quam de terris, aut de telonio, aut de negotio, vel undequaque ad partem regiam jus fisci censum exigere debet, vel de omnibus quae supra scripta sunt praefata ecclesia libero in perpetuum jure possideat. Et ne quis contingere aut injustam interpellationem facere praesumat, sed sicut a domino imperatore et avo nostro, et antecessoribus regibus a nobis per hanc auctoritatem constitutum est atque confirmatum, ita omni tempore inviolabiliter conservetur atque custodiatur, quatenus ipsos servos Dei qui ibidem consistunt cum eorum (1132B)pontifice, et illos quos a gentili ritu ad Christi veram converterunt fidem, pro nobis, conjuge, proleque nostra, et omni populo Christiano jugiter misericordiam Dei exorare delectet. Et ut haec auctoritas melius ab omnibus credatur, et diligentius conservetur, manu propria subscripsimus, et annuli nostri impressione signari fecimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Data XVII Kalend. Aprilis, anno 11, Christo propitio, imperii domini Ludovici piissimi Augusti, indictione secunda. Actum Aquisgrani palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.

Helisachar recognovit.

CXV. PRO GLONNENSI S. FLORENTII MONASTERIO. ( Anno 824.)[Apud Mabill., Ann. ord. S. Bened., tom. II, pag. 739 ex archivo Glonnensi.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei ejusque in eisdem locis sibi famulantes beneficia opportuna largimur, praemium nobis apud Deum aeternae remunerationis rependi non diffidimus. Idcirco notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia quemdam venerabilem virum Frotbertum cum monachis suis, quos in Italia miseramus, exinde reverti fecimus, et concessimus eis (1132D)quoddam monasterium quod est situm in territorio Pictavensi supra ripam Ligeris, quod dicitur Glonna sive sanctus Florentius, ubi idem beatus confessor Christi corpore quiescit: eo modo ut ibi secundum (1133A)regulam beati Patris Benedicti vitam degerent monachicam, quem supradictum religiosum virum Frotbertum sive monachos, necnon et praescriptum venerabile monasterium cum omnibus rebus et mancipiis moderno tempore ibi aspicientibus vel pertinentibus sub nostra suscepimus defensione et immunitatis tuitione, qualiter per hanc nostram auctoritatem absque ullius injusta inquietudine quieti et illaesi persistant. Et ideo hos nostros imperiales apices fieri jussimus, per quos praecipimus atque jubemus ut nullus judex publicus, vel quislibet superioris aut inferioris ordinis reipublicae procurator, in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones, quae moderno tempore legaliter in quibuslibet pagi territoriis infra ditionem imperii nostri tenent vel possident, (1133B)vel quae deinceps in jure ipsius loci aut per nos, aut per quamlibet ingenuam personam voluerit divina pietas augere, judiciario more ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones aut paratas faciendas, aut fideijussores tollendos, aut homines ipsius monasterii super terram ipsius commanentes distringendos, aut ullas redhibitiones, aut illicitas occasiones requirendas, ullo unquam tempore ingredi audeat, vel ea quae supra commemorata sunt penitus exigere praesumat: sed memoratis abbati ejusque successoribus res praedicti monasterii cum omnibus sibi praesenti tempore juste subjectis sub immunitatis tuitione quiete vivere ac residere. Et quidquid de rebus praefati monasterii fiscus sperare poterit, totum nos pro aeterna remuneratione praedicto (1133C)monasterio concedimus, ut perennibus temporibus in alimonia pauperum et stipendia monachorum ibidem Deo famulantium proficiat in augmentum. Et quandoquidem divina vocatione supradictus abbas vel successores ejus de hac luce migraverint, quandiu ipsi monachi inter se tales invenire potuerint, qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere valeant, per hanc nostram auctoritatem et consensum licentiam habeant eligendi abbatem, qua ipsi servi Dei qui ibidem Deo famulantur, pro nobis et conjuge proleque nostra et stabilitate totius imperii nostri a Deo nobis concessi atque conservandi jugiter misericordiam Dei exorare delectentur. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus Deo protegente firmior habeatur, et per (1133D)futura tempora melius conservetur, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici piissimi regis.

Simeon diaconus ad vicem Fridugisi recognovit.

Data pridie Kalendas Julias, anno, Christo propitio, imperii nostri 11, indictione 12 [ Lege 21]. Actum Compendio palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.(1134A) CXVI. PRO MONASTERIO FARFENSI. ( Anno 824.)[Apud Chesnium, Francicarum Rerum Script., tom. II, pag. 659.] Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si praeveniente gratia Dei nostri devotionis affectum divinis satagimus aptare obsequiis, et venerabilibus Deoque sanctisque locis, atque Dei familiis supernae majestati famulantibus imperiali munificentia opem et solatium nostrae defensionis impendimus, si denique praejudiciis variis ac calamitatibus oppressis patulum et benignum accommodamus (1134B)auditum, his exercitiis piisque studiis credimus supernum ubique auxilium promereri, et prosperis pollere successibus, atque imbelles gloriosis gaudere triumphis, sed et post temporalis infulas imperii siderea feliciter consequi regna. Quapropter cum plurimarum ecclesiarum venerabiliumque custodes locorum, diversorumque hominum de finibus Italiae multiplex querela nostrum pulsasset auditum, eorum lacrymosis vocibus pietate cogente moti, charissimum atque dulcissimum filium nostrum Lotharium direximus pro munimine ac defensione sacrorum venerabiliumque locorum, et pro justitiis cunctae plebis, quae molestis querelis nostras, ut diximus, incessanter pulsaverant aures.

Igitur ego Lotharius Augustus, paternae concordans (1134C)voluntati et obtemperans jussis, cum protegente Deo quieta prosperitate ad limina beati Petri principis apostolorum, orationis atque exaltationis ejusdem sanctae Dei ecclesiae gratia, venissemus, inter reliquos qui, ut diximus, plurimas proclamabant querelas, venit Ingoaldus venerabilis abbas monasterii beatae et gloriosae semper virginis Mariae, constituti, in finibus Sabinens., asserens suum monasterium, ablata pristina libertate, sub tributo ac pensione a Romanis pontificibus constrictum, multasque possessiones eidem monasterio violenter ablatas. Unde sciscitantes studiose interrogavimus qua ratione aut praedictas res acquirere, aut praedictae potestatis dominium speraret evadere. Qui illico nostris obtulit aspectibus antiqua Longobardorum (1134D)regum praecepta, continentia quemadmodum ipsum sanctum locum regali auctoritate sub sua defensione atque immunitate omni tempore perseverare statuerunt. Praecipue itaque ostendit et praeceptum confirmationis piae memoriae domini avi nostri Caroli serenissimi Augusti, praeceptum quoque domini et genitoris nostri Ludovici invictissimi imperatoris, quae eidem monasterio beneficii et puritatis munus pro mercedis suae augmento emiserunt. In quibus continebatur qualiter praedictum monasterium sub suae defensionis privilegio cunctis diebus permanere decreverunt, sicut caetera monasteria quae in regno a finibus Franciarum consistunt; scilicet ut nulli unquam pontificum, episcoporum, ducum, (1135A)vel cuicunque principum, liceat saepedictum monasterium sub tributo aut quacunque pensione ponere, aut de eo aliquid auferre, vel de rebus eidem loco subjectis quidquam minuere. Quibus inspectis, justum et rationabile nobis nostrisque optimatibus, atque etiam Romanis primatibus, visum est ut et piorum regum scripta, et maxime domini Caroli, atque genitoris nostri domini Ludovici Augustorum praecepta, perpetua stabilitate firmissimum roborem obtineant. Res quoque eidem monasterio violenter ablatas, omni excusatione postposita, jussimus reddere.

Unde placuit nobis genitori ac genito, utique praedictis principibus, concordi atque communi voluntate, ut jamdictus almus locus sub nostra successorumque (1135B)nostrorum defensione atque immunitate perpetuis perseveret temporibus: atque ad petitionem praedicti Ingoaldi venerandi ejusdem monasterii abbatis, ipsas aliasque res in finibus Sabin. vel ubicunque sitas, eidem monasterio juste pertinentes, inconcussa stabilitate ibidem praesenti praeceptione nostris futurisque temporibus, sine cujusquam violenta inquietudine, firmas semper constituimus permanere . . .

CXVII. PRO MONASTERIO SANCTI MEDARDI. ( Anno 824.)[Apud. Mab., Act. SS. ord. S. Bened., part. I saec. IV.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator (1135C)Augustus.

Licet nihil ad augmentum gloriae sanctorum conferre possit id quod a fidelibus ad loca venerabilia in quibus eorum corpora quiescere noscuntur fuerit oblatum, credendum tamen est multum eorum saluti proficere, qui sua propter amorem Dei ad memorias martyrum deferunt: quia de his oblationibus pauperes aluntur, et egeni, quibus de suo non suppetit unde vivere possint: certumque est Christum in illorum veneratione coli atque honorari, qui pro illo suas animas ponere non dubitarunt, et cum quibus se futurum usque ad saeculi consummationem veridica voce promisit. Igitur cum industria atque instantia venerabilis Hilduini abbatis monasterii sancti Medardi, sacrique palatii nostri archicapellani, (1135D)corpus beatissimi ac pretiosissimi martyris Christi Sebastiani, per auctoritatem et largitionem domni Eugenii apostolici specialis [ Al., spiritualis] [patroni] nostri, ab urbe Roma apud Suessionem civitatem in monasterio sancti Medardi confessoris Christi, quod vir venerabilis Hilduinus abbas tempore praesenti regere cognoscitur, fuisset translatum, tanta ibi signorum ac prodigiorum vis in omni genere sanitatum per ejusdem gloriosissimi martyris merita coruscat, ut merito ad venerationem illius cunctorum fidelium corda moverentur. Qua de re cum et nos orandi gratia ad memoratum locum venissemus, et ecclesiam ob venerationem sancti Medardi, praefatique praeclarissimi Christi martyris (1136A)Sebastiani a fundamentis construere et ornare, atque mysteria [ministeria] aurea gemmisque ornata ad missarum solemnia celebranda conferremus, placuit nobis propter opus supra memoratum perficiendum, et ad luminaria concinnanda, sustentationemque pauperum atque hospitum receptionem, ad memoriam beatissimi martyris Christi Sebastiani aliquid de rebus propriis nostris solemni donatione conferre, ut per intercessionem ejus praemia perennis vitae percipere, et regnum nostrae curae commissum sub divina protectione feliciter gubernare mereamur. Donamus igitur eidem beatissimo sancto Sebastiano martyri quoddam monasterium nostrum, cujus vocabulum est Cauciacum ( Choisy ), quod est constructum in honore sancti Stephani (1136B)protomartyris, situm in pago Noviomense super fluvium Axonam, cum omni thesauro et supellectile sua, et cum ecclesiis, domibus, aedificiis, villis, terris cultis et incultis, vineis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, exitibus, et regressibus, necnon et forestam, quae dicitur Veruga, cum suis feraminibus, et cum omnibus appendiciis vel adjacentiis suis, vel quantumcunque praedicto monasterio antiquo et moderno tempore aspicere vel deservire videtur, totum et ad integrum vel inexquisitum, sicut superius dictum est, ad memoriam saepe dicti beatissimi Sebastiani martyris Christi, ad luminaria concinnanda, et ad hospitum receptionem et sustentationem pauperum de nostro jure in jus et dominationem ejus transferimus: ita (1136C)tamen ut rectores ejusdem monasterii, ubi illud sacratissimum corpus requiescit, non habeant potestatem praedictum monasterium Cauciacum, vel appendicia ejus cuilibet in beneficium aut in usum meriti dare: sed tantum ad hoc semper permaneat ad quod nos illud devovimus atque tradidimus, scilicet ad luminaria concinnanda, et ad susceptionem pauperum, et receptionem hospitum. Sed et hoc huic praecepto largitionis nostrae inserere placuit, ut abbates praefati monasterii beatissimorum sanctorum Medardi et Sebastiani, in eorum providentiam habeant coram Deo, ut in praedicto monasterio Cauciaco, quod memorato sancto Sebastiano martyri contulimus, tanta congregatio ibi sit, quae et religionem sanctam tenere possint, et divinum officium (1136D)pleniter Deo persolvere queant. Et ut haec auctoritas largitionis nostrae per curricula annorum inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria subterfirmavimus, et more nostro subscribere, ac de bulla nostra sigillari jussimus.

CXVIII. PRIVILEGIUM LOTHARII PRO MONASTERIO COMENSI. ( Anno 824.)[Ughelli, Italia sacra, tom. V, pag. 266.] In nomine Domini nostri Jesu Christi Dei aeterni, Lotharius Augustus invictissimi domini imperatoris Ludovici filius.

Dignum est ut quicunque ab igne, seu a quolibet accidente casu damnum perpessus fuerit, et imperiali (1137A)ope se muniri quaesierit, ut ab ejus clementia relevetur, a quo se credit imploratum auxilium posse adipisci. Proinde noverit sagacitas, seu industria omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam futurorum, eo quod vir venerabilis Leo Comensis episcopus nostrae innotuit serenitati, qualiter per quamdam negligentiam atque incuriam omnia instrumenta chartarum, per quae res tam a parentibus, quamque ab extraneis personis sibi traditas, aut ab eo emptas, seu commutatas, jure proprietatis tenere atque defendere debuisse, exustaque vel concremata fuissent: idcirco petiit serenitatem nostram, ut pro nostrae mercedis augmento et firmitatis studio nostram auctoritatem super hoc negotium ei fieri juberemus, per quam modernis et futuris temporibus (1137B)res et mancipia quae per praefata instrumenta chartarum ei traditae fuerant, aut ab eo emptae, seu commutatae, sive per quamlibet scripturam juste et legaliter in jure ipsius, tam in pago [ Forte leg. agro] Comensi quam in finibus Sibriensis [ Forte, Sepriensis] pervenisse, atque quiete seu secure dignoscitur possedisse, tenere atque possidere valeret. Nobis itaque libuit ejusdem venerabilis viri petitionibus assensum praebere, et ad ejus petitionem hanc nostram imperialem auctoritatem fieri decrevimus. Praecipimus ergo atque jubemus, ut omnes res atque mancipia quae ei per quamlibet scripturam a quibuscunque personis, tam a propinquis quamque ab extraneis, juste et legaliter collatae fuerunt, et usque ad diem supra scriptae exsecutionis quiete (1137C)et secure, nemine inquietante atque pulsante, jure proprietario tenere atque dominare visum fuerit, per hanc nostrae auctoritatis confirmationem absque ullius inquietudine, vel injusta interpellatione rite et secure habere vel possidere valeat. Quod si forte super ejusdem rebus ante praedictam exsecutionem ab eo jure et quiete possessis quaestio orta fuerit, ut pro eis legaliter in foro disceptare necesse sit, ita per hanc nostram auctoritatem praedictae res et mancipia defendantur sicuti per eadem instrumenta, si igne absumpta non fuissent, legibus defendi poterant. Haec vero auctoritas, ut nostra esse credatur et a fidelibus dictae sanctae Ecclesiae et nostris per futura tempora conservetur, manu propria et annuli nostri effigie subtus eam voluimus esse roborandam.(1137D) Signum Lotharii gloriosissimi imperatoris.

Maredo ad vicem Vitgagii recognovi.

Datum secundo Nonas Junii, anno, Christo propitio, imperii domini Ludovici serenissimi imperatoris decimo, regnique Lotharii gloriosissimi Augusti in Italia primo, indictione prima. Actum Venonica villa Vilfredi comitis, in Dei nomine feliciter. Amen. Anno Domini 823.

CXIX. PRIVILEGIUM LOTHARII PRO EODEM MONASTERIO. ( Anno 824.)[Apud Ughel., ibid. ] In nomine Domini Jesu Christi Dei aeterni, Lotharius (1138A)Augustus invictissimi domini imperatoris Ludovici filius.

Si provide, propter reverendum venturi atque pavendi Judicis amorem, justis ac rationabilibus sacerdotum atque servorum Dei petitionibus, quas nobis propter quietem sanctae atque catholicae, seu decorem praesentis status Ecclesiae, cujus Deo auctore regimen sortiti sunt, innotescere curaverint, aures clementiae nostrae divinitus instigati accommodamus, easque aestuanti desiderio ad debitum, Deo propitio, perduxerimus effectum, non solum imperialem consuetudinem exercemus, atque praedecessorum nostrorum, videlicet regum Francorum, facta conservando, et nostra in posterum a posteris inviolabiliter favendo roboramus, verum etiam ad (1138B)praemia patriae coelestis percipienda hujusmodi facta absque ambage valere confidimus. Quapropter comperiat fidelitas omnium nostrorum fidelium, modernorum videlicet et futurorum, quia Leo vir venerabilis sacrosanctae Ecclesiae Comensis episcopus, ubi sanctus confessor Christi Abundius pretioso corpore requiescit, magnificum culmen nostrae serenitatis adiens, detulit obtutibus nostris quamdam auctoritatem seu confirmationem domini et genitoris nostri Ludovici excellentissimi Augusti, in qua continebatur qualiter praeceptum piae recordationis avi nostri Caroli gloriosissimi imperatoris, seu praeceptum confirmationis, scilicet Cumperti, Ariperti, et Liutprandi, Ratigisii, Heistulphi, Desiderii, vel praedecessorum eorum, quae ipsi circa eumdem venerabilem (1138C)locum pro divino amore fecerunt de omnibus rebus quae eidem sacro loco, tam ab ipsis quamque a quibuscunque personis, juste et legaliter fuerint traditae, sive de iis quae in antea cum justitia acquirere potuerit, more imperiali confirmaret. Sed et specialiter in eodem insertum erat de teloneo, seu mercato, et Gegis, cum ipso loco, necnon in canonicale stipendium concedimus Comanis ecclesiasticis Clusas, et pontem juris nostri de Clavenna aeternaliter: insuper in eadem continebatur auctoritate de altercatione quae orta fuit inter Petrum ejus praedecessorem, atque Rectorem sanctae Comensis Ecclesiae episcop. et Vualdonem sancti Dionysii abbatem, qualiter idem devotae recordationis avus noster, pius ac gloriosus imperator Carolus, de eadem (1138D)intentione decreverat, videlicet de rebus quas Waldo abbas praedicto Petro episcopo quaesivit, quae erant sitae in Valle Tellina in ducatu Mediolanense, ut sicut hactenus per confirmationem antecessorum regum, easdem res, quas Comensis Ecclesia tenuerat, ita et in futurum per ejus confirmationem teneret. Ipsae vero res erant ecclesiae baptismales, una in Amatia, et altera in Burmis, tertia in Postlavo, et monasteriolum S. Fidelis pertinens ad episcopatum Comensem. Videlicet pro hujus rei firmitate petiit praedictus venerabilis Leo episcopus quietem serenitatis nostrae, ut non solum praecepta domini et genitoris nostri, seu sanctae recordationis avi Caroli nostra auctoritate confirmaremus, verum (1139A)etiam res quae suprascripti reges, seu antecessores eorum, videlicet principes Longobardorum, hi sunt Ansprandus, Cumbertus et Bertharius, per eorum auctoritates praedictae Ecclesiae delegaverunt, vel confirmaverunt, omnia nostra auctoritate complectantur, atque praefatae sanctae Comensi Ecclesiae pro amore Dei et reverentia sancti Abundii nostrae praeceptionis confirmatione confirmarentur atque corroborarentur. Cujus petitioni propter amorem divinum assensum praebuimus, juxta quod petiit, antedicta praecepta veterum regum nostro imperiali praecepto confirmavimus; specialiter decernentes ut quidquid in praeceptis domini ac genitoris nostri, seu magnifici imperatoris Caroli avi nostri continetur, vel quae praescripti reges Longobardorum praefatae (1139B)Ecclesiae cum justitia delegaverunt vel confirmaverunt, et quiete et juste possidere, perenniter, et sine ulla resultatione firmum et stabile permaneat. Decernimus insuper atque sancimus ut omnes res praedictae Ecclesiae Comensis sub defensione et mundio palatii nostri, sicut tempore patris et avi nostri fuerunt, perenniter consistant. Et si aliqua altercatio de rebus praedictae Ecclesiae, quae per hoc nostrum praeceptum, et pro mercedis nostrae augmento confirmavimus, orta fuerit, quae ibi minime definiri valuerit, ad sacrum palatium nostrum reservetur, quatenus ibi secundum rectitudinis tramitem terminum accipiat. Et ut haec auctoritas per curricula annorum inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria subter firmavimus, (1139C)et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Lotharii gloriosissimi imperatoris.

Maredo ad vicem Vitharii recognovi.

Datum tertio Non. Januarii, anno, Christo propitio, 11 imperii D. Ludovici piissimi Augusti, Lotharii filii ejus gloriosissimi regnantis 2, indictione 2, anno 824.

Actum Compendio palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.

CXX. DE QUADAM COMMUTATIONE INTER LEIBULFUM COMITEM ET NOTONEM ARCHIEP. ARELATENSEM. ( Anno 825.)[Apud D. Bouquet., tom. VI, p. 540, ex Tabulario Anianensi. ] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si enim ea quae fideles imperii nostri pro eorum opportunitatibus inter se commutaverint, nostris confirmamus edictis, imperialem exercemus consuetudinem, et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, industria, quia vir illuster Leibulfus comes per Hilduinum archicapellanum nostrum nobis subjecit ut liceret ei de quibusdam rebus proprietatis suae commutationem facere cum rebus episcopatus Arelatensis ex beneficio videlicet suo. Nos itaque jussimus (1140A)per nostras litteras Notoni Arelatensi archiepiscopo utrasque res perspicere, et si congruum atque utilissimum ambabus partibus esset, licentiam haberent inter se commutandi, et chartulam, sicuti moris est, inter se faciendi. Veniens itaque praedictus vir reverentissimus Noto archiepiscopus in praesentiam nostram, dixit se commutationem in manibus habere, asserens praedictam commutationem congruam et utilissimam esse, obsecrans, tam ex parte sua quam ex praedicti Leibulfi, ut super easdem commutationes nostrum fieri decerneremus praeceptum. Cujus petitioni assensum praebentes, jussimus ita fieri sicut ipsi obsecrabant. Continebatur enim in eisdem commutationibus quod praedictus Noto archiepiscopus una per consensum et voluntatem (1140B)canonicorum suorum dedisset ex rebus episcopatus sui de beneficio videlicet praedicti Leibulfi, eidem Leibulfo ad suum proprium ad habendum aliquas res de ratione S. Mariae et S. Stephani, vel S. Genesii in pago ipso Arelatensi insulam suburbanam ipsius civitatis quae de utrisque partibus circumdatur a Rhodano flumine, cum ecclesiis duabus; et domos ad habitandum tres cum aliis mansiunculis tribus: et de vinea modiatas XII, de prato modiatas VI, de horto modiatam unam, de terra culta et inculta modiatas XL; et in loco qui vocatur Rubinas, casas VIII, hortos duos, de vinea modiatas IV; et in loco, qui vocatur Ferromannis, mansiones V, hortum unum, de terra modiatas CCLXX; et in territorio ipsius civitatis, in Campo Lapideo, (1140C)pascua de supradictis ecclesiis, quae dicitur Prinnannus, ubi puteus aquae defossus esse dignoscitur, solidatas XII cum terminis et laterationibus earum, sicut in praescriptis commutationibus continetur. Et e contra in compensatione harum rerum dedit praedictus Leibulfus comes partibus praedictarum ecclesiarum S. Mariae et S. Stephani et S. Genesii ex rebus proprietatis suae, quae sunt infra agrum qui vocatur Argenteo, in villa Campo Publico ecclesiam cum altaribus tribus, quae sunt in honore sanctae Mariae et sancti Petri et sancti Joannis, cum secretario, et cellas duas cum curte et horto et arboribus; et de vinea modiatas XV, de terra arabili modiatas LX; etiam in ipsa villa domos duas cum curtibus (1140D)et hortis. Et in villa quae dicitur Rannessa, et in villa quae dicitur Gelariano, casas IIII, vineas IIII, et de horto modiatam unam, et de alia vinea modiatas X; et in villa quae vocatur Occisianus, casas duas cum areis duabus, et in villis quae vocantur Gangiacus, Curicus et Occisianus, et in villa Campo Publico de terra modiatas CCCC, de vinea modiatas XIIII, cum terminis et laterationibus earum, quemadmodum in eisdem commutationibus continetur. Unde et duas commutationes, sicut superius comprehensum est, pari tenore conscriptas, manibusque bonorum hominum roboratas praefatus Noto archiepiscopus prae manibus se habere professus est. Sed pro integra firmitate petierunt celsitudini nostrae ut ipsas commutationes denuo (1141A)per nostrae mansuetudinis praeceptum plenius in Dei nomine confirmare deberemus. Quorum petitionibus [assensum] denegare noluimus, et sicut unicuique fidelium nostrorum juste petentium, ita nos illis concessisse atque in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus ut quidquid pars juste et rationabiliter alteri contulit parti, deinceps per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo teneat atque possideat, ut quidquid exinde facere voluerit, libero in omnibus perfruatur arbitrio faciendi quidquid elegerit. Et ut.haec auctoritas firmior habeatur, et per futura tempora melius conservetur, de annulo nostro subter jussimus sigillari.

Signum Ludovici imp. Augusti.(1141B) Durandus diaconus ad vicem Fridugisi recognovi.

Data III Nonas Januarias, anno, Christo propitio, 11 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 3. Actum Aquisgrani palatio in Dei nomine feliciter. Amen.

CXXI. PRO MONASTERIO DIONYSIANO. ( Anno 825.) Ludovici Pii et Lotharii imperatorum praeceptum, quo monasterium Dionysianum eximitur a pensione ducentorum vini modiorum. [Mabill., de Re. diplom., tom. II, pag. 535.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius, divina ordinante providentia, imperatores Augusti.

Si enim ex his quae . . . . et ecclesiis sanctorum Dei (1141C)annuali consuetudine persolvuntur, ob Dei amorem nostris futurisque temporibus remittimus, atque ad utilitates et necessitates ipsarum ecclesiarum procurandas concedimus; hoc nobis procul dubio ad perpetuam mercedem profuturum confidimus. Idcirco notum sit omnibus praesentibus et futuris, quia vir venerabilis Hilduinus monasterii sancti Dionysii abba, sacrique Palatii nostri Archicapellanus, nostrae innotuit celsitudini, quod cujusdam antecessorum nostrorum tempore, occasione pro indigentiae vini interveniente, ab eo qui tunc temporis rem publicam gubernabat, de praec . . . . . . necessitatis et indigentiae ex monasterio sancti Dionysii ad Vern villam nostram praeberentur. Unde cum idem abba, qui illo in tempore (1141D)eidem sanctae ecclesiae praeerat, ducenta modia vini illic propter jam dictam petitionem tribuisset; et caeteri qui post illum rectores ejusdem loci fuerunt, similiter egissent; adque hujus . . . . . . pro lege et debito censu in ipsa villa ab actoribus regiis teneri videretur: ideoque petiit, ut ob Dei amorem et sanctorum illic quiescentium reverentiam, ab hac lege et consuetudine ipsam sanctam Ecclesiam absolveremus. Cujus petitionem, imo et deprecationem, ad salutem animae nostrae nobis utilem ac . . . . . . quod postulabat eidem sancto loco concessimus, et in potestate et arbitrio illius manere constituimus: ut sicut a nobis per illius intercessionem indultum et concessum fuerat, ita ad quamcunque communem illius ecclesiae utilitatem . . . . . . vellet, in omnibus . . . . . . (1142A)et omnimodis jubemus, ut nec nostro, nec ullo unquam successorum nostrorum tempore, ipsum vinum a potestate praefati monasterii quispiam nec judex, nec missus, nec ulla alia persona exactare aut requirere praesumat: sed liceat praefato fideli nostro Hilduino . . . . . . negotium ecclesiastica necessitas dictaverit, illud perpetualiter deputare: quatenus nostrae eleemosynae concessio de ipso censu stabilis et inviolata futuris temporibus in ipso loco permaneat, sicut pro Dei amore et aeternae mercedis retributione . . . . . . concessum ac confirmatum esse dignoscitur. Et ut haec auctoritas per futura tempora pleniorem obtineat firmitatem, annuli nostri impressione subter eam signari jussimus.

Adalulfus diaconus ad vicem Fridugisi recognovi (1142B)et subscripsi.

Data praecisa est.

CXXII. MONASTERIUM ARGENTOLIENSE CAENOBIO DIONYSIANO RESTITUITUR. ( Anno 825.)[Apud D. Bouquet., tom. VI, pag. 542, ex Dubleto, Hist. abb. S. Dionysii, pag. 736.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius, divina ordinante providentia, imperatores Augusti.

Si ea quae a Deum timentibus hominibus ad loca divino cultui dedicata solemni donatione largita, vel condonata sunt, et postea qualibet occasione inde abstracta esse noscuntur, nostra auctoritate ad statum (1142C)suum revocamus, et iterum nostrae jussionis oraculo confirmamus, hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem adipiscendam, seu stabilitatem imperii nostri roborandam pertinere confidimus. Ideo notum sit omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum industriae, quia illustris femina, soror videlicet nostra, Theodrada Deo sacrata, nostrae suggessit mansuetudini qualiter compertum habuisset quod monasterium vocabulo Argentogilum, situm in pago Parisiaco super fluvium Sequanae, quod ipsa primo per beneficium domni et genitoris nostri Caroli serenissimi imperatoris, et postea per nostram largitionem tenebat, ad monasterium beati et gloriosi Christi martyris Dionysii, (1142D)ubi praesenti tempore vir venerabilis Hilduinus abbas, et sacri palatii nostri archicapellanus, rector praeesse videtur, pertinere deberet: petiitque ut pro mercedis nostrae augmento ad statum pristinum illud revocari fecissemus, eo videlicet modo ut memoratum monasterium post suum ab hac luce discessum, si tamen aliud monasterium ei antea in comparatione pro ipso a nobis datum non fuerit aut propria voluntate eum dimittere non voluerit, ad potestatem monasterii S. Dionysii absque ulla contrarietate vel cujusquam interrogatione reciperetur. Nos vero, audita illius salubri ac religiosa petitione, praedictum venerabilem virum Hilduinum quia praesens aderat, si quid de hac re compertum haberet interrogavimus. Qui statim donationem cujusdam Deum (1143A)timentis ac religiosi hominis nomine Ermenrici ac conjugis suae Mumanae, qui praefatum monasterium in suo proprio construxerant, et id per testamenti paginam ad B. Dionysii martyris Christi monasterium solemni donatione contulerant, nec non et praeceptum confirmationis Lotharii quondam regis, quod super eamdem donationem conscribere jusserat, nobis ad relegendum ostendit: quibus inspectis placuit nobis petitioni memoratae dilectae sororis nostrae Theodradae annuere, et, sicut petebat, per nostram auctoritatem supradictum monasterium Argentogilum ad potestatem sancti Dionysii pretiosissimi Christi martyris revocare; quapropter hanc nostrae auctoritatis confirmationem fieri praecipimus, per quam omnimodis decernimus atque jubemus (1143B)ut jam dictum monasterium Argentogilum post ipsius dilectae sororis nostrae ab hac vita discessum, ad monasterium et potestatem saepe dicti beatissimi Christi martyris Dionysii, ad quam primitus ob Dei amorem et ipsorum sanctorum reverentiam piamque intercessionem a supradictis Dei fidelibus traditum vel condonatum fuisse noscitur, absque ullius personae contradictione, aut nostra vel successorum nostrorum interrogatione recipiatur, et in jure ac dominatione ipsius monasterii, cum omni integritate vel appenditiis suis, quidquid ibidem praesenti tempore cernitur pertinere, revocetur. Et si forte contigerit ut eadem soror ipsum monasterium aut spontanea voluntate, ut diximus, aut pro commutatione alterius monasterii ante finem vitae suae dimittere (1143C)velit, tunc nihilominus absque ulla contradictione aut exspectata consignatione, ad praefati monasterii martyris Christi Dionysii monasterium, sicut supra insertum est, perpetualiter ad habendum recipiatur: et in postmodum nullo unquam tempore ulla qualibet dignitate aut potestate praedita persona rectoribus monasterii praefati ac beatissimi Christi martyris Dionysii aliquam requisitionem facere, aut ullam calumniam ingerere praesumat: sed liceat illis, sine cujuslibet injusta interrogatione, praefatum monasterium Argentogilum, sicut caeteras res, ad beati Dionysii potestatem simili modo condonatas ac pertinentes, quieto ordine tenere ac disponere; et quidquid pro opportunitate atque utilitate ipsius ecclesiae secundum Christianae religionis regulam (1143D)facere voluerint, liberam in omnibus habere potestatem. Et ut haec auctoritas confirmationis seu redditionis nostrae per futura tempora inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, manibus propriis nostris subter eam firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Signum Lotharii gloriosissimi Augusti.

Durandus diaconus ad vicem Fridugisi recognovit.(1144A) CXXIII. PRO ECCLESIA RHEMENSI. ( Anno 825.)[Apud D. Bouquet., ibid., pag. 543, ex Flodoardo, (lib. II Hist. Eccles. Rhem., c. 19.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius, divina ordinante providentia, imperatores Augusti.

Si liberalitatis nostrae munere locis Deo dicatis quiddam conferimus beneficii, et necessitates ecclesiasticas nostro relevamus juvamine, id nobis et ad mortalem vitam temporaliter transigendam, et ad aeternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Idcirco notum fieri volumus omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, quod (1144B)sanctam Rhemensem ecclesiam, in qua praedecessores nostri, reges videlicet Francorum, fidem et sacri baptismatis gratiam perceperunt, in qua et nos per impositionem manus domni Stephani papae imperialia sumpsimus insignia, ob reverentiam fidei Christianae et ob animae nostrae salutem ab imo construi fecimus, eamque in honorem Domini nostri Jesu Christi salvatoris mundi, simul et in honorem ejusdem sanctae et intemeratae genitricis Mariae, consecrari decrevimus; itaque divina inspiratione compuncti et coelestis patriae amore succensi, quaedam praedia quae eidem sanctae sedi quondam ablata fuerant, devota mente restitui jussimus, id est in suburbanis ipsius sanctae Ecclesiae titulum S. Sixti, nec non et titulum S. Martini, cum appenditiis eorum: (1144C)exterius etiam in eadem parochia, in castro Vonzensi titulum baptismalem, et titulum in eadem parochia S. Joannis similiter baptismalem, cum suis appenditiis et Bretiniacum: villam quoque Spernacum cum appenditiis suis et in villa quae vocatur Lucida, nec non et in Proviliaco in eodem pago Rhemensi: in pago vero Dulcomensi villam quae vocatur Canera, necnon et in villa quae dicitur Verna in pago Vertudensi, vel si forte deinceps de rebus sanctae Ecclesiae praedictae temporibus nostris adhuc superaddendum decrevimus, statuimus per hoc nostrae auctoritatis praeceptum ut non tantum de istis restitutis, sed etiam restituendis, quidquid de ipsis vel in ipsis rectores et ministri praememoratae Ecclesiae elegerint, ita debeant perpetualiter possidere atque (1144D)ordinare, vel etiam facere, proutcunque sibi propensius voluerit, ut absque ullius injusta contradictione ordinent atque disponant, et faciant quidquid utilitati praedictae ecclesiae congruere et convenire perspexerint. Et ut haec nostrae auctoritatis confirmatio praesentibus futurisque firmiorem in omnibus semper obtineat vigorem, manibus propriis subter firmavimus et annuli nostri impressione signari jussimus.(1145A) CXXIV. PRO MICIACENSI S. MAXIMINI MONASTERIO. ( Anno 825.)[Apud D. Bouquet., Recueil des hist., tom. VI, pag. 544; ex Cointio, Annal. eccles., pag. 736.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius, divina ordinante providentia, imperatores Augusti.

Cum petitionibus sacerdotum Christi ad divini cultus honorem pertinentibus annuimus, et imperialem consuetudinem adimplemus, et id procul dubio nobis ad aeternam remunerationem capessendam profuturum fideliter credimus. Notum igitur esse volumus fidelium nostrorum, tam praesentium quam futurorum, prudentiae, necnon et successorum (1145B)nostrorum magnitudini, quod postulavit vir venerabilis Jonas Aurelianensis Ecclesiae episcopus, ut privilegium, quod ob divinae servitutis honorem et monasticum ordinem veraciter religioseque servandum circa cellam sancti Maximini, quae est juris episcopii sui, cum conniventia metropolitani sui Jheremiae archiepiscopi et canonicorum ecclesiae, cui Deo largiente ministrat, nuper fecerat vel firmaverat, nostra auctoritate imperiali confirmaremus quod privilegium nostris obtutibus exhibuit; cujus constitutionem, quia juste ac rationabiliter ob amorem Dei et animarum salutem factam esse perspeximus, aequum dignumque judicavimus ut ejus petitioni assensum praeberemus. Quapropter per hanc nostrae praeceptionis auctoritatem jubemus et (1145C)omnino decernimus ut, sicut ab eodem episcopo per memoratum privilegium erga eamdem cellam constitutum est, ita nostris futurisque temporibus a rectoribus memoratae ecclesiae modis omnibus observetur; ita duntaxat ut in praefata cella, in qua olim viros sub monastico ordine probabiliter vixisse Deoque placuisse evidentia argumenta testantur; quorum etiam interventu idem ordo in eodem loco creditur esse restitutus, memoratae sedis pontificibus procurantibus, semper regularis ordo religiosissime teneatur ac custodiatur; et cum abbas ipsius monasterii rebus humanis exemptus fuerit, providente ejusdem sedis pontifice, ac piam paternamque sollicitudinem gerente, eo ordine praeferatur eis abbas, sicut in eodem continetur privilegio. (1145D)Res quoque, sive quae eidem cellae juste et legaliter pertinent, cum praediis duobus, Quasellis scilicet et Castaneo Villari; sive quas idem episcopus postea de causa episcopii sui, de ratione scilicet alterius cellae sancti Maximini ad divinum officium honorificentius peragendum ei superaddidit, in integrum absque ulla sui diminutione, sicut ab eo constitutum est in usus monachorum cedant. Quod si forte his rebus propter Dei amorem episcopo ipsius sedis quippiam superaddere libuerit, id cum Dei gratia, suffragante sibi pontificali auctoritate, libentissime peragat: et si forte hoc ei facere et voluntas et facultas denegaverit, de his quae collectae sunt, nihil aut cupiditate ductus, aut alicujus persuasione (1146A)succensus quolibet modo auferat.; sed potius monachi ipsius cellae his et caeteris rebus a Deum timentibus sibi collatis suffragati, liberius devotiusque divinae potentiae famulari valeant, et pro nobis, conjuge et prole, et stabilitate imperii a Deo nobis collati, et per immensum sua gratissima pietate conservandi, necnon et pro rectoribus ecclesiae cujus loco et rebus utuntur, jugiter divinam implorent misericordiam. Si vero quispiam praelatorum memoratae sedis praefatam constitutionem contra hanc nostram praeceptionem quodammodo irritam facere ac penitus convellere voluerit, volumus atque decernimus ut res ad notitiam Senonici metropolitae perferatur, quatenus is, adhibitis suae dioeceseos suffraganeis episcopis, idem negotium (1146B)diligenti indagine discutiat et corrigat, et ad statum pristinum, salva memoratae sedis dignitate ac potestate, revocare procuret. Porro si contigerit idem negotium propter aliquam sui difficultatem ab eo minime posse diffiniri, volumus ut ejus relatu nostris successorumque nostrorum auribus res innotescat, videlicet ut nostrae auctoritatis sanctione in generali conventu episcoporum hujus constitutionis convulsor corripiatur et corrigatur, ut eorum salubri judicio memorata constitutio pristinum status sui recuperare valeat vigorem. Praesul siquidem memoratae ecclesiae summopere provideat ut monachi ipsius cellae rebus memoratae matris ecclesiae donati, otiumque sanctae quietis per memoratum privilegium et hanc nostram auctoritatem adepti, in his in (1146C)quibus se Deo devinxerunt, divina adjuvante gratia, inviolabiliter permaneant: ita videlicet ut nec interius a suo proposito deviare, nec exterius res sibi deputatae eorum insolentia aut incuria quomodo negligi aut subripi possint; sed ecclesiae, cujus loco et rebus utuntur, in omnibus fidem et humilem congruamque subjectionem, sicut decet et oportet, servare meminerint, nec se putent propter nostram auctoritatem a jure et potestate ipsius ecclesiae subtrahere, aut easdem res qualibet machinatione alienare posse, praesertim cum et locus et res quibus utuntur juris sint ipsius ecclesiae, et ab ejus merito pendeant potestate. Quae ut pleniorem in Dei nomine obtineant vigorem, ut haec etiam verius certiusque credantur ac melius conserventur, nominis nostri (1146D)charactere muniri, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Data XIII Kal. Mart., anno, Christo propitio, 12 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 3. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CXXV. PRO ALBOINO ABBATE ANISOLENSI. ( Anno 825.) Concedit facultatem eligendi abbatis. [Apud Mart., Thesaurus anecd., t. I, p. 23.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.(1147A) Omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, seu etiam Deo dispensante successoribus nostris, notum sit quia venerabilis Alboinus abbas monasterii S. Carilefi, quod dicitur Anisola, ad nostram accedens clementiam, suggessit mansuetudini nostrae, ut sicut auctoritas canonica et regularis jubet, monasterio cui ipse Deo auctore praeest, per nostrum praeceptum confirmare et post ejus obitum, si talis inventus in praedicto monasterio fuisset, qui secundum regulam sancti Benedicti monachis Deo ibidem militantibus praeesset, prodesse potuisset, licentiam haberent inter se eligendi abbatem. Cujus deprecationem quia justa et rationabilis nobis visa est, aurem accommodavimus, et hos nostros imperiales apices fieri jussimus, per quos decernimus (1147B)atque jubemus ut post praedicti abbatis discessum, si talis ibi de eadem congregatione inventus repertus fuerit, qui caeteros secundum regulam sancti Benedicti regere possit, licentiam habeant inter se eligendi abbatem, qualiter ipsam congregationem pro nobis, conjuge nostra, proleque nostra, et stabilitate totius imperii nostri hilariter Domini misericordiam exorare delectet. Et ut hanc auctoritatem a nobis factam verius credatis et diligentius conservetis, manu propria nostra subter firmavimus, et annuli nostri impressione signare jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Fridegisi recognovi.

Data pridie Kalendas Junii, anno, Christo propitio, 12 domni Ludovici imperatoris, indictione tertia. (1147C)Actum Aquisgrano palatio regio.

CXXVI. DE VILLA CLUNIACO. ( Anno 825.)[Ex chartulario Cluniacensi, apud D. Bouquet., Recueil des hist., tom. VI, pag. 546.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si enim ea quae fideles imperii nostri pro eorum opportunitatibus inter se commutaverint, nostris confirmamus edictis, imperialem exercemus consuetudinem, et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, (1147D)industria, quia vir venerabilis Hilduinus abbas et sacri palatii summus capellanus innotuit serenitati nostrae, eo quod Hildebaldus Matescensis Ecclesiae episcopus et vir illuster Warinus comes de quibusdam rebus pro communi utilitate et compendio nuperrime inter se commutationem fecissent. Dedit igitur praedictus Hildebaldus episcopus ex ratione episcopatus sui eidem Warino comiti et uxori suae Albanae, ad eorum proprium perpetualiter ad habendum, in eodem pago Matescense villam, cujus vocabulum est Anniacus, cum ecclesia in eadem villa, et cum casis, domibus, aedificiis, vineis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, (1148A)farinariis, exitibus et regressibus, cum mancipiis ibidem commanentibus, cum omni agnatione eorum, omnia et ex omnibus, totum et ad integrum, quidquid ad ipsam villam aspicere videtur; nec non et in pago Nivernense villam cujus vocabulum est Aptannacus, cum ecclesia ibidem constructa, cum mansis, domibus, aedificiis, vineis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, silvis, exitibus et regressibus, et cum mancipiis ibidem commanentibus, vel cum omni agnatione eorum, omnia et ex omnibus, quantumcunque ad ipsam villam aspicere videtur: E contra in compensatione hujus rei dedit memoratus Warinus comes et uxor Albana de rebus proprietatis eorum eidem Hildebaldo episcopo ad partem Ecclesiae suae in (1148B)eodem pago Matescense villam, cui vocabulum est Gemuliacus, cum ecclesia ibidem constructa, cum mansis, domibus, casis, aedificiis, vineis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, exitibus et regressibus, et mancipiis ibidem commanentibus, cum omni agnatione eorum, omnia et ex omnibus, quantum ad ipsam Ecclesiam aspicere videtur, et eorum possessio esse dignoscitur. Et in pago Nivernensi villam cujus vocabulum est Calda-Aqua, cum casis, domibus, aedificiis, mansis, vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, exitibus et regressibus, cum mancipiis ibidem commanentibus, cum omni agnatione eorum, omnia et ex omnibus, quantumcunque ibidem eorum proprium esse videtur. Nec non et in ducatu Alvernico in pago Donobrinse villam, cujus (1148C)vocabulum est Lituinias, cum casis, domibus, aedificiis, mansis, vineis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, et cum mancipiis ibidem commanentibus, cum agnatione eorum, omnia et ex omnibus, quantumcunque eorum proprium esse dignoscitur. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas, manibusque bonorum hominum roboratas se prae manibus habere professus est; sed pro integra firmitate petiit celsitudini nostrae ut ipsas commutationes denuo per nostrae mansuetudinis praeceptum plenius in Dei nomine confirmare deberemus. Quorum petitioni denegare noluimus; sed sicut unicuique fidelium nostrorum juste petentium, ita nos illis concessisse, atque in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus ut quidquid (1148D)pars juste et rationabiliter alteri contulit parti, deinceps per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo teneat atque possideat; vel quidquid exinde facere vel judicare voluerit, libero et omnibus perfruatur arbitrio faciendi quidquid elegerit. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, et per futura tempora melius conservetur, de annulo nostro subtus jussimus sigillari.

Durandus diaconus ad vicem Fridugisi recognovit.

Data III Nonas Junias, anno, Christo propitio, 12 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 3. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.(1149A) CXXVII. LUDOVICI ET LOTHARII IMPP. DONATIO FACTA RICBODONI ABBATI SENONIENSI. ( Anno 825.)[Mabill., Annal. Bened., tom. II, pag. 735.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius, divina ordinante providentia, imperatores Augusti.

Omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, notum fieri volumus, quia concessimus cuidam fideli nostro Ricbodoni abbati in beneficium cellulam quae est constructa in honore Domini nostri Jesu Christi in Vosago, in loco qui vocatur Aluwini-Mons, super fluvium Prusia, quam jamdudum avunculus suus, Wicbodus nomine, episcopio Metensi, (1149B)quod est in honore sancti Stephani protomartyris constructum, per strumenta chartarum tradidit. Hanc itaque cellulam cum omnibus juste ad se pertinentibus, totum et ad integrum praedicto fideli nostro Ricbodoni abbati in beneficium per hanc nostrae auctoritatis largitionem concedimus, eo scilicet modo ut omnibus diebus vitae suae absque ullius injusta contradictione illam quieto ordine teneat atque possideat; post obitum vero ejus, cum omnibus ad se pertinentibus, ad jus monasterii Senonicae, quod et ad praedictum episcopium Metense pertinet, ad integrum modis omnibus revertatur. Et ut haec nostrae auctoritatis largitio firmior habeatur, et per futura tempora melius credatur et diligentius conservetur, manibus propriis subter eam firmavimus (1149C)et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Signum Lotharii gloriosissimi Augusti.

Hirminmaris notarius ad vicem Fridugisi recognovi et subscripsi.

Data XV Kal. Januarii, anno, Christo propitio, 12 imperii domni Ludovici et domni Lotharii 4, indict. 4. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter.

CXXVIII. LUDOVICI PRAECEPTUM PRO ECCLESIA BRIVATENSI. ( Anno 825.)[Baluz., Capitul., tom. II, pag. 1426.] In nomine Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator (1149D)Augustus.

Notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris seu etiam, Deo dispensante, successoribus, quia postquam comitatum Brivatensem fideli nostro Berengario illustri comiti concessimus, ille ingenio quo valuit quamdam ecclesiam, ubi sanctus Julianus martyr corpore requiescit, quae est constructa in vico Brivatensi, non procul a castro Victoriaco, quae a Saracenis destructa et igne combusta erat, ad pristinum statum reduxit, et in eadem ecclesia constituit triginta quatuor canonicos, et in castro praedicto Victoriaco, quam similiter reaedificavit, viginti, ut juxta canonicum ordinem Domino militarent et canonice viverent, quibus dedit (1150A)rex [ Leg. res] ex beneficio suo, scilicet de rebus praedictae ecclesiae sancti Juliani, mansos centum, unde eorum necessitates fulcirent et substentationem habere potuissent, videlicet praedictis clericis in commune sexaginta, et abbati, quem ipsi pariter super se elegerunt, mansos quadraginta, precibus quibus valuit idem Beringarius fidelis comes nostram exoravit clementiam ut per nostrum auctoritatis praeceptum constitueremus qualiter praedicta centum mansa nullus exinde abstrahere praesumeret, et ut abbatem super se canonici in praedictis locis constituti inter se eligendi licentiam haberent, et ipse abbas vel congregatio ejus sub nullius ditione fuissent et nemini cuilibet obsequium pro praedictis rebus fecissent, nisi tantum ad partem regis annuatim caballum (1150B)unum cum scuto et lancea praesentassent, et inpostmodum ab omni exactione vel defunctione publïca aut privata immunes et liberi essent. Cujus deprecationi, quia justa et rationabilis nobis visa est, aurem accommodare placuit, et hos nostros imperiosos [ Leg. imperiales] apices fieri, per quos decernimus atque jubemus ut quemadmodum praedictus Beringarius de suprascriptis locis et abbate atque canonicis vel rebus ibidem concessit, constituit atque praeordinavit, et a nobis confirmari postulavit, vel quemadmodum superius dictum est, ita deinceps nostris futurisque temporibus, Domino auxiliante, fixum atque stabile permaneat. Sed et hoc nobis inserere placuit, ut quidquid abhinc futurum in praedictis locis divina pietas per nos aut successores (1150C)nostros vel per quoslibet liberos et Deum timentes homines largitum atque concessum fuerit, sub eadem conditione, sicut superius dictum est, consistat. Et ut hanc nostrae auctoritatis praeceptionem atque confirmationem [ Leg. haec nostrae auctoritatis praeceptio atque confirmatio] per futura tempora inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, annulo nostro subter jussimus sigillari.

Data cessio ista II Nonas Junii, anno 12 imperii Ludovici serenissimi Augusti, indictione 3.

CXXIX. PRO MONASTERIO CORBEIAE NOVAE. ( Anno 825.)[Apud Schaten., Annales Paderb., pag. 83.] (1150D) In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius, divina ordinante providentia, imperatores Augusti.

Omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, notum sit quia nos pro divini cultus amore et animae nostrae remedio quoddam monasterium, quod Corbeia vocatur, in honorem beati Stephani protomartyris infra Saxoniam supra fluvium Wisera, in loco qui dicitur Huxeri, construi jussimus, quod et viro venerabili Adalhardo construendum regendumque commisimus, qui erat abbas in altero antiquiori monasterio quod aeque Corbeia vocatur, a quo et novum supradictum monasterium nomen constat esse sortitum. (1151A)Itaque nos divina inspiratione compuncti, et coelestis patriae amore succensi, ob animae nostrae salutem, concessimus eidem monasterio capellam quam dudum dominus ac genitor noster Carolus imperator in castello quod dicitur Heresburg construi jussit, cum omnibus rebus et mancipiis ac decimis ad eam pertinentibus, quantumcunque dominus ac genitor noster eidem capellae pia devotione contulisse dignoscitur, cum omni integritate sui, praedicto monasterio ad subsidia monachorum ibidem Deo famulantium, per hanc nostrae auctoritatis donationem a die praesenti perpetuo habendum atque possidendum concessimus, et in ditionem ejus transtulimus, eo videlicet modo, ut quidquid ab hodierna die de praedicta capella, vel de his quae ad eam pertinent, (1151B)rectores et ministri supra memorati monasterii disponere atque ordinare pro utilitate ejusdem monasterii vel fratrum in eo degentium voluerint, absque ullius injusta contradictione ordinent atque disponant, et faciant quidquid utilitatibus praedicti monasterii congruere et convenire perspexerint. Et ut haec auctoritas largitionis nostrae per futura tempora inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, et a fidelibus nostris, tam praesentibus quam futuris, seu etiam successoribus nostris, verius certiusque credatur, eam manibus propriis subter signavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Signum Lotharii gloriosissimi Augusti.(1151C) Durandus diaconus ad vicem Fridugisi recognovi et subs.

Data XII Kalendas Julii, anno, Christo propitio, 13 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 4. Actum Ingilinheim palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CXXX. PRIVILEGIUM LOTHARII PRO MONASTERIO NOVALICIENSI. ( Anno 825.)[Apud Murator., Antiquitates Italicae, t. III, p. 577.] In nomine Domini Jesu Christi Dei aeterni, Lotharius (1152A)Augustus invictissimi domini imperatoris Ludovici filius.

Constat enim nulli mortalium propriis meritis aliquid boni in hac miserae mortalitatis peregrinatione consequi posse; sed cum liquido cunctis pateat omnia rerum temporalium a Deo bona gratis nobis esse donata, dignum est ut ita pie prudenterque tractentur atque disponantur, ut per ea perennem animae nostrae salutem valeamus Deo propitio nancisci. Igitur comperiat cunctorum fidelium sanctae Dei Ecclesiae, seu nostrorum strenuitas, quia dum ad domini et genitoris nostri Ludovici serenissimi atque religiosissimi Augusti sacrosanctum votum in Montecinisio quoddam hospitale in honore Domini Dei ac Salvatoris nostri Jesu Christi, seu et beatissimae (1152B)semper virginis Mariae ad peregrinorum receptionem, eo jubente, fuerit constructum, voluit tanta illud rerum propriarum substantia locupletare, per quam sufficeret diurnus pauperum Christi concursus tolerari. Sed cum eumdem locum talium rerum copia, quae essent ipsa propinquitate aptiora, vellet honorare, volente domino et genitore nostro Ludovico gloriosissimo imperatore, sub monasterio nostrae proprietatis, quod vocatur Novelicium, de nostro patrimonio regalia facta in praefatum locum per nostrae auctoritatis praeceptum confirmavimus. Sed ut hoc sanctum ac venerabile monasterium, in honore beatissimi principis apostolorum Petri fundatum, nullam missarum rerum pateretur jacturam, sed potiore gratularetur dignae recompensationis munere, (1152C)monasterium quoddam, quod Appanis nuncupatur, id ipsum in ejusdem principis apostolorum honore constructum et proprii jurisdictione ad hoc supplendum ibi reddidimus, considerantes ut sub unius abbatis regimine utraque monasteria regulariter Deo militarent. His ita gestis, placuit nostrae imperiali excellentiae precibus venerabilis viri Ildradi horum monasteriorum Patris faventes, ut memoratum monasterium, cujus vocabulum est Appanis, priori monasterio suo Novelicio, cum omnibus rebus atque appendiciis suis, juste sibi pertinentibus, (1153A)per nostrae auctoritatis praeceptum confirmaremus; quod et nos ita fecisse omnium fidelium nostrorum cognoscat sagacitas. Praecipientes ergo statuimus, atque per hoc nostrum Caesareum praeceptum confirmamus ad Novalicium monasterium, rectoresque ejus qui fuerint per tempora, in recompensatione supra memoratum hospitale sub jure monasterii Novalicii et nostra proprietate, concedimus ad praedictam necessitatem monasterium quod vocatur Appanis, cum omnibus quae ad illud rite pertinere noscuntur; ut amodo et deinceps in jure ipsius monasterii saepe nominati, rectorumque ejus, perpetua stabilitate in Dei nomine maneat, ipsisque Dei famulis utrobique dietim degentibus proficiat in augmentum, qualiter pro communi salute Dei misericordiam (1153B)jucundo animo valeant exorare. Ut autem hoc nostrae confirmationis praeceptum ab omnibus credatur, et melius per futura tempora conservetur, manu propria et annuli nostri sigillo subter illud decrevimus esse muniendum.

Signum . . . . . Lotharii gloriosissimi Augusti.

Ghuitardus ad vicem Vitgarii scripsi.

Datum XVI Kalendas Martias, anno, Christo propitio, imperii domini Ludovici serenissimi imperatoris undecimo, regni Lotharii gloriosissimi Augusti . . . . . . . . . . . . . . indictione tertia. Actum Murinco ex palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.(1154A) CXXXI. PRO VICTORE CURIENSI EPISCOPO. ( Anno 825.)[Apud Grandidier, Histoire de Strasb., tom. II, pag. 181, ex autographo tabularii ecclesiae Curiensis.] In nomine Domini nostri Jesu Christi Dei aeterni, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Notum esse volumus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis Victor sanctae Curiensis ecclesiae episcopus adiens serenitatem culminis nostri, referens nobis a quodam comite nostro Roderico multas infestationes injuriasque sibi suaeque ecclesiae illatas. (1154B)Ad quam investigandam causam nostros fideles Bernoldum venerabilem Strazburgensem episcopum, et Cotafridum Sancti Gregorii monasterii abbatem, ipsumque Rodericum praedatorem, nec non et Rotharium comitem fidelem nostrum infra provinciam Recia nuncupatam direximus, ut subtili examine hujusmodi querelae veritatem inter populos discuterent. Qui revertentes juris sui ecclesiae quasdam res, quas antecessores nostri genitor noster, avus et atavus, aliique Deum timentes, pro remedio animae suae eidem ecclesiae concesserunt, injuste subtractas esse indicarunt, id est, ecclesiam Sancti Sysinii et curtem Zizeris, et Senochium Sancti (1155A)Petri, nec non et ecclesiam Sancti Columbani, cum omnibus rebus et mancipiis jure ac juste ad eam pertinentibus. Unde omnis rei veritate perspecta, placuit nobis ut easdem res eidem Curiensi ecclesiae cum omni integritate nostri auctoritate praecepti restitueremus; per quod volumus firmiterque jubemus ut nostris, seu successorum nostrorum temporibus, nullius potestatis persona illi praelibato episcopo, vel eis qui post ipsum eamdem recturi sunt sedem, ullam de praefatis rebus inferre praesumat controversiam. Et quod insuper nobis questus est jus episcopale sibi sublatum fore, praecipimus omnibus in parochia ejus consistentibus, ut nullus episcopale ministerium sibi, suisque successoribus peragendum ullam contrarietatem aut impedimentum (1155B)agere praesumat; sed habeant, sicut ab antecessoribus nostris huic sanctae sedi concessum est, plenam ministerii sui potestatem, videlicet super monasteria in parochia sua consistentia, et super presbyteros ordinandos, et super decimam, secundum canonicam jussionem disponendam; quatenus pro remedio animae nostrae illos cum omni clero suo liberius Domini misericordiam exorare delectet. Et ut haec auctoritas nostra inviolabilis maneat, manu propria subtus eam firmavimus, annulique nostri impressione sigillari jussimus.

Signum domni Ludovici piissimi imperatoris Augusti.

Data VIII Kal. Augusti, anno 12, propitio Christo, imperii domni Ludovici imperatoris piissimi Augusti, (1155C)epacta 28, indictione 3. Actum Strazburc civitate feliciter, in Dei nomine, amen.

CXXXII. PRO MONASTERIO ANIANENSI. ( Anno 826.)[Apud Mabill., Ann. Ord. S. Bened., tom. II, pag. 724.] In nomine Domini Dei et Salvatoris Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius, divina ordinante providentia, imperatores Augusti.

Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei, eique in eisdem locis famulantibus beneficia opportuna largimur, praemium nobis apud Dominum aeternae remunerationis rependi non diffidimus. Idcirco notum sit cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, (1155D)qualiter Durandus abbas in Septimania, in pago videlicet Narbonensi, in villa quae dicitur Vernodubrus ( Vernazoubre ), in proprio quod ei liberalitate munificentiae nostrae contulimus, monasterium ex nostro opere in honore et veneratione beatissimi Aniani confessoris Christi, in loco qui dicitur Holatianus, inchoavit; monachos perplures congregavit; abbatem eis, nomine Woicam, praefecit, et per (1156A)testamentum confirmationis suae quasdem res et mancipia ibidem delegavit, necnon libros et ministeria ecclesiae variamque supellectilem tribuit, et cum his omnibus eorum ac caeteris rebus denominatis per chartulam traditionis nobis ad proprium tradidit, sicut in ipsa traditione plenius constat esse gestum; simul nostram deposcens serenitatem, ut opus quod ipse devotissime ad sanctam professionem observandam inchoaverat, Deoque voverat, et nobis perpetuo ad habendam tradiderat, per nostram providentiam atque auctoritatem ad hoc conservaretur, ut idem ordo eodem in loco pro nostra aeterna memoria atque eleemosyna perpetualiter observaretur. Cujus donum gratanter suscipimus, et ejus petitioni libenter annuimus, atque per hanc nostram auctoritatem, (1156B)sicut postulavit, concessimus atque confirmamus. Proinde notum esse volumus omnibus vobis quod praedictum monasterium cum omnibus locis, villis, insulis, piscatoriis, vel iis quae ad ipsum aspicere cernuntur, cum omnibus etiam finibus, terminis et adjacentiis eorum, cum mancipiis ac caeteris rebus, quemadmodum in chartula donationis, quam nobis contulit, plenius continentur, ideo ut sancta professio ibidem perpetualiter in nostra eleemosyna conservari queat, devotissime contulimus: ut omnia quaecunque praesenti tempore possidere videntur, vel ad eum aspicere dignoscitur, quod inantea divino instinctu aut a nobis aut a successoribus nostris, vel a quibusdam fidelibus sanctae Dei Ecclesiae illis collatum fuerit, totum in servorum Dei inibi Domino militantium (1156C)necessitatibus consulendum, et pauperum curam gerendum, propter divinum amorem et honorem Deo miserante pro ablutione peccatorum nostrorum omni cedat tempore. Sed ut quietius ibidem viri Dei Domino famulari possint, et a malis hominibus res ejusdem coenobii sicut alia vel nostrae proprietatis defendantur et tueri queant, hanc nostram imperialem auctoritatem hujus rei gratia fieri jussimus, ut omnes sub nostra etiam speciali defensione et immunitatis tuitione consistere non dubitent. Praecipientes ergo inhibemus ut nullus judex publicus, vel quilibet ex judiciaria potestate, aut quaelibet majoris vel minoris ordinis persona, ad causas judiciario more audiendas in ecclesias aut loca vel villas seu reliquas possessiones, quas in quibusdam pagis ac (1156D)territoriis praedictis tenet vel possidet monasterium, aliasque, quas deinceps in jus ipsius sancti loci divina pietas augeri voluerit, ingredi praesumat, nec fieri tributa vel paratas seu mansiones accipere, sive teloneum exigere, aut fidejussores tollere, vel homines ipsius coenobii, tam ingenuos quam servos, super terram ipsius commanentes distringere, nec ullas publicas fruitiones seu redhibitiones vel illicitas (1157A)occasiones requirere aut exactare audeat: sed liceat memorato abbati suisque successoribus res praefati monasterii cum omnibus sibi subjectis sub tuitionis atque immunitatis nostrae defensione, remota totius judiciariae potestatis inquietudine, quieto ordine possidere; et quidquid in eo fiscus exinde exigere poterat aut sperare, tantum in fratrum stipendiis et in luminaribus ejusdem ecclesiae consignandis atque pauperibus alendis, sicut dictum est, cedat. Constituimus etiam, ut quandocunque divina vocatione memoratus abbas vel successores ejus ab hac luce migraverint, licentiam habeant monachi ibidem consistentes talem inter se per nostrum successorumque nostrorum consensum eligere abbatem, qui eis secundum regulam sancti Benedicti praeesse (1157B)et prodesse queat: quatenus servos Dei ibidem Domino famulantes, pro nobis proleque nostra ac stabilitate totius imperii nostri Domini misericordiam exorare delectet. Illud etiam per nostram auctoritatem concedimus et confirmamus, atque nostros successores rogamus ut hoc monasterium sub sua speciali tuitione retineant, et neque ad episcopum, neque ad aliud monasterium ullo unquam tempore ab illis subjiciatur, aut in beneficium cuilibet tribuatur, sed solummodo in jure et tuitione illorum pro omnibus temporibus ad monasticum ordinem observandum persistat: sicque hoc nostrum donationis opus immobiliter conservent, sicut pacta sua a suis successoribus conservanda optaverint. Haec vero auctoritas ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem, manibus (1157C)propriis subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici piissimi imperatoris.

Signum Lotharii gloriossimi Augusti.

Hirminmaris notarius ad vicem Fridugisi recognovi.

Data Kalend. Augusti, anno, Christo propitio, 13 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, et Lotharii, indict. 4. Actum Carisiaco palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CXXXIII. PRO MONASTERIO GREGORIANO. ( Anno 826.)[Apud Mabill., Annal. Bened., tom. II, pag. 724, ex authentico Gregoriano.] (1157D) In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si liberalitatis nostrae munere de beneficiis a Deo collatis nobis, locis Deo dicatis aliquid conferimus, id nobis et ad mortalem vitam feliciter transigendam, et ad aeternam perpetualiter obtinendam profuturum liquido credimus. Idcirco notum sit omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum industriae, quia vir venerabilis Gotafridus abbas ex monasterio sancti Gregorii, quod alio nomine Confluens vocatur, postulavit nos, ut nos ob utilitatem et necessitatum fratrum ibidem Deo famulantium, partem (1158A)quamdam de foreste nostra, contiguam ipso monasterio, quae ad fiscum nostrum, nomine Columbarium ( Colmar ), aspicere vel pertinere videtur, in nostra eleemosyna eidem monasterio concederemus. Cujus precibus pro mercedis nostrae augmento et reverentia illius sancti loci nobis acquiescere libuit, et de praefata foreste nostra partem quamdam per loca denominata atque determinata eidem monasterio in nostra eleemosyna ad necessitatem et utilitatem fratrum Deo inibi degentium concedere placuit; id est per locum, ubi Bredembach rivulus in Fachinam confluit, sursum usque ad locum ubi ipse rivulus surgere incipit: deinde per semitam quae nominatur Isneida, usque ad montem qui appellatur Swarzimberg; deinde per eumdem medium montem usque ad Lapidem-Magnum, (1158B)qui jacet ad radicem montis, et inde usque ad Fachinam; quantumcunque vero de praenominata foreste nostra infra dinumerata et determinata loca esse videtur, totum et ad integrum eidem monasterio in nostra eleemosyna concedimus. Quapropter volumus atque jubemus ut per hanc nostram auctoritatem, per loca superius denominata, tam nostris quam et futuris temporibus, praedictus Gotafridus abbas ejusque successores vel congregatio ipsius sancti loci praenominatam partem silvae de praescripta foreste nostra in nostra eleemosyna concessam habeant, atque jure perpetuo in ditione ipsius monasterii consistat: ita duntaxat ut cum aliquid de ipsa vel in ipsa ob utilitatem et profectum ipsius monasterii facere voluerint, libero in omnibus perfruantur (1158C)arbitrio faciendi. Et ut haec nostrae auctoritatis donatio atque confirmatio firmior habeatur, et tam nostris quam successorum nostrorum temporibus inconvulsam atque inviolabilem obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Hirminmaris diaconus ad vicem Fridugisi recognovi.

Data pridie Idus Junii, anno, Christo propitio, 10 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione prima. Actum Franconofurti palatio regio in Deo nomine feliciter. Amen.

CXXXIV. PRAECEPTUM LUDOVICI ET LOTHARII PRO MONASTERIO PRUMIENSI. ( Anno 826.)[Hontheim., Hist. Trev., pag. 175.] In nomine Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius, divina ordinante providentia, imperatores Augusti.

Notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis Tancradus abbas monasterii, cujus vocabulum est Prumia, quod est dicatum in honore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, et sanctae Mariae semper virginis, quod olim bonae memoriae avus noster Pippinus quondam rex, et avia (1159A)nostra Bertrada in rebus proprietatis eorum a fundamentis construxerunt, misit nobis per monachos suos auctoritatem domini praedicti Pippini regis, in qua continebatur insertum, qualiter idem monasterium non solum rebus multiplicibus ditaverint, verum etiam et illud sub sua tuitione, haeredumque suorum, regum videlicet, constituerint, nec non et auctoritatem domini et genitoris nostri Caroli bonae memoriae praestantissimi imperatoris, in qua erat exaratum, qualiter constitutionem pii patris sui confirmaverat et constituerat, ut in villis, vel in rebus praedicti monasterii nullus judex publicus absque ejus jussione, vel haeredum suorum, ad causas audiendas, aut freda undique exigenda, nec fidejussores tollendos, nec scaras, vel mansionaticos, seu conjectos, (1159B)tam de carrigio quamque de parafredis exigere aut exactare praesumeret: sed quidquid exinde de hominibus francis quamque et ecclesiasticis, seu servientibus, qui infra agros, vel fines, seu super terram praedicti monasterii degere videntur, fiscus aut freda poterat sperare, ex ejus indulgentia in luminaribus praedicti monasterii cederent. Praedictus etiam abbas deprecatus est, ut non solum avi et paternae auctoritatibus firmitatis gratiam nostram superadderemus auctoritatem, et ipsum monasterium cum rebus et hominibus, quae praesenti tempore in quibuslibet pagis et territoriis, tam per traditionem praedicti domini Pippini regis, ceu et genitoris nostri, vel ex liberalitate liberorum hominum, tam per traditiones, commutationes, venditiones, aut ex qualicunque legali (1159C)ordine praesenti tempore praedictum tenet vel possidet monasterium, vel quae deinceps in jure ipsius sancti loci divina pietas augeri voluerit, sub nostra tuitione atque immunitatis defensione constitueremus. Cujus precibus aurem placabilem accommodamus: hos nostros imperiales apices fieri jussimus, per quos decernimus, atque jubemus, ut quidquid tam ex donatione regum, vel traditione liberorum hominum ad idem monasterium legibus jure cumulatum est, et praesenti tempore legaliter tenet vel possidet monasterium, vel ea quae ab hinc in futurum ibidem juste et legaliter traditum fuerit, perennis temporibus rectores praedicti monasterii, absque ullius injusta contrarietate, teneant et possideant. Insuper praecipimus, (1159D)atque per hanc nostram auctoritatem sancimus, ut nullus judex publicus, vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones praedicti monasterii ad causas judiciario more audiendas, vel sicut in praecepto domini et genitoris nostri continet, vel freda, aut fidejussores tollendos, aut scaras, vel mansionaticos, seu conjectos, tam de carrigio, quam de parafredis exigendis, aut homines ipsius monasterii tam francos, quam ecclesiasticos, vel servientes, qui infra agros, vel fines, seu super terram praedicti monasterii manent, bannum aut herebannum exigere, aut exactare praesumant, (1160A)aut ullas redhibitiones, aut illicitas occasiones quaerere; sed liceat rectoribus praedicti monasterii cum omnibus rebus et mancipiis praedicto monasterio jure possessis quieto ordine vivere ac residere, quemadmodum in praedicti Pippini regis, et domini atque genitoris nostri auctoritate, vel in hac nostra continetur, nostro successorumque nostrorum fideliter parere imperio; qualiter monachi ibi per successiones degentes liceat quiete vivere et misericordiam Domini pro nobis proleque nostra attentius exorare. Quidquid etiam de rebus praedicti monasterii jus fisci exigere poterat, totum nos pro aeterna remuneratione in luminaribus praedicti monasterii et in alimonia pauperum, vel sustentationem peregrinorum in nostra eleemosyna perennis temporibus (1160B)concedimus. Haec vero auctoritas firmitatis nostrae ut per curricula annorum inviolabilem obtineat firmitatem, etiam manibus propriis subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici imperatoris +. Signum Lotharii gloriosissimi imperatoris +. Signum Ludovici regis. Megmgmarius notarius ad vicem Fridugisi recog.

Data septimo Kalend. Febr., anno, Christo propitio, 13 imperii domini Ludovici, et Lotharii 4, serenissim. August., indict. IV. Actum Aquisgrani palatio regio: in Dei nomine feliciter. Amen.

CXXXV. PRO MONASTERIO S. MAXENTII. ( Anno 827.) [Apud D. Bouquet., tom. IV, p. 550, ex chartulario hujus monasterii.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius, divina ordinante providentia, imperatores Augusti.

Multis siquidem in imperio Domino opitulante nostro cognitum esse non ambigimus, qualiter quoddam monasterium quod dicitur S. Maxentii, situm in territorio Pictaviensi, ubi S. Leodegarius corpore requiescit, cum omnibus rebus sibi juste competentibus, per beneficium regum antecessorum nostrorum in potestate comitum aliquandiu constitutum esse, et nos nostro tempore inspirante divina misericordia idem monasterium, cum quadam portione (1160D)rerum ad se pertinentium, ad statum pristinum revocasse, et abbatem regularem constituisse, qui secundum regulam sancti Benedicti vitam monasticam degeret, et sub nullius potestate aut ditione consisteret, nisi sub nostra filiorumque nostrorum. Sed quia portionem rerum praedicti monasterii, quam adhuc constat esse in beneficium, praedicto monasterio propter quamdam utilitatem sive necessitatem regni nostri, quae modo imminet, reddere praesentaliter nequimus, ideo eum [id] cum portione rerum quas nunc possidet ab omnibus saecularium et publicarum rerum impeditionibus, id est ab expeditione (1161A)exercitali et bannis atque heribannis et operibus publicis sive paratis ahsolutum et quietum esse omnimodis praecipimus; de portione vero rerum praedicti monasterii, quas adhuc, sicut superius dictum est, in potestate diversorum hominum per beneficium esse constat, praecipimus atque per hos imperiales apices nostros sancimus atque decernimus ut, saepe dicto monasterio S. Maxentii et rectoribus ejus nonas et decimas atque opera pleniter persolvant, donec Domino adjuvante per nos ipsos sive per filios et successores nostros praedictam portionem rerum ad memoratum venerabile monasterium, ad quod per justitiam pertinet, pleniter atque integre reddi sive restitui faciamus. Et ut haec confirmatio nostra per curricula . . . . . . ant tempora (1161B)inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, annuli nostri impressione subter signari jussimus.

Datum VI Kal. Octobris, anno, Christo propitio, 13 [ Leg. 14] imperii domini Ludovici imperatoris et Lotharii 6, indictione 5. Actum Compendio palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CXXXVI. LOTHARIUS AUG. MONASTERIO NONANTULANO MULTA BONA CONFERT. ( Anno 827.)[Apud Muratori, Antiq. Ital., tom. II, pag. 197.] Domno Lothario Augusto pacifico imperatore Augusto, serenissimo Romanorum patricio, a Deo coronato, sedem pacificam, beatitudinem tenentem Romanam, Longobardorum.(1161C) Omnibus imperii sui et venerabilibus locis debere cautum est venerabiliter expositas in omnibus tegibus . . . . . . praeceptum in venerabili monasterio nobis pro . . . tivo expositum est. De aliquantis itaque rebus a nobis concessis et tributis in ipso veneravili monasterio, vel da quibuscunque hominibus vel personis tributas sint; aliquas res vel concessas in ipsam religionem vel ejus patrimonio atque possessiones lucrari videtur. Ideoque per omnia in nostro territorio Aemilianensi, vel ad partem Motinensem infra confines civitatis Geminiana, rebus nostris donnicatis vel colonicatis, sive de publico, sive de privato ad nostram regalem domum pertinentibus vel adjacentibus, ut quod ad nostram domum debetur, id in eodem suprascripto venerabili (1161D)monasterio tribuitur, da confines Fossa Sclarola, seu Fossa Pavignana ad confines Riparia, ripa Scoltenna, et fluvio Moclena per usque fluvio Lama usque in Suleole per usque in Bagnone, id (1162A)est Tumba Rodiliana, casale Restani, et casale Grummolo, silva Leguriano, silva Agolaria, casa Lauto, campo Rovirito, campo de Rusco, Campolongo, Bruniana, civitas Geminiana, quae vocatur Flexiana, Quarantole, Ureniana, Verminitica, Niratica, Calendatica, Pilliciana, Corniola, ad pertinencias suprascriptas res justa fluvio Moclena, confines civitatis Geminiana, casale Menterioni, atque casale Firmani, et casale Alperti, et casale Tassinaria, seu casale omne Brixili, atque casale Bruxili, seu Curlo, et Tumbole, atque Fossa Bruxola, et Corrigio Brancudo, et Valle Alba, et casale Fontanellae, et Corrigio Boni, seu casale Acus, et casale Tallolo: et insuper alia fundora vel casalia, cum omnibus ad easdem rebus generaliter vel specialiter (1162B)pertinentibus vel adjacentibus, sive tributarias vel censurias, sive donnicatas vel colonicatas, actoribus ad easdem . . . . rebus generaliter vel specialiter pertinentibus vel adjacentibus in ipsius confines et latera, atque ad suprascripta fundora et casalia pertinentes vel adjacentes, vel da ipso monasterio donnicatas vel colonicatas in ipso venerabili monasterio sint privilegio positas sine aliquo obstaculo vel opposicionem alicujus contrarietatis nostra plenissima largicione. Unde ut quaecunque persona, quae nostro praecepto statutum est, conare, inviolare aut infringere, siat se compositurum cognoscat mulcta auro obrizo mancosos centum. Nostra itaque statuta inviolabiliter observare praecipimus.

Datum sub die et mense Augusto, indicione quinta.(1162C) Lotharius Augustus imperator.

CXXXVII. PRO MONASTERIO DERVENSI. ( Anno 827.)[Apud Baluz., Capitul. tom. I, pag. 651.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi.

Ludovicus et Lotharius, divina ordinante providentia, imperatores Augusti.

Si petitionibus servorum Dei justis et rationalibus divini cultus amore favemus, superni muneris donum nobis a Domino impertiri credimus. Idcirco notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, (1162D)quia adiens serenitatem culminis nostri vir religiosus Hauto, abbas ex monasterio quod vocatur Puteolus, quod est in Dervo constructum in honore beatorum Petri et Pauli, suggessit mansuetudini nostrae (1163A)eo quod praedictum monasterium, ubi ille Dei cultor abbas praeest, aptum esset ad monasterium regulare; quia non solum idem locus, ubi praefatum monasterium fundatum est, verum etiam et omnes adjacentias congruas haberet servis Dei monasticam vitam degere volentibus. Nam et privilegia qualiter ipsum monasterium ad monasticum ordinem perficiendum fundatum esset, et praecepta regalia nobis ostendit, ubi liquido apparuit quod antiquitus regulare monasterium fuisset. Nos vero hanc rem diligentius scire volentes, jussimus venerabilem virum Hebonem Rhemensem archiepiscopum et aliquos ex suffraganeis suis ad praedictum locum ire, et diligenter intueri, non solum si ipse locus aptus esset ad monasticum ordinem observandum, verum et (1163B)utrum clerici ibi degentes monastice vivere, an non. Illi vero nostris jussionibus obtemperantes, sicut nobis praedictus Hebo archiepiscopus renuntiavit, et aptum locum invenerunt ad normam regularem custodiendam, et clericos ibi degentes sponte vitam monasticam, sicut illis professi sunt, suscipere et perpetuo observare velle. Sed ut praedictus ordo monasticus in eodem loco nostris et futuris temporibus ad nostram successorumque nostrorum perpetuam eleemosynam digne observaretur, et monachi per tempora degentes secundum regulam sancti Benedicti vitam degerent, praedictus Hauto abbas, precibus quibus valuit, rogavit ut nostrum confirmationis praeceptum idem monasterium habere mereretur, sicut caetera monasteria monachorum in regno, (1163C)Deo propitio, nostro habere noscuntur. Cujus petitionem justam et rationabilem judicantes, per hos imperiales apices nostros praecipimus atque jubemus ut abhinc in futurum praedictum monasterium sub monastico ordine persistat, et monachi ibi degentes sub regula sancti Benedicti, Domino sibi adjuvante, perenniter vitam ducant monasticam. Et quandoquidem divina vocatione praedictus abbas ab hoc saeculo migraverit, quandiu ipsi monachi inter se talem eligere potuerint qui illis secundum regulam praeesse et prodesse possit, per hanc nostram auctoritatem licentiam habeant eligendi abbates, qualiter monachi per tempora ibi degentes pro nobis, conjugibus ac liberis nostris, seu totius regni nostri stabilitate, Domini misericordiam indesinenter (1163D)exorare delectentur. Et ut haec nostrae auctoritatis praeceptio ac confirmatio per curricula annorum inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria subter firmavimus et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici gloriosissimi imperatoris.

Signum Lotharii serenissimi Augusti

Durandus diaconus ad vicem Fredugisi recognovit.

Data II Idus Februarii, anno Christo propitio 14 imperii domini Ludovici piissimi Augusti, et Lotharii 5, Indict. 5. Actum Aquisgrani palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.(1164A) CXXXVIII. PRO MONASTERIO DERVENSI. ( Anno 827.) Dirimitur contentio abbatem inter et fiscum regium de silva Astenetensi. [Apud Mart., ampl. coll., tom. II, pag. 24.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius divina ordinante providentia imperatores Augusti.

Notum esse volumus omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, sagacitati, quia Ando abbas monasterii cujus vocabulum est Stabulaus et Malmundarium, accedens ad aures clementiae nostrae, expetiit nobis dicens, quamdam contentionem inter se et Albricum actorem fisci nostri, qui (1164B)Tectis nuncupatur, exortam esse, de quadam scilicet silva quae in loco nuncupante Astanetum, inter duos rivulos Tailernion et Dulnosum esse videtur. Nos quoque hujus contentionis et seditionis qualitatem cognoscere volentes, misimus duos ex fidelibus nostris Jastonem videlicet comitem palatii nostri et Wirnitum magistrum parvulorum nostrorum, ut eum locum de qua hujus contentionis intentio agebatur, inspicerent, et per circummanentes utriusque partis rei veritatem inquirerent, qui reversi renuntiaverunt nobis quod cum memoratus Ando abbas per priscorum regum Francorum donationis praecepta, necnon et familia memorati fisci nostri, ac actores ejusdem propter antiquam consuetudinem suas opportunitates et commoditates in eadem silva communiter (1164C)habere debeant, has autem opportunitates et commoditates, propter contentiones et discordias, ne abhinc in futurum fiant, placuit nobis in hunc modum determinare: id est, ut cum praecepta regalia, quae de memorata silva circa praescriptum monasterium a priscis Francorum regibus facta fuerunt, inviolabilia permaneant, cum utraque pars monasterii videlicet et fisci nostri eamdem silvam in pascuis animalium et porcorum utendis, cum in materiaminibus faciendis et piscationibus exercendis sine aliquolibet alterius partis impedimento dimissa sibi invicem pastionatici solutionem aequabiliter et communiter habeant, et neutra pars nullatenus memoratam silvam ultra exstirpare, aut mansioniles (1164D)in ea facere praesumat. Et ut hoc nostrae auctoritatis conscriptum verum credatur ac diligentius conservetur, annuli nostri impressione subter eum signari jussimus.

Ego Herminmarius notarius ad vicem Friducis recognovi.

Data VIII Kalend. Junii, Christo propitio, anno decimo quarto imperii domni Ludovici et domni Lotharii quinto piissimi Augusti, indictione 5.

Actum Tectis palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.(1165A) CXXXIX. PRO MICIACENSI S. MAXIMINI MONASTERIO. ( Ante annum 828.[Ex chartulario Miciacensi, apud D. Bouquet., tom. VI, pag. 554.] In nomine Domini Dei omnipotentis et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius filius ejus divina ordinante providentia imperatores Augusti.

Notum fieri volumus imprimis successoribus nostris, necnon et omnibus fidelibus, quia postulavit magnitudinem nostram Jonas fidelis noster Aurelianensis praesul Ecclesiae, ut divinae servitutis ob honorem, et propter monasticam veraciter religioseque servandum ordinem, nostrae auctoritatis privilegio (1165B)committeremus illi quoddam coenobium regiae potestatis, nominatum Miciacum, in Aurelianensi dioecesi, fundatum in honore Dei et gloriosi protomartyris Stephani a Clodoveo primo Christianissimo Francorum rege, et posteriorum munificentia regum amplifice sublimatum. Idem autem venerabilis praesul Jonas praefatum Miciacensem locum speciali amore diligens, ob meritum et reverentiam sanctissimorum Patrum Euspicii, Maximini, Aviti et aliorum quamplurium, qui in eodem coenobio cum plurium fratrum numero sub monastico ordine probabiliter Deo vixisse et placuisse declarantur testimonio evidentium miraculorum, non ambitiosa cupiditate aut fastu superbiae expetit, sed ut regularis ordo monasticus religiosissime custodiendo teneatur. (1165C)Nostra ergo pietas tali ratione committit sibi praefatum locum et successoribus ejus, ut magis per eos spirituali et temporali augeatur incremento quam minuatur, et neque ullam tyrannidis dominationem super monachos, familiam, mancipia, servos exerceant, et neque ipse aut aliquis successorum ejus a jure et potestate praefati Miciacensis monasterii aliquid rerum suarum mobilium vel immobilium, quas nunc Christo propitio possidet, vel in futuro acquiret, aut in domino proprio invadat, aut quoquomodo subripiat vel subtrahat, aut alicui tribuat. Ad notitiam autem futurorum placuit nobis in hoc pragmatico, quod in praesentia nostra ipse Jonas episcopus, una cum conniventia metropolitani sui Hieremiae dictando composuit, et scriptum nostrae (1165D)excellentiae corroborandum obtulit, adnotari possessiones terrarum quae in praeceptis regum continebantur quorum munificentia praedicto loco largitae sunt, quas praesentialiter Dei gratia secure ac quiete possidet. Prior est fundus Miciacensis cum appendiciis suis, ac fluvius Ligeris et Ligerici; continuatim pertinet aqua ejusdem fluvii Ligeris ad praedictum coenobium ex utraque ripa, ab illo loco ex quo incipit terra ejusdem supra capellam Sancti Maximini ab oriente, donec finiatur tota adversus occidentem cum fluvio Rolleno. Tantum vero fluvii Ligerici pertinet ad praedictum monasterium, quantum hic adnotatur. Incipit enim possessio fluvii Ligerici a farinario (1166A)cujusdam Dromedamii, et decurrit per ripam Sancti Hilarii usquedum cujusdam Mortosii nomine vici derodendo fines Ligeris alveo non modico invehitur, terminante quadam conclavi terrae alterius ripae praedicti monasterii contra ubi etiam publica via est, inter quam et alteram terram praedicti coenobii paululum extendit se quaedam terrula Sanctae Crucis, necnon et fluviolus Rollenus, qui in eodem loco ad praesens invehitur Ligeri. Altera vero ripa praedicti fluvii Ligerici semper praedicti coenobii est potestatis, quamvis cujuscunque terra alterius juris desuper habeatur. Et in civitate Aurelianensi possidet praefatum coenobium Miciacense claustrum, quod dicitur capella Sancti Maximini, et terra ipsius allodii exit extra murum. Et alio loco in civitate habet allodium (1166B)Momberric inter Sanctum Stephanum et Sanctam Mariam Boni Nuntii, et ultra fluvium Ligeris habet villam Berarii, quae dicitur capella Sancti Maximini, et censiacum cum silva, et montem Pastoris, et montem Thebaldi, et villam Marmanios. Et in alio loco habet Cambiacum villam, cum ecclesia et omnibus sibi pertinentibus. Et in alio loco villam quae dicitur Fontanas, ubi est rivulus aquae, et prope illam habet villam quae dicitur Casellagi. In Secalonia ( la Sologne ) vero possidet curtem Venuensem cum ecclesia, mancipiis, terris cultis et incultis, et silvam quae dicitur Tassimata; curtem etiam Litimiacensem, quae vulgo dicitur Monsteuranni, cum servis, silvis et aliis rebus sibi adjacentibus, ac villam Dardi cum omnibus sibi pertinentibus, ac villam quae dicitur (1166C)Fontenellas, cum silva, servis et omnibus sibi pertinentibus. Et habet ecclesiam Sancti Petri in Gaudiaco, et ecclesiam Sancti Hilarii ultra Ligericum. Ac in Marogilo, in uno loco possidet de pratis XXIV, et in alio loco, qui dicitur Ad Renas, in allodio aripennos IV; et in prospectu Aurelianis in loco qui dicitur Ad Portum ( le Portereau ), aripennos de vinea VIII. Haec Clodoveus primus rex Francorum loco Miciacensi jure haereditario donavit. Et in pago Bituricensi infra castellum Sancti Gundulfi habet curtem Pauliacum, cum ecclesia et aqua Nostiusa ac omnibus sibi pertinentibus. Et habet alteram curtem ibi juxta praedictum Pauliacum, quae dicitur Ad Sanctum Martinum, cum ecclesia ac omnibus sibi pertinentibus. Haec Clodomirus filius senioris Clodovei (1166D)praefato loco concessit. Habet quoque potestatem quae dicitur Vienna, cum ecclesia et silva et omnibus sibi pertinentibus, in qua est collalimilus; ac potestatem, quae dicitur Villa Mariae, cum omnibus sibi pertinentibus, ac silvam quae dicitur Torsellis, tenentem duas leugas. Haec Clotarius rex praedicto loco concessit. In Belsica vero habet potestatem Ardreni putei ( Ampuys ), cum omnibus sibi pertinentibus, Bittiaco, Montemuicheth, Pirario, Sancino, Nocumento, ac sibi servis pertinentibus; et in pago Stampensi villas duas, Casellas et Castaneum Villare. Ista rex Chilpericus dedit. Ac in Belvacensi pago habet villam quae dicitur Ad Sanctum Maximinum cum ecclesia in (1167A)honore ipsius dicata, quae vicina est Sylvanectensi parochiae; et in prospectu Aurelianis potestatem Bruerias, quae dicitur Ad Sanctum Dionysium, cum ecclesia in ipsius martyris honore dicata, cum sibi pertinentibus, Albarias, Caventono, Asinarias, servis, terris, pratis; et in alio loco villam Nemesim, cum aqua, terris, pratis et omnibus sibi pertinentibus. Haec Dagobertus rex est largitus. Et juxta silvam longam habet villam quae dicitur Villare Magnum, cum ecclesia sancta [dicata] in honore sancti Maximini. Ac in pago Dunensi cellam habet in loco qui dicitur Mons Letardi ( Montlitar ), cum aqua Conida, molendinis, silva, pratis, terris cultis et incultis, pascuis et vineis, mancipiis et servis. Haec Theodoricus rex ex haereditate Lupi piissimi (1167B)ducis praedicto loco contulit. Et in pago Lemovicensi habet ecclesiam quae dicitur Magniacus, cum ecclesia et aqua, molendinis, terris cultis et incultis, vineis, pratis, silvis, pascuis, parvis exitibus et regressibus, servis, mancipiis. Hanc curtem genitor noster gloriosus Augustus Carolus Magnus imperator contulit Miciacensi loco. Ac in Pictavensi territorio, in portu Vitrariae, in pago Herbadelico super fluvium Tannacum, habet areas Salinarum ad onerandas naves, sive ad suas necessitates excludendas, et possidet praedictas areas cum vineis, terris, pratis, pascuis, silvis et omnibus sibi pertinentibus, quae Garotholenus de fisco regio habuit, scilicet a nostro avo Pippino et filio ejus genitore nostro Carolo regali munificentia collatum est coenobio (1167C)Miciacensi. Nos vero, ne inferiores videremur praedictis regibus, beneficio concessimus praedicto loco per deprecationem Dructesindi abbatis ipsius loci, et privilegio auctoritatis nostrae corroboramus discursionem trium navium per diversa imperii nostri flumina, scilicet per Ligerim, Sequanam, Maternam [Matronam], Carum, Vigennam, Sartam, Meduanam, Lidum, pro quibuslibet monasterii necessitatibus, ut secure et libere ire ac redire valeant, ac non reddant ullum teloneum vel ullam consuetudinem vel aliquam redhibitionem: et ne quislibet exactor fisci de carris, vel carretis vel sagmariis, vel de quocunque vehiculo sive per terram, sive per aquam facto, vel de quocunque commercio pertinente ad praedictum locum exigat vel accipiat (1167D)ullam consuetudinem: nec quibuslibet negotiis factis, vel in villis, terris, aquis, silvis praedicti monasterii, undecunque potestas judiciaria aliquid exigere praesumat, aliquam legem vel consuetudinem accipere vel exigere, vel quamlibet molestiam inferre. Et obeunte abbate monasterii ipsius, volumus (1168A)ut nulla se occasione neque episcopos neque quilibet regiae potestatis minister in describendis praevidendisque acquisitis acquirendisque ejusdem monasterii rebus permisceat. Abbatem vero eidem monasterio non alium, quam quem dignum moribus communi consensu congregatio tota poposcerit, ordinari volumus: ac orandi tantummodo causa accedendi ad praefatum locum episcopo licentiam damus; aut si forte ad peragenda sacra missarum fuerit invitatus mysteria, et si voluerit praedicto coenobio aliquid de episcopio suo dare, nostra regali et sua pontificia auctoritate peragat; at si voluntas et facultas denegaverit, de iis quae collatae sunt rebus nihil invadere praesumat. Porro si contigerit aliquod infortunium cujuscunque perturbationis, (1168B)quod ab episcopo possit minime diffiniri, vel ipse erga ipsum locum male agens [agat], jubemus ut nostrorum successorum regum auribus declaretur, ut regali judicio quidquid depravatum fuerit corrigatur. Ne ergo putent praesules sedis Aurelianis propter hanc commendationem ad adjutorium ac defensionem Miciacensis coenobii a nobis pie ac misericorditer factam, quam fideli nostro Jonae episcopo committimus, eo quod praesentia nostra longe remota sit ab illis partibus, res praefati monasterii qualibet machinatione alienare, vel ipsum locum inquietare, praesertim cum et praefatus locus regio beneficio sit fundatus, et res ipsius coenobii larga regum munificentia sint largitae. Itaque summopere jubendo volumus ut monachi praedicti loci ad divinum (1168C)servitium honorificentius peragendum rebus superius memoratis ditati, regulariter otium sanctae quietis per adjutorium episcopi et per hanc nostram auctoritatem adepti, in his in quibus se Deo devinxerunt, divina juvante gratia, immobiliter permaneant. Et pro hoc beneficio a nobis impartito flagitamus omnimodis servos Dei praefati loci monachos, ut pro nobis et conjuge nostra Judith et prole, et stabilitate imperii a Deo nobis collati, et per cuncta saecula per successores nostros sua gratissima pietate conservandi semper omnipotenti Deo preces fundant. Hoc autem praeceptum, ut pleniorem in omnipotentis Christi nomine obtineat vigorem, et a successoribus nostris credendo conservetur, nomine nostro et eorum, qui praesentes aderant, (1168D)titulare voluimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Datum XIV Kal. Martii, anno Christo propitio 24 imperii domini Ludovici piissimi Augusti, indictione 14. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine(1169A) Durandus diaconus ad vicem Fridugisi cancellarii recognovit.

CXL. PRO MONASTERIO SCHWARTZACENSI. ( Anno 828.) Confirmatur commutatio bonorum facta inter Waldonem abbatem Schwartzacensem et Erchengarium comitem Nordgoviae. [Ex antiquo chartulario abbatiae Andlaviensis.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius divina ordinante providentia imperatores Augusti.

Si enim ea quae fideles imperii nostri pro eorum opportunitatibus inter se commutaverunt, nostris confirmamus edictis, imperialem exercemus consuetudinem, (1169B)et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, industria, quia Waldo abbas monasterii quod vocatur Svarzhaha, nec non et vir illuster Erkingarius comes, ac genitrix et fratres sui Rotdrudis, Vuoradus, Bernaldus et Bernardus accedentes ad aures clementiae innotuerunt celsitudini nostrae, quod pro ambarum partium opportunitate quasdam res et mancipia inter se commutassent. Dederunt igitur Erkingarius comes, ac genitrix et germani sui Rotdrudis, Vuoradus, Bernaldus et Bernardus per nostram sibi datam licentiam Waldoni abbati ad partem praefati monasterii sui in villa Creuhesheim mansos sex et jornales septem; et in Utilinhaim (1169C)mansos quatuor; et inter Fedinheim, et Lampartheim, et Techinheim, mansos duos et prata ad carradas triginta quatuor; et ad Mustridisheim sortem unam, et ad Fregistatt sortes duas et (1170A)Waltmasta ad porcos saginandum septenos sexaginta duos; et in Zeinhaim de vinea aripennos duos; et in Wangon similiter, et mancipia numero triginta quatuor, his nominibus: Anno, Willigart et filia ejus Feginbolt, Vuitbert, Duno, Wanahilt, Pallo, Trutger, Rahrud, Goltrut, Hildefrit, Theacla, Waldila, Meginfrit, Richilt, Winilind, Liuthari, Fridalind, Irmanhilt, Liapheri, Wolfarth, Willirat, Liudolf, Nortwib, cum filiis tribus, Waldgard, Ruadind, Helinsind, Antrat . . . . . Et e contra in compensatione istarum rerum dedit praefatus Waldo abba de rebus memorati monasterii memorato Erkingario comiti, ac genitrici et fratribus ejus, Rotdrudi, Vuorado, Bernaldo et Bernardo per nostram sibi datam licentiam in pago Alsacinse in villa, vel marka (1170B)Erboldisvillare, in loco qui appellatur Zinzila, mansos decem et septem, et prata ad carratas quinquaginta, et de vinea aripennos quatuor, cum finibus et terminis eorum, et mancipia numero triginta quatuor quae ita nominantur: Adelbert, Watto, Dheganholt, Hildigun, Werinbold, Hugibold, Ingilbold, Otgunt, Weringunt, Willibert, Franco, Horslolf, Ruatber, Snelrath, Hiltrad, Ingilbert, Engitman, Niwrat, Trutlind, cum filio suo, Werhild, Ruathild, Willisind, Ratgunt, Ingilbrich, Lonico, Adalhild, Libold, Willigunt, item Deganbald, Lipsind, Liutsind, Werinbert, Wacho. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas, manibusque bonorum hominum roboratas prae manibus se habere professi sunt; sed pro integra firmitate petierunt celsitudini nostrae, ut, (1170C)etc. Reliqua, ut in diplomate anni 823, quo Ludovicus Pius confirmat commutationem factam inter Bernoldum Argentinensem, et praedictum Erchengarium, supra, num. CIX. Et ut haec auctoritas firmior habea (1171A)tur, de annulo nostro subter eam jussimus sigillari. Hirminmaris notarius ad vicem Fridugisi recognovi.

Data quarto Non. Martii, anno, Christo propitio, 15 imperii domni Ludovici et Lotharii 6 piissimi Augusti, indictione 6. Actum Aquisgrani palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.

CXLI. PRO RESTAURATIONE ECCLESIAE BENIGNI IN URBE DIVIONIS. ( Anno 828.)[Apud Mabill., Ann. ord. S. Bened., tom. II, p. 516.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus, Amadeo comiti, Heliae et Waldo, Isembardo et Barberto vassis nostris. Notum sit vobis (1171B)quia volumus ut adjutorium faciatis Herlegaudo diacono ad restaurandam et recooperiendam ecclesiam sancti Benigni martyris Christi, propter illam scilicet rationem, quia compertum nobis est quod vos de ratione ejusdem ecclesiae beneficia habeatis; et nonas, et decimas in omnibus dare faciatis: quia justum est. Propterea constituimus vobis ut ad restaurandam illam ecclesiam, et cooperiendam, adjutorium praestetis. Videte ut omnino impleatis, atque expressim vobis demandamus ut nullam exinde habeatis negligentiam, si gratiam nostram vultis habere. Et ut certius cognoscatis hanc nostram esse jussionem, de annulo nostro jussimus sigillari.

CXLII. PRO BURDIGALENSI S. ANDREAE ECCLESIA. ( Ante annum 828.)[Apud D. Bouquet., tom. VI, pag. 557, ex Lopesio, Eccles. Metrop. Burdigal., pag. 377.] In nomine Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Si liberalitatis nostrae munere locis Deo dicatis quiddam conferimus beneficii, et necessitates ecclesiasticas ad petitiones sacerdotum nostro relevamus juvamine, id nobis et ad mortalem vitam temporaliter transigendam, et ad aeternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Noverit interea sagacitas seu utilitas omnium fidelium, tam praesentium quam futurorum, quod vir venerabilis Sicharius Burdigalensis archiepiscopus adiens nostram (1171D)praesentiam, obtulit obtutibus nostris immunitatem domini et genitoris nostri Caroli bonae memoriae serenissimi Augusti, in qua continebatur qualiter ipsam sedem, quae est in honorem S. Andreae et S. Jacobi apostolorum, cum monasteriis sibi subjectis, quae dicuntur Blavia, quod est in honorem S. Romani constitutum, ubi ipse sanctus corpore requiescit, situm in eodem pago Burdigalensi super fluvium Garonam; nec non et S. Severini, ubi etiam (1172A)requiescit ipse, constructum in suburbio ipsius civitatis, cum omnibus appendiciis et assentiis eorum, quae non solum idem genitor noster, verum etiam praedecessores ejus reges, ipsamque sedem sub suo munimine et defensione cum cellulis sibi subjectis, et rebus vel hominibus ad se pertinentibus vel aspicientibus consistere fecissent, et eorum immunitatum auctoritatibus ab inquietudine judiciariae potestatis eadem munita atque defensa fuisset ecclesia. Sed pro rei firmitate postulavit a nobis praefatus Sicharius archiepiscopus ut, parentum seu praedecessorum nostrorum regum morem sequentes, hujusmodi nostrae immunitatis praeceptum ob amorem Dei et reverentiam ipsius sancti loci circa ipsam ecclesiam fieri censeremus. Cujus petitioni libenter assensum praebuimus, (1172B)et hoc nostrae auctoritatis praeceptum circa ipsam ecclesiam immunitatis atque tuitionis gratia pro divini cultus amore et animae nostrae remedio fieri decrevimus, per quod praecipimus atque jubemus ut nullus judex publicus, vel quilibet ex judiciaria potestate, aut nullus ex fidelibus nostris tam praesentibus quam futuris, in ecclesias aut agros seu reliquas possessiones, quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis intra ditionem imperii nostri juste et legaliter memorata tenet ecclesia, vel ea quae deinceps in jure ipsius ecclesiae divina pietas voluerit augeri, ad causas audiendas, vel freda aut tributa exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius ecclesiae, tam ingenuos quam servos, super (1172C)terram ipsius commanentes injuste distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris nec futuris temporibus ingredi audeat, nec ea quae supra memorata sunt, exigere praesumat. Sed liceat memorato praesuli et cuilibet successori res praedictae ecclesiae cum cellulis sibi subjectis et rebus vel hominibus ad se aspicientibus vel pertinentibus, sub immunitatis nostrae defensione, remota totius judiciariae potestatis inquietudine, quieto ordine possidere, et nostro fideliter parere imperio, atque pro incolumitate nostra et conjugis et prolis, seu etiam totius imperii a Deo nobis collati, et ejus clementissima miseratione per immensum conservandi, una cum clero et populo sibi subjecto, Dei immensam clementiam jugiter exorare. Et quidquid (1172D)de praefatis rebus ecclesiae jus fisci exigere poterit, totum nos perpetua renuntiatione concessimus ecclesiae isti, ut perennibus temporibus in alimoniam pauperum et stipendia clericorum ibidem Deo famulantium proficiat in augmentum. Hanc itaque auctoritatem, ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem, et a fidelibus nostris diligentius conservetur, manu nostra subterfirmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.(1173A) CXLIII. PRO MONASTERIO EREMIFANENSI ( Anno 828.)[Apud Rettempacher, Annales Eremifanenses, pag. 30.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius divina ordinante providentia imperatores Augusti.

Si erga loca divino cultui mancipata imperiali more beneficia largimur opportuna, id nobis procul dubio ad stabilitatem imperii nostri, et animae salutem proficere minime dubitamus. Igitur notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia ad deprecationem dilecti filii nostri Ludovici regis Waioariorum (1173B)et Geroldi comitis concessimus cuidam monasterio nostro, cujus vocabulum est Chremisa, quod est constructum in honore et veneratione Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, situm in pago Trungowe, ubi praesenti tempore vir venerabilis Sigehardus abbas praeest, et monachis ibidem per tempora degentibus quoddam territorium, quod est in pago Grunzwiti, juxta montem Sumerberch, quod usque modo servi vel sclavi ejusdem monasterii ad censum tenuerunt, qui ad partem comitis solvebatur; ubi etiam monachi de praefato monasterio ecclesiam et domos et caetera aedificia construxerunt. Quod territorium ita terminatur: incipit enim, ex plaga orientali, a Sumerperch, sicut missi Geroldi comitis designaverunt, usque in Draeisma, ad locum qui vocatur (1173C)Hohoga, Plaettehinn, et inde sursum usque ad territorium episcopatus Pataviensis ecclesiae, et exinde ad plagam australem usque in Heribrunnum. Deinde ex parte occidentali usque ad eum locum ubi Flinspach exit de silva; a parte aquilonis, sicut ipsa silva pergit usque ad jam dictum montem qui vocatur Sumerperch. Memoratum vero territorium, quantumcunque infra suprascriptam terminationem consistit, salvis tamen proprietatibus liberorum sclavorum, reliquum quidquid infra has terminationes praesenti tempore ad partem comitum pertinebat, omnia supradicto monasterio Chremysae per hanc nostram auctoritatem praesentialiter tradimus, et de nostro jure in jus et dominationem ejus transfundimus, ita videlicet ut quidquid de praefatis territoriis (1173D)ob utilitatem et profectum praescripti monasterii rectores et ministri ejus facere vel judicare voluerint, libero in omnibus potiantur arbitrio faciendi quidquid elegerint. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus Domino protegente valeat inconvulsa manere, manibus propriis subterfirmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Signum Lotharii gloriosissimi imperatoris Augusti.(1174A) Durandus diaconus ad vicem Fridugisi recognovi.

Datum XI Kal. April., anno Christo propitio 15 imperii domini Ludovici serenissimi imperatoris, et Lotharii 6, indictione 6. Actum Aquisgrani, palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.

CXLIV. PRO MONASTERIO S. GALLI. ( Anno 828, 12 Feb. ) Ludovicus Pius et Lotharius imperatores confirmant donationem a Pippino rege monasterio S. Galli factam. [Apud Neugart., Codex Alemannicus, pag. 196, ex cod. Tr. mon. S. Galli, pag. 172.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius divina ordinante providentia imperatores Augusti.(1174B) Notum sit omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia Gauzbertus venerabilis abbas ex monasterio S. Galli permissum suum nobis innotuit, quod avus noster Pippinus quondam rex aliquos liberos homines in pago Brisichava quorum nomina sunt: Williharius, Putico, Gauzbertus, Otarius, Pillinus, Haimo, Hundo, Wolfuvinus, Motharius, Chrodarius, Gangulffus, Zuppo, Gisalo, Drasamundus, Harimundus, Otini, Grotzeo, Swabulffus, Biritoldus, Griffo, Wolantinus, ad eumdem monasterium concessisset. Eo scilicet modo ut iidem liberi homines, et posteritas eorum, censum quod ad fiscum persolvi solebant, parti praedicti monasterii exhiberent atque persolverent. Sed quia super hac concessione praeceptum avi nostri Pippini regis (1174C)conscriptum non habebant, jussimus Liuthario comiti hanc causam diligentius, si ita esset, inquirere. Qui juxta veritatis et aequitatis ordinem diligenter perscrutatum renuntiavit nobis, quia sicut per illos pagenses et veraces homines per sacramentum invenire potuit, ita esse verum, sicut superius comprehensum est. Quapropter hoc nostrae auctoritatis praeceptum fieri decrevimus: per quod praecipimus atque jubemus, ut, sicut praedicti homines ingenui illud censum quod annis singulis fisco conferri solebant, eidem monasterio sancti Galli per constitutionem avi nostri Pippini regis exhibuerunt, ita abhinc in postmodum omnis posteritas eorum per hoc nostrum praeceptum ad supra dictum monasterium sub omni integritate persolvant. Nullusque (1174D)vel a comitibus, vel a centenariis, vel a missis discurrentibus, vel a quibuslibet alterius ordinis inquietudines aut calumnias pars ejusdem monasterii exinde patiatur: sed sicut ab avo nostro Pippino rege concessum est, ita ab omnibus fidelibus nostris erga praedictos homines, et censum qui ab eis debetur, inviolabiliter conservetur. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, et per futura tempora melius conservetur, annulo nostro subter eam jussimus sigillari.(1175A) Hirminmaris notarius ad vicem Fridugisi recognovi et subscripsi.

Data pridie Idus Februarias anno Christo propitio 15 imperii domni Ludovici imp. et Lotharii sexto, indictione 6. Actum Aquisgrani palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.

CXLV. PRO MONASTERIO SANGERMANENSI. ( Anno 829.)[Apud Mabill., Annal. ord. S. Bened., tom. II, pag. 521.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius divina ordinante providentia imperatores Augusti.

Si ea quae fideles imperii nostri pro statu et utilitate ecclesiarum ac servorum Dei fideliter ac devote (1175B)ob Dei amorem in locis sibi commissis statuerunt, nostris confirmamus edictis, hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem et totius regni a Deo nobis commissi tutelam mansurum esse credimus, et retributorem Dominum in futuro habere confidimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae ac nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis Hilduinus, monasterii Sancti Vincentii ac Sancti Germani abbas, necnon et sacri palatii nostri archicapellanus, nostrae suggessit serenitati quod pro Dei omnipotentis amore, et futuro ejusdem congregationis cavendo periculo, ne aliqua successorum suorum negligentia aut parcitate [ Forte rapacitate] ordo in ea futuris temporibus perturbaretur (1175C)monasticus, stipendia eorum quae annuatim in cibo et potu accipere debebant, necnon et quasdam villas, specialiter necessitatibus illorum deserviendas, constituisset ac deputasset, atque per litterarum seriem et largitionis suae chartam, sua aliorumque bonorum hominum manibus roboratam, eis concessisset ac delegasset: quatenus nulla occasione, nec rei publicae servitio, quisquam ex successoribus suis impedimentum in futuro inferre potuisset, pro quo a via rectitudinis et observatione regulari oberrare necesse esset: sed deputatis sibi rebus et stipendiis contenti, absque necessitate et inopia, regularem normam tenere, et sine praevaricatione, quantum humana sinit fragilitas, observare quivissent. Unde humiliter petiit ac postulavit celsitudinem (1175D)nostram, ut pro rei firmitate, super eamdem constitutionem auctoritatis praeceptum nostrae, pro divino intuitu ac ipsorum sanctorum reverentia, fieri juberemus, per quod in antea stabilis et inviolata permaneret. Nos vero petitioni illius, quia necessaria et rationabilis erat, aurem accommodantes, et qua voluntate ac ratione talia clementiae nostrae suggereret, perspicue intelligentes, veluti postulaverat, fieri adjudicavimus. Quapropter statuimus (1176A)atque jubemus secundum quod in illius ordinatione continetur, ut dentur eis annis singulis de tritico puro modii mille quadringenti et quadraginta; et in susceptionem hospitum modii centum octoginta, quod sunt simul modii mille sexcenti viginti; de vino modii duo millia; de legumine modii centum octoginta; de caseo pensas centum sexaginta; de pinguedine autem modii viginti, aut porci quinquaginta, quales meliores inveniri possunt; de butyro modii quatuor, de melle carrada una ex modiis octo, vel sicut ex censu de villa Lucarias persolvitur; et mensalem de duodecim villis melle et cera, id est unoquoque mense sextaria quatuor, et cerae libras duas; de sale modii centum; volatilia cum ovis de duobus festis, id est Pascha et Natalis Domini. Ad vestimenta (1176B)etiam vel omnes eorum necessitates, secundum regularem institutionem procurandas, constituimus illis easdem villas, quas ipse per suam concessionem eis visus est condonasse: id est Antoniacum ( Antony ) cum ipsa capella, vel quidquid ad suum opus praesentialiter habuit, vel quidquid inde homines per precarias tenent, vel quidquid per beneficium illius aliqui adhuc habent, et illic pertinere videtur, ut post eorum discessum ad usum fratrum revertantur. Alteram, cujus vocabulum est Cella ( la Celle ), quae dicitur Villaris, cum omnibus appendiciis suis, quantum ipse praesenti tempore ad suum opus illic habuit, vel quidquid homines per precaria vel beneficia illius tenent, et illic pertinere videtur. Tertiam, quae vocatur Matriolas ( Marolles (1176C)près Montereau ), cum omni integritate sua. Quartam, quae vocatur Cati-cantus ( Cachant ). Quintam, cujus vocabulum est Novigentus ( Nogent l' Artaud ), cum omni integritate sua. Sextam, cujus vocabulum est Spinogilum ( Espigneul ), cum ipsa capella, vel quidquid inde ad suum opus habuit. Septimam, locellum, qui vocatur Valedronis ( Valenton ). Octavam, quae dicitur Agmantus ( Esmant ), una cum ipsa silva quae vocatur Usta [ Al. Utta, Otte ]. Has ergo villas cum appendiciis et reditibus suis ut diximus, ad omnes ejusdem congregationis, tam infirmorum quam senum, necessitates faciendas, et sustentacula mortalis vitae ministranda, imperiali auctoritate et indulgentia per hoc praeceptum confirmationis nostrae, sicut praedictus venerabilis (1176D)abbas in sua praedicta constitutione, stabili jure eis, concedimus ac confirmamus: praecipientes ut nullus abbas per successiones, quod salubri egit consilio, subtrahere aut minuere audeat, aut ad suos usus retorqueat, aut alicui in beneficio tribuat: sed neque servitia ex eis exactet, neque paraveredos aut expensas ad hospitum susceptiones recipiat; neque ullas in aliqua re exactiones inde exigat absque inevitabili necessitate, praeter mensuras in principali (1177A)ecclesia beati Germani, et in ponte Parisius longo a tempore dispositas: et si augeri adjudicaverit, et numerum monachorum in majus augeri, amplificari pecunia majori licentiam habeat. Haec autem, ut putamus, ad usus centum viginti monachorum sufficiunt: distrahendi autem aut minuendi eas, quas pro Dei statuimus amore, nequaquam praesumat. Sed si facere praesumpserit, et post discessum nostrum hanc nostram confirmationem, quam supra dicti venerabilis viri Hilduini constitutionem fecimus, violare voluerit, querela ad successores nostros, qui tunc temporis nobis superstites fuerint devenerit, ipsique agnita auctoritate nostra statuta nostra defendant, et suae auctoritatis praecepto confirment: qualiter futuris temporibus (1177B)fratres, in coenobio supra dicto regulam beati Benedicti servantes, absque perturbatione libere Deo deservire queant, nobisque merces exinde in perpetua recompensetur aeternitate. Et ut haec auctoritas, quam ob amorem Dei et animae nostrae remedium statuimus, firmiorem obtineat vigorem, et deinceps inconvulsa valeat perdurare, manus nostrae subscriptione eam subter firmavimus, et annulo nostro sigillari jussimus.

Data idibus Januarii, anno Christo propitio sexto decimo imperii domni Ludovici serenissimi Augusti, indictione septima. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CXLVI. PRO MONASTERIO FARFENSI. ( Anno 829.)[Apud Chesnium, Script. Rer. Franc., tom. III, pag. 658.] Ludovicus et Lotharius divina ordinante providentia imperatores Augusti.

Cum locis divino cultui mancipatis largitionis nostrae munere quidpiam conferimus, id nobis ad stabilitatem imperii nostri, et ad aeternae vitae praemium capessendum profuturum liquido credimus. Proinde notum esse volumus omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, sagacitati, quia nos superno amore accensi, pro remedio animae nostrae concedimus quoddam monasteriolum situm in finibus Teatinae sive Vocitanae, in loco cujus vocabulum est Lucana, et constructum in honorem sancti (1177D)Stephani protomartyris, sub omni integritate, ad monasterium nostrum sanctae Mariae semper virginis, quod est situm in pago Sabinensi, ubi in praesenti tempore Ingoaldus abbas praeesse dignoscitur. Monasteriolum vero supradictum cum omni integritate, cum ecclesiis, cellulis, territoriis, aedificiis, familiis, juste pertinentibus, casis, amassariciis, aldiariciis, bouillicariis, vaccariciis, Alpibus Gaiis, molendinis, aquis, decursibus, pascuis, paludibus, vel quidquid praesenti tempore juste et legaliter pertinere dignoscitur, et nostri juris atque possessionis jure proprietatis est, totum et ad integritatem, vel inexquisitum, praedicto monasterio Sanctae Mariae tradimus, et de nostro jure in jus et dominationem illius transferimus. (1178A)Ita videlicet ut quidquid rectores et ministri praedicti monasterii sanctae Mariae semper virginis de supradicto monasterio Sancti Stephani secundum auctoritatem canonicam ac regularem facere, ordinare ac disponere voluerint, libero in omnibus potiantur arbitrio faciendi quidquid elegerint. Et ut haec auctoritas largitionis nostrae firmior habeatur, et per futura tempora melius conservetur, manibus propriis subterfirmavimus et annuli nostri impressione assignari jussimus.

Durandus diaconus ad vicem Frigdugisi recognovit.

Dat. X Kalend. Julii, anno 15 imperii domini Ludovici et Lotharii 7, indict. 7. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CXLVII PRO FLODEGARIO ANDEGAVENSI EPISCOPO. ( Anno 829.)[Baluz., Capitul., tom. II, pag. 829.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius, divina ordinante providentia, imperatores Augusti.

Si ea quae fideles imperii nostri pro eorum opportunitatibus inter se commutaverint nostris confirmamus edictis, imperialem exercemus consuetudi nem, et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet et futurorum industria quia dilectus filius noster Augustus Lotharius innotuit mansuetudini nostrae quod Flodegarius Andegavensis urbis episcopus pro communi utilitate et compendio (1178C)nuperrime de quibusdam mancipiis cum quodam homine nomine Winnerado commutationem fecisset. Dedit igitur praescriptus vir venerabilis Flodegarius, Andegavensis urbis episcopus, paribus saepedicti Winneradi de ratione ecclesiae suae sancti Mauricii de villa nuncupata Chamberliaco, in ipsa, cum consensu Bertae, quae ipsam villam in beneficio habere videtur, mancipium nomine Aredium ad suum proprium habendum. Et e contra in compensatione hujus rei dedit jam dictus Winneradus praedicto viro venerabili Flodegario episcopo ad partem praescriptae villae vel dominae Bertae, quae eodem tempore ipsam villam in beneficio habere videtur, de proprio suo mancipia duo his nominibus Restaldum et Ermenaldum. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas (1178D)manibusque bonorum hominum roboratas illos prae manibus habere professus est. Sed pro integra firmitate petiit ut ipsas commutationes denuo per nostrae mansuetudinis praeceptum plenius confirmaremus. Cui petitioni denegare noluimus; sed sicut unicuique fidelium nostrorum juste petentium, ita nos illi concessisse et confirmasse in omnibus cognoscite. Praecipientes ergo jubemus ut quidquid pars juste et rationabiliter alteri contulit parti, deinceps per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo teneat atque possideat, et faciat exinde quidquid elegerit. Et ut haec auctoritas nostra firmior habeatur et per futura tempora melius conservetur, de annulo nostro subter sigillari jussimus.(1179A) Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Meginarius notarius ad vicem Fridugusi recognovit et subscripsit.

Data VI Kalendas . . . . . anno Christo propitio 15 imperii Ludovici serenissimi imperatoris et Lotharii 7, indictione 7. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CXLVIII. PRO MONASTERIO S. ANDREAE JUREDENSIS IN DIOECESI HELENENSI. ( Circa annum 829.)[Apud D. Bouquet., ibid., ex Append. ad Marcam Hispan., col. 775.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.(1179B) Notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, qualiter vir illuster Gaucelmus comes ad nostram accedens clementiam, innotuit celsitudini nostrae qualiter quidam abbas, nomine Miro, quondam in territorio Helenense super fluvium Tacidum in quodam loco in honore sancti Andreae monasterium aedificasset, et monachos secundum regulam sancti Benedicti in eodem monasterio vivere constituisset, eoque rebus humanis exempto, Sisegutus abbas in suo et loco et ministerio subrogatus fuisset; deprecatusque est nos idem vir illuster Gaucelmus comes ut praedictum Sisegutum abbatem, una cum monachis suis, et praedictum monasterium suum cum omnibus cellulis ad eum pertinentibus in supradicto (1179C)pago Helenense, unam videlicet in honore sancti Martini sitam, in qua primitus idem abbas cum monachis habitare coepit, ipsamque vallem cum praefata cellula et cum omni integritate sua concederemus, necnon et aliam cellulam in honore sancti Vincentii constructam, seu et villare quod dicitur Garrericis, cum ipsis fiscalibus terris, vel etiam cum rebus vel adjacentiis, quas praesenti tempore in praedictis locis juste et legaliter tenere et possidere videntur, in nostra eleemosyna sub tuitione et defensione nostra consistere fecissemus, quemadmodum alia monasteria infra Septimaniam consistere videntur. Cujus deprecationi assensum praebentes, ita nos fecisse omnium fidelium nostrorum cognoscat industria. Propterea has nostrae auctoritatis (1179D)litteras firmitatis gratia fieri et ei dari jussimus; per quas praecipimus atque jubemus ut nullus judex publicus, aut quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros, seu reliquas possessiones praedicti monasterii, et cellulas superius nominatas, vel quae deinceps in jure ipsius loci divina pietas augeri voluerit, judiciario more ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas, aut ullas redhibitiones vel illicitas occasiones requirendas ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt exigere praesumat: sed liceat praedicto abbati ejusque successoribus, absque ullius injusta inquietudine, cum omnibus rebus ad se juste et legaliter praesenti (1180A)tempore pertinentibus, quiete vivere ac residere, et pro nobis, conjuge proleque nostra atque pro stabilitate totius imperii nostri, una cum monachis eorum Domini misericordiam jugiter exorare. Et quandocunque divina vocatione memoratus abbas ejusque successores de hac luce migraverint, quandiu inter se tales invenire potuerint, qui eos secundum regulam sancti Benedicti regere et ordinare valeant, licentiam habeant ex se ipsis eligendi abbates. Et ut hae nostrae auctoritatis litterae ab omnibus verius credantur, et diligentius conserventur, de annulo nostro subter eas praecepimus signari.

CXLIX PRO MONASTERIO EBERSHEIMENSI. ( Anno 829.) [Apud Grandidier, Histoire de Strasbourg, tom. II, p. 190.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Ludovicus divina favente gratia rex Francorum et Longobardorum, Romanorum vero imperator Augustus.

Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei, ipsique in eisdem locis famulantibus beneficia opportuna largimur, praemium nobis apud Deum aeternae remunerationis rependi non diffidimus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam futurorum industria, quia venerabilis Theopaldus, abbas monasterii quod nuncupatur Novientum sive Ebersheim, quod est situm in pago Alsatiae supra Illam flumen in comitatu Kircheim, quod vir illuster Ethich dux in honorem Domini nostri Jesu Christi (1180C)et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, sanctique Mauricii sociorumque ejus construxit, praesentavit nobis immunitatem et privilegia domni et genitoris nostri Caroli bonae memoriae Augusti. Quae cum perlecta in audientia principum fuissent, continere videbantur quod idem genitor noster, ob amorem regni coelestis, specialiter tamen ob reverentiam Thebaeorum martyrum, praedictum monasterium speciali quodam affectu sub plenissima defensione regie immunitatis semper tutatus sit. Quapropter rogavit nos idem praedictus abbas cum domno Vuifhaldo advocato suo, ut paternum morem sequentes ipsum supradicti coenobii locum et ipsius praecipuas curtes in tutelam nostrae imperialis defensionis, exclusa omni comitiali seu fiscali potestate, reciperemus. Nos ergo (1180D)majorum nostrorum exemplo provocati, simulque ipsius sancti loci utilitati et nostrae saluti providentes petitioni in omnibus annuere decrevimus. Praecipientes itaque imperiali auctoritate jubemus, ut nullus judex publicus, nulla judiciaria potestas, nostris et futuris temporibus ipsum supra dictum locum vel curtes ipsius potestative ingredi praesumat, nec paratas aut mansiones ibi faciat, nec quemquam hominum constringat, nec quidquam in jure fisci nostri inibi requirat, sed praedictus abbas Theopaldus et omnes successores ejus ipsas curtes ex hoc et deinceps potestative et totaliter cum omni immunitate sua possideant. Hoc est, in Hiltesheim, curtis Lotharii imperatoris anno 834 capite plexus est. (1181A)dominica cum omnibus pertinentiis suis, bannus totaliter, ecclesia cum decimis suis: retinuimus etiam nobis et judicibus nostris in ipsa villa dimidium mansum, ne quidquam impedimenti ipsum coenobium in curte sua sustineat; judiciaria vero potestas ad abbatem et ad judices suos potestative pertineat. In Wittensheim, curtis dominica cum pertinentiis, ecclesia cum decimis suis, retinentes nobis quartam partem mansi, eo tenore quo supra. In Gruzenheim, curtis dominica cum omnibus pertinentiis suis, ecclesia cum decimis suis, tres partes banni cum judiciaria potestate; nobis vero et judicibus nostris, ne aliquot impedimentum, ut supra diximus, coenobium in sua curte sustineat, unum mansum retinuimus. In Artolvesheim, curtis dominica cum omnibus pertinentiis (1181B)suis, bannus totaliter, ecclesia cum decimis suis. In Muttersholtz, curtis dominica cum omnibus pertinentiis suis, ecclesia cum decimis suis. In Svabesheim, curtis dominica cum omnibus pertinentiis suis. Ecclesia in Nivratesheim cum decimis suis. In Beckensheim, curtis dominica. In Wilre, curtis dominica, ecclesia cum decimis suis. In Binrenheim curtis dominica cum banno ipsius allodii, ecclesia cum decimis suis. In Kagenheim curtis dominica. In Ebersheim, curtis dominica. In Utenheim, curtis dominica, ecclesia cum decimis suis. In Valva, curtis dominica. Itaque praedictus Theopaldus abbas et omnes successores ipsius has praedictas curtes absque ulla contradictione, seu convulsione, vel diminutione alicujus judiciariae (1181C)potestatis, seu saecularis, sive spiritualis per munificentiam nostrae imperialis auctoritatis largitatem meliorando, augmentando, potestative possideant, (1182A)quatenus fratres inibi Domino servientes pro salute nostra ac pro statu imperii nostri frequentius exorent. Et ut haec nostra imperialis auctoritas nostris et futuris temporibus stabilis et inconvulsa, Christo largiente, permaneat, manu propria signavimus, et sigilli nostri impressione sigillavimus.

Data Idus Junii, anno Dominicae incarnationis 829, indictione septima, anno . . . . . . regni domni Ludovici serenissimi regis. Actum in Foracheim in curte regali, in Christi nemine feliciter, Amen.

Signum domini Ludovici serenissimi regis. Albertus cancellarius ad vicem Diothmari archicapellani recognovi.

CL. PRO MONASTERIO CENTULENSI SIVE S. RICHARII. ( Anno 830.)[Apud D. Bouq. ibid. pag. 562, ex Acherio tom. IV Spicil., pag. 478.] In nomine Domini [Dei] et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia dum nos orationis causa in beatissimi confessoris Christi Richarii basilicam adveniremus, adierunt celsitudinem nostram monachi ex monasterio eodem, deprecantes ut super rebus quas moderno tempore in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem imperii nostri ad victum et vestitum eorum habent, nostram auctoritatem firmitatis gratia fieri juberemus; (1182C)per quam decerneremus ut neque abbates per tempora ibidem degentes, neque ministri, aut alia quaelibet superioris vel inferioris praedicta [ Forte (1183A)dignitatis] persona, de eisdem rebus aliquid abstrahere aut minuere, vel in alios usus retorquere praesumat. Quorum petitionem justam ac rationabilem judicantes, hos imperiales apices nostros firmitatis gratia circa servos Dei ibidem per tempora labentia degentes fieri jussimus, per quos decernimus atque omnimodis sancimus ut nullus rector praedicti monasterii, aut ministri ejus, de rebus quas moderno tempore in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem imperii nostri ad usus et victum atque vestimentum eorum habent, quarum haec sunt nomina: Cininicurtem cum Bronoilo, Aldulficurtem, Valles, Drusciacum, Novamvillam, Mons-Angelorum, Wiberentium, Bagardas, Curticellam, Crux, Langoratum, Altegiam, Sidrutem, Niviellam, Verculf, Concilium, (1183B)Rocconis-Montem, Maris; vel quidquid ad supradicta loca praesenti tempore juste et legaliter aspicere videtur, aliquid abstrahere aut minuere, aut in alios usus convertere, aut paratas, aut lidimonium, aut hostilicium, aut alias quaslibet redhibitiones exigere aut exactare praesumat: sed eo modo atque tenore quo nunc statuimus, teneant atque possideant, ita nostris et futuris temporibus secure atque quiete habeant et fruantur; quatenus ipsos servos Dei in praedicto monasterio famulantes pro nobis, conjuge proleque nostra, atque stabilitate totius imperii nostri perpetim Dei misericordiam exorare delectet. Et ut haec auctoritas per futura tempora inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria subterfirmavimus, et annuli nostri impressione (1183C)signari jussimus

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Data III Non. Aprilis, anno Christo propitio 27 imperii domini Ludovici piissimi Augusti, indictione 8. Actum monasterio S. Gualarici feliciter. Amen.

Durandus diaconus ad vicem Fridugisi recognovi et subscripsi.

CLI. PRO HERENSI S. PHILIBERTI MONASTERIO. ( Anno 830.)[Apud D. Bouquet. ibid., ex schedis mss. bibliothecae S. Germani a Pratis.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius divina ordinante providentia imperatores Augusti.(1183D) Si enim a Deo nobis collatam potestatem divinis cultibus famulari facimus, et Dei servorum, cum in hoc saeculo maligno positi sumus, quietem nostro studio procuramus, ut videlicet a mundi procellis per nostram providentiam quantum in nobis est, tuti residere, et libere suam professionem tenere, Deoque sanctissimis desideriis ac piis studiis devota tranquillitate, remotis perturbationibus saeculi, jugiter inhaerere valeant; id nobis ad Dei misericordiam promerendam, et ad criminum nostrorum absolutionem, vel ad regni nostri stabilitatem pertinere non ambigimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae ac nostris, praesentibus scilicet et futuris, qualiter vir venerabilis Atho quondam episcopus (1184A)monasterii sancti Philiberti patroni nostri et praeclarissimi confessoris Christi, quod est situm et ab eo constructum in Herio maris insula, per largitatem sanctae recordationis domni Caroli genitoris nostri et praestantissimi imperatoris [est] adeptus, ut ordo regularis, qui olim in eodem loco a praefato sanctissimo viro institutus, et multis postea temporibus laudabiliter ac decenter conservatus, et partim per torporem praepositorum, partim vero per segnitiem subjectorum fuerat depravatus, ad pristinum revocaretur statum: divino admonitus instinctu, et virorum religiosorum adminiculo suffultus, pro viribus satagere curavit, et genitoris nostri ac nostrum, ut ejus pia devotio effectum obtineret, obnixis precibus auxilium imploravit. Sed quia priusquam ejus rationabilis (1184B)postulatio et pia devotio et . . . . . optatum obtineret effectum, idem episcopus diem clausit extremum; et variis emergentibus causis, ejusdem loci congregatio a sui propositi observatione multis occasionibus praepedita . . . . . . amore succensa, ac ferventissimo desiderio ignita, spiritali, ut ita dicam, violentia niteretur . . . . . . ceperat ac Deo devoverat regularem professionem, adeo ut nulla quaelibet tempestiva saeculi perturbatio vel persecutio posset eos quoquomodo compellere, ut a suo exorbitaret proposito . . . . . . illorumque tribulationibus spiritualiter compassi, quia mundo mortui Deo vivere satagebant, libenter eis propter Christi amorem, cujus vestigia sequi ardentissime contendebant, auxilium eis opportunum praebuimus, et optatam illis quietem ac libertatem (1184C)[indulsimus], atque abbatem ex ipsis, qui eos [valeat] regere, eis constituimus: et nostram imperialem auctoritatem, per quam idem monasterium et omnes res ad eum [ipsum] juste pertinentes, cum omni integritate, sub nostra successorumque nostrorum plenissima defensione et immunitate et tuitione perpetualiter consisterent, fieri jussimus: et ne ulla tributa, freda, censa, mansionatici, vel ullae quaelibet redhibitiones ab eodem loco ullo unquam tempore qualibet occasione exigerentur, similiter nostra auctoritate inhibuimus. Et quidquid fiscus exigere vel sperare poterat, vel quod ad nostrum publicum obsequium exinde pertinere videbatur, ut in fratrum stipendiis, in pauperibus alendis, in restaurationibus . . . . . vel luminaribus concinnandis totum omnino (1184D)cederet, libentissime concessimus. Et ut semper abbatem ex ipsis habeant licentiam eligendi, qui eis regulariter praeesse et prodesse posset, ut idem locus sine ulla temporum alteratione sub monastico perpetualiter consisteret ordine, nihilominus per nostrum praeceptum confirmavimus. Haec quidem omnia illis devotissime propter Dei amorem praestitimus, ut a piissimo Domino aeterna nobis in coelesti patria gratuita ejus miseratione fieret recompensatio, eosque apud divinam clementiam adjutores atque intercessores haberemus perpetuos. Sed cum idem locus piratarum incursionibus creberrime coepisset infestari, et ipsi monachi multas incommoditates atque molestias jugiter propter hoc paterentur: (1185A)[cumque] omni anno ipsa necessitas eos compulisset eumdem locum ab initio verni usque ad finem automni temporis deserere, et quasi desolatum sine divino officio relinquere, et omne ministerium ecclesiae, vel universam monasterii suppellectilem foras cogere cum gravi dispendio et labore; et aliud a novo monasterium construere; ne memoratus locus penitus destitueretur vel annullaretur, et monachorum devotio tam diutina agitatione concussa ac praepedita, quod hac procellosa perturbatione ex parte amiserat, recuperare valeret, petierunt celsitudini nostrae ut in circuitu novi monasterii castrum illis fieri permitteremus, ut in eo tuti possent eodem in loco, ubi professionem regularem fecerant, suum propositum observare, et optata Deo miserante frui (1185B)quiete. Quorum petitionem, quia illis valde necessariam [novimus,] suscepimus, et ut ita facerent permisimus. Porro divina opitulatione in fidelium fulti adjutorio, instantissimoque studio prout potuerunt adhibito, idem opus ad effectum Deo cooperante perductum est. Sed ut idem opus patratum utile foret, et ab incursionibus inimicorum tutum consistere valeret, petierunt obnixe ut concederetur illis a nostra serenitate, ut homines ejusdem monasterii, sive liberi sive servi, ad eum perpetualiter tuendum specialiter deputarentur, et ab aliis publicis obsequiis per nostram largitatem immunes consisterent. [Quod] libenter propter praedictorum servorum Dei quietem concessimus, atque ut ita in futurum conservaretur, per hanc nostram auctoritatem confirmavimus, (1185C)quia utilius ita fieri judicavimus, quatenus semper par fidelium nostrorum ad eumdem locum custodiendum . . . . et idem locus hac occasione non penitus destrueretur. Proinde hos imperiales apices ei fieri decrevimus, per quos omnibus, sicut praemissum est, notum facimus, quia volumus, et omnino ut a successoribus nostris conservetur rogamus, ut memoratum monasterium ejusque congregatio sub speciali nostra a successorum nostrorum tuitione atque defensione consistat, et peculiariter quodammodo tueatur, et cuncta quae illi propter divinum amorem concessimus, et per alia nostra scripta confirmavimus, inviolabiliter conserventur, et homines ejusdem monasterii, sive liberi qui beneficia exinde habere, vel super ejus terras commanere noscuntur, (1185D)sive coloni vel servi ad eum juste pertinentes, a cunctis publicis obsequiis ad nos pertinentibus immunes ad tuitionem ejusdem loci vel servitium memoratae congregationis omni tempore sint, absque alicujus imperio . . . . . atque subtractione deputati atque constituti. Et quoniam modica exinde annuatim, dona priusquam idem ordo ibidem constitueretur, exire consueverant, ne forte pia nostra devotio, donatio atque constitutio gravis ad conservandum nostris successoribus videretur, ut omnis occasio illam violandi penitus auferretur, instituimus ut sex librae argenti omni anno ad regiam cameram exinde persolvantur, ea videlicet conditione ut ab omnibus donis vel obsequiis, seu a cunctis operibus (1186A)publicis ac palatinis omni tempore idem locus absolutus esset per hanc nostram confirmationem modis omnibus, cumque rerum suarum integritate irrefragabiliter consistat, sine ulla qualibet inquietudine, infestatione, vel cujuslibet redhibitionis exactione; ut ab omnibus impedimentis mundi monachi ibidem Deo militantes per nostrum studium liberi ac quieti effecti, Deo ferventissime et laudabiliter deservire, et pro nobis et prole nostra, vel etiam totius regni stabilitate internis votis ac jugibus precibus valeant Dominum exorare. Et ut haec auctoritas perpetuo inviolabilis perseveret, eam propriis manibus subter firmavimus, ac annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris et Lotharii (1186B)gloriosissimi Augusti

Data III Nonas Augusti, anno Christo propitio 17 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, Lotharii Caesaris 8. Actum Silviaco palatio.

Hirminmaris notarius ad vicem Fredugisi recognovit.

CLII. PRO MONASTERIO BESUENSI. ( Anno 830.)[Apud D. Bouquet. ibid ex Spicilegio Dacherii.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius divina ordinante providentia imperatores Augusti.

Si petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus divini cultus amore favemus, superna nos gratia (1186C)muniri non diffidimus. Proinde comperiat omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet ac futurorum, solertia, quia suggessit mansuetudini nostrae vir venerabilis Albericus Lingonensis Ecclesiae praesul, qualiter quamdam abbatiam, cujus vocabulum est Fons Besuus, ex rebus videlicet episcopatus sui, ubi quemdam monachi regulariter viventes fuerant, sed moderno tempore penitus erat destructa, a fundamentis reaedificavit, aedificia congrua construxit, monachos adunavit, abbatem etiam nomine Seraphim praefecit. Et ut monachi in eodem loco, Domino adjuvante, congregati melius et liberius sub norma sanctae regulae Deo militarent, non solum res quae ad praedictam abbatiam legaliter pertinebant, ibi reddidit, sed etiam alias res de praefato (1186D)episcopatu ibidem subjecit; sed et constitutionis chartulam, quam ipse una per consensum metropolitani sui Agobardi archiepiscopi, et suffraganeorum suorum, nec non et cleri sibi subjecti, et quorumdam laicorum nobilium confirmaverat, nobis ostendit, in qua plenius conscriptum erat, non solum res ad jam dictam abbatiam legaliter pertinentes ibi reddidisse, verum etiam ei quasdam res de memorato episcopatu suo ibidem subjecisse. Quarum haec sunt nomina: Pauliacum cum appendiciis suis, Bellenavum vicum cum suis appendiciis, Arconem cum appendiciis suis. Istas villas cum omnibus adjacentiis, seu et omni re superposita, campis, pratis, silvis, pomiferis, pascuis, accessibus, aquis (1187A)aquarumque decursibus, et omnes redditus, totum ad integrum, una cum mancipiis, libertis, cum omni peculio ipsorum, una cum accolabus, dedit ad servitium monachorum jure perpetuo ad possidendum: ecclesiam etiam, quae est in ipsa Bellenavo villa in honore sancti Stephani prorsus ab omni consuetudinali exactione liberrimam; ecclesiam quoque de villa, quae dicitur Danbrum, cum appendiciis suis; et villam Danblim cum ecclesia et omnibus appendiciis suis; et villam Trescasas cum ecclesia et omnibus appendiciis suis. Item ecclesiam de villa quae S. Sequani, cum appendiciis suis; et ecclesiam de villa Morniaco cum omnibus ad eam pertinentibus; necnon ecclesiam quae est in valle Verona, in honore S. Mauricii; ecclesiam de villa Beria in honore (1187B)sancti Laurentii cum omnibus appendiciis suis. Praeterea in territorio Divionensi decimas illarum vinearum, quas donaverat huic ecclesiae domnus Amalgarius dux et fundator hujus sacri coenobii: apud villam quae dicitur Fiscinis, vinearum non modicam quantitatem, cum pratis, et campis, et ancillis ad ea excolenda: et in villa Fisciaco vineas similiter et in Marcennaco similiter. Horum omnium facta donatione, precibus quibus valuit exorans nostram clementiam, ut super eamdem constitutionem nostram auctoritatem firmitatis gratia mererentur habere, qualiter praedictus locus, quem pro divino amore, et nostra eleemosyna restauravit, et monachos ibi congregavit, qui pro nobis et cuncto populo nobis subjecto perpetim Domini misericordiam (1187C)exorent, nostra auctoritate confirmatus esset. Videlicet ut si cuilibet successorum ejus animo sederit, ut alias res ibi superaddere velit, in suo jure et potestate, salva discretionis ratione, id faciendi permaneret: sin autem, sua devotio [donatio], quae per consilium tantorum bonorum virorum facta et confirmata est, nostro liberalitatis praecepto firma et stabilis permaneret. Cujus petitionem dignam ac rationabilem judicantes hos nostros imperiales apices fieri jussimus per quos decernimus atque jubemus ut memoratus ordinationis modus, quem praedictus venerabilis Albericus episcopus in praefato loco constituit, inviolabilis permaneat, et nullus rector, qui in eodem loco successerit, licentiam habeat praescriptum ordinem permutare, aut res (1187D)quas ibi reddidit sive subjecit, ullo modo auferre: sed ejus constitutio per hanc nostram confirmationem firma et stabilis permaneat. Et ut haec auctoritas confirmationis nostrae per futura tempora inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, de annulo nostro subter illam jussimus assignari.

Signum Ludovici imperatoris.

Signum Lotharii filii ejus.

Actum anno ab incarnatione Domini octingentesimo trigesimo, indictione 7, epacta 15.(1188A) CLIII. PRO CARROFENSI MONASTERIO APUD PICTONES. ( Anno 830.)[Apud D. Bouquet. ibid., ex tabulario Carrofensi.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius divina ordinante providentia imperatores Augusti.

Si erga loca divinas cultibus mancipata propter amorem Dei, ejusque in eisdem locis Deo famulantibus quiddam beneficii largimur, id nobis procul dubio ad stabilitatem imperii nostri et animae salutem proficere minime dubitamus. Idcirco notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia suggerente supradicto filio dilecto nostro Lothario Augusto (1188B)et consorte imperii nostri, communi voluntate parique consensu, pro mercedis nostrae augmento et aeternae retributionis fructu, concedimus ad monasterium Carroff, quod est situm in pago Pictavensi, constructum in honore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, ubi etiam praesenti tempore vir venerabilis Gunbaldus abbas praeesse dignoscitur, quasdam res proprietatis nostrae quae sunt in tribus locis, id est: in pago Belvacensi villam quae dicitur Fraxindus; et in pago Rhemensi villam quae dicitur Dominica Villa; et in pago Meldensi villam Montiniaco. Has vero res superius conscriptas cum appendiciis earum, quantumcunque ad eas praesenti tempore juste et legaliter aspicere videtur, et nostri juris atque possessionis jure proprietatis est, totum (1188C)et ad integrum vel inexquisitum, cum ecclesiis, domibus, aedificiis, terris, vineis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, exitibus et regressibus, de nostro jure in jus et potestatem praedicto venerabili monasterio solemni donatione concedimus: ita videlicet ut quidquid ab hodierno die et tempore de praedictis rebus, vel quae ad eas jure aspicere videntur, rectores et ministri praedicti monasterii facere, disponere atque ordinare voluerint, libero in omnibus potiantur arbitrio faciendi quidquid elegerint. Et ut haec auctoritas largitionis nostrae per futura tempora inviolabilem atque inconvulsam obstineat firmitatem, manibus nostris subterfirmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.(1188D) Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Signum Lotharii gloriosissimi Augusti.

Durandus diaconus ad vicem Fridugisi recognovi.

Data Idibus Augusti, anno Christo propitio 17 imperii domini Ludovici serenissimi imperatoris, et Lotharii Augusti 8, indictione 8. Actum Salmonciaco palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CLIV. PRO CARROFENSI MONASTERIO APUD PICTONES. ( Anno 830.)[Apud. D. Bouquet. ibid., pag. 567, ex Carrofensi tabulario.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu (1189A)Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus

Si petitionibus servorum Dei pro quibuslibet ecclesiasticis necessitatibus aures nostras pulsantium libenter annuimus, et ad divinae potentiae [in] locis Deo dicatis uberius famulandum auxilium porrigimus, id nobis procul dubio et ad mortalem vitam temporaliter deducendam, et ad futuram feliciter obtinendam, commodum provenire confidimus. Notum igitur esse volumus cunctis fidelibus nostris, episcopis videlicet, abbatibus, ducibus, comitibus, domesticis, grafionibus, vicariis, centenariis, teloneariis, actionariis, missis nostris discurrentibus, nec non et reliquis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, praesentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis (1189B)Gunbaldus abbas monasterii Carroff, quod est situm in pago Pictaviensi, super fluvium Carentonae, constructum in honore Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi missa petitione per virum venerabilem Baldenum religiosum monachum, obsecrans nostram clementiam ut eidem monasterio et congregationi ibidem Deo famulanti teloneum de tribus navibus quae per Ligeris fluvium, sive per caetera flumina, nec non et per mare ob utilitates et necessitates ipsius congregationis discurrere videntur, ob emolumentum animae nostrae concederemus. Cujus precibus ob amorem Dei et reverentiam ipsius sacratissimi loci libenter acquievimus, et beneficium quod nobis postulavit, monasterio suisque rectoribus fieri jussimus; per quod cunctis fidelibus (1189C)sanctae Dei Ecclesiae nostrisque jubemus atque omnino praecipimus, ut ubicunque praedictae tres naves quae per Ligeris fluvium, ut diximus, et per caetera flumina, nec non et per mare discurrere videntur, advenerint, aut aliquem accessum habuerint, nullum teloneum, aut ripaticum, aut pontaticum, aut salutaticum, aut nullum censum vel redhibitionem ab ipsis aut ab hominibus, qui eas praevidere debent, accipere aut exactare praesumant, sed liceat ipsis hominibus qui eas praevidere debent, pacifice discurrere, et negotia sua libere peragere, et ad quascunque civitates, castella aut portus, villas vel loca accessum habuerint, aut aliquid mercati fuerint aut vendiderint, nullam inquietudinem aut detentionem aut contrarietatem ab (1189D)aliquo patiantur: sed, sicut diximus, cum omni securitate et tranquillitate liceat et homines qui eas praevident, in quamlibet partem ire et redire: et nihil ab eis prorsus, ut dictum est, a quolibet fidelium nostrorum exigatur. Et ut haec auctoritas praeceptionis nostrae firmior habeatur, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris diligentius conservetur, annuli nostri impressione eam jussimus assignari.(1190A) CLV. PRO PARTHENONE SANCTAE MARIAE FOROJULIENSI. ( Anno 830.)[Apud Mabill., Ann. Ord. S. Bened., tom. II, p. 737, ex apographo illustrissimi Philippi a Turre episcopi Adriensis.] In nomine Domini et Redemptoris nostri Jesu Christi, Ludovicus et Lotharius divina ordinante providentia imperatores Augusti.

Si liberalitatis nostrae munere aliquid locis Deo dicatis auxilii conferimus, id nobis procul dubio ad stabilitatem imperii nostri et ad animae emolumentum profuturum liquido credimus. Proinde noverit experientia omnium fidelium sanctae Ecclesiae nostrorumque, tam praesentium quam futurorum, quia veniens in praesentiam culminis nostri Maxentius Ecclesiae (1190B)Aquileiensis patriarcha, precibus quibus valuit nostram imploravit clementiam, uti monasterium puellarum quod dicitur Sanctae Mariae, quod est situm juxta basilicam Sancti Joannis, constructam infra muros civitatis Forojuliensis, in loco qui dicitur Vallis, praedictae matri ecclesiae sancti Marci evangelistae et sancti Hermachorae martyris atque pontificis, ubi auctore Deo ipse patriarcha praeest, traderemus, quod ita et nos fecisse omnium vestrum cognoscat industria. Et ideo ob firmitatis studium hos nostros imperiales apices praedictae matri ecclesiae fieri jussimus, per quos praecipimus atque jubemus ut praedictum monasterium puellarum, cum rebus et hominibus ad id juste et legaliter praesenti tempore aspicientibus, abhinc in futurum in jure et (1190C)potestate praedictae ecclesiae et rectorum ejus consistat: ita videlicet, ut quidquid rectores et ministri memoratae ecclesiae ob utilitatem et profectum ejus canonice ordinare atque disponere voluerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi quidquid elegerint. Et ut haec auctoritas largitionis nostrae firmior habeatur, et per futura tempora melius conservetur, manibus propriis subter firmavimus, et annulli nostri impressione assignari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Signum Lotharii serenissimi Augusti.

Durandus diaconus ad vicem Fridogisi recognovit.(1190D) Data III Idus Novembris, anno Christo propitio 17 domni imperatoris Ludovici serenissimi, et Lotharii Augusti 9. Actum Niumaga palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CLVI. PRO MONASTERIO SITHIENSI. ( Anno 830.)[Apud Mabill., de Re diplomat., pag. 632.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu (1191A)Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Cum locis divino cultui mancipatis ob divinae servitutis amorem opem congruam ferimus, et imperialem morem decenter implemus, et id nobis profuturum ad aeternae remunerationis praemia capessenda veraciter credimus. Idcirco notum esse volumus omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia monachi ex monasterio Sithiu, quod est situm in pago Tarvawinse, constructum in honore sanctae Dei genitricis semperque virginis Mariae et beatorum apostolorum Petri et Pauli, in quo corpora beatorum confessorum Christi Audomari et Bertini requiescunt; ubi etiam praesenti, tempore vir venerabilis (1191B)Fridugisus auctore Deo abbas praeest: obtulerunt obtutibus nostris auctoritatem immunitatis domni et genitoris nostri Caroli, bonae memoriae serenissimi imperatoris, in qua continebatur insertum quod non solum ipse, verum etiam et antecessores ejus, priores reges videlicet Francorum, praedictum monasterium ob amorem Dei, tranquillitatemque fratrum ibidem consistentium, semper sub plenissima defensione et immunitatis tuitione habuissent: sed pro firmitatis studio postulaverunt ut non solum paternum seu praedecessorum nostrorum regum morem sequentes, hujuscemodi nostrae auctoritatis praeceptum erga ipsum monasterium immunitatis atque tuitionis gratia fieri juberemus, sed etiam percenseremus ut omnes cellas et villas seu caeteras (1191C)possessiones praedicti monasterii sanctae Mariae et sancti Petri et Pauli, atque beatorum Audomari et Bertini, quae in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem imperii nostri constant, nullus succedentium nostrorum dividere, aut in alios usus convertere praesumeret; et ut familia ejusdem monasterii nullis quibuslibet hominibus foderum daret. Quorum petitionibus libenter acquievimus, et ita concedimus, atque per hunc praeceptum in omnibus confirmamus. Et ideo successores nostros admonemus ut sicut nos praedicto monasterio sanctae Mariae et sancti Petri et Pauli atque beatorum Christi confessorum Audomari et Bertini concessimus, ita illi ratum et stabile permanere permittant; ut nullam divisionem in monasteriis aut cellis, vel villis, seu (1191D)caeteris possessionibus, in quibuslibet pagis aut territoriis consistant, faciant aut facere permittant, aut in alios usus ipsas res retorqueant. Sed et hoc per hos imperiales apices sancimus atque decernimus ut nullus judex publicus, aut quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias aut loca, vel agros seu reliquas possessiones memorati monasterii quas moderno tempore in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem imperii nostri juste et legaliter possidet, atque deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augere, ad causas judiciario more audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut foderum exigendum, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius monasterii, (1192A)tam ingenuos quam et servos, distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, ullo unquam tempore ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt penitus exactare praesumat: sed liceat memorato abbati suisque successoribus res praedicti monasterii, vel sicut in praecepto domni et genitoris nostri continetur, cum omnes fredos et bannos sibi concessos sub immunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere: quatenus ipsos servos Dei, qui ibidem Deo famulantur, pro nobis et prole nostra, vel etiam pro stabilitate totius imperii nostri a Deo nobis concessi atque conservandi, jugiter Domini misericordiam exorare delectet. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus Domino protegente valeat inconvulsa manere, manu propria (1192B)subter eam firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad vicem Fridugisi recognovi et subscripsi.

CLVII. PRO MONASTERIO PRUMIENSI. ( Anno 831.)[Apud Marten. ampliss. Coll., t. I, p. 85, ex chartario Prumiensi.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus.

Si enim ea quae fideles imperii nostri pro eorum opportunitatibus inter se commutaverint, nostris (1192C)confirmamus edictis, imperialem exercemus consuetudinem, et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, industria, quia vir venerabilis Marcoardus ex monasterio nostro Prumia abbas, suggessit serenitati nostrae eo quod cum quodam homine nomine Liudoldo et conjuge suae Irmbirgam, de quibusdam rebus et mancipiis pro communi utilitate et compendio inter se commutationem fecissent. Dedit igitur praedictus vir venerabilis Marcoardus abbas per consensu et conhibentia fratrum in eodem monasterio degentium praedicto Liudoldo et conjuge suae Irmbirguae, in pago Spirense, in villa seu marca quae dicitur Mekkimheim, ecclesiam unam cum atrio, curte et (1192D)casa, simul cum diversis mansionibus per circuitu, cum mancipiis ibidem commanentibus, quorum haec sunt nomina, Grimbertum, Rotgildum, Ingirion, Liudbirgam, Diutarium, Wolfarium, Willemannum, Ricbertum, Ricbaldum; et de terra arabili jornales XCV, de vineis jornales IV et dimidium, de prato ubi possunt colligi feno, carrades VI; et in alio loco in villa seu marca quae dicitur Fridolvesheim curtilem, et de terra arabili jornales LXXIII, de prato ad caradas VI: etiam et in marka Wakkenheim de vineis inter totum jornales V et pratum unum qui conjacet inter Altripio et Geginheim ad illum pontum quem Reginhardus et Ekkibaldus habuerunt in beneficium cum terminis et laterationibus earum, quemadmodum (1193A)in eisdem commutationibus continetur. Et econtra in compensatione harum rerum dedit memoratus Luidoldus et conjux sua Irmbirga jam dicto Marcoardo abbati ad partem monasterii sui S. Salvatoris Prumiacensi, vel rectorum in eodem monasterio per tempora degentium, res eorum proprias sitas in pago Caroasco, in villa quae dicitur Huosa, quantumcunque in praedicta villa vel marca ipsius villae praesenti tempore habere visi sunt, et sui juris atque possessionis in eorum proprio fuit, cum domibus, aedificiis, mancipiis desuper commanentibus, quorum haec sunt nomina Wulger, Wolfgoz, Raccholf, Lantfrid, Wicbolt, Beringer, Roduin, Walaburc, Adalbolt, Gomalint, Steingart, Liutgart, Ricolf, Willolf, Wieldrud, Reginfrid, Irmfrid, Guotrat, (1193B)Berachtrat, Hildrat, Hordrat, Liutfrid, Liutran, Hildigart, Thiatgoz, Nitran, Gundila, Zeiza, Liutmun, Berahtran, Reginfrid, Liofgunt, Adaldrud, Rimidrud, Berahgunt, cum pratis, silvis, pascuis, stirpis, aquis, aquarumve decursibus, omnia et ex omnibus, totum et ad integrum vel inexquisitum perpetualiter praedicto monasterio ad habendum tradiderunt. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas, manibusque bonorum hominum roboratas se prae manibus habere professus est. Sed pro integra firmitate petiit celsitudini nostrae ut ipsas commutationes denuo per nostrae mansuetudinis praeceptum plenius in Dei nomine confirmare deberemus, cujus petitioni denegare noluimus; sed sicut unicuique fidelium nostrorum juste petentium, ita nos illi concessisse (1193C)atque in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus ut quidquid pars juste et rationabiliter alteri contulit, ita deinceps per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo teneat atque possideat, vel quidquid exinde facere voluerit, libero in omnibus perfruatur arbitrio faciendi quidquid elegerit. Et ut haec auctoritas confirmationis nostrae per curricula annorum inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, de annulo nostro subter jussimus sigillari.

Durandus diaconus ad vicem Fridugisi recognovi.

Data VII Idus Januarii, anno, Christo propitio, 17 imperii domni Ludovici piissimi Augusti et Lotharii 9, indictione 9. Actum Aquisgrani palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.(1193D) CLVIII. PRO CELLA DE BARISIACO MONASTERIO ELNONENSI SUBJECTA IN DIOECESI LAUDUNENSI. ( Anno 831.)[Apud Mabill., Act. ord. S. Bened., part. I, saec. IV, pag. 67.] In nomine Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, notum sit quia fidelis noster Leo, qui cellulam quae dicitur Barisiacus, quae est constructa in honore sancti Petri principis apostolorum, largitionis nostrae habens, questus est eo quod major de fisco Barisiaco per fortiam [vim] (1194A)tempore Pippini avi nostri quamdam silvam quae conjungitur ad Silvam nostram, quae dicitur Columbarias, a praedicta cellula abstraxisset et fisco nostro sociasset. Cujus nos rei veritatem cupientes scire, direximus missum nostrum Haganum vasallum, qui hanc causam in nostra eleemosyna investigasset et nobis renuntiasset. Qui jussionem nostram explens, sicut nobis renuntiavit, invenit per legem et justitiam jam dictam silvam ad supra dictam cellam legibus pertinere et per fortiam exinde ablatam fuisse. Et dum nobis praedictus vasallus ita renuntiaret, placuit serenitati nostrae, ob mercedis nostrae augmentum et aeternae retributionis fructum, praedictam silvam cellulae S. Petri superius nominatae praesentialiter reddere, et super hanc redditionem hos (1194B)nostros imperiales apices fieri: per quos praecipimus atque jubemus ut nullus quilibet parte fisci nostri eamdem silvam de jam dicta cellula abstrahere aut minuere, aut ullam calumniam praenominatae cellulae facere vel ingerere praesumat; sed sicut a nobis redditum atque per hanc nostram auctoritatem confirmatum est, ita perpetuis temporibus maneat inconvulsum. Et ut haec auctoritas redditionis nostrae firmior habeatur, et per futura tempora melius conservetur, de nostro annulo subter jussimus sigillari.

Durandus diaconus ad vicem Fridugisi.

Data XV Kal. Februarii, anno, Christo propitio, 17 imperii domni Ludovici serenissimi imperatoris et Lotharii Augusti 8, indictione 9. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter.(1194C) CLIX. PRO MONASTERIO SANCTI ANDREAE VIENNENSIS. ( Anno 831.)[Ex chartulario ecclesiae Viennensis, apud Baluz. Capit., t. II, p. 1432.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si sacerdotum ac servorum Dei petitiones, quas nobis pro suis necessitatibus innotuerint, ad effectum perducimus, non solum consuetudinem regiam exercemus, verum etiam ad beatitudinem retributionis profuturum confidimus. Proinde comperiat omnium fidelium nostrorum industria, praesentium (1194D)scilicet et futurorum, qualiter vir venerabilis Bernardus, Viennensis Ecclesiae praesul, veniens ad nostram serenitatem detulit nobis astrumenta chartarum per quae Ansemundus et conjux sua Ansleubana et filia eorum Remila vocabulo Eugenia monasterium sancti Andreae subterioris sancto Mauricio condonaverunt et tradiderunt, atque praedicti conditores ob firmitatis studium sancto Leoniano consignaverunt, et sub potestate et ordinatione . . . . . . Episcopi Ecclesiae Viennensis et successorum illius utili actione omni tempore maneat. Insuper et praecepta piorum regum ostendit, Teuderici scilicet et Guntranni, per quae ipsi sancto Mauricio confirmaverunt firmius ad habendum. Sed praedictus Bernardus episcopus retulit celsitudini nostrae ipsum (1195A)monasterium propter cupiditatem malorum hominum ab eadem Ecclesia subtractum. Nos quoque justam imo rationabilem petitionem illius judicantes, restituimus ipsum monasterium sancto Mauricio et Barnardo illius loci episcopo per nostrae auctoritatis praeceptum pro mercede et remedio animae nostrae atque totius imperii nostri emolumento, ut tam ipse quam successores sui absque cujusce contradictione ipsum monasterium ordinent atque disponant secundum voluntatem Dei et beati Mauricii ab hodierna die et deinceps, et sit sub immunitate nostra sicut et aliae res sancti Mauricii. Praecipientes ergo jubemus ut nullus judex publicus neque judiciaria potestas ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut (1195B)fidejussores tollendos, aut homines ejusdem monasterii tam ingenuos quamque servos, qui super terram ipsius residere videntur, distringendos, nec ullas redhibitiones requirendas ullo unquam tempore ingredi audeat; et quidquid inde fiscus exactare poterit, totum pro aeterna remuneratione ecclesiae sancti Mauricii concedimus. Et ut haec auctoritas largitatis nostrae inviolabilem obtineat vigorem, manu propria subter firmavimus et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Data V Nonas Martias, anno, Christo propitio, 18 domni Ludovici serenissimi Augusti, indictione 9. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter.(1195C) Helisachar recognovi.

CLX. PRO MONASTERIO CORMARICENSI. ( Anno 831).[Ex chartulario S. Martini Turon., apud D. Bouquet., tom. VI, p. 572.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Notum esse volumus omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia fidelis noster venerabilis Fridugisus abbas monasterii S. Martini innotuit mansuetudini nostrae quod antecessor suus, nomine Iterius, quondam ejusdem monasterii abbas, quoddam monasterium, cujus vccabulum est Cormaricus, (1195D)super Angerem fluvium a novo opere construxerit, atque ibi monachos secundum normam sancti Benedicti vivere instituerit, ubi praesenti tempore Jacob abbas esse dignoscitur. Sed quia habitacula fratrum inibi degentium non secundum id quod regula sancti Benedicti exposcebat, constructa habebantur, eadem habitacula idem ipse Fridugisus melius et honestius reformavit, et ad decorem et honestatem ejusdem monasterii ecclesiam a novo opere inibi construi fecit, et de rebus sancti Martini quae sunt in Turonico pago, id est, de villa quae vocatur Mardoni ( Nunc Brunomium), eamdem ecclesiam dotaverit. Propter hoc petiit ac deprecatus est nos, ut super ejusmodi facto hanc nostrae praeceptionis auctoritatem (1196A)fieri juberemus: quod et nobis secundum ejusdem petitionem fieri placuit: per quam praecipimus atque jubemus ut nullus ex successoribus ejus . . . . . . videlicet ejusdem monasterii patroni nostri beatissimi sancti Martini qualibet occasione de jure memorati monasterii Cormarici ullo unquam tempore eamdem villam abstrahere, vel aliquid de his quae ad eam juste pertinent, minuere praesumat: sed sub omni integritate, sicut a memorato venerabili Fridugiso ad idem monasterium tradita ac delata fuit, perpetua stabilitate in ejus jure consistat. Et quidquid abbates et fratres ac agentes ejusdem monasterii de eisdem vel in eisdem rebus jure ecclesiastico facere decreverint, libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi. Et ut haec auctoritas (1196B)confirmationis nostrae tam nostris quam et futuris temporibus inviolabilem et inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi Augusti.

Data VI Idus Martias, anno, Christo propitio, 18 imperii domini Ludovici piissimi Augusti, indictione 9. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CLXI. PRO EPIPHANIO ABBATE MONASTERII VINCENTII DE VULTURNO. ( Anno 831.)[Apud Chesnium, Script. Rer. Franc. t. III, p. 686.] In nomine Domini Dei et Salvatoris Jesu Christi, (1196C)Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Omnibus episcopis, abbatibus et ducibus, comitibus, castaldeis, actionariis, vicariis, centenariis caeterisque fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, notum sit quia venerabilis Epiphanius abbas monasterii S. Vincentii martyris, quod situm est in territorio Beneventano super fluvium Vulturnum, per legatos suos direxit ad nos quamdam confirmationem quam Lupus quondam dux monasterio memorati S. Vincentii martyris, de quibusdam casis in Amiterno et Savino fecerat, necnon et quatuor judicata de quibusdam servis et ancillis ex villa Trita, qui se subtrahere a debito servitio quasi per praecepta ducum nitebantur. Quae in praesentia Supponi (1196D)comitis, ac Benedicti, Hilpiani, et Ansfridi castaldorum caeterorumque scabinorum, de praedictorum hominum statu acta fuerant. Et petiit ut firmitatis gratia nostrae confirmationis auctoritatem super ea fieri juberemus. Cujus petitionem exaudientes, super nominatam confirmationem ac judicata hoc nostrae confirmationis praeceptum fieri decrevimus, per quod decernimus atque jubemus ut nullus vestrum, aut successorum vestrorum de memoratis locis, in quibus secundum memoratorum legatorum assertionem casae viginti quatuor, cum totidem hominibus in eis consistentibus, sitae esse noscuntur, quorum nomina haec sunt Joannes, Theopo, item Joannes, Cortulus, Petrus, Theodobertus, Hiso, Maio, Acepertus, (1197A)Hisimundus Roppolus, Marinus, Georgius, Halo, Audactus, Audebertus, Audoaldus, Hildulfus Paulerissi, Robertus filius Martae, cum Barbano, Sico, Alaysio, Senepergas, atque Gemula. Haec de statu praedictorum hominum, qui, sicut dictum est de memorata Trita villa, se a debito servitio quasi per praecepta ducum subtrahere nitebantur, ad pristinum servitium revocati sunt, ullam inquietudinem, aut contrarietatem injuste facere praesumat. Sed liceat agentibus et ministris ejusdem monasterii memoratas casas cum hominibus in eis consistentibus, ac servos qui ad memoratam Tritam villam per auctoritatem genitoris nostri domni Caroli praestantissimi imperatoris ad debitum servitium revocati sunt, quiete possidere, et juxta opportunitatem et (1197B)utilitatem ejusdem monasterii absque cujuslibet contrarietatis impedimento quidquid de eisdem, vel in eisdem rebus et hominibus juste facere vel ordinare decreverunt, libero in omnibus perfrui arbitrio faciendi. Et ut haec nostra confirmationis auctoritas ab omnibus verius certiusque credatur, ac diligentius conservetur, manu propria subter eam signavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Data Kal. Aprilis, anno, Christo propitio, 18 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione . . . . . Actum in palatio regio in Dei nomine. Amen.

CLXII. PRO ECCLESIA ARGENTINENSI ( Anno 831.) [Apud Grandidier, Hist. de l' Eglise de Strasbourg, tom. II, pag. 195, ex autographo archivi episcopalis, Tabernensis.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Notum igitur esse volumus omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis Bernaldus Stratzburgensis episcopus adiens serenitatem culminis nostri obtulit obtutibus nostris quamdam praeceptionis auctoritatem domni et genitoris Caroli praestantissimi Augusti, in qua contibatur (1198A)quod idem domnus et genitor noster Karolus pro emolumento animae suae eidem Strazburgensi Ecclesiae concessisset, ut ubicunque per civitates vel vicos, castella, aut trajectus, vel portus, excepto Quentowico, Dorestato, atque clusas, homines memoratae Ecclesiae navigio aut terreno, id est, cum carris et saumariis negotiandi gratia irent et redirent, nullum teloneum quisquam reipublicae administrator ab eis exigeret. Pro firmitatis namque studio petiit idem Bernaldus venerabilis episcopus, ut paternae auctoritati hanc nostram superadderemus auctoritatem: cujus petitioni libentissime annuimus, et hoc nostrae auctoritatis praeceptum fieri jussimus, per quod omnibus comitibus, vicariis, centenariis, vel omnibus rem publicam administrantibus, (1198B)seu cunctis fidelibus nostris praecipimus, ut nullus vestrum de rebus quas navigio aut terreno, id est, cum carris et saumariis per regna, Deo propitio, nostra, homines ejusdem Strazburgensis ecclesiae negotiandi gratia duxerint, nullum teloneum, aut ripaticum, aut portaticum, aut pontaticum, aut salutaticum, aut cespitaticum, aut rotaticum, aut cena ticum, aut pastionem, aut laudaticum, aut trabaticum, aut pulveraticum, aut ullum occursum, vel ullum censum, aut ullam redhibitionem accipere, vel exactare audeat, aut hominibus, qui eadem mercimonia praevident, ullam inquietudinem, aut impedimentum facere praesumat. Sed liceat eis per hanc nostram auctoritatem cum navibus et caeteris vehiculis absque ullius contrarietate, vel impedimento (1198C)per universum imperium nostrum, ubicunque eis necesse fuerit, libere et secure ire et redire. Et si aliquas moras in quolibet loco fecerint, aut mercati fuerint, vel vendiderint, nihil ab eis prorsus, ut dictum est, telonei exigatur. Et ut haec auctoritas inviolabilem et inconvulsam obtineat firmitatem, sigillo nostro subter eam jussimus sigillare. Hirminmaris notarius ad vicem Fridugisi recognovi et subscripsi.

Data VIII Idus Junias, anno, Christo propitio, 18 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione nona. Actum Ingelinheim palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.(1199A) CLXIII. PRO MONASTERIO FABARIENSI. ( Anno 831.)[Apud Grandidier, ibid. pag. 197, ex autographo abbatiae Fabariensis, sive Pfeffers in Helvetia.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante clementia imperator Augustus.

Notum igitur esse volumus omnibus fidelibus praesentibus et futuris, quia ad serenitatem culminis nostri Joannes Fabariensis monasterii, quod est constructum in honorem sanctae Mariae in pago Rhetiae, abbas cum monachis suis innotuit mansuetudini nostrae quod a quodam quondam comite nomine Rodericus infestationes et praejudicia ac tanta detrimenta (1199B)ipsi et familiae eorum pertulissent, ut non solum rebus quas ad praedictum locum Deum timentes homines pro remedio animarum suarum monasterio contulerunt, exspoliati essent, sed et idem ipse praenominatus abbas pene omnem potestatem monasterii sui amissam haberet. Ad hanc causam diligenti examine investigandam, nobisque renuntiandam missos nostros, Bernoldum scilicet venerabilem episcopum Strazburgensem, ac etiam Godefridum sancti Gregorii abbatem, nec non et Retharium comitem destinavimus. Illique secundum jussionem nostram ad memoratum monasterium pervenientes et subtili indagine investigantes invenerunt non solum, sicut superius dictum est, memoratum Joannem abbatem ministerium suum in (1199C)quibusdam amisisse, sed et quasdam res juris praedicti monasterii in pago Curwallense, id est, curtem in Nezudre, atque colonias quinque in Zurigos et Montaniolos cum omnibus adjacentiis suis, in eaque ecclesiam Sanctae Mariae cum curticula cum omnibus ibi pertinentibus, nec non villam, quae appellatur Frastenestum, ecclesiam sancti Sulpitii, atque familiam curticellam cum omnibus ad eam pertinentibus, vel aspicientibus, curtem Birmento, atque tellurem cum omnibus rebus atque hominibus ad praedicta (1200A)loca pertinentibus, de potestate ejusdem dicti monasterii subtractas esse indicaverunt. Quod cum iisdem missis renuntiantibus ita verum esse cognovissemus, placuit nobis easdem res eidem Fabariensi monasterio cum omni integritate per hanc nostrae conscriptionis auctoritatem restituere, per quam jubentes decernimus ut easdem res in jure ipsius praedicti monasterii cum omni integritate consistant, et nullus fidelium nostrorum memorato Joanni abbati, vel successoribus ejus aliquod impedimentum vel contrarietatem in praedictis rebus facere praesumat, atque cuique consentiat, sed liceat eis easdem res quiete tenere et possidere. Praecipimus etiam omnibus sanctae Ecclesiae fidelibus, praesentibus scilicet et futuris, per hoc nostrae auctoritatis praeceptum, (1200B)ut nullus judex publicus, nec episcopus, nec comes, vel quilibet ex judiciaria potestate constitutus, aliquam potestatem exerceat supra abbatem vel supra monachos praedicti monasterii, super eorum causas, nec supra familias eorum intus vel foris consessas, nec ad causas audiendas, nec ad mansionaticos vel paratas faciendum, nec ullas redhibitiones requirendum; sed ejusdem monasterii abbas potestative cum suis monachis ad illorum necessarios usus res, quae moderno tempore ad praescriptum monasterium habere videntur, possideat. Et ut haec nostra auctoritas firmior habeatur, et per futura tempora a fidelibus verius credatur ac diligentius observetur, manu propria subter eam firmavimus et annuli nostri impressione assignari jussimus.(1200C) Signum Ludovici imperatoris Augusti.

Hirminmaris notarius ad vicem Fridugisi recognovit.

Data V Idus Junii, anno, Christo propitio, 18 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione nona. Actum Engelheim palatio, in Dei nomine feliciter. Amen.(1201A) CLXIV. PRO TURONENSI S. MARTINI ECCLESIA. ( Anno 831.) Ne Turonensis episcopus dominari praesumat apud S. Martinum, et ut fratres liberam habeant facultatem eligendi abbatis. [Apud Marten., Ampl. Coll., tom. I, p. 86, ex chartario S. Martini.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si locis Deo dicatis quiddam honoris conferimus, et Deo in eis famulantium pacis et tranquillitatis curam gerimus, et ad ministerium suum liberius exsequendum opem ferimus, hoc nobis procul dubio ad statum regni terreni corroborandum, et ad aeternae (1201B)vitae beatitudinem capessendam profuturum esse credimus. Idcirco notum fieri volumus omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia ad petitionem fratrum, in monasterio sancti Martini confessoris Christi atque pontificis Deo fideliter deservientium, dilecta conjux nostra Judith augusta nobis suggessit per privilegium patris nostri domni Caroli piae recordationis imperatoris serenissimi, seu caetera regalia, nec non etiam apostolica privilegia, quomodo idem monasterium a dominatione episcopi Turonicae urbis liberum nunc usque erat, qualiterque procul dubio licentiam habuerit eligendi ex seipso abbatem dignissimum, petiitque culmen dignitatis nostrae ut propter amorem et honorem Domini nostri Jesu Christi, et (1201C)ob reverentiam beati Martini pontificis patroni nostri peculiaris, eadem nostra auctoritate imperiali firmare dignaremus. Nos quoque ejusdem dilectae conjugis nostrae Judith salubri suggestione commoti simul et hortatu, atque interventu venerabilium nostrorum ad hoc perficiendum commoniti, hanc nostrae auctoritatis confirmationem memorato monasterio atque fratribus in eodem Deo deservientibus conscripsimus, ac dare decrevimus, per quam constituimus, atque perenniter firmum fore decernimus, ut in supra fato monasterio, sive fratribus, primus episcopus Turonicae urbis non plus dominari praesumat, aut licentiam dominandi habeat, vel aliquid certe novi introducat, aut in vicis vel villis mansionaticos (1201D)accipiat, seu quicunque urbis ejusdem successor exstiterit, quam praedecessores sui tempore ejusdem genitoris nostri domni Caroli, sive avi nostri gloriosi Pippini regis fecerunt, sed sub ipso eodemque modo charitatis sive dilectionis cum jam memoratis fratribus in Deo vivat, absque qualibet novitatis molestia. Similiter sine dubio statuimus atque perpetuo firmissimum esse volumus, ut memorati monasterii fratres licentiam habeant de seipsis eligendi abbatem, qui eis praeesse et prodesse possit in omni morum honestate et Scripturarum eruditione, (1202A)ea tantum conditione praemissa ut quandiu Fridegisus abbas, cujus etiam consultu actum est ut hanc confirmationem fieri statueremus, memoratum monasterium habuerit, nullum praejudicium aut inquietudinem de quibuslibet causis patiatur. Post illius vero decessum memorati fratres habeant facultatem eligendi de ipsis abbatem, quem optimum et nobilitate generis, et probitate morum et in scripturis eruditum judicaverint. Et si talis inibi, quod non optamus, reperiri non poterit, tunc imperiali potestati id reservandum statuimus. Monemus quoque omnes qui nobis in imperio a Deo nobis commisso successuri sunt, ut sicut illorum statuta a successoribus suis conservari velint, ita in omnibus hanc nostram constitutionem perpetuis temporibus (1202B)conservare studeant ad illorum et nostram communem salutem. Et ut haec nostrae auctoritatis praeceptio et constitutio privilegii firmior habeatur, et per futura tempora melius conservetur, manu propria eam subscripsimus, et de bulla nostra subter sigillari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Hirminmaris notarius ad vicem Fridugisi recognovi.

Data V Non. Novembris, anno, Christo propitio, 18 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 10. Actum Theodonis villa palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.

CLXV. PRO VICTORE EPISCOPO CURIENSI EJUSQUE ECCLESIA. ( Anno 831.)[Apud Grandidier, Hist. de l' Eglise de Strasb., tom. II, p. 199, ex autographo tabularii ecclesiae Curiensis.] In nomine Domini Dei Salvatoris Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei ejusque in iisdem locis famulantes beneficia potiora largimur, praemium apud Dominum aeternae remunerationis impendi non diffidimus. Igitur notum esse volumus cunctis fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis Victor sanctae Curiensis ecclesiae episcopus quae constat (1202D)esse constructa in honore sanctae Mariae semper virginis, missa petitione deprecatus est nos, ut eamdem sedem suam cum omnibus ad se juste et legaliter moderno tempore pertinentibus vel aspicientibus sub nostra tuitione et immunitatis defensione cum rebus et mancipiis constitueremus; quod ita et fecisse omnium nostrorum cognoscat industria. Praecipientes ergo jubemus ut nullus judex publicus, vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones memoratae ecclesiae, quas moderno tempore in pago Curiensi videlicet, (1203A)et Alsacensi, et in ducatu Alamannico, nec in hoc quod per nostrae conscriptionis auctoritatem eidem ecclesiae reddidimus, ad illud quod nunc juste et legaliter memorata ecclesia tenet et possidet, vel ea quae deinceps jure ipsius divina pietas augeri voluerit, ad causas judiciario modo audiendas, vel freda, aut tributa exigenda, vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius ecclesiae super terram ipsius commanentes injuste distringendos, aut ullas redhibitiones, aut illicitas occasiones ullis temporibus ingredi audeat, neve bona quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat; sed liceat. memorato praesuli suisque successoribus res praedictae ecclesiae, cum omnibus ad eam juste pertinentibus vel aspicientibus, remota totius judiciariae (1203B)potestatis inquietudine, tenere et possidere, quatenus cum congregatione sibi commissa pro nobis, conjuge proleque nostra atque totius imperii nostri a Deo nobis collati Domini misericordiam attentius exorare delectet. Et ut haec auctoritas inviolabilem et inconvulsam nostris et futuris temporibus obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi Augusti.

Data V Idus Junii, anno, Christo propitio, 18 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione nona. Actum Ingelinheim, in Dei nomine feliciter. Amen.

CLXVI. DE VICO QUI DICITUR EPAONIS IN DIOECESI VIENNENSI. ( Anno 831.)[Apud Baluz., Capitul., tom. II, pag. 1433.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante, providentia imperator Augustus.

Si erga loca divinis cultibus mancipata ob amorem Dei [sanctorum] eorumque reverentiam beneficia opportuna largimur, id nobis procul dubio ad aeternae retributionis praemia capessenda profuturum liquido credimus. Idcirco notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia spontanea voluntate adiens serenitatem culminis nostri vir illustris Abbo comes, qui et vicum qui dicitur Epaonis, qui erat ex ratione Sancti Mauricii ex episcopatu Viennensi, ubi nunc (1203D)auctore Deo Bernardus archiepiscopus praesul esse dignoscitur, beneficiario munere ex nostra largitione habebat, ubi erant ecclesiae destructae et discoopertae, quarum sunt vocabula sancti Andreae apostoli et sancti Romani martyris, precibus quibus valuit nostram obsecravit clementiam . . . quantumcumque ipse ibi ex beneficio . . . . . . . . . ecclesiae sancti Mauricii Viennensis redderemus. Quod ita . . . . . . . . . fidelium nostrorum cognoscat industria. Pro firmitatis vero studio, ut hoc quod supradictus Abbo in supradicto vico habebat, et nos ad ejus deprecationem saepe dicto Bernardo archiepiscopo imo ejus sanctae sedi reddidimus, rectores eorum perpetuo jure ecclesiastico (1204A)tenerent atque possiderent, hos imperiales apices fieri jussimus, per quos decernimus atque sancimus ut ipsum vicum et res quas ibidem hactenus praescriptus Abbo habuit et ad eumdem vicum atque ad easdem ecclesias, quae ibi fuerunt dicatae in honorem et venerationem sancti Andreae apostoli et sancti Romani Martyris, pertinent, ita rectores supranominatae sedis teneant atque possideant sicut caeteras res quae ad supradictum episcopium pertinent, et faciant exinde quidquid elegerint jure ecclesiastico. Et ut haec auctoritas confirmationis nostrae per futura tempora inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, annuli nostri impressione signari jussimus.

Durandus diaconus ad vicem Fridarii [Fridugisi] (1204B)recognovit.

Data V Nonas Martias, anno, Christo propitio, 18 imperii domni Ludovici serenissimi Augusti, indictione 8. Actum Aquisgrani palatio regio in Christi nomine feliciter. Amen.

CLXVII. PRO DERVENSI MONASTERIO. ( Anno 832.)[Apud Mabill., Annal. ord. S. Bened., tom. II, pag. 737, ex chartario Dervensi.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante, providentia imperator Augustus.

Si locum quo olim monasticus ordo viguerat, in aedificiis relevari, et eamdem vitam monasticam (1204C)reformari facimus, et liberalitatis nostrae munere de beneficiis a Deo nobis collatis eidem loco, unde servi Dei inibi consistentes in hanc mortalem vitam aliquod subsidium habere valeant, aliquid conferimus, id nobis et ad hanc transitoriam vitam feliciter peragendam, et ad aeternam perpetualiter obtinendam profuturum liquido credimus. Idcirco nosse volumus omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam et futurorum, industriae, qualiter Haudo venerabilis abbas monasterii cujus vocabulum est Ders, quod constat esse constructum in pago Pertense super fluvium Viera, quod olim vocabatur Puteolus, et dicatum in honore sancti Petri principis apostolorum, ac sancti Bercharii, cujus corpus ibidem requiescit; quique idem ipsum monasterium a novo (1204D)opere construxerat, et monachos sub regula sancti Benedicti vitam degentes collocaverat; nostram adiens serenitatem, innotuit mansuetudini nostrae quod eadem monastica vita penitus in eodem loco abolita esset, et in canonicum ordinem transierat: petiitque ac supplici postulatione deprecatus est ut nostra auctoritate eamdem monasticam vitam reformari, et habitacula ad hanc vitam congrua reficiendo aptari permitteremus. Cui, sicut dignum erat, gratias egimus, et ea quae deprecabatur ei fieri permisimus. Insuper et ut hoc quod idem ipse deprecabatur melius peragere, et servi Dei qui inibi degere constituti et constituendi erunt, aliquod subsidium (1205A)ex nostra largitione habentes libentius Deo servire potuissent, complacuit nobis pro mercedis nostrae augmento et aeternae retributionis fructu quasdam res nostrae proprietatis, sitas in comitatu Breonense, id est villam ac beneficium illud cujus vocabulum est Dodiniaca-curtis, habentem mansos duodecim, quam hactenus vassallus noster, nomine Hisimbertus, nostra largitione in beneficium habuisse dignoscitur, cum omni integritate, id est cum mancipiis utriusque sexus, cum domibus, aedificiis, ecclesiis, terris cultis et incultis, silvolis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, molendino, vel quidquid ad denominatam villam juste et legaliter pertinere dignoscitur, et nostri juris ac possessionis in re proprietatis est, totum et ad integrum (1205B)per hoc nostrae auctoritatis conscriptum ad antedictum monasterium, quod, sicut diximus, Ders nuncupatur, solemniter delegare, ea videlicet conditione ut a praelatis et monachis Deo inibi militantibus perpetua possessione teneatur ac possideatur. Et ut haec nostrae concessionis atque largitionis auctoritas inconvulsam et inviolabilem obtineat firmitatem, manu propria nostra subter eam firmavimus, et annuli nostri impressione assignari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Data XIV Kal. Mar., anno, Christo propitio, 19 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 10. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.(1205C) CLXVIII. PRO MONASTERIO CORBIAE NOVAE. ( Anno 832.)[Apud Schaten, Ann. Paderborn., p. 90.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si ecclesias et loca divino cultui dicata nostris largitionibus providere satagimus, atque ibidem assidue Deo famulantibus solatia clementer impendimus, non solum honorificam regalis munificentiae consuetudinem exercemus, sed et temporalium erogatione donorum perpetuae nos mercedis praemia promereri posse confidimus. Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et (1205D)futurorum, industria, quod pro amore divino, atque animae nostrae remedio, ad monasterium quod vocatur nova Corbeia, quod construximus in Saxonia in honore S. Stephani protomartyris, cui modo praeest fidelis et propinquus noster Warinus, primus substitutus abbas, concessimus piscationem quamdam in fluvio Wisera, in pago Wimodia nuncupato, cui confinis est villa Luisci vocata, in comitatu Abbonis, quae quia in similitudinem palorum quos incolae hocas vocant, construitur, gentilitio nomine ab indigenis Hoewar nuncupatur, quae ad jus nostrum pertinebat, (1206A)quamque idem Abbo comes hactenus in beneficio habebat; sed quoniam eadem piscatio atque absque familiis, quae ad ejus provisionem deputatae fuerunt, fratribus praedicti coenobii non admodum utilis esse poterat, idcirco triginta duas familias, et quidquid ad eam piscationem pertinens saepe dictus Abbo in beneficio habuit, totum et ex integro in proprietatem jam dicti monasterii concedimus, quatenus ibidem servientes monachos sine cessatione divinam clementiam pro nobis exorare delectet. Et ut haec cessionis nostrae auctoritas firmius habeatur, et per futura tempora a fidelibus nostris verius credatur ac diligentius observetur, manu nostra subter eam firmantes annuli nostri impressione jussimus sigillari.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.(1206B) Hirminmarus notarius ad vicem Theogonis recognovi.

Data XVI Kalendas Julii, anno, Christo propitio, 18 imperii Ludovici serenissimi Augusti, indictione 10. Actum Franconovort palatio regio, in nomine Domini feliciter. Amen.

CLXIX. PRO REFORMATIONE MONASTERII DIONYSII. ( Anno 832.)[Apud Mabill. Ann. ord. S. Bened., tom. II, p. 549.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Divinis praeceptis et apostolicis monitis incitamur, sed et imperatorii regiminis officio commonemur, ut (1206C)pro Ecclesiae statu atque sanctae religionis augmento impigro semper vigilemus affectu, ac pernecessario seu fructuoso studiosoque laboremus effectu; et si quid usquam reprehensioni invenitur obnoxium, regiae auctoritatis sollicitudine corrigamus: quatenus avia revocantes, superflua amputantes, collapsa quoque reparemus, atque reparata et ab ecclesiasticis viris apostolorumque Domini successoribus, Spiritu sancto regente, bene statuta edictis imperialibus confirmemus. Quia dignum profecto est, ut quod sacerdotalis dignitas divino illuminata Spiritu corpori Christi, quod est Ecclesia, ejusdem Dei ac Domini et Salvatoris nostri redempta sanguine, adinvenit in salute, vel reformata statuit in religionis augmento, id imperialis majestas inviolabiliter per (1206D)mansurum in perpetuum potestatis suae studeat roborari praecepto, quoniam quidquid in hujuscemodi negotiis laboratum, seu pio cultui a nobis fuerit dedicatum, hoc procul dubio nostrae mansuetudinis regno et populo regendo credimus specialius profuturum. Idcirco notum esse volumus omnibus fidelibus, praesentibus scilicet et futuris, quia, postquam Deo auspice imperium paternum suscepimus, studii nobis maxime semper fuit, ut Domini Ecclesia, magnificentia ejus humilitati nostrae divinitus regenda tuendaque commissa, felicibus polleret successibus, (1207A)eamque quantum nostrae attinet augustae devotioni incessanter ad meliora provehere, et ab illa quidquid noxium erat eradicare, atque in ea incrementa virtutum plantare. Quapropter saepissime sacerdotes Domini, quorum id officii esse noveramus, admonere curavimus, ac nostram principalem auctoritatem adjutricem ad eorum ministerium juxta voluntatem Dei exsequendum prompte exhibuimus, ut quidquid in ordinibus ecclesiasticis, vel in quacunque persona emendatione dignum invenirent, pastorali auctoritate, postposita qualibet torporis negligentia vel personarum acceptione, incunctanter corrigerent, et ad statum rectitudinis perducere decertarent. Verum cum ipsi, nostra sedula exhortatione admoniti, suaque solerti vigilantia de statu et (1207B)profectu sanctae Ecclesiae, et sacris ordinibus, et his quae emendatione digna videbantur, conventu apud Parisios jussione nostra habito strenua et devota perspicacitate tractarent, inter caetera visum est illis, ut monasterium praeclarissimi et eximii Christi martyris beati Dionysii sociorumque ejus, quod constat tantorum martyrum nomine Deo dedicatum, et a regibus Francorum progenitoribusque gloriae nostrae amplissimis rebus ditatum, quo in eo monasticus ordo religiose Deo deserviret, magna emendatione et correctione opus haberet, quoniam ab eo idem ordo ad multorum discrimen, nulla necessitate praepediente, nullius rei inopia obsistente, penitus erat avulsus. Quam causam, tam per se quamque et per venerabilem prudentemque virum Hilduinum, (1207C)memorati monasterii religiosum abbatem, nostrae serenitatis auribus intimaverunt, uti nostra piissima imperiali potestate per eorum auctoritatem corrigeretur. Unde dignitas imperii nostri tantorum virorum saluberrimam admonitionem, et ejusdem venerabilis abbatis Hilduini preces humillimas more tranquillitatis nostrae solito gratanter benigneque suscipiens, atque in omnibus emendabile judicans, ne tanti ordinis collapsio salutis nostrae quoquo modo fieret damnatio, ad eosdem praesules Ecclesiarum idem censuimus referri negotium, ut nostri principatus auctoritate eorumque judicio, quibus tanta est collata potestas a Domino, idem ordo in eodem loco absque retractatione restitueretur. Venientes ergo Aldricus metropolita Senonicus cum suffraganeis (1207D)suis, nec non et Ebo metropolita Durocortorum cum suffraganeis suis ad memoratum monasterium, habito conventu, primum quod idem monasterium ordini monastico constructum, dedicatum, et rebus ditatum fuerit, et in eo ipse ordo usque ad tempus quo sceptra imperialia, superna largiente gratia, clementia nostra suscepit, et supra memorati Hilduini abbatis praelationem ibidem utcunque viguerit, manifestis indiciis, regumque antiquis et modernis praeceptis, et episcoporum privilegiis, ac fidelium donationibus, palam cunctis est factum. Deinde diligentem inquisitionem fecerunt super his qui in eodem loco regularem promissionem fecerunt. Ex quibus quidam, qui eamdem professionem fecerant, (1208A)desertores ejusdem propositi effecti, rebus humanis jam erant exempti: quorum perditio non sine magno animi ferri potest moerore. Quidam etiam non eamdem professionem se fecisse mentiti sunt: sed testibus patenter convicti, pro sua contumacia canonicae poenitentiae sunt subacti. Quidam vero, imo maxima pars, qui hactenus in apostasiam prolapsi fuerant, coram venientes, soloque se prostrantes, confessi sunt eamdem professionem in eodem loco regulariter se promisisse, suique misereri, et a Domino veniam pro tanto admisso dari humiliter flagitavere; qua confessione facta, cucullis sui propositi coram coetu episcoporum et caeterorum sacerdotum, cunctique sequentis ordinis cleri, nobiliumque virorum non modica circum assistente turba, se induerunt, (1208B)atque in commune, ne aliquando sicuti sibi aliisque jam in eodem loco contigerat, ab sanctae professionis proposito diabolico propulsarentur instinctu, regularem promissionem iteraverunt. Pars denique quaedam eorum, illi scilicet qui divinae inspirationis munere acti, et amore devincti in sanctae religionis proposito et habitu, apprime absque ulla refragatione aut interpolatione elegerunt viriliter permanere, et in cella ejusdem majoris monasterii, postquam caeteri monasticam vitam et habitum deseruerunt, usque ad hanc nostrae demandationis synodum habitam degere, ante jam memoratos venerabiles patres venerunt, locumque pristinum, in quo promissionem fecerant, et regulariter, licet minus perfecte, vixerant, sibi et se petierunt loco restitui, (1208C)quorum semotio ob id acciderat, quoniam, ut praediximus, mox ut divina dignatio nos paterna sede suscepta imperialibus sceptris inniti voluit, piae intentionis nostrae sollicitudo exsequi procuravit, ut religio, decor et omnis honestas a domno et genitore nostro divae memoriae Carolo coepta et instituta, liquido et veraciter, remota omni simulatione, in propriis quibusque maneret et vigeret ordinibus. Unde ad monasticae institutionis normam corrigendam, duos religiosos et venerabilis vitae viros, Benedictum et Arnulfum abbates, constituimus, qui per nostrum a Deo gubernandum et conservandum imperium seduli huic negotio studiose insisterent. Iidem vero boni et devoti, sed simplicissimi patres, supra memoratorum fratrum calliditate et duritia (1208D)suaque simplicitate abducti, non studio, sed minus subtili et necessaria investigatione et providentia, fallentes eos qui in soliditate suae professae salvationis perduraverunt, a monasterio removerunt, atque in memorata cella collocaverunt; et illos qui propriae voluntatis libitus non virtute sed versutia quaesierunt, ac collo de sub jugo regulae excusso loro distigatioris vitae soluti, ampliori itinere coelestem patriam petere sunt conati, in domiciliis reverendi habitus et vitae monasticae reliquerunt. Sed laudabilius hi patres Ecclesiae auctoritate sua dignae petitioni fratrum, quos in suae religionis virtute diximus permansisse, quia sic nostri assensus jussio fuerat, annuentes, rationabiliter et canonice satisfecerunt, (1209A)et ob suggestionis notitiam, ut nostrae panderetur celsitudini, qualiter vel quo ordine tam devotissimum factum ab eisdem religiosissimis viris sit celebratum, duas super hoc jure, pari tenore, conscriptiones fecerunt, easque manibus firmaverunt propriis, ut altera earum in archivo ipsius monasterii ob memoriam et stabilitatem inibi hujus ordinis per futura tempora servaretur, alteram nostrae magnitudini direxerunt, ut illam palatinis scriniis juberemus recondere ob monumentum et istius rite facti perpetuam firmitatem. Sed cum idem ordo, Deo annuente, quantum divinitus videri dabatur, in eodem loco feliciter incederet, antiquus salutis humanae inimicus quosdam ex ipsis fratribus sua organa efficiens, adeo insidiarum suarum furiis exagitavit, ut, (1209B)conspiratione et conjuratione facta, et propositum monasticum abnegarent, et sine licentia sui abbatis propriique episcopi ac metropolitani, eorum legati dignitatis nostrae dominationem adirent, et molestiam super hac ratione contra canonicam et propositi sui institutionem serenitatis nostrae auribus inferre praesumerent, offerentes nobis tomum in accusationem et blasphemiam episcoporum, qui se de apostasia, in qua versabantur, paterna sollicitudine nostra auctoritate correxerant, et ad propositum quod abdicaverant, redire suaserant; addentes etiam in eadem schedula alia quae digna non sunt imperialibus nostris scriptis interseri. Porro nostra solertia, auditis eorum querimoniis, supramemorato venerabili viro Hilduino nostra jussit clementia, ut (1209C)eosdem episcopos contra quos querebantur, nec non et alios ab accusatione immunes, jussione nostra ad ipsum venire mandaret monasterium. Et quia ad notitiam nostram ipsi fratres suos misere clamores, unde nil ambiguum et sine justae diffinitionis decreto fas est abscedere, complurium episcoporum diligenti examine rem reventilari et canonice diffiniri, et consopiri praecepimus: non quasi de praefata memoratorum patrum sententia, quae excellentiae nostrae bene manebat per omnia cognita, vel in aliquo dubitantes, sed ut major Christo Domino Deo nostro de percalcato hoste, qui jam dictos excitaverat fratres, triumphus fieret, et in eodem loco firmiori, quia iterata, stipulatione idem ordo confirmaretur. Et quoniam super pastores Ecclesiae dignitati (1209D)nostrae imperiali quaecunque ingerebatur accusatio, non sine certo et rationabili obliteraretur judicio, qui ad condictum tempus et diem ad suprascriptum venere monasterium, et ipsis accusatoribus cum scripto quod clementiae nostrae tulerant coram exhibitis, cuncta quae in eorum accusatione dixerant vel scripserant, falsa esse veris assertionibus idoneisque prolatis testibus probaverunt, sicut ex ordine inscripto manifestatur: quod ex hac causa a secunda constitutionis nostrae synodo archivo nostri palatii cum chartulis, quae nomina testium continent qui utrisque conventibus interfuerunt, directis, ob gestorum memoriam conservatur: unde aliud etiam ab ipsius monasterii scriniis retinetur. (1210A)Ipsi de caetero fratres, respectu divino processu temporis corda illorum tangente, propositi sui strenui et praeteritarum negligentiarum poenitentiae devoti exsecutores effecti, consensu salubri et prudenti tres chartulas conscripserunt, ut una earum ad caput gloriosissimorum Christi martyrum fieret, altera regiae dominationis nostrae custodia servari demandaretur, tertiam vero ipsius monasterii abbas haberet: in quibus se a beato patre Benedicto, docente sancto Spiritu, descriptam regulam sunt servare velle professi, ut unusquisque eorum nomen proprium cum gradu et monachi appellatione eisdem chartis subter firmavit: quarum unam benignitatis nostrae praesentiae exhibuerunt, humiliter postulantes, sicut et saepe memorati venerabiles patres a (1210B)quibus synodales diffinitiones celebratae sunt, auctoritatem nostram sedulo petierunt, quatenus hoc quod tam subtili et diligenti investigatione inventum, et justa ratione diffinitum, seu salubri restitutione reparatum, atque canonica auctoritate statutum esse dignoscitur, amplitudinis nostrae privilegio scriptis imperialibus confirmaremus, ut quod canonica docet auctoritas, et vota regum cunctorumque fidelium, qui ipsum locum propter monasticum ordinem ibi servandum rebus suis ditaverunt, demonstrant, cum nequaquam ab eo sine periculo et regis et regni possit avelli, nostra imperialis potestas confirmatione provideat, ne ex eodem loco modernis futurisque temporibus idem ordo destituatur, sed potius, Christo Domino largiente, ad cumulum mercedis nostrae, (1210C)conjugis quoque et prolis, eorumque salutem quorum post tantum lapsum reparatio facta est, nec non et eorum per quos, Deo annuente, nostra auctoritate eadem reparatio celebrata est, simul et illorum informationem qui post ad monasticum ordinem Domino inspirante ad eumdem confluxerint locum, remota omni simulatione semper in eodem monasterio regularis ordo permaneat, floreat et felicibus successibus Deo opem ferente polleat. Et ut haec auctoritas, quam ob Dei amorem et animae nostrae conjugis et prolis, ut praediximus, salutem atque imperii nostri statum constituimus, firmiorem obtineat vigorem, et deinceps inconvulsa valeat perdurare, duas inde pari tenore conscriptas firmationes fieri jussimus, ut una imperialis aulae reconditorio (1210D)palatinis salvetur excubiis, altera ab ipsius monasterii custodibus in perpetuum diligenti cura debeat provideri, easque manus nostrae subscriptione subter firmavimus, et de annulo nostro sigillare jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Hirminmaris notarius ad vicem Theotonis recognovi et subscripsi.

Data VII Kalendas Septembris, anno, Christo propitio, 19 imperii domni Ludovici serenissimi imperatoris, indictione 10. Actum monasterio sancti Dionysii in Dei nomine feliciter. Amen.(1211A) CLXX. PRO PARTITIONE BONORUM MONASTERII S. DIONYSII. ( Anno 832.)[Apud Mabill., de Re diplom., pag. 408.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si ea quae fideles imperii nostri, pro statu et utilitate Ecclesiarum ac servorum Dei, fideliter ac devote ob Dei amorem in locis sibi commissis statuerunt, nostris confirmamus edictis, hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem, et totius regni a Deo nobis commissi tutelam mansurum esse credimus, et retributorem Dominum exinde in futuro habere confidimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus sanctae (1211B)Dei Ecclesiae ac nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis Hilduinus, abbas monasterii apostolorum Principis, excellentissimorumque Christi martyrum Dionysii, Rustici et Eleutherii, qui peculiares patroni nostri adesse videntur, nostrae suggessit serenitati, quod pro Dei omnipotentis amore et futuro ejusdem congregationis cavendo periculo, ne aliqua successorum suorum negligentia aut parcitate ordo in ea monasticus futuris temporibus perturbaretur, sicut praeteritis temporibus manifestum est contigisse, veluti synodales conscriptiones super restitutione istius sancti ordinis in eodem monasterio et nostrae imperialis potestatis confirmatio, nec non et praefati venerabilis abbatis Hilduini conscriptionis charta pleniter narrat (1211C)ex ordine (quod ideo praetermisimus, quoniam in eisdem locis liquide et exacte constat esse descriptum, uti cunctorum pene declarat notitia) stipendia eorum quae annuatim in cibo accipere debeant, nec non et quasdam villas specialiter necessitatibus eorum deserviendas constituisset ac deputasset; atque per litterarum seriem et largitionis suae scriptum sua aliorumque bonorum hominum manibus roboratum eis concessisset ac delegasset, quatenus nulla occasione nec reipublicae servitio quisquam ex successoribus suis impedimentum illis in futuro inferre potuisset, pro quo a via rectitudinis et observatione regulari eos aberrare necesse foret, sed deputatis sibi rebus et stipendiis contenti, absque (1211D)necessitate et inopia regularem normam tenere, et sine praevaricatione, quantum humana sinit fragilitas, observare quivissent. Unde humiliter petiit celsitudinem nostram, ut pro rei firmitate super eadem constitutione auctoritatis nostrae praeceptum pro divino intuitu, et ipsorum sanctorum reverentia fieri juberemus, per quod inantea stabilis et inviolata permaneret. Nos vero petitioni illius, quia necessaria et rationabilis erat, aurem accommodantes, veluti postulaverat fieri adjudicavimus. Quapropter statuimus atque jubemus, secundum quod in illius ordinatione continetur, ut dentur eis annis singulis de tritico puro, ad eorum et hospitum in refectorium venientium opus, modia duo millia centum. Ad praebendam famulorum illis serventium (1212A)de sigale modia nongenta, de vino puro ad eorum et hospitum suprascriptorum, seu ad omnes necessitates ipsorum modia duo millia quingenta, bracii per modia duodecim triginta, et exceptis his bracii tres de spelta secundum consuetudinem per modia triginta. Inter Pascha, Natale Domini, et sancti Dionysii Missam leguminum modia trecenta; de formatico pensae trecentae triginta; de adipe modia triginta quinque; de sale modia ducenta, cum ipso modio quod solvitur in salinis. Ad cordevesos et solas eorum componendas uncti ducenti; de butyro sestaria triginta; volatilia autem inter Pascha et Natalem Domini de villis (sicut in constitutionis charta praefati venerabilis viri scriptum habetur) cum integritate, quae super annum ex eis omnibus (1212B)eo tenore, quo ibi scriptum et ordinatum est, una cum censu qui in volatibus de molendinis et cambis debet exire, sicut a longo tempore mos fuit, sive indominicatae, sive in beneficio donatae fuerint, dari constituimus et confirmamus. Saponem vero de ipsis villis (sicut in praefata confirmatione memorati viri constitutum habetur) fratrum usibus persolvi imperiali roboratione decrevimus. De lignis dentur eis mensurae, quae midi appellantur, mille centum; de melle secundum consuetudinem; de tribillo carra duo; de modiis sedecim; olera quoque, fruges arborum, pix, carpentarii, circuli ad vasa vinaria praeparanda, et operimenta tectorum; sed et aedificatio et restauratio officinarum, secundum quod in saepedicta conscriptione (1212C)supramemorati honorabilis viri continetur, dictante necessitate, ministretur et fiat. Ad vestimenta etiam vel omnes eorum necessitates secundum regularem institutionem procurandas confirmamus illis easdem villas, quas ipse per suam concessionem eis visus est condonasse, id est Murnum (ut antiquitus vocabatur, nunc autem Cella sancti Dionysii), Tosonisvallem cum Flaviaco et omnibus appendiciis suis, excepto Temeriaco-curte; Cella sancti Martini in monte Jocundiaco cum omni integritate; villam Pratariam cum suis omnibus, Pratariolam cum Sichaldicurte et omnibus ad se pertinentibus; Nucitum superiorem, cum appendiciis suis; Francorum-villam, Maflare, medietatem de Baliolo, Mucellam, Bedolitum, Villarem, Wasconem-villam cum (1212D)integritate sua et omnibus appendiciis; et omne teloneum atque censum, quod de mercato anniversali per festivitatem sancti Dionysii exire consuevit; sicut bonae beataeque memoriae domnus avus noster Pippinus per suum praeceptum eis dedit, quidquid exinde pars fisci poterat exactare, nec non et Trimlidum ac Villam-pictam cum omni integritate ac omnibus appendiciis ad eas pertinentibus; Majorem-villam cum integritate: in ipso vico mansos duos, et mansionile in monte Sautia cum adjacentiis suis; super Sequanam vero Capellam sancti Audoeni ad retia piscatoria emendanda vel ordinanda, cum manso uno in Bonogilo cum integritate sua; in Alvernis mansos duos, et in Campiniago mansos duos (1213A)ad piscationem; Villam Exonam cum censu et integritate sua; seu et mansos et vineas in Belna, quas Franci homines ipsius congregationis fratribus delegaverunt; nec non in Vanicolas, sicut continetur in memorato scripto; censum etiam solitum de venna, quae est super fluvium Loch, et de pago Pontiu, atque censum de Flandriis, sicut consuetudo fuit; villam siquidem quae dicitur Brinevallis, nec non et mares et piscaturam in Tellis cum omni integritate tam in censu quam in appendiciis eorum; et mansos in Bracio, et Gabaregium in Bagasino cum omni integritate et appendiciis suis, de quibus quaedam conjacent in pago Constantino ad capiendum crassum piscem. Has igitur villas cum appendiciis et redditibus vel mancipiis, sive cum omnibus quae per (1213B)precarias aut per beneficia exinde homines retinent, ut post eorum decessum ad usus fratrum et stipendia memorata revertantur, fratribus ipsius congregationis ad speciales eorum necessitates, imperiali auctoritate et indulgentia per hoc praeceptum confirmationis nostrae, sicut praedictus venerabilis abbas in sua confirmavit constitutione, stabili jure eis concedimus et confirmamus: praecipientes ut nullus abbatum per successiones quod salubri egit consilio et nostro est roboratum edicto, subtrahere vel minuere audeat, vel ad usus suos retorqueat, vel alicui quiddam inde in beneficium tribuat; sed neque servitia ex eis villis exactet, neque paraveredos aut expensas ad hospitum susceptiones recipiat, aut ullas in aliqua re exactiones aut mansionaticos inde exigat absque (1213C)inevitabili necessitate, praeter consuetudinarias operationes quae in saepedicta memorati viri constitutionis pagina descriptae habentur, quibus nihil addere quisquam unquam praesumat. Suprascripta autem ad centum quinquaginta monachorum numerum sunt ordinata: ex quibus nil cuiquam abbatum licebit unquam subtrahere; augere vero qui forte voluerit, multiplicatis ad usum eorum opibus, accumulet et servitii divini cultores: qui vero facere aliter praesumpserit, et post discessum nostrum hanc nostram confirmationem quam super praedicti venerabilis viri Hilduini constitutione fecimus, violare voluerit, querela ad successores nostros, qui tunc temporis nobis superstites fuerint, deveniat, ipsique agnita auctoritate nostra nostrae constitutionis statuta defendant, (1213D)et suae auctoritatis praecepto confirment, sicut a se bene gesta defendi et confirmari a suis successoribus Deo annuente voluerint, qualiter futuris temporibus fratres in coenobio supradicto regulam beati Benedicti servantes, absque perturbatione Deo libere deservire queant, nobisque pro rata confirmatione merces in perpetua recompensetur aeternitate. Obnixe etiam ac devotissime omnes successores nostros per omnipotentem Dominum et aeternae retributionis amorem et piam reverentiam istorum specialium protectorum nostrorum in hoc sancto reputavimus loco, nec non et hanc constitutionis confirmationem, quam ad monachorum providendas regulares necessitates imperiali firmavimus auctoritate, intemeratam (1214A)studeant custodire; et speciali sollicitudinis cura provideant, ne aliqua antiqui hostis satagente calliditate inde sacer ordo amoveatur, aut minus perfecte quam humana sinit fragilitas in eodem loco praevalente negligentia gradiatur; sed sicut nos singularem curam, quia ita praedecessores et progenitores excellentiae nostrae habuisse compertum est, quam inibi pia sepultorum corporum amplectitur eorum memoria, nos etiam inde habere videmur, sollicite studeant divino intuitu, ne talium rectorum manibus jam dictum sacratissimum locum committant, quorum versutia aut negligentia ab eo religio decidat, et inopia vel torporis negligentia crescat, sed potius ita eumdem sacratissimum locum sollicite pieque tractent, quatenus nobis et illis aeternae beatitudinis (1214B)gloria inde Christo opem ferente maneat et accrescat. Et ut haec auctoritas, quam ob Dei amorem et animae nostrae remedium statuimus, firmiorem obtineat vigorem, et deinceps inconvulsa valeat perdurare, manus nostrae subscriptione eam subter firmavimus, et annulo nostro sigillari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Hirminmaris notarius ad vicem Theotonis recognovit et subscripsit.

Data VII Kal. Septemb. anno, Christo propitio, 19 imperii domni Ludovici serenissimi imperatoris, indictione 10. Actum monasterio sancti Dionysii in Dei nomine feliciter. Amen.

CLXXI. PRO MONASTERIO SANCTI MARTINI TURONENSIS. ( Anno 832.)[Ex Chartario S. Martini, apud Mart., Thesaur. anecd. tom. I, pag. 29.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si locis Deo dicatis quiddam honoris conferimus, et Deo in eis famulantium pacis et tranquillitatis curam gerimus, et ad ministerium suum liberius exsequendum opem ferimus, hoc nobis procul dubio ad statum regni nostri corroborandum, et ad aeternae vitae beatitudinem capessendam, profuturum esse credimus. Idcirco notum fieri volumus omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quod venerabilis abbas Fridegisus (1214D)monasterii S. Martini patroni nostri, in quo ipse corpore requiescit, innotuit celsitudini nostrae qualiter idem ipse partim per ignorantiam, partim vero per suggestionem quorumdam hominum, quasdam villas ejusdem monasterii sibi servientibus in beneficium dedisset, quae ad usum fratrum in eodem monasterio degentium olim deputatae fuerant; et ob hoc vestimenta et sumptus necessarios eis pleniter ministrare non posset. Quamobrem idem ipse et omnis congregatio Sancti Martini petiit nostrae conscriptionis auctoritatem sibi dari, per quam repulsa omnis occasio nostra concessione atque permissu easdem villas in suum dominium idem abbas revocaret, et tam ipse quam et successores ejus eo modo eis debita (1215A)stipendia et vestimenta subministrare possent, quemadmodum temporibus praedecessorum ejus fratribus qui tunc temporis inibi consistebant ministrabantur. Quorum petitioni libentissime annuimus, et hanc nostrae conscriptionis auctoritatem fieri eisdemque fratribus dare decrevimus, per quam decernimus atque jubemus ut memoratus abbas suique successores ad hoc easdem villas in usum, dispositionem et ordinationem habeant, ut inde fratribus qui et praesenti et futuris temporibus inibi Deo militaverint, sic pleniter victualia et vestimenta ministrari faciant, quemadmodum temporibus genitoris nostri Caroli eis a Wulfado et Itherio hujus monasterii abbatibus exhibita atque ministrata fuerunt. De caeteris vero villis quae in beneficium datae sunt, jubemus ut tertia (1215B)pars de volatilibus cum ovis eisdem fratribus ministretur. Volumus etiam atque eisdem fratribus concedimus, qui et praesenti tempore inibi degere, et futuris temporibus ad inhabitandum et Deo serviendum aggregari voluerint: ut de omnibus quae ad sepulcrum beatissimi patroni nostri S. Martini a Deum timentibus conferuntur, tertiam partem accipiant ad necessitates sibi consulendas, exceptis de his vestimentis et speciebus quae ad sepulcrum illius, decoris et honestatis causa, perpetuo retinenda erunt. Cera autem et oleum ad luminaria in eadem ecclesia concinnanda decernimus ut retineantur. Statuentes ergo per hanc nostram auctoritatem praecipimus, ut nullus praelatorum aut auctorum hujus monasterii patroni nostri beatissimi Martini hanc nostram concessionem (1215C)atque statuta convellere, aut nullum in modum immutare praesumat, sed perpetuis temporibus inviolabiliter ea conservent et sibi conservari faciant. Et ut haec nostrae concessionis et constitutionis auctoritas firmum et inviolabilem obtineat vigorem, manu propria subter eam firmavimus, et more nostro signaculo bullae insigniri jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Hirminmarus notarius ad vicem Theotonis recognovi.

Data XVIII Kalendas Decembris, anno, Christo propitio, 19 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 11. Actum Turonis monasterio S. Martini in Dei nomine feliciter.

CLXXII. PRO MAJORI MONASTERIO. ( Anno 832.)[Ex Chartulario ejusdem monasterii, apud D. Bouquet., Recueil des hist., tom. IV, pag. 583.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si illius amore, cujus munere caeteris mortalibus praelati sumus, loca divino cultui consecrata congruis munificentiae nostrae beneficiis ad divinum cultum (1216A)uberius exsequendum sustollimus, dignae remunerationis praemio nos a Domino remunerari fideliter credimus. Igitur omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam et futurorum, industriae notum esse volumus, qualiter dilecta conjux nostra Judith Augusta suggessit nobis ut quamdam villam, nomine Cambonem, quae est in pago Blisense vel Dunense, monasterio S. Martini, quod est constructum in pago Turonico super ripam Ligeris, et vocatur Major Monasterium, in quo idem ipse praeclarissimus confessor Christi regulariter cum turma monachorum Domino militavit, per nostrae conscriptionis auctoritatem concedimus ad emenda fratrum ibidem Deo famulantium vestimenta. Unde praesentiae nostrae strumentum protulerunt, qualiter jamdudum ad memoratum (1216B)monasterium quaedam Deo sacrata, Oda nomine, uxor Eodonis ducis per venditionis titulum eamdem villam cum suis appendiciis condonaverat. Cujus petitioni propter amorem et honorem ac venerationem memorati patroni nostri beatissimi Martini libenter acquievimus, et memoratam villam Cambonem, quam in praescripto pago Blisense vel Dunense sitam esse diximus, cum his locellis quae ad eam pertinere noscuntur, id est Galiaco, Bitarilias, Varennas, Culturas, villam Aitardi, vel etiam cum terminis et omnibus rebus ad se pertinentibus, videlicet basilicis, domibus caeterisque aedificiis, vineis, silvis, terris, pratis, campis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, cultis locis et incultis, mobilibus rebus et immobilibus, ac seipsas moventibus, cum (1216C)mancipiis et accolabus diversi sexus et aetatis, ad memoratum monasterium venerandi confessoris Christi sancti Martini, quod constructum esse in memorato pago Turonico super ripam Ligeris diximus; ubi praesenti tempore venerabilis Theoto abbas Deo deservientis congregationis pastor et rector esse cognoscitur, per hanc nostrae largitionis auctoritatem donamus atque tradimus, ea videlicet ratione ut perpetuo jure ipsius monasterii consistat ad emenda, ut praediximus, vestimenta fratrum ibidem Deo famulantium: et nullus fidelium nostrorum, vel etiam, Deo disponente, successorum nostrorum ullam habeat potestatem eamdem villam, vel illa quae ad eam pertinere noscuntur, de jure ejusdem monasterii abstrahendi vel diminorandi: sed, sicut supra insertum (1216D)est, memorata congregatio successoresque eorum ad id quod praefati sumus, de eadem villa cum suis appendiciis, quidquid inde quolibet modo exigi potest, habeant potestatem faciendi, ordinandi, exigendi tam praesentibus quam futuris temporibus, disponendi atque faciendi. Sed et si quis ex fidelibus imperii nostri eis ad hujus rei necessitatem aliquid augere vel titulare placuerit, volumus ut a nullo eis auferri liceat; quatenus eis liberius pro nostra successorumque nostrorum salute Domini misericordiam (1217A)implorare delectet. Et ut haec nostrae donationis atque traditionis auctoritas perpetuum et inviolabilem obtineat vigorem, manu propria subter eam firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Hirminmaris notarius ad vicem Theotonis recognovit.

Data XIII Kal. Decemb., anno, Christo propitio, 19 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 10. Actum Caduppa villa in Dei nomine feliciter. Amen.

CLXXIII. PRO ABBATIA VINCENTII APUD CENOMANOS. ( Anno 832.) [Apud Baluz., Miscell., tom. I, pag. 84.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, notum esse volumus qualiter ad notitiam nostram de tribus cellis perventum est, quae una earum intra muros Cenomanis civitatis sita est et dicata in honore sancti Albini, reliquae vero duae in suburbio memoratae civitatis constructae, et altera earum in honore sancti Vincentii, altera vero in honore sancti Audoeni dicata habetur, quas praesenti tempore Aldricus episcopus sub jure praescriptae urbis possidebat, quod non juste ad eamdem urbem, sed ad publicum nostrum pertinere deberent. (1217C)Ad quam causam diligenter per meliores et veraciores homines circumquaque memoratae urbis consistentes inquirendam nobisque renuntiandam destinavimus fidelem nostrum Widonem nomine; qui cum ad nos reversus esset, retulit nobis, sicut relatione bonorum hominum circa fines memoratae civitatis consistentium cum sacramenti assertione invenerat, quod praescriptae cellae non ad publicum nostrum pertinebant, sed sub jure memoratae Cenomanis ecclesiae juste et legitime esse deberent. Cumque ex memorati fidelis nostri Widonis relatione per omnia ita verum esse cognovissemus, propter futuras occasiones et resultationes penitus repellendas et abjiciendas, complacuit nobis hoc nostrae auctoritatis atque memoriae conscriptum super hujuscemodi (1217D)factum conscribere, per quam praecipimus atque jubemus ut repulsa omnino publica et judiciaria potestate praefatae cellae perpetuo in jure memoratae Cenomanis ecclesiae consistant, easque memoratus Aldricus praesul suique successores jure ecclesiastico habeant, teneant atque possideant, et inde faciant quidquid pro commodo vel utilitate memoratae Cenomanis ecclesiae faciendum esse decreverint. Et ut haec nostrae auctoritatis conscriptio firmior habeatur et a fidelibus nostris melius credatur et diligentius conservetur, de annulo nostro subtus eam jussimus sigillari.

Hirminmarus notarius ad vicem Thetonis recognovi et subscripsi.(1218A) Data IV Kal. Januar., anno, Christo propitio, 18 imperii Ludovici piissimi Augusti, indictione decima. Actum Cenomanis civitate in Dei nomine feliciter. Amen.

CLXXIV. PRO EADEM ABBATIA S. VINCENTII. ( Anno 832.)[Apud Baluz., ibid. ] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si supplicationibus sacerdotum, quando pro suis vel ecclesiarum sibi commissarum necessitatibus aliquid nobis intimare voluerint, aurem benigniter atque libenter accommodamus, eorumque justas et (1218B)rationabiles petitiones ad optatum effectum pervenire facimus, non solum regiam atque imperialem consuetudinem in hoc exercemus, sed etiam eosdem sacerdotes ad Domini misericordiam pro nobis exorandam promptiores atque devotiores facimus. Idcirco notum fieri volumus omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam futurorum, industriae qualiter cum nos de Aquitania reverteremur et in urbem Cenomanis pervenissemus, Aldricus ejusdem urbis venerabilis episcopus accedens ad aures nostras retulit nobis de quadam villa quae Brogilus vocatur et Novavilla nominatur, quae ante hos complures annos de jure ejusdem ecclesiae cum appendiciis et omnibus ad se pertinentibus subtracta atque ad publicum nostrum redacta, moderno tempore (1218C)ab Heremberto vassallo nostro in beneficium data possideretur, et sic praecedenti tempore de manibus rectorum praedictae urbis eamdem villam cum appendiciis et omnibus ad se pertinentibus elapsam esse. Sed cum nos ad rei veritatem diligentius vestigandam fideles nostros Simonem presbyterum et venerabilem abbatem et Hildemannum vassallum nostrum mitteremus, renuntiaverunt nobis per omnia ita verum esse. Cumque eorum relatione memoratum beneficium Heremberti non ad publicum nostrum sed ad jus praedictae ecclesiae Cenomanis juste pertinere cognovissemus, complacuit clementiae nostrae praefatum beneficium Heremberti, id est, forestem illam quae Gauciacinsis dicitur, cum duabus forestulis quae Dovera et Tulpiacus vocantur, cum (1218D)aedificiis in eadem constructis, quae Brolius nominatur, necnon et Novamvillam cum omnibus ad se pertinentibus, id est, Salvariam, Colonicam, Cauqueriolas curtem Herilavan. Fetrarias, villarem Saviniacum, Buxarias, in Monticellis capellam unam cum omnibus ad se pertinentibus, et in Caliniaco dimidium mansum, et in Vincariis mansum unum, et in Cipido atque Belino eos quos jumentarios dicunt, cum redditione census quem singulis annis solvere noscuntur, id est, mel et ceram, et in Cabanido eos quos porcarios vocant, et eos qui in illa ruba quae est contra orientem manere noscuntur, necnon et illos qui super fluvium qui dicitur Sartha consistere noscuntur, similiter et medietatem telonei (1219A)quod de illo porto annis singulis persolvitur, et quemadmodum saepedictus Herembertus memoratum beneficium cum omni integritate, sicut illa die sub jure nostrae dominationis erat quando a largitione nostra ipsum beneficium accepisse constat, pro emolumento animae nostrae memorato venerabili Aldrico episcopo ad partem praescriptae suae ecclesiae reddere, ut in perpetuum in utilitates et usus ejusdem ecclesiae Deoque in ea deservientium pertineat. Idcirco suggerente atque rogante praedicto venerabili episcopo hanc nostrae confirmationis atque redditionis praeceptionem ei vel ad partem jam dictae urbis fieri jussimus, per quam decernimus atque jubemus ut nullus fidelium nostrorum de praedicta villa vel de his omnibus quae ad praefata loca (1219B)pertinere noscuntur memorato venerabili Aldrico episcopo sive successoribus ejus ullo unquam tempore inquietudinem facere aut quamlibet calumniam ingerere praesumat; sed liceat ei et successoribus ejus quieto ordine memorata loca cum omnibus ad se pertinentibus jure ecclesiastico tenere et possidere, et quidquid pro opportunitate et commoditate praefatae ecclesiae exinde facere decreverint, liberam in omnibus habeant potestatem faciendi. Ut autem haec nostra auctoritas perpetuam obtineat firmitatem, de annulo nostro jussimus sigillari.

Hirminmarus notarius ad vicem Theotonis recognovi et subscripsi.

Data VI Idus Januar., anno, Christo propitio, 17 imperii domini Ludovici piisimi Augusti, indictione (1219C)10. Actum Bes villa in Dei nomine feliciter. Amen.

CLXXV. PRO EADEM ABBATIA S. VINCENTII. ( Anno 833.)[Apud Baluzium, ibid. ] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si his qui Deo debitum exhibent famulatum quiddam honoris conferimus, et ad suum ministerium liberius exsequendum opem ferimus, hoc nobis procul dubio ad statum terreni regni corroborandum et ad aeternae vitae beatitudinem capessendam profuturum esse confidimus. Notum igitur esse volumus omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, (1219D)quia nos de Aquitania revertentes, cum in urbem Cenomanis pervenissemus, quam Aldricus venerabilis episcopus regere videtur, clerici et Dei servi inibi consistentes in nostram advenerunt praesentiam, et conquesti sunt quod nonas et decimas , unde necessarios sumptus habere debebant, fideles nostri qui res Sancti Gervasii munere beneficiario possidebant, aut negligenter persolverent, aut penitus reddere differrent; petieruntque et suppliciter deprecati sunt nos ut nostra imperialis potestas efficeret qualiter secundum antiquam consuetudinem et jussionem domini et genitoris nostri Caroli praestantissimi Augusti ac nostram pleniter de eisdem (1220A)rebus decimae et nonae partibus praescriptae ecclesiae Sancti Gervasii et fratrum inibi consistentium pleniter et absque ulla dilatione persolverentur, et aedificia ejusdem ecclesiae sive domus episcopalis ac fratrum inibi degentium refectae et restauratae fierent. Insuper humiliter flagitantes postularunt ut villarum nomina ex quibus nonae et decimae ad supradictam ecclesiam persolvi debent in nostrae auctoritatis praecepto nominatim ascribi praeciperemus, ne aliquo malo ingenio aut qualibet calliditate aut potentia alicujus divitis vel potentis hae villae vel hae res a jure ejusdem ecclesiae alienatae futuris fierent temporibus aut nonae vel decimae sive census vel restaurationes jam dictae ecclesiae ablatae fieri possent. Quorum deprecationes propter amorem (1220B)Dei libenter audivimus, et sicut deprecati sunt, monasteria vel cellulas seu vicos vel villas quas nostra largitione ex jure praefixae ecclesiae nostri fideles habere dignoscuntur nominatim in hoc praecepto inserere jussimus, ut futuris temporibus in jure et dominatione jam dictae ecclesiae cum omni integritate permaneant: id est, monasterium Sancti Petri quod Bertranus episcopus aedificavit, cum monasteriolo Sancti Martini in Ponteleuve, et monasteriolum Sancti Victurii, in quo ipse domnus Victurius corpore requiescit, et monasteriolum Sanctae Mariae quod est constructum intra murum civitatis et fluvium Sarthae, cum monasteriolo Sancti Ricomeri ultra fluvium Sarthae ad eum pertinente, et monasterium Sanctae Scholasticae, et monasteriolum Sancti (1220C)Germani ultra fluvium Sarthae, et monasteriolum vel synodochium Sanctae Mariae, in quo domnus Paduinus requiescit in corpore, et cellulam Sancti Victurii infra civitatem, et monasterium Sancti Carilefi, in quo ipse domnus requiescit in corpore, et monasteriolum Sancti Juliani, in quo ipse requiescit in corpore, et monasterium Sancti Georgii, monasterium Illidi, et monasterium Tussiaco, et monasterium Sancti Joannis et Sancti Trechii in Buxiolo: et monasteriolum Sancti Martini in Diablentico, et monasterium Sanctae Mariae in Aurionno, et monasterium Buxido, et cellulam Semiliaco, et monasterium Caladon. Haec omnia, sicut diligenter inquisitum habemus, cum omnibus ad se pertinentibus et in scriptis authenticis Sancti Gervasii invenimus, ad (1220D)praedictam ecclesiam sancti Gervasii juste et legaliter pertinent. Ex quibus jubentes praecipimus ut festivitatibus illorum sanctorum in quorum memoriis ipsa coenobia dicata esse noscuntur, per singulos annos ad praefixam matrem et civitatis ecclesiam census ab ipsis qui eadem coenobia nostro beneficio tenent libenter ad opus episcopi vel fratrum ibi degentium et ad ipsam ecclesiam restaurandam et nunc et futuris temporibus persolvantur, et refectio canonicis Sancti Gervasii optima ab eodem abbate qui ipsum coenobium tunc temporis habere videtur, in praedicta festivitate libenti animo fiat, sicut nostram gratiam et ipsa beneficia habere voluerint; ut nobis (1221A)seu decessoribus vel genitoribus nostris propter ablationem vel minorationem harum rerum jam dictae ecclesiae aliquod detrimentum aut periculum regni non accrescat, sed perennis temporibus sub jure ejusdem ecclesiae permaneant. Divitis enim canonicis omnibus et ecclesiis baptismalibus in praedictae urbis parochia consistentibus, cujuscunque juris sint, census cunctos tam in oleo quam in cera sive denariis pleniter partibus praefatae ecclesiae, sicut in plenariis et breviariis ejusdem matris ecclesiae continentur, per singulos annos absque ulla contradictione aut mora persolvi praecipimus. De vicis vero publicis ac propriis vel villulis jam dictae ecclesiae, quas fideles nostri nostra largitione habent, omnino praecipimus ut nonae et decimae partibus (1221B)praescriptae matris ecclesiae ab eisdem fidelibus nostris libenter et pleniter persolvantur, et aedificia ejusdem ecclesiae sive domorum ad eam infra civitatem pertinentium reaedificare vel restaurare faciant, id est, de villa Tavida, de villa Lugduno, de villa Baladon, de villa quae Brogilus sive Novavilla nuncupatur, de villa Pradellis, de Murniaco, de villa Guilis, de tertia parte de cella Sancti Almiri, de tertia parte de cella Sancti Ulfacii, et de tertia parte de cella Sancti Rigmiri, de villa Boulido, de Angono, de Solemnis villa, et vico et cella Virmero; et de villa Apiliaco, et de Aldrino, et Clausido, de Noviliaco, et Fanisnonia, et campo Sigirico, Luciaco, et monte, et de Commis cella Sancti Leodegarii, Angor, et Boulir, de Vinogabron cum suis appendiciis, (1221C)et Ailino vico publico, et Bruslor et Sogonna vicis publicis, et Silviaco, et de villa Viliaco et Triciono, et Silgiaco, et Sabololio, et Vinonio vico publico, et de villa longua, et de villa Campaniaco, et de Tonedralio, de Geneda vicis publicis, et de villa Didas, et de Tredento, et Vitlena, Taurimiaco, Calsano, et villare de Verno et Adillanitae et Vigra, et Fontanas, et Sanmuro, et Brafialo, Folcaria, Domnoiorio, et partem de Fraxinido, Mandaria, Dirigeto, villare de Verno, Clermicio et Camiliaco, de Traximarias, et Coxiaco vico publico, et villa Antoniaco, de villa Bonalfa, et de omnibus villis quae ad cellam Sancti Martini infra murum civitatis pertinent, et de Caugiaco vico publico, et de villa Limbriaco, et Verincella, et Verniaco, et villa (1221D)de Ferciaco, et de Ponciaco, de Cariliaco, Priliaco, de Vigra, et de beneficio Hadingi, et de villare et de valle Bovonis, et de Breviaco, et de Carbonariis, et de Ruiliaco, et de Sidrego, et de Paciaco portu super Garronam, et de Gaureco, et de cella quae Longolin vocatur, et de Gajureco, et de Floreco, et de vico Diablentico, et de cella Arciacas, et de villa Camariaco, et Eviriaco, et Calla, et Commoriaco, et de villa Andoliaco, et de villa Griniaco, et Martiniaco, et Liverolas, et Sisciaco, et de cella Domo regis et de pago Ardunense, in quo sunt manentes villae Sancti Gervasii, et de curte Busane, et de Noviomo, et Scomoiaco, et Camiliaco, et Comaco, et (1222A)Corma, et Noviomor, et Bostiliaco vicis publicis. Haec autem omnia quae nominatim supra inserta sunt, ut jam dictum est, evidentius et diligentius investigatum habemus, et in authenticis ejusdem ecclesiae scriptis ipsis clericis nonobstantibus reperimus, sive alias villas quae propter prolixitatem vel propter ignorantiam nominum villarum in hoc praecepto non sunt insertae, ad jam dictam ecclesiam juste et legaliter pertinere; super quibus has nostrae auctoritatis litteras fieri decrevimus, per quas statuentes omnibus qui in praesenti tempore aut futuris temporibus ex memoratae matris ecclesiae beneficia assecuti sunt aut assequi potuerunt, praecipimus ut de omnibus conlaborationibus terrae, tam feni quam annonae omnium generum, tam de sua dominatione (1222B)quam et de vassallorum suorum, de vivericiis quoque et perdonato, de pastionibus et pascuariis, de herbaticis et pullis, de piscationibus et pastionaticis, id est, de glandeticis, de melle, et collaborationibus quae in hortis sunt, de nutriminibus animalium et caseis qui fiunt, de vaccaritiis dominicatis; ac de omnibus redditionibus quae ab hominibus memoratae matris ecclesiae recipiuntur, excepto hostilense, id est, de bubus et conjecto ad carros construendos. De his autem omnibus praecipimus et censum legitimum et nonas et decimas annis singulis partibus praescriptae matris ecclesiae absque ulla marritione vel dilatione reddere, insuper restaurationes tam in praefixa ecclesia quam in domibus juxta eam adjacentibus in tegumentis et restaurationibus (1222C)pro possibilitate rerum quas in beneficium exinde possidet facere non negligatis, si gratiam nostram et eadem beneficia unusquisque vestrum habere voluerit. Praescripta vero beneficia volo ut fideles nostri supradicto censu cum consensu et benevolentia ejusdem ecclesiae episcopi teneant usque dum illa cum eis quae ex nostra datione habere videntur mutare possimus et saepedictae ecclesiae quae juste et legitime, ut inquisitum habemus, debentur, auxiliante Domino, restitui atque reddere mereamur. Et hoc omnibus vobis notum sit, quod si aliquis vestrum exstiterit qui hanc jussionem nostram aut contemnendo aut negligendo adimplere distulerit, quia volumus atque praecipimus ut praescriptae urbis episcopus in jure ejusdem ecclesiae suae in suam vel (1222D)canonicorum suorum potestatem vel dominationem easdem res revocare faciat usque dum illi qui jam dictae ecclesiae res vel beneficia nostra largitione habebant in nostram veniant praesentiam pro eadem negligentia atque contemptu rationes reddere. Et praevideat unusquisque ne illam ibi audiat sententiam, Qui negligit censum, perdat agrum, et per hanc auctoritatem, sive pro eorum negligentia vel contemptu ipsa perdant beneficia. Et ut haec jussio nostra verius credatur et diligentius conservetur, atque per omnia a vobis perficiatur et firmius futuris temporibus teneatur, de annulo nostro subter has litteras nostras jussimus sigillari.(1223A) Hirminmarus notarius ad vicem Theotonis recognovi et subscripsi.

Data II Kal. Januar., anno, Christo propitio, 19 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 10. Actum Cenomanis civitate in Dei nomine feliciter. Amen.

CLXXVI. DIPLOMA LOTHARII PRO MONASTERIO VERONENSI. ( Anno 833.)[Ughelli, Italia sacra, tom. V, pag. 717.] In nomine Domini nostri Jesu Christi, Lotharius Augustus invictissimi domini imperatoris Ludovici filius.

Quidquid enim in nostra vel procerum nostrorum praesentia recto tramite secundum legem definitum fuerit, oportet nostris confirmare oraculis, ut jure (1223B)firmissimo maneat inconvulsum. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, sagacitati, quia cum missi nostri in Piscaria ad universorum causas audiendas, et recte judicia terminanda resedissent, ibique veniens Leo abbas, et advocatus Sancti Zenonis Garimbaldus nomine, unde idem Leo per ordinationem Rataldi venerabilis episcopi esse videbatur, interpellavisse Ragileusum, et Ragipertum advocatos Goradi comitis, dicentes, quod pars praefati Goradi silvam quae dicitur Hostilia, et pascua pertinentem, et jure S. Zenonis suo jure occupasse illicite et contra legem; quam rem dum praefati missi nostri per se minime definire potuissent, in nostram hanc pleniter deliberanda jussimus venire praesentiam. Qua de re dum (1223C)diligenti adhibita investigatione rei veritatem inquireremus, detulit praedictus abbas optatis [obtutibus] nostris praecepta antiquorum regum, nec non et bonae memoriae avi nostri domini Caroli praestantissimi imperatoris, verum etiam et avunculi nostri Pippini quondam gloriosi regis, dominique et genitoris nostri Ludovici serenissimi Augusti, quae dum relegi fecissemus, comperimus juste et rationabiliter pacta monasterii S. Zenonis in omnibus pascuorum, et capuli, seu decimae, et omnem exactionem pertinere absque qualibet in parte aliquod redhibitionis debitum, salvo suo jure in integrum territorio, ubi Hostilia nuncupatur, cujus fines sunt, a Pado usque in campum Turmioni, et a fossa Lubia usque ad fossam (1223D)Regiam, et pollicinem juxta castrum Reveri. Ideoque ad praefatum sanctum ac venerabilem hos nostrae auctoritatis apices fieri jussimus, per quos absque qualibet inquietudine abhinc in futurum nostra auctoritate teneat, justeque fruendo possideat. Insuper retulit nobis Rataldus episcopus, cui praefatum monasterium nostra auctoritate ad regendum commissum erat, eo quod Goradus comes aliquas ei inferat contra causationes de quibusdam rebus, et mancipiis, quae olim praedecessor praefati Goradi, (1224A)Vulvinus nomine, cum episcopo Brixianae Ecclesiae Chuniberto nomine commutaverat, et e contra sibi placitam acceperat commutationem: quae dum utilia post aliquot dies idem Rataldus vener episcopus praefatae S. Zenonis Ecclesiae esse cognovisset, datis in recompensatione pacti praedictae Brixianae ecclesiae congruentibus rebus, ac mancipiis a Petro quondam ejusdem ecclesiae episcopo commutatis, pacti praenominatae S. Zenonis ecclesiae conquisivit ad habendum: sed quia regiae potestatis missus inter has defuerat commutationes pro hujusmodi occasionibus adimendis, ne ideo ab eadem ecclesia auferantur, quoniam legaliter absque regio misso non poterant commutari, hanc nostram auctoritatem super praefatas commutationes addere libuit, per quas jubemus sanum mansurum: sancimus ut nullus fidelium (1224B)sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque, ab hinc in antea inde aliquam pacti saepe dicti monasterii S. Zenonis inferre praesumat contrarietatem, sed liceat ei, ut justo tramite acquisivit, quiete rectoribus ecclesiae ordinare atque disponere quidquid utilitas praedictae dictaverit ecclesiae. Si vero, quod futurum non credimus, aliquis dux, comes, aut cusjulibet administrationis, aut privata persona contra omnia supradicta moliri aliquid praesumpserit, seu infringere, vel corrumpere ex parte, aut ex toto tentaverit, sciat se compositurum mille mancusos auri obryzi, medietatem camerae nostrae, et medietatem jam dicto monasterio S. Zenonis, si aliqua contrarietatis violentia illata fuerit. Et ut hoc certissime credatur, et diligentius observetur, manu propria (1224C)roboravimus, et annuli nostri impressione insigniri jussimus.

Dructemirius subdiaconus atque not. ad vicem Hermenfredi scripsi.

Data XVIII Kal. Febr., anno, Christo propitio, imperii dom. Ludovici serenissimi imperat. 20, et Lotharii 11, indict. 11 [12]. Actum Mantuae in palatio regis in Dei nomine feliciter. Amen.

CLXXVII. PRO MONASTERIO SANDIONYSIANO. ( Anno 833.) LUDOVICI IMP. PRAECEPTUM. Mintriacus in pago Parisiensi Hilduino abbati Dionysiano conceditur . [Apud Mabill., de Re diplom., pag. 541.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Sollicitudine imperiali et Christianae religionis ardore ac cultus divini studio permonemur pro venerabilium locorum cogitare augmento et mansuro stabilimento, quoniam spiritualium praemiorum est munificentia, cum Dei in Ecclesia piis et locis reverendissimis a nobis Christo auspice potestate commissa (1225A)largitate promptissima festinatur concurrere: praesertim cum nihil credamus minui ab reipublicae jure, quoties donis imperialibus aliquid sanctis Domini (quorum virtute post Dominicam pietatem mater terra videtur contineri et orbis universus misericorditer regi, humana quoque fragilitas sublevari, et nostrum Deo favente imperium gubernari) manu locupleti, ut imperialem condecet majestatem, fuerimus largiti, ejus praecipue providentia illique potius alacri animo et devotione debita conferentes, qui Sanctus sanctorum communem captivitatem nostram redemit, et eos sanctificatos gratia coronavit, atque nostrum ipso auctore regnum, si jussis insistamus operibus, ad perpetuum promisit secundum potentiam suam transferre imperium. Tanto enim plus regis amplitudini res propensiori incremento (1225B)proficiunt, quanto ex eis studio pietatis locis venerabilibus fuerit commodatum: quia ideo credita Domino miserante suscepimus, ut optima dispensatione ejus omnipotentiae non dubitentur restitui, et nos pro collatis possimus fiduciam adipisci in saeculis supervenientibus praemia aeterna tenendi. A paterna equidem praevaricatione notum est humanum genus corporeae mortis ultione multari. Quapropter qui certus est quandoque venturus terminus et incertus formidatur eventus, in hujus aerumnosae caecitatis ignorantia redimendum est tempus multis largitionibus, placandus est Dominus nostris oblationibus, et sancti ejus conciliandi sunt nobis devotis donationibus: quippe quoniam, etsi saepius beneficia (1225C)saecularibus impensa negotiis digna minimis vicissitudine defraudantur, nullus pro certo est qui dubitet, quod ea quae superno intuitu peraguntur, aeternae vitae remuneratione rependantur; etiam et apud saeculum imperatoria religio elatis laudibus nullatenus deficit, cum Dei Ecclesia augmentationibus pro Christi amore novorum operum ac donis uberrimis proficit. Idcirco notum esse volumus omnibus sanctae Ecclesiae Dei fidelibus ac nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis Hilduinus abbas religiosus monasterii sancti apostolorum Principis, excellentissimorumque Christi martyrum Dionysii, Rustici et Eleutherii specialium protectorum nostrorum, ecclesiam ante pedes eorumdem beatissimorum martyrum, ad laudem (1225D)Dei ac Domini et Redemptoris nostri Jesu Christi, in honore sanctae et inviolatae semper Virginis coeli totiusque mundi reginae, gloriosissimae genitricis ejusdem Domini omnipotentis Mariae, ac sancti Praecursoris Christi, atque sanctorum Apostolorum, Martyrum quoque et Confessorum, Virginum, omniumque Domini electorum divino respectu et supernorum civium veneratione pro nostra, conjugis, etiam prolis, ac salute sua perpetua aedificavit; in qua auxiliante Domine suoque laudabili studio laborante permulta et pretiosissima sanctorum pignora collocavit, ad quam ecclesiam gratia Salvatoris nostri inspirante plenissima deliberatione partem villae quae Mintriacus dicitur, sicut Fredebaldus (1226A)quondam eam per nostram beneficium habuit, sive in eadem ipsa villa, seu aliubi ad jam dictam portionem quaeque pertinentia fuerint, tam mancipia quam cuncta quae eidem attinere legitime dignosci valuerint, cum omni integritate per hoc augustae auctoritatis nostrae praeceptum Jesu Christo triumphatori nostro atque genitrici ipsius Domini Dei aeterni, sancto denique Petro clavigeri ac sanctis pretiosissimisque Christi martyribus Dionysio, Rustico et Eleutherio, nec non omnibus sanctis Dei, quorum in eodem sacratissimo templo patrocinia tenentur cum honore recondita, pro praesenti et perpetua nostra salute, conjugis atque prolis, sive imperii statu tradidi praesentaliter in possessionem aeternam, excepto ea quae ad praefatam domum reverendissimam de rebus ipsius matris Ecclesiae una cum privilegio (1226B)jam dicti venerabilis viri Hilduini nostris oraculis confirmare studuimus: qualiter ex ista proprietatis nostrae datione et rebus, ut praediximus, confirmatis secundum ordinationem quam idem vir Domini consensu nostro in sua confirmatione disposuerat, pleniter videatur adimpleri, ad luminaria scilicet exinde ibi providenda, et ornatum in ea congruum et dignum procurandum, vel quidquid in reparatione et emendatione sui necessarium fuerit peragendum; et ut in festivitatibus, Purificatione videlicet sanctae Mariae, ac die martyrii beatissimorum Petri et Pauli, et pro honore omnium Apostolorum et solemnitate gloriosissimi Christi martyris Sebastiani, atque in anniversario nostro, et dilectae conjugis nostrae Judith, quando hoc Deus voluerit, (1226C)ex jam dictis rebus monachi ipsius sancti coenobii in amore Dei omnipotentis et honore sanctorum ac nostra memoria refectionem habeant, semotis solatiis charitatis, quae de rebus Ecclesiae in solemnitatibus deputatis ad hoc nostra auctoritate confirmatis habebunt. Et in iisdem diebus juxta possibilitatem ex his pauperum refectio fiat: quatenus sicuti pro praedecessoribus nostris regibus fratres illius congregationis privatorum beneficiorum commoditate speciales orationes more laudabili et quotidiano celebrare sunt soliti, sic pro hac nostra speciali benedictione, dum in corpore vivimus, salutem, et post obitum aeternam nobis benedictionem precibus satagant impertrare. Decernimus etiam per (1226D)potestatem Regis regum, qui nobis quantam voluit potestatem misericorditer contulit, in cujus manu corda sunt regum, per interminationem et obtestationem ejus futuri judicii, nulli licere successorum nostrorum aut monasterii ipsius rectorum, vel alii cuilibet magnae vel parvae personae, haec quae a nobis pia intentione tradita decreta et promulgata sunt, in quoquam convellere, aut res ipsas in beneficium dare, vel ubi et ubi distrahere, sive pensiones aut exenia vel exactiones, redditus quoque seu functiones earum in suos suorumque usus, nec non quocunque ingenio, calliditate vel arte aliqua atque occasione in quamlibet aliam partem, nisi, ut praefati sumus, in utilitate ipsius sanctae Ecclesiae (1227A)et eleemosynae nostrae augmento dispendere, et sicut saepe scripti fidelis nostri obsequio rationabili provideri annuimus: sed sub specialis custodis, qui fidelis, religiosus, et regularis eidem divino domicilio semper abbatis et fratrum electione deputabitur, dispensatione et ordinatione haec donatio nostra solerti sollicitudine procurata pro destinatis et debitis aeternae retributionis obtentu fideliter conferatur. Successores nihilominus nostros obnixe deposcimus, ut sicuti ea quae ipsi pro sua salute statuerint, a suis decessoribus voluerint observari, ita hanc constitutionem nostram, quam pro prosperitate nostra, conjugis, et prolis, et statu imperii confirmamus, firma stabilitate inconvulsam manere, et fine tenus perpetuis temporibus inviolatam conservare procurent. (1227B)Ut vero pleniorem obtineat firmitatis vigorem, eam manu nostra subter firmavimus, et de annulo nostro sigillare jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Hirminmaris notarius ad vicem Theotonis recognovi et subscripsi.

Data decimo tertio Kalendas Februarii, anno, Christo propitio, decimo nono imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 11. Actum Vern palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CLXXVIII. PRO SENONENSI S. COLUMBAE MONASTERIO. ( Anno 833.)[Ex autographo, apud D. Bouquet., tom. VI.] (1227C) In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus divini cultus amore favemus, dignae retributionis praemio nos a Domino remunerari fideliter credimus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam et futurorum solertia, quia vir venerabilis Sulpicius abbas monasterii S. Columbae martyris Christi, in quo ipsius et S. Lupi confessoris Christi corpora humata venerantur, detulit obtutibus nostris quamdam auctoritatem immunitatis domni et genitoris nostri Caroli bonae memoriae piissimi Augusti, in qua erat insertum qualiter idem ipse et antecessores ejus, reges videlicet (1227D)Francorum, praedictum monasterium, ob amorem Dei tranquillitatemque fratrum ibidem consistentium, sub plenissima tuitione et immunitatis defensione habuissent. Continebatur etiam in eadem auctoritate quod Lotharius et Dagobertus quondam reges eidem monasterio quasdam villas concessissent, quarum vocabula sunt, Cersiacus et Grandis-Campus: easdemque villas vel quidquid eo tempore juste et rationabiliter praedictum possidebat monasterium, idem domnus imperator per eamdem confirmavit auctoritatem, ut suo et successorum temporibus jure perpetuo a praelatis et agentibus ipsius monasterii possiderentur. Ob firmitatem tamen rei postulavit nos praedictus Sulpicius abbas ut paternam (1228A)auctoritatem, propter reverentiam memoratorum sanctorum, et aeternae retributionis fructum, nostra confirmaremus auctoritate. Cujus petitioni libenter annuentes, postulata concessimus, et ea per hanc nostram auctoritatem confirmamus. Quapropter praecipientes jubemus ut nullus judex publicus, vel alia quaelibet judiciariae potestatis praedita persona, in ecclesias, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones memorati monasterii, quas moderno tempore in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem imperii nostri juste et legaliter possidet, vel quae deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, ad causas judiciario more audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius monasterii, (1228B)tam ingenuos quam et servos, super terram ipsius commanentes injuste distringendos, aut, sicut in praedicta auctoritate domni imperatoris continetur, consuetudinarios distringendos, aut teloneum tollendum, aut ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, ullo unquam tempore ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt penitus exigere praesumat. Sed liceat memorato abbati suisque successoribus res praedicti monasterii sub immunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere. Et quidquid exinde fiscus sperare poterit, totum nos pro aeterna remuneratione praefato monasterio concedimus, ut in alimonia pauperum et stipendia monachorum ibidem Deo famulantium perenniter proficiat in augmentis. De villis vero superius nominatis, vel (1228C)de omnibus rebus praesenti tempore juste possessis, sic in ditione ipsius monasterii perpetuo permaneant, sicut in auctoritate domni et genitoris nostri vel praedecessorum regum continetur: quatenus ipsos monachos, qui ibidem Deo famulantur, pro nobis et conjuge proleque nostra, atque stabilitate totius imperii nostri a Deo nobis concessi, ejusque clementissima miseratione per immensum conservandi, jugiter Domini misericordiam exorare delectet. Hanc itaque auctoritatem, ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris verius credatur, et diligentius conservetur, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.(1228D) Maginarius notarius ad vicem Theotonis recognovit.

Data IV Idus Junii, anno, Christo propitio, 20 imperii domni Ludovici serenissimi imperatoris, indictione 11. Actum Wormatia civitate in Dei nomine feliciter. Amen.

CLXXIX. PRO MONASTERIO CORBEIAE NOVAE. ( Anno 833.)[Apud Schaten, Annales Paderbornenses, p. 91.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Omnibus sanctae Dei Ecclesiae, nostrisque fidelibus, (1229A)praesentibus scilicet et futuris, notum esse volumus quomodo Corbeiense monasterium in Saxonia, propitiante Domino, cum consensu fidelium nostrorum, in honore S. Stephani protomartyris Christi devotissima intentione fundavimus, et ibi competentia subsidia, quaeque prae manibus invenimus, debita largitate praedicto sanctificationis loco nostra in eleemosyna contulimus: insuper etiam, quia locum mercationis ipsa regio indigebat, monetam nostrae auctoritatis publicam ultra ibi semper inesse Christo militantibus proficuam statuimus, quatenus cum omni integritate, absque ullius contradictione vel impedimenti occasione, locus ipse sanctitatis omnem inde reditum nostrae auctoritatis publicum possideat, et utilitatibus monasterii perpetuis (1229B)temporibus multiplicatum nostrum hoc largitionis donum proficiat. Et ut fiduciali perpetuitate haec omnia auctoritatis nostrae dona sibi potiatur et teneat, annuli nostri impressione subter roborando firmare decrevimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Hirminmarus notarius ad vicem Theogonis recognovi et subscripsi.

Data Kalend. Junii, anno, Christo propitio, 20 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indict. 11. Actum Wormatia civitate in Dei nomine feliciter. Amen.

CLXXX. PRO EODEM MONASTERIO. ( Anno 831.) [Apud Schaten, ibid., p. 92.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si liberalitatis nostrae munere de beneficiis a Deo nobis collatis locis Deo dicatis aliquid conferimus, id nobis et ad nostram mortalem vitam feliciter transigendam, et ad aeternam perpetualiter obtinendam, profuturum liquido credimus. Idcirco notum fieri volumus omnium fidelium nostrorum, tam et praesentium quam et futurorum, solertiae, quia cum nos monasterium in Saxonia propitiante Domino cum consensu fidelium nostrorum in honore S. Stephani protomartyris Christi devotissima intentione fundatum habuissemus, nomenque Novae Corbeiae aptassemus, (1229D)atque ibi competentia subsidia quaeque prae manibus inveneramus debita largitate praedicto sanctificationis loco in nostra eleemosyna contulissemus, Warinus quem in eodem monasterio abbatem praefecimus, suggerendo petiit celsitudini nostrae, ut in memorato ducatu Saxoniae locum provideremus ubi sal fieri ad cibos monachorum in eodem monasterio per tempora degentium saliendos atque condiendos potuisset; quod et per hoc nostrae auctoritatis praeceptum in ducatu Budinisvelt, quantumcunque juris nostri in illo sale, quod est super fluvium [ Al. ms. vetus: nostri in illo et fonte qui est super fluvium] Wisera, erat in pago Logi. Per quod statuentes decernimus ut sub jure istius monasterii, (1230A)quantumcunque in eodem sale habere visi sumus, perpetuo consistat, sicut diximus, ad necessitates servorum Dei in memorato monasterio degentium fulciendas. Et ut haec nostrae largitionis auctoritas firmior habeatur, de annulo nostro subter eam jussimus sigillare.

Maginarius notarius ad vicem Theogonis recognovi.

Data VI Idus Junii [ Al. ms. veturs, VI Kal. Junii], anno, Christo propitio, 20 imperii domni Ludovici serenissimi imperatoris, indict. 11, in Dei nomine. Amen.

CLXXXI. COENOBIUM GLANNAFOLIENSE FOSSATENSI SUBJICITUR. ( Anno 833.) [Baluz., Capitul., tom. II, pag. 1436, ex chartulario monasterii Fossatensis.] In nomine Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus divini cultus amore favemus, superna nos gratia muniri non diffidimus. Noverit ergo omnium fidelium tam praesentium scilicet quam futurorum solertia quod venerabilis comes Rorigo nomine retulit serenitati nostrae qualiter quoddam coenobium in pago Andegavo in loco qui dicitur Glannafolium, situm super fluvium Ligerim, quo venerabile corpus sancti Mauri, patris Benedicti discipuli, jacet humatum, ubi olim ipse Deo dilectus tum sibi subjectis (1230C)multis fratribus sub sancta Regula deguit, destructum inveniens, admonitione divina commotus, ob redemptionem suae animae, eumdem locum cum sua conjure Bilehilde assumpto labore restaurare et ad pristinum statum pro posse restituere curaret. Postmodum vero venerabilem abbatem Engilbertum coenobii Fossatensis evocavit, eidemque et sibi subjectis fratribus commisit ut religio regularis de divinis, sicut dudum, perpetuo conservaretur. His ergo ita nobis patefactis, exhortatus est magnitudinis nostrae excellentiam ut ipsum locum sub nostra suscipere dignaremur defensione et immunitatis tuitione, et quemadmodum caeteri abbates monachorum per imperium nobis divinitus concessum consisitunt, ita et (1230D)illum cum abbate et monachis et rebus vel hominibus eidem monasterio juste subjectis consistere faceremus, et per nostros imperiales apices abbati jamdicto Fossatensis coenobii cunctisque ejus successoribus providentiam et dominationem atque subjectionem, ne a regularis ordinis tramite amplius decidat, habere concederemus. Cujus petitionem, quia rationabilem imo Deo amabilem esse cognovimus, libenter suscepimus, et sicut petiit, ita et concessimus. Volumus ergo ut praedictus abbas sive rectores supradicti monasterii atque fratres Deo devoti ipsius loci ipsum locum, de quo ratio agitur, videlicet Glanna, perpetuo habeant, teneant atque possideant et gubernent, magnamque providentiam semper de eodem loco habeant, instantiam suae sollicitudinis (1231A)tam loco quam congregationi vigilanti curam omnibus adhibeant. Tales quoque ibidem praeponant provisores atque rectores, magistros et praepositos, quorum nutu atque dispositione cuncta secundum Dei voluntatem atque secundum regulam sancti Benedicti interius et exterius perficiantur, et ad modum et similitudinem Fossatensis monasterii Christo Deo devote famulentur, et in omnibus eam sectentur formam ut cunctis peculiaribus postpositis juxta traditionem apostolicam cuncta possideant communia, ut sibi salutem mereantur perpetuam acquirere, atque semper dominationi, gubernationi et potestati unius abbatis subjiciantur ac obedientes existant. Et quoniam in jam dicto loco Fossatensi nemo mortalium, absque eis qui ibi in Christo militant, (1231B)nullam consuetudinem aut redhibitionem requirere nisi injuste valet, in simili ratione eumdem locum commandamus persistere. Cuncta autem quae nunc habere noscuntur, vel deinceps juste acquirere poterint, sub nostra defensione et immunitatis tuitione persistant. Et jubemus atque modis omnibus decernimus ut nullus nobis successor, non rex, non episcopus, non archidiaconus, non comes, non judex publicus, vel quilibet ex judiciaria potestate, quid quid ex his quae ipsius loci sunt vel fuerint in sua dominatione redigere praesumat, nec in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones praedicti monasterii, quas moderno tempore juste et rationabiliter possidere videtur in quibuslibet pagis et territoriis, quidquid ibidem propter divinum amorem (1231C)collatum fuit, quaeque etiam deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, nec homines ipsius loci tam ingenuos quam et servos, qui super terram ipsius residere videntur, injuste distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, ullo unquam tempore ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt penitus exigere praesumat. Quidquid autem de rebus praefati monasterii fiscus sperare poterat, totum nos pro aeterna remuneratione ipsi loco concedimus, ut perennis temporibus in alimoniam pauperum et stipendium monachorum ibidem Deo famulantium proficiat in augmentum, et semper habeat defensionsis (1231D)nostrae regalis libertatem absque militari servitio, a quo eumdem locum absolvimus per omnia. Et quandoquidem divina vocatione supradictus abbas Engilbertus vel successores ejus ab hac luce migraverint, ille qui substitutus fuerit ei eamdem potestatem et dominationem possideat quam et praedecessor suus, dum vixit, habuit. Praecipientes ergo auctoritamus atque confirmamus ut nullus judex, non imperator, non rex, non episcopus, non comes, aut judiciaria potestas hoc nostrae excellentiae praeceptum audeat violare; sed, hac visa auctoritate, sicut sua voluerit acta esse firma et stabilia, ita et hoc nostrum sinant factum manere inviolatum; ita videlicet ut sub hac ratione duae conscribantur (1232A)membranae uno tenore, ut una sub theca sancti Mauri habeatur, et altera a praedicto abbate Engilberto in Fossatensi coenobio conservetur. Si quis autem insanus et Deo contrarius fuerit, qui hoc nostrae auctoritatis praeceptum violare praesumpserit, a liminibus sanctae Dei Ecclesiae expulsus, et ab omnibus episcopis totius Galliae excommunicatus, a coetu Christi fidelium sit segregatus, et cum Caïpha et Pilato, Juda quoque traditore Domini, poenas aeternas sustineat, atque cum principe daemoniorum sedem gehennalem, cum a corpore ejus anima exierit, sibi paratam inveniat. Ut ergo haec auctoritas obtineat firmitatem per saecula industria [ Forte, inconvulsam] hujusmodi manu firmantes propria, eam annulo nostro jussimus sigillari.(1232B) Signum Ludovici imperatoris.

Glorius notarius ad vicem Hugonis recognovit.

Data VIII Kal. Septembr., anno, Christo propitio, imperii domini Ludovici serenissimi imperatoris 20, indictione 11. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CLXXXII. LOTHARII PRAECEPTUM PRO ECCLESIA ARETINA. ( Anno 833.)[Ughelli, Italia sacra, tom. I, pag. 413.] In nomine Domini nostri Jesu Christi Dei aeterni, Lotharius, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Quidquid divini amoris ductu locis conferimus Deo devotis, id veris et aeternis munificentiis respondendo (1232C)minime dubitavimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia nos ad precationem Petri ven. Aretinensis Ecclesiae episcopi, concessimus ad ecclesiam S. Donati, ubi ipse in corpore requiescit, et sedes episcopi esse dignoscitur, pro emolumento animae nostrae, quamdam ecclesiam in honorem S. Petri constitutam, cum omnibus pertinentiis et adhaerentiis suis, sitam in loco qui dicitur Castellus in territorio Aretinense: eam videlicet, quam pridem avunculo nostro Pippino glorioso regi, Barbatianus quondam presbyter, ex sua proprietate contulerat ad habendam, et praesenti tempore Aliprandus presbyter sub annalem redditionem, et nostra munificentia habere dignoscitur, sed pro firmitatis gratia, ad (1232D)eumdem sanctum et vener. locum, hanc nostra auctoritate fieri jussimus, ut nullus quilibet vel quaelibet publica persona, praefatae eccl. vel rectoribus ejus, ullo unquam tempore, de praefata ecclesia, cum omni pertinentia, vel adhaerentiis suis, ac pertinentiis, quamlibet praesumat inferre molestiam, aut controversiam, sed quiete et secure liceat eamdem ecclesiam, cum omnibus suis pertinentiis et adhaerentiis, rectoribus ejusdem possidere, atque secundum illius loci utilitatem, prout libuerit, regere atque disponere. Et ut haec auctoritas largitionis nostrae pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem, manu propria subter scripsimus, et annuli nostri impressione assignari jussimus.(1233A) Signum Lotharii imperatoris invictissimi Augusti.

Protomus subdiaconus atque notarius scripsi.

Data II Nonas Octobris, anno, Christi propitio, 833, imperii D. Lotharii imperatoris 13, indict. 4, apud . . . . In Dei nomine feliciter.

CLXXXIII. PRO EPISCOPO ARETINO. ( Anno 833.) Acta controversiae inter Petrum episcopum Aretinum et Vigilium abbatem monasterii S. Anthemii pro monasterio S. Petri de Axo, coram Agiprando Florentino aliisque episcopis et missis Lotharii I imperatoris, cum sententia pro episcopo Aretino. [Apud Muratori, Antiquit. Italic. tom. V, p. 923.] In Dei nomine per excellentissimo donno et piissimi et a Deo coronato Hlotario Augusto magno imperatore, (1233B)directi fuissemus nos Agiprandus sanctae Florentine Ecclesie episcopus, seo Petrus sancte Voloterrensis Ecclesie episcopus, pro causa beati Donati Aretine Ecclesie, et Petroni episcopi ejusdem ecclesie, inquirendum inter ipsum Petronem episcopum, nec non et Vigilius abbas ex monasterio sancti Antemi territorio Clusino. Et dum conjunxissemus Sena civitate, et resederemus nos in judicio Domni Sena et Ecclesia, una cum venerabilis Anastasius episcopus ejusdem civitati, seo Adelricus comes . . . . . . Walchari et . . . . . scavinus predicte civitatis, atque Dato, Cristiano, Alexandro, Odelfrido scavinis Aretine civitatis, simulque Ringo, Rodolfo scavinis Vulterrunensis: hubi et nobiscum aderant Wilerus, et Anserum de Sena, Anseprand, Camarino, vassi (1233C)domni imperatoris, Ansiprand et Theudici germanis, Perisindo, et Lundifredi germanis, Angelo, Franciconus, Al . . . . . cives Aritini, Guiprandus, vel reliquos plures homines habiles tam Franciscos quam et Langobardicos de singulis predicte civitatibus. Ibique ante nos omnes veniens Petronem episcopum Aretine Ecclesie una cum Wileriud, et Agimundo filio bone memorie Tachiprandi de Sena, seo Agimundo filio bone memorie Ariprandi de Aritio, advocati sui, causationem habentes contra predictum Vigilius abbas ex monasterio sancti Antemi, sito Valle St . . . . . terretorio Clusino; seo Furvo . . . . . Senense, et Urso de Clusio, advocati predicti monasterii et abbati: ceperunt his ipsi Willeriud et Agimundo dicere contra (1233D)predicti advocati sancti Antemi: « Parte monasterii sancti Antemi . . . . . abbati, contra lege et malo hordine invaserunt, et detinuerunt monasterio sancti Petri de Axso cum pertinentia sua: unde querimus, ut inter nos exinde judicium detis, et justitiam fieri faciatis ad parte sancti Donati, quia legibus sancti Donati pertinuit. » Ad contra responderunt ipse Vigilius (1234A)abbas una cum Furvo, et Urso advocatis suos: « Veritas est, quia habemus et tenemus predicto monasterio sancti Petri de Axso cum pertinentia sua, sed non contra lege, nec malo hordine, pro eo quod ecce preceptum sancte recordationis domni Caroli regi pre manibus habemus, qualiter pro sua mercis per locas designatas concessit Cugio illo, qui vocatur Ciciliano, ad parte sancti Antemi, et infra ipsas locus designatas ipso monasterio est constructum. » Et dum nobis suprascripti missi ipso precepto relegi fecissemus . . . . . in eum, qualiter domnus Carolus rex concesserat suprascripto Cugio ad parte sancti Antemi, per locas denominative designatas, et infra locas designatas quodquod concesserat denominatim concesserat. Sed minime ibidem continebat (1234B)de supradicto monasterio sancti Petri ad Axso, quod eum concessisset, sicut et reliquas, quod in eodem legebatur precepto. Et dum preceptum ipsum relectum fuisset, tunc ipse Wileriud et Agimundo advocati dixerunt. « Certe precepto isto nec nobis, necque ad parte sancti Donati nulla impedit, quia quod concessit, nominative concessit. Et si tunc ipso monasterio domnus Carolus rex concedere voluisset, nominative eum concessisset, sicuti et reliquas res et causas concessit. » Dictum est hoc. Tunc nos suprascripti missi et judices interrogavimus ipso Vigilio abbas, et suprascripto Advocato ejus, et dixerunt: « . . . . . . eorum ecce postquam precepto isto ad ista ratio nulla inpedit . . . . . . . tione, pro qua ratio aut ad parte sancti Antemi teneat, aut istius abbati. » (1234C)Tunc ipse abbas interrogatus dixit: « Certe domnus Carolus rex eum concessit in beneficio per suum preceptum Tanimundi quondam abbati, simulque et bone memorie Apollenaris abbati. Deinde eum postmodum mihi concessit in beneficio domnus Hludowichus, et Hlotarius imperatores nec non pro parte sancti Antemi. » Et dum taliter dixisset, interrogavimus eum, se precepta ipsorum imperatorum fuisset aut in successores eorum aut in parte sancti Antemi; et « certe minime in successores eorum fuerunt . . . . . . nisi solus in ambobus eorum personis, et mihi solus per beneficio est concessum, et nullum alio precepto exinde non habeo . . . . . de ipso Cugio. »

Hoc dicto et refutato, tunc ipse Petrus episcopus sepe dicte Ecclesiae ostendit indiculum piissimi domni (1234D)Hlotharii imperatoris. Qui dum nobis relectum fuisset, continebat in ea, qualiter ipse domnus Augusto nobis Agiprandi et Petroni episcopi injunxerat adque innotuerat, quod Petrus episcopus de Aritio eidem innotuerat, qualiter Vigilius abbas, quando cellulam, quae est constructa in onore sancti Petri (1235A)super fluvi Axso, pertineret ad suum episcopatum, et ob nullam aliam occasionem eum teneret, nisi quod Apollenaris abba per beneficium regule habuisset. Ita ec fatentes ipse jam dictus episcopus, precepta et monimina se dixisset habere, pro quibus nobis per eundem indiculum precepit, ut eos pariter simulque cum eorum advocatis venire fecissemus, et subtiliter investigassemus, si Vigilius abbas inde aliquam poterat hostendere firmitatem, per qua ad monasterium sibi commissum pertineret: sin autem hoc non invenissemus, et se beneficii auctoritate reclamasset, tunc suum decretum et voluntas jussioni, ut jam dicta monimina de ipso Petrone episcopo nobis presentare fecissemus. Et si invenissemus quod ad predictum episcopatum pertinuisset, tunc (1235B)absque aliqua dilatatione eum revestire fecissemus cum omnia ad jam dicta cellulam aspicientem sicuti et fecimus nobis ipse monimina hostendere. Tunc ipse Petrus episcopus una cum predictis advocatis suis ostendit precepta et monimina. Primo judicato ostenso et relecto continebatur qualiter tempore Liudprandi regis Luparcianus episcopus ante misso ipsius Liudprandi regi adviquerat da Deodato episcopus monasterio sancti Petri ad Axso ad parte sancti Donati cum reliquas parrochias ecclesias baptismalis, sicut in ipso judicato legetur. Post hoc hostendit preceptum predicti Liudprandi regi, quod cum relectum fuisset, continebatur quod ipso judicato de ipso monasterio et parrochias confirmaverat per suum preceptum ad parte Aritine Ecclesiae. (1235C)Alium quidem ostendit judicato, qui significante declarabat qualiter jam dictum Liudprandi rex direxserat quattuor episcopos missos suos, pro predicta causa et monasterio atque parrochias determinandum; in eorum presentia et per eorum judicio ipse Luparcianus episcopus conviquerat da parte Senensis Ecclesie ad parte sue Aretine Ecclesie predicto monasterio sancti Petri ad Axso cum reliquas parrochias, sicut in ipso legebatur judicato: ita et per preceptum simili modo ipse Liudprando rex ipsum judicatum et monasterium cum ipse parrochias confirmaverat ad parte Aritine Ecclesie. Idcirco et ostendit brevilegium bone memorie Stefani pape urbis Rome, qualiter ad petitione Stavili quondam (1235D)episcopi Aritine Ecclesie per suum preceptum brevilegium confirmaverat ad partem Aritine Ecclesie tam praedictas judicatas de tempore Liutprandi regis, quam et praedictas preceptora ejusdem Liudprandi regi, sive de jam memorato monasterio sancti Petri ad Axso, quam et de predictas parrochias, sicut in ipsas continebatur judicatas et preceptoras. Quamobrem et ostendit brevilegium quod Leoni pape, qualiter et ipse per suum brevilegium et preceptum per petitionem quod Areperti sancte Aretine Ecclesie, et per consenso domni et piissimi Caroli imperatoris in suum sinodum pacificum, inter quod Andrea sancte Senensis Ecclesie episcopus, et ipsum Arepertum Aretine Ecclesie episcopum, et per suum confirmaverat preceptum ad parte Aretine Ecclesie (1236A)tam predictas parrochias, quam et supradicto monasterio sancti Petri ad Axso, sicut in ipsas continebatur judicatas et preceptora a tempore Langobardorum emissas ad jam memorato Liudprando rex. Denique et ipse piissimus sancte et gloriose memorie domnus Carolus rex per suum preceptum confirmavit ipso precepto quod Leoni pape, et omnia, sicut superius adnotatum est, ad parte Aretine ecclesie, sicut . . . . dictas judicatas, preceptora, et brevilegia continetur . . . . . . memoratas parrochias et monasterio, sicut a priscis temporibus convicte . . . . Ecclesie. Ideoque et ostendit nobis preceptum domni Hludovici imperatoris Augusti, qualiter et ipse per suum preceptum confirmaverat tam ipsum preceptum gloriose memorie Caroli genitore suo, quam et ipsum Leoni (1236B)quondam pape, sicut et reliquas judicatas et preceptoras sepe memoratas . . . . . . ad parte Aretine Ecclesie, sive de parrochias quam et predicto monasterio cum reliquas monasterias, sicut ad priscis temporibus convictas, adque possessas fuerunt.

Judicatas et preceptoras ostensas et relectas, sicut ab ordine superius declaravimus, tunc nos suprascripti missi et episcopi interrogavimus ipso Vigilius abbas, et Furvo, et Urso advocati ejusdem, ut si aberent aut preceptum vel judicatum aut testem, vel qualibed factionem, quod ipse monasterio sancti Petri pertineret ad parte sancti Antemi, ita ostendere. Qui et ipsi partem una cum ipso Abbate refutaverunt et dixserunt: « Certe nec judicato nec precepto, nec nulla factionem, necque per nulla rationem (1236C)non habemus, per quos ipso monasterio sancti Petri vel rebus ad eum pertinentibus contendamus, aut ad parte sancti Antemi defendere possumus, nisi ut prius dixsimus, quod per beneficio domni Hludovici et Hlottarii imperatorum eum habuimus. » Et cum taliter refutasserunt, diximus nos suprascripti missi ipsius abbati: « Certe per ista ratio eum tenere amplius non valebis, quia domnus imperator nobis per jam dicto indiculum precepit, ut si tu firmitatem talem non ostendissit, quod ad parte monasterii tibi commissum pertenuisset, et nos per ipsas moniminas istius Petroni episcopi invenissemus, quod ad episcopatum Aretine Ecclesie pertinuisset, absque ulia dilatione revestiri fecissemus. Post hoc dictum, ideoque et pro satisfactione diligenter investigassemus (1236D)lege pro dictis causis ipsius abbati quod dicebam, quod post preceptora ipse parte sancti Donati et Aretine Ecclesie vestitura de ipso monasterio non fuisset. » Tunc nos suprascripti missi fecimus venire veraces, quas ipse Petrus episcopus nobis denominavit. Ita et ipsi laici omnes ad Dei Evangelia . . . . . . prefecimus . . . . . . interrogassemus de ipsa vestitura, et illi scirent, nobis certum dicerent veritatem. Ita et ipsi sacerdotes conjuravimus eos in suum sacerdotium et fidelitatem, quas ad parte domni imperatoris juratum habebant, ut quid vera exinde scirent, veritatem ut et ipsi declararent de predicta vestitura. Qui et in primis omnium veniens Gumprandus arcidiaconus Aretine Ecclesie, interrogatus a nobis (1237A)dixsit: « Bene scio et recordo, et ibidem fui, quando Anghelbertus misso domni Caroli regi revestivit Aripertum episcopum de monasterio sancti Petri sito Axso post confirmatione domni Leoni pape. Ita tempore preceptum hemissum ejusdem domni Caroli regi, et ipse Aripertus episcopus hordinavi in ipso monasterio abbates nomine Augustino, Arnicauso, Johannis, Landoari. » Arcipresbiteri similiter dixserunt Vanipert, Lucius senes homo, Romaldus, Lampertus omnes unanimiter una singulatim similiter testificati sunt, et dixserunt, sicut et Gumprandus arcidiaconus superius dixsit. Testimonias inquisitas et judicatas, adque preceptoras relectas, et omnia ab ordine, qualiter superius declaravimus, et per veram legem inquisita, et cognosocentem dum per (1237B)veram legem invenissemus ita, et juxta jussione et indiculum piissimi domni imperatoris, quod ipse monasterio sancti Petri ad Axso, cum rebus ad eum pertinentibus pertineret a parte Aretine Ecclesie, juxta ipsum indiculum et jussio domni imperatoris, fecimus nos ipsi missi ad . . . . . . revestire ipsi advocati Petronem, Willeradum, et Agimundo de ipso monasterio sancti Petri cum pertinentia sua ad parte Aretine Ecclesie. Proinde hanc notitiam fieri fecimus . . . . . . . . . . . . . . . . . domnorum nostrorum Hludovici et Hlottarii imperatorum vigesimo et quartodecimo, mense Octobris, indictione duodecima.

+ Ego Agiprandus episcopus ex jussione domni (1237C)imperatoris hanc inquisitio feci et interfui. + Ego Petrus episcopus ex jussione domni imperatoris hanc inquisitio feci et subscripsi. + Ego Anastasius episcopus ibi fui. + Ego Adelrat comes ibi fui. (1238A) + Ego Ansprandus vassus domni imperatoris ibidem fui. + Ego Camarino vassu domni imperatoris ibi fui. + Ego Ringo ibi fui. + Ego Perirendo ibi fui. + Ego Gundifridi ibi fui. + Ego Aliprandus ibi fui. + Ego Urso scavino et vasso domni imperatoris ibi fui. + Ego . . . . . . scavino . . . . . . + Ego Tato scavino ibi fui. + Ego . . . . . . vassus domni imperatori interfui. + Ego Rodulpho ibi fui. CLXXXIV. PRO MONASTERIO VERONENSI S. ZENONIS. ( Anno 823.) Contra occupatores jurium ejusdem. [Muratori, ibid., tom I, pag. 459.] In nomine Domini nostri Jesu Christi Dei aeterni, Lotharius Augustus invictissimi domni imperatoris Ludovici filius.

Quidquid enim in nostra vel procerum nostrorum praesentia recto tramite secundum legem diffinitum fuerit, oportet nostris confirmare oraculis, ut jure firmissimo maneat inconvulsum. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet ac futurorum sagacitati, quia cum missi nostri in Piscaria ad universorum causas audiendas ac recta judicia terminanda resedissent, ibique veniens Leo (1238C)abbas, et advocatus Sancti Zenonis Garibaldus nomine, unde idem Leo per ordinatione Rataldi venerabilis episcopi esse videbatur, interpellaverunt Ragileusum et Ragimpertum advocatos Goradi comitis, dicentes, quod pars praefati Goradi silvam quae (1239A)dicitur Hostilia, et pascua, pertinentia ex jure Sancti Zenonis suo jure occupasset illicite et contra legem. Quam rem dum prefati missi nostri per se minime diffinire potuissent, in nostram hoc pleniter deliberanda jussimus venire praesentiam. Qua de re dum diligenti adhibita investigatione rei veritatem perquireremus . . . . . . . praedictus abbas obtutibus nostris praecepta antiquorum regum, nec non et bonae memoriae avi nostri domni Caroli praestantissimi imperatoris, verum etiam et avunculi nostri Pippini quondam gloriosi regis, domnique et genitoris nostri Ludovici serenissimi Augusti. Quae dum relegi fecissemus, comperimus juste et rationabiliter parti monasterii sancti Zenonis in omnibus pascuarum et capuli seu decimae, et omnem exactionem (1239B)pertinere absque qualibet in parte aliquid redhibitionis debitum salvo suo jure in integrum territorio, ubi Hostilia nuncupatur, cujus fines sunt a Pado usque in Caput Turnioni, et a Fossa Lubia usque ad Fossam Regiam et Pollicinem juxta Castrum Reveri. Ideoque ad praefatum sanctum ac venerabilem hos nostrae auctoritatis apices fieri jussimus, per quos absque qualibet inquietudine ab hinc in futurum nostra auctoritate teneat, justeque fruendo possideat. Insuper retulit nobis Rataldus episcopus, cui praefatum monasterium nostra auctoritate ad regendum commissum erat, eo quod Goradus comes aliquas ei inferat contra causationes de quibusdam rebus et mancipiis, quae olim praedecessor praefati Goradi Vulvinus nomine cum episcopo Brixianae (1239C)Ecclesiae Chuniberto nomine commutaverat, et e contra sibi placitam acceperat commutationem. Quae dum utilia post aliquot dies idem Rataldus venerabilis episcopus praefatae sancti Zenonis Ecclesiae esse cognovisset, datis in recompensatione parti predictae Brexanae Ecclesiae congruentibus rebus et mancipiis a Petro quondam ejusdem Ecclesiae episcopo commutationis ordine parti praenominatae sancti Zenonis Ecclesiae conquisivit ad habendum. Sed quia regiae potestatis missus inter has defuerat commutationes, pro hujusmodi occasionibus adimendis, ne ideo ab eadem Ecclesia auferantur, quoniam legaliter absque regio misso non poterant commutari, hanc nostram auctoritatem super praefatas commutationes addere libuit, per quas jubemus, et mansurum sancimus, (1239D)ut nullus fidelium sanctae Dei Ecclesiae, nostrorumque ab hinc in antea inde aliquam parti saepe dicti Sancti Zenonis inferre praesumat contrarietatem sed liceat ei, ut justo tramite acquisivit, quiete rectoribus ipsius Ecclesiae ordinare atque disponere quidquid utilitas praedictae dictaverit Ecclesiae. Si vero, quod futurum non credimus, aliquis dux, comes, aut cujuslibet administrationis, aut privata persona contra omnia suprascripta moliri aliquid praesumpserit, seu infrangere vel corrumpere ex parte, aut ex toto tentaverit, sciat se compositurum mille mancosos auri obryzi, medietatem camerae nostrae, et medietatem jam dicto monasterio, etc.(1240A) Dructemirus subdiaconus atque notarius ad vicem Hermenfredi scripsi.

Data XVIII Kalendas Februarii, anno, Christo propitio, imperii domni Ludovici serenissimi imperatoris 20 et Lotharii 11, indictione 11. Actum Mantua palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CLXXXV. PRO MONASTERIO SANCTIMONIALIUM TICINENSIUM DODOSI. ( Anno 833.) [Apud Muratori, ibid., t. V, p. 531.] In nomine Domini nostri Jesu Christi Dei aeterni, Lotharius Augustus invictissimi domni imperatoris Ludovici filius.

Cum petitionibus servorum et ancillarum Dei justis et rationalibus divini cultus amore favemus, superni (1240B)muneris donum nobis a Domino impertiri credimus. Idcirco notum sit omnium sanctae Dei Ecclesiae praesentium et futurorum solertiae, qualiter Asia venerabilis abbatissa ex monasterii Dodosi, quod est situm intra muros civitatis Papiae, nostram petiit clementiam obnixe, ut eumdem monasterium una cum omnia sibi pertinentia sub nostra emunitatis tuitione ac defensione ob amorem Dei et reverentiam sancti loci illius praeciperemus. Cujus petitionem libenter acquievimus, et ita ut petiit concessimus, atque per hoc nostrum imperiale praeceptum confirmavimus. Quapropter praecipimus, ut nullus, etc. Sed liceat memoratae abbatissae, successoribusve suis res praedicti monasterii sub immunitatis defensionis nostrae quiete et ordine possidere, et quidquid (1240C)exinde fiscus noster sperare poterat, totum nos pro aeterna remuneratione praefato monasterio concedimus, ut in alimonia ancillarum Dei ibidem sub regula sancti Benedicti Deo famulantium, etc. Meramnum quoque venerabilem abbatem in eodem loco constituimus inspectorem, quatenus diebus vitae suae studio in omnibus regula ibi exsequatur sancti Benedicti, etc.

Signum Lotharii gloriosissimi Augusti.

Luithcasus ad vicem Ermenfredi recognovi.

Data XV Kalendas Maias, anno, Christo propitio, 21 imperii domni Ludovici serenissimi imperatoris, regnique Lotharii gloriosissimi Augusti in Italia 11, indictione 11.

Actum Papia civitate, palatio publico.(1240D) CLXXXVI. PRO MAXENTIO PATRIARCHA AQUILEIENSI. ( Anno 833.)[Apud Muratori, ibid., t. V, p. 977.] In nomine Domini nostri Jesu Christi Dei aeterni, Lotharius Augustus invictissimi domini imperatoris Ludovici filius. Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei, ejusque in eisdem locis famulantibus beneficia opportuna largimur, praemium nobis apud Dominum aeternae remunerationis rependi non diffidimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia adiens serenitatem nostram vir venerabilis Maxentius Aquileiensis Ecclesiae Patriarcha, (1241A)quae est sanctae Dei genitricis Mariae, et sancti Petri principis apostolorum, seu et sancti Marci constructa, detulit nobis quasdam praeceptiones auctoritatum domni et genitoris nostri Ludovici praestantissimi imperatoris, in quibus continebatur eo quod bonae memoriae Carolus piissimus Augustus, idemque domnus et genitor noster, praefatam Ecclesiam cum cellulis, et rebus sibi subjectis, sub inmunitatis suae defensione consistere fecissent, et quod licentiam dedissent ejusdem civitatis clero et populo secundum canonicam institutionem de pontifice sibi eligendo et in praefata sede substituendo. Continebatur etiam in eisdem ab eis sancitum, ut nec homines ejusdem Ecclesiae de annona et peculio suo decimam in partem fisci darent, nec de peculio (1241B)ipsius Ecclesiae, quod ad partes Istrienses in pascuis mittebantur, ullum solverent herbaticum; et quod a praefatae Ecclesiae hominibus mansionaticus vel fodorus nullatenus acciperetur vel exigeretur, nisi quando eorum, aut filii sui, adventus ad eamdem fieret civitatem, vel quando praesidium illic propter inimicorum insidias arcendas poneretur. Pro firmitatis namque studio postulavit nobis idem venerabilis patriarcha, ut morem praedecessorum sequentes, nostram etiam auctoritatem circa ipsum sanctum locum fieri decerneremus. Cujus petitioni ob amorem Dei et animae nostrae salutem libenter annuimus, et hoc nostrae auctoritatis praeceptum circa ipsum sanctum locum fieri censuimus. Per quod constituimus atque perenniter firmum fore volumus, ut memoratae (1241C)civitatis clerus et populus licentiam habeant secundum institutionem canonicam eligendi sibi pontificem. Praecipimus etiam atque jubemus, ut nemo fidelium nostrorum, vel quislibet exactor, aut aliquis ex judiciaria potestate, nec de peculio praefatae Ecclesiae herbaticum, nec de annona et peculio hominum ipsius Ecclesiae decimam, nec ab eis mansionaticus aut fodorus penitus accipere, vel exigere praesumant, nisi forte quando noster, aut alicujus filii nostri, illic fuerit adventus, vel quando illic praesidium positum fuerit ad inimicorum infestationem propellendam. Sed et nullus quilibet ex fidelibus nostris, vel judex publicus in monasteria praefatae Ecclesiae subjecta, et xenodochia et ecclesias (1241D)parochiales, ac titulos earum, vel caeterorum possessiones, quas moderno juste et rationabiliter in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem Imperii nostri memorata tenet vel possidet Ecclesia, tam ex munere regum vel ducum quamque ex cellatione caeterorum fidelium, nec non et ex oblationibus, emptionibus, et commutationibus, vel in eas res quas deinceps a catholicis viris collatae fuerint Ecclesiae, ad causas audiendas, vel freda aut tributa exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, nec homines ipsius Ecclesiae (1242A)tam ingenuos quam servos super terram ejusdem commanentes distringendos, nec ullas redhibitiones, aut illicitas occasiones requirendas, ullo unquam tempore ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat. Sed liceat praefato pontifici, suisque successoribus res praedictae Ecclesiae sub immunitatis nostrae tuitione quieto ordine possidere, et nostro fideliter parere imperio, atque pro incolumitate nostra, conjugis, ac prolis, vel totius imperii a Deo nobis collati, atque per immensum conservandi stabilitate una cum clero et populo sibi subjecto, Dei misericordiam jugiter exorare, et quidquid de rebus praefatae Ecclesiae fiscus exigere poterat, in integrum praedictae concessimus Ecclesiae; ut nostris futurisque temporibus in eodem loco (1242B)ibidem Deo famulantibus, ad Dei servitium peragendum, augmentum et supplementum fiat. Hanc vero auctoritatem, ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris verius certiusque credatur, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Lotharii gloriosissimi Augusti.

Liuthardus ad vicem Ermenfredi recognovi.

Data II Kalendas Decembris, anno, Christo propitio, imperii domni Ludovici serenissimi imperatoris 20, regnique Lotharii gloriosissimi Augusti in Italia 13, indictione 11.

Actum Papia civitate, palatio publico, in Dei nomine feliciter. Amen.(1242C) CLXXXVII. PRAECEPTUM LUDOVICI GERMANICI PRO GOSBERTO ABBATE S. GALLI. ( Anno 833, 19 Octobr. )[Apud Neugart., Codex Alemannicus, pag. 212.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Ludovicus, divina favente gratia, rex.

Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei eorumque in eisdem locis sibi famulantibus beneficia opportuna largimur, praemium nobis apud Dominum in aeterna beatitudine recipere confidimus. Quapropter comperiat utilitas atque industria omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, quia vir venerabilis Gozbertus (1242D)abbas ex monasterio Sancti Galli, quod est situm in pago Turgange, super fluvium quod dicitur Petrosa, detulit excellentiae nostrae quaedam praecepta avi nostri Caroli imperatoris, nec non domini et genitoris nostri Ludovici Augusti; in quibus continebatur insertum, qualiter Sidonius Constantiae urbis episcopus, nec non et Joannes praedicti monasterii abbas, propter futuram dissensionem vel quietem monachorum inter se statuissent ut annis singulis partibus ejusdem sedis abbates ipsius monasterii Sancti Galli unciam auri, et caballum unum, valentem libram (1243A)unam, persolverent, et nihil amplius episcopi praefatae civitatis de rebus jam dicti monasterii exigerent, et liceret eosdem monachos secure vivere absque alicujus infestatione, vel rerum suarum diminoratione. Et postea avus noster, atque dominus et genitor noster, eamdem constitutionem, ut in futurum rata maneret, oraculis suis confirmarunt, et quod idem genitor noster praedictum monasterium S. Galli, cum monachis ibidem Deo militantibus, et cum rebus et hominibus, ad se juste et legaliter aspicientibus, vel pertinentibus, sub sua constituisset defensione, et immunitatis tuitione. Et quando divina vocatione abbas ipsius monasterii ab hac luce migrasset, licentiam haberent, secundum regulam Sancti Benedicti, eligere abbatem, et nulla dona exinde (1243B)regibus darent, nisi forte abbates qui per tempora fuerint, gratis obtulerint. Sed nec quilibet pontifex ultra quam in electione eorum, et constitutione genitoris nostri comprehensum est, oppressor vel exactor existere deberet, sed si certa necessitas, aut piae devotionis voluntas eumdem venerabilem locum episcopo adire necessum fuerit, cum discreto numero hominum, ne idem monasterium gravetur, honeste veniat, et quidquid agendum est, eadem placita Deo honestate peragat, moxque domum redeat. Sed ut supra nominata constitutio et confirmationes praedictorum Augustorum perpetuis temporibus inconvulsa manerent, praedictus abbas precibus quibus valuit nostram obsecravit clementiam, ut super easdem confirmationes nostram etiam jungeremus auctoritatem. (1243C)Cujus petitioni propter divinum amorem libenter aurem accommodavimus et hanc auctoritatem confirmationis nostrae circa ipsum monasterium ejusque rectores fieri jussimus, per quam decernimus atque jubemus, ut (post) inspectas auctoritates avi et genitoris nostri, sicut per eas plenius declaratur, ita omni tempore, absque alicujus infestatione aut contrarietate, Domino annuente, perpetuo inconvulsum permaneat. Et [ut] nullus judex publicus, aut quilibet superioris aut inferioris ordinis reipublicae procurator, in ecclesias aut loca, villas vel agros, seu reliquas possessiones memorati monasterii, quas moderno tempore infra regnum divinitus nobis collatum, juste et rationabiliter possidet, vel quae deinceps divina pietas ibidem augeri voluerit, ad causas judiciario (1243D)more audiendas vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas aut fidejussores tollendos, (1244A)aut homines ipsius monasterii, tam ingenuos quam et servos, super terram ipsius commanentes irrationabiliter distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris et futuris temporibus ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat. Sed liceat memorato abbati suisque successoribus res praedicti monasterii cum omnibus sibi subjectis, et rebus vel hominibus ad se juste inspicientibus vel pertinentibus, sub tuitionis atque immunitatis nostrae defensione, remota totius judiciariae potestatis inquietudine, quieto ordine possidere, et nostro fideliter parere imperio, et quandoquidem divina vocatione supradictus abbas vel successores ejus obierint, quandiu ipsi monachi inter se tales invenire potuerint (1244B)qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere valeant, per hanc nostram auctoritatem et consensum et secundum quod in auctoritate genitoris nostri continetur, licentiam habeant eligendi abbatem, quatenus monachi ibidem Deo famulantes pro nobis et stabilitate regni nostri Domini misericordiam jugiter exorare valeant. Haec vero auctoritas ut per diuturna tempora inviolabilem obtineat firmitatem, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici gloriosissimi regis.

Adalleodus diaconus ad vicem Grimaldi recognovi.

Data XIV Kal. Novemb., anno, Christo propitio, primo regni domini Ludovici regis in orientali Francia, (1244C)indictione 12. Actum Franconofurt palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CLXXXVIII. PRO MONASTERIO CORBEIAE NOVAE. ( Anno 834.)[Apud Schaten, Annales Paderborn., 94.] In nomine Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Si liberalitatis nostrae munere de beneficiis a Deo nobis collatis, locis Deo dicatis aliquid conferimus, id nobis et ad mortalem vitam feliciter transigendam, et ad aeternam perpetualiter obtinendam profuturum speramus. Idcirco notum fieri volumus omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam (1244D)futurorum, sagacitati, quia petente Warino venerabili abbate, qui monasterium quod dicitur Nova (1245A)Corbeia nostra concessione in regimine habere dignoscitur, complacuit celsitudini nostrae quamdam cellam juris nostri vocatam Meppiam, quae est constructa in pago Adegrindo, memorato monasterio per hanc nostram auctoritatem tradere, ut perpetuo sub ejus ditione cum omnibus ad se pertinentibus consistat: Hanc, ut diximus, cellulam sub integritate cum omnibus rebus ad se pertinentibus et aspicientibus, id est, basilicis, domibus caeterisque aedificiis, terris, pratis, silvis, cultis locis et incultis, mobilibus rebus et immobilibus, mancipiis diversi sexus et aetatis, memorato monasterio subditam esse facimus, atque per hanc nostram auctoritatem ita condonamus et tradimus, ut in jure ejusdem ac monachorum ibidem per tempora Deo servientium in (1245B)diversis necessitatibus ad divinum cultum propensius exsequendum absque cujuslibet diminutione ac retractatione permaneat, et nullus fidelium nostrorum ab eorum dominatione et potestate eam quoquo modo auferre, aut in aliam quamlibet partem quacunque occasione transferre praesumat, sed liceat memorato abbati, ejusque successoribus, ac monachis in memorato monasterio per tempora degentibus jam dicta cella cum omnibus ad eam pertinentibus ad Dei ac Domini nostri Jesu Christi famulatum diligentius peragendum uti absque cujusquam contrarietate, et quaecunque ad suos in Domini nostri Jesu Christi militia usus et necessitates pertinent adornare, disponere justeque efficere, quatenus pro nobis, conjuge proleque nostra, et pace ac stabilitate (1245C)totius imperii a Deo nobis commissi alacrius eos indesinenter Domini misericordiam exorare delectet. Et ut haec nostra auctoritas inviolabilem et inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria ascripsimus, et annuli nostri impressione assignari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Hirminmarus notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi.

Data VII Idus Decembr., anno, Christo propitio, 21 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 12. Actum Blanciaco in nomine Domini feliciter. Amen.

CLXXXIX. PRO EODEM MONASTERIO. ( Anno 854.)[Apud Schaten, ibid., p. 97.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina repropitiante clementia imperator Augustus.

Si liberalitatis nostrae munere de beneficiis a Deo nobis collatis, locis Deo dicatis quiddam conferimus, id nobis et ad mortalem vitam feliciter transigendam, et ad aeternam perpetualiter obtinendam profuturum liquido credimus. Idcirco notum fieri volumus omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam et futurorum, solertiae, quia complacuit serenitati nostrae, quasdam villas juris nostri, sitas in Angariis, in Logni, quarum vocabula sunt Sulbichi et Hemlion, monasterio quod (1246A)dicitur Nova Corbeia, ubi praesenti tempore Warinus venerabilis abbas pastor et rector esse dignoscitur, sub integritate per hanc nostram auctoritatem delegare, ut nostris et successorum nostrorum temporibus in ditione ejusdem monasterii perpetualiter consistant, ad stipendia monachorum inibi constitutorum, et necessitates ejusdem monasterii procurandas atque sublevandas. Has, ut diximus, villas cum omnibus rebus, appendiciis et terminis suis, et cum omnibus ad se pertinentibus, id est, domibus caeterisque aedificiis, terris, pratis, silvis, campis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, cultis locis et incultis, mobilibus rebus ac se ipsas moventibus, mancipiis diversi sexus ac aetatis, praedicto monasterio concedimus atque confirmamus, ut ab hac die in futurum, (1246B)sicuti dictum est, in jure et potestate ipsius perpetuo permaneant, absque cujuslibet comitis, vel publici judicis, aut cujuslibet personae contradictione vel refragatione. Et ut haec nostrae donationis atque concessionis auctoritas inviolabilem et inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus, et annuli nostri impressione assignari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Hirminmarus notarius ad vicem Theogonis recognovi et subscripsi.

Data Idus Maii, anno, Christo propitio, 21 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 12. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.(1246C) CXC. PRO ECCLESIA GERUNDENSI. ( Anno 834.)[Florez, España sagrada, tom. XLIII, pag. 375, ex archiv. episcopii Gerundensis.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina propitiante clementia, imperator Augustus.

Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei ejusque in eisdem locis inibi Deo famulantibus beneficia opportuna largimur, praemium apud Dominum aeternae remunerationis nobis rependi non diffidimus. Igitur notum esse volumus omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam et futurorum, industriae, quia venerabilis Wimer sanctae (1246D)Gerundensis Ecclesiae episcopus nostram adiens celsitudinem petiit ut memoratam sedem cum villis et hominibus a domno et genitore nostro Carolo aliisque devotis hominibus eidem sedi collatis, quas nunc possidere dignoscitur, id est, in pago Empuritano villam nuncupatam Olianus cum suis terminis, et villam vocantem Cacavianus, ac villarem antiquum Celsianum, cum villula nova, quam vocant Vellosos, cum castello suoque termino, et in pago Gerundense medietatem de villa Mollero, et Milliasam villam, caeterasque res quas a longo tempore inibi possidere dignoscitur, simul cum tertia parte de pascuario, et teloneo de ipso pago, aliasque villas, quarum vocabula sunt Castellum fractum, (1247A)et Parietes Ruffini, cum tertia parte de pasquario et teloneo de ipso pago, et villa quae est in pago Bisuldunense, et vocatur Bascara, cum suis villaribus et suo termino, nec non et Arcas, et villarem vocantem Spedulias, et alium villare quod est infra memoratarum villarum terminos. Villas etiam alias quae vocantur Crispianus et Miliarias, cum tertia parte de pascuario et teloneo de ipso pago propter infestationem malevolorum hominum sub nostra tuitione et immunitatis defensione constituissemus. Cujus petitioni annuentes propter amorem Dei memoratam sedem cum supradictis villis praesenti tempore in jure ejus consistentibus sub nostra tuitione constituimus, et hanc nostram auctoritatem circa eamdem sedem fieri decrevimus, per quam (1247B)decernimus ut nullus judex publicus, vel quilibet ex judiciaria potestate major minorque praedicta persona in ecclesias aut loca, vel agros seu reliquas possessiones memoratae sedis, quas moderno tempore infra ditionem imperii nostri legaliter possidet, vel quae deinceps in jure ipsius loci divina pietas augeri voluerit, ad causas judiciario more audiendas, vel discutiendas, aut freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius Ecclesiae contra rationis ordinem distringendos, nec ullas redhibitiones vel illicitas occasiones ullo unquam tempore ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt penitus exigere, aut undecunque modo legaliter vestituram habet abstrahere praesumat; sed liceat memorato (1247C)episcopo suisque successoribus res praedictae Ecclesiae cum omnibus quae possidet quieto ordine possidere, et nostro fideliter parere imperio, et pro nobis, ac conjuge, filiisque ac toto populo Christiano nobis commisso Domini misericordiam jugiter exorare. Et ut haec auctoritas confirmationis nostrae per curricula annorum inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum serenissimi imperatoris Ludovici.

Maginarius ad vicem Hugonis recognovit et subscripsit.(1248A) Data quarto Nonas Decembris, anno, Christo propitio, vicesimo primo imperii domni Ludovici serenissimi imperatoris.

CXCI. PRO MONASTERIO CAMPIDONENSI. ( Anno 834.)[Neugart., Codex Alemannicus, pag. 217.] Diploma Ludovici Pii quo « monasterium cujus vocabulum est Capidona, ubi praesente tempore vir venerabilis Tatto abbas pastor et rector esse dignoscitur, quod rebus pauperrimum est, et non modica pars monachorum in eo ad Deo deserviendum collocata habetur, sub suo mundiburdio et defensione » constituit, et ab omnibus publicis functionibus aliisque oneribus immune declarat.

Signum domini Ludovici piissimi imperatoris.(1248B) Hirminhardus notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi.

Data V Non. Julii, anno, Christo propitio, 21 imperii domini Ludovici piissimi Augusti, indictione 12. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CXCII. PRO MONASTERIO PRUMIENSI. ( Anno 834.)[Apud Marten., Ampl. Collect., pag. 90, ex chartario Prumiensi.] In nomine Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Si servorum Dei rationabiles petitiones ad optatum (1248C)effectum pervenire facimus, non solum ad Dei misericordiam pro nobis exorandum eosdem servos Dei promptiores et devotiores facimus, sed ejusdem Domini pro hoc facto clementissimam pietatem promerendam esse confidimus. Igitur noverit omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam et futurorum, industria, quia Marcoardus venerabilis abbas monasterii quod in honore Salvatoris Domini nostri Jesu Christi a beatae memoriae avo nostro Pippino gloriosissimo rege in Arduenna novo opere super fluvium Prumia fundatum habetur, cum quibusdam monachis ex ejusdem monasterii congregatione nostram adiit celsitudinem, atque clementiae nostrae (1249A)indicavit qualiter Batericus vassallus noster, dum in memorato monasterio monastice degere deliberasset, quamdam villam sui juris, quam nuperrime a nostra largitione in proprium perceperat, quae vocatur Madalbodi-Sperarius solemni more per testamentum donationis manu sua et virorum illustrium manibus roboratum eidem monasterio delegasset. Nam ut nobis ita factum exstitisse patesceret, obtulerunt praesentiae nostrae largitionis auctoritatem, per quam eadem villa memorato Baterico in proprium a nobis concessa fuerat, et testamentum donationis atque traditionis, per quod hanc eamdem villam dum monasticam expeteret vitam, praescripto monasterio et monachis inibi consistentibus delegavit, simulque petierunt ac deprecati (1249B)sunt nos, ut propter tergiversationes malevolorum super easdem conscriptiones nostrae auctoritatis praeceptum firmitatis gratia fieri juberemus. Quorum petitioni annuentes hanc nostrae auctoritatis praeceptionem memorato Marcuardo venerabili abbati, vel ad partem jam dicti monasterii sui fieri jussimus, per quam decernimus atque jubemus ut nullus fidelium nostrorum de praedicta villa memorato Marcuardo aut successoribus ejus ullo unquam tempore inquietudinem facere, aut quamlibet calumniam ingerere praesumat: sed sic eam perpetua possessione pars jam dicti monasterii possideat, quemadmodum a nobis memorato Baderico in proprium concessa vel tradita fuit, vel quemadmodum ab eodem Baderico per testamentum suae traditionis (1249C)eidem monasterio delegata fuit, liceatque memorato Marcuardo venerabili abbati et successoribus ejus atque monachis in eodem monasterio per tempora degentibus, de eadem vel in eadem villa facere quidquid censura monastica faciendum esse decreverit. Et ut haec nostrae confirmationis auctoritas perpetuam obtineat firmitatem, de annulo nostro subter eam jussimus sigillare.

Signum Ludovici serenissimi Augusti.

Data XIII Kal. Augusti, anno, Christo propitio, 21 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 12. Actum Theodonisvilla palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CXCIII. PRO ALBERICO LINGONENSI EPISCOPO. ( Anno 834.)[Ex Gallia Christiana, tom. IV, pag. 130, prob.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Si sacerdotum ac servorum Dei justis et rationabilibus petitionibus ad effectum perducimus, non solum regiam et imperatoriam exercemus consuetudinem, sed etiam eosdem pro excessibus nostris ad Domini misericordiam exorandam devotiores et promptiores facimus. Igitur omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, notum sit quia Albericus venerabilis Lingonicae urbis episcopus nostram adiens celsitudinem (1250A)suggessit mansuetudini nostrae de episcopo memoratae urbis jam olim sibi a nobis ad plebem Domini nostri Jesu Christi regendam commisso, quod valde eum intrinsecus et extrinsecus tam in divinis obsequiis quam in humanis officiis et ministeriis, tam in canonicorum institutionibus sanctaeque vitae regulis quam in aedificiis aliisque rebus necessariis, partim rectorum incuria, partim vero praepositorum ignavia, destitutum et nullo pene rectae ordinationis tramite praemunitum invenerit, sed et sancto, ut oportebat, justo magnoque labore, summis viribus, prout Dominus posse dare dignatus est, et ingenti studio ad rectitudinis decorisque normam perducere curaverit, et canonicorum vitam ibidem Domino famulantium in canonicis institutionibus humanaeque fragilitati (1250B)stipendiis necessariis, atque diversarum specierum habitaculis et claustris apprime exornaverit, ut in posterum eorum vita in nullo decideret, nonnullis memoratae sedis villis et rebus suffulserit, tribuendo scilicet illis in circuitu murorum ejusdem civitatis colonias duas, et in eodem pago Lingonicam villam vocatam Marcilliacum cum ecclesia et appendiciis suis; et eodem pago, villam nuncupatam Hurbaniacum quantumcunque de jure sancti Mammetis in eadem villa esse dignoscitur, necnon et illud quod exterius esse cognoscitur ad eamdem villam pertinens, exceptis his rebus quae sub jure ac potestate sanctorum Amatoris et Ferreoli esse noscuntur; similiter in eodem pago in loco qui dicitur Radalenis pons, colonias duodecim cum omnibus ad (1250C)easdem colonias pertinentibus simulque cum capella; et in eodem pago villam quae dicitur curtis Gregorii, sub omni integritate sua; et in Ciddennaco coloniam unam; et in eodem pago in nonnullis locis, illud quod nobiles personae ad mensam clericorum solemni donatione contulerant; nec non et illam coloniam quae est in Primiaco villa cum vineis; et in pago Boloniense, in villa vocata Helnone, tam interius quam exterius colonias sex; et in pago Atoariorum et Divionense, utique in locis quae dicuntur Sueconicus, Brigendonis atque Salcis, quantumcunque in eisdem locis Fluviolus colonus sancti Mamae visus fuerit possidere; et in pago Belnense, in villa Givriaco, ecclesiam cum coloniis tredecim; et in eodem pago in villa quae vocatur Godoleni-Curtis, colonias (1250D)septem cum omnibus ad eas pertinentibus; et in centena Hoscarineae, in villa Fisemis, ecclesiam et colonias novem cum omnibus ad easdem colonias pertinentibus, et vineam quae vocatur Plantas; et in eadem centena, in loco Spernaco coloniam unam: obnixe nostram imperatoriae majestatis deprecans excellentiam ut suam nullatenus improbandam dispositionem atque ordinationem nostrae auctoritatis munimine fulciremus, atque ut deinceps firma perennibus valeret temporibus, roborare dignaremur. Cujus supplicationibus, quia dignas judicavimus, annuere placuit, et quidquid, ut praedictum est, postulavit, ad affectum perducere non incongruum duximus. Proinde hos nostrae auctoritatis apices, erga (1251A)praefatam sedem canonicosque inibi Domino per diuturna tempora militantes, divino inspirati amore fieri jussimus, per quos decernimus atque sancimus, ut loca praescripta cum omnibus ad se juste ac legaliter pertinentibus, sicut a saepe dicto Alberico venerabili jam dictae sedis episcopo, eis collata sunt, ita per hanc nostram auctoritatem in eorum jure et potestate suis videlicet usibus diversisque necessitatibus ad divinum propensius cultum exsequendum, famulantia, absque cujuslibet diminutione aut retractatione permaneant, et nullus successorum suorum rectorum videlicet memoratae Ecclesiae ab eorum dominatione ea quomodo auferre aut in aliam quamlibet partem quacunque occasione transferre praesumat, sed liceat eis jam dictis rebus (1251B)ad dominicum Dei nostri famulatum peragendum absque cujusquam contrarietate uti, et quaecunque ad suos in Domini nostri Jesu Christi militia usus et necessitates pertinent, ordinare, disponere, justeque eff . . . . re, quatenus sublata omnis indigentiae penuria, pro nobis, conjuge, proleque nostra et pace ac stabilitate totius imperii a Deo nobis commissi alacrius eos indesinenter Domini misericordiam exorare delectet. Et ut haec nostrae largitionis atque concessionis auctoritas firmiter habeatur, et per futura tempora melius conservetur, de annulo nostro subter eam jussimus sigillare.

Hirminmarus notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi.

Data undecimo quarto Kalendas Septembris anno, (1251C)Christo propitio, 21 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 12. Actum Lingonis civitate in Dei nomine feliciter. Amen.

CXCIV. PRO ROTONENSI S. SALVATORIS MONASTERIO. ( Anno 834.)[Apud D. Bouquet., Recueil des Hist., tom. VI, pag. 597, ex prob. Hist. Britann., pag. 29.] In nomine [Domini] Dei et Salvatoris Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Si illius amore cujus munere caeteris mortalibus praelati sumus, loca divino cultui consecrata congruis magnificentiae nostrae beneficiis ad divinum cultum uberius exsequendum sustollimus, divinae (1251D)retributionis praemio nos a Domino remunerari fideliter credimus. Igitur omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam et futurorum, industriae notum esse volumus quod Conwoion venerabilis abbas monasterii cujus vocabulum est Roton, quod ipse in pago Broweroch, in loco qui dicitur Bain, nostra permissione a fundamento construxerat, et viros religiosos secundum monasticam vitam degere instituerat, nostram adiit celsitudinem, subnixis precibus postulans ut pro amore Domini nostri Jesu Christi, in cujus honore idem monasterium constat esse dicatum, aliquid de rebus nostrae proprietatis, unde fratres in eodem monasterio Deo deservientes (1252A)subsidium necessarium habere potuissent, in nostra eleemosyna eidem contulissemus monasterio. Cujus precatu permoti, simul et oratu atque interventu fidelis nostri Nominoe commoniti, complacuit sere nitati nostrae plebem illam, in qua idem ipsum monasterium constat esse constructum, quae Bain, sicut superius dictum est, nominatur, cum omni integritate sua; nec non et in eodem pago locellum, qui nominatur Lant-Degon, per hanc nostram auctoritatem memorato monasterio atque monachis inibi Deo per diuturna tempora militantibus tradere: per quam decernimus ut in eorum jure ac potestate suis videlicet usibus diversisque necessitatibus ad divivinum propensius cultum exsequendum [praedictae res] absque cujuslibet diminoratione aut retractatione (1252B)perpetuo consistant; et nullus eas ab eorum dominatione quoquomodo auferre, aut in aliam quamlibet partem quacunque occasione transferre praesumat. Sed liceat eis easdem villas ad Domini Dei nostri famulatum diligentius peragendum absque cujusquam contrarietate uti, et quaecunque ad suos in Domini nostri Jesu Christi militia usus et necessitates pertinent, ordinare, disponere, justeque efficere: quatenus sublata omnis indigentiae penuria, pro nobis, conjuge proleque nostra, et pace ac stabilitate totius imperii a Deo nobis commissi alacrius eos indesinenter Domini misericordiam exorare delectet. Et ut haec nostrae largitionis atque consensionis auctoritas incommutabilem et inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus, (1252C)et annuli nostri impressione assignari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Hirminmaris notarius ad vicem Hugonis recognovi.

Data V Kal. Decembris, anno, Christo propitio, 21 imperii domini Ludovici serenissimi imperatoris, indictione 13. Actum Attiniaco palatio regio in Dei nomine [feliciter]. Amen.

CXCV. PRO DUSERENSI MONASTERIO. ( Anno 835.)[Apud Chiffletium in probat. ad Hist. abb. Trenorciensis. pag. 262, et apud D. Bouq., tom. VI, pag. 598.] (1252D) In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Cum locis Deo dicatis, in quibuscunque indiguerint, consulere satagimus, ejus gratiam cujus amore id noscimur efficere, abundantius nos promereri confidimus. Idcirco notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia Hildigisus abbas ex monasterio Duserensi ad nostram accedens mansuetudinem, suggessit nostrae clementiae quod Warnarius quondam comes eidem monasterio dedisset quamdam villam, nomine Masteces, quae est in pago Tricastinensi, (1253A)cum mancipiis et omnibus ad se pertinentibus, vel quantumcunque in eodem pago juste et legaiiter jure proprietario visus fuit habere. Sed quoniam memoratus comes. Warnarius nomine, easdem res ex parte cum uxore ingenua, nomine Heldisnota, illaque defuncta, postquam ancillam nostram, nomine Beltildim, sibi sociaverat, ex parte cum ea acquisiverat; metuens ne connexio ejusdem ancillae de eisdem rebus sibi aliquid contrarietatis inferre posset, nostram humiliter expetivit misericordiam, ut nostram auctoritatem super hac re percipere mereretur, per quam absque cujuslibet contradictione saepedictas res et mancipia rectores ejusdem monasterii perpetualiter possidere valeant. Cujus petitioni, quia dignam judicavimus, ob divinum amorem annuere (1253B)libuit, et hanc nostrae auctoritatis confirmationem fieri; per quam decernimus atque jubemus ut praescriptam villam cum mancipiis et omnibus rebus, appendiciis et terminis suis, et cum omnibus ad se juste et legaliter pertinentibus, vel quantumcunque in praenominato pago juste et legaliter jure proprietario visus fuit possidere, sicut eas praedictus quondam comes Warnarius eidem monasterio nostro contulit, in ejus rectorumque illius potestate et dominatione, absque cujuslibet inquietudine aut contrarietate, perpetim consistant; neque a quolibet fisci nostri vel alterius cujuscunque potestatis judice sive administratore quidquam diminutionis aut infestationis se de eisdem rebus et mancipiis, vel omnibus ad se pertinentibus deinceps perpeti pertimescant: (1253C)quatenus monachos ibidem Deo famulantes, pro nobis, conjuge ac prole nostra, et stabilitate totius imperii a Deo nobis commissi attentius Domini misericordiam exorare delectet. Et ut in posterum nostrae majestatis redditio stabilis haberetur, hanc nostram auctoritatem circa praefatum monasterium S. Benedicti et rectores atque monachos illic per tempora labentia degentes fieri decrevimus, per quam praecipimus atque jubemus ut memoratae villulae cum omni integritate in rectorum ejusdem monasterii potestate et gubernatione consistant, neque a quolibet fidelium sanctae Ecclesiae nostrorumque ab ejusdem monasterii dominatione et potestate divellantur atque subtrahantur: sed usibus illic monachorum Deo militantium absque cujuslibet contrarietate deserviant: (1253D)quatenus fratres in Domini nostri Jesu Christi militia (1254A)Illic consistentes, pro nobis, conjuge ac prole nostra, et stabilitate totius imperii a Deo nobis commissi, libentius ac devotius ejus misericordiam exorare delectet. Et ut haec nostrae redditionis atque confirmationis auctoritas nostris futurisque temporibus, Domino protegente, valeat inconvulsa manere, de annulo nostro subter eam jussimus sigillare.

Hirminmarius notarius ad vicem Hugonis recognovi.

Data VIII Kal. Sept., anno, Christo propitio 22, imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 13.

Actum Cirsiaco palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CXCVI. PRO MONASTERIO PRUMIENSI. ( Anno 835.) [Apud Hantheim, Hist. Trevir. t. I, p. 178.] In nomine Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Si liberalitatis nostrae munere locis Deo dicatis quoddam conferimus beneficium, et necessitates ecclesiasticas ad petitionem servorum Dei nostro relevationis juvamine sublevamus, id nobis ad aeternam beatitudinem feliciter obtinendam profuturum liquido confidimus. Noverit igitur sagacitas seu utilitas omnium fidelium sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque, tam praesentium quam et futurorum, quia concessimus ad proprium monasterio quod dicitur Prumia, et monachis inibi Deo famulantibus, quibus et Marcuardus venerabilis abbas praeesse dignoscitur, nostrae (1254C)proprietatis res, quae sunt in pago Wormacense, in loco qui dicitur Albulfi villa, mansum videlicet indominicatum, sed et in Gomurithesheim, nec non et in Stetin, inter haec praescripta loca mansi XIII cum mancipiis utriusque sexus de per commanentibus, nec non et basilicam in eadem Albulfi villa constructa, cum decimis ex suprascriptis villis ad eam jure pertinentibus, ad proprium monasterio Prumiae concedimus, cum domibus, aedificiis, vineis, terris, silvis, pratis, aquis aquarumve decursibus, exitibus et regressibus quantumcunque videlicet in memorata villa in rebus proprietatis nostri juris esse dignoscitur, totum et ad integrum praedicto monasterio monachisque in eo Domino militantibus, ad eorum diversas sublevandas necessitates, divino tacti amore (1254D)et honore concedimus: ita videlicet ut quidquid in (1255A)his vel de his jure ecclesiastico rectores et ministri ejusdem coenobii facere voluerint, liberam in omnibus habeant potestatem. Et ut haec nostrae largitionis atque concessionis auctoritas inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus et annuli nostri impressione assignari jussimus.

Signum Ludovici seren. imp.

Hirminmaris . . .

Data VIII Kal. Junii, anno, Christo propitio, 22 imperii domini Ludovici piissimi Augusti, indictione 13.

CXCVII. PRO ECCLESIA CENOMANENSI. ( Anno 835.)[Apud Baluz., Miscell., tom. I, p. 86.] (1255B) In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Si illius amore cujus munere caeteris mortalibus praelati sumus, loca divino cultui consecrata congruis munificentiae nostrae beneficiis ad divinum cultum uberius exsequendum sustollimus, dignae retributionis praemio nos a Domino remunerari fideliter credimus. Quapropter omnium fidelium nostrorum benevolentiae tam praesentium quam et futurorum, episcoporum videlicet, abbatum, ducum, comitum, domesticorum, et eorum superioris et inferioris ordinis tam ecclesiasticae quam reipub. administratorum notum esse volumus quia complacuit celsitudini nostrae quamdam cellam sitam in pago Cenomanico (1255C)in suburbio ipsius civitatis, id est, intra fluvium Sarthae et murum praefatae urbis, quae est constructa et dedicata in honore sanctae Dei genitricis Mariae et sancti Petri apostoli atque aliorum sanctorum quorum reliquiae et memoriae inibi venerantur, sub integritate cum omnibus rebus appendiciis et terminis suis, et cum omnibus ad se pertinentibus, id est, basilicis, domibus caeterisque aedificiis, vineis, terris, pratis, silvis, campis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, locis cultis et incultis, mobilibus rebus et immobilibus ac seipsas moventibus, mancipiis diversi sexus et aetatis, matris et civitatis ecelesiae Cenomanicae senioris, quae est fundata et dedicata in honore sancti Salvatoris et praefixae sanctae Mariae semper virginis et sanctorum martyrum (1255D)Gervasii et Protasii atque sancti Stephani, ubi praesenti tempore vir venerabilis nobisque fidelis Aldricus episcopus pastor et rector esse dignoscitur, nostra largitione tradere atque concedere, et de nostro jure in jus ac potestatem illius solemni donatione transferre, ea videlicet ratione ut famulis servisque Dei inibi consistentibus et stipendia necessaria uberius ministrentur, et necessitates ejusdem ecclesiae tam exterius quam et interius facilius procurentur. Per hanc quoque auctoritatem nostram, per quam memoratam cellam cum omnibus ad se pertinentibus, sicut superius dictum est, praescriptae matris et civitatis ecclesiae ac praefati Aldrici ejusdem sedis episcopi delegamus, praecipientes interdicimus (1256A)ut nullus aut nostris aut successorum nostrorum temporibus eamdem cellam inde abstrahere, usurpare aut invadere praesumat, sed in saepedictae Ecclesiae et antedicti Aldrici ejusdem ecclesiae pontificis successorumque suorum pontificum ditione jure perpetuo consistat ad ea quae supra diximus exsequenda et perficienda. Et ut haec nostrae concessionis traditionisve auctoritas sui vigoris perpetuam obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus et annuli nostri impressione assignari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Hirminmarus notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi.

Data XVI Kalendas Aprilis, anno, Christi propitio, 23 imperii domni nostri Ludovici piissimi Augusti, (1256B)indictione 14. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CXCVIII. PRO EADEM ECCLESIA. ( Anno 835.)[Apud Baluz., ibid., pag. 87.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Si sacerdotum servorumque Dei justis et rationabilibus petitionibus aurem accommodamus easque ad optatum effectum perducimus, non solum regiam et imperatoriam exercemus consuetudinem, sed etiam eosdem pro excessibus nostris Domini misericordiam (1256C)exorando devotiores promptioresque facimus, atque per hoc immensam Dei misericordiam facilius nobis conciliandam esse confidimus. Idcirco notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus et futuris, quia Aldricus venerabilis Cenomanicae urbis episcopus suggessit nostrae excellentiae monasterium sanctae Mariae et sancti Petri situm extra muros memoratae urbis, a decessore suo Innocente quondam episcopo in rebus et ex rebus sui episcopii fundatum atque constructum, deinceps quibusdam intervenientibus causis a jure jam dictae suae sedis subtractum, et ab illius dominatione hactenus fuisse dilatum. Utque quod asserebat veraciter nobis patesceret, detulit obtutibus majestatis nostrae quaedam chartarum monumenta (1256D)regumque decessorum videlicet nostrorum auctoritates quasdam; quibus inspectis atque evidenter ostenditur praedictum monasterium juris saepedictae sedis Cenomanicae sibi commissae esse et in ipsius dominatione debere persistere, humiliter nostram implorans mansuetudinem ut quod tam evidentibus indiciis declaratur, nostra quoque assentione, imo auctoritate denuo roboretur. Quae ita liquidius cognoscentes eique ob amorem Dei et ejusdem sanctae sedis reverentiam favorem nostri culminis adhibere dignum judicantes, hanc auctoritatis nostrae praeceptionem ei suisque per tempora successoribus fieri ac dari jussimus, per quam decernimus atque sancimus ut memoratum monasterium sanctae Mariae ac (1257A)sancti Petri, quod aliquandiu ab eorum jure et ditione subtractum fuerat, abhinc in posterum habeant atque possideant, et quidquid more ecclesiastico de eo disponere voluerint, liberam habeant potestatem, neque ullo deinceps tempore a jure praescriptae sedis seu ejus rectorum qualibet occasione aut violentia segregetur, sed semper in illius rectorumque ejus potestate et dispositione ac voluntate ad divinum cultum propensius exsequendum cum omnibus ad se pertinentibus integerrime sincerrimeque perpetuo consistat. Et ut haec nostrae redditionis auctoritas perpetuam obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus, et de annulo nostro jussimus sigillari. Ludovicus.

Hirminmarus notarius ad vicem Hugonis recognovi (1257B)et subscripsi.

Data XI Kalend. April., anno, Christo propitio, 23 imperii Ludovici piissimi Augusti, indictione 14. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CXCIX. PRO EADEM ECCLESIA. ( Anno 834.)[Apud Baluz., ibid., pag. 87.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Si petitionibus sacerdotum pro quibuslibet ecclesiasticis necessitatibus aures nostras libenter accommodamus, et eas cum Dei auxilio ad effectum perducimus, (1257C)id nobis ad aeternae remunerationis praemia capessenda profuturum liquido credimus. Igitur notum esse volumus sagacitati fidelium nostrorum, praesentium videlicet et futurorum, nec non successorum nostrorum, quia adiens serenitatem nostram Aldricus Cenomanicae urbis episcopus innotuit nobis qualiter olim peccatis praepedientibus sancta mater ecclesia, quae in eadem urbe, in honore sanctae Dei genitricis Mariae et sanctorum Gervasii et Protasii martyrum, Christi Deo est dicata, ubi multae res dudum erant, adeo humiliata et rebus suis sit exinanita, ut et thesaurus ipsius ecclesiae a christianissimis principibus de ea ablatus, et quaedam strumenta chartarum, per quae res et mancipia eidem ecclesiae fuerant delegatae, diversorum casuum eventibus magna (1257D)ex parte ibi deverierunt, nec non paupertatis causa praepediente divini cultus officium miserabiliter fuerit destitutum, et in eadem miserabili collapsione, imo destitutione tandiu ipsa perstiterit ecclesia, donec inspirante Domino domnus et genitor noster sanctae memoriae Carolus nobilissimus orthodoxus imperator aliqua monasteriola et villas quasdam juris ejusdem episcopii cum rebus aliis per intercessionem nobilium multorum et optimatum suorum eidem reddiderit ecclesiae, quibus ipse sanctus adminiculatus locus libere atque inexcusabiliter divinae nunc famulatur potentiae, postulavit atque nos praedictus pontifex ut de eisdem cellulis et rebus, sive quas memoratus genitor noster et nos postea (1258A)reddidimus ecclesiae, nec non et de iis quas ante ipsam redditionem jure et legaliter memorata tenebat ecclesia, nostrae auctoritatis atque emunitatis praeceptum circa ipsum sanctum locum firmitatis gratia fieri decrevissemus, per quod firmius et securius memoratas res modernis futurisque temporibus ipsa teneat et possideat atque defendat ecclesia. Ostendit etiam nobis praeceptum bonae recordationis beati genitoris nostri domni Caroli, in quo et eadem continebantur singillatim nominata quae et in nostro, nisi tantum ea quae nos postea ex jure praefatae ecclesiae propter amorem Dei et reverentiam sanctorum praedicto venerabili Aldrico episcopo et suprascriptae matri per nostrae auctoritatis praecepta reddidimus ecclesiae. Cujus petitioni ob amorem Dei et reverentiam (1258B)ipsius sancti libenter annuimus, et hoc praeceptum auctoritatis nostrae circa ipsum sanctum locum facere censuimus: per quod jubemus ut ipsas cellulas et res et mancipia cum omnibus ad se pertinentibus vel aspicientibus, quae moderno tempore juste et legaliter ipsa tenet ecclesia, sive eas quas genitor noster et nos eidem reddidimus ecclesiae, nec non et eas quae antea in jure ipsius episcopii consistebant, firmiter atque inviolabiliter per hanc nostram auctoritatem ipsa teneat atque defendat ecclesia; id est, cellulam sancti Vincentii cum omnibus ad se pertinentibus, et cellulam sancti Albini, seu cellulam sancti Audoeni, et cellulam sancti Rigomeri, et cellulam sancti Almeri, et cellulam sancti Ulfacii, et cellulam sancti Baumadi. Haec omnia (1258C)cum omnibus ad se pertinentibus, cum vicis canonicis, id est, Salicam, Montiniacum, Cocciacum, Placiacum, et Oxellum, Anciacum quoque, et Artinis, una cum aliis vicis quorum nomina in plenariis praefatae matris ecclesiae habentur inserta, cum villis senioribus et aliis villulis ad eas pertinentibus, sicut in plenariis jam dictae matris ecclesiae continentur, id est, Rupiacum, Cananiam, Culturas, Baliavaliancion, Colonicam, Vetusiacum, et Celsiacum vicum canonicum; et villam ejusdem episcopii, Aloniacum quoque, et Asinarias, atque Vodebeis, Callemartium scilicet, sive alias villulas quarum nomina in promptu non habentur, sed in plenariis jam dictae sanctae matris ecclesiae tenentur inserta, et census omnium vicorum in eadem parochia consistentium, (1258D)sicut in plenariis et breviariis ejusdem ecclesiae habetur inscriptum, insuper et monasterium sancti Carilefi situm in condita Labricense cum omnibus ad se pertinentibus, et monasteriolum quod et situm intra murum praefixae civitatis et fluvium Sarthae, et est constructum atque dicatum in honore sancti Salvatoris et sanctae Dei genitricis Mariae et sanctorum apostolorum atque aliorum sanctorum. Haec autem duo monasteriola propter amorem Dei et dilectionem jam dicti Aldrici episcopi praefatae cum omnibus ad se pertinentibus reddidimus matri ecclesiae perpetualiter possidendum atque tenendum. Reddidimus etiam praescriptae ecclesiae et Conedralium vicum canonicum cum omni integritate, et (1259A)villam quae Brogilus vel Novavilla nuncupatur, cum forestibus et villulis sive omnibus ad se pertinentibus. Reddidimus ei et Lugdunum, et Calisam et Tridentem, ac Bonallam, atque Baladon, et beneficia quinque vassallorum nostrorum, id est, Vestadigbei, Mundi, Wolfardi, Bodonis, et socii ejus, cum omnibus ad se pertinentibus vel aspicientibus, sicut in praeceptis nostris quae de jam dictis monasteriolis et villulis ascripta sunt vel pertinentibus jam dicto Aldrico pontifici facere et scribere jussimus continetur insertum. Haec vero omnia propter amorem Dei et reverentiam sanctorum venerabili Aldrico praefixo episcopo et antedictae matri ecclesiae, quam praedictus Aldricus immajoravit et quasi a fundamento reaedificavit, nobiliterque ornavit, et in honore Domini Salvatoris (1259B)et sanctae ejusdem Dei genitricis Mariae atque sanctorum martyrum Gervasii et Protasii sive sancti Stephani solemniter consecravit et reconciliavit, causa justitiae in nostra eleemosyna reddidimus et confirmavimus et in jure ejusdem ecclesiae ac dominatione rectorum ejus tenendum et ecclesiastice gubernandum esse censuimus. Memorata igitur monasteriola et memoratas cellulas et villulas cum omnibus rebus et mancipiis ad se pertinentibus, quas modo juste et legaliter memorata tenet ecclesia, per hanc nostram auctoritatem eidem sub nostrae emunitatis tuitione iterum confirmamus ecclesiae. Praecipientes ergo jubemus ut nullus judex publicus, neque quislibet ex judiciaria potestate, nec aliquis ex fidelibus nostris in dictis villis, locis, vel agris (1259C)seu reliquis possessionibus memoratae Ecclesiae, quas moderno tempore in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem regni nostri juste habere et possidere cognoscitur, quaeque etiam deinceps in jure ipsius sancti loci divina voluerit pietas augeri, nemo ad causas audiendas vel inferendas, requirendas, aut tributa vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut teloneum exigendum, nec fidejussores tollendos, aut homines ipsius ecclesiae tam ingenuos quam et servos qui super terram ejusdem residere videntur injuste distringendos, nec ullas prohibitiones aut illicitas occasiones requirendas ullo unquam tempore ingredi audeat, vel exactare praedicta ex praefatis rebus quodam in loco praesumat. Et quidquid ex rebus jam dictae Ecclesiae fiscus (1259D)sperare poterat, totum nos memoratae Ecclesiae concedimus. Insuper et illud in hoc praecepto inserere deprecante jam dicto episcopo jussimus, sicut et in bonae memoriae Domini et genitoris nostri Caroli imperatoris praecepto insertum reperimus, ut nullus judex aut comes, aut quislibet homo vel quaelibet persona praedictae ecclesiae ministros vel advocatos in mallo publico accusare praesumat, antequam conveniat ministros rerum et judices villarum atque hominum a quibus laesus est, ut ab eis familiarem et justam accipiat justitiam; et si a praedictis ministris suam justitiam accipere non valuerit, tunc conveniat episcopum jamdictae Ecclesiae, ut ab ipso suam justitiam familiarem et bonam atque justam accipiat. (1260A)Et si ab ipso episcopo neque a suis ministris suam justitiam accipere nequiverit, postmodum licentiam habeat ut in mallo publico suas querelas juste et rationabiliter atque legaliter quaerat. Sed si antequam fecerit illud, jam dictae sedis ecclesiae episcopum et suos ministros et advocatos in mallo et cujusdam conditionis publico placito accusare aut pulsare praesumpserit, quia nostram jussionem atque nostrum praeceptum et indictum contempsit sive praevaricavit, bannum nostrum ex hoc nobis componat, et praedictae ecclesiae episcopo vel suis ministris solidos centum argenti componat, et suam justitiam postmodum absque lege aut aliqua compositione recipiat. Praedictas enim causas memoratae ecclesiae pontificibusque atque servis Dei inibi Domino (1260B)famulantibus pro Dei amore et reverentia sanctorum concessimus, concessumque futuris temporibus esse volumus. Iterum iterumque jubentes praecipimus ut nullus ex fidelibus nostris, aut judex publicus, vel etiam quaelibet immissa vel subrogata persona, aliquam inquietudinem aut injustam contrarietatem de praedictis monasteriolis sive cellulis et rebus et mancipiis ac censibus, nec non et de his quae sive a nobis sive a successoribus nostris vel a reliquis Deum timentibus eidem ecclesiae divina pietas deinceps augeri voluerit, nostris futurisque temporibus memoratae ecclesiae facere praesumat; sed sub hoc nostrae confirmationis et tuitionis praecepto in jure ejusdem episcopii omni tempore in nostra eleemosyna quiete ac pacifice et juste possideri, et (1260C)legaliter tueri valeant, ita videlicet ut quidquid rectores vel ministri ipsius ecclesiae pro opportunitate et utilitate de praefatis rebus facere voluerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi, quatenus pontifices ipsius sedis cum grege sibi commisso pro incolumitate nostra, conjugis ac prolis, et stabilitate imperii a Deo nobis collati sua gratissima miseratione per immensum conservandi jugiter Domini implorent misericordiam. Et ut haec auctoritas per curricula annorum inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus, et annuli nostri impressione sigillari jussimus.

Signum Ludovici piissimi imperatoris.

Maginarius notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi.(1260D) Data Kal. Mart., anno, Christo propitio, 23 imperii domini Ludovici piissimi Augusti, indict. 3. Actum Pictavis civitate publica in Dei nomine feliciter. Amen.

CC. PRO MONASTERIO ANTISSIODORENSI. ( Anno 835.)[Apud Mabill. Act. ord. S. Bened., saec. IV, parte II, pag. 576.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Si petitionibus servorum Dei justis et rationabilibus, quas majestatis nostrae auribus insinuaverint, divini cultus amore favemus, illius misericordiam (1261A)nobis propensius conciliandam omnino confidimus. Quapropter notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia Christianus venerabilis abbas monasterii sancti Germani confessoris Christi, quod est situm in suburbio Antissiodorensium, adiens serenitatem culminis nostri suggessit mansuetudini nostrae, antecessorem suum abbatem, Deus dedit vocabulo, nostram jamdudum petivisse clementiam, ut nostrae auctoritatis praecepto licentiam sibi monachisque in eodem monasterio sub suo regimine degentibus daremus, abbatibus more humanae fragilitatis decedentibus ex semetipsis secundum sancti Benedicti regulam eligendi abbatem. Nosque ejus rationabilibus precibus annuentes, non solum eamdem licentiam (1261B)ob divinum amorem tribuisse, sed nostro imperiali praecepto eam denuo confirmasse. Sed quoniam quibusdam emergentibus adversae partis turbinibus idem nostrae confirmationis scriptum nobis fideliter obediendo excidisse seque amisisse professus est, humillimis precibus nostrae supplicavit clementiae, ut memoratam auctoritatem nostri favoris benignitatisque abundantia rescriptam recipere mereretur. Cujus supplicationes dignas ac rationabiles judicantes, aurem illi accommodare libuit: et idcirco hos nostrae auctoritatis apices circa memoratum Christianum abbatem ac monachos in saepedicto monasterio S. Germani confessoris Domini per tempora labentia sub regulari habitu degentibus fieri darique decrevimus: per quos praecipimus atque jubemus (1261C)ut quandocunque quispiam abbatum ejusdem monasterii divina vocatione rebus humanis excesserit, licentiam habeant ex semetipsis, si talis inter eos inveniri poterit, qui eis secundum regularem ordinem praeesse valeat et prodesse, abbatem eligere: quatenus regularis ordinis normam ejus sanctissima administratione integerrime conservantes, imo adimplere studentes, pro nobis, conjuge proleque nostra, ac stabilitate et pace totius imperii a Deo nobis commissi attentius eos quietiusque Domini misericordiam indefessis precibus exorare delectet. Et ut haec nostrae praeceptionis auctoritas nostris et successorum nostrorum temporibus inviolabilem et inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria nostra subter eam firmavimus, et annulli nostri impressione assignari (1261D)jussimus

Data quarto Kalendas Augusti, anno, Christo propitio, vigesimo secundo imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione decima tertia. Actum Luco villa in Dei nomine feliciter. Amen.

CCI. RO CABILONENSI S. MARCELLI ECCLESIA. ( Anno 835.)[Ex chartulario hujus ecclesiae, apud D. Bouquet., tom. VI, pag. 601.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.(1262A) Si fidelium nostrorum justis et rationabilibus petitionibus, quas pro ecclesiarum sibi commissarum necessitatibus nostris auribus intimare voluerunt, aurem accommodamus, easque ad optatum effectum perducimus, non solum regiam et imperatoriam exercemus consuetudinem, sed etiam eosdem fideles nostros ad fidelitatem circa partes nostras propensius conservandam, sacerdotesque ac servos Dei in eisdem ecclesiis pro nostris excessibus Domini miseri cordiam exorantes promptiores atque devotiores reddimus. Proinde notum esse volumus omnium sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque fidelium tam praesentium quam et futurorum, industriae, quod Garinus comes, sub cujus cura atque regimine monasterium S. Marcelli, quod constat esse constructum in vico qui dicitur (1262B)Hubiliacus, commissum habemus, nostram adiens celsitudinem, indicavit mansuetudini nostrae qualiter canonicis in eodem monasterio Deo deservientibus quasdam res ejusdem monasterii ipse et antecessores sui ad eorum diversas necessitates fulciendas atque sublevandas tribuissent, videlicet villam quae dicitur Floriacus, sitam in pago Magnimontense, cum omni integritate sua, vel cum omnibus ad se pertinentibus; et in pago Cabilonense, in loco qui dicitur Boseronti, mansos XII cum omnibus ad se pertinentibus: obnixe nostram imperatoriam majestatis deprecans excellentiam, ut eorum facta nostra roboraremus confirmatione, quatenus deinceps inviolabilia perennibus temporibus perseverent. Cujus supplicationi, quam dignam judicavimus, annuere placuit; (1262C)et quod, ut praedictum est, postulavit, ad effectum perducere non incongruum duximus. Proinde hos nostrae auctoritatis apices erga praefatos canonicos in memorato monasterio Domino per diuturna tempora militantes, divino inspirati amore fieri jussimus, per quos decernimus atque sancimus ut praescriptas res, videlicet praenominatae villae, ac ante dictos mansos, cum omnibus ad se juste et legaliter pertinentibus, sicut ab ante dicto Warino comite atque praedecessoribus suis jam dictis canonicis collatae sunt; ita per hanc nostram auctoritatem in eorum jure ac potestate, suis videlicet usibus diversisque necessitatibus ad divinum propensius cultum exsequendum famulantes, absque cujuslibet diminoratione aut retractione permaneant: (1262D)et nullus successorum suorum, rectorum videlicet praedicti monasterii, ab eorum dominatione eas quoquomodo auferre, aut in quamlibet partem quacunque occasione transferre praesumat. Sed liceat eis jam dictis rebus ad Domini et Dei nostri famulatum diligentius peragendum absque cujusquam contrarietate uti; et quaecunque ad suos in Domini nostri Jesu Christi militia usus et necessitates pertinent, ordinare, disponere justeque efficere: quatenus sublata omnis indigentiae penuria, pro nobis ac conjuge nostra, et pace ac stabilitate totius imperii a Deo nobis commissi attentius eos indesinenter Domini misericordiam exorare delectet. Et (1263A)ut haec nostrae confirmationis auctoritas perpetuum obtineat vigorem, de annulo nostro subter eam jussimus sigillare.

Signum Ludovici serenissimi Augusti.

Hirminmarus notarius ad vicem Hugonis recognovi.

Data VI Kalendas Augusti, anno, Christo propitio, 22 imperii domni Ludovici piissimi Augusti in Dei nomine feliciter. Amen.

CCII. PRO MONASTERIO SITHIENSI. ( Anno 835.)[Apud Mabill., de Re diplomatica, pag. 633.] In nomine Domini Dei et Salvatoris Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator (1263B)Augustus.

Si preces fidelium nostrorum devote nobis famulantium ad optatum effectum solitae benignitatis liberalitate pervenire concedimus, abundantius credimus oportere suggestiones dilectissimi fratris nostri Hugonis venerabilis abbatis, quas omnino ratione plenas esse non dubitamus, dignissimo honorificentiae propriae effectu perficere, easque praecipue quae manifesto suae devotionis fervore ad divinum cultum propensius exsequendum pertinere noscuntur. Quapropter noverit omnium fidelium sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque, tam praesentium quam et futurorum industria, quia memoratus dilectus frater noster Hugo sacri palatii nostri archinotarius et venerabilis abbas monasterii Sithiu siti in pago (1263C)Tervanninsi, constructi in honorem beatae semper virginis genitricis Domini nostri Jesu Christi Mariae ac beatorum apostolorum Petri et Pauli, in quo etiam corpora Christi confessorum Audomari atque Bertini tumulata noscuntur, nostrae innotuit celsitudini qualiter jam dudum tempore praedecessoris sui Fridugisi abbatis eidem monasterio nostram fecissemus auctoritatem, per quam illud cum omnibus ad se pertinentibus morem paternum avitumque sequentes, sub nostra constitueremus defensione et mundeburdo, atque immunitatis tuitione, necnon omnes cellas et villas, seu caeteras possessiones quae in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem imperii nostri consistunt, ut nullus successorum nostrorum divideret, aut in alios usus converteret, utque familia (1263D)ejusdem monasterii nullis quibuslibet hominibus foderum daret, imperiali auctoritate decrevimus, petens ut eamdem nostram auctoritatem suo quoque nomine renovari juberemus. Nos itaque ob amorem divinum et reverentiam atque honorem eorumdem sanctorum, necnon et monitionem ejusdem fratris nostri, memoratam auctoritatem nostram circa eumdem locum rectoresque per tempora labentia sibi succedentes renovari censuimus, et ea quae illic decreta fuerunt, praesenti etiam auctoritate roborare. Proinde hos nostros imperiales apices fieri jussimus, per quos successores nostros admonemus ut sicut (1264A)monasterio praedicto sanctae Mariae et sancti Petri et Pauli atque beatorum Christi confessorum Audomari et Bertini concessimus: ita illi ratum et stabile permanere permittant, ut nullam divisionem in monasteriis aut cellis, vel villis, seu caeteris possessionibus in quibuslibet pagis et territoriis consistant, faciant aut facere permittant, aut in alios usus ipsas res retorqueant. Sed et hoc per hos imperiales apices sancimus atque decernimus ut nullus judex publicus aut quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros, seu reliquas possessiones memorati monasterii, quas moderno tempore in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem imperii nostri juste et legaliter possidet, vel quae deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, (1264B)ad causas judiciario more audiendas vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas aut foderum exigendum, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius monasterii tam ingenuos quam et servos distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas ullo unquam tempore ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt penitus exactare praesumat: sed liceat memorato abbati suisque successoribus vel praedicti monasterii, sicut in praecepto domni et genitoris nostri continetur, cum omnes fredos et bannos sibi concessos sub immunitatis nostrae defensione quieto ordine possidere: quatenus ipsos servos Dei, qui ibidem Deo famulantur, pro nobis ac prole nostra, vel etiam pro stabilitate totius imperii nostri a Deo nobis concessi (1264C)atque conservandi jugiter Domini misericordiam exorare delectet. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus Domino protegente valeat inconvulsa permanere, manu propria subter firmavimus et annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Hirminmaris notarius ad vicem Hugonis abbatis recognovi et subscripsi.

Data Id. Augusti, anno 21 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 10. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CCIII. PRO COENOBIO FLORIACENSI. ( Anno 835.)[Apud D. Bouquet., pag. 604.] (1264D) In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina propitiante clementia, imperator Augustus.

Cum petitionibus servorum Dei, quas auribus clementiae nostrae, compellente eos qualibet necessitate, insinuare studuerunt, favorem imperialis excellentiae ejus amore, cujus militiae jugiter deservire noscuntur, accommodare curamus; illius procul dubio misericordiam conciliari credimus, cujus honore et amore id efficaciter procuramus. Igitur notum esse volumus omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae nostrisque, praesentibus scilicet et futuris, (1265A)qualiter Boso venerabilis abbas ex monasterio sancti Benedicti, quod est constructum in pago Aurelianense, una cum congregatione sibi commissa, nostrae innotuit celsitudini eo quod avus noster bonae memoriae Pippinus rex de salute animae suae ac fratris sui Carolomanni cogitans, et de abolendis amborum peccatis, beataeque et perpetuae vitae praemiis consequendis, quamdam villam juris sui, quae dicitur Suncampus, cum appendiciis et villis ac terminis ad se pertinentibus, memorato monasterio S. Benedicti per auctoritatis suae praeceptum delegasset: eoque tunc divina vocatione rebus humanis exempto, quidam vasallus ejus, nomine Gislearius, qui memoratam villam jure beneficiario possederat, postquam legitima traditio atque vestitura de eadem (1265B)villa, cum omnibus ad se pertinentibus vel aspicientibus ad partem ante dicti monasterii S. Benedicti facta fuerat, quasdam villulas ad memoratam villam aspicientes vel pertinentes, quarum vocabula sunt Mairulfi-villa, Sigini-villa, Haderbaldi-villa, Enveri-villa, Catonis-villa et Frondonis-villa, jure beneficiario ad habendum usurpasset, atque injuste occupasset: et sic procedente tempore de jure saepedicti monasterii elapsas esse. Sed cum ad hanc causam investigandam nobisque renuntiandam missos nostros, Jonam videlicet venerabilem Aurelianensem episcopum, et Hugonem illustrem comitem destinassemus, et tam ex eorum relatione quam et ex memorati avi nostri praecepti lectione luce clarius nobis patefieret, memoratas villas de jure saepe dicti monasterii (1265C)injuste abstractas fuisse: placuit nobis pro remedio animae nostrae eas cum omnibus rebus ad se pertinentibus eidem reddere monasterio. Et ut haec auctoritas donationis nostrae firmior habeatur, et per futura tempora melius conservetur, de annulo nostro subter eam jussimus sigillare.

Ego Hirminmaris notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi.

Data II Nonas Januarias, anno, Christo propitio, 22 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 13. Actum Theodonis villa palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CCIV. PRO MONASTERIO PRUMIENSI. ( Anno 835.) De concamio quod fecerunt Eberharius et Marcuardus abbas. [Apud Marten. ampl. Collect., tom. I, col. 94.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Si quae fideles imperii nostri pro eorum opportunitatibus inter se commutaverunt, nostris confirmamus edictis, imperialem exercemus consuetudinem, et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum, (1266A)tam praesentium quam et futurorum, industria, quod Marcuardus venerabilis abbas monasterii cujus vocabulum est Prumia innotuit celsitudini nostrae eo quod cum quibus tam hominibus, qui Heberarius et Hebrardus nominantur, quasdam res et mancipia pro ambarum partium commoditatibus commutasset. Dedit igitur nostra permissione praefatus venerabilis Marcuardus abbas ex rebus praenominati monasterii in pago Andegavinse et Rothinense, in locis qui dicuntur Hulmontillus, Carmarias, Boscus et Tillus praefatis Heberario et Hebrardo ad proprium perpetualiter habendum, quatumcunque inibi de jure ejusdem monasterii habeatur. Et e contra in compensatione earumdem rerum dederunt saepe dicti Heberarius et frater suus Hebrardus (1266B)de rebus propriis memorato Marcuardo venerabili abbati ad partem saepe dicti monasterii sui in pago Nauvinse, in villa quae dicitur Roccesheim, quantumcunque in eadem villa vel ipsius villae marka jure proprietario possidebant, id est curtilem dominicatum cum aedificiis desuper positis, habentem de terra aratoria dominicata jornales LXXXII et proprisos VI, in quibus sunt jornales C et XX, cum mancipiis desuper commanentibus, quorum numerus et nomina in commutationibus ab eis factis pleniter continentur. Dederunt etiam in villa vocante Husfileidesheim curtilem unum, ad quem aspiciunt de terra aratoria jornales XVIII, de prato in quo colliguntur feni carradae tres, et de porprisa silva jornales octo, et aliam communem silvam non proprisam. (1266C)Similiter etiam et in pago Wormacinse in villa vocante Haskmundesheim curtilem unum et jornales XXVIII de vineis in quibus colliguntur vini carradae tres, et in Dionenheim et Rodulfisheim de vineis ad vini carradas duas colligendas. Et in Batenheim curtile I et de vinea ad unam carradam vini colligendam. Haec autem superius denominata cum mancipiis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, sicut in commutationibus ab eis factis continetur totum et ad integrum, quaesitum et ad inquirendum, sicut praemissum est, praescriptis hominibus Heberario et Hebrardo antedicto Marcuardo venerabili abbati ad partem praedicti monasterii tradiderunt, ut in ejus jure perpetuo consistat. Unde et duas commutationes quarum mentionem (1266D)fecimus pari tenore conscriptas, manibusque suorum et aliorum bonorum hominum manibus roboratas, obtutibus nostris ad relegendum allatae sunt, sed pro integra firmitate petierunt celsitudinem nostram, ut easdem commutationes denuo per nostrae mansuetudinis praeceptum plenius confirmare deberemus. Quorum petitionibus assensum denegare noluimus, sed sicut unicuique fidelium nostrorum juste et rationabiliter petentium, ita nos illis concessisse atque in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes (1267A)ergo jubemus ut quidquid pars juste et rationabiliter alteri contulerit parti, deinceps per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo teneat atque possideat, et quidquid exinde facere decreverit, libero in omnibus potiatur arbitrio faciendi. Et ut haec confirmationis nostrae auctoritas inviolabilis perseveret, de annulo nostro subter eam jussimus sigillare.

Hirminmarus notarius ad vicem Hugonis recognovi.

Data IV Idus Septembris, anno, Christo propitio, 22 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 13. Actum monasterio Prumiae, in Dei nomine feliciter. Amen.

CCV. PRO ALDRICO SENONENSI ARCHIEPISCOPO DE ABBATIA S. REMIGII ( Anno 835.)[Ex schedis mss. bibliothecae S. Germani a Pratis, apud D. Bouquet., tom. VI, pag. 605.] In nomine Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Si enim quod ad servorum Dei quietem pertinet devotissima sollicitudine et imperiali providentia procuramus, ad emolumentum animae nostrae, vel ad aeternam beatitudinem capessendam, hoc procul dubio pertinere non dubitamus. Idcirco notum fieri volumus omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus nostrisque, praesentibus scilicet et futuris, quia Aldricus venerabilis Senonicae urbis archiepiscopus nostrae suggessit mansuetudini de quodam monasterio memorati (1267C)episcopii sui, quod juxta muros ejusdem civitatis in honorem beati Remigii confessoris Christi positum fuerat, eo quod propter impedimenta quaedam quae ex propinquitate atque assiduitate praefatae urbis monachi illic Domino famulantes perpeti videbantur, ipse in alterum locum, cujus vocabulum est Valliculas [ Al., Vallilias], octavo scilicet ab urbe eadem milliario, eum fecerit transmutari. Quem etiam locum Hrottaum quondam Meginarii comitis uxorem supradicto sancti Remigii monasterio, ob suam virique sui requiem atque remedium, donationis titulo delegavisse testatus est. Sed ne quamlibet contrarietatem aut inquietudinem a praesulibus per tempora labentia in eadem sede sibi succedentibus monachi, quos a memorato loco transmigrare fecerat, (1267D)quolibet tempore perpeti cogerentur, privilegium eis ecclesiastica auctoritate, in urbe Wangionum una cum venerabilibus coepiscopis fidelibus nostris diversarum ecclesiarum constitutus, se fecisse professus est, sicut etiam eo perspecto atque relecto manifestissime claruit. In quo firmissime consensu omnium sanxerat, ut nullus pontificum sibi succedentium quidpiam de rebus quas in priore loco degentes possederant, imminuere, aut majora illi servitia, quam sub eo pertulerant, inferre praesumeret; sed liceret illis res ad memoratum monasterium religiosissima devotione fidelium delegatas quieto ordine possidere, nihilque eis oneris amplius imponere, quam in memorato privilegio cum eisdem venerabilibus (1268A)episcopis confirmato constitutum esse constabat. Verum licet ecclesiastica atque pontificalis constitutio sua imoque divina auctoritate firma esse praevideat, tamen non indecens atque incongruum judicavit, si nostra etiam imperiali auctoritate sua constitutio firma esse perpetuo sanciretur. Proinde hos nostrae auctoritatis imperiales apices erga saepedictum monasterium fieri decrevimus, per quos decernentes praecipimus atque sancimus ut, sicut a memorato venerabili Aldrico archiepiscopo, consentientibus reverendis dignissimo honore coepiscopis suis, constitutum ac privilegio eorumdem aliorumque complurium sacerdotum Christi atque abbatum manibus roborato confirmatum est: ita deinceps per hanc nostram auctoritatem fixum atque inconvulsum (1268B)inviolabiliter permaneat. Nec quispiam episcoporum in memorata urbe per tempora labentia Christo propitio succedentium quidquam de his minuere, immutare, aut quidpiam servitii amplius quam in saepedicto privilegio insertum est, augere praesumat; sed liceat monachis per tempora inibi Domino militantibus sub conditionibus in jam dicto privilegio taxatis quiete regulariterque vivere, et pro nobis, conjuge, proleque nostra, ac stabilitate imperii a Deo nobis commissi atque conservandi jugiter Domini misericordiam propensius exorare. Et ut haec nostrae confirmationis auctoritas tam nostris quam et successorum nostrorum temporibus inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, de annulo nostro subter eam jussimus assignari.(1268C) Signum Ludovici serenissimi Augusti.

Hirminmaris notarius ad vicem Hugonis recognovi.

Data XVI Kalendas Decembris, anno, Christo propitio, 22 imperii domini Ludovici piissimi Augusti, indictione 13. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CCVI. LOTHARII PRAECEPTUM PRO MONASTERIO S. AMBROSII MEDIOLANENSIS. ( Anno 835.)[Ughelli, Italia sacra, tom. IV, p. 80.] In nomine Domini nostri Jesu Christi, Dei aeterni, Lotharius, divina ordinante providentia, imperator Augustus.(1268D) Quanto praecellentius humanitas viget praelata, tanto studiosius divinis exsequi debet obsequiis, et quaelibet postulata fidelium ad hoc pertinentia devota obaudire voluntate atque perficere decertatione; quatenus ex commissis largitoris benetractans placitis, ejus opitulante clementia, et praesentia feliciter transire valeat, et aeterna inenarrabili pietate collata felix feliciter adipiscere mereatur. Denique dum dilecta conjux nostra Hirmingardis, divinarum sollicita, studiosissime nostram sedulo monere procuraret clementiam, ut locis Deo dicatis nostram sublimaremus munificentiam, occasione actuata ex dilectione fratris sui, puerili elegantia delati, Hugonis nomine, instantius hoc suadere decertavit: u (1269A)augmentum pietatis nostrae, et emolumentum mercedis in loco quo ipse corpore humatus exstitit, coemeterio scilicet S. Ambrosii, ad decorem luminis, ob procurationem ecclesiae ornamenta quaedam conferremus beneficia pro mercedis nostrae augmento et praefati pueri cumulo beatitudinis. Quapropter cunctorum comperiat fidelium sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque, praesentium scilicet et futurorum, sagacitas, quia nos ejusdem dilectae conjugis nostrae beneplacitis precibus dignare volentes, assensum praebuimus: ideoque eidem sancto loco pro remedio ejusdem pueri nostram beneficentiam conferamus quamdam curtem, nomine Lemonta, cum cura indomnicata, et capellam ad se aspicientem, dicatam scilicet in honore sancti Genesii, nec non oliveta, vel mansa, sed (1269B)cum mancipiis ibidem commanentibus, vel aspicientibus, triginta quatuor vel omnibus pertinentiis seu adjacentiis suis, ita ut ab hodierna die futura pro tempore rectores ejusdem loci eam ad decorem luminis, et ornamenta ecclesiastica procuranda, pro remedio animae praedicti pueri sub pertinentia ejusdem loci teneant atque possideant, et ut caeteras res ejusdem ecclesiae secundum utilitatem ipsius loci disponant. Pro firmitatis namque gratia circa eumdem sanctum, et venerabilem locum solemni munere has nostras litteras fieri jussimus: per quas decernimus, rateque mansurum constituimus, ut nullus fidelium sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque, praesentium scilicet et futurorum, praefatae sanctae ecclesiae ex hac suprascripta curte, suisque pertinentiis, vel adjacentiis, (1269C)quamlibet inferre praesumat molestiam aut contrarietatem; sed rectores ejusdem loci perennis temporibus eum quieto ordine fruentes, et secundum utilitatem ejusdem ecclesiae gubernantes attentius praedicti pueri exorent veniam, et aeternae beatitudinis gloriae perceptionem, nostramque divinitus deprecentur felicissimam incolumitatem. Et ut haec nostra auctoritas pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae nostrisque diligentius conservetur veriusque credatur, manu propria subter eam firmavimus, et annuli nostri impressione subter assignari jussimus.

Signum Lotharii gloriosissimi Augusti.

Dructemirus ad vicem Egilmari recognovi et subscripsi(1269D) Datum nono Kal. Februarii, anno, Christo propitio, imperii domini Lotharii imperatoris 12, indictione 13. Actum Papiae civitate in Dei nomine feliciter. Amen.

CCVII. PRO CLERICIS DIOECESIS CREMONENSIS. ( Anno 835.) Lotharius I imperator clericos dioecesis Cremonensis conquerentes quod parafreda et currus praestare coacti fuissent ad servitium camerae imperialis, facta inquisitione justitiae, ab hujusmodi onere absolvit. [Muratori, Antiquitatis Italicae tom. II, pag. 61.] In nomine Domini nostri Jesu Christi Dei aeterni, (1270A)Lotharius, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si petitionibus servorum Dei, in quas nostris auribus patefecerint, libenter annuimus, et eas ad effectum perducimus, hoc nobis procul dubio ad mercedis nostrae augmentum et aeternam beatitudinem capessendam pertinere confidimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque, praesentibus scilicet et futuris, quia omnes presbyteri et parochia Cremonensis tam de plebibus quamque et de oraculis, ante nostram venientes praesentiam, nostrae innotuerunt celsitudini quod parafreda et carra ad nostram cameram deportandam injuste dedissent. Quam causam diligenter Ructaldo sacri palatii capellano nostro, nec non et Maurino comiti (1270B)palatii nostri, seu et Adalgiso comiti inquirere praecepimus, si per justitiam ipsa parafreda vel ipsa carra ad nostrum servitium peragendum dare debuissent, an non. Sed diligentissime hoc perquirentes nobis renuntiaverunt quod contra justitiam supra memorata parafreda vel eadem carra ipsi sacerdotes dedissent. Quapropter omnibus fidelibus nostris praecipimus ut nullus deinceps eis de ipsis parafredis vel carris nullam contrarietatem inferre praesumat, nec ad nostrum peragendum servitium, nec etiam alicui personae: sed liceat eis quidem possidere, et pro nostra, et uxoris et filiorum nostrorum incolumitate Domini clementiam delectabilius exorare. Et ut haec nostra auctoritas omni in tempore firmior habeatur, et per futura tempora inviolabiliter conservetur, de (1270C)annulo nostro subter sigillari jussimus.

Non adest subscriptio imperatoris.)

Dructemirus subdiaconus atque notarius ad vicem Abumari recognovi.

Data Nonas Martii, anno, Christo propitio, imperii domini Lotharii pii imperatoris 17, indictione 13. Actum Sexpilas palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen

CCVIII. PRO ECCLESIA HELENENSI. ( Anno 836.) [Apud Baluzium in Append., ad Marcam Hisp., col. 773.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina propitiante [repropitiante] clementia, imperator Augustus.

Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei eisque in eisdem locis famulantibus beneficia opportuna largimur, praemium apud Dominum aeternae remunerationis nobis rependi non diffidimus. Igitur notum esse volumus cunctis fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, quod venerabilis Fulmo ecclesiae Helenensis episcopus deprecatus est (1271A)majestatis nostrae misericordiam ut praedictam sedem cum omnibus ad se juste et legaliter moderno tempore pertinentibus, sub nostra tuitione et immunitatis defensione cum omnibus rebus, id est cella S. Felicis, cum omnibus terminiis et appendiciis suis, et villa quae dicitur Torrente, et alio vocabulo Alamanis, et spedulia, et pro congruentia ecclesiae suae erritorium a Petrafita usque super sua claustra, et cellulam etiam S. Juliani, vel terras quas sui homines ex eremo traxerunt, necnon mediam partem pulveratici ex rafica, et ex mercato similiter, seu de pascuario, constitueremus: quo ita et nos fecisse omnium vestrum cognoscat industria. Praecipientes ergo jubemus ut nullus judex publicus vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias, villas, loca, vel (1271B)agros, seu reliquas possessiones memoratae ecclesiae, quas moderno tempore possidet, vel quae deinceps in jure ipsius loci voluerit divina pietas augeri, ad causas judiciario more audiendas vel discutiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius ecclesiae contra rationis ordinem distringendos, nec ullas redhibitiones nec illicitas occasiones requirendas, ingredi audeat. Praecipimus etiam atque jubemus ut res quas moderno tempore juste et legaliter possidet, vel quae ibidem divina pietas augeri voluerit, in eorum jure et dominatione absque cujuslibet inquietudine aut illicita contrarietate persistant, neque ullam indebitam calumniam aut repetitionem de eis a quoquam ullo unquam tempore patiantur; sed liceat (1271C)eis memoratas res, cum omnibus ad se juste et legaliter pertinentibus, absque alicujus injusta contradictione quieto ordine possidere, et de eis jure ecclesiastico disponere quidquid voluerint; quatenus nostro juvamine divinum cultum copiosius exsequentes, pro nostra, conjugis, prolisque nostrae incolumitate, et stabilitate imperii nostri eos Domini misericordiam attentius exorare delectet. Et ut haec auctoritas nostra praesentibus futurisque temporibus inconvulsa permaneat, manu propria eam subter firmavimus, et annulo nostro sigillari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Hirminmarus notarius ad vicem Hugonis recognovi.

Data III Nonas Martias, anno, Christo propitio, 23 (1271D)imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 14. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CCIX. LUDOVICI PII DIPLOMA PRO ECCLESIA CENOMANENSI. ( Anno 836.)[Apud Baluz., Miscell., tom. I, pag. 97.] In nomine Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, (1272A)Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae ac nostris, praesentibus et futuris, notum sit quia vir venerabilis Aldricus Cenomanicae urbis episcopus, divino honore fervens pariter et amore, monasteriolum in sua parochia novo opere suoque proprio sudore et labore in honore Dei et Salvatoris nostri ac sanctae ejusdem genitricis Mariae beatorumque martyrum Gervasii et Protasii atque Stephani cunctorumque generaliter sanctorum in loco qui prius vulgo Broialus vocabatur, construere studuit, et ad optatum dignumque decorem atque perfectionem summo studio perducere procuravit, congruoque tempore dedicavit solemniter, et de rebus jam dictae sedis sibi divinitus (1272B)commissae sufficienter ad necessitates varias monachorum in eo Domino militantium abunde fulciendas atque supplendas ditare non distulit. Unde et scriptum quoddam sua caeterorumque venerabilium episcoporum reliquorumque ordinum Deo servientium nec non laicorum religiosorumque pariter ac nobilium manibus roboratum nostrae majestatis obtutibus offerens, humiliter nostrae supplicavit clementiae ut quod ipse divino tactus amore pia religiosaque devotione superno fultus auxilio fecerat, nostra imperiali auctoritate roborare atque in perpetuum absque cujuslibet convulsione aut tergiversatione firmissimum permanere deberet decernere studeremus, et ut monachi inibi degentes una cum consensu suo successorumque ejus licentiam inter se (1272C)eligendi haberent abbates qui eos secundum regulam sancti Benedicti regerent. Cujus piissimis Deo amabilibus et nobis admodum amplectendis supplicationibus aurem favoris libentissime accommodantes, hanc nostrae auctoritatis conscriptionem ei fieri ac dari praecepimus, per quam decernimus atque sancimus ut memoratum opus religiosissimis ab eo patratis studiis omni tempore firmum et stabile permaneat, quemadmodum in memorato devotionis suae scripto, quod nobis obtulerat ad relegendum, ipse complexus est, neque de rebus quas ad idem monasteriolum contulit, a quoquam ullo unquam tempore quippiam minuatur, aut conditiones inibi studio ejus inditas qualibet occasione convellere aut ullatenus quisque negligere praesumat, sed quemadmodum ab eo pie (1272D)religioseque sancita sunt, ita per hanc nostram auctoritatem inconvulsa perenniter maneant. Quandoquidem autem divina vocatione abbas qui praesenti tempore praefectus est, aut qui futuris temporibus subrogandi sunt, ab hac luce migraverint, una cum consensu ejusdem Aldrici episcopi successorumque ejus, praesulum videlicet memoratae sedis, licentiam habeant ex seipsis eligendi abbates, si tales inter eos reperiri potuerint qui eis merito vitae et scientiae (1273A)secundum regulam sancti Benedicti praeesse et pro desse possint. Et ut haec nostrae confirmationis auctoritas perpetuam nostris successorumque nostrorum temporibus obtineat firmitatem, de annulo nostro subter eam jussimus sigillari.

Hincminmarus notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi.

Data XVII Kal. Julii, anno, Christo propitio, 23 imperii domni nostri Ludovici piissimi Augusti, indictione 15. Actum Gundulfi villa in Dei nomine feliciter. Amen.

CCX. PRO EADEM ECCLESIA. ( Anno 836.)[Apud Baluz., ibid., pag. 100.] (1273B) In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Notum igitur esse volumus omnibus fidelibus nostris, praesentibus et futuris, quia Aldricus Cenomanicae urbis venerabilis episcopus obtulit ad relegendum majestatis nostrae obtutibus quoddam devotionis atque dispositionis suae scriptum quo statuerat atque religiosa distributione disposuerat qualiter res quae tempore suae decessionis in episcopio sibi commisso invenirentur, in sua eleemosyna secundum voluntatem modumque a se ecclesiastice descriptum fideliter largirentur, petens humiliter ut quod a se pia devotione votoque religiosissimo constabat dispositum, nostra imperiali auctoritate fieret inconvulsum. (1273C)Cujus venerabilibus supplicationibus annuentes hanc nostrae auctoritatis conscriptionem ei fieri jussimus; per quam decernimus atque sancimus ut quemadmodum ab eo per memoratum scriptum dispositum atque distributum constat, ita modis omnibus observetur atque firmissime teneatur, neque cujuslibet cupida improbitas improbaque cupiditas id ullo astu convellere audeat, aut quippiam in suos usus retorqueat, sed sicut ab eo, ut diximus, religiosissime statutum liquido cernitur, ita ab his quos ad eamdem distributionem impetrandam elegerit, incunctanter atque intrepide perficiatur; quatenus et ipse tantae dispositionis fructum in aeterna beatitudine ab omnium retributore percipiat, et nos ejusdem beatitudinis consortium copiosius consequi (1273D)mereamur. Ut igitur haec nostra auctoritas inviolabilem obtinere valeat vigorem, de annulo nostro subter eam jussimus sigillari.

Hirminmarus notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi.

Data VII Idus Septembris, anno, Christo propitio, 25 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione prima.

Actum Carisiaco palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CCXI. PRO EADEM ECCLESIA. ( Anno 836.)[Apud Baluz., ibid. ] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu (1274A)Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Si sacerdotum servorumque Dei justis et rationabilibus petitionibus aurem accommodamus, eorumque justas et rationabiles postulationes ad optatum effectum perducimus, non solum regiam et imperatoriam exercemus consuetudinem, sed etiam eosdem pro excessibus nostris Domini misericordiam exorandos devotiores promptioresque facimus, atque per hoc immensam Dei misericordiam facilius nobis conciliandam esse confidimus. Idcirco notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae nostrisque, praesentibus scilicet et futuris, quia Aldricus venerabilis episcopus obtulit nobis quasdam auctoritates regum Francorum videlicet decessorum nostrorum (1274B)erga monasterium suum quod extra muros ejusdem urbis in honore sanctae Dei genitricis Mariae et sancti Petri apostolorum principis aliorumque sanctorum situm atque consecratum est factas, per quas eum immunem a quibuscunque publicis functionibus statuentes sub sua immunitate et defensione constituerunt, suppliciter postulans ut pia facta antecessorum nostrorum consueta benignitate et mansuetudine nostrae celsitudinis roboranda imperiali auctoritate sanciremus. Cujus precibus aurem favoris libentissime accommodantes, has auctoritatis nostrae litteras circa memoratum monasterium fieri jussimus; per quas praecipientes volumus atque jubemus ut nullus quislibet majoris aut inferioris ordinis seu quisquam ex judiciaria potestate in curtes (1274C)et villas seu loca aut agros ejusdem monasterii ad causas judiciario more audiendas et inferenda exigenda, aut teloneos requirendos, nec freda aut fidejussores tollendos, seu mansiones aut paratas faciendas, aut homines ipsius monasterii tam ingenuos quam servos distringendos, nec ullas redhibitiones requirendas seu exigendas, ullo unquam tempore ingredi praesumat aut exigere audeat; sed quidquid exinde fiscus sperare poterat, totum in luminaria ejusdem ecclesiae atque necessitates congregationis in eo Domino militantis sublevandas ac fulciendas perpetuo cedat atque proficiat, quatenus memoratam congregationem pro nobis, conjuge, ac prole nostra, et stabilitate totius imperii nostri (1274D)Domini misericordiam attentius exorare delectet. Si quis autem judiciariae potestatis tam temerarius exstiterit ut hanc nostram eorumque praeceptiones violare conetur, noverit se, sicut in praedecessorum nostrorum immunitatibus continetur, DC sol. esse multandum, ex quibus duas partes rectores memorati monasterii, tertiam vero fiscus noster recipiat. Et ut haec nostra auctoritas inviolabilem et inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus, et annuli nostri impressione assignari jussimus.

Signum Ludovici piissimi imperatoris.

Hirminmarus notarius ad vicem Hugonis recognovit et subscripsi.

Data X Kal. April., anno, Christo propltio, 23 imperii (1275A)domni nostri Ludovici piissimi Augusti, indictione 4.

Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CCXII PRO EADEM ECCLESIA. ( Anno 836.)[Apud Baluz., ibid. ] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Si petitionibus sacerdotum servorumque Dei, justis et rationalibus postulationibus pro quibuslibet ecclesiarum sibi commissarum negotiis et necessitatibus (1275B)eorum aures nostras libenter annuimus, et eas cum Dei auxilio ad effectum perducimus, non solum regiam et imperatoriam exercemus consuetudinem, sed id nobis ad aeternae remunerationis praemia percipienda profuturum liquido credimus. Idcirco notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quoniam adiens serenitatem nostram Aldricus venerabilis Cenomanicae urbis episcopus innotuit nobis quod monasterium Anisolae situm infra terminos parochiae suae, in quo etiam sanctus Carilephus corpore requiescit, a jam dicto domno Carilepho concedente atque ordinante domno Innocente praescriptae urbis quondam episcopo de rebus tam sui episcopii quam et de rebus aliorum bonorum hominum (1275C)tam regum quam et aliorum nobilium virorum memorato domno Carilepho traditis, quas et ipse postea per instrumenta chartarum et per licentiam sive permissum atque consensum Childeberti regis Francorum ad matrem et civitatis ecclesiam, quae est constructa in honore sanctae Mariae Dei genitricis et sanctorum martyrum Gervasii et Protasii, instante et confirmante jusso praedicti Childeberti regis Francorum, et tradidit atque canonice et legaliter confirmavit, in quibus rebus praedictum monasterium fundatum a jam dictis sanctis viris atque constructum est, et a praedictae sedis pontificibus canonice legibusque longo tempore possessum atque dominatum, sed quibusdam intervenientibus causis postmodum a jure praefatae matris ecclesiae (1275D)subtractum et aliquo tempore injuste fuisse alienatum. Sed haec omnia, ut nobis a Drogone fratre et archicapellano nostro et a reliquis fidelibus missis nostris, quibus hoc investigare et diligenter inquirere praecepimus, veraciter renuntiatum est et scriptis manifestatum a bonae memoriae domno et genitore nostro Carolo gloriosissimo rege Francorum ad liquidum olim fuisse tam per se quam per fidelissimos missos suos perscrutata et diligenter investigata, et post rei veritatem veraciter investigatam pleniterque per omnia cognitam ad jus et dominationem praescriptae Cenomanicae matris ecclesiae Franconi ejusdem ecclesiae episcopo Anisolae monasterium canonice et legaliter redditum, et per (1276A)suum praeceptum, propria scilicet sua manu roboratum, et annuli sui impressione signatum, futuris temporibus jure ecclesiastico possidendum, ut vere quod asserebat, veraciter nobis per omnia patesceret, obtulit obtutibus majestatis nostrae quaedam instrumenta sanctorum propriis subscriptionibus firmata, monumenta videlicet chartarum, et praedicti domni et genitoris nostri Caroli piissimi Augusti inquisitionem atque supranominatum praeceptum, per quod, ut jam dictum est, praescriptum Anisolae monasterium memoratae matris ecclesiae solemniter et legaliter reddidit. Insuper detulit nobis nonnulla aliorum regum praecepta non pauca decessorumque nostrorum regum videlicet Francorum, propriis manibus corroborata, et sigillis eorum subter sigillata; quibus (1276B)inspectis atque relectis evidenter ostenditur praedictum monasterium juris saepedictae sedis Cenomanicae sibi commissae esse, et in ipsius dominatione jure firmissimo debere persistere, qua de re humiliter implorans nostram clementiam ut quod tam evidentibus indiciis declaratur, nostra quoque assensione, imo auctoritate declararetur. Quae ita liquidius cognoscentes, eisque ob amorem Dei et ejusdem sanctae sedis reverentiam favorem nostri culminis adhibere dignum judicantes, hanc auctoritatis nostrae praeceptionem suis per tempora successoribus fieri ac dari jussimus, per quam decernimus atque sancimus ut memoratum monasterium Anisolae quod aliquandiu ab eorum jure et ditione subtractum fuerat, abhinc in posterum habeant et possideant; ut quidquid more (1276C)ecclesiastico de eo disponere voluerint, liberam habeant potestatem, neque ullo deinceps tempore a jure praescriptae sedis ejusque rectorum qualibet occasione aut violentia segregetur, sed semper in illius rectorumque ejus potestate et dispositione et voluntate ad divinum cultum propensius exsequendum cum omnibus ad se pertinentibus integerrime sincerissimeque perpetuo consistat. Et ut haec nostrae redditionis auctoritas inviolabilem et inconvulsam perpetuamque obtineat firmitatem, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione assignari jussimus.

Signum Ludovici piissimi imperatoris.

Hirminmarus notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi.(1276D) Data VII Idus Septemb., anno, Christo propitio, 25 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione prima.

Actum Carisiaco palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen

CCXIII. PRO ALDRICO CENOMANENSI EPISCOPO. ( Anno 836.) Privilegium monetae ei ejusque successoribus conceditur. [Apud Baluz., ibid. ] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.(1277A) Si sacerdotum servorumque Dei justis et rationabilibus petitionibus ad optatum aurem accommodamus, non solum regiam et imperatoriam exercemus consuetudinem, sed etiam eosdem pro excessibus nostris Domini misericordiam exorandos devotiores promptioresque facimus, atque per hoc immensam Dei misericordiam facilius nobis conciliandam esse confidimus. Idcirco notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae nostrisque, praesentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis Cenomanicae urbis episcopus, Aldricus nomine, nobis innotuit eo quod antecessores sui, Merolus scilicet et Gauzciolenus, atque praedecessores eorum, in praedicta urbe monetam publicam per praecepta bonae memoriae domni et genitoris nostri Caroli et Pippini avi nostri sive (1277B)Theoderici regis atque anteriorum regum plena eorum auctoritate concessam praedictam monetam habuissent, quae propter ablationem rerum praedictae sedis ecclesiae, sive propter vastationem earum, aliquo tempore, licet parvo, nostroque sive in fine genitoris nostri praedicta moneta dimissa et propter praedictarum rerum inopiam atque desolationem cessata esset; quam neque nos, neque domnus Carolus genitor noster, neque ullus missus noster nostra aut sua auctoritate prohibuit, sed solummodo propter praefatam indigentiam dimissa esset. Obtulit etiam antedictus episcopus obtutibus nostris praecepta regum praedecessorum nostrorum videlicet Francorum, in quibus continebatur quod praedicta moneta antecessoribus praedicti Aldrici episcopi a praescriptis (1277C)regibus concessa antiquis et modernis temporibus fuisset. Quae et nos relegentes tanta invenimus, et signa atque sigilla regum praedecessorum quoque nostrorum in eis inspicientes, vera esse quae dicebat cognovimus. Idcirco praecipientes jubemus ut nullus missus noster vel comes ipsius provinciae aut quislibet ex judiciaria potestate ei successoribusque suis ex praefata moneta ullo unquam tempore aliquam calumniam aut molestiam aut injustam pulsationem sive causationem atque machinationem facere praesumat, sed nostris futurisque temporibus praescripta moneta in praefata urbe saepedicto episcopo atque ejus successoribus permaneat; ita tamen ut hoc praevideat tam praefixus Aldricus quam et sui successores, ut aliqua falsitas in ipsa moneta non appareat. Et ut haec (1277D)concessio nostra de praedicta moneta futuris conservetur temporibus, quam nos pro Dei amore et pro reverentia ipsius loci fieri jussimus, et verius credatur et diligentius conservetur, manu nostra subter firmavimus, et de annulo nostro sigillari jussimus.

Signum Ludovici piissimi imperatoris.

Hirminmarus notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi.

Data XI Kal. Aprilis, anno, Christo propitio, 23 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 14.

Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.(1278A) CCXIV. PRO MONASTERIO S. CARILEPHI. ( Anno 836.)[Apud Baluz., ibid. ] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Si sacerdotum servorumque Dei justis et rationabilibus petitionibus aurem accommodamus, eorumque justas et rationabiles postulationes ad optatum effectum perducimus, non solum regiam et imperatoriam exercemus consuetudinem, sed etiam eosdem pro excessibus nostris Domini misericordiam exorando devotiores promptioresque facimus, atque per hoc immensam Dei misericordiam facilius nobis (1278B)conciliandam esse confidimus. Idcirco notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae nostrisque, praesentibus scilicet et futuris, quia Aldricus venerabilis urbis Cenomanicae episcopus obtulit nobis quasdam auctoritates regum Francorum decessorum videlicet nostrorum erga monasterium suum quod infra terminos praedictae urbis parochiae in loco qui vocatur Anisola, in quo sanctus Carilephus corpore requiescit, in honore praedicti sancti Carilephi aliorumque sanctorum situm atque consecratum est factas, per quas eum immunem a quibuscunque publicis functionibus statuentes sub sua immunitate et defensione constituerunt, suppliciter postulans ut pia facta antecessorum nostrorum consueta benignitate et mansuetudine nostrae celsitudinis roboranda (1278C)imperiali auctoritate sanciremus. Cujus precibus aurem favoris libentissime accommodantes, has auctoritatis nostrae litteras circa memoratum monasterium fieri jussimus; per quas praecipientes volumus atque jubemus, ut nullus quislibet majoris aut inferioris ordinis seu quisquam ex judiciaria potestate in curtes vel villas seu loca aut agros ejusdem monasterii ad causas judiciario more audiendas, vel inferenda exigenda, aut teloneos requirendos, nec freda aut fidejussores tollendos, seu mansiones aut paratas faciendas, aut homines ipsius monasterii tam ingenuos quam servos distringendos, nec ullas redhibitiones requirendas sive exigendas ullo unquam tempore ingredi praesumat, aut exquirere audeat; sed quidquid exinde fiscus sperare (1278D)poterat, totum in luminaria ejusdem ecclesiae atque necessitates congregationis in eo Domino militantis sublevandas ac fulciendas perpetuo cedat atque proficiat, quatenus memoratam congregationem pro nobis, conjuge, ac prole nostra, et stabilitate totius imperii nostri Domini misericordiam attentius exorare delectet. Si quis autem judiciariae potestatis tam temerarius exstiterit, ut hanc nostram eorumque praeceptiones violare conetur, noverit se, sicut in praedecessorum nostrorum immunitatibus continetur, DC sol. esse multandum, ex quibus duas partes rectores memorati monasterii, tertiam vero fiscus noster accipiat. Et ut haec nostra auctoritas inviolabilem et inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria (1279A)subter eam firmavimus et annuli nostri impressione assignari jussimus.

Signum Ludovici piissimi imperatoris.

Hirminmarus notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi.

Data VII Idus Septembris, anno, Christo propitio, 25 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione prima.

Actum Carisiaco palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CCXV. VILLA LUGDUNUM DATUR ECCLESIAE CENOMANICAE. ( Anno 836.)[Apud Baluz., ibid. ] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu (1279B)Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Si fidelium nostrorum justas et rationabiles petitiones ac postulationes, quas pro utilitate et exaltatione sanctae Dei Ecclesiae exposcunt, ad optatum effectum perducimus, non solum regiam atque imperialem consuetudinem in hoc exercemus, sed etiam eos nobis promptiores, ut credimus, atque devotiores facimus. Idcirco omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus et nostris, praesentibus scilicet et futuris, notum esse volumus quia Banzlegbus comes et Saxoniae patriae marchio noster nobis innotuit quod quamdam villam sitam in pago Cenomanico, nomine Lugdunum, de jure canonicae matris ecclesiae per nostrum beneficium possideret, de qua (1279C)per singulos annos nonas et legitimos census atque decimas partibus praefatae matris ecclesiae et ejusdem rectoribus persolveret. Qua de re memoratus Banzlegbus pertractans casum humanae fragilitatis, et pavescens ultimum vocationis diem, timensque ne praefata villa aliquo cupiditatis suae stimulo vel quolibet ingenio a jure praescriptae matris ecclesiae alienata fieret, ideoque fervens amore divino, adiit clementiam nostram suppliciter deprecans ut memoratam villam nomine Lugdunum cum omnibus ad se pertinentibus partibus praedictae Cenomanicae sedis ecclesiae et Aldrico ejusdem urbis venerabili pontifici, praesentaliter nostra imperiali auctoritate redderemus, et hanc redditionem per nostrum praeceptum futuris temporibus firmius eidem ecclesiae (1279D)suisque rectoribus possidendam confirmassemus. Cujus petitionem ob amorem Dei et reverentiam ejusdem sancti loci servorumque Dei inibi Domino famulantium libenter audivimus, et deprecationem ac pium desiderium ejus ad optatum effectum adimplere dignum duximus. Quapropter per hoc nostrae auctoritatis scriptum statuentes decernimus atque jubemus ut quemadmodum saepedictus Banzlegbus fidelis noster memoratam villam cum omni integritate, sicut illa die sub jure nostrae potestatis erat quando a largitione nostra ipsum beneficium accepisse constat pro emolumento animae nostrae et stabilitate imperii nostri memorato venerabili Aldrico episcopo ad partem suae ecclesiae praesentialiter (1280A)reddidimus, ut in perpetuo in utilitates et usus ejusdem ecclesiae Deoque in ea deservientium permaneat. Idcirco suggerentibus atque humiliter postulantibus praedictis fidelibus nostris, memorato videlicet Aldrico venerabili episcopo et Banzlegbo jam dicto fideli nostro hoc confirmationis nostrae atque redditionis praeceptum saepedicto Aldrico episcopo vel ad partem jam dictae urbis fieri jussimus; per quod decernimus atque jubemus ut nullus sub ditione imperii nostri degens ullo unquam tempore de praedicta villa vel de omnibus ad eam pertinentibus in quibuscunque pagis vel locis saepedicto Aldrico episcopo suisque successoribus ullo unquam tempore inquietudinem facere praesumat aut quamlibet calumniam ingerere, sed liceat ei et successoribus (1280B)suis quieto ordine memoratam villam cum omnibus locis et territoriis sive mancipiis et cum omnibus ad se pertinentibus jure ecclesiastico tenere et possidere; et quidquid pro opportunitate et commoditate praefatae sedis ecclesiae exinde facere decreverint, liberam in omnibus habeant futuris temporibus potestatem faciendi. Et ut haec nostrae redditionis auctoritas perpetuam obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus et de annulo nostro sigillari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Hirminmarus notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi

Data XI Kalend. Aprilis, anno, Christo propitio, 25 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione (1280C)prima.

Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CCXVI. PRO SENONENSI S. COLUMBAE MONASTERIO ( Anno 836.)[Ex schedis mss. bibliothecae S. Germani a Pratis apud D. Bouquet., tom. VI, pag. 610.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina propitiante [repropitiante] clementia, imperator Augustus.

Notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia olim dum monasticum ordinem usquequaque depravatum esse constaret, et ad eum corrigendum (1280D)atque emendandum, imo ad pristinum debitumque modum et rectitudinem, auxiliante Domino, reducendum, quemdam abbatem ejusdem ordinis ferventissimum, Benedictum cognomine, per monasteria imperii a Deo nobis commissi destinaremus; contigit eum ad monasterium quod dicitur S. Columbae, haud procul ab urbe Senonensi devenire: in quo cum caetera regulariter ordinare satageret, quia tunc temporis abbatem canonicum, Jacob vocabulo, inibi praeesse contigerat, quasdam villas quae priscis temporibus ad usus fratrum ibidem Deo famulantium fuerant destinatae, segregavit, ut absque regali aut publico servitio, vel quolibet abbatis dono aut exactione usibus eorum perpetuo deservirent, id est (1281A)villam quae dicitur Morus, cum omnibus ad se pertinentibus, et villam quae dicitur Sarmasia, cum omnibus ad se pertinentibus; similiter et Tauriaci villam cum omnibus ad se pertinentibus; similiter villam Patricii cum omnibus ad se pertinentibus; similiter et villam quae Longa-Aqua nuncupatur, cum omnibus ad se pertinentibus; similiter et illa omnia quae in his villis pars praedicti monasterii habere dignoscitur: quarum nomina haec sunt: Gromen villa, Aurosi villa, Messeriaci villa, Canapi villa, Coriaci villa, Gravunciaci villa, Floxi villa, Curtennis villa, Spiriaci villa, Abonis villa, Bandrici villa, Paciaci villa, Luponis villa, Syncleriaci villa, Regniaci villa, necnon desuper fluvium, quod dicitur Fullonis, hospitiola duo, atque etiam illud quod Auffridus et Donatus nepotes Jeremiae quondam Senonicae (1281B)urbis episcopi ad praefatum monasterium legaliter contulerunt: similiter vineas et terras aratorias ac prata quae in circuitu memorati monasterii S. Columbae esse noscuntur; atque hospitiola quae in loco qui dicitur Canalis, esse noscuntur. Sed quoniam deinceps memoratum monasterium per subreptionem quorumdam Ecclesiae Senonicae subditum fuerat, licet hoc denuo liquidius cognoscentes, in suo eum [ipsum] jure et dominatione ac propriorum abbatum regimine constituissemus; veniens venerabilis vir Supplicius ejusdem abbas coenobii ad nostrae majestatis praesentiam humiliter nostram supplicavit clementiam, ut nostram mereretur percipere praeceptionem, per quam nostris futurisque temporibus idem nostrum constitutum firmum atque inviolabile (1281C)permaneret. Cujus petitionibus favendum dignum ac rationabile judicantes, hos nostros imperiales apices erga saepedictum monasterium fieri jussimus, per quos praecipimus atque sancimus ut nulli ecclesiae subditum, sed in suo suorumque rectorum dominio et gubernatione degens, nihil obsequii aut solutionis vel quidquam servitii de memoratis villis ullo unquam tempore solvat, aut solvere compellatur: sed semper absque ulla sui diminutione in usus fratrum inibi Deo militantium variisque illorum necessitatibus deserviant; nec quispiam earum quidquam ejusdem aut alterius professionis abbas in beneficium cuipiam dare praesumat: sed, sicut diximus, eorum usibus pauperumque receptionibus perenniter obsequantur. (1281D)Ea vero quae ad sarcienda ejusdem monasterii tecta necessaria fuerint, de communibus ipsius (1282A)monasterii rebus ut irrefragabiliter reficiantur, decernimus atque jubemus. Et ut haec nostrae confirmationis auctoritas nostris successorumque nostrorum temporibus inviolabiliter conservetur, manu propria nostra eam subterfirmavimus, et annuli nostri impressione assignari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Data IV Nonas Aprilis, anno, Christo propitio, 23 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 13. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CCXVII. PRO ROTONENSI S. SALVATORIS MONASTERIO. ( Anno 836.)[Ex probationibus Historiae Britanniae, pag. 30, apud D. Bouquet., ibid. ] (1282B) In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Si illius amore, etc.. Cujus precatu permoti, simul et hortatu atque interventu fidelis nostri Nominoe commoniti, complacuit serenitati nostrae plebem quae Rannac nominatur, cum omni integritate sua, nec non et locellum qui nominatur Plaz, imo et plebiculam quae nominatur Ardon, per hanc nostram auctoritatem memorato monasterio atque monachis ibidem Deo per diuturna tempora militantibus tradere, etc.

Data III Kal. Septembris, anno, Christo propitio, 23 imperii domini Ludovici, indictione 15. Actum Karisiaco palatio regio in Dei nomine feliciter. (1282C)Amen.

CCXVIII. PRO VERENDARIO CURIENSI EPISCOPO ( Anno 836.)[Apud Grandidier, Hist. de l' Eglise de Strasbourg, tom. II, pag. 203.] In nomine Domini Dei Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus

Notum sit igitur cunctis fidelibus sanctae Ecclesiae nostrisque, praesentibus scilicet et futuris, quia dilectus frater noster Drogo archiepiscopus et sacri palatii nostri archicapellanus, nec non Rataldus itidem episcopus, nostram adeuntes mansuetudinem innotuerunt, eo quod dum divino judicio quorumdam (1282D)malevolentia et factione honoribus coelitus nobis collatis dilati fuissemus, et Verendarius venerabilis (1283A)Curiae episcopus causa fidelitatis nobis conservatae honoribus propriis privatus exsilioque trusus consisteret, praeceptum quoddam domini et genitoris nostri Caroli serenissimi imperatoris, per quod eidem ecclesiae quasdam res proprietatis suae solemni donatione contulerat, perditum et a jure ejusdem ecclesiae penitus abstractum fuisse. Sed quoniam nostri causa memoratum episcopum exsilio deportatum constat, et eodem interstitio memoratam auctoritatem domini et genitoris nostri amissam tandem divina misericordia nobis pristino honori restitutis, memorato quoque episcopo propriae ecclesiae reddito, quia sine imperiali auctoritate memoratas res quae sunt in pago Elisacense, in loco qui dicitur Selezistata, capella videlicet cum omnibus ad se pertinentibus, (1283B)et in Curia civitate telonium ab itinerantibus sub firmitate juris suae ecclesiae nullatenus poterat detinere, petiverunt nostram similiter celsitudinem ut super eisdem rebus nostrum mereretur accipere conscriptum, per quod, absque cujuslibet illicita contrarietate aut inquietudine, eas partes saepe dicti episcopii in posterum possidere ac jure legitimo disponere potuisset. Quorum rationabilibus precibus annuentes, hos nostrae auctoritatis apices memorato episcopo suisque per tempora labentia successoribus fieri ac dari decrevimus, per quas praecipimus atque jubemus ut deinceps saepedictae res cum omni integritate, et teloneus de omnibus itinerantibus ad ecclesiam dominae sanctae Mariae, rectorumque, Christo propitio, illius perenniter maneant, (1283C)et quidquid de eis jure ecclesiastico agere voluerint, liberam in omnibus habeant potestatem, neque ullam calumniam, aut diminutionem, sive detentionem pro ejusdem domini et genitoris nostri auctoritatis amissione ullo unquam tempore a quoquam se perpeti pertimescant, quatenus eos pro nostra nostrorumque omnium salute, atque imperii a Deo nobis collati stabilitate Domini clementiam liberius exorare delectet. Et ut nostra auctoritas indissolubilem obtineat firmitatem, de annulo nostro subter eam jussimus sigillari.

Data VI Idus Januarii, anno, Christo propitio, 22 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 14. Actum Francovurt, in Dei nomine feliciter. Amen.(1283D) CCXIX. PRO MONASTERIO LONGOVILLANO. ( Anno 836.)[D. Calmet., Hist. Lothar. ] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Ludovicus (1284A)divina favente gratia Romanorum imperator Augustus.

Si loca divino cultui mancipata reformaverimus, et quae corrigenda sunt pia intentione correxerimus, hoc procul dubio ad statibilitatem regni nostri et imperii, et ad remunerationem aeternam recipiendam, talia facere non dubitamus. Quapropter noverit omnium nostrum et omnium fidelium Christianorum industria, quod fratres de ecclesia Glanderiensi, quae in honore sanctae Dei genitricis Mariae et sanctorum confessorum Martini, Digni, Bodagisli, atque Undonis consecrata, conquerendo adierunt nostram praesentiam, dicentes ecclesiam suam spoliatam fuisse a regibus qui ante progenitorem nostrum Carolum Magnum exstiterunt, de curiis et villis, et beneficiis (1284B)a Domino Bodagislo patre beati Arnulphi Metensis episcopi ecclesiae Glanderiensi collatis, et quae ipsi constructores loci beatus Dignus et Undo, a tyrannis crudeliter ablata fuisse. Aurem ergo nostrae clementiae eis accommodantes, et propter illud maxime quia ad imperium pertinebat ipsum coenobium, consilium principum imperii super hoc quaesivimus, qui judicio curiae eis reddendum esse quod injuste eis ablatum fuit; quod judicium libenti et grato animo audivimus. Per interventum igitur conthoralis nostrae Gruingardis reginae, et filiorum nostrorum Lotharii Caesaris, et Pippini, atque Ludovici, et Angilramni archicapellani palatii, et episcopi Metensis urbis, et principum Curiae, reddimus eis curtem quamdam Grundstat, cum ecclesia et dote ejus, ac alias duas (1284C)ecclesias de Mertenshein, et de Vettemberg, et dote earum, et sicut genitor noster, Carolus scilicet, et nos tenuimus, sic reddimus eam ex integro Deo et sanctae ejus genitrici Mariae, et beatis confessoribus Christi Martino, Digno, Bodagislo atque Undoni, cum omnibus appendiciis suis, cum hominibus suis et mulieribus, cum reditibus, cum censu, cum agris et molendinis, quaesitis et inquirendis, mobilibus et immobilibus, exitibus, fontibus, et illis omnibus consuetudinibus quibus ea usi fuimus, ipsis fratribus per auctoritatem imperialem et judicium principum reddimus. Si quis autem de successoribus nostris, regibus vel imperatoribus, vel potentes aliqui, vel tyrannus, vel malefactor, ipsam curtem quam reddimus, per potentiam vel violentiam, vel occasionem auferre, (1284D)vel invadere, vel comambire [ Forte, concambire], vel in precariam dare, vel abalienare tentaverit, vel impedierit, sanctam Mariam sentiat sibi adversatricem, et in omnibus beati confessores Christi Martinus, Dignus, Undo atque Bodagislus sint ejus perversitatis inimici et judices. Hanc ergo chartam (1285A)videntibus principibus totius imperii, fratribus ecclesiae Ganderiensis, in Sacrario sancti Petri conservandam et nostro sigillo jussimus eam insigniri.

Signum Ludovici imperatoris piissimi.

Hubaldus ad vicem Angelramni archicapellani subscripsi.

Actum Vormatiae Idus Maii, anno Dominicae incarnationis 836, indict. 7, Ludovico piissimo, anno consecrationis ejus 8, in regno Francorum imperante.

CCXX. PRO MONASTERIO HOHENBURGENSI. ( Anno 837.)[Ex transumpto Vidimato anni 1385, in tabulario episcopali Tabernensi, apud Grandidier, Hist. de l' Eglise de Strasbourg, tom. II, pag. 205.] (1285B) Ludovicus Dei gratia Romanorum imperator semper Augustus ad perpetuae rei memoriam.

Pium esse censemus et consonum rationi arbitramur, ut ea quae a genitore nostro Carolo piissimo imperatore personis ecclesiasticis et religiosi status provide sunt concessa, ne alicujus calumniae patiantur incommoda, confirmationis nostrae robore muniamus. Accedens majestatis nostrae praesentiam dilectissima conjux nostra Judith semper Augusta et devota petivit quasdam litteras et privilegia renovari felicis recordationis venerabilis ducis patris sanctae Odiliae virginis. Ejus quoque petitionem libentissime adimplentes, hoc nostrae auctoritatis et immunitatis praeceptum fieri jussimus, et decernimus atque sancimus, ut monasterium cujus vocabulum est Hohenburg, (1285C)cum omnibus ad se pertinentibus vel aspicientibus, in nostra defensione consistant, sicut sub tuitione et defensione patris nostri permansisse constat. Ipse quoque princeps honorosus, ortu generosus, mente virtuosus, devotione gloriosus dux Adelricus, alio nomine Ethicus, suae animae consulens saluti ad vacandum Deo locum magis ab hominibus sequestratum, praefatum montem Hohenburg elegit habitaculum, non vallem, ibique ad serviendum Deo (1286A)claustrum feminarum sive dominarum, ibique perenniter permanentium, instituit et construxit in omni honore et decentia, sicut decuit, mente et pietate tradens eis omnem dignitatem, dominium, principatum cum omni jure ad hujusmodi pertinentem, et dotando resignavit altari beatae virginis Mariae ibidem omnia bona immobilia et alia quae habuit, specialiter Ehenheim Superius, Rodesheim, cum quindecim villis, quas voluit sub potestate praedictarum dominarum tempore perpetuo permanere. Commendavit ecclesiam praedictae villae suae sanctae Odiliae, praedictum claustrum sive collegium Hohenburg cum omni jure et attinentia, bonis et cum aliis superius expressis pro utilitate dictarum dominarum, sicut fecit et fideliter donavit. Tradidit etiam praedictae (1286B)filiae suae et ejus posteris jure perpetuo possidendam jurisdictionem in curia dominicali superiori Ehenheim, et causas judiciario more audiendas et discutiendas, cum ecclesia in eadem curia sita, ejusdem ecclesiae jus patronatus, ac jura ad dictam ecclesiam pertinentia cum omni jure et libertate resignavit. His et pluribus aliis a praedicto duce peractis, et post ejus mortem multo tempore et annis elapsis pluribus sancta Odilia virgo propter loci aptitudinem inferius claustrum in valle construxit, quod cum dignitate, jure et pietate abbatissae et caeteris dominabus in Hohenburg in nullo penitus derogaret. Et sciendum est quod sancta Odilia et posterae ejus abbatissae quam plures eam sequentes in Hohenburg pluribus annis et multo tempore quaelibet sola post (1286C)dicti claustri consummationem ambo claustra fideliter gubernabat et procurabat. Et haec probant et affirmant quod eadem jura et potestates, dignitates, principatus et dominia a patre sanctae Odiliae saepe dicto claustro in Hohenburg tradita permaneant et debeant inviolabiliter permanere. Et haec sunt bona et nomina villarum quae praedictus dux donavit et contulit ecclesiae in Hohenburg: Brunstatt, Ilfurt, Hemmersdorf, Limmiswiler, Hirsingen, Karoldespach, (1287A)Reiningen, Kimmenheim, Gundolfsheim, Regesheim, Rulechescheim, Baltersheim, Hetwiler. Omnes homines ad ecclesiam Hohenburg pertinentes, sive longe, sive prope manentes debent dare ecclesiae, quod vulgariter dicitur Val, et censum de corpore suo, exceptis ministerialibus, qui tenentur defendere honorem et libertatem ecclesiae. Nos vero ad utilitatem et profectum praedicti claustri Hohenburg peragendum, quatenus ancillas Dei inibi Deo famulantes pro nobis eademque conjuge nostra ac prole, totiusque imperii divinitus nobis collati stabilitate et pace, Dei immensam clementiam jugiter exorare delectet; et haec nostrae auctoritatis inviolabilem et inconfusam obtineat firmitatem, manu nostra propria subscripsimus, (1287B)confirmavimus et sigilli nostri appensione assignari jussimus.

Datum in palatio nostro, anno Domini octuagesimo, tricesimo septimo, indictione decima, septima Idus Martii, regnorum nostrorum anno duodecimo.

CCXXI. PRO ABBATIA HOHENBURGENSI. ( Anno 837.)[Ex veteri saeculi noni apographo membranaceo in tabulario episcopali Tabernensi, apud Grandidier, ibid. ] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Cum locis Deo dicatis in quibuscunque indiguerint (1287C)consulere satagimus, ejus gratiam cujus amore id noscimur efficere abundantius promereri confidimus. Idcirco notum fieri volumus omnium fidelium sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque, tam praesentium quam et futurorum, industriae, quia dilectissima conjux nostra Judith semper Augusta offerri fecit obtutibus majestatis nostrae quamdam auctoritatis praeceptionem quam domnus et genitor noster Carolus piissimus imperator erga monasterium cujus vocabulum est Hohenburg, quod in honore genitricis D. N. Jesu Christi et beati Petri principis apostolorum (1288A)constat esse dedicatum, tuitionis immunitatisque gratia fieri jusserat, petivitque ut eam more consueto renovari, praescriptoque monasterio tribui juberemus. Ejus quoque petitionem libentissime adimplentes, hoc nostrae auctoritatis et immunitatis praeceptum fieri jussimus, per quod decernimus atque sancimus ut memoratum monasterium cum omnibus ad se pertinentibus vel aspicientibus in nostra defensione atque immunitatis tuitione consistat, nullusque judex publicus, nec quislibet ex judiciaria potestate, aut etiam alia major minorve persona in ecclesias, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones, quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis in traditionem imperii nostri juste et legaliter possidet, vel ea quae deinceps (1288B)jure ipsius voluerit divina pietas augeri, ad causas judiciario more audiendas vel discutiendas, vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius tam ingenuos quam et servos, et super terram ipsius commanentes injuste distringendos, vel freda exigenda, nec ullas redhibitiones, aut illicitas occasiones requirendas, nostris nec futuris temporibus ingredi audeat, nec ea quae supra memorata sunt penitus exigere praesumat. Sed remota totius judiciariae potestatis atque pravorum hominum inquietudine, idem monasterium cum omnibus rebus et mancipiis ad se pertinentibus sicut dictum est, sub nostra imperiali protectione et immunitatis defensione semper quietum consistat. Quidquid autem de eisdem rebus jus fisci exigere (1288C)poterat, totum nos in nostra eleemosyna eidem concessimus monasterio, sicut domnum et genitorem nostrum fecisse constat ad utilitatem et profectum ipsius peragendum, quatenus ancillas Dei inibi Deo famulantes pro nobis, eademque conjuge nostra ac prole, totiusque imperii divinitus nobis collati stabilitate et pace Dei immensam clementiam jugiter exorare delectet. Et ut haec nostra auctoritas inviolabilem et inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus, et annuli nostri impressione assignari jussimus.(1289A) Data VII Idus Martii, anno, Christo propitio, 24 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 15. Actum Aquisgrani palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.

CCXXII. PRO MONASTERIO NONANTULANO ( Anno 837.) Lotharii I Augusti diploma, per quod praecipit ut is tantummodo monasterio Nonantulano praesit quem ex sua congregatione monachi elegerint. [Apud Muratori, Antiquitates Italicae, tom. VI, pag. 308.] In nomine Domini nostri Jesu Christi Dei aeterni, Lotharius, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Oportet gloria imperiali praelatos tanto studiosius (1289B)divinarum assequi obsequiorum cumulo, quanto perfectius opulentia altitonantis sat apostolicis documentis sibi excellentiorem demonstratam viam, ut illius misericordia praesentium cumulentur felicitates, et inenarrabili pietate feliciter aeternorum coronentur sine fine manentium gaudiorum, cujus amore utilitatem decertare et salvationem procurare subditorum. Igitur cunctorum fidelium sanctaeque Dei Ecclesiae nostrorumque, praesentium et futurorum, cognoscat solertia, quia dum nos amore sacratissimae genitricis Dei et Domini nostri Jesu Christi Mariae perpetuae virginis, et sanctissimi confessoris Christi Silvestri, ac desiderio sanctae congregationis in eorum coenobio divina militatione dedicatae causa orationis monasterium adissemus Nonantulae, (1289C)tantamque devotionem divino munere ibidem in divinis cognovissemus, ut eorum orationes profuturas ad regni stabilitatem et nostram perpetuam felicitatem indubitanter judicaremus: placuit divino spirante suffragio ad exhortandum, et quietudinem bonitatis ibidem nostra auctoritate tale conferre munus, ut anni curriculum per successiones temporum concordia ibidem Deo servientium monachorum ex eadem congregatione talis eligatur abbas, qui secundum regulam sancti Benedicti tanta congregatione prudenter regere valeat, et salvationem animarum, seu utilitatem et Ecclesiae, principis constitutione procuret, et nullo in tempore alicui committatur, nisi eorum electione et consensu, nostra et successorum nostrorum ordinatione ex eadem (1289D)semper congregatione habeant pastorem, animarumque eorum providum prudentemque rectorem. Unde pro firmitatis gratia hoc nostrae auctoritatis praeceptum circa eumdem sanctum locum fieri decrevimus, per quod nostros successores deposcimus, ut sicuti ipsi sua pia facta a suis conservari volunt, ita pro Dei amore et sanctorum reverentia hanc nostram concessionem perpetue conservent; nostrisque fidelibus expresse praecipimus firmiterque mansurum constituimus, ut sicuti supra a nobis ibidem concessum est, rate illibateque mansurum permittant, (1290A)et nemo in hoc refragando temeritatem adhibeat, quatenus nostro studio omni procurata quietudine pro nobis ac stabilitate culminis nostri, seu salvatione conjugis ac prolis, atque in sinum sanctae matris nostrae catholicae Ecclesiae quiescentium protectione seu defensione attentius exorare Domini misericordiam eadem delectetur congregatio. Et ut hoc nostrae concessionis munus a nostris successoribus verius credatur, et a fidelibus diligentius conservetur, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione subter assignari jussimus.

Signum Lotharii gloriosissimi Augusti.

Dructemirus subdiaconus atque notarius, ad vicem Egilmari recognovi et subscripsi.

Data III Nonas Februarias, anno, Christo propitio, (1290B)imperii domni Lotharii imperatoris 18, indictione 15.

Actum Nonantula, in Dei nomine feliciter. Amen.

CCXXIII. NOTITIA DE MONASTERIO S. CARILEPHI In generali synodo in Carisiaco palatio regio facta ab Aldrico episcopo per judicium episcoporum accepta, sicut in ea continetur insertum. ( Anno 838.)[Baluz., Miscell., tom. I, pag. 109.] Cum in nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi domnus Ludovicus imperator anno incarnationis Dominicae 838 ad universorum causas audiendas vel recta judicia terminanda in Carisiaco palatio publice resedisset, et conventum generalem (1290C)totius populi una cum Pipino et Carolo filiis suis, gloriosis videlicet regibus, et synodum episcoporum et reliquorum sacerdotum ibidem generaliter ad ecclesiastica sive mundana negotia tractanda nec non et ad utilitatem sanctae Dei Ecclesiae fulciendam coadunatum haberet, ibique venientes monachi de monasterio Anisolae, in quo sanctus Carilephus corpore requiescit, ante praedictum domnum Ludovicum imperatorem amplius quam viginti una cum Sigemundo, qui dudum eorum abbas fuerat, qui se injuste reclamaverunt de eorum monasterio ejectos esse, quorum causam domnus imperator in generali conventu ibidem habito diligenter discutere et enucleatim inquirere praecepit. Cum autem in conspectu episcoporum et abbatum et reliquorum sacerdotum (1290D)se pro praedicta causa advenientes reclamarent, interrogatum est Aldrico eorum et Cenomanicae parochiae episcopo et ejusdem monasterii abbati si eos ejecisset ex eorum monasterio, aut a quo ejecti taliter vagantes discurrerent, relicto loco in quo saeculo renuntiaverunt, in quo etiam ecclesiasticis vel saecularibus negotiis diebus vitae eorum permanere deberent. Qui respondens ait: Nec ego ejeci eos, nec scivi eos ejectos esse. Tunc allata est coram rege et optimatibus ejus traditio sancti Carilephi, quam fecit sancto Innocenti episcopo per licentiam (1291A)et consensum Childeberti regis, et aliae multae auctoritates quas enumerare longum est, de quibus saepedictus pontifex coram omnibus in eodem concilio consistentibus habuit suos testes, tam sacerdotes quam et veridicos laicos nobiles et bonos et legitimos sufficienter, qui eadem instrumenta chartarum approbaverunt: et ea infra legitimos annos canonice et legibus vestita viderunt, et pleniter atque legibus testificabantur plus per justitiam et legem canonicam et mundanam praedictum Anisolae monasterium cum omnibus ad se pertinentibus ad jus Cenomanicae matris ecclesiae pertinere quam aliubi, aut fiscus dominicus aut proprium domini imperatoris aut alicujus hominis esse debere. Sed nullus inventus est qui contra haec aliquid dicere (1291B)aut probare voluisset. Tunc praefatus domnus Drogo archiepiscopus et senior capellanus et caeteri qui praeterito tempore Aquisgrani palatio fuerunt quando haec ratio ventilata est et ad liquidum perscrutata canoniceque et legibus definita, respondentes dixerunt: Non est necesse haec modo iterum per omnia removere neque singula retractare, quia scimus te canonice et legibus memoratum monasterium habere conquisitum et evindicatum: sed de istis monachis, qui modo se reclamant ejectos esse de eorum monasterio, quod domnus imperator nobis inquirere praecepit, modo agendum est. Sed postquam perscrutatum est praescriptos monachos nullius ejectione, nec aliqua indigentia, nec culpa aut facto praedicti Aldrici episcopi exisse ab eorum monasterio, (1291C)sed eorum libitu et contumacia hoc eos perpetrasse, et ut jam dictum monasterium praedicto episcopo auferrent et a jure suae sedis ecclesiae quoquo modo potuissent subtraherent vel alienarent sibique evindicarent, tunc eis praeceptum est ut reverterentur ad eorum monasterium quo renuntiaverunt, ibique jejuniis et orationibus insisterent et Domino regulariter militarent. Illi vero contra stomachando responderunt, atque illuc reverti nolle dixerunt. Tunc videntes eos omnes episcopi et reliqui sacerdotes tantae stultitiae esse et taliter domno imperatori et omni sanctae synodo, atque eorum proprio episcopo inobedientes existere eorumque jussionibus et piis ac justis consiliis resistere, praeceperunt afferre regulam sancti Benedicti et in conspectu omnium (1291D)sententias ejus legere, quibus in omnibus repugnabant, et ad ultimum de humilitatis gradibus sententiam legere jusserunt, de quibus eis nullum tenere visum est, sed magis propriis voluntatibus inservire et eorum libido inservire et insistere. Quam regulam tunc considerantes dixerunt, quoniam ea quae levi et blando medicamine sanari non possunt, ferro abscindi necesse est. Et praeceperunt afferre canones, e quibus in praesentia omnium in plenaria synodo relecta est sententia concilii Chalcedonensis de clericis qui praesunt ptochiis vel monasteriis, capitulum 8 continens haec: « Clerici qui praeficiuntur ptochiis, vel qui ordinantur in monasteriis et basilicis martyrum, sub episcoporum (1292A)qui in unaquaque civitate sunt secundum sanctorum Patrum traditiones potestate permaneant, neque per contumaciam ab episcopo suo dissiliant. Qui vero audent evertere hujusmodi formam quocunque modo, nec proprio subjiciuntur episcopo, si quidem clerici sunt, canonum correptionibus subjacebunt; si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur. » Perlecta autem hac sententia, iterum interrogati sunt si adhuc essent ita inobedientes ut prius. Illi vero in eadem pertinacia permanentes, tunc judicio omnium episcoporum et universalis sancti concilii secundum hanc sententiam ab omnibus episcopis et reliquis sacerdotibus exclusi sunt ab omni sacerdotali catalogo et communione, et extorres, si irrevocabiles persisterent, a (1292B)catholica Ecclesia facti sunt. Tunc ergo ab omnibus episcopis et reliquis Dei servis sive a generali conventu judicatum est ut reciperet praefatus Aldricus episcopus suos monachos, et faceret ex eis quidquid ei libitum fuerit, et aliqui ei per manus a sancto concilio redditi sunt. Et judicatum est ei ab universa sancta synodo quod legibus evindicatam habebat suam causam et praefatum monasterium cum omnibus ad se pertinentibus canonice et legibus conquisitum, et ecclesiae sibi commissae futuris temporibus suisque successoribus lucratum, et quidquid inde ecclesiastico ordine facere et disponere Domino annuente decreverit, liberam in omnibus habeat potestatem faciendi. Idcirco necesse fuit ut praefatus episcopus et ministri suae sedis ecclesiae (1292C)hoc evindicatum vel hanc notitiam consilio et judicio omnium ad praedictam synodum convenientium episcoporum et reliquorum sacerdotum acciperent; ut si post hunc diem, quod fieri minime credimus, de hac causa aliqua causatio vel repetitio vel quaedam calumnia instigantibus malevolis hominibus orta fuerit, coram omnibus haec notitia vel evindicatio declarata appareat, ut quod repetit evindicare non valeat, sed praesens conscriptio omni tempore vel notitia firma et stabilis permaneat. His praesentibus actum fuit. Drogo archiepiscopus et senior capellanus subscripsit. Autcarius archiepiscopus subscripsit. Agobardus archiepiscopus subscripsit. Bernardus archiepiscopus subscripsit. Bernegarius [ Bartholomaeus ] Narbonensis archiepiscopus subscripsit. (1292D)Agiulfus Bituricae urbis archiepiscopus subscripsit. Notho Arelatensis archiepiscopus subscripsit. Abtadus Genevensis episcopus subscripsit. Harinbertus Bajocensis episcopus subscripsit. Freculfus Lexoviensis episcopus subscripsit. Theodoricus Cameracensis episcopus subscripsit. Erardus Tungrensis episcopus subscripsit. Ragenarius Ambianensis episcopus subscripsit. Eccardus Noviomacensis episcopus subscripsit. Ebroinus Pictaviensis episcopus subscripsit. Gundacher Limoticinensis episcopus subscripsit. Jonas Aurelianensis urbis episcopus subscripsit. Moduinus Ostudunensis episcopus subscripsit. Heribaldus Altisiodorensis episcopus subscripsit. Adalbertus Tricacensis episcopus (1293A)subscripsit. Dodo Andegavensis episcopus subscripsit. Herchenradus Parisiacae urbis episcopus subscripsit. Humbertus humilis episcopus subscripsit. Fulcarius humilis episcopus subscripsit. Godofredus Senlitensis episcopus subscripsit. Favvo Cavilonensis episcopus subscripsit. Hildi Virdunensis episcopus subscripsit. Lupus Cadolonensis episcopus subscripsit. Stephanus humilis episcopus subscripsit. Walafridus diaconus rogatus recognovi et subscripsi.

Data VIII Idus Septembris anno, Christo propitio, imperii domni Ludovici piissimi Augusti 25, indictione 1. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CCXXIV. PRO ECCLESIA CENOMANICAE URBIS ET ALDRICO EJUS EPISCOPO. ( Anno 838.)[Apud Baluz. ibid. ] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Si fidelium nostrorum justas et rationabiles petitiones ac postulationes, quas pro utilitate et exactione sanctae Dei Ecclesiae exposcunt, ad optatum effectum perducimus, non solum regiam atque imperialem consuetudinem in hoc exercemus, sed etiam eos nobis promptiores, ut credimus, atque devotiores facimus. Idcirco omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, notum esse volumus quia Bavo vassallus noster nobis innotuit quod quamdam villam sitam in pago Cenomanico (1293C)nomine Tridentem de jure Cenomanicae matris ecclesiae per nostrum beneficium possideret, de qua per singulos annos nonas et decimas et legitimos census partibus praefatae matris ecclesiae et ejusdem rectoribus persolveret. Qua de re memoratus Bavo pertractans casum fragilitatis humanae, et pavescens ultimum vocationis diem, timensque ne praefata villa aliquo cupiditatis suae stimulo vel quolibet ingenio a jure praefatae matris ecclesiae alienata fieret, ideoque divino fervens amore, adiit clementiam nostram, suppliciter deprecans ut memoratam villam nomine Tridentem cum omnibus ad se pertinentibus partibus praedictae Cenomanicae matris ecclesiae et Aldrico ejusdem urbis venerabili pontifici praesentaliter (1293D)nostra imperiali auctoritate redderemus, et hanc redditionem per nostrum praeceptum futuris temporibus firmius eidem ecclesiae suisque rectoribus possidendam confirmassemus. Cujus petitionem ob amorem Dei et reverentiam ejusdem sancti loci servorumque Dei inibi famulantium libenter audivimus, et deprecationem ac pium desiderium ejus ad optatum effectum adimplere dignum duximus. Quapropter per hoc nostrae auctoritatis scriptum statuentes decernimus atque jubemus ut quemadmodum saepedictus Bavo fidelis noster memoratam villam cum omni integritate, sicut illa sub nostrae jure potestatis, quando a largitione nostra ipsum beneficium accepisse constat, pro emolumento animae nostrae et stabilitate imperii nostri memorato venerabili (1294A)Aldrico episcopo ad patrem praescriptae ecclesiae suae praesentaliter reddidimus, ut in perpetuum in utilitates et ejusdem ecclesiae episcopi Deoque in ea deservientium permaneat. Idcirco suggerentibus atque humiliter postulantibus praedictis fidelibus nostris, memorato videlicet Aldrico episcopo et Bavone vassallo nostro, hoc nostrae confirmationis atque redditionis praeceptum saepedicto Aldrico episcopo vel ad partem jam dictae urbis fieri jussimus, per quod decernimus atque jubemus ut nullus sub ditione imperii nostri degens ullo unquam tempore de praedicta villa vel de omnibus ad eam pertinentibus in quibuscunque pagis vel locis saepedicto Aldrico episcopo suisque successoribus ullo unquam tempore inquietudinem facere aut quamlibet calumniam ingerere (1294B)praesumat; sed liceat ei et successoribus ejus quieto ordine memoratam villam cum omnibus locis et territoriis sive mancipiis et cum omnibus ad se pertinentibus jure ecclesiastico tenere et possidere, et quidquid pro opportunitate et commoditate praefatae sedis ecclesiae exinde facere decreverint, liberam in omnibus habeant futuris temporibus potestatem faciendi. Et ut haec nostrae redditionis auctoritas perpetuam obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus, et de annulo nostro sigillari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Hirminmarus notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi.

Data IX Kalend. Maias anno, Christo propitio, 25 (1294C)imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione prima.

Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CCXXV. PRO EADEM ECCLESIA. ( Anno 838.)[Apud Baluz., ibid., pag. 117.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Si precibus sacerdotum, quando pro suis vel ecclesiarum sibi commissarum necessitatibus aliquid intimare voluerint, aurem libenter accommodamus, (1294D)eorumque justas ac rationabiles petitiones ac postulationes ad optatum effectum pervenire facimus, non solum regiam atque imperialem consuetudinem in hoc exercemus, sed etiam eosdem sacerdotes ad Domini misericordiam pro nobis exorandam promptiores atque devotiores facimus. Idcirco notum fieri volumus omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum industriae quia Aldricus venerabilis Cenomanicae urbis episcopus accedens ad aures nostrae pietatis retulit nobis de quibusdam beneficiis quae ante complures annos de jure suae sedis cum appendiciis eorum fuissent subtracta et ad publicum nostrum redacta, quae modo Ghermundus, Berthadus, Vulfardus, Bodo, et socii ejus vassalli nostri in beneficium data possident, et sic praecedenti (1295A)tempore de manibus rectorum praedictae urbis memoratorum vassallorum beneficia cum appendiciis et omnibus ad se pertinentibus elapsa esse. Sed cum nos ad rei veritatem diligentius investigandam fideles missos nostros Helisacharum venerabilem abbatem et Widonem comitem mitteremus, renuntiaverunt nobis per omnia ita verum esse. Cumque eorumdem relatione praedictorum vassallorum beneficia non ad publicum nostrum, sed ad jus praefatae Cenomanicae ecclesiae juste pertinere cognovissemus, complacuit clementiae nostrae suprascriptorum vassallorum beneficia cum omni integritate, quemadmodum ipsos ea per singula loca a largitione nostra accepisse constat, pro emolumento animae nostrae memorato venerabili Aldrico episcopo ad partem (1295B)praedictae ecclesiae suae reddere, ut perpetuo in utilitates et usus ejusdem ecclesiae Deoque in ea deservientium permaneat. Idcirco suggerente atque rogante praedicto venerabili episcopo hanc nostrae confirmationis atque redditionis praeceptionem ei vel ad partem praedictae urbis fieri jussimus; per quam decernimus atque jubemus ut nullus fidelium nostrorum de jamdictis beneficiis vel de his omnibus quae ad praedictorum vassallorum nostrorum, quibuscunque in locis consistant, beneficia pertinere noscuntur, memorato Aldrico venerabili episcopo sive successoribus ejus ullo unquam tempore inquietudinem facere aut quamlibet calumniam ingerere praesumat, sed liceat ei et successoribus ejus quieto ordine memorata loca cum omnibus ad se (1295C)pertinentibus jure ecclesiastico tenere et possidere, et quidquid pro opportunitate et commoditate praefatae ecclesiae exinde facere decreverint, liberam in omnibus habeant potestatem faciendi. Et ut haec auctoritas nostra perpetuam obtineat firmitatem, manu propria subter firmavimus, et de annulo nostro jussimus sigillari.

Signum Ludovici piissimi imperatoris.

Hirminmarus notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi.

Data VIII Kal. Julias anno, Christo propitio, 22 imperii domni Ludovici piissimi imperatoris, indictione 13.

Actum Stramiaco supra fluvium Rhodanum in Dei (1295D)nomine feliciter. Amen.

CCXXVI. PRO EADEM ECCLESIA. ( Anno 838.)[Apud Baluz., ibid., pag. 118.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Si fidelium nostrorum justas et rationabiles petitiones ac postulationes quas pro utilitate et exaltatione sanctae Dei Ecclesiae exposcunt, ad optatum effectum perducimus, non solum regiam atque imperialem consuetudinem in hoc exercemus, sed etiam eos nobis promptiores, ut credimus, atque (1296A)devotiores facimus. Idcirco omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus et futuris, notum esse volumus quia Agbertus comes et ostiarius atque consiliarius noster nobis innotuit quod quamdam villam sitam in pago Cenomanico nomine Calisamen de jure Cenomanicae matris ecclesiae per nostrum beneficium possideret, de qua per singulos annos nonas et decimas atque legitimos census partibus praefatae matris ecclesiae et ejusdem ecclesiae rectoribus persolveret. Qua de re memoratus Agbertus pertractans casum fragilitatis humanae, et pavescens ultimum vocationis diem, timensque ne praefata villa aliquo cupiditatis suae stimulo vel quolibet ingenio a jure praescriptae matris ecclesiae alienata fieret; ideoque divino fervens amore, adiit (1296B)clementiam nostram suppliciter deprecans ut memoratam villam nomine Calisamen cum omnibus ad se pertinentibus partibus praedictae Cenomanicae sedis ecclesiae et Aldrico ejusdem urbis venerabili episcopo praesentaliter nostra imperiali auctoritate redderemus, et hanc redditionem per nostrum praeceptum futuris temporibus firmius eidem ecclesiae ejusque rectoribus possidendam confirmaremus. Cujus petitionem ob amorem Dei et reverentiam ejusdem sancti loci servorumque Dei inibi Domino famulantium libenter audivimus, et deprecationem ac pium desiderium ejus ad optatum effectum perducere dignum duximus. Quapropter per hoc nostrae auctoritatis praeceptum statuentes decernimus atque jubemus ut quemadmodum saepedictus Agbertus fidelis (1296C)noster memoratam villam cum omni integritate, sicut illa die sub jure nostrae potestatis erat quando a largitione nostra ipsum beneficium accepisse constat, pro emolumento animae nostrae et stabilitate imperii nostri memorato venerabili Aldrico episcopo ad partem praescriptae suae sedis ecclesiae praesentaliter reddidimus, ut in perpetuo in utilitates et usus ejusdem ecclesiae Deoque in ea deservientium permaneat. Idcirco suggerentibus atque humiliter postulantibus praedictis fidelibus nostris, memorato videlicet Aldrico venerabili episcopo et Agberto jamdicto fideli nostro, hoc nostrae confirmationis atque redditionis praeceptum saepedicto Aldrico episcopo vel ad partem jam dictae urbis fieri jussimus, per quod decernimus atque jubemus ut nullus sub ditione (1296D)imperii nostri degens ullo unquam tempore de praedicta villa vel de omnibus ad eam pertinentibus in quibuscunque pagis vel locis saepedicto Aldrico episcopo suisque successoribus ullo unquam tempore inquietudinem facere aut quamlibet calumniam ingerere praesumat: sed liceat ei et successoribus ejus quieto ordine memoratam villam cum omnibus locis et territoriis sive mancipiis et cum omnibus ad se pertinentibus jure ecclesiastico tenere et possidere, et quidquid pro opportunitate et commoditate praefatae sedis ecclesiae exinde facere decreverint, liberam in omnibus habeant futuris temporibus potestatem faciendi. Et ut haec nostrae redditionis auctoritas (1297A)perpetuam obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus, et de annulo nostro sigillari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Maginarius notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi.

Data XVI Kal. Decembris, anno Christo, propitio, 26 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione secunda.

Actum Pictavis civitate publice in Dei nomine feliciter. Amen.

CCXXVII. PRO ALDRICO EPISCOPO. ( Anno 838.)[Apud Baluz., ibid., pag. 119.] (1297B) In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Si sacerdotum Dei justis et rationabilibus petitionibus aurem libenter accommodamus, easque ad optatum effectum perducimus, non solum regiam et imperatoriam exercemus consuetudinem, sed etiam eosdem pro nostris excessibus Domini misericordiam exorandos devotiores promptioresque facimus, atque per hoc immensam Dei misericordiam facilius nobis conciliandam esse confidimus. Idcirco notum esse volumus omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet atque futuris, quia Aldricus venerabilis Cenomanicae urbis episcopus innotuit celsitudini nostrae quod multa ex (1297C)his quae in sua parochia agere debebat, et ad suum ministerium pertinebat, propterea quod jam assidue in nostro servitio vel etiam nobiscum detentus tandiu commorabatur, neglecta erant tam in praedicatione seu confirmatione atque doctrina quam et in restauratione ecclesiarum, vel pravorum hominum correctione, sive in aliis atque in aliis ecclesiae sibi commissae utilitatibus, et cleri vel populi necessitatibus. Innotuit etiam quod mater ecclesia infra praedictam civitatem a multis temporibus constructa propter maceriarum imbecillitatem quotidie ad casum se praeparabat, quam ideo a novo fundare et in meliorem statum et locum aedificare se velle dicebat. Lacrymabili quoque vultu coram nobis et fidelibus nostris asserebat quod si aliter ad suum peragendum (1297D)ministerium otium a nobis impetrare non posset, magis vellet honores sibi collatos dimittere quam clerum et populum sibi commissum negligere, et propterea in perditionem, quod absit, incidere. Quapropter humiliter deprecatus est nostram clementiam ut liceret ei juxta canonicam auctoritatem habere oeconomum qui pro illo exteriores curas gereret, et nostra servitia atque itinera, prout melius posset, sua vice faceret, et praedictus episcopus ad ea quae Dei sunt intenderet et ad suum ministerium perficiendum certaret. Deprecatus est etiam ut si in proprio clero et in sua parochia talem oeconomum qualem volebat, aut qualem necesse erat, sibique secundum canonum institutionem per omnia obedientem (1298A)invenire minime posset, ut haberet licentiam undecunque et quemcunque de nostris fidelibus vellet tam infra palatium quam extra palatium sibi ecclesiaeque sibi commissae eligere adjutorem et defensorem, et quotiescunque necesse fuerit mutare, et meliorem vel utiliorem statuere. Cujus precibus aurem favoris libentissime accommodantes, praescriptis suis petitionibus assensum praebuimus, et postulationes ejus ad effectum usque perduximus. Concedimus quippe memorato pontifici per has auctoritatis nostrae litteras, quas ei fieri jussimus, concessumque in futuro esse volumus ut praefatus episcopus quiete, dum voluerit, in sua resideat parochia, et pro nobis et pro commisso nobis a Deo populo Dominum exoret, suos vero homines cum suo oeconomo (1298B)vel quemcunque, et ut dictum est, elegerit, ubicunque nostra fuerit jussio vel necessitas ingruerit dirigat. Praecipientes ergo per hoc nostrae auctoritatis praeceptum volumus atque jubemus quod si jam dictus episcopus nobis superstes fuerit, ut nullus filiorum aut successorum vel fidelium nostrorum praescripto pontifici ecclesiaeque sibi commissae ullam perturbationem aut calumniam ingerere praesumat, aut facere volentibus consentiat, sed mundeburdum vel defensionem pro Dei amore et pro nostra reverentia ei pleniter faciant, ut quiete et pacifice, ut praescriptum est et ei a nobis concessum, in sua ecclesia absque ullius impedimento ei residere et suum ministerium agere liceat: quatenus memoratum pontificem pro nobis et pro liberis (1298C)nostris sive pro stabilitate et pace imperii a nobis Deo commissi attentius exorare delectet. Et ut haec nostra auctoritas inviolabilem et inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus, et annuli nostri impressione assignari jussimus.

Signum Ludovici piissimi imperatoris.

Maginarius notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi.

Data XV Kal. Martias, anno, Christo propitio, 27 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione tertia.

Actum Pictavis civitate publica in Dei nomine feliciter. Amen.

CCXXVIII. PRO ECCLESIA CENOMANICA. ( Anno 838.)[Apud Baluz., ibid. ] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Si fidelium nostrorum justas et rationabiles petitiones et postulationes, quas pro utilitate et exaltatione sanctae Dei Ecclesiae exposcunt, ad optatum effectum perducimus, non solum regiam atque imperialem consuetudinem in hoc exercemus, sed etiam eos nobis promptiores, ut credimus, atque devotiores facimus. Idcirco omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, (1299A)notum esse volumus quia Adalbertus comes et consiliarius noster nobis innotuit quod quamdam villam sitam in pago Carmicense nomine Bonalla de jure Cenomanicae matris ecclesiae per nostrum beneficium possideret, de qua per singulos annos nonas et decimas et legitimos census partibus praefatae matris ecclesiae et ejusdem ecclesiae rectoribus persolveret. Qua de re idem Adalbertus pertractans casum humanae fragilitatis, et pavescens ultimum vocationis diem, timensque ne praefata villa aliquo cupiditatis suae stimulo vel quolibet ingenio a jure praescriptae matris ecclesiae alienata fieret; ideoque divino fervens amore ad clementiam nostram suppliciter deprecans accessit ut memoratam villam nomine Bonallam cum omnibus ad se pertinentibus (1299B)partibus praedictae Cenomanicae matris ecclesiae et Aldrico ejusdem urbis venerabili pontifici praesentaliter nostra imperiali auctoritate redderemus, et hanc redditionem per nostrum praeceptum futuris temporibus firmius eidem ecclesiae suisque rectoribus possidendam confirmassemus. Cujus petitionem ob amorem Dei et reverentiam ipsius sancti loci servorumque Dei inibi Deo famulantium libenter audivimus, et deprecationem ac pium desiderium ejus ad optatum effectum adimplere dignum duximus. Quapropter per hoc nostrae auctoritatis praeceptum statuentes decernimus atque jubemus ut quemadmodum saepedictus Adalbertus fidelis noster memoratam villam cum omni integritate, sicut illa die sub jure nostrae potestatis erat quando a largitione (1299C)nostra ipsum beneficium accepisse constat, pro emolumento animae nostrae et stabilitate imperii nostri memorato venerabili Aldrico episcopo ad partem praescriptae suae sedis ecclesiae praesentaliter reddidimus, ut in perpetuo in utilitates et usus ejusdem ecclesiae Deoque in ea deservientium permaneat. Idcirco suggerentibus atque humiliter postulantibus praedictis fidelibus nostris, memorato videlicet Aldrico episcopo et Adalberto jam dicto fideli nostro, hoc nostrae confirmationis atque redditionis praeceptum saepedicto Aldrico episcopo et ad partem jam dictae urbis fieri jussimus, per quod decernimus atque jubemus ut nullus sub ditione imperii nostri degens ullo unquam tempore de praedicta villa vel de omnibus ad eam pertinentibus in quibuscunque pagis (1299D)et locis saepedicto Aldrico episcopo suisque successoribus ullo unquam tempore inquietudinem facere aut quamlibet calumniam ingerere praesumat; sed liceat ei et successoribus ejus quieto ordine memoratam villam cum omnibus locis et territoriis sive mancipiis et cum omnibus ad se pertinentibus (1300A)jure ecclesiastico tenere et possidere, et quidquid pro opportunitate et commoditate praefatae sedis ecclesiae exinde facere decreverint, liberam in omnibus futuris temporibus habeant potestatem faciendi. Et ut haec nostrae redditionis auctoritas perpetuam obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus, et de annulo nostro sigillavimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Herminmarus notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi.

Data XV Kalend. Maias, anno, Christo propitio, 27 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione prima.

Actum Aquisgrani palatio in Dei nomine feliciter. Amen.(1300B) CCXXIX. CONCAMBIUM A TATTONE ABBATE CAMPIDONENSI CUM WANINGO COMITE INITUM CONFIRMATUR. ( Anno 838, 14 Junii. )[Apud Neutgart., Codex Alemannicus, pag. 231.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Si ea quae fideles nostri pro eorum opportunitatibus inter se commutaverint, nostris confirmamus edictis, imperialem exercemus consuetudinem, et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam et futurorum, industria, quia dilectus filius et aequivocus noster Ludovicus gloriosus (1300C)rex nobis innotuit eo quod Tatto venerabilis abbas monasterii vocabulo Campidona, nec non et Waningus comes quasdam res pro ambarum partium opportunitate commutassent. Dedit igitur nostro permissu praedictus Tatto abbas ex rebus praedicti monasterii sui praenominato Waningo comiti ad proprium quidquid juris ejusdem monasterii in locis quae dicuntur Plezza, Pazeinhova, Horunanc, et in Suntheim habebatur, excepta marka silvae et curtili, quae pro Aldrico ad memoratum monasterium delegata est, et exceptis illis pratis in Gundilensee, et Cuttinwanc, reliqua omnia, quae in supra dictis locis in jure praescripti monasterii possidebantur, cum markis et omnibus appendiciis suis praedicto Waningo comiti commutando tradidit, (1300D)et e contra in compensatione earumdem rerum dedit saepe dictus Waningus comes ex rebus comitatus sui ante dicto Tattoni abbati ad partem praenominati monasterii sui quidquid in villa, vocabulo Reoda tam terris quam et pratis, atque etiam silvis, aquis, et markis, vel omnibus rebus ex jure comitatus sui inibi (1301A)possidere dignoscitur, similiter et quidquid in loco qui dicitur Eitraha de jure praefati comitatus sui possidebat. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas, manibusque suorum, et aliorum bonorum hominum manibus roboratas, prae manibus se habere professus est, sed pro integra firmitate petiit celsitudinem nostram ut easdem commutationes denuo per nostrae mansuetudinis praeceptum plenius confirmare deberemus, cujus petitioni denegare noluimus, sed sicut unicuique fidelium nostrorum juste et rationabiliter petentium, ita nos illis concessisse, atque in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus, ut quidquid pars juste et rationabiliter alteri parti contulit, per hanc nostram auctoritatem deinceps jure firmissimo teneat (1301B)atque possideat, et quidquid exinde facere decreverit, libero in omnibus potiatur arbitrio faciendi. Et ut haec nostrae confirmationis auctoritas inviolabilis perseveret, de annulo nostro subter eam jussimus sigillare.

Signum domni Ludovici imperatoris Augusti.

Bartholomaeus notarius ad vicem Hugonis recognovi, et subscripsi.

Data XVIII Kal. Julii, anno, Christo propitio, 25 imperii domini Ludovicii piissimi Augusti, indictione prima. Actum Noviomago palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CCXXX. PRO MONASTERIO CORMERIACENSI. ( Anno 838.) [Apud Marten., Thes. Anecd., tom. I, pag. 28.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina propitiante clementia, imperator Augustus.

Si servorum Dei eorumque necessitates, qui ex toto saeculum reliquisse noscuntur, consulimus, et eas pia sollicitudine et imperiali providentia procuramus, ad emolumentum animae nostrae et ad aeternam beatitudinem capessendam hoc procul dubio pertinere confidimus. Idcirco notum fieri volumus, Deo disponente, successoribus nostris, rectoribusque, atque agentibus, monasterii S. Martini patroni nostri, ubi ipse pretiosissimus Christi confessor corpore requiescit, praesentibus et futuris, quia divino tacti amore, complacuit celsitudini nostrae, (1301D)quamdam villam juris ejusdem monasterii nomine Cusciacus ad cellam Sancti Pauli, quae rustico nomine Cormaricus dicitur, quam Itherius quondam abbas ejusdem monasterii in propriis rebus novo opere construxit, atque memorato monasterio delegavit, ob utilitates ejusdem cellae, et necessitates (1302A)monachorum inibi Deo famulantium fulciendas, nostrae auctoritatis praeceptum tradere, atque ut in ejus jure perpetuo consistat per eamdem auctoritatem delegare, cum omnibus ad se pertinentibus, videlicet domibus, utrisque aedificiis, terris, vineis, silvis, pratis, campis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, cultis locis et incultis, mobilibus rebus et immobilibus, ac seipsas moventibus, mancipiis utriusque sexus et aetatis, totum et ad integrum, vel in exquisitum quantumcunque ad eum praesenti tempore juste et legaliter pertinere cognoscitur, ac per hoc libuit celsitudini nostrae memoratam munificentiae nostrae liberalitatem imperiali auctoritate firmare, et regali sanctione solemniter roborare. Proinde hos nostrae majestatis apices fieri, atque (1302B)Audacro, qui nunc idem monasterium regere digno scitur, successoribusque ejus, patribus videlicet ejusdem cellae, dare decrevimus, per quos sancimus atque omnimodis praecipimus, ut memorata villa cum sui integritate abhinc in futurum in jure et dominatione memoratae cellae monachorumque inibi Deo per successiones famulantium consistat, et quidquid publicis vel privatis obsequiis, abbatibus rectoribusque memorati monasterii S. Martini impendere debuit, totum ad jus et profectum praefatae cellae proficiat, quam in honore S. Pauli dicatam esse diximus, quatenus fabricae ejusdem, monachorumque inibi usibus Deo famulantium deserviat, atque in augmentis proficiat, et ejusdem beati apostoli Christi gloriosis interventionibus nobis divina propitiatio (1302C)gloriosius cu . . . Et ut haec nostrae delegationis auctoritas perpetuis temporibus . . . de annulo nostro subter eam jussimus sigillare.

Hirminmarus notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi.

Data XVI Kalendas Julii, anno, Christo propitio, 24 imperii domni Ludovici Augusti, indictione 15. Actum Theodonis villa palatio regio in Dei nomine feliciter.

CCXXXI. CONFIRMATUR COMMUTATIO QUORUMDAM PRAEDIORUM INTER HILDUINUM ABBATEM DIONYSIANUM ET ERMENTRUDEM ABBATISSAM JOTRENSEM. ( Anno 839.)[Apud Mabill., de Re diplomatica, pag. 545.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu (1302D)Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Si enim ea quae fideles imperii nostri pro eorum opportunitatibus inter se commutaverint, nostris confirmamus edictis, imperialem exercemus consuetudinem, et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum (1303A)esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum, tam praesentium quam et futurorum, industria, quia Hilduinus vir venerabilis, monasterii Sancti Dionysii abbas, nobis innotuit eo quod cum Ermentrudi monasterii sanctae Mariae Joderensis abbatissa pro ambarum partium opportunitate de quibusdam rebus commutationem fecisset. Dedit igitur nostro permissu praedicta Ermentrudis abbatissa de rebus Sanctae Mariae sibi commissis partibus monasterii Sancti Dionysii vel Hilduini abbatis in pago Meldensi et in villa quae vocatur Cuciacus curtiles II, habentes inter ipsos curtiles et vineam plus minus bunuarium unum et arpennum unum; inter terram arabilem et pratum ac concites bunuaria XI et arpennum unum. Contra in recompensatione (1303B)hujus meriti dedit jam dictus vir venerabilis Hilduinus abbas ex rebus monasterii sui jam fati partibus Sanctae Mariae monasterii Joderensis seu Ermentrudis abbatissae in ipso pago et in villa quae dicitur Liniacus, de rebus Sancti Dionysii curtiles tres, habentes inter ipsos curtiles et vineam plus minus bunuarium unum et dimidium, inter pratum et terram arabilem bunuaria XI et arpennum unum. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas, manibusque bonorum hominum roboratas se prae manibus habere professus est: sed pro integra firmitate petiit celsitudinem nostram ut easdem commutationes denuo per nostrae mansuetudinis praeceptum plenius confirmare deberemus. Cujus petitioni denegare noluimus; sed sicut unicuique fidelium nostrorum (1303C)juste et rationabiliter petentium, ita nos illis concessisse atque in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus ut quidquid pars juste et rationabiliter alteri contulit parti, deinceps per hanc nostram auctoritatem teneat atque possideat, et faciat exinde jure ecclesiastico quidquid elegerit. Et ut haec auctoritas commutationis firmior habeatur, et per futura tempora plenius conservetur, de annulo nostro eam subter jussimus sigillare.

Glorius notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi.

Actum Attiniaco palatio regio, anno 26 imperii domni nostri Ludovici piissimi imperatoris.(1304A) Datum X Kal. Februar., indictione II, in Dei nomine feliciter. Amen.

CCXXXII. PRO ABBATIA CAMPIDONENSI. ( Anno 839, 18 April. )[Apud Neutgart., Codex Alemannicus, pag. 237.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.

Si locis Deo dicatis, etc. Idcirco noverit industria omnium fidelium nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, quia ad deprecationem dilectissimi fratris nostri Drogonis venerabilis archiepiscopi, sacrique palatii nostri summi capellani, quamdam cellulam appellatam Aldrici cella, quae domino ac genitori (1304B)nostro Carolo praestantissimo imperatori tradita est, quae in ducatu Alamanniae sita est in pago Albigoi ad quoddam monasterium quod dicitur Campidona, ubi praesenti tempore venerabilis Tatto abbas praeest, ob emolumentum animae nostrae, et aeternae retributionis fructum subdere, et de nostro jure, in jus et potestatem praedicti monasterii solemni donatione nobis transferre placuit. Pro hoc itaque nostro favore atque licentia dedit jam dictus venerabilis abbas Tatto ex ratione monasterii sui Ratulfo presbytero atque capellano nostro, qui jam pridem eamdem cellulam nostra largitione tenuit, ad habendum in beneficium diebus vitae suae in pago Keltenstein, in loco qui dicitur Hruodoldishova, sex obas vestitas sub integritate earum, et in alio (1304C)loco in pago Augustgoi quamdam cellulam nuncupatam Herilescella cum omnibus ad se pertinentibus, eo videlicet modo ut praefatas res monasterii, diebus tantum vitae suae habeat, et post obitum suum revertantur ad praenominatum monasterium perpetualiter possidendae.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Hirminmaris notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi.

Data XIV Kal. Maias, anno, Christo propitio, 26 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione secunda. Actum Bodoma regio palatio in Dei nomine feliciter. Amen.(1305A) CCXXIII. PRO MONASTERIO CAMPIDONENSI. ( Anno 839, 1 Septemb. )[Apud Neugart, Codex Alemannicus, pag. 239.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.

Si erga loca divinis cultibus mancipata, etc. Idcirco notum esse volumus cunctis fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia concessimus monasterio, quod dicitur Campidona, quod est constructum in honore sanctae Mariae semper virginis, et sanctorum Gordiani, et Epimachi martyrum, quos bonae memoriae Hildegarda mater nostra ad (1305B)eumdem locum, pro divinis eis officiis adhibendis collocavit, ubi et nunc venerabilis abbas Tatto praeest, ut quandocunque divina vocatione praedictus abbas vel successores ejus de hac luce migraverint, pro divinae auctoritatis gratia et amore praefatae Hildegardae matris nostrae, monachi ibidem Deo militantes licentiam habeant, quandiu inter se tales invenire potuerint, qui ipsam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere valeant, per hanc nostram auctoritatem et consensum eligendi abbates, etc.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Hirminmaris notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi.

Data Kalend. Septembris, anno, Christo propitio, (1305C)26 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 2. Actum Cabalauno civitate palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen.

CCXXXIV. PRO MONASTERIO DEENSI ( Anno 839.)[Apud Chiffletium in probat. ad Hist. abb. Trenorciensis, pag. 194, et apud D. Bouquet., Recueil des Hist., tom. VI, pag. 628.] In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus.(1306A) Si liberalitatis nostrae munere de beneficiis a Deo nobis collatis, locis Deo dicatis aliquid conterimus, id nobis et ad mortalem vitam feliciter transigendam, et ad aeternam perpetualiter obtinendam profuturum liquido credimus. Idcirco notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei ecclesiae et nostris [tam praesentibus quam et futuris,] quia divino tacti amore contulimus ad monasterium Deas, in quo sanctus Philibertus confessor Christi corpore requiescit, constructum in honore beatissimorum Petri et Pauli apostolorum, ubi venerabilis vir Hilbodus abbas praeesse dignoscitur, quamdam villam juris nostri, nomine Scobrit, quae est in pago Pictavo, in vicaria Racinse, cum omnibus ad se pertinentibus vel aspicientibus, et cum mancipiis utriusque sexus (1306B)vel aetatis. Memoratam itaque villam, cum ecclesia Sancti Vitalis, domibus caeterisque aedificiis, terris cultis et incultis, vineis, pratis, pascuis, silvis, salinis, molendinis, exitibus et regressibus, quantumcunque ad praedictam villam pertinet, et nostri juris atque possessionis jure proprietatis est, totum et ad integrum vel inexquisitum, de nostro jure in jus et dominationem praedicti monasterii transferimus: ita videlicet ut quidquid ab hodierno die et deinceps rectores atque ministri ejusdem monasterii de praedicta villa, vel [de iis] quae ad eam pertinent, facere, ordinare atque ad utilitatem ejusdem monasterii facere elegerint, liberam atque firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi. Et ut haec nostrae largitionis atque concessionis [auctoritas] per (1306C)diuturna tempora inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria nostra eam subter firmavimus, et annuli nostri impressione assignari jussimus.

Signum Ludovici serenissimi imperatoris.

Ego Meginarius notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi.

Data V Kalendas Decembris, anno, Christo propitio, 26 imperii domni Ludovici serenissimi imperatoris, indictione tertia. Actum Pictavis in Dei nomine feliciter. Amen.(1307A) CCXXXV. PRO ASIA ABBATISSA. ( Anno 839.) Privilegium Lotharii I imperatoris, quo Asiae abbatissae monasterii Ticinensis Sanctae Mariae, cui nomen Theodotae, concedit terram positam inter murum et antemurale civitatis Ticinensis. [Muratori, Antiquit. Italicae, tom I, pag. 918.] In nomine Domini nostri Jesu Christi Dei aeterni, Lotharius, divina ordinante providentia, imperator Augustus, etc.

Igitur omnium fidelium sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque cognoscat solertia, qualiter . . . . . . . nomine Asia abba de coenobio quod dicitur Theodote, quod est factum in honore Dei genitricis semperque (1307B)virginis Mariae degens sub regula eximii sanctissimique Patris Benedicti, petiit piam celsitudinem nostram ut ob Dei reverentiam et animae nostrae mercedem, ad augmentum utilitatis ejusdem sancti loci, et supplementum necessitatum ibidem Deo famulantium, quaedam terra ibidem necessaria inter murum civitatis et antemuralem conferremus. Cujus petitionem nos animae nostrae mercedis proficuam recolentes libenter annuimus, effectuosaque deliberatione perenniter mansurum ac nostra auctoritate perfecimus; sed ut futura per tempora nullam refragationem inde quis inferre audeat, et rei collatae rationem, et ipsis adjacentiis in hac nostra auctoritate inserere decrevimus: terminia vero de praefata (1307C)terra haec sunt: de superiori capite porta quae dicitur Marenca, usque ad turrim ipsius monasterii, ubi est oratorium in honore sancti archangeli Michaelis, cum ingressibus et egressibusque in via publica. Insuper etiam ex subteriori parte turris jam dictae usque territoria monasterii saepe dicti: de uno latere terra ipsius monasterii, de alio latere via publica habet in longo pedes numero LXXX et VIII et in lato pedes XXIX. Petiit etiam serenitatem culminis nostri ut et commutationem, quam nostra auctoritate se praefata abbatissa, nec non et Teutberga de res sanctae Mariae semper virginis de suprascripto monasterio Deado et monasterium novum, quod est situm in honore sanctae Agathae, congruam commutationem ac rationabilem sub praesenti nostra auctoritate (1307D)confirmaremus, ac firmissimo jure ex utraque parte roboraremus, sicuti et fecimus. Praecipientes ergo jubemus, sicuti et perenniter mansurum volumus, ut nemo fidelium nostrorum parti praescripti monasterii de his omnibus rebus quolibet tempore (1308A)nullam inferre praesumat molestiam aut contrarietatem, sed sub omni integritate, sicut ibidem a nobis concessae sunt, et a nostra auctoritate condonatae perenniter ibi in utilitate ejusdem monasterii absque cujuslibet refragatione, aut qualibet inquietudine permaneant. Si quis vero contra hujus nostri praecepti securitatem violentiam aliquam vel occasionem inferre tentaverit, sciat se compositurum auri optimi libras LX, medietatem palatio nostro, et medietatem parti ejusdem monasterii. Et ut haec nostra auctoritas pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione jussimus insigniri.

Signum Lotharii serenissimi Augusti.

Dructemirus subdiaconus atque notarius ad vicem (1308B)Algimari recognovit.

Data pridie Nonas Maias, anno, Christo propitio, imperii domni Lotharii pii imperatoris 19, indictione 2.

Actum Papia palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.

CCXXXVI. DIPLOMA LOTHARII IMP. PRO MONASTERIO LUCERNENSI. ( Anno 839.)[Apud Neugart, Codex Alemannicus, pag. 243.] In nomine Domini Jesu Christi Dei aeterni, Lotharius, divina ordinante providentia, imperator Augustus.(1308C) Noverit industria omnium fidelium nostrorum quia vir venerabilis Sigimarus abbas ex monasterio quod dicitur Vivarium peregrinorum, situmque est in ducatu Alsacense super fluvium Morbac, detulit nobis sacrae memoriae genitoris nostri Ludovici auctoritatem, in qua erat insertum qualiter atavus noster Pippinus, quondam rex, et ipse postmodum in sua eleemosyna concessisset monasterium Luciaria vel monachis ibidem degentes homines ingenuos quinque his nominibus Vualdonem, Vulfarium, Vulfinum, Vuolfoldum et Vulbertum, cum filiis et posteris eorum, commanentes in loco nuncupante villa Eman super fluvium Riusa in pago Aregava videlicet, at illud quod ad partem publicam facere consueverant, ad praedictum monasterium (1308D)fecissent. Praecipientes igitur jubemus, etc. Et ut haec auctoritas nostra firmior et per futura tempora melius conservetur, de annulo nostro subter jussimus sigillari.

Eichardus ad vicem Agilmari recognovi.(1309A) Data VIII Kalend. Augusti, anno, Christo propitio, imperii domni Lotharii pii imperatoris 21, indict. (1310A)3. Actum Strazbur civitate in Dei nomine feliciter. Amen

(no apparatus)