Diploma (Benedictus III)

This is the stable version, checked on 19 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Diploma
IX saeculo

editio: Migne 1852
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 115

Documenta Catholica Omnia pdf

BenIii.Diplom7 115 Benedictus III Parisiis J. P. Migne 1852 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin Diploma

BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, THEOTORI, religioso abbati venerabilis monasterii Domini Salvatoris, et per te in eodem venerabili monasterio successoribus abbatibus in perpetuum.

Quoniam semper sunt concedenda quae rationalibus congruunt desideriis, oportet ut devotioni conditoris piae constructionis auctoritas in privilegiis praestandis minime denegetur. Igitur quia postulasti a nobis quatenus monasterium Salvatoris, a sancto Bonifacio archiepiscopo constructum in loco qui vocatur Boconia erga ripam fluminis Voldaha, privilegii sedis apostolicae adminiculis decoretur, ut sub jurisdictione sanctae nostrae, cui Deo auctore deservimus, Ecclesiae constitutum, nullius alterius Ecclesiae jurisdictionibus submittatur: pro qua re piis desideriis faventes, hac nostra auctoritate id quod exposcitur effectu mancipamus: et ideo omnem cujuslibet Ecclesiae sacerdotem in praefato monasterio ditionem quamlibet habere aut auctoritatem praeter sedem apostolicam: ita, ut nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus, nec missarum ibidem solemnitatem quispiam praesumat omnino celebrare, ut profecto juxta id quod subjectum apostolicae sedi firmitate privilegii consistit, inconcusse dotatum permaneat locis et rebus, tam eis quas moderno tempore tenet vel possidet, quam quae futuris temporibus in jure ipsius monasterii divina pietas voluerit augere ex donis et oblationibus decimisque fidelium absque ullius personae contradictione, firmitate perpetua perfruamur. Constituimus quoque per hujus decreti nostri paginam ut quicunque cujuslibet Ecclesiae praesul, vel quacunque dignitate praedita persona hanc nostram privilegii chartam, quam auctoritate principis apostolorum firmamus, temerare tentaverit, anathema sit, et iram Dei incurrens a coetu omnium sanctorum extorris existat, et nihilominus praefati monasterii dignitas a nobis indulta perpetualiter inviolata permaneat apostolica auctoritate subnixa.

Scriptum per manum Zachariae notarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Octobris, indictione quinta.

Actum X Kal. Novembrias per manum Theotfilacti, secundicerii sanctae sedis apostolicae, imperante domno piissimo perpetuum Augusto Ludovico a Deo coronato, magno, pacifico imperatore, indictione quinta.