Dialogus de obitu S. Hathumodae (Agius presbyter)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Dialogus de obitu S. Hathumodae S. Hathumodae
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 137


Dialogus de obitu S. Hathumodae (Agius presbyter), J. P. Migne cc_id: cps_2.AgiPre.DiDeObS, cc_idno: 9517c

Dialogus de obitu S. Hathumodae

137.1183C| Cum praesens ego supremis fortasse fuissem
Sanctae abbatissae anxius Hathumodae,
Inter me, sanctasque ejus dignasque sorores
Sermo satis lugubris tunc fuerat habitus.
Pauca tamen consolandi has dicere causa
Magnum me harum compulerat meritum.
Sed quia forte recens adhuc dolor ista repente
Has audire nimis prohibuit lugubres,
Haec, quae tunc flendo retuli, nunc versibus edo,
His quoque nonnulla adjiciens alia.
Hoc ideo, quia hoc ipsae rogitasse probantur,
Ut sibi post scriptum hoc ego dirigerem,
Quo se solari, quo haec possent oculato
Quae dixi, more jugiter aspicere.
Unde favens justis harum votis precibusque,
137.1183D| Paucula tentabo dicere pro merito.
Tu modo me, lector, cum his adverte loquentem,
Et te cum nostro participa gemitu.
  AGIUS.
Non dubito fore vos moestas de morte sororis,
Et vobis obitum ipsius esse gravem;
137.1184C| Talis enim mulier non est injure dolend
Cui nunc vix aliam mundus habet similem
Optima cunctarum quas ipse aliquando viderem,
Moribus egregiis, et Domino placitis.
Hanc non plangamus, cum hanc modo plangat et orbis,
Et plangant variis ipsa elementa modis.
Hoc siquidem tot tantorum mores docuerunt,
Hoc nos hic annus praemonuit sterilis,
Egregiam, castam, sanctamque per omnia matrem,
Hinc migraturam ocius ad Dominum.
Non, rogo, plangamus juvenili flore virentem
Intempestiva prorsus obiisse die;
Sed tamen iste dolor fore debebit moderatus,
Debebit vestris esse modus lacrymis.
Sicut enim non est nisi naturale dolere,
137.1184D| Sic itidem ratio cuncta vetat nimia.
Quocirca peto vos, charae sanctaeque sorores,
Ut jam parcatis fletibus et lacrymis.
Parcatis vitae vestrae, parcatis ocellis,
Quos nimium flendo perditis omnimodo.
Nam ne quid nimis egregie quidam et bene dixit;
Immo per hunc potius hoc monet ipse Deus.

  137.1185A| RESPONSIO.
Haec, quae prosequeris, prorsus verissima constant,
Et scimus nimium omne vetare Deum;
Sed minime nobis nimium hoc esse videtur
Quod meritis scimus ipsius esse minus.
Quantis namque bonis in hac una careamus
Haud quaquam digne possumus exprimere.
Haec soror, haec mater, haec nutrix atque magistra,
Haec abbatissa, haec fuerat domina.
Cum hanc aequalem similemque per omnia vitam
Duximus asseculae, quamlibet exiguae.
Unum velle fuit cunctis, nolle omnibus unum,
Vota fuere una atque eadem studia.
Et nos hanc non ploremus, hanc non doleamus,
Et suspiremus visceribus cupidis,
137.1185B| Quae nostrae dulcedo simul, vel gloria vitae,
In qua sunt una perdita tanta bona?
Denique de lacrymis, de planctibus atque dolore
Non unquam nobis credimus esse satis.
Saltem nos lacrymis et planctibus exsatiemus,
Si non optata nempe licet facie.

  AGIUS.
Non nego nunc vobis justum satis esse dolorem,
Non nego sat justas esse simul lacrymas,
Cum nisi cum gemitu membrum a membro dirimatur,
Et corpus damnum sufferat aegre suum.
Et tamen hoc tolerat, quod non mediocriter angit,
Hinc ex naturae, inde Dei intuitu.
Non solas modo vos tangens dolor iste remordet,
137.1185C| Me quoque depascit, me magis excruciat.
Nam minime, veluti dignum est, nunc dicere possum
Quanta ego vobiscum commoda perdiderim.
Vos melius nostis quanto me semper amore,
Quantis incolumis foverit officiis.
Vos nostis quanta jam languida sedulitate,
Qua anxietate meam gestierit faciem,
Quo desiderio susceperit advenientem,
Et quam mirandis mulserit obsequiis,
Qualiter alloquio fuerit dignata supremo
Assiduo nomen ingeminando meum.
Hanc ego non plorem tanto mihi deditam amore,
Quanto nullimodis dicere praevaleo.
Ipsa meis compassa malis ut propria flevit,
Conque gavisa bonis sic fuit ut propriis.
137.1185D| Ipsa mihi mala reddiderat tolerabiliora,
Sicut et econtra splendidiora bona.
Cum hac quidquid erat prorsus quod forte volebam,
Non secus ac mecum ipse loqui poteram.
Me miserum! me infelicem! poterone dolorem
Unquam mutata solvere laetitia,
Quod tali tantaque simul privatus amica,
Ipsi cum misera sorte superstes ego?
Sed quid nunc facio, cur luctu forte me ipse,
Vos etiam flere, vos facio gemere?
Ast hoc ex fragilis carnis propagine venit
Ut homo defunctos lugeat ipse suos.
Fleverat et Lazarum Dominus, Dominumque Maria;
Fleverunt sanctos quique pii homines.
137.1186A| Sed modus est, ut praemisi, lacrymis adhibendus
Et debet luctus non fieri nimius.
Hinc contristari nos Paulus apostolus istis
Pro charis nostris rite vetat monitis:
Nolumus ignaros, inquit, vos affore, fratres
De jam defunctis, immo soporificis,
Ne tristes sitis, sicut reliquos fore constat,
Qui vitae post spem non retinent aliquam.
Si siquidem defunctum modo credimus Jesum,
Ut surgens mortem vinceret horrificam,
Credamus quoque hos, qui jam dormisse probantur,
Secum per Jesum tollere nunc Dominum.
Haec spes nostra, cluit haec consolatio nostra,
Nostros defunctos vivere nunc melius.
Hoc modo, hoc vestrum debet lenire dolorem,
137.1186B| Hoc debet vestras tergere nunc lacrymas;
Hoc vos solari debet, hoc laetificare,
Hoc animum vestrum erigere ad Dominum.

  RESPONSIO.
Hoc certe hoc erit quod nos solabitur unum
In tam funereo praelugubrique malo:
Quod licet hic ejus corpus tellure tegatur,
In coelis animam credimus esse suam.
Hoc nos pura fides ejus sperare suadet,
Hoc cogit vita credere sanctifica.
Sed quia carnali jam hac non utimur usu,
Nec hanc conspicimus corporeis oculis,
Ipsius immani desiderio retinemur,
Ipsius cura angimur immodica.
137.1186C| Hinc gemimus, hinc moeremus, hinc denique flemus,
Hinc est haec nostra maxima tristitia.
Nam quia nos miseros hoc amisisse dolemus
Quod solum nobis maxime dulce fuit,
Nil aliud nobis nisi flere suave videtur,
Nil nisi lugere, plangere vel gemere.
Sed quia carnali gressu jam nempe nequimus,
Ipsam nunc nostris prosequimur lacrymis.

  AGIUS.
Rara satis, fateor, res est, atque ardua valde
Et hac re nobis non adeo facilis,
Ut homo carnalis sibi carne perinde propinquos
Cernere corporea non cupiat facie.
Non solum cupimus, quos novimus ante, videre,
Sed quoque non notos cernere crebro juvat.
137.1186D| Sic olim reges terrae faciem Salomonis
Ipsius audita gestierant sophia.
Sed meminisse decet quid Apostolus inde retexit,
A specie carnis nos removere volens:
Jam nunc tempus hoc est, inquit, quo denuo nullum
Juxta carnalem nosse decet faciem,
Etsi tempus erat quondam quo denique Christum
Juxta corpoream novimus effigiem;
Sed minime juxta carnem jam novimus psum,
Nec, juxta humanam, quaerimus hunc, speciem,
Jam siquidem Christus pro nobis mortuus exstat,
Jam carnis fragiles exuit exuvias,
Jam hominem, quem pro nobis susceperat, ultra
Coelos ad dextram substituit patriam.
137.1187A| Huc oculos vestros, huc cor, animumque levate,
Illuc mente ite, quo hanc licet aspicere.
Constat enim hanc non bene nunc in corpore quaeri,
Non jam carnalem, sed magis aetheream.
Dum quoque cum vivens in corpore juncta maneret,
Hanc extra corpus affore viderimus.
Spiritus ergo suus magis est quam corpus amandum,
Perpes, coelestis, vividus atque levis
Nam juxta quod ait Dominus: Nunc nil caro prodest,
Spiritus est vero qui modo vivificat.
Corpus enim fore perpetuum nequit et diuturnum,
Et caro mortalis est simul et fragilis.
Occidat ergo prius quo deinde resurgere possit,
Incorruptibilis spiritui similis.
Sic et frumenti granum prius arva recondunt,
137.1187B| Ut possit fructu surgere centuplici.
Sic sata quaeque suo modo terra recondit in alvo
Ut valeant frugem post dare multiplicem;
Sic nemorum frondes, quae vere novo revirescunt,
Denudat propriis bruma prius foliis.
Non igitur hanc debetis deducere fletu,
Non hanc debetis prosequier lacrymis,
Moestificatur enim vestro sacra femina fletu,
Et tristis vestris efficitur lacrymis.
Sic deducenda est in vivorum regionem,
Sic commendanda est sancta Deo anima.
Nec vos flere decet, de qua coelestia gaudent,
Non lugere decet hic ubi Christus ovat,
Praesertim cum nec lacrymis possit revocari,
Nec fletus prosit omnimodis aliquid.

  137.1187C| RESPONSIO.
Vera quidem non ambigimus, quae dicis, haberi,
Et frustra tantas fundere nos lacrymas;
Sed tamen has ipsae minime cohibere valemus,
Nec quimus luctum pellere continuum,
Quando recordamur quod talis femina dudum
Nunc immaturo occubitu obierit,
Quando recordamur tam multimodae pietatis,
Tam purae fidei, tam nitidi eloquii,
Quando recordamur mores, actusque sacratos,
Vultum jucundum, atque benignum animum,
Cum vitam nostris oculis opponimus omnem,
Cunctorumque sumus nos penitus memores,
Quae vel sana prius, vel post jam languida dixit,
137.1187D| Quae fecit variis inclyta temporibus;
Cum loca, queis sedere prius, queis stare solebat,
Moestae moerenti cernimus intuitu;
Cum haec cuncta simul moestum cor saepe revolvat,
Nil nobis aliud nunc nisi flere juvat.
Sic etenim fortasse dolor cordis levigatur,
Dum quasi piis quondam ejicimus lacrymam.

  AGIUS.
Non ita fit, neque ploratu dolor imminuetur,
Sed magis excrescit, et quasi flendo redit.
Sicut enim corpus crescente splene tabescit,
Augmentoque suo membra lien macerat,
Sic quoque fomentum quoddam liquet esse doloris
Hos vestros fletus, hunc gemitum, has lacrymas:
137.1188A| Haec equidem crebra accendit speculatio horum
Quae vestris oculis opposita asseritis.
Haec sunt quae male hunc vestra lamenta fovendo
Venenis ipsa dulcibus intus alunt,
Nec vos aequo animo modo permittunt tolerare
Quod commune cluit omnibus omnimodis.
Nam cunctis commune mori mortalibus exstat,
Nobis, jumentis, regibus et ducibus,
Servis et dominis, inopi simul et locupleti,
Justis, injustis, sensibili, insipidis.
Nec regum tumidos fastus, proceresque veretur
Mors, nec sublimes, dividit et humiles.
Quis protoplastis poterat fore dignior unquam
Quos Deus ipse suis condiderat manibus?
Et tamen hos ipsos, quos plasmatos paradisus
137.1188B| Sublimes tenuit, haec modo terra tegit.
Primi patris Abel justissima denique proles
Dire fraterno occubuit gladio.
Sed licet a Domino pro fratris morte repensus,
Mortem nullo modo quiverat effugere.
Enoch qui Domini nomen primus vocitavit
Interiit juncta posteritate sua.
Enoch, Elia socio nunc usque superstes
Affore praevaluit, mortuus occubuit.
Sem Japhetque patri meritis non dissona proles,
Vixerat in lymphis, nunc jacet in tumulis.
Quid Job nunc memorem, cui tunc bonitate nequibat
Affore par ullus, ut docet ipse Deus?
Quid sanctos pariter natos natasque retexam?
Et pater oppetiit, et soboles obiit.
137.1188C| Melchisedech, cujus finis reticetur et ortus,
Fini succubuit, initium reprimit.
Abraham, Isaac, Jacob terni patriarchae,
Magno Adae junctum nunc refovent tumulum.
Inclyta progenies duodeno stemmate patrum
Jam defuncta suos bis numerat titulos:
Juda, Ruben, Simeon, Levi, Issachar, Zabulonque
Dan, et Nephthalim, Gad, et Aser obiit.
Joseph, Benjamin, Manasen, Ephraimque uterinos
Mater quae dederat, terra recondiderat.
Atque Joseph abiit, quid de morte eruit orbem,
Quando fames arva presserat attigua.
Membra Aaron vatis mons Or tumbata retentat,
Quem dederat primum lex sacra pontificem.
Eleazar, Phineesque Deo vates, sibi fratres,
137.1188D| Unus post unum pertulit exitium.
Moysi Dominum facie ad faciem speculantis
Bustum nempe latet, mors obitusque patet.
Dux Jesus Christum factis et nomine monstrans
Et solem statuit, et tamen occubuit.
Quid Jephte, Gedeon, Loth, Samsonque revolvam?
Cui leo succubuit, hunc fera mors rapuit.
Rex David cujus fuerat de semine Christus,
Goliam stravit morteque stratus obit.
Rex Salomon, quo nemo sapientior unquam,
Nunc jacet in digno cum patre mausoleo.
Josiam, cujus Dominus praedixerat ortum,
In bustis regum post legimus positum.
Ezechias, cui ter quinos Deus addidit annos,
137.1189A| Mortem distulerat, non minime tulerat.
Reges atque duces, omnes pariterque prophetae
Exstant defuncti, in tumulisque siti.
Quis Samuele in prophetis melior fore quivit.
Quis Heliseo major erit merito?
Ille prophetavit; hic vitam reddit humatus;
Et tamen extremum clausit uterque diem.
Isaias, qui olim solem retrocurrere fecit,
Mortis commune ipse cucurrit iter.
Danielem, cui tanta arcana Deus patefecit,
Cui tunc nil latuit, nunc gravis urna tegit.
Tres pueros, quos flamma vorax non attigit olim,
Nunc avida prorsus fauce voravit humus.
Ezechieli, Jeremiaeque prophetis
Non tulit exitium, qui intulit exsilium.
137.1189B| Ose, Joel, Amos, Abdia, Jonas, Micha, Naum,
Habbacucque sibi Sophonia socio,
Acchaeus, Zacharias, simul et Malachias
Bis sex serta modo sunt adoperta solo.
Atque Jonas, qui de ceti ventre erutus olim
Vixit sub pelago, est modo pressus humo.
Judas, Eleazar, Jonathas, Simon, atque Joannes
Cum jam grandaevo tunc patre Mathathia.
A patria hostem, gladiumque simul pepulere,
Et removere a se non potuere necem.
Sed ne femineum sexum prorsus taceamus,
Et nil dicamus hinc pariter penitus,
Sara, Rebecca, Rachel, Debora, Noemi, Ruth et Anna,
Holda, Susanna, Judith, et simul Esther obit.
Has inter micat alma suis Machabaea trophaeis
137.1189C| Nobilis in sese, nobilis in sobole.
Sed quid sola diu veterum monumenta retexo,
Nec cum his una et nova commemoro?
Praecursor Domini sanctus Baptista Joannes
Cui nullus fuerat major, hic occiderat.
Corpus Sebaste, caput Alexandria sanctum
Cum Marci sacris continet exuviis.
Primos Ecclesiae proceres, duo lumina mundi
Petrum cum Paulo Roma tenet merito.
Andream simul et Lucam, quorum modo pollet
Constantinopolis corporibus nitidis,
Istum Bithyniae, Syriae provincia misit,
Illum fecunda contulit Achaia.
Joannem, quem sic Dominus quoadusque veniret,
Mansurum dixit, Ephesus alma colit.
137.1189D| Ambos cum Stephano Jacobos Judaea retentat,
Summis stemmatibus ipsa beata tribus.
Inclyta Hierapolis praefert sacra membra Philippi,
Et sunt Matthaeo Aethiopes nitidi.
Thomam Edissa tenet, habet India Bartholomaeum,
Persida stat Judae et Simonis cinere.
Matthias et Barnabas, Timothaeus, Apollo
Sylvanus, Titus, Theophilus, Gaius.
Joseph, Gamaliel, Nicodemus et Nathaniel
Decessere viri, quamlibet eximii.
Longum prorsus erit, si cunctos denique sanctos
Per mundum, metrico exsequar ecce stylo.
Si simul et turbam modo percurram mulierum,
Quas tenet in sacris schedula sancta libris
137.1190A| Anna prophetissa, Elisabeth, Susanna, Joanna,
Marthaque cum ternis occubuit Mariis.
Ipsa salus orbis et vita per omnia Christus
Ipse subit mortem, ipse tenet tumulum.
Ipsa Dei genitrix semper sacra virgo Maria
Assumpta aetherea incolit alma loca.
Denique quis mortem se declinare putabit,
Quam cernit vitam ante subisse suam?
Quis pro defunctis moerorem forte tenebit?
Quis doleat charos moestus obisse suos;
Cum jam per Christum pax facta, reconciliatus
Jam sit per Christum mundus apud Dominum,
Et sit peccatum pro nobis factus Jesus
Ut mundi cuncta tolleret ipse probra?
Non hanc ergo brevi vita functam doleatis,
137.1190B| Ne vobis aliud quam Domino placeat.
Nulla magis plena est, nulla est perfectior aetas
Nulla optabilior, nullaque commodior,
Quam haec, quam Dominus Christus habuisse probatur,
Juxta quod sanctum pandit Evangelium;
Annorum siquidem triginta trium memoratur,
Quem simul annorum ipsa tulit numerum.
Hac aetate liquet fore plasmatos protoplastos,
Et surrecturum omne genus hominum.
Hoc siquidem, hoc est, quod Paulus apostolus inquit,
Cum de his verbis dissereret brevibus:
Donec, ait, Domino hoc occurramus in aevo
Quo nos perfectos jam liquet esse viros;
In hoc aetatis modulo, quo vita peracta
137.1190C| Tunc Christi fuerat, quando crucem subiit.
Quos igitur potius hinc exsultare decebit,
Quod translata cito, nunc fruitur Domino,
Quae breviore via mundi transire pericla
Et reperire citam promeruit requiem.
Transfertur siquidem justus, ne prava voluntas
Cor mutet rectum, decipiatve animam.

  RESPONSIO.
Ista quidem fore nixa satis firma ratione,
Nullo modo certe possumus ambigere:
Scimus enim debere mori mortalia cuncta,
Scimus ad occasum tendere cuncta suum;
Sed tamen ingenitus mortalibus ardor amoris
Non modo non flere, non sinit et gemere.
137.1190D| Non solum siquidem propter hanc esse dolemus,
Flemus, lugemus, plangimus et gemimus,
Quae desolatas ejus nos morte dolemus
Nosque lupi miseras morsibus expositas.
Agnos namque gregis percussa matre necesse est
Sive mori teneras, lactis et indiguas;
Aut errabundas lac quaerentes alienum
Dentibus insani nempe patere lupi;
Sicut enim Scriptura refert: Pastore perempto
Passim dispersae diripiuntur oves.
Quod de discipulis Domini dictum seu factum
Scit bene, qui sanctum novit Evangelium.
Denique quae miseris ovibus spes esse valebit,
Si tunc hoc tantis contigerat ovibus?

  137.1191A| AGIUS.
Hoc primum vos nosse volo, geminum fore nobis
Nostrorum affectum coelitus ingenitum,
Carneus est unus, alter divinus habetur.
Unus coelestis, terreus est alius.
Sed carnalis amor, charos nos plangere nostros,
Defunctos flere nos facit et gemere.
Sicut et e contra divinus ovare suadet,
Cum his salvandis nos sumus indubii.
Quapropter modo vos iterumque iterumque monebo,
Ut dimittatis has nimias lacrymas:
Sicut enim carnalis amor gratus, moderatus,
Sic fiet nocuus, si fuerit nimius.
Quare si fletum vobis hoc forte suadet,
Vos faciat laetas tripudiare fides.
137.1191B| Nam pietas haec, impietas magis esse probatur
Quando adversa pio diligimus Domino.
Sed quia lenitum jam credimus esse dolorem,
Credimus his vestrum cohibitum gemitum,
Qui de morte piae vestrae, sanctaeque sororis
Torquebat vestrum omnimodis animum,
Ad haec, quae restant, jam respondere studebo,
Quod tamen est certe sat mihi difficile.
Justus enim satis iste dolor cuicunque videtur,
Quo pro se moeret, quo sibi quisque dolet.
Et sane possem modo dicere, quod sapientum
Haec satis est vera et pia traditio:
Fortem quemque virum quaevis incommoda mundi
Forti perferre pectore competere.
Ast hoc femellis teneris grave forte videtur,
137.1191C| Nec haec res vobis est adeo facilis.
Sed quid agam? an postremum inter solatia dicam,
Quod jam ferme omnes dicere saepe solent:
Quod minime penitus nos emendare valemus,
Illud debere nos tolerare bene?
Non igitur volo hoc, non hoc volo dicere vobis
Sed quod solari vos valeat merito,
Non fore vos desolatas, non vos viduatas,
Affore nunc matrem prorsus honorificam.
Ipse Deus, qui hanc vobis concesserat, ipse
Vos conservabit, diriget atque reget.
Praeterea mater pia. cujus in omnibus ipsa
Usa fuit jugi jugiter auxilio,
In cunctis aderit semper, quoque sedula vobis
Quae vel tractatis, dicitis aut facitis.
137.1191D| Nec deerit regina soror vobis ubicunque
Forsan regali est opus auxilio.
Non deerunt fratres, non tot, tantique fideles,
Quos late vestrum promeruit meritum.
Praecipue tamen alma soror, velut optima mater
Filiolas precibus proteget assiduis.
Nunc siquidem tanto vobis magis utilis exstat,
Quanto vicina nunc magis est Domino.
Sic olim sacer Elias dum forte revectus
Ad superos curru afforet igneolo,
Spiritus illius duplex requievit in ejus
Tunc Eliseo denuo discipulo;
Et quia cuncta potest Dominus, poterit quoque, si vult
De minimis ecce haec eadem facere.
137.1192A| Non poterit si vult, etiam de cautibus istis
Propitius facere filiolas Abrahae?
Vos modo ne pigrae sitis, hoc jugiter ipsum
Voto exorare, et prece continua.
Aderit in cunctis vobis, ut diximus ante,
Haec eadem meritis femina sacra suis.
Ut siquidem vos ipsa velit, valeatve juvare.
Posse dat omnipotens velleque proximitas.
Nam licet in coelum susceptus spiritus exstet,
Non tamen a nobis hinc abiit penitus;
Vivunt virtutes, vivit quoque vita beata,
Vivit lingua pia, et merita almifica.
Haec, quia jam faciem nunc nempe videre nequitis,
Nunc coram vestris ponite vos oculis.
Si quid in hac summe vos semper amastis, habetis
137.1192B| Vitam sanctissimam, magnificum meritum.
Haec sunt exuviae, hoc palliolum reverendum,
Quo sursum rapto deciderat Eliae,
Isto Jordanem tunc divisit Eliseus;
Et falsa a veris vos quoque dividitis.

  RESPONSIO.
Jam satis est factum nobis hoc affore vanos
Omnimodis fletus, quos lacrymando damus:
Nil etenim prosunt, nec his, quantaelibet exstent,
Quosvis defunctos jam facimus reduces.
Nos potius nostra perfuncta sorte sequentes
Hinc quasi de longo ibimus exsilio.
Quare detersis oculis, lacrymisque remotis,
Sedato planctu, cohibito gemitu,
Jam tibi, chara soror, nosmet gaudere decebit,
137.1192C| Quod has aerumnas tam cito transieras.
Nos flemus, quae non tecum simul esse merentes,
Hoc certare diu cogimur in stadio;
Nos flemus, quae in hac convalle sumus lacrymarum,
Tamque diu a nostra differimus patria.
Tu fidei, vitae stadio cursuque peracto,
Jam renites digno justitiae bravio;
Nostra fides, noster cursus, quem prorsus habere
Finem praevaleat, in dubio remanet.
Tu jam cum Domino devicto hoste triumphas;
Nos adhuc hostis impedit assiduus.
Te jam portus habet; nos adhuc jactat abyssus.
Te lux vera tenet; nos tenebrae retinent.
Tu cum virginibus comitans, quocunque it, Agnum,
Lilia cum violis colligis atque rosis;
137.1192D| Nos cum coancillis nostris tumulo ecce tuopte
Flores spargentes ducimus excubias.
Tu jam fata patris, fratrum simul atque sororum
Isthinc nosse vales, inde juvare potes;
Nos etsi bona credamus de munere Christi,
Qualia sint prorsus ambiguae cluimus.
Chara soror, quae nosse potes simul atque juvare
Illos nobiscum adjuva apud Dominum!
Pars tua nos cluimus, sicut tu pars quoque nostra,
Tu tecum patrem nunc rape, chara, tuum.
Fratres, germanasque simul, simul esse parentes
Quid magis esse decens, quid mage dulce potest
Inter se dirimi minime nunc convenit illic
Uno patre satos, uno utero genitos.
137.1193A| Chara soror, desiderium, lumenque tuorum,
Quam brevis est nobis, nunc tibi longa salus!
Heu, quam in modico nobiscum tempore vivens,
Quam cito tu nobis mortua transieras!
Nunc in coelesti felix regione locata,
Nos vel per visus chara revise frequens.
Sit saltem moestis haec consolatio nobis,
Ut per crebra ad nos somnia tu venias?
Et jam, chara, vale, dulcedo et gloria nostra
Nosque tuis dignis, chara, juva meritis.
Te modo submisse, frater dilecte, rogamus,
Commenda crebris hanc Domino precibus.
Tu tibi testis ades, quantum te semper amarit,
Nunc illi dignam ipse repende vicem,
Nos etiam minimas ejus de more sorores
137.1193B| Nunc commendamus ecce tuis manibus,
Ut doceas, moneasve tibi nos more sueto,
Et nos ipsius semper amore colas,
Mercedem dabit hic vobis, cui serviit ipsa,
Cujus item famulae nos sumus exiguae.
Nos etiam solito te semper amore colemus,
Immo magis colimus, quam solitae fuimus.

  AGIUS.
Gratum valde mihi hoc est, quod dicitis, immo
Istud nunc ipse debueram petere.
Sed praevenistis sicut meritis, ita causae
Istius humili funditus officio.
Unde quia alternum nostrum bene scitis amorem
Hoc vos affectu diligo teste Deo.
137.1193C| Doctrina vos vero mea non prorsus egetis;
Est qui vos Dominus instruat interius.
Quidquid in obsequio esse potest, ad hoc fore promptum
Et me promitto, et fore non dubito.
De patris et fratrum, qui decessere, salute
Non decet esse nimis vos modo sollicitas.
Una soror, terni fratres obiere tenelli,
Quod fore hos ipsos approbat innocuos.
Enda soror, quae jam fuerat conjuncta marito,
Quod minus ipsa tenet, in sobole illud habet.
Ipse pater quamvis sine sorde nequiverit esse,
Utpote mundano praeditus officio;
Quantis ipse bonis tamen emundare piacla
Curarit propria, vos bene nosse scio.
137.1193D| Nam licet innumeris mundi curis premeretur,
A quibus haud opere se quivit exuere,
Romam perrexit, quo, cui concessa facultas
Solvendi fuerat, solvere se peteret.
Hinc dignos cineres sanctorum rite revectans
Partem de proprio jure dedit Domino.
Hic sacra sanctorum ossa locans, vos quinque sorores
Illic divino dedidit obsequio.
Filiolum, quem coenobio junxit monachorum,
Ne qua Deo deesset portio forte sui.
Postremo redimens eleemosynis malefacta,
Ipsaque confessus, mortuus in cinere est.
Quis pietate Dei pro his non judicet ipsum
Omnimodis dignum crimine fore reum?
137.1194A| Arsurumne putatis eum, cujus pia facta
Mundo labente stant sine fine fere?
Stat locus ille Dei, quem tradiderat famulabus
Quae pro se juges continuant lacrymas.
Hic chorus ille cluit, quem pridem solvere grates
Pro se salvato viderat ipse Deo.
Vidit enim in somnis in maceria nimis alta
Te nutabundum stare satis trepidum;
Cumque putaretur quasi confestim periturus,
Quemdam clamasse protinus e latere:
Vae misero, jam, inquit, ruituro, jam perituro,
Nec spes ulla sibi jam poterit fieri.
Ad haec ille fide plena: non sic erit, inquit,
Sed spes prorsus erit, si Deus ipse velit.
Sic pede delapso se demissum pededentim,
137.1194B| Et recto utroque rite stetisse pede.
Hic coetum magnum versis faciebus ad ortum
Grates inde pio mox retulisse Deo.
Vidit huic alium non dissimilem fere visum;
In nimium celsa affore se frutice;
Cumque videretur velut ex alto ruiturus,
Quemdam dixisse sic sibimet subito:
Si ramum, qui praemodicus sibi proximus esset,
Fortiter ambabus conciperet manibus,
Se nihil omnimodis passurum nempe pericli,
Nec quid ei prorsus posse male fieri.
Tunc iterum coetum, ut dixi, conversum ad illum
Laudes salvanti concinuisse Deo.
Viderat hoc sane, paucis prius ipse diebus
Quam foret infirmus, sanus adhuc penitus.
137.1194C| Haec quid portendant bene vos advertere quitis,
Et haec inter se non fore disparia.
Ergo quid in muro renitet, nisi celsa potestas,
Qua tunc sublatus ipse fuit penitus?
Murus enim factus de saxis pluribus exstat,
Sicut erat multis fultus hic asseculis.
Sed hic in summo murorum culmine stabat,
Quod multis unus dux fuerat positus.
Et quia salvari meruit, tunc spiritus ejus,
Inde ruens rectis constiterat pedibus.
Unde locus vester, quem fundans initiavit,
Ob hunc salvatum glorificat Dominum.
Nec hoc dissimile est quod post haec ipse videbat;
Sed fore hunc visum edocet indubium.
Arbor enim, quae celsa satis fuerat sibi visa
137.1194D| Ramis erectis, flore decora satis,
Inclyta progenies ejus propagoque celsa est,
Et mundo clara et Domino placita.
Nam quod clara fuit mundo, flos prodigiabat;
Sed monstrat recta, quod Domino placita.
In hujus summo non stans, sed pendulus haesit,
Ipse quod ante potens finierat attiguus.
Summus erat, quia nempe sui generis simul omnes
Vicit virtute, vicit honore quoque.
Pendulus adhaesit, quia jam nutare potestas
Vicina morte coeperat ipsa sua.
Huic erat attiguus ramus, quia proxima carne
Hathumod alma suis juvit eum meritis.
Hic praeparvus erat, quoniam haec femina sexu
137.1195A| Non fuerat famae ambitiosa suae.
Hunc hic constringit manibus, quia plurima natae
Atque coancillis contulit ipse suis.
Hoc meritum, hoc est, quod eum jam jamque labentem
A casu plane eripuit duplici.
Nam quod nobilitas tulit aut terrena potestas,
Hoc eleemosynae reddiderant variae.
Vos, qui his uterini pariter cum conjuge digna
Ipsius sitis perpetuo memores.
Haec etenim, haec est, quae ramum prendere palmis
Haec quae eleemosynas suasit ei varias.
Vos debitrices simul estis utrique parenti,
Una cum cunctis, quas tenet ille locus.
Quem Domino, sanctisque suis dantes voluerunt
137.1195B| Cunctis communem affore per Dominum.
Vos estis grex ille sacer, quem solvere grates,
Vidit hic in somnis vir Domino placitus.
Quidquid namque boni facitis, hoc ad hoc remeabit,
Qui vobis illum rite dedere locum.
Praecipue tamen hoc ad hanc merito remeabit,
Quae vos nutrivit, quae simul instituit.
Qua de re precibus pro hac, quod poscitis, etsi
Ipsius ipse magis indigeam precibus,
Hoc vos nosse volo, ipsius quoadusque superstans
Sum, memor ipse mei me memorem fieri.
Nec de corde meo sua chara recedit imago,
Vel cum dormito, vel potius vigilo.
Denique cum vigilo, de hac vel penso loquorve,
Nocte mihi charam somnia dant faciem.
137.1195C| Nam quoties somnus lassos obducit ocellos,
Protinus apparet, mox aliquid memorat.
Plurima sunt, sed de multis ipse vel unum
Exempli causa dicere nempe volo.
Jam sex transierant noctes, et septima venit,
Postquam discessit jamque humata fuit,
Cum cubitum me vicina jam luce locassem,
Vidi me in vestro esse monasterio.
Ipsam vero loqui mecum de more videbam
Cum de nonnullis, quae inciderant, aliis,
Tum de regula item nostra, totaque perinde
Vel vita nostra coenobiique statu,
Cumque mihi librum, si quem fortassis haberet,
Nostri propositi tunc peterem tribui,
Se habuisse quidem, sed jam non prorsus habere
137.1195D| Te Gerberg istum dixit habere librum.
Qui mihi delatus, parvus fuerat mihi visus,
Sed bene conscriptus, et bene compositus,
137.1196A| Et quo nil unquam vel cordi gratius esset,
Aut ipso certe pulchrius intuitu.
Post ubi de somno laetus mox evigilassem,
Grata satis mihimet visio visa fuit;
Unde die facta mox ipsum fratribus ipse
Nostris exposui, quidque foret retuli.
Te Gerberg abbatissam fore, proque sorore
Vestri tenturam coenobii regimen.
Hoc etenim portendere regula nostra videtur,
Quam modo tu retines, ipsa prius tenuit.
Parva quidem, quia parvus adhuc grex vester habetur,
Sed bene conscripta, ob pia facta tua.
Et vere, soror, ut dixi, nil pulchrius unquam,
Et melius scriptum me recolo intuitum.
Quocirca licet et doleam, et semper doliturus
137.1196B| Me sim vivente, hanc obiisse cito:
Successisse tamen sanctae te gaudeo sanctam
Ipsique ut carne, sic comitem merito.
Nam quamvis alias quoque vobiscum fore constet,
Quae possint subdi non modo huic oneri;
Te tamen et sophia simul, et bonitate sciebam
Non injure sibi optime substitui.
Ut siquidem carnis sibi jure propinqua fuisti;
Sic itidem meritis proxima tu fueras.
Denique te nunc nos ejus gaudemus honore
Dudum condignam tunc sibi discipulam,
Sed modo haeredem dignam nihilominus ejus
Sive monasterii, sive pii meriti.
Quaeritur ergo in te sacra femina, quaeritur in te
Affectus cordis limpidus ille sui.
137.1196C| Illius disciplinae quaedam quasi imago,
Ejus virtus, quaeritur effigies.
Quaeritur almificum meritum, mores reverendi,
Lingua perinde pia, vitaque jure sacra.
Quaeritur ut generis causa, sic actibus ipsis,
Sicut in affectu, sic et in officio.
Vos etiam sanctae ipsius, dignaeque sorores
Hanc matrem vestram excolite ut dominam.
Quamvis namque cluat vobis genus omnibus unum;
Attamen haec Christi est munere praeposita;
Christi electa loco Christique vicaria constat,
Christo vos agitis, quidquid ei facitis.
Christo, facta sibi, forsan injuria fiet,
Christus honoratur, Christus in hac colitur.
Praeterea naturalem vestram quoque matrem
137.1196D| Omnibus omnimodis excolite obsequiis.
Hoc Domini jussum, hoc vestrum nostis honorem,
Hoc nostis vestram affore gloriolam.