Aspiciebam in visu noctis et ecce: viri tres diverso tramite venientes coram me astiterunt, quos ego statim iuxta visionis modum, cuius sint professionis vel cur ad me venerint, interrogo.
"Homines", inquiunt, "sumus diversis fidei sectis innitentes. Unius quippe Dei cultores esse nos omnes pariter profitemur diversa tamen fide et vita ipsi famulantes. Unus quippe nostrum gentilis ex his, quos philosophos appellant, naturali lege contentus est. Alii vero duo Scripturas habent, quorum alter Iudaeus, alter dicitur Christianus. Diuautem de diversis fidei nostrae sectis invicem conferentes atque contendentes tuo tandem iudicio cessimus."
Ego super haec itaque vehementer admirans, quis in haec ipsos induxerit vel congregaverit, quaero, et maxime, cur in haec me iudicem elegerint.
Respondens autem Philosophus: "Mea", inquit, "opera hoc est inceptum, quoniam id suum est philosophorum, rationibus veritatem investigare et in omnibus non opinionem hominum, sed rationis sequi ducatum. Nostrorum itaque scholis corde intentus et tam ipsorum rationibus quam auctoritatibus eruditus ad moralem tandem me contuli philosophiam, quae omnium finis est disciplinarum, et propter quam cetera omnia praelibanda iudicavi. Hic de summo bono et de summo malo et de his, quae vel beatum hominem vel miserum faciunt, quoad potui, instructus statim apud me diversas etiam fidei sectas, quibus nunc mundus divisus est, studiose scrutatus sum et omnibus inspectis et invicem collatis illud sequi decrevi, quod consentaneum magis sit rationi. Contuli me igitur ad Iudaeorum quoque et Christianorum doctrinam et utrorumque fidem et leges sive rationes discutiens. Comperi Iudaeos stultos, Christianos insanos, ut cum salva pace tua, qui Christianus diceris, ista loquar.
Contuli diu cum utrisque et nostrae collationis altercatione nondum finem adepta partium suarum rationes tuo committere decrevimus arbitrio. Te quippe nec philosophicarum rationum vires nec utriusque legis munimenta latere novimus. Christiana namque professio sic propria lege nititur, quam Novum nominant Testamentum, ut respuere tamen non praesumat antiquum et utriusque lectioni maximum impendat studium. Aliquem nobis iudicem oportebat eligere, ut altercatio nostra finem acciperet, nec quemquam nisi in aliqua harum trium sectarum reperire potuimus."
Ac deinde tamquam adulationis oleum vendens et caput meum hoc unguento demulcens statim intulit: "Quanto igitur ingenii te acumine et quarumlibet scientia Scripturarum fama est praeeminere, tanto amplius in hoc iudicio favendo sive defendendo constat valere et cuiuscumque nostrum rebellioni satisfacere posse. Quod vero ingenii tui sit acumen, quantum philosophicis et divinis sententiis memoriae tuae thesaurus abundet, praeter consueta scholarum tuarum studia, quibus in utraque doctrina prae omnibus magistris etiam tuis sive ipsis quoque repertarum scientiarum scriptoribus constat te floruisse, certum se nobis praebuit experimentum opus illud mirabile theologiae, quod nec invidia ferre potuit nec auferre praevaluit, sed gloriosius persequendo effecit."
Tum ego: "Non ambio" inquam, "huius honoris gratiam, quam mihi reservastis, ut sapientibus scilicet omissis stultum pro iudice statueretis.Namet ego similis vestri vanis huius mundi contentionibus assuetus non grave perferam audire, quibus oblectari consuevi. Tu tamen, philosophe, qui nullam professus legem solis rationibus cedis, non pro magno aestimes, si in hoc congressu praevalere videaris. Tibi quippe ad pugnam duo sunt gladii, alii vero uno tantum in te armantur. Tu in illos tam scripto quam ratione agere potes; illi vero tibi, quia legem non sequeris, de lege nihil obicere possunt, et tanto etiam minus in te rationibus possunt, quanto tu amplius rationibus assuetus philosophicam uberiorem habes armaturam. Quia tamen hoc ex condicto et pari statuistis consensu et de viribus vestris singulos vestrum confidere video, nequaquam ausibus vestris nostra erubescentia inferet repulsam, praesertim cure ex his aliquam percipere me credam doctrinam. Nulla quippe, ut quidam nostrorum meminit, adeo falsa est doctrina, ut non aliqua intermisceat vera, et nullam adeo frivolam esse disputationem arbitror, ut non aliquod habeat documentum. Unde et ille maximus sapientum in ipso statim Proverbiorum suorum exordio lectorem sibi attentum praeparans ait: Audiens sapiens sapientior erit, intelligens gubernaculum possidebit. Et Iacobus apostolus: Sit, inquit, omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum.
Assentiunt de nostro assensu gratulantes.
Philosophus: "Meum est", inquit, "primum ceteros interrogare, qui et naturali lege, quae prima est, contentus sum. Ad hoc vos ipse congregavi, ut de superadditis inquirerem scriptis. Prima, inquam, non solum tempore, verum etiam natura. Omne quippe simplicius naturaliter prius est multipliciori. Lex vero naturalis, id est scientia morum, quam ethicam dicimus, in solis consistit documentis moralibus. Vestrarum autem legum doctrina his quaedam exteriorum signorum addidit praecepta, quae nobis omnino videntur superflua, de quibus etiam suo loco nobis est conferendum." Annuunt utrique philosopho priorem in huius pugnae congressu locum. Tum ille: "Unum", inquit, "primo vos simul interrogo, quod ad vos pariter attinere video, qui maxime scripto nitimini, utrum videlicet in has fidei sectas ratio vos induxerit aliqua an solam hic hominum opinionem ac generis vestri sectemini amorem. Quorum quidem alterum, si sit, maxime est probandum, sicut alterum penitus improbandum. Quod tamen verum postremum esse nullius hominis discreti conscientiam credo negare. Ita namque singulis hominibus proprii generis et eorum, cum quibus educantur, insitus est amor, ut contra eorum fidem quidquid dicatur, abhorreant; et consuetudinem in naturam vertentes, quidquid didicerunt pueri, obnixe tenent adulti, et antequam ea, quae dicuntur, capere valeant, credere se affirmant, ut enim et poeta meminit: Quo semel est imbuta recens, servabit odorem resta diu.
Quales quidem philosophorum quidam arguit dicens: "Neve, si quid in puerilibus disciplinis acceperint, id sacrosanctum iudicent, quoniam quidem res teneris auribus accommodatas saepe philosophiae senior tractatus eliminat."
Quod enim mirabile est, cum per aetatum seriem et temporum successionem humana in cunctis rebus ceteris intelligentia crescat, in fide, cuius errori summum periculum imminet, nullus est profectus. Sed aeque minores ut maiores, aeque rustici ut litterati de hac sentire asser untur, et ille firmissimus in fide dicitur, qui communem populi non excedit sensum. Quod profecto inde certum est accidere, quod nemini apud suos, quid sit credendum, licet inquirere nec de his, quae ab omnibus dicuntur, impune dubitare.
Pudet namque homines de his se interrogari, de quibus respondere non sufficiunt. Nemo quippe libenter ad conflictum accedit, qui de propriis viribus diffidit, et ultroneus currit ad pugnam, qui victoriae sperat gloriam. Hi etiam in tantam saepe prorumpunt insaniam, ut, quod se non posse intelligere confitentur, credere se profiteri non erubescant, quasi in prolatione verborum potius quam in comprehensione animi fides consistat et oris ipsa sit magis quam cordis. Qui hinc quoque maxime gloriantur, cumtantacredere videntur, quae nec ore disseri nec mente concipi valeant.
Quos etiam adeo praesumptuosos et elatos facit propriae sectae singularitas, ut, quoscumque a se viderint in fide divisos, a misericordia Dei iudicent alienos et omnibus aliis condemnatis solos se praedicent beatos.Diuitaque hanc ego generis humani caecitatem arque superbiam considerans ad divinam me contuli misericordiam suppliciter et iugiter eam implorans, ut detantaerrorum voragine et tam miserabili Charybdi me dignetur educere atque ad portam salutis de tantis procellis dirigere. De quo etiam nunc me videtis sollicitum et responsionum vestrarum documentis tamquam discipulum vehementer intentum.
Iudaeus: Duos quidem simul interrogasti, sed duos simul respondere non convenit, ne multitudo loquentium praepediat intellectum. Respondebo, si placet, ego primus, quia primi nos in cultum Dei venimus vel primam legis suscepimus disciplinam. Frater vero iste, qui se Christianum profitetur, ubi me deficere vel minus sufficere conspexerit, imperfectioni meae, quod defuerit, supplebit. Qui quasi duo cornua in duobus gerens Testamentis, quibus armatus validius hosti resistere poterit et dimicare.
Philosophus: Assentio.
Iudaeus: Hoc autem unum ante collationis nostrae conflictum praemonere te volo, ne, si forte simplicitatem meam philosophicarum veritate rationum superare videaris, te nostros ideo vicisse glorieris nec imbecillitatem unius homunculi ad populi totius convertas ignominiam nec ex hominis vitio fidem redarguas nec eam calumnieris erroneam, quod ego eam disserere minus sufficiam.
Philosophus: Et hoc quoque provide satis videtur esse dictum, sed nulla est necessitate praemissum, cum me videlicet ad veritatis inquisitionem, non ad elationis ostentationem laborare non dubitetis nec ut sophistam corrixari, sed ut philosophum rationes scrutari, et (quod est maximum) me salutem animae venari.
Iudaeus: Dominus ipse, qui hunc zelum tibi visus est inspirasse, ut pro salute animae tuaetantaeum inquiras sollicitudine, nobis hanc conferat collationem, per quam eum salubriter possis invenire. Nunc me ad interrogata, prout ipse concesserit, superest respondere.
Philosophus: Sic profecto convenit iuxta propositi nostri condictum.
Iudaeus: Omnes quidem homines, dum parvuli sunt nec adhuc discretionis aetate pollent, constat eorum hominum fidem vel consuetudinem sequi, cum quibus conversantur, et eorum maxime, quos amplius diligunt. Postquam vero adulti sunt, ut proprio regi possint arbitrio, non alieno, sed proprio committi iudicio debent, nec tam opinionem sectari quam veritatem scrutari convenit. Haec autem ideo praelibavi, quia fortasse primo ad hanc fidem nos carnalis originis affectus induxerit et consuetudo, quam primo novimus. Sed iam nos hic ratio detinet potius quam opinio.
Philosophus: Hanc nobis obsecro rationem aperi, et sufficit.
Iudaeus: Lex ista, quam sequimur, si, ut credimus, a Deo nobis data sit, arguendi non sumus ei obtemperando, immo de obedientia remunerandi, et qui eam contemnunt, vehementer errant; quod si vos eam cogere non possumus a Deo datam fuisse, nec vos hoc refellere valetis. Ut autem ex humanae consuetudine vitae sumamus exemplum, da mihi, obsecro, consilium!
Servus sum cuiusdam domini, et eum offendere vehementer timeo et multos habeo conservos eodem timore sollicitos. Dicunt illi mihi dominum nostrum quiddam praecepisse omnibus servis suis me absente, quod ego ignoro, quod et illi operantur et ad cooperandum me hortantur.
Quid mihi laudas faciendum esse, si de eo dubitaverim praecepto, cui ego non interfui? Non credo vel te vel alium mihi consulere, ut servorum omnium consilio spreto sensum proprium sequens unum me sequestrem ab eo, quod illi communiter agunt et quod omnes praecepisse dominum testantur, maxime cum tale videatur praeceptum, quod nulla possit ratione refelli. Quid mihi necesse est de periculo dubitare, a quo possum securus existere? Si hoc Dominus praeceperit, quod multorum testimonio confirmatur et plurimum habet rationis, inexcusabilis omnino sum, qui non obedio. Si autem consilio vel exhortatione et exemplo conservorum deceptus, quod praeceptum non sit, operor, etsi operandum non fuerit, illis potius quam mihi est imputandum, quem ad hoc reverentia domini traxit.
Philosophus: Certe tu ipse consilium aperuisti, quod requisisti, nemoque contra hoc discretus senserit, sed apta propositae similitudinis exemplum ad hoc, quod tendimus!
Iudaeus: Multae, sicut ipse nosti, generationes praecesserunt, ex quo populus noster hoc Testamentum, quod sibi datum esse a Deo autumant, oboediendo custodierunt, et omnes pariter de observatione ipsius tam verbo quam exemplo posteros instruxerunt, et fere in hoc universus consentit mundus, quod haec nobis a Deo lex data sit. De qua, si quos forte non possumus incredulos cogere, nemo tamen est, qui hoc, quod credimus, ratione possit aliqua refellere. Pium quippe est sentire et omnino rationi consentaneum et tam divinae bonitati quam humanae congruum saluti Deum in tantum curam hominum gerere, ut eos quoque legis scripto dignaretur instruere et timore saltem poenarum nostram malitiam reprimere. Si enim salubriter ad hoc saecularium principum leges institutae sunt, quis summum omnium benignissimumque principem contradicat de hoc quoque curam suscepisse? Quomodo enim quis sine lege subiectum populum gubernare poterit, si videlicet quisque suo dimissus arbitrio, quod elegerit, sequatur? Aut quomodo iuste puniendo malos eorum malitiam compescet, nisi prius lex statuta sit, quae mala fieri vetet?
Hac ratione liquidum esse credo divinam legem in hominibus praecessisse, ut huius quoque boni mundus exordium et auctoritatem a Deo sumeret, cum aliquarum legum institutione malitiam refrenare vellet? Alioquin facile videri posset Deum res humanas non curare et ipsum mundi statum fortuitu potius agi quam providentia regi. Si qua vero lex a Deo data esse creditur mundo, de qua magis est sentiendum quam de nostra, quae tantam ex vetustate et communi hominum opinione nacta est auctoritatem? Sit denique dubium mihi sicut et tibi, quod hanc Deus legem instituerit, quod tot tamen testimoniis et ratione confirmatur, cogeris tamen secundum suppositae similitudinis inductionem id mihi consulere, ut ipsi oboediam, maxime cum ad hoc propria me invitet conscientia. Fidem tecum de unius Dei veritate communem habeo, aeque ipsum fortassis, ut tu, diligo et ex operibus, quae tu non habes, id insuper exhibeo. Quid mihi haec opera, si non prosint, officiunt, etiam si non sint praecepta, quia non sunt prohibita? Quis me etiam arguere possit, si nullo etiam constrictus praecepto amplius pro Domino laboro? Quis hanc arguerit fidem, quae divinam bonitatem maxime, ut dictum est, commendat et plurimum nostram in eum caritatem accendit, qui adeo de nostra sollicitus sit salute, ut nos etiam scripto legis dignetur instruere? Aut igitur aliquid in hac lege argue aut, cur eam sequamur, inquirere desiste! Crudelissimum Deum astruit esse, quisquis huius zeli nostri perseverantiamtantasustinentem a mercede vacuam esse censet. Nulla quippe gens umquamtantapro Deo pertulisse noscitur aut etiam creditur, quanta nos iugiter pro ipso sustinemus; nullaque rubigo peccati esse potest, quam non consumere fornacem huius afflictionis concedi debeat.
Nonne in omnes dispersi nationes soli sine rege vel principe terreno tantis exactionibus gravamur , ut singulis fere diebus vitae nostrae miserae redemptionem exsolvamus intolerabilem? Tanto quippe nos contemptu et odio digni censemur ab omnibus, ut quisquis nobis aliquam inferat iniuriam, id maximam credat iustitiam et summum deo sacrificium oblatum. Non enim tantae captivitatis calamitatem nisi ex summo Dei odio nobis autumant accidisse, et iustae imputant ultioni, quamcumque in nos exercent saevitiam tam gentiles quam Christiani. Gentiles quidem antiquarum memores oppressionum, quibus eorum primo terram possedimus et diuturnis eos postmodum persecutionibus attrivimus atque delevimus, quidquid nobis ingerunt, debitae imputant ultioni.
Christiani vero, quia, ut aiunt, eorum Deum interfecimus, maiorem in nos persecutionis causam habere videntur. Ecce inter quales nostra exsulat peregrinatio et de quorum nobis est patrocinio confidendum! Summis inimicis nostris vitam nostram committimus et infidelium fidei nos credere cogimur. Somnus ipse, qui laxatam maxime fovet ac recreat naturam,tantanos inquietat sollicitudine, ut dormientes etiam non nisi de iuguli nostri periculo liceat cogitare. Nusquam nisi ad coelum tutus nobis patet ingressus, quibus ipse etiam habitationis locus est periculosus. Egressuri ad quaelibet proxima loca ipsum, de quo parurn confidimus, conductum non modico pretio conducimus.Principesipsi, qui nobis praesunt et quorum graviter emimus patrocinium, tanto amplius mortem nostram desiderant, quanto licentius ea, quae possidemus, diripiunt. Quibus etiam constrictis et oppressis, quasi in nos solos coniurasset mundus, hoc ipsum mirabile est, si vivere licet; nec agros aut vineas aut terrenas aliquas possessiones habere conceditur, quia non est, qui eas nobis ab infestatione manifesta vel occulta protegere possit. Unde nobis praecipue superest lucrum, ut alienigenis faenerantes hinc miseram sustentemus Vitam, quod nos quidem maxime ipsis efficit invidiosos, qui se in hoc plurimum arbitrantur gravatos. De hac autem vitae nostrae miseria summa, et quibus incessanter periculis laboramus, ipse magis status noster omnibus loqui sufficit, quam lingua possit.
Ipsa quoque legis praecepta, quanta difficultate sint implicita, neminem, qui eam attigerit, latet, ut tam hominum oppressione quam iugo legis intolerabiliter affligamur. Quis non ipsum circumcisionis nostrae sacramentum cum ex erubescentia tum ex poena suscipere non abhorreat aut trepidet? Quae tam tenera humani corporis portio quam illa, cui hanc plagam in ipsis quoque infantulis lex infligit? Quaetantaest agrestium lactucarum amaritudo, quas in condimento paschalis sacrificii sumimus? Quis non videat etiam omnes fere delicatos cibos et eos maxime, qui facile comparari possunt, nobis esse prohibitos? Carnes quaelibet a bestiis praegustatae nobis immundae sunt et quaelibet morticina vel suffocata nobis sunt interdicta. Nec de bestiis nobis edere licet, nisi quas nos ipsi mactaverimus et diligenter adipe et venis purgaverimus, quod nos etiam non modice gravat, et tunc maxime, cum integrum pecus emere non sufficimus. Sicut enim nos carnes a gentibus mactatas, sic illi a nobis procuratas abhorrent. Vino quoque ab aliis procurato omnes pariter abstinemus. Ex quo liquidum esse constat, quam difficile inter vos nostra propter Deum vivat peregrinatio. Quis denique legalium poenarum austeritatem non solum sufferre, sed etiam reis inferre non abhorreat? Quis fratri suo dentem pro dente, oculum pro oculo, animam quoque pro anima tollere sustineat, nedum etiam in semetipso haec tolerare consentiat, ne videlicet legi contrarius existat? Ex quibus profecto et innumeris aliis observationibus liquet unumquemque nostrum legi obtemperantem illud Psalmistae Deo recte profiteri: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras.
Philosophus: Revera zelus hic, quem in Deum habere videmini, multa et magna quacumque intentione sustinet. Sed plurimum refert, utrum haec intentio recta sit an erronea. Nulla quippe est fidei secta, quae se Deo famulari non credat et ea propter ipsum non operetur, quae ipsi placere arbitratur. Non tamen ideo sectas omnium approbatis, qui solam vestram defendere aut longe ceteris nitimini praeferre. Quod tamen, quantum a ratione sit dissonum, volo te perpendere et ex ipso quoque scripto legis, quam sequeris, arguere.
Iudaeus: Et hoc ego libenter suscipio.
Philosophus: Constat ante ipsam legis traditionem vel sacramentorum legalium observationes plerosque lege naturali contentos, quae videlicet in dilectione Dei consistit et proximi, iustitiam coluisse et acceptissimos Deo exstitisse, utpote Abel, Henoch, Noe, et filios eius, Abraham quoque,Lotatque Melchisedech, quos lex etiam vestra commemorat et plurimum commendat. Quorum quidem Henoch in tantum Deo placuisse refertur, ut eum Dominus vivum in paradisum intulisse dicatur, sicut et quidam ex vobis his astruit verbis: Henoch placuit Deo et translatus est in paradisum, ut det gentibus poenitentiam.
Sed et Noe, sicut scriptum est, virum iustum atque perfectum in generationibus suis, quantum dilexerit Dominus, manifestis exhibuit factis, cum videlicet universis aliis diluvio submersis ipsum solum et domum eius pro humani generis semine reservavit. His quoque insignes illos patriarchas vestros adiunge, Abraham videlicet, Isaac et Iacob, in quibus et eorum semine omnium gentium benedictio futura promittitur, qui etiam legem praecesserunt, et vide, quam sit excellentior eorum praerogativa quam ceterorum, qui post legem exstiterunt. Unde et specialiter Deus eorum esse dicitur, et ipse legislator Moyses per eorum merita et ad ipsos promissiones lactas iratum populo Dominum conciliat. Scriptum est enim: Moyses autern orabat Dominum dicens: Quiescat ira tua et esto placabilis super nequitiam populi tui. Recordare Abraham, Isaac etIsraelservorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum dicens: Multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper. Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat.
Ex quo liquide colligitur, quam accepta Deo fuerint illa priorum patrum obsequia gratuita, ad quae nondum eos aliqua lex constringebat, in qua nos adhuc ei libertate deservimus. Quod si in Abraham legem quodammodo dicas incepisse propter circumcisionis scilicet sacramentum, nullam profecto reperies eum ex hoc remunerationem apud Deum obtinere, ne qua sit vobis ex lege gloriatio, nec quidquam iustificationis adeptum esse nec de hoc etiam ipsum a Domino commendatum esse. Scriptum quippe est ipsum nondum circumcisum per fidem sicut priores patres iustificari, cum dicitur: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam. Cuius etiam religio antea promissionem terrae vel multiplicationis futurae tam sibi quam semini suo susceperat. Qui et postea circumcisus, cum audit a Domino in se vel in semine suo gentes omnes benedicendas, non hoc ex circumcisione, sed ex illa meruit oboedientia, qua voluit filium immolare. Denique si universam Testamenti vestri revolvas historiam, nullam reperies circumcisionis remunerationem promissam, sed id tantum a Domino constitutum esse, ut quisquis de semine Abrahae circumcisus non fuerit, in populo suo, id est inter filios Abrahae, non connumeretur. Sic quippe scriptum est Domino Abraham dicente: Statuam pactum meum inter me et te, et semen tuum post te, etc. Hoc est pactum, quod observabitis. Circumcidetur ex vobis omne masculinum, infans octo dierum circumcidetur in vobis. Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo, etc.
Quod quidem perire, si de damnatione quoque animae intelligendum esse dixeritis, tanto minus habet rationis institutio circumcisionis, quanto periculosius est eam non habere, sine qua prius nihil officiebat esse. Quae etiam sententia regnum coelorum praestruit infantibus ante diem octavum morientibus, qui nullam tamen adhuc commiserunt noxam, qua damnari meruerint. Quod etiam diligenter attendas, quam remunerationem observantiae totius legis Dominus promittat ac praefigat. Nihil utique inde ab eo nisi terrenam prosperitatem potestis exspectare, cum nihil aliud ibi promissum esse videatis. Qui cum n ec ostendat, utrum hanc saltem obtineatis, qui vestro quoque iudicio super omnes mortales affligimini, qua spe in hac legis oboedientia tot ettantasustineatis, non mediocriter est mirandum, cum illo videlicet commodo praecipue frustrati sitis, quod specialiter ex ipso promissionis debito vobis est exspectandum. Aut igitur non impletis legem et per hoc maledictum legis incurritis damnandi, aut qui haec implentibus legem promisit, verax in suis non existit promissis.
Quodcumque autem horum eligatis, nihil de lege video vobis confidendum esse, parum etiam ad beatitudinem mereatur. Quid rogo, exstitit, quod cum ad legis observantiam ex eius remuneratione vos Deus invitatet, quod minimum est, promisit, et quod est maximum, penitus reticuit?
Non discrete profecto peroravit, si utrumque ad legis oboedientiam sufficere novit, cum id videlicet, quod suasione plurimum valebat, omnino praeteriit. Nihil quippe, ut dictum est, de vera illa et aeterna beatitudine ibi est in remuneratione commemoratum, sed in tantum terrena prosperitas intimatur, ut hoc tantum in causa oboedientiae constituatur; et in tantum commendatur, ut per huius responsionem omni posterorum inquisitioni satisfieri censeatur. Sic quippe scriptum est ipso legislatore Moyse populum instruente adversus quamlibet legis impugnationem atque dicente: Audi, Israel; custodi praecepta Domini, Dei tui, ac testimonia et caeremonias, quae praeceperit, et fac, quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit patribus tuis, ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est. Cum interrogaverit te filius tuus cras dicens, quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia, quae praecepit Dominus, Deus noster, nobis, dices ei: Servi eramus Pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti, fecitque signa, prodigia atque magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro, et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua iuravit patribus nostris. Praecepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum, Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie.
Item: Te elegit Dominus, Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt supra terram. Custodi ergo praecepta et caeremonias atque iudicia, quae ego mando tibi hodie, ut facias. Si custodieris ea et feceris, custodiet et Dominus, Deus tuus, tibi pactum et misericordiam, quam iuravit patribus tuis, et diliget te ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui et fructui terrae tuae, frumento atque vindemiae, oleo et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua iuravit patribus tuis, ut daret eam tibi. Benedictus eris inter omnes populos; non erit apud te sterilis utriusque sexus tam in hominibus quam in gregibus tuis. Auferet a te omnem languorem et infirmitates Aegypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis. Devorabis omnes populos, quos Dominus, Deus tuus, daturus est tibi.
Et rursum: Dabit pluviam terrae nostrae temporaneam et serotinam, ut colligatis frumenta, vinum et oleum, fenum ex agris ad pascenda iumenta, et ut ipsi comedatis et saturemini. Venientque super te universae benedictiones istae et apprehendent te, si tantum praecepta eius audieris. Benedictus tu in civitate et benedictus in agro. Benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae, fructusque iumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulae ovium tuorum. Benedicta horrea tua et benedictae reliquiae. Benedictus eris ingrediens et egrediens. Benedicet cuntis operibus manuum tuarum et faenerabis gentibus multis et ipse a nullo faenus accipies.
Ecce in remuneratione implendae legis sicut hominibus, ira et fructui iumentorum tuorum, gregi armentorum tuorum, et caulis ovium benedictio promittitur, et nulla spiritualis benedictionis animae fit mentio, nec quidquam, quod ad salutem animae vel damnationem attinet, oboedientibus vel transgredientibus promittitur, sed sola commoda vel incommoda terrena memorantur his, quae maxima sunt, omnino praetermissis. Quaero etiam, si nunc quoque post legem nobis datam, sicut et antea, lex naturalis ad salutem aliquibus sufficere possit absque videlicet exterioribus illis et propriis legis operibus. Quod quidem nulla ratione negare potestis, cum legem hanc constet tantum vobis esse datam, non aliis populis, nec circumcisiones nisi Abrahae et semini eius esse iniunctas. Ad cuius quidem semen soli pertinent illi, qui de Isaac nascuntur, Domino ad ipsum dicente: Quia in Isaac vocabitur tibi semen. Qui etiam postea, quam circumcisionis pactum instituisset, inferius adiecit: Pactum vero meum statuam ad Isaac.
Iob quoque gentilem, quem post Abraham sine lege extitisse non dubitatis, in tantum Dominus commendavit, ut diceret: Quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo. Qui per semetipsum suam nobis exponens iustitiam, quam imitemur, nihil de illis legis operibus commemorat, sed tantum legis naturalis opera, quae unicuique ipsa ratio naturalis persuadet. Si ambulavi, inquit, in vanitate, aut festinavit in dolo pes meus, si negavi, quod volebant, pauperibus et oculos viduae exspectare feci, etc. Quae ipse nobis gentilibus tam verbis quam exemplis tamquam legem instituit. Quod si haec vel ante legem vel etiam nunc aliquibus ad salutem sufficiant, quid necesse fuit iugum legis addere et multiplicatis praeceptis transgressiones augere. Ubi enim non est lex, nec eius praevaricatio accidere potest.
Quomodo vos peculiarem populum lege data constituit et qua rationeIsraelprimogenitum suum nominat, quemtantasarcina sine causa gravat? Quis etiam vos a maledicto legis excusare possit, qui vestris exigentibus peccatis, sicut ipsi profitemini, terram promissionis amisistis, extra quam implere legem nullatenus valetis? Quibus nec vestras permittitur iustitiarum exercere vindictas nec licet ipsa celebrare sacrificia vel oblationes ad peccatorum purgationem institutas nec ipsa etiam divinarum laudum persolvere cantica. Quod quidem et vos ipsi profitemini, dicentes: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Ex quo tam opera legis quam verba sicut et eius remunerationem constat amisisse, nec iam vos ut uxores vestras hostiis vel oblationibus amissis mundari posse vel Domino consecrari sacerdotio pariter et templo privatos, ut nec terrenae dignitatis solatium habeatis, qui numquam a Domino nisi terrena postulatis, nec nisi in terrenis promissionem remunerationis, ut dictum est, accepistis.
Iudaeus: Multa continue obiecisti, quae non est facile recordari, ut singulis ordine respondeam. Prout tamen haec mihi occurrerint, respondere conabor.
Etsi concederemus nunc quoque more priorum sanctorum homines salvari posse sola naturali lege absque videlicet circumcisione aut ceteris legis scriptae carnalibus observantiis, non tamen haec superflue adiuncta esse concedendum est, sed plurimum utilitatis habere ad amplificandam vel tutius muniendam religionem et ad malitiam amplius reprimendam. Unde et ex his, quae ipse induxisti, nonnullas accipe rationes! Quamdiu fideles passim infidelibus permixti vixerunt nec adhuc Dominus eis terram concesserat propriam, nulla legis observantia fuerunt ab eis divisi, cum quibus vivere cogebantur, ne videlicet ipsa vitae dissimilitudo pareret inimicitias. Postquam vero Dominus Abraham de terra et cognatione sua eduxit, ut ei et semini eius terram in hereditatem daret, per quam a gentibus segregarentur, corporalibus quoque legis operibus eos penitus separare decrevit, ut tantominus fideles ab infidelibus corrumpi possent, quanto amplius ab ipsis tam loco quam corporibus disiungerentur.
Unde bene Abrahae et semini eius facta huius terrae promissione, in qua sibi Dominus populum aggregaret et quasi civitatem propriam sibi constitueret, legem coepit instruere, secundum quam ibi essent victuri, a circumcisione inchoans.
Sciebat quippe Dominus duram populi nostri cervicem futuram et eum ad idolatriam quoque pravosque gentilium mores facile inclinari, sicut re ipsa poste a probatum est. Unde legalibus observantiis quasi maceria quadam interpositis decrevit eorum ritus ita disiungere, ut nulla conversationis vel familiaritatis coniungerentur societate, immo perpetuas hinc adversus se conciperent inimicitias. Maximam vero inter homines familiaritatem copula matrimonii et communio mensae contrahere solet. Unde ad haec maxime removenda et circumcisionem instituit Dominus et delicatorum ciborum esum interdixit. Adeo namque circumcisionis signum gentibus abominabile videtur, ut, si nos eorum feminas affectaremus, nullatenus nobis in hoc consentirent. Unde, etsi aliae essent rationes, has in praesenti credo sufficere.
Quod tamen circumcisionis seu legis meritum evacuare vel extenuare laboras ex ipsa scilicet auctoritate Scripturae, per ipsam credo refelli posse, si ea videlicet, quae de serie Scripturae furatus esse reticendo videris, diligenter attendas, quae tibi ‚ credo ‚ nocitura videbas. Cure enim pactum, quod per circumcisionem cum Domino initur, ipse institueret, dixit Abrahae: Statuam pactum meum inter me et te et semen tuum post te in generationibus suis, foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui. Cum enim foedere sempiterno ait "ut sim Deus tuus et seminis tui", patenter edocet nos ex circumcisione Deo perenniter esse foederandos et per haec nos eum promereri Deum, ut nec in hac vita scilicet nec in futura disiungamur ab ipso. Quod etiam ipse repetens, ut magis memoriae commendet, adiecit: Eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum, ut quemadmodum scilicet circumcisio in carne semel facta aboleri iam non potest, sic nequaquam a Deo ulterius disiungi, qui nos specialiter confortans ait: Eritis mihi in populum et ego vobis ero in Deum.
Unde et Deum specialiter Hebraeorum, non tantum Deum Abraham, Isaac et Iacob se ipse nominat. In tantum vero ex circumcisione Deus Abrahae sive filiorum eius fieri innuitur, qui ante circumcisionem nec horum nec hominum Deus sit appellatus. Congruum autem foederis signum inter se et nos circumcisionis instituit, ut, qui illo membro scilicet generantur, quod specialiter post susceptae circumcisionis oboedientiam consecratur, ex ipso quoque suae generationis instrumento se sanctificari Domino admoneantur, ut sic videlicet interius a vitiis circumcidantur in corde, sicut iam exterius circumcisi sunt in carne; et a praecedente sua Chaldeorum infidelium origine ita moribus se amputent, sicut primam illius membri partem a se removerunt, non tam ab eis cum Abraham corpore quam mente egredientes, sicut David commemorat fidelem animam invitans sic: Obliviscere populum tuum et domum patris tui etc. Unde et Dominus populum vineae comparans electae conqueritur se expectasse, ut faceret uvas, et fecit labruscas. Sicut autem totus eius populus vineae comparatur, sic singuli fideles vitibus et eorum genitalia propaginibus congrue conferuntur. Palmes autem vitis, nisi in se praecidatur, labruscas potius quam uvas affert et incultus remanet. Ad hanc itaque similitudinem divinae circa nos culturae diligentiam praeputium signat amputatum, ex quo nos Deus excolere incipit.
Quod si etiam humanae culpae in primis parentibus exordia revolvas et Dominicam in mulierem sententiam poenae prolatam, cum ei videlicet dicitur: In dolore paries filios, videbis quoque virum participem peccati in genitali praecipue membro recte fieri poenae consortem, ut in illo videlicet membro recte patiatur, per quod vitae praesentis exsilio filios generat morituros de paradiso se et nos pariter propria transgressione in huius vitae deiciens aerumnas. Nam et mulier in partu laborans recte ex illo, quo concipit et generat, membro patitur, et ipsam concupiscentiae voluptatem, quam habet in conceptu, plectitur in partu, et poenam insuper solvit, quam peccando acquisivit. Quae quoniam prior peccavit et virum postmodum ad peccatum traxit, non incongrue in hac etiam poena ipsa praecessit. Nec tamen Deus omnino virum ipsum punire distulit, cui statim in poena constitutum est et dictum a Domino: Maledicta terra in opere tuo, in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae. Spinas et tribulos germinabit tibi, etc. At ubi opulentiam promissae terrae adepti sumus non iam spinas et tribulos germinantis, quod de poena ibi est diminutum, in circumcisione non incongrue est recompensatum. Quae tamen post ipsius terrae promissionem, antequam ipsa obtineretur, a patriarchis statim est inchoata, ut firmiorem ad posteros auctoritatem transmitteret. Haec de circumcisione in praesentiarum satis arbitror.
Qui vero ex Scriptura convincere niteris, eam his tantum esse iniunctam, qui ex semine ducuntur Abrahae, non animadvertis, quod ibidem scriptum est de his etiam, qui de hac stirpe non sunt. Cum enim Dominus praemisisset: Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam emptitius circumcidetur, statim adiecit: Et quicumque non fuerit de stirpe vestra. Quod itaque Isaac solum et semen eius ad circumcisionem pertinere astruis, vide, quantam habeat dissonantiam, et ex ipso quoque Abrahae facto te corrige. Ipse quoque ex Dominico praecepto Ismaelem quoque secum et omnes viros domus suae tam vernaculos quam emptitios et alienigenas pariter circumcidisse memoratur: Statim, ait Scriptura, in ipso die, sicut praeceperat ei Dominus, antequam adhuc Isaac natus fuisset, ut a vobis eam accepisse sciatis et tanto vobis eam quasi magis naturalem vindicetis. Nunc ergo, si placet, ipsa etiam Scripturae verba ponamus, quae sunt huiusmodi: Tulit autem Abraham Ismaelem filium suum et omnes vernaculos domus suae, et circumcidit carnem praeputii eorum, statim in ipso die, sicut praeceperat ei Dominus. Et iterum: Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius, et omnes viri domus eius tam vernaculi quam emptitii et alienigenae pariter circumcisi sunt.
Quod etiam induxisti: Pactum vero meum statuam ad Isaac, volens hoc tantum de pacto circumcisionis, non terrenae promissionis intelligere, nihil etiam impedit, si annuatur, sicut paulo ante praemissum est, quod dicitur: Constituam pactum meum illi in foedus sempiternum; et semini eius post eum. Etsi enim Ismael quoque ex praecepto Domini circumcisus sit, non in eo Dominus circumcisionem statuit, in cuius posteritate non perseveravit.
Quod vero Iob gentilem in exemplum duxisti, cum eum incircumcisum non possis convincere aut post institutionem circumcisionis exstitisse: Sicut enim Ismaelem ab Abraham, sic Esau et Iacob et reprobos quoque filios sicut electos a patriarchis secundum praeceptum Domini constat esse circumcisos, ut hinc etiam ipsorum posteri, si qui Deo adhaererent, circumcisionis exemplum sumerent, sicut et vos ipsi usque hodie servatis, qui Ismaelem patrem vestrum imitantes anno duodecimo circumcisionem accipitis. Scimus et populum nostrum multos ex gentibus ad legem conversos habuisse proselytos, non tam videlicet ex parentum imitatione quam ex cognata virtute. Quod de Iob quoque potuit accidere, quem etiam more nostro accepta Deo sacrificia tam pro filils quam amicis videmus obtulisse.
Quod etiam obiectum est nec observationi totius legis remunerationem fuisse promissam nisi temporalem atque terrenam nec Dominum ad persuasionem sive commendationem legis provide perorasse, si non legalium praeceptorum impletio vitam mereatur aeternam, facile est refelli, cum ex ipsa quoque circumcisione, quam lex praecepit, Domino in perpetuum foederati sumus, ut dixi. Ad quid etiam nos ex universis gentibus in populum peculiarem sibi elegit et legem, per quam sancti efficeremur, dedit, si praesentis tantum vitae gaudia, quae magis reprobi quam electi possident, ex superaddita legis observantia deberentur? Si sanctitas vobis vel quibuslibet hominibus beatam et immortalem vitam acquirit, constat praecipue et hanc ex lege nobis deberi, si nos eius observantia sanctificat.
Sanctificat autem profecto, sicut et ipse Dominus nobis per Moysen loquitur dicens: Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis, mea est enim omnis terra, et eritis vos mihi in regnum sacerdotale et gens sancta. Quomodo igitur nos populum peculiarem et propr ium sibi elegit et per legem sanctificat, si vos vel alios beatiores efficit? Et post aliqua, cum nos ad oboedientiam legis adhortaretur, ait: Ego enim sum Deus tuus faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea. Quid autem est "faciens misericordiam in milia" nisi faciens misericordiam perfectam atque consummatam, supra quam nulla extendi possit, sicut nulla nova numerorum nomina millenarium excedunt; et alibi: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus, Deus vester. Item infra: Sanctificamini et sancti estote, quia ego sum sanctus, Dominus, Deus vester. Custodite praecepta mea et facite ea. Ego Dominus, qui sanctifico vos. Et post aliqua: Eritis sancti mei, quia sum sanctus, Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei. Et iterum: Ego Dominus, qui sanctifico vos et eduxi de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Et rursum: Si in praeceptis meis ambulaveritis, ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abiciet vos anima mea. Et alibi: Quis det, inquit, talem eos habere mentem, ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis, et filiis eorum in sempiternum.
Ecce aperte Dominus profitetur ex oboedientia legum sempiternam remunerationem, non quae finem habet. Moyses etiam post illam, quam supra meministi, remunerationem terrenam his, qui legem custodiunt, adiunxit misericordiam eis insuper a Deo implendam patenter aliam nobis quam terrenam remunerationem pollicens. Cum enim praemiserit: Et bene sit vobis cunctis diebus vitae vestrae sicut est hodie, statim adnexuit: Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius, sicut mandavit nobis. Et quibusdam interpositis, cum dixisset: Te elegit Dominus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, adiecit inferius: Et scies, quia Dominus, Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his, qui custodiunt praecepta eius, in mille generationes.
Quam perfectam autem Dei aut proximi dilectionem, in quibus legem naturalem consistere dicis, lex ipsa praecipiat, non te reor latere. Legem quippe Moyses in novissimo consummans ait: Et nunc, Israel, quid Dominus, Deus tuus, petit a te, nisi ut timeas Dominum, Deum tuum, et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino, Deo tuo, in toto corde tuo et in tota anima tua, custodiasque mandata Domini et caerimonias eius, quas ego hodie praecipio, ut bene sit tibi? En Domini, Dei tui, caelum est et caelum caeli, terra et omnia, quae in eis sunt, et cum patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est vos de cunctis populis, sicut hodie comprobatur.
In tantum vero dilectionem Dei, ut perfecta sit, diligenter lex exprimit atque amplificat, ut Deum diligendum ex toto corde et ex tota anima et ex tota fortitudine nostra praecipiat. Proximum vero tamquam nos diligere iubemur, ut videlicet amor Dei supra nos etiam extensus nulla mensura concludatur. Ipsos quoque advenas apud nos commorantes quasi nosmetipsos amare praecipimur, in tantumque dilectionis sinum lex ipsa laxat, ut nec ipsis inimicis vel iniuriosis desint ipsius beneficia.
De quibus nunc aliqua proferamus: Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ei. Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. Peregrino molestus non eris, et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. Non quaeras ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum. Si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos, ne exprobretis ei, sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmetipsos; fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti. Ego, Dominus, Deus vester. Et alibi: Non deerunt pauperes in terra habitationis vestrae, idcirco praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo et egeno et pauperi, qui tecum versantur in terra.
Ex his itaque perpende, obsecro, quantum extendat lex tam ad homines quam ad Deum dilectionis affectum, ut tuam etiam legem, quam naturalem appellas, in nostra oncludi cognoscas, ut, si alia quoque cessarent praecepta, haec, quae perfectae dilectionis sunt, nobis etiam sicut et vobis ad salvationem sufficerent. Quibus et priores patres nostros salvari non denegatis, ut tanto magis nobis salvationis securitas relinquatur, quanto superaddita cetera legis praecepta arctiorem nobis vitam instituerint. Quae quidem additio non tam ad sanctorum morum religionem quam ad eam tutius muniendam mihi pertinere videtur. Ad omnem quippe animi virtutem vera Dei et hominum dilectio sufficit. Et si desint opera, tamen bona ac perfecta voluntas merito nequaquam minuitur.
Sed sicut loco nos Dominus ab infidelibus separare voluit, ne per ipsos scilicet corrumperemur, ita et operum ritibus, ut dixi, faciendum esse decrevit. Cum ergo dilectionis perfectio ad beatitudinem veram promerendam sufficiat, profecto arctioris vitae superaddita praecepta vel in hac vita saltem aliquid insuper obtinere debuerunt, ut terreni quoque beneficii solatio alacriores et securiores in Deum efficeremur, et cum augerentur erga nos eius dona, cresceret in eum devotio nostra et infidelium populus externus, qui haec videret, commodis nostris ad cultum Dei facilius invitaretur.
Quod vero Dominus in remuneratione legis saepius vel apertius terrena beneficia quam aeterna commemorare videtur, maxime propter carnalem adhuc rebellemque populum, quem de opulentia Aegypti, super qua iugiter murmurabat, ad asperrimam solitudinem educebat, factum esse intelligas. Superfluum quoque quicquam in promissione commemorari videbatur de aeterna scilicet beatitudine, quam etiam sine legis traditione priores antea constabat adeptos esse. Denique, quanta legis sit perfectio, hoc uno collige fine, de quo in novissimis Moyses his scribit verbis: Et nunc,Israel, audi praecepta et iudicia, quae ego doceam te, etc. Non addetis ad verbum, quod loquor vobis, neque auferetis ex eo. Et rursum: Quod praecipio tibi, hoc tantum facito Domino, nec addas quidquam nec minuas.
Perfectum quippe est, cui nihil addendum est. Aut si quid perfectionis deesset, mala haec esset prohibitio, quae, quod deest, prohibet et beatitudinis iter nobis obstruit. Quid etiam ad purificationem vel emundationem nostram atque indulgentiam peccatorum nostrorum lex aliqua in sacrificiis vel ceteris observationibus fieri iubet, si hoc ad veram beatitudinem nihil attineat? Nihil quippe illos excludit a vera beatitudine, quibus peccata dimittuntur. Alioquin nec vobis illa esset speranda. Cur etiam peccata nobis per legem interdicit, nisi ut nobis illud reservet, quod peccata, si desint, conferunt, si adsint, praepediunt?
Philosophus: Miror te legis peritum tam inconsiderate loqui, ut adeo circumcisionem extollas, ne mentiri verearis dicendo scilicet post circumcisionem tantum et non antea Deum appellari hominum, et eorum tantum, qui circumcisi iam fuerint, veluti ipse Deus Abraham et Isaac et Iacob appellatur. Unde te aperte ipsa legis Scriptura reprehendit Noe antea longe dicente: Benedictus Dominus, Deus Sem, sit Chanaan servus eius, Ecce ‚ etenim Noe Deum Sem nominat.
Unde et cum dicitur Deus Abraham, Deus Isaac sive Iacob, non incongrue addi solet: et Deus patrum nostrorum.
Quod si etiam divina beneficia penses, ex quibus vos maxime gloriamini tamquam eius populus peculiaris, vide, quia Enoch in paradisum felicius translatus est, quam vos in terram Chanaan introducti. Et hoc ille meruisse refertur, cum videlicet dicitur: Ambulavitque Enoch cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus. Vos autem illud obtinuisse meritis omnino Moyses denegat dicens: Ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus: Propter iustitiam meam introduxit me, ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istae deletae sint nationes, ut compleret verbum suum, quod pollicitus est patribus tuis. Scito igitur, quod non propter iustitias tuas Deus dederit tibi hanc terram optimam, cum durissimae cervicis sis populus.
Noe vero propter iustitiam suam universis hominibus praeter domum suam subversis universorum, quae in terra vel in mari sunt, constitutus est dominus, et omnia ei in esum praeter sanguinem concessa sunt, ut iuxta Dei beneficia terrena, quae vos desiderastis, tanto priorum fidelium vita fuerit felicior quanto liberior et universis terrenae habitationis dominans creaturis. Quanto autem illa Noe et suorum vita liberior exstitit quam vestra, nondum videlicet iugo legis vestrae oppressa, tanto et nostra liberior est illa antiquiore vita, quam nullis exterioribus dirae legis operibus constringi potestis convincere.
Quae quidem ab ipso Noe inchoantes, cui de abstinentia sanguinis prior lex instituta est, diligenter consideremus.
Novitamen legis quaedam praecepta usque etiam ad alienigenas extendi, scilicet illos tantum, quos vernaculos vel servos haberetis vel qui intra portas vestras vel in terra vestra vobiscum habitarent. Quos quidem in pluribus locis Scriptura diligenter determinat, et quos tu ipse superius ex ipso legis praecepto tamquam indigenas misericorditer tractandos esse ostendisti. Quos et vobis in pluribus observantiis lex aggregat et a ceteris peregrinis advenis aperte distinguit.
Unde cum ait quodam loco: Septimo anno facies remissionem, quae hoc ordine celebratur: Cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini; a peregrino et advena exiges, aperte docet peregrinum et advenam non tam misericorditer tractandum esse sicut indigenam. Hunc quoque peregrinum supra intellexerat, ubi ait: Omne, quod mundum est, comedite; quidquid morticinum est, nemo vescatur ex eo. Peregrino , qui intra portas tuas est, da, ut comedat, aut vende ei, quia tu populus sanctus Domini, Dei tui, es. Longe namque antea in alio libro: Advenam etiam, qui intra vos habitando, non transeundo, peregrinatur sicut ea, quae ibi proxima praemittuntur insinuat a morticino comedendo, sicut vos inhibuit dicens: Anima, quae comederit morticinum vel captum a bestia tam de indigenis quam et de advenis, lavabit vestimenta sua et se ipsum aqua et contaminatus erit usque ad vesperum, et hoc ordine mundus fiet. Quod si non laverit vestimenta sua et corpus, portabit iniquitatem suam. Quem vero uno loco peregrinum et advenam dicit, quandoque alibi nominat alienum; veluti cum dicitur: Non faenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem, sed alieno.
De his autem advenis, qui peregrinantur inter vos, non vos inter eos, alio loco scriptum est, cum dicitur: Homo quilibet de domoIsraelet de advenis, qui peregrinantur inter vos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et dispergam eum de populo suo. Nullo quippe legis praecepto alium advenam comprehenderis, nisi qui apud vos habitat, ac per hoc subiacet vestro dominio et disciplinae. Unde divina nobis providente gratia, quae vobis omnino omnem terrae possessionem abstulit, ut nullus videlicet apud vos, sed vos apud omnes peregrinemini, nullis nos legitimis vestris sciatis obnoxios.
Quod vero praecepto circumcisionis et exemplo Abrahae nos ad circumcisionem urgere niteris, ut eos quoque legissacramentoincludas, quibus tamen nullatenus legem esse datam concedis aut etiam promissionem terrae fieri, quae in pacto circumcisionis statuitur, vide, quam sit invalidum, quod obicis. Cum enim praemisisset Dominus: Circumcidetur ex vobis omne masculinum, atque adiecisset: omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam emptitius et quicumque non fuerit de stirpe vestra: prorecto per hoc, quod ait "ex vobis" non tantum Abraham et posteros eius comprehendit, sed insuper eos, quicumque ad familiam et possessionem eorum pertinent, ut eis videlicet imperare possent et ad circumcisionem cogere. Unde etiam postquam dixit "et vobis", et postea subdidit, in generationibus vestris tam vernaculus quam emptitius, et deinde adiecit: et quicumque non fuerit de stirpe vestra, per hoc quod dixit: in generationibus vestris et quicumque non erit de stirpe vestra, diligenter expressit, quod superius comprehenderat, cum dixit "ex vobis", non solum videlicet suorum generationes posteriorum, sed etiam familiam, quam possident alienigenarum. Qui etiam sententiam dicendo: Eritque pactum meum in carne vestra, sic dixit generaliter, "in carne vestra", sicut antea dixerat "in vobis".
Alioquin multum incongrue esset promissum, quasi non pactum Dei in carne ipsorum appareret, nisi et advenae sicut et ceteri circumciderentur. Unde et per hoc, quod dicitur, "in carne vestra", ipsos quoque advenas comprehendi constat. Illud quoque, quod novissime additam sententiam consummat: Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit. Quomodo ad praemissa, quibus et advenae iam sunt comprehensi, refertur, nisi et cum advenis pactum suum sit; saltem cum dicitur: Circumcidetur ex vobis, etc.?
Quod vero aeternam quoque animarum beatitudinem ex legitimis vestris vobis esse promissam astruere laboras, vilissimae coniecturae esse ex ipsa lege potest ostendi. Per hoc quippe, quod dicitur cum foedere sempiterno vel in foedus aeternum eos, qui ex praecepto Dei circumcidentur, ei in perpetuum ita foederatos intelligis, ut nec in futuro ab eius gratia disiungantur. Unde et Israelem seu Esau vel plerosque reprobos nullatenus ambigendum est esse salvandos.
Miror etiam, quod non attendis aeternum sive sempiternum frequenter in lege sic accipi, ut vitae praesentis perseverantiam non excedat. Unde etiam ipso pacto circumcisionis cum praemittitur: Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae et omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, non credo te adeo delirare, ut aeternitatis vocabulo vitae quoque futurae beatitudinem includas, de qua hic superfluum est quidquam praecipere. Saepe etiam, sicut nosti, in ipsis legis operibus, quae in hac tantum vita celebrantur, lex adiungere solet: Legitimum sempiternum erit nobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris. Sic enim, ut ex pluribus aliquid afferamus, exemplum de celebranda festivitate tabernaculorum adiecit. Cum enim praemisisset: Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni diversarum frondium et salices detorrente, et laetamini in Domino, Deo vestro, celebrabitisque solemnitatem eius septem diebus per annum; statim adiunxit: legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Qui etiam celebrationem Sabbati septimo die quodam loco instituens ait: Pactum est sempiternum inter me et filiosIsrael, signumque perpetuum. Sed et cum ait Dominus de Hebraeo servo, qui non vult egredi liber, quod erit servus in saeculum, tempus tantum vitae eius comprehendit. Non enim Hebraei servi secundum legem transmittuntur ad posteros, sicut illi, qui de nationibus assumpti sunt. Unde scriptum est: Servus et ancilla sint vobis de nationibus, qui in circuitu vestro sunt, et de advenis, qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos, et haereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum; fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam.
Sufficiebat quippe Domino in remuneratione carnalis populi, qui non nisi terrena sciebat, eam ad tempus vitae tantum praesentis accommodare. Quod vero perfectionem legis commendans asseruisti, ea tantum, quae Moyses praecepit, esse facienda, miror, quod oblitus sis te quidem superius astruxisse laudabiliter multa praeceptis ex gratia superaddi. Quod omnibus esse verissimum pater. Unde et vos nonnullas primas traditiones post legem accepistis, quas utilissimas iudicatis, veluti cum exemplo Danielis cibos regios et vinum respuentis, ne in eis scilicet contaminaretur, vos quoque a nostro abstinetis vino. Sed et Rechabitae praecepto Ionadab, patris sui, vino in perpetuum abstinentes tam praecepta Moysis quam omnes patrum vestrorum traditiones supergressi sunt. Ad quos etiam Ieremias a Domino missus, ut vinum biberent, non est ab eis exauditus. Unde in tantum voce Domini eorum oboedientia commendatur, ut eis promitteret dicens: Pro eo, quod oboedistis praecepto Ionadab, patris vestri, et custodistis omnia mandata eius, no n deficiet vir de stirpe Ionadab, filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.
Numquid et rex Ezechias confringendo serpentem aeneum legis transgressor exstitit videlicet eo laudabiliter destructo sine praecepto, quod utiliter factum fuerat ex praecepto? David etiam cum psalmos ad honorem Dei composuit vel arcam Domini solemniter in Ierusalem adduxit vel Salomon templum Domini construxit atque dedicavit, id profecto egerunt, quod nequaquam Moyses praeceperat. Omnes quoque prophetiae absque praecepto Moysis conscriptae sunt et legis sibi traditae, et innumera post Moysen a sanctis patribus vel ex praecepto Domini vel pro manifesta utilitate sunt acta, quae nequaquam in praeceptis Moysis continentur. Non enim in his, quae manifestam habent utilitatem, praecepta Domini sunt exspectanda nec peccatum est facere, quod non est praeceptum, sed facere contra praeceptum. Alioquin nec diem unam praesentis vitae possetis transigere nec domesticam curam uno die peragere, cum multa nos agere opus sit vel emendo vel negotiando vel de hoc loco ad illum transeundo vel denique comedendo sive dormiendo, quae non habentur in praecepto. Praeterea quis non videat, si plus vel minus, quam Moyses praecepit, non sit faciendum, omnes, qui legem custodiunt, aequalis esse meriti nec inter eos alterum altero meliorem existere, quorum merita non possunt inaequalia esse.
Patet igitur ex praemissis, quod nullo modo perfectionem legis per hoc potes commendare, quod intelligis contra legem agi, si quid, quod in ea praeceptum non sit, superaddatur. Nec te satis Dominum excusare agnoscas, quod cum legis oboedientiam suaderet, id, ut dixi, quod maximum est in eius remuneratione, praetermisit, si ad illud etiam promerendum eam sufficere iudicaverit. Quod vero spirituale bonum peccatorum purificatione per sacrificia vel quaelibet legis opera exteriora consequi confiditis, miror, si, ut ipse professus es et manifesta veritas habet, vestra Dei et proximi dilectio ad iustificationem sanctitatis sufficiat.
Neque enim sine istis quidquam illa proderit, quantum ad animae salutem pertineat, nec dubium est, cum ista quemlibet iustum effecerint, iam non in eo reatu peccati esse, ut spirituali egeat purificatione. Unde et de peccatore poenitente scriptum habetis: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, etc.; et rursum: Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Ecce quomodo sacrificium hoc contriti cordis commendat, qui illud exterius omnino alibi reprobat ex persona Domini dicens: Audi, populus, et loquar;Israel, non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos. Si esuriero, non dicam tibi: Meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. Numquid manducabo carnes taurorum ac sanguinem hircorum potabo. Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua et invoca me in die tibi, etc., tribulationis, eruam te et honorificabis me.
Cordis sacrificium, non animalium esurit Dominus, et illo reficitur, et cum istud invenit, illud non quaerit, et cum istud non invenit, illud omnino superfluit, quantum inquam ad animae iustificationem, non ad legalium poenarum circuitionem, secundum quas tamen peccata vobis condonari dicuntur.
Lex quippe vestra, quae tantum in hac vita vel impletionis vel transgressionis suae persolvit merita et hic solummodo in utroque remunerationem habet, sic ad hanc vitam corporalem accommodat cuncta, ut nihil secundum animare mundum vel immundum censeat nec purificationes aliquas ad immunditiam animarum, quas proprie peccata nominamus, ipsa referat. Unde et similiter cibos mundos vel immundos nominat sicut et homines, lectos etiam, sedes, et totam suppellectilem domus seu etiam vestes et pleraque alia inanimata immunda seu polluta frequenter appellat. Quod si immunditias hominum, quarum purificationes institutae sunt, his, qui inquinantur, peccatis connumeres, numquid feminam post partum per sacrificium mundatam ex hoc ipso, quod peperit, peccatum incurrisse iudicas, cum illam potius maledictam censeatis, quae non reliquerit semen in Israel? Quod etiam peccatum vir, qui patitur fluxum seminis, ex hoc contrahit? Quem tamen adeo abominabilera censet lex, ut lectus, in quo dormierit, immundus sit, et ubicumque sederit. Vas etiam fictile, quod contigerit, confringetur, ligneum vero lavetur. Si quis hominum tetigerit lectum eius vel sederit, ubi ille sederat, lavabit vestimenta sua, et ipse etiam lotus aqua immundus erit usque ad vesperare. Mulier quoque, cum naturaliter accidentem menstruorum patitur fluxum, adeo immunda censetur, ut id quoque, in quo dormierit vel sederit, in tantum polluatur, ut suo tactu quaelibet polluat, sicut et de viro patiente fluxum seminis supra dictum est.
Quid vero haec, obsecro, ad inquinationem animae, ut lectus videlicet cuiusquam contactu etiam polluatur? Quae sunt istae, oro, immunditiae vel pollutiones? Certe illae, quae et ciborum, ut sicut illi vobis vitandi sunt in esu, sic ista in tactu, et sicut illa immunda, quia non edenda, sic ista immunda vel polluta, quia non tangenda, et qui ea tangunt, etiam si compulsi vel ignorantes id faciunt, immundi similiter decernuntur, quia in familiaritate conversationis vitandi usque ad praefixum purificationis terminum.
Quae vero manifesta sunt peccata, sicut homicidium vel adulterium et similia, morte potius multantur, quam sacrificiis expiantur. Nec eis talium purificationum indulgetur remedium, quibus salvari, qui ea commiserunt, valeant. Ex quo magis has purificationes ad quandam vitae praesentis honestatem quam ad animae salutem intelligas accommodari. Et cum talium peccata condonari dicuntur, poenas illas corporales, quae pro ipsis institutae sunt, his, qui a conversatione communi separantur, relaxari constat. Numquid enim et aliud intelligendum est peccatum condonari, quam poenam ei debitam relaxari, sive illa sit corporalis sive perpetua? Animae vero reatus, sicut voluntate ipsius committitur, per eius cor contritum ac veram poenitentiae compunctionem statim ita condonatur, ut ulterius pro ipso nullatenus damnetur, sicut dictum est: Dixi: Confitebor adversum me. Postquam enim peccator poenitens apud se constituit se ipsum inde per confessionem accusare, iam in hoc ipso, quod culpa perversae voluntatis, per quam deliquerat, caret reatu, admittit, et poena eius perpetua condonatur, etsi adhuc temporalis ad correctionem servetur, sicut idem alibi commemorat vester Propheta dicens: Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me.
Haec me super animae meae salute inquirendo de fide tua seu fide mea consuluisse te satis arbitror. In qua quidem nostrae consultationis collatione id actum esse perpendo, ut nec auctoritate legis tuae, etsi eam a Deo datam recipias, cognoscere possis ad eius sarcinam me debere submittere, tamquam illi, quam nobis exemplo sui Iob praescribit, legi quidquam necessarium sit addi aut illi morum disciplinae, quam de virtutibus ad beatitudinem sufficientibus posteris philosophi nostri reliquerunt. De quo nunc superest praesentis iudicis sententiam audire vel, quod mihi superest, nostrae inquisitionis operam ad Christianum transferre.
Iudex Asserunt ambo nostri iudicii sententiam excipere. Ego vero cupidus discendi magis quam iudicandi, omnium prius rationes me velle audire respondeo, ut tanto essem discretior in iudicando, quanto sapientior fierem audiendo, iuxta illud, quod supra memini, secundum summi sapientis proverbium: Audiens sapiens sapientior erit et intelligens gubernacula possidebit.
In quo omnes pariter assenserunt eodem accensi desiderio discendi.
Philosophus: Te nunc, Christiane, alloquor, ut tu inquisitioni meae secundum propositi nostri conditionem respondeas. Cuius quidem lex tanto debet esse perfectior et remuneratione potior eiusque doctrina rationabilior, quanto ipsa est posterior. Frustra quippe populo priores leges scriberentur, si quid ad doctrinae perfectionem eis non adderetur. Quod quidam nostrorum in secundo Rhetoricae diligenter considerans, cum de contrariis legibus causam formaret, attendendum esse praecepit, utra lex posterior lata sit.Nampostrema quaeque, inquit, gravissima est.
Christianus: Miror te ab his, quae in exordio professus es, ita impudenter dissonare. Cum enim praemisisses te inquisitionibus tuis reperisse Iudaeos stultos, Christianos insanos, postmodum dixeris te non ad concertationem contendere, sed ad inquirendam veritatem conferre: qua ratione nunc ab his, quos etiam insanos reperisti, tandem veritatis doctrinam exspectes? Numquid iam post inquisitiones tuas eorum insaniam arbitraris cessare, ut iam ad eruditionem tuam possint sufficere? Certe si Christianae fidei sectare arbitraris insaniam et eos, qui hanc sectantur, deputas insanos, vide, tu Philosophus, de summis illis Graecorum philosophis quid aestimandum sit, qui illa rudi et inculta virorum simplicium praedicatione, id est apostolorum, omnes ad hanc conversi facti sunt insanissimi. In tantum vero apud Graecos haec nostra, ut dicis, insania radicata est et confirmata, ut ibi tam evangelica quam apostolica doctrina conscripta ac postmodum magna concilia celebrata omnem inde mundum repleverint et universas haereses represserint.
Philosophus: Nonnumquam conviciis et improperiis facilius homines provocantur, quam supplicationibus et obsecrationibus flectuntur, et qui sic provocantur, studiosius satagunt de pugna, quam qui orantur, moventur ex gratia.
Christianus: Ignoscendum tibi est, si hac intentione hoc egisti. Nunc vero, ne ex diffidentia pugnam hanc differre videar, tam mihi quam tibi orandus est, ut quid tibi quaerendum, quid mihi respondendum sit, ipse Dominus inspirer, qui vult omnes homines salvos fieri et ad cognitionem sui venire. Nunc igitur, si placet, cum ad perfectionem nostrae legis, tam evangelicae scilicet quam apostolicae doctrinae, sis exsors, hanc primum inspiciamus et cum ceteris conferamus omnibus doctrinis, ut, si hanc in illis, quae iustificant, praeceptis vel exhortationibus perfectiorum videris, eam, sicut oportet, magis eligas. Quod et supra memorat rhetor vester de contrariis, ut dixisti, legibus agens consulit dicens: "Si leges duae vel plures servari non possunt, quia discrepant inter se, ea maxime conservanda putetur, quae ad maximas res pertinere videtur."
Philosophus: Nihil hoc consilio probabilius, et nihil stultius, quam ab antiquis ad novas recedere leges nisi doctrina potiores. Quas videlicet novas leges, qui composuerunt, tanto eas cautius ac perfectius scribere potuerunt, quanto iam priorum legum disciplina et ipsa necessariarum rerum experientia instructi facile, quae deerant, ex proprio addere potuerunt ingenio, sicut etiam in ceteris contingit philosophiae disciplinis. Tum autem de perfectione posteriorum scriptorum maxime est confidendum, si moderni scriptores aequare ingeniis antiquos potuerint. Sed quid, si forte ipsos etiam longe transcendant, sperandum est?
Quod profecto de legislatore, videlicet Christo, quem ipsam Dei sapientiam dicitis, nequaquam dubitatis. De quo etiam Iob nostrum antea cecinisse asseritis: Ecce Deus infortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus. Cuius et Apostolus vester praeferens doctrinam et primae legis imperfectionem manifeste profitens ait: Multifarie multisque modis Deus olim loquens patribus in prophetis novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, etc. Et iterum idem infra de veteris et novae legis discretione iudicans: Reprobatio, inquit, fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem. Nihil enim ad perfectum adduxit lex. Introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
Christianus: Certe, ut video, non te ignorantia fidei nostrae, sed magis tuae infidelitatis obstinatio damnat. Qui et nostrae legis perfectionem ex scriptis ipsius didicisti et adhuc, quod sequaris, inquiris, quasi perfectum ibi et omnibus aliis excellentius non habeas documentum virtutum, quas ad beatitudinem sufficere nullatenus dubitas. De qua quidem perfectione, quae deerant, id est veteri suo complente, cum ipse Dominus Novum traderet Testamentum, statim exorsus discipulis ait: Nisi abundaverit iustitia vestra, etc. Et statim per singula novae legis abundantiam prosecutus, quae morali deerant perfectioni, diligenter expressit et veram ethicam consummavit. In cuius comparatione, quidquid tam antiquis patribus quam prophetis de disciplina morum ac discretione virtutum traditum fuerat, nihil esse facile convincetur, si diligenter haec conferamus cum prioribus.
Philosophus: Harum me, ut nosti, collationum tantummodo desiderium huc adduxit, et hac nos intentione congregati sumus.
Christianus: Nunc prorecto, quantum percipio, ad omnium disciplinarum finem et consummationem proficiscimur. Quam quidem vos ethicam, id est moralem, nos divinitatem nominare consuevimus. Nos illam videlicet ex eo, ad quod comprehendendum tenditur, id est Deum, nuncupantes, vos ex illis, per quae illuc pervenitur, hoc est moribus bonis, quas virtutes vocatis.
Philosophus: Assentio, quod clarum est, et novam nuncupationem nominis vestri non mediocriter approbo. Quia enim ad quod pervenitur his, per quae venitur, dignius aestimatis et pervenisse felicius quam venire, hoc vestri nominis insigniorum est nuncupatio ex origine propriae divinationis lectorem plurimum alliciens. Quae, si ita ex documento sicut ex vocabulo praeemineat, nullam ei disciplinam comparandam censeo. Nunc igitur, si placet, praefinire te volumus, in quo verae ethicae summa consistat, et quid ex hac spectandum sit nobis disciplina et quo cum perventum fuerit, eius sit intentio consummata.
Christianus: Huius, ut arbitror, disciplinae in hoc tota colligitur summa, ut, quod summum bonum sit et qua illuc via nobis sit perveniendum, aperiat.
Philosophus: Placet utique vehementer tam paucis verbis tantae rei summam exprimi et totius ethicae tam diligenter intentionem comprehendi. Quae quidem intentionis verba ista in se statim rapiunt auditorem et huius disciplinae studium commendant, ut in eius comparatione omnium artium vilescant doctrinae. Quo enim summum bonum ceteris omnibus est excellentius, in cuius fruitione vera consistit beatitudo, constat procul dubio eius doctrina ceteris tam utilitate quam dignitate longe praecedere. Longe quippe aliorum studia infra summum bonum remanent nec beatitudinis contingunt eminentiam, nec ullus in eis fructus apparet, nisi quantum huic summae deserviunt philosophiae tamquam circa dominam occupatae pedissequae. Quid enim ad studium grammaticae vel dialecticae vel ceterarum artium de vera hominis beatitudine vestiganda? Longe omnes inferius ab hac eminentia iacent nec ad tantum se attollere valent fastigium. Sed quaedam genera locutionum tradunt vel rerum aliquas exercent naturas, quasi quosdam gradus ad hanc celsitudinem parantes, cum de ipsa nobis disserendum et aliquas rerum naturas in exemplum vel similitudinem quasi fuerit afferendum, ut per illas quasi quodam pedissequarum ducatu pertingamus ad dominam in illis quidem progressionis nostrae transitum habentes, in hac requiem et nostrae fatigationis finem adepti.
Christianus: Gaudeo te huius philosophiae excellentiam tam diligenter attigisse et a ceteris distinxisse, ex quo te in eius studio maxime occupatum intelligo.
Philosophus: Recte, inquam, occupatum. Haec quippe sola est naturalis disciplina, quae praeceptis moralibus tanto amplius philosophis congruit, quanto magis eos lege uti et rationibus constat inhaerere, sicut ille vir doctor meminit.
Namet Iudaei, inquit, signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt. Iudaei quippe tantum, quod animales sunt et sensuales, nulla imbuti philosophia, qua rationes discutere queant, solis exteriorum operum mÏraculis moventur ad fidem, quasi haec facere solius Dei sit et nulla in eis daemonum illusio fieri possit. Quod quam sit stultum recipere, et magi in Aegypto docuerunt et vos Christus praecipue instruxit, qui de pseudophilosophis Antichristi praemonens eos in seductione hominumtantaoperari miracula testatur, Ut in errorem, inquit, ducantur, si fieri potest, etiam electi.
Quasi ergo haec signa quaerere stultitia sit, e contrario per adiunctum praedictus meminit Apostolus, cum adiecit, et Graeci sapientiam quaerunt, hoc est rationes a praedicatoribus exigunt, quae sunt certa sapientiae instrumenta. Unde maxime vestra, id est Christiana, praedicatio commendatur. Quod eos ad fidem convertere potuit, qui rationibus plurimum nitebantur et abundabant, omnium videlicet liberalium artium studiis imbuti, rationibus armati. Quorum quidem ipsi non solum inquisitores, verum etiam inventores exstiterunt et ex eorum fontibus in universum mundum rivuli manaverunt. Ex quo praecipue et nunc de vestra confidimus disciplina, ut, quo iam amplius solidata convaluit, in conflictu rationum plurimum possit.
Christianus: Immo post tantorum conversionem philosophorum nec tibi nec posteris de fide nostra ambigere licet, nec iam tali conflictu opus esse videtur, cur in saecularibus disciplinis eorum omnia credatis auctoritati et non eorum exemplis ad fidem moveamini dicentes cum Propheta: Neque meliores sumus quam patres nostri.
Philosophus: Nec eorum auctoritati ita concedimus, ut dicta ipsorum ratione non discutiamus, antequam approbemus. Alioquin philosophari desisteremus, si videlicet rationum inquisitione postposita locis auctoritatis, qui inartificiales iudicantur et a re ipsa omnino disiuncti sunt in opinione potius quam in veritate consistentes, plurimum uteremur; nec ipsos maiores nostros ad fidei vestrae confessionem tam ratione ductos quam vi tractos esse crederemus, sicut et vestrae consentiunt historiae. Ante imperatorum quippe vel principum ad fidem vestram per miracula, ut dicitis, conversionem paucos sapientum vel nullos vestra praedicatio acquisivit, quamvis tum facile a patentissimis idolatriae erroribus gentes possent avelli et in quemcumque unius Dei cultum transferri. Unde et provide Paulus vester invectionis suae in Athenienses occasionem sumens sic exorsus ait: Viri Athenienses, per omnia vos superstitiosos esse video, etc.
Iam tunc enim legis naturalis et divini cultus scientia evanuerat et errantium multitudo paucitatem sapientum omnino deleverat vel oppresserat, atque ut ex nostra loquamur conscientia et praedicationis Christianae non modicum approbemus fructum, per hanc maxime idolatriam in mundo non ambigimus deletam tunc fuisse.
Christianus: Adiunge et quod patet et legem naturalem suscitatam esse et perfectam morum disciplinam, qua vos, ut dicitis, sola nitimini et ad salvandum sufficere creditis, nonnisi ab ipso traditam fuisse, a quo tamquam vera sophia, id est sapientia Dei, quicumque instructi sunt, veri sunt dicendi philosophi.
Philosophus: Atque utinam, ut dicis, sic convincere possis, ut ab ipsa, ut dicitis, suprema sapientia, quam Graece logon, Latine Verbum Dei vocatis, vos vere logicos et verborum rationibus exhibeatis esse armatos! Nec illud Gregorii vestri me miserorum commune refugium praetendere praesumatis. "Fides", inquit, "non habet meritum, cui ratio humana praebet experimentum." Quia enim apud vos fidem, quam astruunt, disserere non sufficiunt, statim ad suae imperitiae solatium hoc Gregorianum assumunt. Quod quidem iuxta eorum opinionem quid aliud agit, nisi ut quibuslibet fidei praedicationibus aeque stultis sicut et sanis acquiescamus? Si enim fides ratione minime sit discutienda, ne meritum amittat, nec, quid credi oporteat, animi iudicio sit discutiendum, sed statim his, quae praedicantur, assentiendum, quoscumque errores praedicatio seminet, suscipere nihil refert, quia nihil licet ratione refellere, ubi rationem non licet adhibere. Dicat idolatra de lapide vel ligno vel qualibet creatura: Hic est Deus verus, Creator coeli et terrae; vel quamlibet patentem abominationem praedicet, quis eam valebit refellere, si de fide nihil sit discutiendum ratione? Statim arguenti se et maxime Christiano id, quod praemissum est, obiciet: "fides non habet meritum", etc. Statim Christianus ex ipsa sua defensione confundetur dicens eius penitus rationes in talibus audiendas non esse, ubi eas ipse penitus induci prohibet, nec eum aliquem rationibus de fide recte impugnare, qui se impugnare minime permittat.
Christianus:Utait ille maximus sapientum: "Sunt viae hominis, quae videntur rectae, novissima autem eius deducunt ad mortem." Sic et plerumque rationes videntur, hoc est rationabiliter et convenienter aliqua dici, cum minime ita sit.
Philosophus: Quid et de ipsis, quae pro auctoritatibus habentur? Nonne in ipsis plurimum erratur? Alioquin non essent tot fidei sectae diversae, si eisdem omnes auctoritatibus uterentur. Sed prout quisque propria ratione deliberat, singuli, quas sectantur auctoritates, eligunt. Alioquin indifferenter omnium Scripturarum sententiae essent suscipiendae, nisi ratio, quae naturaliter prior eis est, de ipsis prius haberet iudicare. Nam et ipsi, qui scripserunt non nisi ex ratione, qua eorum abundare videntur sententiae, auctoritatem, hoc est credendi statim eis meruerunt dignitatem. Adeo autem ipsorum quoque iudicio auctoritati ratio praeponitur, ut, sicut vester meminit Antonius: "cum humanae rationis sensus inventor fuerit litterarum, cui sensus est incolumis, ei minime necessariae sint litterae." Quae in omni philosophica disputatione ita novissimum aut nullum obtinere censetur locum, ut ea, quae a rei iudicio, id est ab auctoritate ducuntur argumenta, eos omnino inducere pudeat, qui de propriis viribus confidentes alienae opis refugium dedignantur. Unde bene philosophi talium argumentorum locos, cum ad eos orator magis quam Philosophus confugere cogitur, omnino extrinsecos et a re disiunctos et ab omni virtute destitutos iudicaverunt, utpote in opinione potius quam in veritate consistentes et nullo ingenii artificio ad suorum inventionem argumentorum egentes, cum is, qui ea inducit, non suis, sed alienis utatur verbis.
Unde et Boetius vester tam Themistianam quam Tullianam locorum divisionem in Topicis suis complectens: "A rei iudicio", inquit, "quae sunt argumenta, quasi testimonium praebent, et sunt inartificiales loci atque omnino disiuncti nec rem potius quam opinionem iudiciumque sectantes." Rursus idem de eodem loco secundum Tullium: "Restat locus", ait, "quem extrinsecus dixit assumi. Hic iudicio nititur et auctoritate et totus probabilis est nihil continens necessarium." Et post aliqua: "Hic vero locus extrinsecus dicitur esse constitutus, quoniam non de his, qui praedicati vel subiecti sunt, terminis sumitur, sed ab extrinsecus posito iudicio venit. Hinc etiam inartificialis et expers", ait, "vocatur, quoniam hinc non sibi ipse conficit argumentum orator, sed praeparatis positisque utitur testimoniis." Quod vero dixisti in rationibus quoque discernendis sive cognoscendis nonnumquam errari, verum utique est atque liquidum. Sed hoc eis accidit hominibus, qui rationalis peritia philosophiae et argumentorum carent discretione; quales se Iudaei profitentur esse, qui pro argumentis signa requirunt, et quicumque suum in dictis alterius praesidium ponunt; tamquam de auctoritatis vel scripto absentis facilius iudicetur quam de ratione vel sententia praesentis, et sensus illius melius quam istius possit inquiri. Dum vero, quantum valemus, de nostra solliciti salute Deum inquirimus, eius utique supplet gratia, quod nostra non sufficit opera, et volentes adiuvat, ut possint, qui hoc ipsum etiam inspirat, ut velint. Et qui saepe invitos trahit, volentes non reicit et nitenti porrigit dexteram, cuius arguere non potest negligentiam. De quo vos ipsa, quam dicitis, veritas securos Christus efficiens congrua similitudine praemissa subintulit: Petite, et accipietis, quaerite, et invenietis, pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim, qui petit, accipit, et qui quaerit, invenit, et pulsanti aperitur. Quae quidem memini praecedentia verba Augustinus exponens quodam suo tractatu De misericordia inquit: "Petite orando, quaerite disputando, pulsate orando." Unde et artem disputandi secundo De ordine libro ceteris praeferens disciplinis, et tamquam ipsa sola sciat vel scientes faciat, eam commendans ait:
"Disciplinam disciplinarum, quam dialecticen vocant. Haec docet docere, haec docet discere. In hac se ipsa ratio demonstrat, quid sit, quid velit, scit sola. Scientesque facere non solum vult, sed etiam potest." Idem in libro sec undo De Christiana doctrina eam admodum sacrae lectioni necessariam ostendens: "Restant", inquit, "ea, quae non ad corporis sensus, sed ad rationem pertinent, ubi disciplina regnat disputationis et numeri. Sed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum, quae in sacris litteris sunt penetranda, plurimum valet. Tamen ibi cavenda est libido rixandi et puerilis quaedam ostentatio decipiendi adversarium. Sunt enim multae, quae appellantur sophismata, falsae conclusiones rationum et plerumque veras imitantes, ut non solum tardos, sed etiam ingeniosos minus attentos decipiant. Quod genus captiosarum conclusionum Scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco ubi dictum est: Qui sophistice loquitur, odibilis est."
Christianus: Nemo certe nostrum, qui discretus sit, rationibus fidem vestigari ac discuti vetat, nec rationabiliter his, quae dubia fuerint, acquiescitur, nisi cur acquiescendum ratione praemissa. Quae videlicet, cum rei dubiae fidem efficit, prorecto id, quod a vobis argumentum dicitur, ipsa fit. In omni quippe disciplina tam de scripto quam de sententia se ingerit controversia, et in quolibet disputationis conflictu firmior rationis veritas reddita quam auctoritas ostensa. Neque enim ad fidem astruendam referet, quid sit in rei veritate, sed quid in opinionem possit venire, et de ipsius auctoritatis verbis pleraeque quaestiones emergunt, ut de ipsis prius quam per ipsa iudicandum sit. Post rationem vero redditam etiam, si ratio non sit, sed videatur, nulla quaestio remanet, quia nulla dubitatio superest.
Tecum vero tanto minus ex auctoritate agendum est, quanto amplius rationi inniteris et Scripturae auctoritatem minus agnoscis. Nemo quippe argui nisi ex concessis potest, nec nisi per ea, quae recipit, convincendus est, et aliter tecum, aliter nobiscum ad invicem confligendum est. Quid Gregorius aut ceteri doctores nostri, quid etiam ipse Christus vel Moyses astruat, nondum ad te pertinere novimus, ut ex ipsorum dictis ad fidem cogaris. Inter nos, qui hoc recipimus, habent ista locum et maxime rationibus nonnumquam fidem astruendam esse vel defendendam, de quibus quidem memini contra eos, qui fidem rationibus vestigandam esse denegant, secundus etiam Theologiae Christianae liber tam virtute rationum quam auctoritate scriptorum plenius disserit et rebelles convincit. Nunc ad propositum, si placet, revertamur.
Philosophus: Immo quia placet et super omnia placere oportet, quoad possumus, adnitamur et verioris ethicae documentis legem poscitare conemur naturalem. Quod recte et ordine consummari credimus, si iuxta comprehensam a te superius ethicae summam, quod sit summum bonum et qua illuc via perveniendum sit, discusserimus, ut sit videlicet in his ethicae nostrae tractatus bipartitus.
Christianus: Approbo tecum, quod probas. Sed quia iuxta superioris condictum propositi conferendae sunt nostrae cum vestris sententiae, ut potiora valeamus eligere, et tu ex antiquitate legis naturalis primum tibi locum vindicasti, tuum est, qui priore, ut dicis, lege, hoc est naturali, contentus es et ea tantum uteris, tuas vel tuorum super hoc in medium proferre sententias et postmodum nostrorum, si in aliquo dissentimus, rationes audire.
Philosophus: Summum bonum sive finem boni, hoc est consummationem vel perfectionem eius, definierunt, sicut plerique vestrorum meminerunt, quo quisque, cum pervenerit, beatus est, sicut e contrario summum malum, cuius assecutio miserum facit. Quorum utrumque moribus promeremur. Mores autem virtutes vel eis contraria vitia constat appellari. Quidam tamen nostrum, sicut et in octavo De Civitate Dei meminit Augustinus, virtutem ipsam summum bonum dixerunt, alii voluptatem.
Christianus:Utquid, obsecro, voluptatem intellexerunt?
Philosophus: Non, ut plerique aestimant, carnalium illecebrarum inhonestam et turpem oblectationem, sed quandam interiorem animae tranquillitatem, qua inter adversa et prospera manet quieta et propriis bonis contenta, dum nulla eam peccati mordeat conscientia. Absit enim, ut philosophi, terrenae felicitatis maximi contemptores et praecipui carnis domitores, in huius vitae turpitudinibus summum bonum constituerent, sicut Epicuro et eius sequacibus, id est Epicureis, multi per ignorantiam imponunt non equidem intelligentes, quid illi, ut diximus, voluptatem nominarent. Alioquin, ut diximus, Seneca, ille maximus morum aedificator et continentissimae, sicut et vos ipsi profitemini, vitae, nequaquam Epicuri tamquam magistri sui sententias tam crebro ad instructionem morum induceret, si ita, ut dicitur, sobrietatis atque honestatis tramitem excessisset.
Christianus: Esto, ut aestimas, sed hoc, quaeso, aperi, utrum hoc modo voluptatem intelligentes ab eis, qui virtutem nominant, sensu etiam sicut et verbis dissident.
Philosophus: Nulla aut parva, quantum ad sententiae summam, est eorum distantia. Hoc ipsum virtutibus polIere est hanc animae tranquillitatem habere et e converso.
Christianus: Una itaque sententia est utrorumque de summo bono, vero nuncupatio diversa; ac sic duae illae, quae videbantur de summo bono, sententiae ad unum sint redactae.
Philosophus: Sic aestimo.
Christianus: Et quam, rogo, viam ad hoc summum bonum, id est virtutem, perveniendi constituebant?
Philosophus: Ipsum prorecto moralis lectionis studium vel domandae carnis exercitium, ut bona in habitum solidata voluntas virtus dici queat.
Christianus: Et quem esse beatum definiunt?
Philosophus: Beatum quasi bene aptum dicunt, hoc est in omnibus bene et facile se agentem, ut idem sit scilicet beatum esse, quod bonis moribus, id est virtutibus, pollere.
Christianus: Numquid de immortalitate animae et quadam futurae vitae beatitudine quidquam aestimant et eam pro meriris suis exspectant?
Philosophus: Ita equidem, sed quid inde?
Christianus: Numquid illius vitae beatitudinem iudicant maiorem, ubi videlicet eos susceptos nullus affiiget passionis dolor, ut ibi potius quam hic summum hominis bonum et veram beatitudinem exspectemus?
Philosophus: Quies quidem illius vitae maxima est ab omni, ut dixisti, passione immunis, sed, cum afflictio cessat, nequaquam augeri beatitudinem dicunt, nisi virtus excrescat; nec quisquare ab eis beatior fieri dicitur, nisi virtute melior efficiatur; hoc ipsum quippe, ut dixi, definiunt beatum esse, quod est virtutibus pollere. Unde et quislibet, dum pro iustitia patitur et patiendo amplius mereri dicitur, aeque beatus in tormentis, ut ante dicitur, quia aeque bonus. Quamvis enim virtus eius nunc magis quam prius appareat, nequaquam tamen ex tormento crevit, sed ex tormento, quanta erat, apparuit. Absit enim, ut quaecumque ad corporalem vel quietem vel afflictionem pertinent, beatitudinem nostram vel augeant vel minuant, si in eodem proposito virtus mentem custodiat. Ipse quidem Christus vester numquid patiendo suam minuit beatitudinem aut resurgendo auxit? Nequaquam igitur, quia illic cessant corporales istae afflictiones, nos ibi censeas futuros beatiores, si futuri non sumus meliores.
Christianus: Quid, si sumus?
Philosophus: Utique beatiores, quia meliores.
Christianus: Illam, ut dixi, vitam pro meritis tamquam debitam exspectatis, tamquam hic cum vitiis pugna sit, ibi victoriae corona.
Philosophus: Ita omnibus patens est.
Christianus: Quo igitur modo ibi merces recipienda est agonum, si felicius ibi non sit vivendum nec illa vita sit praesenti melior ac beatior? Quod si illa, quam haec beatior sit, prorecto et qui ea fruuntur, beatiores quam hic esse videntur.
Philosophus: Utique beatiores, ut dixi, si meliores.
Aliter nequaquam recipimus. Nec enim, qui coronam adeptus est, majore igitur praeditus est virtute, quam antea fuerit in certamine, nec eius fortitudo maior est facta, licet magis numquam prius sit probata vel cognita, immo ex ipso gravamine conflictus fortassis diminuta; nec triumphantis quam pugnantis est vita melior, quamquam suavior.
Christianus: Egestatem, infirmitatem, mortem et ceteras adversitatum vel passionum molestias tam vestri quam nostri doctores et pariter universimalisconnumerant; et propter illa, quae virtutibus contraria sunt, tam a nimae quam corporis multa sunt vitia, quae nihilominus inter mala sunt reputanda, ut claudicatio corporis sive caecitas, hebetudo mentis vel obliviositas. De contrariis quidem Aristoteles in Categoriis suis disserens: "Contrarium", inquit, "bono quidem ex necessitate est malum; hoc autem palam est per singulorum inductionem: ut sanitati languor et iustitiae iniustitia et fortitudini debilitas. Similiter autem et in aliis. Malo autem aliquando quidem bonum est contrarium, aliquando malum. Egestati enim, cum sit malum, superabundantia contraria est, cum sit ipsa malum. Sed in paucis hoc tale quislibet inspiciet. In pluribus vero semper malum bono contrarium est." Et in Topicis suis Tullius, cum a contrariis locum assignaret: "Si bona est", inquit, "sanitas, mala est aegritudo": Ipse etiam Dominus de pace, quam oboedientibus tribuit, et de persecutionibus, quam rebellibus immittit, per prophetam ait: Ego, Dominus, faciens bonum et creans malum. Et in Evangelio Dominus de terrenis bonis etmalisad divitem ait: Recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Ille quoque vester prius et postea noster Augustinus mortem malam astruit. "Sicut lex", inquit, "non est malum, quoniam auget peccantium concupiscentiam, ita nec mors bonum est, quoniam auget patientium gloriam et efficit martyres. Lex quidem bona est, quia prohibitio est peccati.
Morsautem mala, quia stipendium peccati. Sed quem ad modum iniusti male etiam utuntur bonis, ita etiam iusti bene utanturmalis. Hinc fit, ut etmalimale lege utantur, quamvis lex sit bonum, et boni bene moriantur, quamvis sit mors malum."
Philosophus: Quorsum, obsecro, ista?
Christianus: Ut eam, inquam, meliorem esse vitam intelligas, quam et ab istismalisomnino constat esse immunem et in tantum a peccato prorsus remotam, ut non solum ibi non peccetur, sed nec peccari possit. Quae nisi melior vita praesente sit aut magis placeat, frustra est in retributione posita. Sin autem magis placet nec melior est, irrationabiliter huic praefertur, et qui eam plus desiderant, indiscrete agunt.
Philosophus: Certe, ut verum fatear, nunc te primum philosophum comperior, nec tam manifestae rationi impudenter convenit adversari. Sed ibi potius quam hic iuxta propositam rationem tuam summum est hominis bonum exspectandum. Et fortassis hoc fuit Epicuri sententia summum bonum voluptatem dicentis, quoniam videlicet tanta est animae tranquillitas, ut nec exterius eam corporalis afflictio nec interius mentem aliqua peccati conscientia inquietet vel vitium obstet, ut optima eius voluntas omnino compleatur. Quamdiu autem voluntati nostrae aliquid obsistit vel deest, vera beatitudo nequaquam est. Quod utique semper evenit, dum hic vivitur, et anima terreni corporis mole gravata et quasi carcere quodam conclusa vera non fruitur libertate. Quis enim aliquando non desideret calorem, dum nimium friget, vel e converso, aut serenum, dum pluvia gravatur, aut ad esum vel indumentum saepe amplius, quam habeat? Innumerabilia sunt et alia, quae si manifestae veritati non resistamus, nobis nolentibus ingeruntur vel volentibus denegantur. Si autem, ut se ratio habet, illud vitae futurae bonum nobis summum aestimandum est, puto viam, qua illuc pervenitur, virtutes esse, quibus hic adornamur. De quibus postmodum diligentius nobis conferendum erit.
Christianus: Ecce ad hoc disputatio nostra perducta est, ut summum hominis bonum sive ipsum, ut dictum est, finem boni futurae vitae beatitudinem et, qua illuc pervenitur, viam virtutes ponamus. Sed prius de hoc summo bono nostram, id est Christianam, cum vestris conferre volo disciplinam, ut, quae huius boni doctrinam vel exhortationem habet uberiorem, tamquam perfectior habeatur et ei amplius obtemperetur. De veteri autem lege, qua Iudaei gloriantur, te optime arbitraris monstrasse nullum ibi praemium huius beatitudinis promissum fuisse nec inde aliquam ibi exhortationem adhibitam esse. Dominus autem Iesus, cum novum traderet testamentum, in ipso statim exordio tale doctrinae suae fundamentum collocavit, quod et ad contemptum mundi et ad huius beatitudinis desiderium pariter incitaret, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Et post aliqua: Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Et si diligenter attendamus ad haec, universa eius praecepta vel exhortationes adhibentur, ut spe illius supernae et aeternae vitae omnia contemnantur prospera sive tolerentur adversa. Quod nequaquam arbitror vestros attigisse doctores aut ad hunc finem boni vestros animos aeque invitasse. Quod si tales erant, assigna universa ethicae vestrae percurrens instituta, aut si assignare non possis, tanto doctrinam Christi perfectiorem atque meliorem esse fatearis, quanto nos causa vel spe meliori ad virtutes adhortatur, cum vos potius virtutes vel earum contraria propter se ipsa magis quam propter aliud appeti vel vitari debere censeatis. Unde et illa honesta vel inhonesta vocari haec debere censetis. Honestum quippe dicitis, quod per se ipsum placet et propter se ipsum, non propter aliud est appetendum, sicut e contrario inhonestum, quod ex propria turpitudine est fugiendum. Quae enim propter aliud vel appetenda sunt vel vitanda, ea potius utilia vel inutilia nuncupatis.
Philosophus: Sic profecto nostris visum est maioribus, sicut in secundo Rhetoricae suae M. Tullius plenius exsequitur. Sed profecto cum dicitur: Virtus propter se ipsam, non propter aliud expetenda, non omnino merces meritorum excluditur, sed terrenorum intentio commodorum removetur. Alioquin virtutum finem, id est causam finalem non bene constitueremus beatitudinem, sicut in secundo Topicorum suorum Boetius vester Themistium secutus commemorat. Ibi quippe cum de loco a fine subiceret exemplum: "Si beatum", inquit, "esse bonum est, et iustitia bona est." Hic enim, ait, finis est iustitiae, ut, si quis secundum iustitiam vivat, ad beatitudinem perducatur. "Ecce hic aperte monstrat beatitudinem in retributionem iustae vitae positam esse et nobis intentionem iuste vivendi esse, ut ad illud perveniamus. Quam, ut arbitror, beatitudinem Epicurus voluptatem, Christus vester regnum coelorum nominat. Quid autem refert, quo nomine vocetur, dummodo res eadem permaneat nec sit beatitudo diversa nec juste vivendi philosophis quam Christianis intentio praeponatur alia? Ut enim vos sicut et nos hic vivere iuste disponimus, ut illic glorificemur, et contra vitia pugnamus, ut meritis virtutum illic coronemur summum illud scilicet bonum pro mercede adepti.
Christianus: Immo longe, quantum percipio, nostra in hoc et vestra intentio quam merita sunt diversa, et de ipso quoque summo bono non modice dissentimus.
Philosophus: Id, obsecro, si vales, aperias.
Christianus: Nemo recte summum bonum dicit, quo maius aliquod invenitur. Quod enim inferius vel minus est aliquo, id nullo pacto supremum vel summum dici potest. Omnem vero beatitudinem vel gloriam humanam longe et ineffabiliter a divina transcendi constat. Nulla igitur praeter illam recte summa nuncupanda est; aut praeter ipsum nihil iure summum bonum dicitur.
Philosophus: Non hoc loco absolute summum bonum, sed summum hominis bonum intendimus.
Christianus: Sed nec summum hominis bonum recte dicimus, quo maius aliquod hominis bonum reperitur.
Philosophus: Ita profecto liquet.
Christianus: Quaero igitur, an in illa beatitudine alius alio beatior sit, sicut hic alterum alio iustiorem vel sanctiorem esse contingit, ut videlicet secundum diversitatem meritorum sit et remuneratio diversa.
Philosophus: Quid si ita est?
Christianus: Immo, quia ita est, oportet concedas alium ibi hominem alio beatiorem effici nec per hoc eius hominis beatitudinem, quae minor est, nequaquam summum hominis bonum esse nuncupandum. Unde nec illum, qui minus alio beatus est, iam beatum dici convenit. Summum quippe bonum id definisti, quo cum quisque pervenerit beatus est, aut igitur illum, qui alio ibi minor est, summum bonum adeptum esse concesseris, aut eum minime beatum esse concesseris, sed eum tantummodo, quo nemo ibi sit beatior. Si enim id quod adeptus est, eum beatum efficit, profecto iuxta suprapositam definitionem summum bonum illud dici convenit.
Philosophus: Sustine paululum, obsecro, et attende, quid nunc interrogationi novissimae subiecerim. Quem etiam maledicta corrigere licet, cum ad inquisitionem veri, non ad ostentationem ingenii, sicut dictum est, conferamus.
Christianus: Approbo et concedo, quod dicis. Non enim nobis circa inquisitionem veritatis penitus occupatis more puerili vel importunae declamationis corrixari convenit nec, si qua minus provide conceduntur, hinc eum, qui doceri vel docere intendit, erubescentiae inferendae occasionem sumere, ubi etiam argumentandi gratia liceat nonnumquam concedere falsa. Omnem itaque licentiam vel mutandae penitus vel corrigendae sententiae damus.
Philosophus: Memento, inquam, quid dixerim, et conditionis appositae recordare, ubi videlicet dictum est: Quid si ita est? Multis namque philosophorum visum est omnibus bonis hominibus omnes simul inesse virtutes nec eum ullatenus bonum censeri, cui virtus aliqua desit, ac per hoc omnium bonorum hominum nec in meritis vitae nec in beatitudinis remuneratione ullam esse distantiam. Quod si forte ita sit, eadem omnibus beatitudo retribuitur, et omnes aequaliter summum bonum adepti pariter fiunt beati. Quam patenter sententiam Tullius in secundo De officiis libro his verbis profitetur: "Iustitia cum sine prudentia satis habeat auctoritatis, prudentia sine iustitia nihil valet ad fidem faciendam. Quo enim quisque versutior et callidior, hoc invidiosior et suspectior detracta opinione probitatis. Quam ob rem intelligentiae iustitia coniuncta, quantum volet, habebit ad faciendam fidem virium. Iustitia sine prudentia multum poterit, sine iustitia nihil valebit prudentia. Sed, ne quis sit admiratus, cur, cum inter omnes philosophos constet, a meque ipso disputatum saepe sit, qui unam haberet, omnes habere virtutes, nunc ita seiungam, quasi possit quisquam, qui non idem prudens sit, iustus esse: alia est illa, cum veritas ipsa limatur in disputatione, subtilitas, alia, cum ad omnes accommodatur oratio. Quam ob rem, ut vulgus, ita nos hoc loco loquimur, ut alios fortes, alios viros bonos, alios prudentes esse dicamus. Popularibus enim verbis est agendum et usitatis, cum loquimur." Qui etiam in Paradoxis non solum in virtutibus bonos, verum etiam in peccatis ita aequat malos, ut omnia peccata paria esse astruat.
Christianus: Nunc primo te importunum impudenter fieri et corrixari magis quam philosophari video. Quippe ne ad confessionem manifestae veritatis cogi videaris, ad patentissimae falsitatis insaniam te convertis, ut omnes videlicet bonos aequaliter bonos, omnes reos aequaliter reos et omnes pariter eadem gloria vel poena censeas dignos.
Philosophus: Siquidem in re, non in hominum opinione consistit, qui operum effectum magis quam morum qualitatem diiudicant atque remunerant et secundum ea, quae geri exterius videntur, alios iustiores vel fortiores sive meliores vel deteriores aliis iudicant. A qua profecto sententia nec vos longe esse arbitror, si vestram diligenter consideretis disciplinam. Omnes quippe virtutes, ut vester ille maximus astruit Philosophus Augustinus, uno nomine caritas comprehendit, quae sola, ut ipsemet ait, inter filios Dei et filios diaboli discernit. Unde et merito quodata loco meminit: "Ubi est caritas quidem, quod possit deesse? Plenitudo quippe legis est dilectio." Quam ipse, qui hoc dicit, Apostolus plenitudinem prosequens et tam mala inde removens quam ibi bona comprehendens ait: Caritas patiens est, benigna est, caritas non aemulatur, non agit perperam, etc. De qua etiam, cum inter cetera dicatur, quod omnia suffert vel omnia sustinet, utique et mortem; ut autem Christus meminit; Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis. Non ergo alius alio magis in caritate abundat, cum haec omnia caritas in se contineat et secum afferat. Quod si in caritate nemo alium transcendit, utique nec in virtutibus aut meritis, cum omnem, ut dicis, caritas complectatur virtutem.
Christianus: Revera, si proprie virtus intelligatur, quae videlicet meritum apud Deum obtinet, sola caritas virtus appellanda est. Quae quidem pro eo, quod iustum efficit vel fortem seu temperantem, iustitia recte dicitur vel fortitudo sive temperantia. Sed sicut omnes, qui habent caritatem, non aequaliter ea succensi sunt, nec omnes prudentes aequaliter intelligunt, ita nec omnes iusti aequaliter iusti sunt, aut omnes aequaliter fortes vel temperantes. Et quamvis secundum specierum distinctionem omnes virtutes aliquibus inesse concedamus, cum videlicet unusquisque illorum sit iustus et fortis et temperans, non omnino tamen in virtutibus aut meritis eos esse pares annuimus, cum alium alio iustiorem vel fortiorem seu modestiorem esse contingat. Quamvis enim in praedictis speciebus virtutum singulos convenire ponamus, magna tamen est in individuis specierum differentia, cum huius maior quam illius sit iustitia vel fortitudo seu temperantia; sed cum caritas omnia, quae dixisti, conferat, non tamen singulis, quibus inest, omnia largitur. Sicut enim a natura omnia corporis commoda tribuuntur, sed non omnia omnibus, sic et in bonis animae seu virtutibus contingit, ut non omnes omnibus aequaliter ditentur.
Unde volo, ut attendas, quam sit illa ratio infirma, immo vilissimum sophisma, quod videlicet ex aliorum opinione in Paradoxa praedictus inducit Philosophus, ut virtutes sicut et vitia pares in omnibus esse convincat, cum videlicet dixerit "bono viro meliorem non esse nec temperante temperantiorem nec forti fortiorem nec sapienti sapientiorem." Etsi enim bono viro non sit aliquis melior, tamen aliquo bono viro melior est. Quid est enim aliud dicere de aliquo, quod sit melior bono, nisi quod sit melior quam bonus vir, quicumque ille sit? Non enim cum Deum homine dicimus meliorem, aliter intelligimus, nisi quod omnes transcendat homines. Sic etiam cum tamen aliquem bonum dicimus virum bono viro meliorem, id est, quam bonus vir sit vel quam sit aliquis vir bonus, non aliter accipiendum videtur, nisi generaliter omnibus bonis viris ille praeponatur. Quod omnino falsum est, cum ipse etiam sit aliquis bonorum virorum. Si enim melior sit quam bonus vel quam sit aliquis bonus vir, consequens videtur, ut neque bonus vir neque aliquis bonus vir sit adeo bonus, sed si quis bonus sit, eo minus sit bonus. Multum itaque referre videtur, si quis dicatur melior aliquo bono viro, et melior, quam sit aliquis bonus vir. Et hic quidem sophismatis laqueus in omni incidere comparatione potest, ut quemadmodum omnes bonos aequaliter bonos probare conantur, ita quoslibet pulchros, cum videlicet nemo pulcher sit pulchrior pulchro simpliciter scilicet et generaliter, licet sit pulchrior alio pulchro. Quis denique, qui non intelligat, quam insanissimum sit dicere omnia peccata paria esse? Sive enim peccatum in voluntate sive in operatione constituas, clarum est inmalishominibus alium alio habere nequiorem voluntatem et amplius nocere sive deterius agere. Voluntas quippe ad actum perducit, et cum facultas nocendi datur, amplius hic quam ille nocet vel magis aliquem iustum persequitur, quia plus eum odit et affligere cupit. Similiter nec omnes boni aequaliter prosunt vel prodesse volunt. Ex quo liquidum est nec bonos pares invicem nec malos existere nec eorum merita aequari debere, ut remuneratio quoque par esse intelligatur. Praeterea si stultorum opinione postposita probatorum philosophorum excellentia de virtutibus dogmata consideres et disertissimi viri Plotini diligenter quaternariam virtutum distinctionem attendas, alias videlicet politicas, alias purgatorias, alias purgati animi, alias exemplares dicentis, ex ipsis statim nominibus et earum descriptionibus confiteri cogeris plurimum in virtutibus homines differe. Quam etiam differentiam ipse, de quo nobis obiecisti, Apostolus non praetermittens, cum de continentia et indulgentia nuptiarum loqueretur, ait: Volo omnes homines esse sicut meipsum. Sed unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius quidem sic, alius sic, etc. Qui etiam secundum quali tatem virtutum vel meritorum praemia futurae vitae distinguens, Differt, inquit, stella a stella in claritate, sic erit et resurrectio mortuorum. Et alibi: Qui parce seminat, parce et metet. Quod vero plenitudinem legis caritatem esse dixit, hoc est per caritatem legem adimpleri, non omnes in caritate pares esse convincit, cum supra mandatum caritas se extendat. Unde et illa est Veritatis adhortatio: Cum feceritis omnia, quae praecepta sunt, dicite: Servi inutiles sumus; quae debuimus facere, fecimus. Hoc est, pro modico reputetis, si hoc solum impleatis, quod ex praecepto debetis, nisi videlicet debito praecepti aliquid ex gratia superaddatis, et hoc est, quod dicit: quod debuimus facere, fecimus. Ac si videlicet diceret: Quia in expletione praeceptorum debita tantum solvimus et quasi necessaria, non gratuita operamur. Cum vero aliquis ad eminentiam virginitatis transit, praeceptum utique in ea transcendit, ad quam ex praecepto non cogitur. Unde idem meminit Apostolus: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. Sed in his etiam, qui legem adimpleverint nec transcenderint, impar esse caritas potest, cum in eodem videlicet opere maior huius quam illius sit caritatis affectus. Quod etiam obiectum est ex illo Augustini dicto: "Ubi est caritas, quid est, quod possit deesse", etc., nemo est, qui sic eum accepisse hoc aestimet, ut omnes omnibus in virtutibus et meritis unire velit; quod tam Dominum quam Apostolum secutus fere ubique contradicit. Tale est utique, quod ait: quid est, quod possit deesse ad salutem, sed non ad virtutum perfectionem? Nemo quippe cum illa perit, sed non omnes in illa aequantur.
Philosophus: Ne gravet te, oro, multas nos sententias seu opiniones inducere, ut ex omnibus veritatem rationum possimus eligere. Qui enim, quem adhuc ignorant, locum vestigant, multas explorare coguntur vias, ut rectiorem valeant eligere, sicut nunc summum inquirendo bonum facere compellor, dum videlicet maiorum nostrorum sententias vel propriam, a te invitatus, propono.
Christianus: Non gravaret, si tale quid pro sententia induceretur, quod si verum non esset, aliquid saltem probabilitatis haberet. Non enim, quod patenter falsum est, aliqua refelli ratione opus est.
Philosophus: Quid si summum hominis bonum dicamus statum illum futurae vitae comparatione tantum bonorum praesentis vitae?Namet cum vos nobis duos fines a Deo propositos dicatis, summum videlicet bonum in coelo vel summum malum in inferno, non aliter hoc accipitis, nisi quantum ad vitae praesentis statum bonum vel malum. Sex quippe hominum status nobis ratio suggerit, tres videlicet in hac vita et secundum hos tres similiter alios in futura. Primus quippe hominis status est, in quo nascitur, dum nondum in eo excitata ratione liberum est adeptus arbitrium, ut, secundum quod elegerit, bonus homo vel malus dicendus sit, quamvis ipse bona res vel bona sit substantia sive creatura. De hoc quidem priore statu hominis, cum ad discretionis aetatem ipse perductus, scienter se ad bonum sive ad malum inclinaverit, iam bonus ipse homo vel malus effectus bonum hominis statum vel malum ingressus est. Primus quidem homini status quasi indifferens nec bonus videlicet nec malus proprie dicendus est, secundus, si ad virtutes conscenderit, bonus, si ad vitia descenderit, malus. Sic etiam futura vita tres habet status: Unum quidem quasi indifferentem, nec beatum proprie, sed nec miserum, qui videlicet eorum est, quorum etiam in hac vita indifferens, ut diximus, status exstitit omnibus videlicet destitutus virtutibus et meritis nondum excitata hominis ratione, alium vero pro meritis optimum et alium pessimum. Hos autem duos comparatione duorum aliorum praesentis vitae, qui eos promerentur, summum bonum et summum malum dici arbitror, eo quod nihil adversi vel prosperi eis sit admixtum, cum alios duos talibus constet esse permixtos, ut nec boni nec mali puritas insit eis.
Christianus: Ecce secundum te summum bonum illa supernae vitae quies intelligenda est, sicut e contrario summum malum illa malorum damnatio futura. Quorum utrumque, sicut meministi, ipsi nostris acquirimus meritis, per quae videlicet quasi quibusdam viis illuc pervenitur.
Philosophus: Ita aestimo, et planum est. Nulla quippe his, qui naturalem amplectantur legem, sententia firmior habetur, quam ut virtus ad beatitudinem sufficiat et, quod solae faciant virtutes beatum, nulla alia quisquam via hoc nomen adipiscitur. Sic e contrario nullum vere miserum, nisi ex vitiis, fieri constat. Unde sicut illas ad summum bonum, sic ad summum malum has esse vias constat.
Christianus: Quoniam nunc aliquantum ad summum hominis bonum sicut et ad summum eius malum accessisse videris et eorum insuper vias attigisti, libet paululum obiectionum vestrarum habenas cursui tuo relaxare, quo facilius ad propositi tui metam pervenias et de consummatione operis verius atque perfectius diiudicari queas. Ostenso itaque, quid tu summum hominis bonum seu summum ipsius malum dicas, superest, ut has quoque eorum, quas dixisti vias, virtutes scilicet ac vitia diligenter definias atque distinguas, ut eo amplius vel appetantur vel vitentur, quo melius cognoscuntur.
Philosophus: "Virtus", inquiunt, "est habitus animi optimus"; sic e contrario vitium arbitror esse habitum animi pessimum; habitum vero hunc dicimus, quem Aristoteles in Categoriis distinxit, cum in habitu et dispositione primam qualitatis speciem comprehendit. Est igitur habitus qualitas rei non naturaliter insita, sed studio ac deliberatione conquisita et difficile mobilis. Unde hanc, quam naturalem in quibusdam castitatem nominant, ex corporis videlicet frigiditate vel aliqua complexione naturae, quae nullam unquam concupiscentiae pugnam sustinet, de qua triumphet, nec meritum obtinet, nequaquam virtutibus connumeramus, vel quaecumque animi qualitates facile sunt mobiles. Ubi quippe non est aliqua repugnantiae pugna, non est superantis virtutis corona, iuxta illud etiam magni vestri philosophi: Non coronabitur, qui non legitime certaverit. Hinc et illud ipsius Philosophiae ad Boetium in libro quarto Consolationis suae: "Ex quo etiam virtus vocatur, quod suis viribus nitens non superetur adversis." Hic etiam virtutem omnem difficile mobilem esse asserens, cum in praedicto qualitatis tractatu Aristotelem exponeret scientias et virtutes inter habitus collocantem: "Virtus enim", inquit, "nisi difficile mutabilis non est. Neque enim, qui semel iuste iudicat, iustus est, neque, qui semel adulterium facit, est adulter, sed cum ista voluntas cogitatioque permanserit." Optimus vero est ille animi habitus, qui ad verae beatitudinis meritum nos informat, quales sunt singulae virtutis species, quas alii plures, alii pauciores statuerunt. Socrates quidem, per quem primum vel maxime moralis disciplinae studium convaluit, quattuor virtutis species distinguit: Prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. Nonnulli vero prudentiae discretionem matrem potius sive originem virtutum quam virtutem nominant. Prudentia quippe est haec ipsa morum scientia, quae, ut tractatus ethicus tradit, rerum bonarum et malarum scientia dicitur, hoc est ipsa bonorum discretio sive malorum, quae videlicet in se ipsis proprie bona dicenda sunt aut mala. Quaedam etenim bona aut mala ex se ipsis proprie et quasi substantialiter dicuntur, utpote virtutes ipsae vel vitia; quaedam vero per accidens et per aliud. Veluti operum nostrorum actiones, cum in se sint indifferentes, ex intentione tamen, ex qua procedunt, bonae dicuntur aut malae. Unde et saepe, cum idem a diversis agitur vel ab eodem in diversis temporibus, pro diversitate tamen intentionum idem opus bonum dicitur atque malum. Quae vero substantialiter et ex propria natura bona dicuntur aut mala, ita impermixta perenniter manent, ut, quod semel bonum est, malum numquam fieri possit, vel e converso. Horum itaque discretio tam bonorum scilicet quam malorum prudentia dicitur. Quae quidem discretio, quia aeque perversis ut bonis inesse potest hominibus nec meritum habet, nequaquam virtus vel optimus animi habitus recte dicitur. Unde Aristoteles a virtutibus sc ientlas distinguens cum in praedicto qualitatis tractatu De habitu exempla subiceret: "Tales", inquit, "sunt scientiae vel virtutes." Quem quidem locum Boetius exponens ait: "Aristoteles enim virtutes non putat scientias ut Socrates." Sic et ille, ut iam supra memini, prius noster et postmodum vester Augustinus quandoque virtutis nomen usque ad fidem etiam et spem extendit, quandoque ad solam caritatem contrahit, quae videlicet propria et specialis est bonorum, cum ceterae duo tam reprobis quam electis sint communes. Scriptum quippe est: Fides sine operibus otiosa est; et: spes impiorum peribit. Sicut autem fides aut spes sine operibus inutiles aut potius nocivae nobis efficiuntur, ita etiam prudentia. Magis quippe rei sumus vel dum scienter, quod faciendum est, vitamus, vel, quod non est, agimus, quam si hoc per ignorantiam contingeret, quae videlicet aliquam excusationem praetendere posset. Unde et illud est, quod nostis: Servus sciens et non faciens voluntatem domini sui, vapulabit multis. Et alibi: "Melius esset non nosse viam veritatis, quam post agnitam retrorsum abire." Prudentia itaque sicut fides vel spes, quaemalisaeque ut bonis hominibus conveniunt, non tam virtutes dicendae sunt quam ducatum quendam vel incitamentum ad virtutes praebere.
Christianus: Hoc ad praesens de prudentia satis esse arbitror. Nunc ad reliquas, ut Socrati placet, virtutes superest te meare.
Philosophus: Iustitia itaque virtus est communi utilitate servata suam cuique tribuens dignitatem, haec est ea virtus, qua volumus unumquemque habere id, quo dignus est, si hoc commune non inferat damnum. Saepe etenim contingit, ut dum alicui pro meritis sua reddimus, quod singulariter in uno agitur, commune inferat damnum. Ne itaque pars toti, singularitas praeiudicet communitati, adiunctum est "communi utilitate servata". Ad hunc quippe finem omnia, quae gerimus, recte referri convenit, ut in omnibus scilicet non tam proprium quisque bonum quam commune attendat, nec tam rei familiari quam publicae provideat, nec tam sibi quam patriae vivat. Unde et ille primus et maximus moralis philosophiae doctor Socrates cuncta in commune redigi et ad commune commodum censuit applicari, ut uxores quoque communes esse institueret, ita scilicet, ut nemo proprios recognosceret liberos; hoc est, non tam sibi eos quam patriae crederent generatos, ut haec videlicet communitas uxorum non in usu carnis, sed in fructu prolis accipiatur. Quod tam verbo quam opere Aulus proprium occidendo filium posterorum memoriae reliquit in exemplum, eum se, inquiens, non Catilinae adversus patriam, sed patriae adversus Catilinam genuisse. Hic vero iustitiae zelo accensus nec in filio filium suum, sed hostem patriae considerans praedictam iustitiae definitionem non tam ore quam manu exhibuit.
Quisquis igitur in hac constans est voluntate, quam diximus, ut ab ea facile dimoveri non possit, virtute pollet iustitiae etiamsi fortitudine et temperantia nondum sit consummatus. Sed quia, quod difficile amittitur, recedere tamen nonnumquam grandi aliqua interveniente causa cogitur, sicut haec ipsa bona voluntas, quae iustitia dicitur, timore aliquo vel cupiditate evanescit, contra timorem fortitudo, contra cupiditatem temperantia est necessaria. Timor quippe rei, quam nolumus, vel cupiditas eius, quam volumus, si tantae sint, ut rationi praevaleant, facile a bono proposito mentem retrahunt et in contraria ducunt. Unde adversus timorem fortitudo clipeum, adversus cupiditatem temperantia sumit frenum, ut, quae scilicet per virtutem iustitiae iam volumus, per has etiam roborati implere potentes simus, quantum in nobis est. Unde utramque harum quandam animi firmitatem et constantiam dicimus, quibus potentes efficimur ad hoc, quod per iustitiam volumus, exsolvendum. Quarum quidem contraria quaedam infirmitates animi et impotentiae vitiis resistendi recte nominantur, ut ignavia sive pusillanimitas, quae remissum hominem reddunt, et intemperantia, quae nos in obscenas voluptates vel turpia desideria resolvit. Est quidem fortitudo considerata, id est rationabilis laborum perpessio et periculorum susceptio. Haec est ea virtus, quae promptos nos efficit ad suscipienda pericula vel tolerandos labores, prout opportunum est; quod maxime pendet de amore iustitiae, quem bonum zelum dicimus in propulsandis videlicet aut vindicandismalis.
Temperantia est rationis in libidinem atque in alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio. Saepe enim modum excedentes, dum nobis temperantes esse videmur, temperantiae terminos transgredimur, ut, dum sobrietati studemus, immoderatis ieiuniis nos affligamus, et dura vitium domare cupimus, ipsam exstinguamus naturam et sic in multis excedendo pro virtutibus finitima ipsis vitia statuimus. Unde merito postquam dictum est "firma", subiunctum est "moderata".
Cui profecto rationi ipsam prudentiae rationem praeesse necesse est, quam virtutum, ut diximus, matrem nominant, hoc est originem ipsarum atque nutricem. Per hanc enim nisi virtutes praenoscamus et eas diligenter non solum a contrariis et manifestis, verum etiam a finitimis vitiis discernere valeamus, nequaquam eis, quas ignoramus, habendis vel conservandis operam damus. Unde quicumque his consummatus est virtutibus, ei prudentia inesse necesse est, per quam videlicet et iustitia, quae merita dispensat, quid cuique debeatur, sciat. Fortitudo in suscipiendis periculis vel laboribus tolerandis discretionem habeat, temperantia, ut dictum est, in concupiscentils reservandis moderationem. Constat igitur in his tribus, quas diximus, virtutibus, quibus prudentia deesse non potest, hominem consummari et in bonis perfici. Nunc vero ipsarum species seu partes superest distinguere, quo diligentius eas agnoscamus et earum doctrinam per singula prosequendo verius iudicemus.
Christianus: Immo, quia sic placet et placere oportet, id fieri optamus.
Philosophus: Ad iustitiam itaque, quod suum est, unicuique servantem, ut succincte dicam, pertinent reverentia, beneficentia, veracitas, vindicatio.
Quid sit reverentia.
Reverentiam eam partem iustitiae dicimus, per quam omnibus debitam venerationem exhibere spontanei sumus, tam videlicet Deo, quae religio dicitur, quam et hominibus potestate vel aliquo merito dignis, quae observantia vocatur. Hic igitur oboedientiae virtutem constat includi, qua videlicet praeceptis superiorum obtemperando hinc quoque illis honorem deferimus, quod rationabilia eorum instituta nequaquam contemnimus.
Quid beneficentia.
Beneficentia vero est, per quam necessitudinibus hominum opem debitam afferre prompti sumus vel indigentibus scilicet necessaria dando, quae largitas dicitur, cum in superfluis prodigalitas consistat, vel violenter oppressos liberando, quae clementia vocatur.
Misericordiam autem, a miseris ita vocatam, maiores nostri vitium potius et quandam infirmitatem animi quam virtutem dixerunt, per quam videlicet aliis eo tantum, quo affliguntur, naturaliter compatiendo subvenire cupimus. Clementia vero nonnisi rationabili affectu ad subveniendum aliquibus fertur, nec tam, quod affliguntur, quam, quod injuste affliguntur, attendit, ut iniustitiae obviando iustitiae obtemperet. Alioquin iustitiae non sunt opera, quando aliis subvenimus, nisi in hoc sua cuique reddamus. Sed et cum virtus habitus sit animi, quem, ut ex superioribus liquet, per applicationem vel studium magis quam per naturam haberi constat, nequaquam talis compassio naturalis ad virtutes referenda est, per quam videlicet ipsis etiam reis in afflictione positis humano quodam vel carnali, non rationabili affectu, subvenire satagimus in hoc potius iustitiae adversantes, ne illis debitae reddantur poenae. Denique, quicquid accidat, dolori animum submittere, infirmitatis potius quam virtutis est et miseriae quam beatitudinis et perturbatae, non quietae mentis. Cum enim nihil sine causa Deo cuncta optime disponente fiat, quid accidit, und iustum tristari vel dolere oporteat et sic optimae dispositioni Dei, quantum in se est, contraire, quasi eam censeat corrigendam esse?
Quid sit veracitas.
Veracitas est, per quam e a, quorum nos debitores pollicendo efficimur, observare studemus. Non enim si, quod non oportet, promittimus, rei efficimur id non implendo, cuius nos debitores mala promissio nequaquam fecit. Qui enim, quod promittendum non fuit, exsequitur,malioperis geminat effectum, cum perversae scilicet promissioni perversum adiungit factum nec cessando ab opere malam promissionem eligit corrigere.
Quid vindicatio.
Vindicatio est ille constans affectus, per quem illatismalisdebita inferatur poena. In singulis autem his quattuor iustitiae partibus illud, quod in definitione praemisimus, "communi scilicet utilitate servata" subintelligendum esse constat. Hunc enim operum nostrorum, ut supra quoque meminimus, finem esse convenit, ut non tam propria quam communia quaerat quisque commoda nec tare sibi quam omnibus vivat, iuxta illud videlicet, quod in laude Catonis Lucanus decantat:
Uni quippe vacat studiis odiisque carenti, Humanum lugere genus . . . Item
. . . Hi mores, haec duri immota Catonis
Secta fuit, servare modum finemque tenere
Naturamque sequi patriaeque impendere vitam
Nec sibi, sed toti genitum se credere mundo.
Et post aliqua:
. . . Urbi pater est, urbique maritus.
In commune bonus.
Quippe quod propriis quis intendit commodis, naturae est infirmae, quod alienis, virtutis egregiae. Et parvi suam aestimare vitam debet, qui unius sui curam gerens propriis contentus est commodis nec aliorum sibi meretur gratiam et laudem. Imitari quisque pro modulo suo Deum debet, qui, cum nullius egeat, sui minime curam, sed omnium agit nec sibi necessaria, sed omnibus ministrat, totius mundanae fabricae tamquam unius magnae rei publicae procurator.
Sunt, qui partes iustitiae ampliori numero non rerum, sed nominum distinguentes plerasque a nobis uno comprehensas vocabulo pluribus distinguunt, et quod in toto conclusum est, in partes discernunt, pietatem scilicet erga parentes, amicitiam, id est benevolentiam erga eos, qui nos diligunt, ipsorum causa magis quam sperandi alicuius commodi, cum pari eorum erga nos voluntate, gratiam in remuneratione beneficiorum. Sed tria haec profecto beneficentiae supponi constat, per quam videlicet animus ad quaelibet debita beneficentia impendenda tam parentibus scilicet quam ceteris promptus est.
De naturali sive positiva iustitia.
Oportet autem in his, quae ad iustitiam pertinent, non solum naturalis, verum etiam positivae iustitiae tramitem non excedi. lus quippe aliud naturale, aliud positivum dicitur. Naturale quidem ius est, quod opere complendum esse ipsa, quae omnibus naturaliter inest, ratio persuadet; et idcirco apud omnes permanet, ut Deum colere, parentes amare, perversos punire, et quorumcumque observantia omnibus est necessaria, ut nulla umquam sine illis merita sufficiant. Positivae autem iustitiae illud est, quod ab hominibus institutum ad utilitatem scilicet vel honestatem tutius muniendam vel amplificandam aut sola consuetudine aut scripti nititur auctoritate, utpote poenae vindictarum vel in examinandis accusationibus sententiae iudiciorum, cum apud alios ritus sit duellorum vel igniti ferri, apud alios autem omnis controversiae finis sit iuratum et testibus omnis discussio committatur. Unde fit, ut, cum quibuscumque vivendum est, nobis eorum quoque instituta, quae diximus, sicut et naturalia iura teneamus.
Ipsae quoque leges, quas divinas dicitis, Vetus scilicet ac Novum Testamentum, quaedam naturalia tradunt praecepta, quae moralia dicitis, ut diligere Deum vel proximum, non adulterari, non furari, non homicidam fieri; quaedam vero quasi positivae iustitiae sint, quae quibusdam ex tempore sunt accommodata, ut circumcisio Iudaeis et baptismus vobis et pleraque alia, quorum figuralia vocatis praecepta. Romani quoque pontifices vel synodales conventus quotidie nova condunt decreta vel dispensationes aliquas indulgent, quibus licita prius iam illicita vel e converso fieri autumatis, quasi in eorum potestate Deus posuerit, ut praeceptis suis vel permissionibus bona vel mala esse faciant, quae prius non erant, et legi nostrae possit eorum auctoritas praeiudicare. Superest autem nunc, ut post considerationem iustitiae ad reliquas duas virtutis species stilum convertamus.
De partibus fortitudinis.
Fortitudo itaque nobis partibus videtur comprehendi, magnanimitate scilicet et tolerantia.
Quid magnanimitas.
Magnanimitas vero est, qua cure rationabilis subest causa, quaelibet ardua aggredi sumus parati.
Quid tolerantia.
Tolerantia autem est, qua in huius propositi incepto constanter perseveramus.
De partibus temperantiae.
Temperantiae vero, quantum mihi videtur, nec vos improbare arbitror, partes hae sunt; humilitas, frugalitas, mansuetudo, castitas, sobrietas.
Quid humilitas.
Humilitas est, per quam ab appetitu inanis gloriae ita nos temperamus, ut non supra, quam sumus, videri appetamus.
Quid frugalitas.
Frugalitas vero est superfluae profusionis frenum, per quam videlicet supra, quam necessarium est, possidere respuimus.
Sic et mansuetudo frenum est irae et castitas luxuriae et sobrietas gulae.
Et notandum, quod, cum iustitia sit constans animi voluntas, quae unicuique, quod suum est, servat, fortitudo et temperantia potentiae quaedam sunt atque animi robur, quo, ut supra meminimus, bona iustitiae voluntas confirmatur. Quorum et enim contraria impotentiae sunt, ea profecto constat esse potentias. Debilitas vero animi, quae fortitudini contraria est, quaedam eius infirmitas et impotentia est, quam ignaviam seu pusillanimitatem dicere possumus.
Intemperantia quoque temperantiae adversa quaedam imbecillitas animi et impotentia est irrationabilium motuum eius impulsibus resistere non valentis, a quibus quasi quibusdam satellitibus in miseram vitiorum captivitatem mens infirma trahitur et, quorum dominari debuit, ancilla fit. Sicut autem iustitia voluntas illa, quam diximus, bona est, ira iniustitia voluntas contraria. Et iustitia quidem bonum hominem, fortitudo vero ac temperantia probum efficiunt, quia, quod ex illa volumus, ex his ad efficiendum validi sumus.
Puto autem me in praesentiarum species seu partes virtutis ira distinxisse, ut in his gradus omnes concludantur, quibus ad beatitudinem pertingitur et summum pro meritis bonum apprehenditur. Nunc si visum sit prudentiae tuae, quid in his probare vel improbare decreveris, vel si quid fortasse ad perfectionem addendum esse censueris, patati sumus excipere.
Christianus: Sic profecto convenit. Sed priusquam ad hos summi boni, quos posuisti, gradus veniamus, ad intermissum, non dimissum de summo bono vel summo malo confiictum redeamus, et, quid simpliciter summum bonum vel summum malum dicatur, et, an aliud summum bonum sit quam summum hominis bonum vel summum malum quam summum hominis malum, determinetur.
Regressio ad intermissam inquisitionem de summo bono.
Philosophus: Summum utique bonum apud omnes recte philosophantes non aliud quam Deum dici constat et credi, cuius scilicet incorporabilis et ineffabilis beatitudo tam principii quam finis ignara nec augeri potest nec minui.
Summum vero malum summam cuiuscumque sit sive hominis sive alterius creaturae miseriam vel poenae cruciatum autumo, hominis autem summum bonum vel summum malum eius, sicut supra iam memini ac determinavi, futurae vitae requiem vel poenam perpetuam intelligo. Hoc itaque inter summum bonum et summum hominis bonum referre arbitror, quod, sicut ex praemissis liquet, summum bonum Deus ipse est vel eius beatitudinis summa tranquillitas, quam tamen non aliud quam ipsum aestimamus, qui ex se ipso, non aliunde, beatus est: summum autem hominis bonum illa est perpetua quies sive laetitia, quam quisque pro meritis post hanc vitam recipit, sive in ipsa visione vel cognitione Dei, ut dicitis, sive quoquo modo aliter contingat. Summum vero malum summa est, ut dixi, cuiuscumque creaturae miseria vel poena pro meritis suscepta. Summum autem hominis malum quoscumque hominum ibi cruciatus pro meritis susceptos nuncupamus.
De summo malo.
Christianus: Quantum percipio, tam summum malum quam summum hominis malum non nisi poenas futuri saeculi pro meritis redditas intelligis.
Philosophus: Ita utique.
Christianus: At profecto poenae illae pro meritis collatae utique iustae sunt, quia iustum est sic eos punire, qui meruerunt. Quidquid vero iustum est, bonum esse constat. Poenae itaque illae, quas summum malum vel summum hominis malum nuncupas, sine dubio bonae sunt. Vide ergo, an id, quod bonum est potius quam malum, concedere videaris esse summum malum. Qua enim ratione summum malum vel summum hominis malum dicas, quod nullatenus malum sit, non video.
Philosophus: Meminisse te oportet, a te ipso superius tam nostrorum quam vestrorum testimoniis ostensum esse omnem quoque afflictionem malum potius quam bonum esse. Non tamen ideo omnem esse malam concedendum arbitror; frequenter quippe generum permutatio in adiectivis nominibus sensum variat, ut aliud sit dicere poenam esse bonam et aliud dicere poenam esse bonum, id est rem bonam. Sicut aliud est dicere hanc aeream statuam esse perpetuam, quod falsum est, aliud eam esse perpetuum, id est rem aliquam, quae perpetua sit, quod verum est, utpote ipsum aes, cuius perpes et indeficiens est natura. Sed et cum omnis propositio compositum quoddam sit, non tamen omnem compositam dicimus, sed illam tantum, quae propositiones in partibus habet, hoc est hypotheticam, nec omnem dictionem compositam dicimus, quam esse rem compositam scimus, nec omnem dictionem, quam simplicem vocamus, esse rem simplicem concedemus. Sic igitur et cum poenam aliquam iustam aut bonam esse dicimus, eo scilicet, quod iustum sit aut bonum sic eum affligi, qui torquetur, non tamen ideo eam esse rem iustam aut bonam concedere cogimur. Vos quoque, cum omnem creaturam bonam esse ponatis, eo videlicet, quod nihil ex creatione Dei nisi bonum sit, nec hunc etiam hominem, qui malus est, creaturam esse negetis et per hoc eum, qui malus est, esse rem bonam annuatis, non tamen ideo eum esse hominem bonum recipitis. Nemo quippe hominum esse bonus dicendus est, nisi qui bonis adornatus est moribus. Bona autem res sive bona creatura dici potest etiam, quae irrationalis est et inanimata. Sed cum omnia Deus creasse bona dicatur et hic parvulus homo vel equus ab eo iam creatus sit, quamvis res bona creatus sit, non tamen bonus homo vel bonus equus iam creatus est, nec ipse Deus hunc parvulum, qui perversus est futurus, aut bonum hominem aut malum hominem creavit, sed bonam rem vel bonae naturae substantiam eum condidit, nec eum equum, qui numquam bonus est futurus, umquam bonum equum creavit, licet nonnullos equorum vitiosos creare videatur, qui videlicet in ipsa creatione sua vitium aliquod contrahere dicuntur, unde postmodum inutiles aut parum utiles fiant. Ipsos quoque homines naturaliter ex elementorum complexione in ipsa sua creatione nonnulla vitia contrahere constat, ut iracundi scilicet vel luxuriosi vel aliis irretiti vitiis naturaliter fiant.
Sed neque illum fortassis angelum ceteris quasi luciferum praelatum, quem postmodum apostatasse dicitis, bonum angelum vel bonum spiritum condidit, quem numquam in veritate vel in dilectione Dei constitisse dicitis; et plerique vestrum caritatem semel habitam numquam fateantur amitti. Nullus quippe angelus sive spiritus aut etiam homo a dilectione Dei et vera caritate alienus bonus recte dicitur, sicut nec malus, quamdiu peccato caret. Si igitur angelus ille neque cum peccato neque cum caritate Dei creatus est, quomodo bonus adhuc angelus vel malus creatus esse dicendus est?
Sic nec singuli homines, cum creantur nondum rationis compotes, aut boni homines autmalicreatione dicendi sunt, cum videlicet ipsa creatione sua, ut boni homines autmaliessent, non acceperint. Quorum etiam aliqui, cum aegrotativi vel stulti naturaliter fiant et diversis tam animi quam corporis vitiis occupati nascantur et omnes communiter homines creentur mortales, prorecto ex ipsa sua creatione substantia humanae naturae bona multorum particeps fit malorum. Ut enim Aristoteles meminit et manifesta tenet veritas, bono contrarium esse non potest nisi malum. Patet igitur tam mortalitatem quam cetera modo praemissa, cum quibus nascimur,malisesse connumeranda, cum eorum scilicet contraria nemo dubitet esse bona et quaedam vitia seu mala naturaliter ex ipsa creatione quibusdam bonis inesse substantiis, ut mortalitas homini, irrationabilitas equo. Quamvis enim mortalitas non dicatur vitium hominis, cum videlicet secundum eam nemo alio homine deterior sit, qua aequaliter omnes participant, quoddam tamen est vitium naturae in ipso homine, quoniam in hoc humana natura ab ea, quae immortalis est, deterior vel infirmior existit.
Sicut igitur hominem quemlibet, quantiscumque vitils deturpetur, rem bonam esse concedimus, nec tamen ideo bonum hominem esse annuimus, ira e contrario quamlibet poenam rem esse malam profitemur, licet nonnullam esse bonam poenam ponamus. Vide itaque non esse consequens, ut, si bonam et iustam poenam summum hominis malum esse statuamus, ideo quod bonum est, summum eius malum esse concedamus. Etsi enim, ut dictum est, poena illa sit bona, non ideo bonum simpliciter, id est bona res est dicenda.
Christianus: Esto modo, ut dicis, te videlicet ex concessis non posse argui, ut, quod bonum est, concedas summum hominis malum esse, quamvis poenam illam, quae bona est et iusta, summum illud malum esse non abnuas. Sed iterum quaero, cum tam culpa praecedens quam poena inde proveniens malum sit, quod horum deterius ac malus hominis malum dicendum sit: utrum videlicet culpa eius, quae hominem malum efficit, an poena, quae a Deo illata iustum in eo iudicium agit?
Philosophus: Certe, ut aestimo, deterius hominis malum est culpa eius quam poena ipsius. Cum enim inter quaelibet mala illud alio maius esse non dubitetur, quod amplius Deo displicet et poena dignum est, quis non dubitet culpam deterius esse quam poenam culpae. Ex culpa quippe homo Deo displicet, unde malus dicitur, non ex poena, quae pro culpa irrogatur. Illa quippe iniustitia est, haec iustitiae debitus effectus et ex intentione recta proveniens. Patet itaque in homine id deterius esse, quod eum reum constituit, quam quod puniendo iustum in eo iudicium agit.
Christianus: Cum igitur culpa hominis maius sit hominis malum quam poena ipsius, quomodo poenam hominis summum eius malum nuncupas, qua, ut dictum est, malus malum est culpa?
Philosophus: Placet itaque, si nostram in hoc improbas opinionem, tuam super hoc audire sententiam, quid videlicet summum hominis malum censeas appellandum?
Christianus: Illud utique, quod eum deteriorem efficere potest, sicut e contrario summum eius bonum, per quod eum meliorem effici constat.
Philosophus: Et quae, obsecro, sunt illa?
Christianus: Summum eius odium vel summa dilectio in Deum, per quae videlicet duo ei, qui simpliciter ac proprie summum bonum dicitur, displicere amplius vel placere nos constat. Quorum profecto utrumque post hanc vitam sequitur. Qui enim perpetuis et maximis cruciantur poenis, quanto se amplius his gravari sentiunt, tanto in eum, cuius puniuntur iudicio, ex ipsa desperatione veniae odio maiori inardescunt. Quem penitus non esse vellent, ut sic saltem a poena liberari possent, et ita longe deteriores ibi sunt odiendo, quam hic exstiterunt contemnendo.
Sic e contrario quicumque illa Dei visione fruuntur, de qua dicit Psalmista: Satiabor, cum apparuerit gloria tua. Id est: postquam divinitatis tuae maiestatem per temetipsum mihi manifestaveris, nihil ulterius indigendo requiram; tanto tunc meliores efficiuntur, quanto amplius eum diligunt, quem in semetipso verius intuentur, ut videlicet summa illa dilectio in illa summi boni fruitione, quae vera est beatitudo, summum hominis bonum recte sit dicenda.Tantaquippe est illa divinae maiestatis gloria, ut nemo eam conspicere queat, qui non in ipsa visione eius statim beatus fiat, unde et dicitur: Tollatur impius, ne videat Dei gloriam. Cum igitur fideles eius, qui eum super omnia dilexerunt, tantam conspexerint beatitudinem, quantam nullatenus fide potuerunt aestimare: haec eorum summa exsultatio perpes erit ipsorum beatitudo.
Philosophus: Placet itaque summum hominis bonum sive malum illud intelligi, quo melior, ut dicis, vel de terior homo efficitur. Sed si hoc in futura vita contingit, ut videlicet meliores ibi vel deteriores quam hic efficiamur, prorecto et ibi aliquid amplius quam hic promereri videmur. Quo enim meliores efficimur vel deteriores quam prius, maiori poena vel praemio digni iudicamur. Quod si ibi quoque meritorum sit profectus, ut, quo amplius Deum cognoscimus, magis eum diligamus et cum ipsa retributione pariter nostra dilectio crescat in Deo, ut semper meliores efficiamur, prorecto in infinitum ita nostrae beatitudinis extenditur augmentum, ut numquam sit perfectum, quia semper recipit incrementum.
Christianus: Nescis, quod in hac vita tantum tempus sit promerendi et in illa retribuendi, hic videlicet seminandi, ibi colligendi. Quamvis igitur ibi meliores efficiamur ex praemio meritorum, quam hic ex meritis fueramus, non tamen necesse est, ut ibi rursus aliquid promereamur. Hoc ipsum quoque, quia ibi meliores quam hic efficimur, meritorum hic habitorum retributio est. Quae cum meritis reddita nos meliores efficiat, non iterum praemium promeretur, quae in praemium meritorum tantum est constituta, non ad aliquid promerendum rursus habita.Namet apud nos cum quis aliquam amicitiae remunerationem ab amico suscipit et eum ex hac propter hoc diligit, non iterum apud eum ex hac maiori dilectione, quae scilicet venit ex praemio reddito, praemium mereri iudicatur, ut sic in infinitum merita extendantur. Quamvis etenim necessitudinis coactione ex retributione praemii augetur dilectio, ut non tam voluntaria quam necessaria videatur, ita quippe omnibus naturaliter insitus est affectus, ut ipsa praemii retributio quoddam dilectionis secum afferat augmentum et quadam nos necessitare vel amore nostri potius quam virtute vel amore remunerantis in eius dilectionem nos accendat. Si igitur inter homines amicus ab amico praemium ferat et ex ipso praemio amplius diligere cogatur, nec tamen ex hoc dilectionis augmento rursus promereri dicitur, quid mirum, si et in alia vita ex suscepto praemio amplius Deum diligentes nequaquam rursum ipsum praemium convertamus in meritum? Aut quid denique concedi prohibeat illam divinae maiestatis gloriam tantam esse, ut semper in eius visione profectus noster aliquis possit esse, ut, quo diutius eam conspiciemus et se ipsam nobis amplius innotuerit, beatiores nos efficiat? Plus quippe istud iugae beatitudinis incrementum valet quam maior beatitudo unum tantum modum custodiens et in nullo cremento proficiens.
Philosophus: Quomodo, quaeso, in illa visione Dei profectus quisquam esse possit vel aliqua inter ipsos videntes differentia, cum videlicet illud omnino summum bonum sit simplex? Nec umquam conspici nisi totum possit nec aliquid conspici ab uno, quod non conspiciatur ab alio.
Christianus: Non utique in re conspecta, sed in modo conspiciendi est diversitas, ut, quo melius intelligitur Deus, beatitudo nostra in eius visione augeatur.Namet animam vel spiritum quemlibet intelligendo non aequaliter omnes intelligimus, quamvis tales incorporeae naturae partes in suae essentiae quantitate non habere dicantur. Et cum corpus quodlibet vel aliqua pars eius ab aliquibus simul aspicitur, melius tamen ab uno quam ab alio videtur, et iuxta naturam aliquam corporis illius melius ab isto quam ab alio homine ipsum cognoscitur et perfectius intelligitur; et cum eadem res sit intellecta, non tamen aequaliter est intellecta. Sic et divinam essentiam, quae omnino indivisibilis est, licet omnes intelligendo videant, non tamen aequaliter eius naturam percipiunt. Sic Deus huic perfectius ac melius quam illi sui notitiam pro meritis impertit ac se amplius manifestat. Potest quippe contingere, ut, cum omnia sciat iste, quae ille, melius tamen ac perfectius singula sciat iste quam ille; et cum tot res ab isto quam ab illo sciantur, non tamen tot de eisdem rebus scientias habet unus quot alter aut non tam bene sciat eadem.
Philosophus: Numquid illam visionem Dei, in qua beatitudo vera consistit, angeli, quos lapsos dicitis, numquam habuerunt vel saltem ille inter eos praecipuus, qui ceterorum comparatione Lucifero est comparatus?
Christianus: Nequaquam utique habuisse credendum est, nec aliquis eorum, qui corruit, nec illi etiam, qui non corruerunt, donec post aliorum lapsum hanc visionem, per quam simul et beati fierent et confirmati, ne amplius cadere possent, in remunerationem suae humilitatis acceperint. Omnes quippe angeli sicut et homines tales creati sunt, ut et bene agere possent et male. Alioquin hi, qui non peccaverunt, de hoc ipso, quod ceteris peccando non consenserunt, meritum non haberent. Quod autem Lucifero cuiusdam excellentiae praerogativa comparata est, non tam ex beatitudine quam ex scientiae perspicacitate factum est, eo videlicet, quod scientiae luce praestantior ceteris ad quaslibet rerum naturas intelligendas subtilior conditus esset. Quod quidem in se considerans ex ipsa scientiae suae magnitudine, qua se ceteris praelatum vidit, inflatus intumuit et maiora, quam possit sperare, praesumpsit, ut videlicet, quia se ceteris praelatum novit, se fieri aequalem Deo aestimaret et ut ipse videlicet sicut Deus regnum obtineret. Unde quo se altius erexit per superbiam, eo deterius corruit per culpam.
Philosophus: Illud quoque, obsecro, definias, utrum hoc hominis summum bonum, illam dico videlicet summam Dei dilectionem, quam ex visione Dei homo percipit, accidens hominis dicenda sit, et iterum accidens dici conveniat summum substantiae bonum, tamquam ipsum subiectae substantiae sit praeferendum.
Christianus: Cum accidentia eisque subiectas substantias distinguens ad philosophicae verba doctrinae converteris, ea tantum, quae vitae terrenae, non coelestis sunt, metiris: haec quippe disciplina saecularis et terrena his tantum documentis contenta exstitit, quae ad praesentis vitae statum accommodata sunt nec ad illius futurae vitae qualitatem, in qua nec verba ista nec ulla hominum necessaria est doctrina; artium suarum regulas applicaverunt, cum rerum investigaverunt naturas, sed sicut scriptum est: Qui de terra est, de terra loquitur. Si ergo ad illud coelestis vitae fastigium conscendere niteris, quae omnem terrenam longe transcendit disciplinam, ne plurimum innitaris terrenae prophetiae regulis, quibus nec adhuc ad plenum comprehendi ac definiri terrena potuerunt, nedum coelestia.
Utrum autem dilectio illa, quae in coelesti vita habenda dicitur, accidens sit an qualiscumque qualitas, nihil utilitatis affert definire, quae nisi experimento sui vere cognosci non potest, cum omnem terrenae scientiae sensum longe transcendat. Quid autem ad beatitudinem refert, utrum eam accidens an substantiam sive neutrum esse ponamus, cum quidquid dicamus vel arbitremur, ipsa ideo non mutetur vel beatitudinem nostram minuat? Ac si, quae de accidentibus et substantialibus formis philosophi vestri dixerunt, diligenter consideres, nec substantialem illam nobis videbis, quae non inest omnibus, nec accidentalem, quae, postquam adfuerit, abesse non potest. Unde accidens etiam vestra opinio describit, quod adesse potest et abesse. Quid etiam impedit, si illam quoque dilectionem ibi futuram, sicut et praesentem, quam habemus hic, accidens concedamus?
Quamvis enim nostra substantia quolibet accidenti suo melior censeatur aut dignior, summum tamen hominis bonum id non incongrue dicendum videtur, quod ipsum hominem participatione sui optimum reddit atque dignissimum, atque, ut verius ac probabilius loquamur, ipsum Deum, qui solus proprie et absolute summum bonum dicitur, summum etiam hominis bonum esse constituamus.
Cuius videlicet illa, quam diximus, visionis suae participatione, qua fruimur, efficimur vere beati. Ex quo ipso quippe, quem in ipso videmus, ad nos eius illa summa dilectio manat, ideoque rectius ipse, qui ab alio non est et nos ita beatos efficit, summum hominis dicendus est bonum.
Philosophus: Placet utique illa de summo bono sententia, quae nec philosophiae nostrae est ignota. Sed si haec, ut dicitis, visio Dei, quae beatos efficit, oculis tantum mentis, non corporis pater, quid necesse est sanctis animabus, ut dicitis, corpora sua tandem resumere, quasi per hoc earum gloria vel beatitudo sit auge nda? Cum enim, ut dicitis, mensura, quae hominis, quae et angeli, quid ad beatitudinem vestram resumptio prodest corporum, quae, cum angelis desint, nequaquam tamen eorum praepediunt vel minuunt beatitudinem?
Christianus: Omnium, quae Deus agit, non tam ad beatitudinem nostram quam ad gloriam suam convertit, ut illa, quae nonnullis nociva sunt. Unde Salomon: Propter semetipsum omnia creavit Deus, impium quoque ad diem malum.
Ipsa quoque etiam poena impii, qua eius iniquitatem Deus punit, iustitiam Dei commendat et sic eum glorificat. Quamvis itaque poneremus corporum illam resumptionem nihil sanctis animabus beatitudinis conferre, non tamen eam censeamus superfluam, quae ad divinae potentiae laudem plurimum valet. Quo enim illa prius inferiora et passioni cognovimus obnoxia, tanto postmodum magis Deum glorificandum ostendent; et cum sic ea videlicet solidata et indissolubilia videbimus facta, ut nulla ex eis passio nobis provenire, nulla in eis dissolutio possit contingere. Hinc etiam nonnihil beatitudinis animae videntur contrahere, quia, quo amplius divinae potentiae magnitudinem experientur, amplius eum diligere et beatiores esse non sunt denegandae.
Philosophus: Illud quoque, obsecro, dilucides, utrum illa Dei visio, in qua beatitudo consistit, aliqua loci differentia vel augeri possit vel minui, an ipsa in omnibus locis exhiberi omnibus queat, vel si certus ei aliquis deputatus sit locus, quo scilicet omnes necesse sit pervenire, qui illa fruituri sunt visione?
Christianus: Qui Deum ubique per potentiae suae magnitudinem non dubitant esse, sed ita ei omnia loca praesentia credunt, ut in omnibus, quaecumque velit, agere possit et tam ipsa loca quam omnia in illis eius operatione vel gerantur vel disponantur, nequaquam ista quaestione movendi sunt. Ipse quippe est, qui sic nunc quoque sine positione locali sicut ante tempora consistens non tam in loco esse dicendus est, qui nullatenus localis est, quam in se cuncta concludere loca, ipsos etiam, ut scriptum est, coelos palmo suo continens. Qui enim ante omnia sine loco exstitit, nec sibi postmodum, sed nobis loca fabricavit, cuius nec minui nec augeri beatitudo potest nec ullam percipere variationem, nullam prorecto nunc quoque, sicut nec ante, positionem habet localem, cuius omnino simplex et incorporea perseverat aeternitas. Cum igitur nusquam sit localiter, id est positione locali conclusus, ubique tamen, id est tare in omnibus locis quam circa omnia loca per operationis potentiam esse dicitur. Etenim in omnibus locis nulla nisi eo disponente geruntur, et sic ei loca cuncta praesentia sibi vel ipse illis, ut, quodcumque velit, ibi fieri necesse sit, et sic ubique, ut dictum est, per potentiae suae magnitudinem esse dicitur. Unde ipsemet per prophetam loquitur: Coelum et terram ego impleo. Et Psalmista nusquam irati potentiam se effugere posse considerans dicebat: Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es, si descendero ad infernum, ades, etc.
Sicut autem in omnibus locis vel intra omnia per potentiae suae operationem vel dispositionem dicitur esse, quia videlicet cuncta ibi vel disponi per eum necesse est, sic etiam ipsa loca concludens circa ea nihilominus asseritur esse, hoc est, sic ea in sua potestate habere, ut nihil in eis sine ipso vel eius dispositione fieri possit. Cum itaque per potentiam suam, ut dictum est, tam intra omnia quam extra Deus sit et omnia, quantumcumque solida sint, propria virtute penetret, quis eum locus impediat, ne, ubicumque velit, omnibus aeque suam impertire notitiam possit? Eo quippe modo, quo locis omnibus inesse vel praeesse per potentiam, non per localem positionem dicitur, ubique sui notitiam, quibuscumque voluerit, habet impertire; nec summa et spiritualis virtus, cui omnia sunt pervia loca, quae sunt, aliqua soliditate vel qualitate praepediri potest.
Quippe cum claritas solis solidissimum vitrum sic penetret, ut per ipsum quoque suam nobis illuminationem infundat, et corpora nostra post resurrectionem tantae subtilitatis fore credamus, ut iam eis quodam modo spiritualibus factis nulla possit obstare materia, unde et Dominicum corpus, quod adhuc mortale clauso utero natum fuerat, post resurrectionem iam immortale et impassibile clausis ianuis ad discipulos intravit. Multo ergo magis summam illam divinae claritatis visionem nullo praepediri posse obstaculo vel loci propinquitate ad illuminandum adiuvari credendum est.
Namet ignem, qui ceteris subtilior est elementis, inde non recipere sectionem dicitis, quia nullo interposito corpore partes eius dividi non queant. Multo autem minus spiritualis substantia, quae longe omni corpore subtilior est, corporeo praepeditur obstaculo. Cum vero divinitas tantae subtilitatis sit, ut in eius comparatione quaelibet aliae naturae corporea censeantur et ipsa sola respectu aliarum incorporea iudicetur, quomodo summa eius claritas, quae cuncta cognoscendo considerat, obstaculum habeat? Qua etiam, qui fruuntur, cum videntem omnia videant, quidquid eos scire conveniat, quantumcumque remotum non ignorant. Alioquin paradiso fruentes tormenta inferni non conspicerent, ut eo amplius Deum diligant, quo per eius gratiam graviora se evasisse viderint. Quem quidem paradisum in ipsa visione Dei ubique consistere Dominus lesus patenter insinuat, dum ipso die, quo eius anima in carne passa descendit ad inferos, ut inde suos liberaret, latroni eum confesso ait: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.
A quo quidem paradiso ne tunc etiam anima Christi extranea exstitit, cum, ut dictum est, ad inferos descendit. Iuxta itaque hanc fidem nostram et rationem manifestam, quocumque loco fidelis sit anima, quia ubique praesentem, ut dictum est, reperit Deum et quoniam nullo impeditur obstaculo, ubique in sua aeque perseverat beatitudine, quam videlicet ex visione Dei nobis per eum infusa, non ex nostris viribus apprehensa consequimur. Quippe nec ad corporalis solis apprehendendam claritatem conscendimus, sed ipsa se nobis infundit, ut ea fruamur. Ita et nos tam Deo quam ipse nobis appropinquat tamquam desuper claritatem suam nobis et amoris sui calorem infundens, ad quem etiam nusquam localiter consistentem, si quo modo propinquare dicimur, non id locis, sed meritis fieri est intelligendum, dum ei videlicet quantum similiores in bono efficimur vel eius amplius voluntati concordamus, sic e contrario ab eo recedere intelligendi sumus. Quod venerabilis doctor Augustinus et doctrinarum quoque vestrarum peritissimus diligenter aperiens: "Deo", inquit, "qui ubique est, non locis, sed moribus aut propinqui aut remoti sumus." Unde cum post resurrectionem tantae facilitatis corpora sanctorum futura sint, ut, ubicumque velint animae, ipsa statim esse credantur, nullus tamen eorum recessus visionem Dei praepediet, quominus animae sint beatae, nec ulla loci qualitas poenalis esse his poterit, in quibus nihil puniendum erit, sicut nec ante peccatum primis hominibus quidquam potuerat esse nocivum. Unde et cum sancti angeli ad nos missi iussa Dei exsequuntur, nequaquam loci aliqua qualitate vel intervallo eius visione, qua beati sunt, privantur seu inaniuntur. Nec daemones in aere commorantes, unde et volucres coeli dicuntur, quamvis positione loci superiores nobis esse videantur, non ideo tamen ad Deum, qui propriae dignitate naturae cunctis superior est naturis, amplius quam nos appropinquare dicendi sunt.
Unde Satan veniens inter filios Dei et stans in conspectu Domini et ad eum mutuo loquens, sicut in libro Iob conscriptum est, nequaquam hoc adventu suo a sua relaxatur miseria, ut beatior fiat. Qui etiam de coelis ceteris altior corruendo patenter ostendit nihil ad beatitudinem conferre loci dignitatem. Non enim, quia inter filios Dei, hoc est inter sanctos angelos, veniens in conspectu Dei astitit, in eius conspectum Dominus venit, ut ab eo scilicet Dominus conspiciatur, cum ipse a Domino conspicitur, quasi caecus in sole inter videntes assistens, non ab eis positione loci, sed beneficio lucis dissidens. Quod enim agit in visione corporalis solis qualitas corporum, hoc in visione spiritualis solis qualitas meritorum; et quemadmod um hic nulla differentia consistit virtutum in qualitate corporum aut locorum, sic nec ibi retributionum; et tanto mirabilior illa divinae gloriae visio, qua beati fiunt, apparet, quanto amplius nulla loci qualitate vel diversitate ad hoc impediri vel iuvari potest, cum in his etiam, qui etiam loco disiuncti non sunt, sic agat, ut alios illuminando beatificet, alios in sua caecitate miseros derelinquat, sicut et in hac vita per impertionem gratiae suae non desistit agere.
Sic quippe Deus ubique per potentiam esse dicitur, ut nihilominus alicubi per gratiam adesse, alicubi dicatur deesse. Quocumque igitur modo vel adesse vel abesse seu advenire vel recedere divinitatis gratia dicatur, non id localiter vel corporaliter fit, sed magis spiritualiter vel per aliquam suae operationis efficaciam contingit. Si enim ubique localiter esset, quo advenire localiter vel unde recedere posset?
Nonnumquam ad nos descendere dicitur vel per aliquod gratiae suae beneficium nobis collatum vel per aliquam ex signo visibili manifestationem sive, dum aliquid insolitum gerit in terra. Sic sol iste descendere ad nos dicitur vel mundum ipsum implere non localiter, sed efficaciter, id est non locali sui positione, sed illuminationis operatione.
Philosophus: Miror te rationibus tuis, quibus me arguere niteris, eas quoque auctoritates ex Scripturis vestris proferre, quibus me non dubitas minime cogendum esse.
Christianus: Propositum mihi est, sicut nosti, non me tibi proprias inferre sententias, sed communem maiorum nostrorum tibi fidem seu doctrinam aperire. Quae igitur testimonia de nostris affero, non, ut per hoc cogaris, intendo, sed ut aliorum magis ista intelligas esse quam me ipsum finxisse.
Philosophus: Certe nec istud improbo, si talis processerit intentio. Sed nunc ad reliqua festinemus. Si ergo, ut asseris,tantavirtus est divinae visionis, ut, ubicumque sint animae, participatione sui aeque illas beatas efficere queat, cur, obsecro, regnum coelorum Deo et sanctis animabus specialiter assignatur, ut in coelo scilicet praecipue dicuntur esse, quasi beatius illic habeant esse? Quod etiam in tantum Christus vester proprio exhibuit exemplo, ut in conspectu suorum corporaliter coelum ascenderit et illic, ut scriptum est, ad dexteram Patris residens inde ad iudicium venturus promittatur in aera ei obviam occurrentibus. Cur igitur divinae habitationi nulla mundi regio nisi coelum deputetur, si ubique, ut dicitis, Deus existens ubique beatitudine sua aeque fruatur et eius visionis claritas, quibuscumque velit et ubicumque velit, sese, prout vult, pariter infundens aeque illos ubique beatos efficiat nullo adminiculo, nulla loci qualitate vel propinquitate ad hoc indigens, sed ex se penitus sufficiens? Cum, inquam, Dominus ubique per potentiam existens et quasi in uno loco suae maiestatis mansionem concludens dicat: Coelum mihi sedes est, et omnes tam Novi quam Veteris Testamenti scriptores non aliam mundi partem nisi coelum eius habitationi deputent, non immerito videri potest huius superioris loci serenitas ipsis vel nobis non nihil conferre beatitudinis. Unde et per Isaiam ad huius beatitudinis plenitudinem lux lunae sicut lux solis futura et lux solis septempliciter promittitur tunc splendere et nova tam coeli quam terrae creatio, ut ipsa quoque innovatione rerum nostra felicitas augeatur.
Christianus: Si prophetizare magis quam iudaizare in littera nosses et, quae de Deo sub specie corporali dicuntur, non corporaliter ad litteram, sed mystice per allegoriam intelligi scires, non ita, ut vulgus, quae dicuntur, acciperes.
Cuius profecto si communem sequeris opinionem nec eorum fidem tua transcendat intelligentia, qui nihil nisi corporeum vel admodum rei corporeae mente concipiunt, in tantum utique dilaberis errorem, ut Deum nullatenus nisi rem quandam corpoream et quibusdam partibus consistentem, capite videlicet, manibus ac pedibus seu reliquis membris compositam intelligere queas, maxime cum omnes fere humani corporis partes ei iuxta similitudinem aliquam in Scripturis assignentur. Quis enim illitteratorum aut simplicium hominum te audire sustineat, si Deum praedices nec oculos nec aures habere nec cetera, quae nobis videntur necessaria membra? Statim quippe obiciet eum nequaquam videre posse, qui oculos tales non habeat, similiter nec audire nec operari, cui aures desint et manus. Sicut ergo haec omnia, quae corporis sunt, nonnisi parabolice iudicas in Deo intelligenda, sic, quaecumque ad corporalem loci positionem de divinitate dicuntur, non dubites accipienda. Cum itaque Isaiam audis dicentem: Haec dicit Dominus. Coelum sedes mea et terra scabellum pedum meorum. Quae est ista domus, quam aedificabitis mihi, et quis est iste locus quietis meae? Omnia haec manus mea fecit, etc.
Sicut minime eum corporalem intelligis, sic nec eius corporalem sedem coelum nec corporale scabellum pedum eius terram neque ullam eius localem positionem intelligas, qua sedere aestimetur, magis quam cum eius angeli thronus appellantur. Absit enim, ut eius maiestas aliquid infirmitatis habeat, ut sede aliqua vel scabello sustentari egeat! Coeli ergo nomine et terrae hoc loco bonae et malae distinguuntur animae, tamquam ex meritis suis superiores et inferiores. Bonae itaque animae tamquam templum eius seu coelum dicuntur iuxta illud Psalmistae: Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes eius, eo, quod ipsis, qui sunt meritis celsiores, praesideat et quasi in propria domo et templo sibi sanctificato per gratiam inhabitet. Carnales vero animas, quae videlicet terrenis et infimis inhiant desideriis, quasi scabellum pedibus conculcat, quia eos, quos despicit, nec ad se misericorditer attollit, tamquam inferius derelictos premit et conculcando conterit et quasi in pulverem dissolutum redigit. Cum ergo inquit Dominus, qui in manu factis non habitat: ita excellentem in sanctis animabus habitem sedem et tanto despectui carnales et terrenos habeam homines, cur mihi terreni aedificii quasi necessariam construere domum quaeritis et non potius apud vosmetipsos domum mihi spiritualem aedificatis? Alioquin cassa est significatio templi visibilis, si invisibile desit. Cum itaque coelum vel regnum coelorum futuram beatitudinem audis appellari, sublimitatem futurae vitae magis quam corporalem coeli positionem intellige! Quam etiam nonnunquam nomine terrae propter stabilitatem eius sicut et nomine coeli propter ipsius dignitatem constat designari. Unde et Psalmista: Credo videre bona Domini in terra viventium; et per Ezechielem ipse Dominus post resurrectionem electis suis futuram beatitudinem promittens: Ecce ego, inquit, aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulturis vestris, populus meus: et inducam vos in terramIsrael, et requiescere vos faciam super humum vestram.
Quod autem Dominus noster Christus corporales coelos corporaliter et visibiliter ascendit, non eius gloriae, in quo plenitudo divinitatis corporaliter inhabitat, sed fidei nostrae profuit. Qui ergo prius clausis ianuis ad discipulos intrando resuscitandorum corporum subtilitatem, qua videlicet cuncta penetrare queant, ex ipsa sua resurrectione monstraverat, postmodum ipse in ascensione sua tantam ipsorum futuram levitatem exhibuit, ut nulla terrenitatis mole, qua prius gravabantur, sicut scriptum est: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, quoquam ulterius praepediantur ascendere, sed, quocumque animae velint, sine ulla difficultate statim eo transferri.
Quod tamen ad dexteram Patris sursum conscendisse memoratur, sicut nec dextra patris intelligitur corporalis, ita nec ista sessio, qua ipse Pater sedeat, est localis positio, sed per hoc pariter cum Patre dominandi potestas et aequalis dignitas exprimitur, cum ei collateraliter a dexteris consedisse dicitur, quod quidem sedere ad dexteram cum corporaliter ad litteram stare non possit, id quoque, quod de corporali eius ascensione praemittitur, quamvis in re ita corporaliter sit factum, quendam tamen eius ascensum in mentibus fidelium meliorem designat. De quo videlicet ascensu ipse ad Mariam iam antea dixerat: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Tunc enim tamquam in nube ab oculis hominum sustollitur Christu s ad coelum, ut ad dexteram Patris resideat, quando praedicatione sanctorum ab aspectu praesentis et laboriosae vitae subtractus praedicatur ita in gloria sublimatus, ut Patri corregnando pariter universis imperet et tamquam coaequalis substantia vel Filius aeque dominetur omnibus.
Quod vero de splendore lunae vel solis multiplicando subiecisti, tamquam id corporaliter fieri ad futuram beatitudinem attineat, facile est tam ex auctoritate ipsius prophetae, qui illud dixit, quam ex ratione manifesta refelli. Dominus quippe postmodum per eundem Isaiam ad Hierosolymam loquens et ei futurae vitae claritatem promittens ait: Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, sed erit Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam. Non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur tibi. Sed Dominus erit tibi in lucem sempiternam et complebuntur dies luctus tui: populus autem tuus omnes iusti hereditabunt terram, etc.
Quae est ista terra ab his, qui in perpetuum iusti sint, hereditanda et praesentia divinae claritatis, tamquam sole, qui numquam occidat, illuminanda nisi illa futurae beatitudinis aeternitas? Quae profecto claritas, cum tanta sit, ut nullo ad illuminandum egeat adiumento, recte sol iste amplius illuminandi officium amittere dicitur, postquam videlicet non iam animales, sed spirituales effecti illud experiemur, quod praemissum est: mensura hominis, quae et angeli. Quis denique ignoret minora luminaria maioribus apposita ex praevalenti luce statim obtenebrari aut vigorem perdere illuminandi? Quod igitur officium illuminandi lux ibi corporea possit habere, ubi divinae claritatis praesentia sic illuminabit abscondita tenebrarum, ut ipsa etiam manifester consilia cordium? Videmus nunc, inquit Apostolus, per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut cognitus sum.
Tum quippe perfecte, tunc verissime cuncta cognoscentur a nobis sicut ab angelis per oculos cordis, ubi omnium sensuum, omnium administrationum cessabunt officia, cum erit Deus omnia in omnibus. Eius quippe visio sic omnibus nostris per omnia satisfaciet desideriis, ut ipsa per se omnia nobis conferat, quae verae beatitudini sunt necessaria. Ipsa illa divinae maiestatis visio nobis erit lux indeficiens, sanctitas summa, quies perpetua, pax omnem sensum exsuperans, omne denique bonum, omnis virtus, omne gaudium. Cum itaque Deus erit omnia in omnibus, constat tunc, ut idem Apostolus dicit, omnem evacuari principatum et potestatem, cum iam videlicet sola illa per semetipsam principabitur potestas, quae omnia, ut dictum est, bona per suae visionem praesentiae omnibus electis ministrat. Nullus iam nobis principatus angelicus vel humanus in administratione aliqua, nulla potestas in aliquo regimine praeerit, quia nihil deesse poterit, ubi omnia in omnibus Deus erit, ubi, cum aderit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est. Nihil quippe nunc nobis nisi ex parte aliqua proficit, nihil ad omnia nobis necessaria conferre sufficit. Quidquid nobis nunc ad doctrinam vel ad aliquam virtutem vel ad aliquam proficit administrationem, imperfecte agit, quia solus est Deus, qui omnia possit. Cessabunt itaque, quaecumque imperfecte aguntur, cum ille per se suffecerit, qui omnia potest. Quod itaque ibi oculos carnis cum ceteris corporis membris resumpturi sumus, non utique flet propter officia eorum, quibus egeamus, sed ad glorificandum Deum, ut praefati sumus. In quibus videlicet eius potentiam tanto amplius experiemur, quanto illa in officiis suis, si opus esset, peragendis validiora esse sentiemus et longe fortiorem ac meliorem consecuta statum esse viderimus.
Quod si etiam de luce solis ac lunae multiplicanda corporaliter, non mystice tantum accipiamus, ad gloriam Conditoris potius quam ad officii sui necessitatem referendum est, sicut et universus mundi status in melius est commutandus, quod etiam coelestium luminarium adiumento vel commutatione mundi manifeste Deus nobis innotescet; id, quod ante minus habebant, non ex impotentia Conditoris exstitisse, sed pro vitae suae mortalis et infirmae necessitudine, quae nequaquam talia vel tanta ferre posset nec etiam tantis uti beneficiis digna esset. Mystice tamen intelligi facile est lunam tunc ut solem fulgere, id est Ecclesiam electorum sicut et eius solem Deum indeficientem lucem habere et tamen ipsum eius solem tunc quoque ira lucem ipsius lunae transcendere, ut in ipso solo lucis sit perfectio, quae septenario designatur numero.
Philosophus: Quantum video, si haec ita se habent, ut dicitis, multa fidei vestrae Deus videtur debere, cuius in omnibus maxime gloriam praedicatis. Restat autem nunc, ut quid de inferis etiam sit sentiendum, diligenter aperias. Sicut enim summum hominis bonum eo amplius est appetendum, quo magis cognitum; ita e contrario summum malum eo magis erit vitandum, quo minus fuerit ignotum.
Christianus: Hinc quippe apud nos sicut et apud vos diversa olim exstitit opinio. Alii quippe infernum corporalem quendam locum sub terris existimant, qui ex ipsa locali quoque positione, quae inferior sit ceteris mundi partibus, dicatur infernus; alii quoque non tam corporale tormentum quam spirituale arbitrantur infernum, ut quemadmodum nomine coeli, quae superior est pars mundi, summam animarum beatitudinem distinguimus, ita nomine inferni summam miseriam, quae tanto inferius iacere perhibetur, quanto ab illa summa beatitudine amplius distare cognoscitur et ei amplius contraria videtur. Sicut enim, quod melius est, per excellentiam suae dignitatis dicitur altum, ita e contrario, quod peius est, per abiectionem sui dicitur infimum. Multa quippe de poenis inferni tam Vetus quam Novum Testamentum narrat, quae nequaquam ad litteram accipi posse videntur. Quid est enim ad litteram, quod de iustis et impiis Dominus per Isaiam ait: Et egredientur, et videbunt cadavera eorum qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur.
Quis est sanctorum corporalis egressus, ut poenas impiorum videant, aut qui vermes sunt corporales in corporibus reproborum, quae omnibus integra membris sicut et sanctorum corpora sunt resurrectura? Quae ibi erit corrosio vermium, ubi omnium pariter immortalitas absque ullo defectu erit corporum? Sed et quod Dominus de divite et Lazaro defunctis in Evangelio refert: Quomodo ad litteram stare potest, quippe cum corporalem sepulturam non inferno anima illa divitis habere queat? Aut quis sit ille corporalis Abrahae sinus, quo anima Lazari refertur ab angelis deferri, quam ibi linguam anima divitis habeat, vel quem digitum habeat anima Lazari, aut quae est ibi corporalis aqua, cuius stilla linguae ardentis infusa incendium eius exstinguere possit aut minuere? Unde cum haec iuxta litteram nequaquam in animabus iam exutis carne contingere queant, sicut nec illud, quod alibi dicitur: Ligatis manibus et pedibus mittite eum in tenebras exteriores. Ibi erit fletus et stridor dentium.
Tam ex Veteri quam ex Novo Testamento innui videtur ea, quae de inferno dixerunt, mystice magis quam corporaliter accipi debere; ut videlicet, sicut ille Abrahae sinus, quo suscepta est anima Lazari, spiritualis est, non corporalis intelligendus, ira et infernus spiritualis ille cruciatus, quo anima divitis sepulta memoratur. Quamdiu enim animae corporibus carent, quo ferri localiter aut moveri vel quasi corporis ambitu coerceri possint, quae nullatenus locales sunt omnique corpore propria natura longe subtiliores existunt, aut quae sit vis elementorum corporea, tam videlicet ignis quam ceterorum, quae ipsas sine corporibus contingere vel cruciare possit, non facile disseri aut intelligi potest. Unde et daemones post lapsum, ut corporaliter etiam pari possint, in quaedam devoluti aeria corpora dicuntur, quae quasi carcerem acceperunt. Hinc et aeriae dicti sunt potestates, quod videlicet in illo plurimum possint elemento, cui sint incorporatae, sicut et terrenae potestates vocati sunt homines, qui in terris principantur. Sin autem vermes animarum quandam earum interiorem corrosionem, qua de conscientia sua, desperatione veniae et futurae poenae augmento iam cruciantur, ac postmodum ignem, quo resumptis corporibus cruciabuntur, intellexisse propheta dicatur, facile est tam spirituale quam corporale tormentum definiri infernum, comparatione scilicet aliarum poenarum, his tamquam infimis vel extremis ita vocatis, sive sub terris sive alibi dicantur exerceri.
Cum enim terras super aquas fundatas esse constat, quomodo sub terris corporeus aliquis ignis esse dicetur, nisi forte "sub terris" intelligatur quaecumque terrae profunditas post hanc, in qua sumus, terrae superficiere? Sed rursum: cum infinitus reproborum numerus et iuxta Veritatis assertionem parvus sit electorum futurus, non facile fortassis recipietur tantum alicubi terrae sinum haberi, qui tot corpora capere possit. Unde si cuidam videatur tantam divini iudicii potentiam esse, ut in omnibus aeque locis, quos voluerit, punire possit nihilque ad poenam sicut nec ad gloriam referre qualitates locorum, non dubito id tanto faciliorem assensum invenire, quanto amplius et divinam potentiam videtur commendare et rationi magis propinquare. Ut enim communem fere omnium sequamur opinionem, qui in eodem igne positos, alios magis, alios minus, pro meritis suis non pro quantitate incendii cruciari dicunt, non video, qualiter eiusdem ignis tanta moderatio per divinam potentiam in poena fieri possit et non potius diversis locis positos diversis affligere queat tormentis, vel quoslibet etiam, ubicumque sint, quibuscumque velit, torquere poenis et omnia eis in quaslibet poenas elementa convertere, sicut scriptum est: Pugnabit pro Deo contra insensatos orbis terrarum.
Namet iuxta eorum existimationem in ipso aethereo coelo, ubi quo purior tanto acutior et vehementior ardet ignis et splendet, absque laesione ulla beatorum corpora communis fides asserit permanere et hoc eis post resurrectionem ad gloriam collatum esse, quod antea nullatenus nostra sustinere infirmitas possit. Sic quippe et sanos oculos lux recreat et infirmos gravat. Quis etiam quotidie tam diversas animalium non experiat naturas, ut, quod aliorum vitam construat, aliorum exstinguat et corporum diversa complexione, quod uni proficiat, alteri obsit, tam animatis scilicet quam inanimatis. Homines sub aqua, pisces sub divo moriuntur. Salamandrias in igne vivere constat, qui maturum ceteris animantibus affert interitum. Venenum vita est serpentis, mors hominis, et eadem aliis animantibus gustum praebent necessarium, aliis mortiferum. Nihil omnino est, quod omnibus possit convenire naturis. Qui ex eodem utero, ex eodem patre geniti processerunt, nequaquam iisdem vivunt moribus nec iisdem pariter rebus oblectantur vel offenduntur nec in eodem aestu vel gelu consistentes pariter cruciantur. Non haec profecto diversitas passionum ex qualitate punientium, sed punitorum provenit. Quid itaque mirum, si resuscitata corpora pro meritis cuiusque vel eodem loco vel diversis consistentia sic divinae potentiae iustitia moderetur ad poenam, ut ubicumque omnia illis aeque poenalia sint? Quod utique file diligenter attendebat, qui vindictam Dei nusquam se effugere posse fatebatur, dicens: Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero ad infernum, ades.
Denique quis malorum hominum animas in inferno plus cruciari censeat quam spirituales nequitias in aere consistentes sua aeque tormenta secum ubicumque circumferentes? Quas utique tanto maiore tormento dignas esse certum est, quanto nequiores esse minime dubitantur; quis eodem modo neget animas impiorum in corporibus resumptis, quocumque loco moveantur, sua secum tormenta gestare, etsi nihil exterius inferatur tormenti? Multas quippe passiones animae adhuc in corpore manenti vel extrinsecus inferri vel intrinsecus ex aliqua perturbatione vel corporis inaequalitate videmus, quae semel habitae nulla possint auferri loci permutatione. Ut enim ceteras omittam passiones, quid valet ad remedium poenae, quo loco nunc constituas morientem vel maxima passione laborantem, si minime illa passio lenienda sit ex loco?
Aut cum modo nobis morientibus, ut beatus meminit Augustinus,tantasit in corpore passio mortis, ut propter hanc ipsum relinquere anima compellatur, quis in corporibus resumptis et iam immortalibus factis hanc passionem, qua hic moriendo dissolvimur, si ibi perpetua ruerit, ad damnationem satis esse non censeat, vel si qua forte alia possit esse maior nullo extrinsecus tormento adiuncto?
Quid enim magis iustitiae convenit, quam quod ipsa praecipue corpora sua resumant animae ad tormentum, quibus maie usae sint ad oblectamentum? Tantam vero in dissolutione mortis passionem esse certum est, ut pro quovis peccato, irrogata quamvis sit brevissima, ad purgationem tamen eius, quod non aeterna damnatione dignum fuerit, sufficere credatur, unde, ut beatus asserit Hieronymus, illa est prophetae sententia: Non iudicabit bis Dominus in id ipsum, et non consurget duplex tribulatio.
Legimus et nonnullas defunctorum animas damnatas noluisse reddi vitae praesenti, ut bene operando salvarentur, si eam rursum morte interveniente finire cogerentur. Scriptum esse alibi reperimus quasdam sanctorum morientium animas timore poenae dissolutionis suae tempore ad paratam sibi beatitudinem egredi prorsus refugere, donec eas Dominus iussisset ab angelis suscipi sine dolore. Ex quo liquidum est, quanta sit huius mortis passio, cuius, ut diximus, metu alius ad salutem redire noluit, alius ad beatitudinem egredi trepidavit. Et hanc tamen omnino passionem auferre, quibuscumque voluerit, divinae constat esse potentiae, sicut et praedictus asserit doctor dicens Ioannem apostolum tam a dolore mortis quam a corruptione carnis alienum fuisse. Qui ergo in morte passionem mortis sic omnino auferre potest, ubique cuicumque velit, multo facilius et eam, ubicumque velit, conferre posse videtur. Pronior quippe est natura passibilis, ut poenam incurrat, quam careat. Ex quibus omnibus liquere iam arbitror nihil ad poenam damnatorum loci qualitatem referre, sicut nec ad gloriam beatorum, sed hoc sit in inferno cruciari vel perpetuo igni tradi, quod illis summis poenis torqueri; quae inde praecipue igni comparantur, quod huius elementi cruciatus acrior videtur. Id quoque plurimum divinae potentiae gloriam commendare videtur, si in omnibus aeque locis et damnationis poenam et beatitudinis gloriam ipse largiatur, qui ubique per potentiam deesse non dubitatur.
Philosophus: Aeque, ut video, poenam damnatorum sicut et gloriam electorum ad divinae potentiae laudem convertere studes, ut in summis etiammalismagna eius bona praedices.
Christianus: Et sic certe convenit, quia nulla eius sunt opera nisi magnifica et admiratione plena. Superfluum autem censeo, quibus in locis haec contingant, definire, dummodo haec adipisci possumus aut vitare.
Philosophus: Et hinc equidem adhuc sermo est, ut tam summo bono nostro quam summo malo, ut tibi visum est, descriptis, iuxta propositum nostrum, quibus ad ea pertingitur viis, non minus diligenter aperias, ut eo melius has tenere vel illas vitare possimus, quo amplius eas noverimus. Sed quia, quid summum bonum sit vel summum malum, nondum videtur satis intellegi posse, ut primo determinatum sit, quid bonum vel malum generaliter sit dicendum, id quoque, si vales, te definire desidero. Multas quippe harum species cognoscimus. Sed tamen, in quo bonae vel malae res dicendae sint, non satis intelligere vel disserere sufficimus. Nostri quippe auctores, qui dicunt alia bona, alia mala, alia indifferentia, nullis haec definitionibus distinxerunt, sed quibusdam exemplis ad eorum demonstrationem contenti sunt.
Christianus: Quantum aestimo, difficile definiri ea censuerunt, quorum nomina vix umquam in una significatione consistere videntur. Quippe cum dicitur: bonus homo vel bonus faber aut bonus equus et similia, quis nesciat hoc nomen "bonus" ex adiunctis diversum mutuare sensum; hominem quippe bonum ex moribus dicimus, fabrum ex scientia, equum ex viribus et velocitate, vel quae ad usum eius pertinent. Adeo autem ex adiunctis boni significatio variatur, ut etiam cum nominibus vitiorum ipsum iungere non vereamur, dicentes scilicet bonum vel optimum furem, eo quod in hac malitia peragenda sit callidus vel astutus. Nec solum ad res ipsas, verum etiam ad ea, quae de rebus dicuntur, hoc est ad ipsa propositionum dicta, sic nonnumquam boni vocabulum applicamus, ut etiam dicamus, quia bonum est malum esse, quamvis minime concedamus bonum malum esse. Aliud quippe est dicere: malum est bonum, quod omnino falsum est, aliud dicere: malum esse bonum est, quod minime negandum est. Quid itaque mirum, si et nos sicut et illi horum significationem, quae ita inconstans est, definire non sufficiamus?
Quantum tamen mihi nunc occurrit, bonum simpliciter, id est bonam rem dici arbitror, quae, cum alicui usui sit apta, nullius commodum vel dignitatem per eam impediri necesse est. E contrario malam rem vocari credo, per quam alterum horum conferri necesse est. Indifferens vero, id est rem, quae neque bona est neque mala, illam arbitror, per cuius existentiam nec ulla bona deferri nec impediri necesse est, sicut est fortuita motio digiti vel quaecumque actiones huiusmodi. Non enim actiones bonae vel malae nisi secundum intentionis radicem iudicantur, sed omnes ex se indifferentes sunt; et, si diligenter inspiciamus, nihil ad meritum conferunt, quae nequaquam ex se bonae sunt aut malae, cum ipsae videlicet tam reprobis quam electis aeque conveniant.
Philosophus: Hic paululum nobis standum arbitror atque immorandum, si forte, quae dixisti, pro definitionibus stare possint.
Christianus: Difficillimum equidem est omnia propriis definitionibus sic circumscribere, ut ab omnibus aliis ea separari queant, maxime nunc, cum nobis ad definitiones excogitandas mora temporis non concedatur. Pleraque nominum, quibus rebus conveniant, ex rationis usu didicimus. Quae vero sit sententia eorum vel intelligentia, minime assignare sufficimus. Multa etiam reperimus, quorum nec nominationem sicut nec sententias definitione possumus terminare. Etsi enim rerum naturas non ignoremus, earum tamen vocabula in usu non sunt et saepe promptior est mens ad intelligendum, quam lingua sit ad proferendum vel ad ea, quae sentimus, disserendum. Ecce: omnes ex usu quotidiani sermonis cognoscimus, quae res appellantur lapides. Quae tamen sunt lapidis propriae differentiae, aut quae sit huius speciei proprietas nullo adhuc, credo, valeamus assignare vocabulo, quo lapidis aliqua distinctio seu descriptio perfici possit. Nec id tibi mirabile videri debet, si me in his deficere videas, ad quae nequaquam magnos illos vestros doctores, quos iactatis philosophos, suffecisse cognoscimus. Quae tamen potero, ad obiectionem tuarum inquisitionum de his, quae promisi, respondere conabor.
Philosophus: Et ratione satis et probatione, quae nunc dicis, videntur abundare. Sed revera, quae dicuntur, nisi intelligantur, frustra proferuntur, nec docere alios possunt, nisi disseri queant. Nunc, si placet, immo quia et sic consensisti, ipsa, quae dixisti, aliquantulum expedire te volo.
Quare ergo, inquam, cum rem bonam definires, non visum est sufficere, ut diceres, quae alicui apta est usui, hoc est alicui commoda utilitati.
Christianus: Commune proverbium atque probabile vix aliquod bonum esse, quod non noceat, et malum, quod non prosit. Verbi gratia: Ecce iamdudum aliquis in bonis operibus se adeo exercuit, ut inde saepius laudatus vel de suis confisus virtutibus in superbiam extollatur vel alius invidia hinc accendatur. Sic itaque malum de bono constat provenire et frequentermalietiam bonum causam esse. Quippe vitia nostra vel peccata, quae sunt proprie mala dicenda, nonnisi in anima vel bonis habent consistere creaturis, nec nisi a bono surgere possit corruptio. Quis e contrario non videat saepe homines post magnas peccatorum ruinas fortiores aut meliores per humilitatem vel poenitentiam surgere, quam antea fuerint? Ipsam denique poenitentiam peccati, quia mentis afflictio est nec cum beatitudine perfecta, quia dolorem ingerit, convenire potest, malum esse potius quam bonum constat. Et tamen hanc ad indulgentiam peccatorum nemo necessariam esse dubitat. Quis etiam nesciat summam Dei bonitatem, quae nihil sine causa fieri permittit, adeo mala quoque bene praeordinare et eis etiam optime uti: ut etiam sit bonum malum esse, cum tamen malum nullatenus sit bonum? Sicut enim summa diaboli nequitia ipsis etiam bonis saepe pessime utitur, ut videlicet ea in causas pessimorum effectuum convertat, ac sic perea, quae bona sunt, quaedam pessima operetur, ita e contrario vel e converso Deus agit ex ipsis videlicet malis bona multa faciens provenire et eisdem saepe utens optime, quae file pessime molitur. Quippe et tyrannus et principes eodem gladio male uti possunt et bene, ille quidem ad violentiam, ille ad vindictam; et nulla, credo, sunt instrumenta, vel quaecumque usibus nostris sunt commodata, quibus pro intentionum qualitate tam male uti non possumus quam bene; ad quod scilicet nihil refert, quid fiat, sed quo animo fiat. Unde et quilibet homo tam bonus quam perversus tam bonarum quam malarum causae sunt rerum, et per eos tam bona quam mala esse contingit. Non enim bonus homo a malo in eo dissidere videtur, quod id, quod bonum sit, facit, sed potius, quod bene facit. Etsi enim nunc usus sermonis pro eodem habet bene facere et bonum facere, vis tamen et proprietas locutionis non ita fortassis sonat. Sicut enim "bonum" saepe dicitur, nec tamen "bene", id est bona intentione, ita et bonum fieri posse videtur, cum tamen bene non fiat. Saepe quippe contingit idem adversis fieri, ita ut pro eorum intentione alius bene, alius male illud faciat. Veluti, si duo aliquem reum suspendant, alter quidem eo solummodo, quod eum odit, alter vero, quia habeat hanc exercere iustitiam; iusta haec suspensio ab isto iuste fit, quia recta intentione, ab illo iniuste, quia non amore iustitiae, sed odii zelo vel irae. Nonnumquam etiammalihomines vel ipse quoque diabolus in eodem facto ita Deo cooperari dicuntur, ut idem tam a Deo quam ab illis fieri asseratur. Ecce: enim a Satan ea, quae Iob possidebat, ablata videmus, et tamen haec a Deo sibi auferri Iob ipse profitetur dicens: Dominus dedit, Dominus abstulit.
Unde autem et ad illud veniamus, quod Christianorum mentes carius amplectuntur, etsi tibi vel tui similibus ridiculum videatur. Traditio Domini Iesu in manus Iudaeorum tam ab ipso Iesu quam a Deo Patre vel a Iuda traditore fieri memoratur; nam et Pater Filium et Filius se ipsum et Iudas eundem tradidisse dicitur, cum tamen in talibus vel diabolus vel Iudas id ipsum fecerit, quod Deus. Et si forte ideo "bonum " aliquod videantur fecisse, non tamen dicendi sunt "bene" fecisse. Aut si fecerint id vel fieri voluerint, quod vult fieri Deus, vel eandem faciendo aliquid voluntatem habeant, quam Deus habet, numquid ideo bene facere dicendi sunt, quia scilicet faciunt, quod Deus vult fieri; aut ideo bonam habent voluntatem, quia volunt id, quod Deus? Non utique! Etsi enim faciant vel facere velint, quod Deus vult fieri, non tamen id faciunt vel facere volunt, quia credant Deum id velle fieri; nec eadem intentio est in eodem facto illorum quae Dei, et quamquam id velint, quod Deus, eadem illorum et Dei voluntas ideo dici possit, quod idem volunt; mala tamen eorum voluntas est et bona Dei, cum scilicet id diversis de causis velint fieri. Sic et cum eadem sit actio diversorum, quia videlicet idem agunt, pro diversitate tamen intentionis actio huius bona est et illius mala, quia, quamquam idem operentur, tamen bene hic, ille male id ipsum facit.
Et (quod dictu mirabile est) nonnumquam etiam bona est voluntas, cum quis vult ab altero malum fieri, quia id videlicet bona intentione vult. Saepe namque Dominus per diabolum vel tyrannum aliquem decrevit eos affligere, qui innocentes sunt vel qui illam afflictionem non meruerunt, ad purgationem scilicet alicuius peccati eorum, qui affliguntur, vel ad augmentum meriti sive ad exemplum aliis dandum vel quacumque causa rationabili, quamvis nobis occulta. Unde et de eo, quod permittente Domino bene diabolus egerat male, Iob meminit dicens: Sicut Domino placuit, ita factum est. Quod, quam bene a Domino permissum esse non dubitet, referendo ei gratias ostendit, cum addit: Si t nomen Domini benedictum. Liber quoque Regum tertius spiritum mendacem ad decipiendum Achab impium docet a Domino missure fuisse.
Cum enim diceret Dominus: Quis decipiet Achab? Egressus spiritus mendax stetit corum Domino, et ait: Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus: In quo? Et ille ait: Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Et dixit Dominus: Decipies et praevalebis; egredere et fac ita. Quod quidem Micheas propheta, cum coram ipso Achab exposuisset sibi revelatum fuisse, adiecit: Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacem in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt; et Dominus locutus est contra te malum. Sive autem in sanctos sive in impios Dominus diabolum saevire permitrat, constat profecto nec ipsum nisi bene permittere, quod bonum est permitti, nec illum nisi male facere, quod tamen bonum est fieri, et cur fiat, rationabilem habet causam, licet nobis incognitam. Ut enim ille magnus philosophus vester in Timaeo suo meminit, cum Deum optime cuncta facere probaret: "Omne", inquit, "quod gignitur ex aliqua causa gignitur necessaria. Nihil enim fit, cuius ortum non legitima causa et ratio praecedat." In quo patenter ostenditur, quaecumque a quocumque fiant, quia haec ex optima divinae providentiae dispensatione contingunt, rationabiliter et bene sic ea provenire, sicut eveniunt, quia videlicet rationabilem, cur fiant, habeant causam, quamvis is, qui ea facit, non rationabiliter aut bene ipsa faciat, nec eam in his faciendis, quam Deus, causam attendat. Cum itaque nihil nisi Deo permittente fieri constet, nihil quippe eo invito vel resistente fieri possit, certumque insuper sit nequaquam aliquid Deum sine causa permittere nihilque omnino nisi ratiohabiliter facere, ut tam permissio eius quam actio rationabilis sit, profecto cum videat, cur singula, quae fiunt, fieri permittat, cur et ipsa facienda sint, non ignoret, etiamsi mala sint vel male fiant. Non enim bonum esset ea permitti, nisi bonum esset ea fieri, nec perfecte bonus esset, qui, cum posset, non disturbaret id, quod fieri non bonum esset, immo patenter arguendus in eo, quod non sit bonum fieri, consentiendo, ut fiat. Patet itaque, quidquid contingit fieri vel non fieri, cur fiat vel non fiat, rationabilem habere causam. Ideoque bonum est illud fieri vel bonum est non fieri, etiam si ab eo, a quo bene non fit, fiat, vel ab eo, a quo non fit, male non fiat, hoc est mala intentione dimittatur fieri. Unde etiam ipsa mala esse vel fieri bonum est, quamvis ipsa mala nequaquam sint bona. Quod et Veritas ipsa patenter profitetur, cum ait: Necesse est enim, ut reniant scandala. Vae autem homini illi, per quem scandalum venit.
Ac si aperte dicat: Opportunum est et humanae congruum saluti, ut quidam ex me offensi vel irati scandalum inde animae suae, id est damnationem incurrant, ut per quorundam scilicet malitiam agatur, per quod omnes salventur, quicumque videlicet sanandi praedestinantur. Sed tamen vae illi, hoc est damnatio erit, cuius consilio vel persuasione hoc scandalum movetur. Malum itaque est scandalum, sed bonum est scandalum esse. Sic et bonum est quodlibet malum esse, cum tamen nullum malum sit bonum. Quod et ille magnus veritatis discipulus attendens Augustinus et, quam optime ipsa etiam mala Deus ordinet, considerans ira de eius bonitate et diaboli nequitia loquitur: "Deus sicut naturarum bonarum optimus creator est, ita malarum voluntatum iustissimus ordinator, ut, cum ille male utatur naturis bonis, ipse bene utatur etiam voluntatibusmalis." Item dicit idem de diabolo: "Deus, cum eum creavit et futurae malignitatis eius non erat ignarus et praevidebat, quae bona demaliseius esset facturus." Item post aliqua: "Neque enim Deus ullum non, dico, angelorum vel hominum creasset, quem malum esse praescisset, nisi pariter nosset, quibus eos bonorum usibus commendaret." Item alibi: "Sunt bona singula simul vero universa valde bona, ex omnibus consistit universitatis amabilis pulchritudo." Item: "Illud, quod malum dicitur, bene ordinatum et loco suo positum, eminentius commendat bona, ut magis placeant et laudabilia sint, dum cooperatur bonis. Nec enim Deus omnipotens cum summe bonus sit, ullo modo sineretmalialiquid esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens et bonus, ut bene faceret et de malo." Item: "Nec dubitandum est Deum facere bene etiam sinendo fieri, quaecumque fiunt mala. Non enim hoc nisi iusto iudicio sinit, et profecto bonum est, quod iustum est. Quamvis ergo ea, quae mala sunt, vel quantum mala sunt, non sunt bona, tamen, ut non solum bona, sed etiam sint et mala, bonum est. Nam nisi esset hoc bonum, ut essent et mala, nullo modo sinerentur ab omnipotente bono, cui procul dubio quam facile est, quod vult, facere, tam facile est, quod non vult, esse non sinere. Neque enim ob aliud veraciter vocatur omnipotens, nisi quoniam, quidquid vult, potest, nec voluntate cuiusdam creaturae voluntatis omnipotentis impeditur effectus. " Ecce: audisti aperta ratione monstrari, quia bonum est malum esse, quamvis nequaquam verum sit bonum malum esse. Aliud quippe est dicere, malum esse est bonum, aliud dicere malum esse bonum. Ibi enim ad rem malam, hic ad rem malam esse applicatur "bonum", hoc est ibi ad rem, hic ad eventum rei. Rem autem, ut dictum est, eam bonam dicitur, quae cum alicui apta sit usui, nullius rei commodum vel dignitatem per eam impediri aut etiam minui necesse est; quod quidem impediri vel minui tunc eam rem necesse esset, si per eius contrarium vel defectum dignitas illa vel commodum necessario non remaneret. Verbi gratia: vita, immortalitas, laetitia, sanitas, scientia, castitas talia sunt, quae, cum aliquid habeant dignitatis vel commodi, constat illud supervenientibus horum contrariis non remanere. Sic et quaslibet substantias constat bonas res esse dicendas, quia cum aliquid conferre valeant utilitatis, nihil per eas dignitatis vel commodi necesse est praepediri.Namet perversus homo, qui corruptae vel etiam corrumpentis vitae est ‚ sic esse posset, ut perversus non esset ‚ ideoque per eum nonnihil deteriorari necesse esset. Hoc autem ad praesens ad descriptionem rei bonae satis esse arbitror. Cum vero ad eventus rerum, hoc est ad ea, quae a propositionibus dicuntur et per eas evenire proponuntur, boni vocabulum applicamus, ut videlicet hoc esse vel non esse bonum dicamus, tale est, ac si diceretur ad aliquam Dei optimam dispositionem complendam illud necessarium esse, etsi nos omnino illa lateat dispositio. Non enim aliquem etiam bene facere bonum est, si hoc eum facere alicui divinae ordinationi non competit, sed potius obsistit, quia nec bene fieri potest, quod rationabilem, cur fiat, causam non habet. Tunc autem rationabilem non habet causam, cur fiat, si quid a Deo dispositum praepediri necesse esset, si illud contingeret. Saepe itaque decepti dicimus, quia bonum est nos hoc vel illud facere, quod faciendum esse ab omnibus censetur. Sed cum a divina dissentiat ordinatione, per errorem mentimur, sed mendacii rei non sumus ita opinantes, ut dicimus. Qui etiam saepe per errorem multa nobis minime profutura in oratione petimus, quae divina dispositione commodissime nobis a Deo denegantur, qui melius quam nos ipse, quid nobis sit necessarium, agnoscit. Unde praecipuum est illud Veritatis documentum, quo cum oratione semper Deo dicendum est: "Fiat voluntas tua." Haec, nisi fallor, in praesentiarum satis est me dixisse ad ostendendum videlicet, qualiter nomen boni est intelligendum, quando pro re bona simpliciter sumitur, vel quando etiam rerum eventibus, vel quae a propositionibus dicuntur, applicatur. Quod quia ex inquisitione summi boni pendebat, si quid superest, quod de ipso ulterius quaeri censeas, licet te subinferre vel ad reliqua festinare...