Migne Patrologia Latina Tomus 94
Dionysius de annis (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne
Dionysius de annis
(0637C)Anni Domini notantur in praesenti linea,
Cum misertus mundi Dominus ad tollenda crimina
Natus homo hic processit, natura ferens viscera.
Ad indictionem inveniendam.
Tres appone annis Christi pro indictionibus
Regulares, et partire per quindenum numerum,
Absque mora tunc videbis quis sit ejus numerus
Quando Christus natus sit.
Quarta est indictione natus Christus Dominus
Ideo tres apponuntur pro indictionibus,
De denis duobus Christi de annorum numero.
Ad probandam Incarnationem.
Ordines indictionum divide per quindecim,
In his autem regulares adde denos et duos,
Praesens anni apponatur indictio ibidem.
Ad exhortandum lectorem.
Calculum qui lector scire studes mente strenua,
(0637D)Ordines indictionum altae stent memoriae,
Quae si absint anni Christi amittes ignavia.
Ad epactas lunae inveniendas.
Per novenos atque denos annos Christi divide.
Et quod his superabundat extende per undecim,
Per triginta partiendo epactas reperies.
Item ut supra.
Decennovenalem Paschae unum tantum subtrahe.
Per undenos ampliabis, per triginta divide,
Epactam ipsius anni protinus invenies.
Ad epactas solis inveniendas.
Pro epactis namque solis sume annos Domini.
(0638C)Horum quartam his appone annorum qui fuerint
Regulares adde quater, per septenos divide.
Item ut supra.
Tene autem nono semper Kalendas Aprilium.
Feria quae esse constat locus concurrentium,
Crescunt quibus in diebus per septenum numerum.
De cyclo solis quem gradum teneat.
Octo annos subtrahendo pro solari circulo,
Per vigenos et octonos reliquos diviseris,
Invenisse te gaudebis sic solarem circulum.
Ad probandam concurrentem.
Circulum et hunc solarem divide per quatuor,
Tandem quartam ejus partem eidem adjicito,
Per septenos dividendo, concurrens invenitur
Ad cyclum lunae inveniendum.
Cyclus lunae quotus exstat si scire desideras,
Duos annos semper deme de supremo numero,
(0638D)Per novenos simul denos divisus reperitur.
Ad cyclum decimum nonum inveniendum.
Annis Christi unum tantum rite si addideris,
Per novenos atque denos pariter diviseris,
Decennovalem cyclum ultimum reperies.
De loco epactarum.
Epactarum locus patet facilis et commodus,
In undecimo Kalendas positus Aprilium,
In quo luna cum epacta coaequatur numerus.
Item de quatuordecim epactis.
Quarta decima epacta, cum tenetur circulo,
(0639A)Quartam decimam undeno Kalendas Aprilium,
Computare lunam cogit lege patrum sancitum.
Quando epactae crescunt.
Nam epactae cum crescunt ad quindenum numerum,
Duodenarum Kalendarumque itemque Aprilium,
Quartam decimam tenebis lunam sine dubio.
De paucioribus epactis.
Pauciores jam epactis observata regula,
Crescere per dies sine usque decimam quartam,
Ipsa erit quam quaerebas legalis legitima.
De pluribus epactis.
Porro plures si dicuntur ultra quindenarium,
Ipso numero ascende usque trigenarium.
Sic ad novam inchoando ad paschalem terminum.
Regula prima mensis.
Pascha nostrum primi mensis est tenenda regula,
Christiani post peracta luna decima quarta,
(0639B)Aequinoctio transcenso in die Dominico.
Quid inter Azyma et Pascha distet.
Inter Azyma et Pascha haec est differentia:
Paschae dies est tenenda luna decima quarta,
Azymorum qui sequuntur septima solemnitas.
Quomodo variatur per septem dies.
Luna paschae variatur in septeno numero,
Die quo surrexit Christus ac Salvator omnium,
A quo jure nomen sumpsit sanctus et dominicus.
De communi anno.
Quatuor et trecentorum quinquaginta dierum,
Recipit communis annus duodecim mensibus,
Undecim de solis cursu remanente diebus.
Item.
Numerus jam undenorum hic per annos singulos,
Ad quaerendam lunam semper annuatim ponitur,
Graeco namque sortiuntur epactae vocabulo.
(0639C)De Embolismo
Embolismus vero decem atque novem diebus,
Cursum solis transcendendo longior efficitur,
Habens quater octoginta et trecentenos dies.
De Ogdoade et Hendecade.
Est et alia praefati circuli divisio,
In qua Ogdoas annorum Hendecasque quaeritur,
Qui aequare cursum solis atque lunae dicitur.
De luna Januarii.
In Kalendis si requiris lunam Januarii.
Cyclum semper tantum lunae extende per undecim,
Regularem adde unum per triginta divide.
Item ut supra.
Cyclus namque memoratur tribus annis ultimis,
Regularem non apponas unum ut in caeteris,
Quia duo sunt ponendi his cura pervigili.
(0639D)In quo signo luna versetur.
Forte luna quo versetur signo si quaesieris
Ducta quater ejus aetas per partes concreverit,
Per triginta partiendo tunc signa reperies.
Item.
Est in media vel prima prompta computatio,
Namque alio in signo quot partes habuerit,
Tot sequentibus adjice, vel detrahe omnibus.
Quandiu in signo moretur.
Unoquoque signo luna tantum binis diebus,
Senis horis atque besse illustrare dicitur,
Sic per omnia percurrens ad ipsum revertitur.
De tribus annis, qui non observentur.
Porro octavus et undenus atque nonus decimus
Generale argumentum conservare nequeunt.
Faciente embolismo dum in his inseritur.
(0640A)De Maio mense.
Primo igitur de tribus annis de quo diximus,
In Maiarum Kalendarum hac consueta regula.
Tunc octava demonstratur esse et vicesima.
Item.
Embolismus quia sane Martio inseritur,
Dumque unius dies celebratur ablatio,
In viceno remanebit et septeno numero.
De Julio mense.
Simili itemque modo Kalendis Julii,
Sis contentus de triginta in nonam vicesimam.
Remanere embolismi facit superfluitas.
De embolismis undecimi anni.
Anno undeno embolismo in quo pridie
Nonas solet in Decembris solito accendere,
Facit eam tunc recidere sic mutato ordine.
Item.
(0640B)Ratio namque lunaris in Kalendis Martii,
Cum vicena simul nona computare soleat.
Embolismus tantum tenet octavam vicesimam.
De decimo nono anno.
Anno decimo et nono, qui est horum ultimus,
Tertio quia Nonarum Martiarum ponitur,
Facit Maias in Kalendis hunc supernum numerum.
De saltu lunae
Julii denique mensis in die trigesima,
Saltus lunae est tenendus generali ordine
Qui per denos et novenos solet annos crescere.
Unde saltus conficiatur.
Horae singulae per annum uno puncto addito,
Nona decima pars puncti constat haec ablatio.
Fit per decem novem annos diei ablatio.
Item.
(0640C)Cunctis retro annis semper apponuntur undecim,
Hic epactae pro cremento numero duodecimo.
Trigenario completo nullam dici placuit.
Item.
De vigesima et nona die quippe altera,
Computare cogit primam hanc ejus velocitas,
Transilire diem facit, sic ad Nonam inchoas.
Ad probandam lunam.
Si vis ergo lunam scire hoc vel illo tempore
Sume dies Januarii a mensis principio,
Adde aetatem Kalendarum lunae mensis ipsius.
Item.
Per novenos quinquagenos primo si partieris,
Nihilominus secundo per triginta diviseris,
Vere lunam quam quaerebas facile invenies.
Ad probandam feriam.
Item sume dies anni, divide per septies,
(0640D)Et quot ultra septem crescunt habeto memoria,
His dictarum Kalendarum feriae annectere.
Item.
His in unum adunatis summam cum collegeris,
Et septenis item suis partibus diviseris,
Argumentum quod quaerebas, feriam invenies.
De aequinoctio.
Aequinoctium vernale in prima vigesima
Martii tenere debes, quia patrum regula,
Observare valde monet ratione sedula.
Aliud.
Sic itaque et September coaequato numeri
Quia esse duo anni comprobantur unius
Autumnale suum, alter servat aequinoctium.
De ratione duodecim signorum.
Mira prorsus paganorum et saeva dementia,
Qui in coelum transtulerunt tam diversas bestias
(0641A)Cum olympo esse constent angelorum agmina.
Illi taurum radiare dicunt inter sidera,
Qui in bovem versum Jovem fabulose asseverant,
Ad Italiam transvexit Agenoris filiam.
Habet fides Christiana signorum memoriam,
Primum Agni qui in coelum majestate fulgida,
Regnat unicus cum Patre per immensa saecula.
Igitur non torvus fronte nec cervice tumidus
Noster taurus est putandus nominatus optimus,
Dulcis, blandus, atque mitis, atque suavis vitulus.
Ipse est ergo tenendus saginatus vitulus,
Cujus caro immolata in crucis patibulo,
Hos crure suo tulit de mortis periculo.
Hic non cessat nos hortari pietate sedula,
Jugo Christi submittenti exarare vitia,
Divinorum praeceptorum reportare semina.
Prosequentibus hortatur testamentum geminis.
Idolatriam calcare, solum Dominum quaerere,
Avaritiam vitare cancrum incurabilem.
(0641B)Leo noster obdormivit ut in morte vinceret,
Ideo evigilavit ut possimus surgere.
Per quem juste merebamur a poenis eripi.
Virginis hoc sextum signum competenter sequitur.
Sexta mundi jam aetate venit Dei Filius,
Aequitatis libram tenet, jure Deus dicitur.
(0642A)Huic puro si quis corde bene ministraverit,
Jam securus non timebit venenum pestiferum,
Conculcare jam cum planta scorpionem poterit.
Scuto fidei protectus saevum sagittarium
Deformatum non timebit, cum equinis cruribus,
Ipse quoque superabit nefandum diabolum.
Capricornus ac deformis vultu despicabilis,
Alios amentes facit, alios sacrilegos,
Homicidas, furiosos, alios adulteros.
Sed his omnibus conversis atque bene flentibus,
Tergere de fronte solet candidus aquarius,
Crimina quae sponte fiunt vel instinctu daemonum.
Duo pisces qui sequuntur uno sinu editi,
Duos populos figurant, vocatos per gratiam,
Baptismatis unda lotos, soli Deo credere.
Insanire jam illorum desinat dementia,
Qui in coelo esse credunt aliqua mortalia,
Cassa spernant, illa credant quae Dei Ecclesia.
Animalia pusilla, magna et reptilia,
(0642B)Carnis pondere gravata non petunt coelestia,
Sed cum carne horum credunt interire animas.
Ubi hominum et Dei mediator fuerit,
Esse ibi electorum credimus et animas,
Haec daturum se promisit infinita bonitas.