Diploma in favorem Hierarchiae el nationis Ruthenae

This is the stable version, checked on 5 Martii 2022. 2 pending changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Diploma in favorem Hierarchiae el nationis Ruthenae
Saeculo XVI
editio: incognita
fons: [1]


Diploma in favorem Hierarchiae et nationis Ruthenae in regno Poloniae :

In Nomine Domini Amen. Ad perpetuam rei memoriam . Ne gestarum notitia rerum ab humana evanescat memoria , cautum est , actiones legitimatas, quae recordii indigent, per scripti continentiam et testium annotationem in notitiam trans mitti posterorum . Proinde Nos Vladislaus Dei gratia Hungariae, Poloniae , Dalmatiae , Croatiae, Ramae, Serviae, Ras ciae , Sclavoniae, Galliciae , Comaniaeque Rex , nec non Ter rarum Cracoviae, Sandomiriae , Lancitiae, Cujaviae , Lithuaniaeque Princeps supremus , Pomeraniae Russiaeque Dominus et Haeres. Significamus tenore praesentium , quibus expe dit, universis praesentibus et futuris harum notitiam habituris : Quod dum in mente nostra crebrius revolvimus, et aequo rationis libramine coelestia pensamus cum terrenis , non aliud per vehementiam laboriosae meditationis accipimus , quam quod spretis mundi fallaciis , et accrescentis saeculi seductrice gloria prorsus evulsa mentis aciem in coelestia figamus, ubi candor Lucis aeternae cunctorum Fidelium mentes illustrat, corda conciliat et extinctis odiorum flammis universorum effi cit animorum voluntates unanimes : Quanquam autem ex as sumpto Dignitatis officio singulorum Regimini nostro subjec torum utilitati intendere teneamur , cura tamen efficatior nos sollicitat, ut ad ea, quae divini Cultus ampliationem , decus et gloriam ac laudem aediumque Sacrarum Unionem sta tumque felicem et quietum respiciunt, convertamus animum , disponamus et mentem , nam in coelestes thesauros reponi eo indubie confidimus , quidquid ad magnificandum Deum , et Sacrarum Ecclesiarum augmentum ipso largiente ordinamus': Cum igitur Spiritus Sancti cooperante clementia Ecclesia 0 rientalis Ritus videlicet Graeci et Ruthenorum , quae longis heu temporibus in disparitate quadam et scissura Fidei Sanc tae et Divinorum Sacramentorum , non sine multorum salutis dispendio ab Unione S. Romanae Ecclesiae fluctuare videba tur, et quam Unionem Patres nostri, imo tota plebs Catholica temporibus nostris videre cupiebat , modo jam miserante Do mino Decretis SSmi Dni Eugenii Nostri Papae IV et aliorum Patrum plurimorum Fidei Sanctae ' zelatorum , cum ipsa S. Romana ac Universali Ecclesia reducta sit ad identitatem du dum desideratae Unionis : pro tanto, ut ipsa Ecclesia Orien talis Praelatique et Clerus universus ejusdem Ritus Graeci et Ruthenorum in amplitudine Dominiorum nostrornm , et Diti oni Nostrae subjectorum , ubilibet consistentes , qui alias stante hujusmodi disparitate et scissura , quandam depres sionem sustinebant, restituta ipsis libertate Divino Cultui in sistere possint, et Salvatoris nostri clementiam pro salvandis Fidelium animabus , et S. Fidei conservando statu in pacis dulcedine uberius exorare valeant , at Laudem et gloriam Dei Omnipotentis , qui nos suo redemit pretiosissimo sanguine, Universis Ecclesiis earumque Episcopis seu Vladicis, Praela tis , Clero, et caeteris personis Ecclesiasticis ejusdemque Ri tus Graeci et Ruthenorum haec omnia Jura et Liberates , modos , consvetudines et immunitates universas duximus in perpetuum concedendas, et praesentibus concedimus , quibus omnes Ecclesiae Regnorum Nostrorum Poloniae et Hungariae etc. earumque Archiepiscopi, Episcopi , Praelati et caeterae personae Ecclesiasticae Consvetudinis Romanae Ecclesiae uti fruuntur atque gaudent. Volumus insuper et praesentibus de cernimus , quod a modo nullus Dignitariorum , Capitaneorum , Officialium , Terrigenarum et caeterorum subditorum Nostro rum cujuscunque status aut conditionis existunt, et praecipue Regni Nostri Poloniae praedicti, singulariter autem terrarum Nostra rum Russiae et Podoliae et aliarum ipsis annexarum de Jurisdictione praefatorum Episcoporum , Vladicarum et Praelatorum ejusdem Ritus Graeci et Ruthenorum , sed neque de judiciis Sacerdotum seu Plebanorum ipsorum , imo de cau sis Matrimonii aut divortiorum se deinceps impediant quoquo modo, non obstante quavis consvetudine ad hactenus in ter ris praescriptis quomodolibet in contrarium observata . Prae terea ut iidem Episcopi seu Vladicae , caeterique Praelati et Eclesiasticae Personae saepe dicti Ritus Ruthenorum vitae ad miniculis sustentati, ad Laudes Deo exolvendas co commodius intendere possint, ipsis et eorum Ecclesiis Universis in dom - i niis Nostris ubicumque existentibus oinnes villas et possessio nes quaslibet, quibuscunque nominibus censeantur, quae ab antiquo ad ipsas Ecclesias pertinere videbantur, et per quas cunque personas et in quibuscunque terris et districtibus No stris in praesens habitas, cum omnibus eorum juribus pia mansvetudine duximus restituendas , et restituimus per prae sentes temporibus in aevum succesuris, harum , quibus sigil lum Nostrum appensum est , testimonio Literarum . Actum et Datt . Budae, Feria Sexta proxima ante Dominicam Oculi, Anno Dni 1443. Praesentibus Rdo in Xto Patre etc. Nos igitur pre cibus pro parte praedicti Vladicae Nobis factispermoti, easdem Literas innovandas, roborandasque, et confirmandas duximus, et ob id potissimum quod ad res Ecclesiasticas pertinet , prae sentibus Literis innovamus, roboramus et confirmamus, decer nentes eas robur perpetuae firmitatis obtinere. In Cujus rei testimonium sigillum Nostrum est appensum praesentibus. Ac tum in conventione Gnli Petricovien . Feria 4ta ante Domi nicam Oculi Anno Dni 1504. Regni Nri Anno tertio . Prae sentibus ibidem Rdis in Xto Patribus DD. Andrea Roża Ar chiepiscopo Gnesnen, et Primate etc. Datum per manus V. Joannis de Laszko Regni Poloniae Cancellarii sincere Nobis dilecti. - Joannes de Laszko Regni Poloniae Cancellarius - Nos itaque Sigismundus Rex supramemoratis petitionibus prae nominati Vladicae Chelmensis, ejus nomine ad nos porrectis, benigne annuendo, Literas suprascriptas in omnibus earum Conditionibus, Articulis, et Sententiis de nostra scientia certa atque consilio et assensu Consiliorum Nostrorum in his Co mitiis Nobiscum existentium , innovandas, approbandas et ra tificandas duximus, approbamus, ratificamus et confirmamus praesentibus decernentes easdem Literas omniaqne in eis con tenta praesertim in quorum usu possessioneque ipse et Eccle sia sua existit , robur debitae et perpetuae firmitatis obtinere. In cujus rei testimonium Sigillum nostrum praesentibus est appensum . Actum Cracoviac in Conventione Gnli Feria 6ta Parascevae Anno Domini 1543. Regni Nri Anno 37. Praesen tibus Rinis et Rdis in Xto Patribus D. D. Petro de Gamratis Archieppo Gnesnensi Legato Nato et Regni Nostri Primate . Datum per Manus Magei Pauli de Vola Castellani Radomien sis Regni Poloniae Cancelarii, Burgrabii arcis Cracoviensis et Capitanei Gostinensis sincere Nobis dilecti. Paulus de Vola Ca stell: Radomiensis ac Regni Poloniae Cancellarius – Nos ita que supplicationi eidem uti in re justa benigne annuen . prae inscrtas Literas, et omnia earum contenta in omnibus earum punctis, clausulis et articulis confirmandas et approbandas esse duximus, prout in toto et in parte confirmamus appro bamus praesentibus Literis Nostris, decernen. easdem perpe tuae et invioliabilis firmitudinis robur debere obtinere. In cu jus rei fidem praesentes Manu nostra subscriptas Sigillo M. D Lith . communiri jussimus ---

Datt. Varsaviae. Die õ. Mensis Septembris Anno Dni 1621. Regnorum Nostrorum Poloniae 34 Sveciae vero 28 Anno Sigismundus Rex --- Locus pensilis Sigilli in rubra cera .