907-908 ALEXANDER, servus servorum Dei, G. Remensi, R. Senonensi, B. Turonensi, M. Bituricensi, T. Burdigalensi archiepiscopis, salutem et apostolicam benedictionem.
(PL 145 0857B) Non ignorat sancta vestra fraternitas, dilectissimi, quod ex auctoritate sedis apostolicae, cui nos indignos clementia divina praefecit, totius universalis Ecclesiae regendus ac disponendus nobis status incumbit. Quoniam igitur, pluribus Ecclesiarum negotiis occupati, ad vos ipsi venire non possumus, talem vobis virum destinare curavimus, quo nimirum post nos maior in Romana Ecclesia auctoritas non habetur: Petrum videlicet Damianum, Ostiensem episcopum: qui nimirum et noster est oculus et apostolicae sedis immobile firmamentum. (0857C) Huic itaque vicem nostram pleno iure commisimus, ut quidquid in illis partibus, Deo auxiliante, statuerit, ita ratum teneatur et firmum, ac si speciali nostri examinis fuerit sententia promulgatum. Quapropter venerabilem sanctitatem vestram fraterna charitate monemus, et insuper apostolica vobis auctoritate praecipimus ut talem tantumque virum, tanquam nostram personam, digna studeatis devotione suscipere, eiusque sententiis atque iudiciis propter B. Petri, apostolorum principis, reverentiam humiliter obedire. Quisquis enim fastu superbiae, quod absit! inflatus, illius iudicio contradictor vel adversator exstiterit, usque ad dignam satisfactionem, nostram vel Romanae Ecclesiae gratiam non habebit. (0858C) Quia vero cum ad vos Girelmum misimus, adhuc adventum praefati domini Petri nos impetrare posse nullatenus speraremus, volumus ut si quid apud vos Girelmus coepit, ad domini Petri magisterium veniat, et per eius manum quidquid agendum est fiat.