Migne Patrologia Latina Tomus 62
Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
LIBER PRIMUS.
(0155A)84 I. Cum apud Nicaeam urbem Bithyniae, a trecentis decem et octo episcopis, ex evangelicis apostolicisque spiritali vigore doctrinis, fides Ecclesiae confirmaretur: ibi Arii perfidia Constantino imperatore praesente detegitur: et cum suae perfidiae dogmate, eorumdem episcoporum sententia refutatus, ab Ecclesia separatur; ne tam impia doctrina diu in Ecclesia latens, cunctorum se insereret mentibus. Sed ubi imperator comperit integram a Patribus fidem Ecclesiae, ut est ab apostolis tradita, sanctius confirmari, praecepit eumdem Arium, ut rebellem sacrae fidei, exsilio relegari. Sed sicut Evam serpens in paradiso dolosis persuasionibus laqueavit, ita quoque Constantiam germanam ejusdem principis per quemdam satellitem, Arii perfidia interiit. Et latuit in ea (0155B)diaboli virus, donec tempus erumpendi quo eam repleverat inveniret. Haec igitur cum in ultimo sui obitus die fratris sui visitatione perfruitur, statim ab ea innocenti fratri pomum veneni verbo porrigitur. Et illico exemplo primi hominis, nescius per transgressionis viam dilabitur: qui viperinis postulationibus sensum accommodans, Arius, qui dudum ab eo tanquam sacrilegus fuerat relegatus, ad necem fidelium animarum de exsilio revocatur: et fidem suam principi callidis disputationibus 85 pandens, frustra se affirmabat ab episcopis fuisse damnatum. Ea scilicet causa idem imperator praecepit apud Alexandriam synodum congregari; ut si vera assertio nosceretur, veni post sententiam subsecuta, Ecclesiae redderetur. Et ut omnes de ejus correctione gaudentes, (0155C)exinde ad dedicationem Hierosolymitanae Ecclesiae pacatius pergeretur. Denique dum ejus causa ab episcopis diutius retractatur, idem Constantinus imperator in suburbano quodam, cui Nicomedia nomen est, finali ordinato judicio, trigesimo primo imperii sui anno diem clausit extremum.
II. Quam testamenti sui ordinationem praedicto Arii satelliti tradidit, Constantio reservandam. Qui dum post sui genitoris obitum adveniens suscepisset imperium, sicut a Constantino fuerat delegatum, Constantio testamentum contradidit. Quin ob hujus rei gratiam, in tanta apud eum idem Evangelus presbyter familiaritate est habitus, ut non jam presbyter, sed pater imperii vocaretur: et qui ob imperandum imperator fuerat elevatus, sub hujus presbyteri imperio (0155D)videbatur addictus. Cujus jam non petitione, sed potius jussione Arius est in Ecclesiam revocatus: cujus doctrinam rudis princeps impiis sensibus retinens, fidem catholicam respuit, et a paternis traditionibus (0156A)sacrilego more desciscens non levem temporibus suis Ecclesiae Dei vel sacerdotibus insecutionem intulisse videtur. Quo etiam tempore plurimos martyres, multosque confessores fecit. Alios quoque effossis oculis, ac poplitibus amputatis semivivos reliquit, nonnullos vero rabido furore arreptus insaniae, propriis sedibus relegando damnavit. In quibus Domini dictum videtur esse completum: Si me, inquit, persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV, 20). Hic igitur priusquam Arimini vel Seleuciae ex universo orbe dolo congregaret Domini sacerdotes, totum unum facere cupiens, quemdam judicem, nomine Probum, sua auctoritate suffultum, arbitrum inter eumdem Arium atque Athanasium adesse praecepit. Illum utique, quem fidelem in regno suo et (0156B)omnium mundanarum artium prae caeteris hominibus probaverat 86 eruditum. Qui omnibus curis publicis procul amotis, injuncta sibi, omni celeritate maluit adimplere, ut et jussis imperialibus pareret, et fidem veracissimam suo examine comprobaret. Hic itaque cum apud Laodiceam urbem Syriae, secundo Constantii imperii anno venisset, pro tribunali in auditorio sedens, turbis hinc atque inde astantibus, Arium atque Athanasium his alloquitur verbis: III. Gloriosi ac piissimi imperatoris Constantii sacra commonitus, praecepi inter vos fidei negotium ventilari. Arius et Athanasius dixerunt: Et quis tam vecors ut audeat principalia praecepta abnuere?
Probus judex dixit: Ergo venerandi Augusti sacra (0156C)legatur.
Et recitatum est ita: Constantinus Constantius pius, perpetuus, victor ac triumphator semper Augustus, Probo judici salutem. Divino munere paternum adeptus imperium, illud nobis est primitus enitendum ut, haeretica conversatione deleta de mentibus perfidorum, sacrae nostrae fidei conjunctus orbis gaudeat universus. Quoniam qui ab itinere erroris converterit impium, salvabit animam ejus, et suorum cooperiet multitudinem peccatorum. Et quoniam nunc plerosque reperimus hujus sceleris socios, hanc perfidiam ritu sacrilego percolentes, asserentes se integram fidei regulam retinere; qui non solum homines impia seductione fallunt, verum etiam et ingenitae majestati injuriam irrogant, Filii creatam substantiam (0156D)divinitati jungentes. Monemus ut nostrae mansuetudinis auctoritate percepta, inter Arium venerabilem presbyterum et Athanasium ejusdem erroris episcopum, hujus negotii examen facias agitari. Praecipue (0157A)suadens ut, animi perversitate deposita, verae fidei ac probatae utrique colla submittant: ne nostrae pietatis ac mansuetudinis praecepta, solita temeritatis audacia contemnentes, ad gravem nos provocent iracundiam. Et licet hujus fidei manus necdum perceperis, sapientia tamen qua prae caeteris polles, cuncta te credimus posse sine cujusquam susceptione personae, fideliter definire, Deo plus 87 quam homini placiturum. Et alia manu: Optamus te bene valere. Data Constantinopoli XII calendas Januarias.
IV. Cumque recitaretur, Probus judex dixit: Venerandi principis sacra quae lecta est, gestis indatur. Et adjecit: Perspiciens, in idolorum cultura nullam veri numinis consistere majestatem, christianis memetipsum dogmatibus subjicere volo, quibus astruitur (0157B)unus et verus esse Deus qui universa quae videntur, et quae non videntur, virtute verbi sui creavit. Et quoniam cum plures Christiani nominis titulo censeantur, a veritate ejus fidei procul aberrare dicuntur, diversa scilicet sentiendo et varia dogmatum instituta sectando, scire nunc magnopere desidero quae sit recti dogmatis fides, cui remotis omnibus dubietatis ambagibus tenaciter inhaerere queam; ne erroris caecitate exui cupiens, majoribus tenebrarum erroribus implicer, si passim et sine ullo examinis discrimine, alicujus sectae quae prima occurrerit, imitator existam; quae utrum proba sic necne, vel veritate fulta, ignorem. Et ideo si placet, imo quia placere debet, unusquisque vestrum in conspectu nostro fidei suae sententiam pandat; ut examinatione (0157C)habita, quae firmior cunctis et verior reperta fuerit, huic omnes jure cedamus, et hanc indubitanter spreto falsitatis errore sequamur. Arius et Athanasius dixerunt: Quomodo tibi tanti mysterii secreta committere possumus, et rei inexpertae arbitrium collocare, qui necdum gentilitatis maculas veri dogmatis perceptione ablueris?
Probus judex dixit: Hoc est utique quod totis viribus cognoscere cupio, quod sit rectum et veridicum dogma, in quo me oporteat occulti mysterii sacramenta percipere. Neque enim modo mihi profunda mysteriorum arcana patefieri desidero; sed illa nunc flagito demonstrari, quae in vestra fide extrinsecus habentur, et publice praedicantur. Id est, quod unus idemque verus sit Deus, visibilium et invisibilium (0157D)conditor rerum. Et quia hoc vos uno ore profiteri non nescio, quid causae exstiterit ut in tam varias dividamini sectas, ut quae sit vera, quaeve sit falsa, intelligi a nobis omnino non possit, 88 priusquam vestro certamine, digno patientiae moderamine habito, quid sit congruum diligentius cognoscamus.
V. Athanasius dixit: Cum sis omni litterarum genere imbutus et philosophicis disciplinis admodum eruditus, mirari usquequaque non debes plurima penes nos et varia novitatum dogmata exstitisse, cum et apud vos tot sententiarum novitates emerserint, quot pene nomina ipsorum continentur auctorum. Nam cum tres sint in mundo religiones, Judaeorum, paganorum et Christianorum, multis et longe discretis (0158A)sententiarum diversitatibus unaquaeque religio a seipsa desciscens, in varias proprie institutionis sectas divisa est; dum unusquisque suavitate recentioris sententiae, non veritatem, sed veritatis similitudinem praeferentis illectus, antiquitus a Patribus traditam lineam derelinquit: eo irremediabiliter per avia oberrans, quo novitate pro vetustate utitur, tanquam antiqui limitis, et a Patribus traditi viam incedens. Aut enim multum sentit, aut minus credit, et ideo medium et rectum iter incedere nescit. Haec idcirco praefatus sum ut tibi clarissima explorandae veritatis indicia demonstrarem, ut agnoscere facillime queas illum pravitatis errore involvi, qui prisca apostolicae fidei instituta derelinquens, ipse sibi pro suae voluntatis arbitrio, fidem quam sequi debeat, somniat. (0158B)Arius dixit: Optime Athanasius errorem perfidiae in abjectis et nuper inventis rerum novitatibus consistere profitetur, apostolico in hoc ipsum congruente testimonio, quo ait: Profanas autem vocum novitates devita (I Tim. VI, 20). Unde obsecro ut ab hoc inquisitionis tramite non recedas, diligentius atque attentius investigando, quis novo, quisve antiquo utitur fidei sacramento?
Probus judex dixit: Ut haec quae asseritis facile innotescant, et ad lucem veritatis, remota omni ambiguitatis caligine veniant, antiquae fidei regulam pandite, et ita ut est ab apostolis tradita, nostris auribus intimate.
Arius et Athanasius dixerunt: Credimus in Deum (0158C)Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus Dominum nostrum, et in Spiritum sanctum. Haec est fidei nostrae regula, quam 89 coelesti magisterio Dominus tradidit apostolis, dicens: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
VI. Probus judex dixit: Magno miraculi stupore attonitus haereo, tres a vobis deos praedicari conspiciens, a quibus ad unius Dei singularis potentiae majestatem confugiendum esse credideram. Unde, quae sit hujus ratio fidei, vel quid ista trium rerum, triumque vocabulorum nomina indicent, quaeso, nos breviter informare dignemini. Arius et Athanasius dixerunt: Non tres deos in fidei nostrae professionibus fatemur, sed credere nos (0158D)in Patrem, Filium et Spiritum sanctum fideliter profitemur.
Probus judex dixit: Satius ergo fidem vestram exponite, et quae vel qualis sit in eadem fide vestra credulitas declarate.
Arius dixit: Ego enim confiteor ingenitum Patrem ante omnia tempora Filium ineffabiliter genuisse, per quem et in quo visibiles creaturas, atque invisibiles fecit: qui novissimis temporibus propter humani generis salutem, a Patre missus, verum hominem in mundo gestavit, quem inviolabiliter de Maria Virgine sine humani pudoris permixtione suscepit Qui cum sit creaturae suae Deus et Dominus, non tamen potest genitori suo, aut in omnibus conferrit (0159A)aut in aliquo coaequari, quem et Deum suum, et suae originis profitetur auctorem. Nec tamen ideo duo dii, quia et hic Deus; nec ideo non Deus, quia solus Pater Deus. Sicut non ideo non bonus, quia solus Pater bonus; cum sit et Filius, non solum bonus, sed et bonorum creator. Et sicut ei non adimitur ne bonus sit cum solus Pater ipsius Filii professione sit bonus: sic ei non aufertur ne Deus sit, cum solus Pater sit Deus. Et sicut bonitas Filii non praejudicat singularitati paternae bonitatis, sic deitas ejus non officit Patri, ne unicus ac singularis sit Deus. Et hoc modo unum Deum profitemur, non negando, ut dixi, Filium Deum, sed penes solum Patrem unius divinitatis auctoritatem constituentes.
Athanasius dixit: Bene Patrem ex se Filium ineffabiliter (0159B)ante omnia tempora genuisse Arius sua professione diffinivit; sed utrum Filium ex ipsa Patris 90 essentia vel natura, an aliunde genitum velit asserere, hac interim sua prosecutione reticuit. Ego enim Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius substantiae, uniusque esse naturae confiteor. Ita ut non ex nihilo, neque ex aliquo, sed de Patre Filium genitum, et de Patre Spiritum sanctum credam procedere. Et licet tres in sua proprietate subsistentes profitear esse personas, harum tamen natura una est, unaque divinitas comprobatur.
VII. Probus judex dixit: Quanquam haec varia et longe dissimilis sententiarum vestrarum diversitas magnam confusionis caliginem mentibus nostris incutiat, tamen ut cito his ambiguis exuamur, et quae (0159C)sit verae fidei professio cognoscamus, dignamini evidentioribus Scripturae divinae testimoniis assertionum vestrarum sententias communire. Et ne longo orationis ambitu ipsius permixtae disputationis confusione procul evagemini, singillatim fidem vestram, ut dixi, edicite. Sed nunc Arius prosequatur, et suam fidem ver dicis testimoniis astruere non gravetur. Arius dixit: Quoniam me primitus congredi praecepisti, respondeat Athanasius utrum simplicis naturae sit Deus.
Athanasius dixit: Quis hoc impius negaverit?
Arius dixit: Respondeat utrum etiam omnia quae de Deo dicuntur, secundum essentiam accipienda sunt.
Athanasius dixit: Non temere pronuntiaverim universa quae de Deo dicuntur, secundum essentiam (0159D)debere accipi; praeter nonnullos relativos nominum casus, secundum usitatum humani sermonis eloquium prolatos, qui non proprie Deo, sed personis et temporibus, vel quibuscunque rerum generibus coaptantur. Id est, cum se nescire dicit, vel se iterum cognovisse fatetur. Aut cum rerum a se factarum poenitudinem gerit, et nunc se iratum, nunc placatum ostendit. Quae omnia si secundum essentiam volumus accipere, passibilem sine dubio et improvidam divinam profitemur esse naturam; in quam aut ignoratio, aut ex tempore orta cognitio cadat; quam et tristitia poenitendo conficiat, et laetitia sublevet vegetando. Quod quid aliud erit, nisi mutabilia (0160A)perpeti, 91 et instabilitate huc illucque defluere? Unde manifestissime comprobatur, non omnia de Deo secundum essentiam dici debere intelligi: sed aliquanta dispensationi respondentia, non naturae ejus convenientia, certo certius profitemur.
Probus judex dixit: Licet sufficienter et doctius, laudabili brevitate responderis, non omnia de Deo secundum essentiam dici; latius tamen haec abs te audire desidero, cum tui loci disputationis tempus adfuerit. Nunc interim (ut antea jam praefatus sum) Arius, ut coeperat, prosequatur.
VIII. Arius dixit: Si ea quae in principio prosecutus sum, diligenter advertas, illic omnem fidei nostrae credulitatem invenies. Athanasius dixit: Subsistere ante saecula Filium, (0160B)veraciter Arius profitetur. Quod autem de Patre natus sit, sono tantummodo vocis, et simulata verborum confessione, non veritatis proprietate concedit, dum eum a paternae naturae substantia longius separat, et conditione naturae non dispensationis ratione Patri subjectum affirmat.
Probus judex dixit: Clarissimum fidei vestrae indicium date, et quemadmodum credatis recenti prosecutione signate, quo possit ad normam propositae confessionis disputationis quoque materia coaptari.
Athanasius dixit: Ne vestros gravem oratione longissima sensus, fidem meam brevi sermone concludo. Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, deitate, potestate, magnitudine, natura unum esse confiteor. Nec aliquid in hac Trinitate novum extraneumve ac si (0160C)antea non fuerit, postea vero adjectum sit, assero: sed (ut dixi) unius eam naturae, uniusque substantiae credo.
Arius dixit: Ego sicut tres personas in sua proprietate manentes, ita tres substantias, Patris, et Filii, et Spiritus sancti confiteor. Alia enim Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti substantia. Nec potest ullo modo ingenitae substantiae Patris, aut genita Filii, aut creata Spiritus sancti conferri natura. Unde nec potestate aequales, nec magnitudine similes, nec natura consortes, a nobis fideli confessione creduntur.
Probus judex dixit: Si hoc totum est in quo a vobis invicem dissentire videmini, 92 id est quod unus diversas, alius Trinitatis unam dicit esse substantiam, (0160D)id nunc disputationis ratio poscit ut assertiones vestras non subtilitate argumentorum de industria dialecticae artis venientium, sed simplicibus et puris divinae Scripturae documentis robustius fulciatis.
IX. Arius dixit: Credo quod memorialibus prudentiae vestrae sensibus Athanasii persecutionem nequaquam subtraxit oblivio, qua id elegantius peroravit, illum debere pravitatis errore notari, qui nova et inusitata verborum commenta sectatur; adjiciens apostolicis dogmatibus quod ab iisdem constat traditum non fuisse. Probus judex dixit: Ita memini.
Arius dixit: Ergo Nicaeni decreta concilii lectione (0161A)pandantur; et agnosces Athanasium, vel ejus auctores, apostolicam fidem novorum adjectione verborum eatenus corrupisse; ut et eos qui antiquis Patrum inhaesere doctrinis, ambitione regia usi, censuerint feralibus relegandos edictis.
Probus judex dixit: Si praesentis negotii ratio postulat ut decretum Nicaeni concilii in medio proferatur, id quoque Athanasius sua prosecutione designet, ut ex utriusque voluntatis assensu, si quid illud est quod refertur extrinsecus recitetur.
Athanasius dixit: Causae congruit ut rerum gestarum lectionis copia non negetur.
Probus judex dixit: Ergo ut desiderat, praefati decreti lectio ventiletur.
Et lectum est ita: Credimus in unum Deum Patrem (0161B)omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem. Et in unum Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est de substantia Patris: Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum de Deo vero, natum non factum: unius substantiae cum Patre (quod Graeci dicunt homousion): per quem facta sunt omnia, sive quae in coelo, sive quae in terra. Qui propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, homo factus est, passus est, resurrexit tertia die, in coelos ascendit, venturus est judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat quando non erat, et antequam nasceretur non erat, et quod de non 93 exstantibus, vel ex alia substantia aut essentia, dicentes mutabilem aut convertibilem (0161C)Deum, hos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.
X. Arius dixit: Pervides, virorum optime Probe, istius decreta concilii, in suggillationem apostolicae fidei, ausu temeritato fuisse conscripta. Quid enim opus erat novum hoc homousion vocabulum antiquis dogmatum regulis inseri? Numquid enim apostoli, vel eorum discipuli, atque omnes per ordinem successores qui usque ad illud tempus in Christi confessione viventes homousion vocabulum ignorabant, impietatis sacrilegium in fidei veritate secutos esse dicemus; pro eo scilicet quod hujus nominis notione privati, sine ipsius praedicationis assertione perrexerunt ad Christum? Si enim a nobis, ut isti penitus mentiuntur, nova introducebatur contra apostolorum (0161D)statuta doctrina, id utique conveniens erat novae a nobis ingestae doctrinae antiquis apostolorum obviare doctrinis, et novitati vetustate praescribere, non vetustatem novitate pervertere? Utquid hoc mihi nomen sequendum imponit? Utquid me ad hujusmodi novitatem violentius trahit? Utquid hoc apostolicae fidei superadjicit verbum, cujus nec prophetae quidem, nec apostoli uspiam faciunt mentionem? Quod istud, quaeso, nomen est, sine quo fides integra esse non possit, sine quo Christiani Christianae religionis abdicantur honore? Unum enim e duobus in hac causa sequi necesse est. Si vera est homousii assertio, falsa erit apostolorum praedicatio, quae sine hoc nomine longa per tempora floruit. Si vero apostolica (0162A)fides hujus nominis expers vera est (sicuti est), haec sine dubio falsa erit, quae antiquae fidei nominis novitatem adjecit. Revolve cuncta Novi et Veteris Testamenti volumina, utrum alicubi homousion sacris inditum paginis poteris reperire. XI. Probus judex dixit: Quid his refertur? Athanasius dixit: Nominis tantum offenderis novitate; an etiam ipsius rei virtutem, quae hoc est sortita vocabulum, refugis?
Arius dixit: Quid dicas, non satis intelligo.
Athanasius dixit: 94 Quoniam res antiqua novum nomen accepit, non vocabulo novo novae rei virtus accessit, hoc utique requiro, utrum res quae antiqua est, simul a te cum nominis novitate damnetur.
Arius dixit: Res loqueris tortuosas, et omni stultitiae (0162B)miraculo dignas. Si enim homousion novum nomen est, non dubium quin et res nova sit, quam significare videtur.
Athanasius dixit: Ergo pariter rem nomenque condemnas?
Arius dixit: Ita plane.
Athanasius dixit: Igitur si demonstravero rei antiquae et ab apostolis traditae novum nomen attributum fuisse, victum te tandem fateberis? An etiam sic rem antiquam simul cum nominis novitate condemnas?
Arius dixit: Hoc non ostendes.
Probus judex dixit: Et quae ratio causae flagitabat ut res antiqua novum acciperet nomen? Numquid enim priusquam hujus nominis vocabulum sortiretur, (0162C)sine nominis proprietate manebat? Hoc nullam mihi rationis consequentiam habere videtur.
Arius dixit: Optime.
Athanasius dixit: Ecclesiasticae semper moris est disciplinae, si quando haereticorum nova doctrina exsurgit, contra insolentes quaestionum novitates rebus immutabiliter permanentibus, nominum vocabula immutare, et significantius rerum naturas exprimere; quae tamen existentium causarum virtutibus congruant, et quae magis easdem antiquitus fuisse demonstrent, non ortus novitatem insinuent. Et, ut quod dico planius fiat, utor exemplo. In ipso Christianae religionis praedicationis initio, omnes qui credebant Domino nostro Jesu Christo, non Christiani, sed (0162D)discipuli tantummodo nominabantur. Et quia multi novorum dogmatum auctores exstiterunt, doctrinae obviantes apostolicae, omnesque sectatores suos discipulos nominabant: nec erat ulla nominis discretio inter veros falsosque discipulos; cum sive qui Christi, sive qui Dosithei, sive Cephae, sive Theodae, sive Judae cujusdam, sive etiam Joannis sectatores, qui se quasi Christo credere fatebantur, uno discipulorum nomine censerentur. Tunc apostoli convenientes Antiochiam, sicut eorum (Luca narrante) indicant Acta omnes discipulos novo 95 nomine, id est Christianos appellarunt, discernentes eos a communi falsorum discipulorum vocabulo; ut et divini per Isaiam oraculi sermo impleretur, quo ait: Servientium vero (0163A)mihi, vocabitur nomen novum (Isai. LXV, 15, juxta LXX).
XII. Hanc ergo ab apostolis traditam, in novis utendo nominibus formam Ecclesia retinens, contra diversos haereticos, ut sanae fidei ratio postulabat, diversas edidit nominum novitates. Denique Patri novum innascibilitatis nomen Ecclesia imposuit. Cum enim Sabelliana haeresis genitum ex Virgine Patrem voluisset asserere, ingenitum contra hanc confitendo Ecclesia tradidit Patrem. Et utique in divinis Scripturis ingenitum nusquam legimus Patrem. Potest ergo Sabellius audaciam suam in hujus calumniae obvertere quaestionem, et simili ut tu propositionis genere uti, quo dicat: Cur divinis Scripturis sine ullo prospectu pudoris violentiam facitis, profitendo (0163B)innascibilem Patrem; quod scriptum ostendere non valetis? Item quia eum non solum genitum, sed et passum impio dogmate idem Sabellius profitetur, vobis in unum convenientibus, inter caeteras quas promulgastis fidei sanctiones, dixistis Patrem impassibilem esse, quod religiose, sancteque vos statuisse probamus. Sed hoc idem ille proclamat. Quousque vestrae licentiae audaciam protenditis; profitendo quod scriptum non legistis, impassibilem Patrem, quod nec prophetae tradiderunt, nec symboli authentici tradidit auctoritas, sed vestra est temeritate praesumptum. Rursus prosequimini, et hanc religiosae confessionis fidem de Filio statuistis, Deum eum dicentes ex Deo, lumen ex lumine. Jam hic Photino, qui ex humanae generationis natura initium tribuit (0163C)Filio, quanta calumniandi occasio pateat, ipse tu, quaeso, metire. Cur enim non similes querimoniarum causas intentat? Cur non simili vociferatione ipse quoque insaniat, dicens: Quid dicitis, quid statuitis, quid sequendum vestro judicio posteris traditis, confitendo Filium Deum ex Deo, lumen ex lumine? Ostendite mihi utrum in ea fidei forma, id est in authentico symbolo quod apostoli tradiderunt, hoc scriptum legeritis? Sed contentus sum, 96 ut ibi scriptum non fuerit, saltem mihi de prophetis legatur, de apostolorum litteris ostendatur. Quis has vocum toleret novitates? Quis hoc suis admittere sensibus patiatur, quod neque prophetae neque apostoli tradiderunt? XIII. Item similem Patri Filium multis et celeberrimis conciliorum vestrorum decretis statuistis. Exsurgat (0163D)nunc Eunomius, qui dissimilem confitetur, et dicat: Ubi hoc legistis? ubi scriptum reperistis? utrumne Pater an Filius hac de se usus est voce? Ergo tu, Ari, qui me hodie tali constringis articulo, ut homousion proprie positum ostendam, aut fatere contra insolentes et furtivas haereticae intelligentiae pravitates, quaedam confessionis nomina non temere praesumpta, sed ex consequenti ratione collecta, fidei auctoritatibus fuisse inserta: ita ut tot novorum verborum religioso intellectu exstiterint absolutiones, quot fuerint quaesitae vel subministratae perfidiae occasiones. Aut si id fateri nolueris, tuis tecum objectionibus agam. Ostende mihi non ex conjecturis, non ex (0164A)verisimilibus, non ex ratione vicinis, non ad intelligendum provocantibus, non ad id profitendum pietate fidei suadente, sed pura et nuda verborum proprietate hoc scriptum ostende, ingenitum, aut impassibilem Patrem, Filium vero Deum ex Deo, lumen ex lumine, aut Patri similem esse. Nolo mihi dicas: hoc fidei ratio poscit: hoc pietas docet: ad hanc me nominis professionem Scripturarum consequentia provocat. Nolo, inquam, mihi talia obtendas; quia et me similia de homousii probatione respuis proferentem. Sed ferto in manibus divinorum voluminum codices, et eodem sono, iisdemque syllabis praedictorum vocabulorum nomina indita lege. Aut ostende scriptum Filium Patri similem, aut fatere dissimilem. Quo hinc erumpas, quo rursum evadas non est. Tuis te implicitum (0164B)propositionis nexibus enodandi facultas nulla suppeditat. Aut concede mihi ex consequentibus probare homousion, id est unius substantiae fidem: aut si concedere nolueris neganda sunt tibi universa quae ipse fateris; quia ea nude posita invenire nusquam utique poteris. 97 XIV. Probus judex dixit: Si ecclesiasticae consuetudinis mos est ut aliqua verborum vocabula ob coercendos haereticorum motus in fidei auctoritate nude ponantur, quae tamen ratione ex consequentia rerum existentium vestiantur; dum eorum veritas, ex qua originem sumunt, divinis contineri litteris invenitur; quid dicis, Ari? Concedis homousion (sicut Athanasius dicit) de divinis Scripturis per convenientes professionum qualitates probari, an non? (0164C)Arius dixit: Iste nescio qua syllogisticae artis versutia objectionem meam conatur eludere. Ego enim hoc mihi ostendi desidero, utrum homousion dominicae sit lectionis auctoritate conscriptum. Et ideo aut proprie positum legat, aut ab ejus confessione recedat.
Probus judex dixit: Sed vides quemadmodum in te tuam referat quaestionem, et iisdem te quibus uteris constringat articulis, professionis tuae manifestiore, ut ipse exigis, documento, ut ei de canonicis litteris nude positum ostendas innascibilem, aut impassibilem Patrem, aut Deum ex Deo, aut lumen ex lumine, aut Patri Filium similem esse? Quae omnia, si proprie posita minime demonstrare valueris, negandi tibi necessitas imminebit. Cui discrimini illa, (0164D)ut mihi videtur, sola poterit ratio subvenire, ut concedatis vobis ea quae in conciliis vestris nude sunt posita, de Scripturarum fontibus emanasse. Nam hoc contentionis vitio deputabitur, ut documentum nudi sermonis exigas, cujus fidei sensum in Scripturis copiosius noveris redundare. Sensum igitur quaere, unde vocabuli hujus natura traxit originem: et cum sensum inveneris, nomen te pariter invenisse non dubites.
XV. Athanasius dixit: Quantiscunque rationibus agat, nullatenus potest ab hac intentione removeri. Novit enim certissime, quia si ad hoc descensum fuerit, ut ex consequentia Scripturarum unam esse (0165A)Patris et Filii substantiam (quod est homousion) doceatur, facillime se posse superari: et ideo diffidentiae ac timoris periculo actus, nudi sermonis flagitat documentum. Sed suis est iterum professionibus constringendus. Exigis a me ut unam Patris et Filii substantiam 98 (id est homousion), scriptum ostendam. Tu autem tres usias, id est tres substantias, confiteris. Ostende igitur mihi ubi legisti tres usias. Si enim ego unum (hoc est homousion) ideo negare debeo, quia hoc nude scriptum non invenio: tu quemadmodum audes tres usias confiteri, cum hoc scriptum nusquam poteris demonstrare? Probus judex dixit: Si exstat aliquod ex divinis auctoritatibus documentum, proprie et specialiter positum, quo approbetur Patris, et Filii, et Spiritus (0165B)sancti tres usias, tresque (ut fateris) esse naturas, proferatur: quo possit Athanasius a confessione unius substantiae (quod est homousion) declinare. Cum enim triusion proprie in Scripturis positum ostenderis, apparebit Athanasium temeritate pertinacissimae obstinationis in homousii confessione hactenus perdurasse, quod proprie positum non potuit demonstrare. Si vero nec tu ipse tres usias demonstrare valueris, pari mihi conditionis necessitate astrictus esse videberis.
Athanasius dixit: Doceat tres usias proprie positas, et facio unius substantiae, quae est homousion, cessionem.
Arius dixit: Si tres sunt Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, necessario tres sunt et substantiae, in (0165C)quibus unaquaeque persona separatim et distinctius proprie subsistere cognoscatur.
Athanasius dixit: Hic nulla prosunt argumenta, hic veritas ex consequenti ratione colligitur: testimoniorum proprietas flagitatur. Lege specialiter triusion positum. Noli conjiciendo dicere: Si tres sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, necessario tres sunt et substantiae. Quia et ego simili conjectura possum veracius opinari: Si unum sunt Pater, et Filius (quia ipse ait; Ego et Pater unum sumus), quomodo non est una substantia? Sed hanc disputationis viam ingredi penitus noluisti, dum a me specialiter positum (homousion demonstrando) exigis testimonium. (0165D)Simili ergo et tu ratione, tres usias specialiter (0166A)et proprie positas lege. Si enim ideo homousion negare debeo, quia hoc scriptum nude monstrare non valeo, necessario triusion tunc fateri debeo, si proprie positum te ostendente cognovero. 99
XVI. Arius dixit: Subsistit proprie Pater, an non? Athanasius dixit: Nisi tres usias proprie positas legeris, nullum tuis interrogationibus dabo responsum. Quis enim non videat quo tua tendat objectio? Vis enim argumento callidae interrogationis diversas approbare Patris et Filii substantias: sed hic argumentis non opus est, ubi manifestiore proprietatis testimonio trium substantiarum exigitur documentum. Sed si a proprietate testimoniorum ad rerum consequentiam transire desideras, hoc ipsum publicae (0166B)conscientiae innotescat, non te potuisse tres usias proprie positas demonstrare. Et cum nos utrique hoc articulo solverimus, objectionibus vel interrogationibus tuis satisfaciam necesse est.
Probus judex dixit: Quantum vestrae disputationis intentio monstrat, nec tu homousion, nec iste triusion proprie et specialiter positum valetis ostendere. Unde ne puerili concertatione in rebus superfluis diutius immoremini, ab hac puri exactione documenti tandem utrique desinite: et ex consequenti ratione aut homousion aut triusion de Scripturarum auctoritate colligite. Non enim fas erit de nominis appellatione dubitare, quam testimoniorum copiosa congestio firmius poterit roborare.
Arius dixit: Quoniam hoc tua decrevit sententia, (0166C)debere nos rationum persuasionibus, ex rerum consequentium causis, praedictorum nominum virtutes colligere, ne id Athanasio videatur, difficultate demonstrandae veritatis nudi me vocabuli proprietatis documenta quaesisse; ita faciam, ut tui est decreti sententia promulgatum. Ego enim compendio magis uti volebam, ne longius rationis intentio evagata, ambiguis sensibus veritatem obumbraret.
Athanasius dixit: Non potest fides venire in dubium, quae veritatis fulta praesidio, crassiora mendaciorum nubila, fulgidae claritatis lumine dissipat. Non enim potest propriis carere viribus, quae non eget extrinsecus suffragiorum adminiculis adjuvari.
LIBER SECUNDUS. (0165) (0165D)100 I. Item die sequenti Probus judex dixit: Quoniam vos initi foederis pacta indeclinabili sententia servare non dubito, quibus id vobis invicem concessisse videmini, ut unius substantiae, vel trium substantiarum professionem, ex divinarum consequentia litterarum luculento disputationis examine comprobetis; omissa scilicet quaestione, documentum puri vocabuli atque proprie positi exigentis, id jam nunc ipsius placiti ratio poscit ut, cuncta humanae argumentationis cavillatione semota, de sacris divinarum (0166D)auctoritatum voluminibus, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, aut unam, aut diversas doceatis esse substantias. Ad quam rei probationem, non tantum (ut opinor) mea, sed cunctorum pene mortalium mens ita est pendula exspectatione suspensa, ut si tanti negotii merita paterentur, sine ullius diei comperendinatione, vel alicujus momenti intercapedine, ad sumam veritatis atque ad calcem manifestissimae notionis desideret pervenire. Unde ne tam religiosa fidelium et veritatis cupida frustretur intentio, omni lenocinio luxuriosae orationis exploso, de re, de (0167A)causa, de competentibus, de necessariis agite rebus; omnem, ut dixi, verborum ambitum, et procul a causa vagantes locutionum phaleras, leporemque sermonum cautius evitantes, ut disputationis vestrae narratio veritate magis quam cothurno tumentis ornetur eloquii.
Athanasius dixit: Licet jam dudum crebro ac saepius de unitate substantiae citra acta disputaverim, measque disputationes scripto mandaverim, quibus a me in hac disputatione aliquid addi amplius vix possit: tamen quia haec extrinsecus nullo eminus adversante dicta sunt, necesse habeo haec eadem rursus repetere, et in hoc publicae actionis examine mittere, quo possint tui judicii sententia roborari. 101
II. Probus judex dixit: Si non fuerint Arii (0167B)replicationibus tenuata, tunc nostra poterunt firmari sententia. Arius dixit: Utquid hae fraudum tendiculae proponuntur? Utquid in patrocinio nefandae assertionis judicis sententia praeoptatur? Agamus primo quod nobis agendum necessitas demonstrandae veritatis imponit. Inculcetur humano auditui fidei nostrae professio. Percipiant judicia, quibus modis, quibusque rationibus, quibus denique documentis nostra fulciatur assertio: et tunc demum promulgationem sententiae, quae in nostro utique nequaquam pendet arbitrio, de judice postulabimus.
Probus judex dixit: Praefationis meae nuper in hoc actionis principio habitae, et sponsionis vestrae dudum praeteritis gestis insertae, meminisse oportet; (0167C)quibus id peroratum est, omissis superfluis, ad arcem negotii debere descendi; quod debetis tandem aliquando factitare.
Arius dixit: Doceat Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius esse substantiae, unius potestatis, unius dignitatis, unius gloriae, unius majestatis, unius virtutis atque honoris, quod satis improvida et nimis incauta professione solet populis jactitare.
Athanasius dixit: Profiteris Filium vere de Patre natum, an non?
Arius dixit: Profiteris ipse Patrem alicujus derivationis vel divisionis vitio subjacere non posse, an non?
Athanasius dixit: Valde profiteor.
Arius dixit: Ego quoque profiteor Filium ex Patre (0167D)natum esse.
Athanasius dixit: Id esse arbitraris, natum ex Patre, quod est etiam natum de Patre?
Arius dixit: Sufficit tibi quod ex Patre dixerim natum; quod etiam facillime ostendo. Quid callidis uteris argumentis? Caeterum de Patre natum, nusquam mihi interim ad praesens occurrere potuit. Ex Patre vero scriptum esse recolo, Joanne apostolo dicente: Qui diligit Patrem, diligit eum qui natus est ex eo.
Athanasius dixit: Ergo nihil interesse putas utrum ex ipso an de ipso natus dicatur?
Arius dixit: Si mihi demonstrare valueris proprie positum Filium de Patre natum, tunc quid inde sentire (0168A)debeam aestimabo. Verum, 102 quia in plerisque exemplaribus varie positum esse non nescio, ut iisdem locis quibus de ipso legitur, in aliis codicibus ex ipso legatur. Sed utrum hoc interpellantium fraude an unius rei significatione (id est ut hoc sit ex ipso, quod est etiam de ipso ) factum sit, non satis hoc nostrae fidei aliquod potest afferre praejudicium.
III. Athanasius dixit: In hac tua prosecutione diligenti admodum certa ex posita ratione adverti. Sed quod tantum fidei nostrae dixeris, et non utrorumque designaveris non posse praejudicium in his verbis afferri, satis miratus sum: et arbitror quod fidem tuam munire festinans, ita posueris; sperans me exinde leviter sine aliquo documento posse transire. In Evangelio quoque de Patre Filius dixit: Spiritus est (0168B)Deus (Joan. IV, 24). Et ut se de Patre natum ostenderet, ait: Quod natum est de carne, caro est: et quod natum est de spiritu, spiritus est (Joan. III, 6). Et, Ego de Deo Patre exivi (Joan. XVI, 27). Ecce Filium de Patre natum, ipso Filio dicente, ostendi. Arius dixit: Satis callidis et suspiciosis uteris disputationibus, quo dicas quod ad fidei meae munitionem hoc dixerim. Sed ut de sensibus tuis omnis suspicionis ambiguitas auferatur, ut superius fatus sum, utrorumque fidei, sive ex ipso, sive de ipso natus dicatur, nullum penitus potest afferre in aliquo praejudicium.
Athanasius dixit: Generans Pater ex se, id est de seipso Filium, hoc genuit quod est ipse, an aliud aliquid?
(0168C)Arius dixit: Hoc utique quod ipse est genuit, quia Deus Deum genuit, lux lucem genuit, perfectus perfectum genuit, omnipotens omnipotentem genuit.
Athanasius dixit: Ergo non extrinsecus, neque ex nihilo, neque ex aliqua praecedente aut subsequente materia, sed ex seipso genuit. Et non aliud quam id quod ipse est genuit.
Arius dixit: Alius alium genuit.
Athanasius dixit: Et nos confitemur quia alius alium genuit, id est, Pater Filium: sed si de seipso, id est de eo quod ipse est, et hoc quod ipse est, genuit: quia alterius substantiae, vel diversi generis Filius esse non poterit; ac sic unius atque ejusdem cum Patre substantiae erit.
Arius dixit: Si nosses in quantos 103 perfidiae (0168D)errores unius substantiae professio vergat, nunquam profecto inter Patrem et Filium hujus nominis faceres mentionem. Nec disputationem tuam, quibusdam interrogationum gradibus incisam, tali conclusisses articulo, ut ad hunc eam impiae professionis deduceres finem.
Athanasius dixit: Quod sit impium atque sacrilegum diversas Patris et Filii substantias profiteri, et quod pium sit ac religiosum unius eos substantiae credere, scias me, o Ari, penitus ignorare non posse. Et hoc non humana opinione collectum, nec conjecturis et argumentis inventum, sed coelestis doctrinae magisterio traditum demonstrabo.
IV. Probus judex dixit: Prius mihi vim qualitatemque (0169A)sermonis assigna, et tunc demum poteris demonstrare utrum Patri Filioque conveniat. Athanasius dixit: Substantia quidem duobus appellationum generibus distinguitur. Et est quidem unius generis qualitas haec, quae existentis naturae essentiam indicet: aliud vero est substantiae genus, quo ille qui habet ab his quae habet dirimatur. Quod ut planius fiat, quod dico manifesta expositione assigno. Verbi gratia: Homo generis sui ac naturae substantia est. Rursus si quid illud est, quod extrinsecus, id est in materia auri, vel argenti, aliarumque specierum possidet, substantia ejus dicitur. Et cum ejusdem vocabuli una videatur appellatio, duas tamen res significare videtur. Sed nos de illo substantiae genere disputamus, quo unaquaeque natura, ob id quod est vel (0169B)subsistit, substantia nuncupatur. Et quidquid ex se, id est de seipsa genuerit, non aliud esse potest quam id quod ipsa est. Denique homo pater generans filium, sui generis, id est suae substantiae, hominem generat, quia homo hominem generat. Et recte unius substantiae esse dicuntur, quia veritas nativitatis, substantiarum diversitatem non recipit. Diversitas autem substantiae est, ut exempli gratia dixerim, si homo pecudem gignat, vel si cujuslibet generis pecus alterius generis pecudem generet, id est si: bos gignat asinum, vel si ovis generet capram; quae quoniam in diversitatem generis pergit, monstruosa 104 generatio erit, suae naturae proprietatem minime servans. Rursum in elementorum qualitatibus, quae sit substantiarum diversitas vel proprietas operae pretium (0169C)est advertere. Verbi gratia: uniuscujusque ignis vel luminis natura id ex se quod ipsa est ministrare videtur; ut lux fulgorem, ut ignis incendium: et in hoc officii sui genere subsistens, substantiae suae intemeratam videtur servare naturam. Si vero lux ex se tenebras gignat, mutationi obnoxia erit, alterius a se generis materiam tribuens; quia in hoc immutabilitatis suae illibatam poterit servare substantiam, si hoc quod ipsa est ministret ex sese. Caeterum si, ut dixi, id quod ex sese tribuit aliud erit quam ipsum quod tribuit, tunc alterius substantiae dici poterit, quod omnino naturarum omnium qualitas, vel ordo, vel ratio non admittit. Age nunc jam, si videtur, a terrenis ac visibilibus in superiora mentis oculum erigamus, et ex his quae facta sunt infectae virtutis (0169D)substantiam cognoscamus; apostolicae auctoritatis edocti magisterio, quo ait, invisibilem divinitatis virtutem ex his quae facta sunt debere intelligi (Rom. I, 20). Dixit ergo Arius Filium ex Patre natum esse, et Deum Deum genuisse, lucem lucem. In qua professione unum erit e duobus proculdubio retinendum. Aut enim ex seipso generans id quod ipse est genuit, et ob hoc Filius unius cum Patre substantiae erit: aut si alterius a se generis Deum genuit, vera nativitas dici non poterit, quae proprietatem substantiae generantis servare non potuit. Et eo disputationis ratio deducitur, ut aut omnino natus non sit, aut degeneratus sit; quod utramque fateri perabsurdum et impium esse videbitur.
(0170A) V. Probus judex dixit: Si quid sibi contra haec Arius competere novit, edicere non moretur. Arius dixit: Simplicis atque immutabilis naturae Deum esse non reor Athanasium ignorare; qui si, ut idem asseruit, de sua substantia generavit, mutabilis proculdubio erit. Necesse est enim, ex sese quod ipse est generando, aut partem substantiae per derivationis generationem perdidisse, aut divisionis vitium perpeti potuisse. Ego enim Dei Patris substantiam, neque ex sese 105 aliquid edidisse, neque in partium qualitates derivatam fuisse, neque sectionis aut detractionis, vel aliquid hujusmodi, quod sit passioni obnoxium sensisse, vel sentire potuisse confiteor.
Athanasius dixit: Sed neque nos his passionum (0170B)conditionibus divinam credimus subjacere naturam; sed impassibilem Patrem impassibiliter de seipso, id est de eo quod ipse est, Filium generasse fideliter confitemur. Nec nos divisionum, vel derivationum, ac partium cunctarumque rerum vel passionum genera, quae inani sollicitudinis timore actus objicere voluisti, a professionis veritate deflectunt, ut negemus Deum ex seipso ob hoc generare non potuisse, ne videatur his passionibus subjacere. Quid igitur religiosius, quidve sanctius, ac divinis sit magis congruum legibus, aequa (obsecro vos, o auditores) judicii lance pensate. Erigite mentis oculos, et terrificum futuri examinis diem metuentes, quid magis catholicae atque apostolicae veritati conveniat, religiosa mentis intentione perspicite; utrum fateri omnipotentem (0170C)Deum impassibiliter ex seipso Filium generasse, an illud potius opinari, ne passionis vitio subjaceret, ex seipso, id est ex sua substantia Filium generare non potuisse. Ego enim id astruo, id clarissima vocis professione assevero, quod sicut Deus impassibilis, ita et omnipotens est. Credo ergo de sua potuisse substantia generare, nec tamen alicujus passionis vitio subjectum fuisse: quoniam divisio ac derivatio, contractio, accessio, fluxus, vel si qua hujusmodi esse possunt genera passionum, corporeis et contrectabilibus, atque ex diversitate compositis conveniunt rebus. Deus vero, qui nullis corporei schematis circumscribitur signis, nec aliquibus distinguitur membrorum lineamentis, vitio subjacere non potest passionis. Et recte in eodem generationem (0170D)profiteor, quia genuit: et recte impassibiliter nihilominus confiteor, quia passibilis nunquam fuit.
VI. Arius dixit: Num igitur quia in Deo omnipotentia negari non potest, idcirco eum perpeti non posse fatendum est quae omnino incorrupta ejus divinitatis substantia 106 non recipit? Unde valde inhonestum, et satis impietate plenum esse videbitur, ut per unius professionem substantiae, nec Patrem proprie subsistere, nec Filium in sua proprietate exstare credamus. Illuc enim nefanda perfidiae hujus vergit intentio, ut permixtis et unius rei coagulatione ex diverso collectis atque confusis Patris et Filii personis, in sua (ut dixi) proprietatis singularitate minime (0171A)subsistere valeant. Illud etiam nimis horrendum, et procul a fidelium mentibus amovendum in hac tuae professionis perfidia continetur, inviolabilem Patrem de sua substantia generando, corruptionis ac divisionis vitium declinare minime potuisse. Athanasius dixit: Veritate divinae generationis, velut nodis insolubilibus arctius obligatus, per nescio quae nefandae intentionis molimina, quibus divinam certum est carere naturam, evadendi suffugium quaeritans, corruptionem incorrupto, passionem impassibili, impotentiam objicis omnipotenti. Sed haec crebro ac saepius repetens, nulla te divinae majestatis reverentia a tam nefandis objectionibus arcere potest: sed quantum video sine ullo pudoris intuitu, in injuriam venerandae Filii nativitati obvius properare (0171B)contendis. Sed te effrenatius evagantem et, velut undosi aequoris gurgite, naturali quadam licentia fluitantem, divinae auctoritatis testimonia coercebunt, et intra certos divinae professionis limites coarctatum, legalium constitutionum metas egredi non sinent. Inculcatur igitur humanis sensibus sacro illo professionis suae oraculo divina majestas, quo se Filium de occultis substantiae suae arcanis ineffabiliter genuisse testatur, et dicit: Ex utero ante Luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Unum est ergo in hac divinae professionis contestatione tenendum. Aut enim de sua ineffabili substantia Filium incorruptibiliter genuit; aut ne corrumperetur, omnino non genuit. Sed ego hanc integrae fidei partem eligo, quae religiosius contestanti de se Deo suadet famulandum: nec me (0171C)ulla humanae passionis obstacula ex infidelitatis sacrilegio descendentia ullatenus poterunt revocare, ut merito non credam Deum generare potuisse, ne humanae consuetudinis more 107 corruptioni potuerit subjacere: cum hoc mihi satis esse non dubitem profitendum, de Dei substantia natum esse, quem constat de Patris utero processisse.
VII. Arius dixit: Quantum tuae prosecutionis intentio monstrat, compositum nobis et corruptioni obnoxium vis introducere Deum; qui etiam in eo corporalem uteri appellationem accipere non metuis. Necesse ergo erit ut aut membris compositus sit, si uterum habet; aut corruptioni, ut dixi, obnoxius, si de sua substantia generavit. Athanas us dixit: Recte id me sensisse argueres, si (0171D)ego Deum habere uterum, propriae temeritatis praesumptione, sine ullo legis divinae testimonio affirmassem. At cum ipse Deus ad refellendam credere nolentium insaniam hoc de seipso pronuntiare dignatus est, quo evidentius per uteri nuncupationem, non extrinsecus, non aliunde, sed de seipso, id est de sua substantia se Filium generasse doceret, cur mihi vitiosae credulitatis notam infigis? cum hoc potius Deo dicere possis: Si habes uterum, compositus eris; si de teipso genuisti, corruptioni obnoxius eris. Nam ita in Deo uterus sine aliqua membrorum compositione accipitur, sicut oculi, et aures, et manus, et pedes, sine ullis distinctionum lineamentis inesse referuntur. Sicut ergo oculos, quia omnia videt; aures, quia (0172A)omnia audit; manus, quia omnia operatur; pedes quia ubique est; ita uterum, quia de ipso ineffabiliter genuit, accipere debes. Nec te oportet infideliter opinari, quia si de seipso genuit, corrumpi utique potuit; quem ut omnipotentem et incorruptibilem generare potuerit, nec hac ipsa generatione corrumpi potuerit, fideliter convenit profiteri. Nam si mirabiliter ex Virgine contra rerum naturam incorruptibiliter creditur natus; quanto magis ex Patre credendus est incorruptibiliter genitus? Si enim substantialis natura Virginis, quae ex ipsa utique corruptibilis naturae conditione passioni et corruptioni potuit subjacere, intemerata pudoris integritate, et infractis virginalibus claustris; mirabili incorruptionis integritate filium generavit; cur non magis, ut dixi, incorruptibilem (0172B)108 Deum, genito ex se incorruptibiliter Filio, corrumpi non potuisse credamus? O novum atque infandum monstruosae opinionis damnabilem metum fateri Virginem partu non potuisse corrumpi, et formidare Deum ne corruptionis vitio subjaceret, de sua non potuisse substantia generare! Volente igitur Deo, corruptibilis naturae Virgo, sine ullo pudoris damno filium generavit: et ipse qui incomparabiliter cunctis naturis incorruptibilior permane, hoc sibi praestare non potuit, ut de sua substantia Filium incorruptibiliter generare potuerit? Ergo quia Deum de seipso Filium generasse, et divinarum Scripturarum testantur eloquia, et in sua Arius superiori prosecutione fassus est, judica, virorum optime Probe, quis magis cum divinis conveniat Scripturis; utrumne ego, (0172C)qui ob hoc unius substantiae cum Patre Filium esse confiteor, quod videlicet ex ipso, et non aliunde dinoscitur natus: et ob hoc rursus incorruptibiliter genuisse profiteor, quia excellentissima divinae majestatis substantia, per sui ineffabilem potentiam corruptioni subjacere nullatenus potuisset; an iste qui in tanto ancipitis intelligentiae discrimine positus est, ut quo fidei suae pedem referat, nesciat. Nolens enim confiteri Deum de sua substantia incorruptibiliter genuisse, in eam confessionis necessitatem attrahitur, ut eum neget omnimodis genuisse. Sed hoc ipsum negare, obviantibus undique et clara vociferatione exclamantibus, sive propheticis sive apostolicis vocibus, nunquam sine dubio poterit.
VIII. Probus judex dixit: Quidquid in hac prosecutionum (0172D)vestrarum assertione agnoscere potui, ultima examinis nostri sententia retinebit. Nunc vero, si qua vobis adhuc de divinis Scripturis fidei vestrae congruentia superesse putatis, proferre dignamini, quo facillime queamus processu disputationis quid veri ratio contineat indagare. Athanasius dixit: Quoniam excellentiam tuam perspicio huic rei instantissime ac fideliter imminere, ut Filium de Patris substantia natum ex divinis voluminibus approbemus; quanquam omnium prosecutionum mearum sententia ita se habere 109 monstratur, ut sicut hominum, vel cujuslibet animalium genus, suae substantiae similes gignat; ut nec homo bovem, nec bos hominem generet, sed ad suam similitudinem, (0173A)id est suae substantiae, unaquaeque res procreet; mirari usquequaque non debeo Deum potuisse de sua substantia Filium generare, cui totum posse subjectum est. Sed ne absque Scripturarum testimonio mea oratio pervagetur, aggredior ipsius opitulatione munitus, Filium de Patris substantia ineffabiliter natum ex divinis oraculis approbare; ut dum luculento disputationis tramite, non ex argumento philosophicae artis veniente, sed, ut dixi, ex divinis demonstravero documentis, tum demum Arius obmutescat, cum Filium de Patris substantia genitum, legalibus eloquiis me docente cognoverit. Paulus apostolus de Filio ad Hebraeos scribens, ait: Cum sit, inquit, imago invisibilis Dei, et figuram substantiae ejus gerens (Hebr. I, 3; Col. I, 15). Jeremias (0173B)quoque, prudentissimus prophetarum, de Dei Patris persona concionatur et dicit: Si stetissent in substantia mea, et audissent verbum meum, averterent eos a studiis eorum pessimis (Jerem. XXIII, 22). Et ut eum de Filio dixisse probaret, subjungit idem propheta, et dicit: Quis stetit in substantia mea et vidit verbum meum (Jerem. XXIII, 18)? Verbum enim esse Filium, David propheta de Patris persona testatur, dicens: Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 2). Joannes quoque evangelista sciens apud Patrem Verbum, id est Filium a principio apud Patrem esse, et a Patre Verbum nunquam separatum fuisse, in principio Evangelii, id est annuntiationis suae, posuit, dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Et iterum (0173C)alio loco Scriptura tradidit, dicens: Initium operis verbum (Eccli. XXXVII, 20). Non quo in creatione Verbi, id est a Filii creatione caeteras coeperit facere creaturas; sed quia per Verbum Dei, id est per Filium omnia creata noscuntur. Unde David propheta ponit et dicit: Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6). Et ut Spiritum sanctum hujus operis socium ostenderet, ait: Et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Multa sunt enim quae de Filio Scripturae divinae perhibent testimonia; quod de substantia Patris, id est de eo quod ipse est, genitus demonstretur: de 110 qua substantia non tantum similis, sed coaequalis Patri Filius comprobatur. Haec fides est quam Christus apostolis tradidit, et ab apostolis ad nos usque pervenit. Nec possumus eam in aliquo (0173D)immutare, quam constat nos debere ab initio, ut data est, fideliter conservare.
IX. Arius dixit: E superiori prosecutione mea ita exorsus sum, quod Athanasium perfidia caecitatis praecipitet in profundum. Dum enim vult facundiam sui sermonis ostendere, nescius in crimine versatur Scripturae divinae, dicendo quod in substantia Dei coaequetur Filius genitori, cum ipse Filius de se protestetur, et dicat: Pater major me est (Joan. XIV, 28); et Qui me misit, ipse mihi mandatum dedit (Joan. XII, 19); et Non ego veni, sed ille me misit (Joan. VIII, 42); et Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38); et Sicut dixit mihi Pater, sic loquor (Joan. XII, 50); et Quod dedit (0174A)mihi, servavi (Joan. XVII, 12); et Omnia quae mihi dedit, nemo aufert a me (Joan. VI, 39); et Rogabo eum, et exhibebit mihi plusquam duodecim legiones angelorum (Matth. XXVI, 53); et Si hic calix non potest transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua (Matth. XXVI, 42); et Transeat a me calix iste. Non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth. XXVI, 39); et Quae sunt ei placita, facio semper (Joan. VIII, 29); et Sedere ad dexteram meam vel ad sinistram, non est meum dare vobis (Matth. XX, 23); et Dedit illi nomen quod est super omne nomen, et exaltavit puerum suum (Philip. II, 9); et Propterea unxit te Deus, Deus tuus (Psal. XLIV, 9); et Excitavit eum a mortuis, et sedere fecit eum ad dexteram suam (Ephes. I, 20), et multa his similia, quae studio brevitatis omitto. Si ergo majorem habet, si missus (0174B)est, si spontanea voluntate non venit, si voluntatem suam non fecit, si quod ei dicitur loquitur, si sibi data custodit, si rogat, si pro calice deprecatur, si nomen ab alio accepit, si ab alio exaltatur, si sedes discipulis petentibus propria potestate non tribuit, si quae sunt Patri placita facit, et ab ipso a mortuis suscitatur, aequumne videtur ut qui de sua subjectione tanta ac talia dicit, Patri efficiatur aequalis? Probus judex dixit: Si adversum tam copiosa divinae auctoritatis testimonia, quae ab Ario de Filii subjectione prolata, sunt, aliquid Athanasio competere videtur, edicere non moretur; ut amota superstructione sermonis ex divinis potius voluminibus aut 111 similis, aut dissimilis vel coaequalis Patri Filius demonstretur; ut agnita veritate quae sanae (0174C)fidei ac rationi conveniunt roborentur.
X. Athanasius dixit: Quantum velit percuriat in elatione sermonis Arii calliditas, ei sibi de auctoritate divinae legis prolatis plaudat testimoniis; quibus videlicet nititur ab aequalitate Patris Filium sequestrare. Cuncta quae ab eo prolixius inserta noscuntur, iisdem etiam testimoniis a nobis absque ulla difficultate frustrantur. Christus igitur Filius Dei in forma servi, quam sumpsit ex Virgine, Patri dicitur esse subjectus, apostolo Paulo taliter affirmante: Ubi venit, inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege (Gal. IV, 4). Ille itaque dicitur esse subjectus qui sub lege ex muliere noscitur generatus, et in ea forma majorem se indicat Patrem, quam voluntarie sumpsit ex Virgine. In (0174D)forma Dei Patris angelicus ei chorus probatur praebuisse ministerium. Ita enim in Evangelio scriptum est: Et discessit ab eo diabolus, et venerunt angeli, et ministrabant ei (Matth. IV, 11). Objicit quod voluntatem Patris fecerit, et non suam. In hoc magis laudabilis hujus verbi dicto debet agnosci: quia qui Patris voluntatem aequanimiter fecit, aequalitatem ostendit, Apostolo confirmante. Haec est, inquit, voluntas Dei in Christo Jesu (I Thess. V, 18). Nam quia addidit: Sicut dixit mihi Pater, sic loquor (Joan. XII, 50); quare hominum genus, quod rectum est intelligens, audito hoc verbo turbetur? Si enim aliter Christus quam Deus Pater loqueretur, tunc magis Patri inaequalis vel dissimilis diceretur. Si vero quae loquitur (0175A)Pater, ea loquitur Filius, nunquam inaequalis Patri aut dissimilis invenitur. Quod dedit mihi, inquit, servavi, et, omnia quae mihi dedit, nemo aufert a me. Dona enim divina hoc modo intelligenda sunt Filio attributa. Dedit enim Pater Filio potentiam omnipotenti, majestatem tribuit majestati, virtutem dedit virtuti, prudentiam prudenti, praescientiam praescienti, aeternitatem aeternitati, divinitatem divinitati, aequalitatem coaequali, immortalitatem immortali, invisibilitatem invisibili, Regi regnum, vitam vitae: et non aliam ab ea quam habet 112 dedit; et quantum habet, tantum dedit, vel si quae alia quae Pater Filio indivisibiliter et inseparabiliter contulisse monstratur. Sed haec omnia habenti potius quam indigenti dedisse probatur, cui a Filio dicitur: Omnia mea tua (0175B)sunt, et omnia tua mea sunt (Joan. XVII, 10). XI. Si ista omnia quae perhibetur Pater Filio contulisse, alia in eo, et alia videntur esse in Filio, mendacem sine dubio facimus Filium, qui dicit sua esse quae Patris sunt. Sed si in his quae dixit mendax Filius invenitur, et evangelista simili modo qui ait: Aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18), omni virtute falletur: ac ita erit ut nec Pater Filio integre aut veraciter aliquid contulisse monstretur, nec verus Deus Filius cognoscatur. Sed si vera sunt (sicuti sunt) quae Pater Filio inseparabiliter et indiscrete contulit, conticescant dementium hominum linguae, quae nituntur Filium a Patris substantia separare. Rogat Filius Patrem, ut hominem verum se gestare ostendat. Nam ut deitatis suae intimaret potentiam, mari (0175C)imperavit et ventis, et quinque millia hominum de quinque panibus saturavit. Calicem passionis ut homo tristis accepit; ut Deus autem fontem aquae vivae salientis in vitam aeternam credentibus propinavit. Accepit nomen, ut in hoc nomine coelestia et terrestria et inferna adorent. Exaltatus est de imis ad superiora, id est de carne humanae fragilita is ad Deum conscendens, sedet ad dexteram majestatis, ut cum non dubitet humana infirmitas sequi, ubi caput suum viderit gloriari. Unctus est ut chrismatis ipsius unctione a labe prioris hominis delicti purgemur. Excitatus a mortuis est, ut nos exemplo resurrectionis ejus a mortis aculeo liberemur. Sedes discipulis petentibus non se posse dare testatur, ne inter eos divortium nasceretur. Nam qui ait, Non est (0175D)meum dare vobis (Matth. XX, 23), dixit, Volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XVII, 24). Quae sunt Patri placita fecit, quia contraria facere nescit. Nam qui ait Veni, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38), dixit, Ut faciam voluntatem tuam: Deus meus, volui (Psal. XXXIX, 9); et Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII, 8). Qui ait Pater major me est (Joan. XIV, 28), dixit Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et Sint in nobis 113 unum, sicut ego et tu unum sumus (Joan. XVII, 22); et Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt (Joan. XVII, 10); et Creditis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 10); et Pater meus operatur, et ego operor (0176A)(Joan. V, 17); et Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21); et Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9); et Qui me odit, et Patrem meum odit (Joan. XV, 23); et Clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te (Joan. XVII, 1); et Ego te clarificavi super terram (Ibid., 4), et Manifestavi nomen tuum hominibus (Ibid., 6). Et ut omnis humanae cavillationis quiescat intentio, Joannem Evangelistam, cujus superius usus sum testimonio, proferam testem qui ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1)? Si haec tanta divinitati convenientia, quibus Patrem et Filium unum esse docuimus, perfidis non sufficiunt, alia (si videtur) superadjicimus. XII. Probus judex dixit: Si huic tam validae et (0176B)tam certae prosecutioni Arius nisus fuerit obviare, certum est eum non rationem sequi, sed per verborum irrationabilium campos effrenatius evagari, qui usque nunc trium substantiarum rationem, ut superius fassus est (sicut Athanasius per multum unius substantiae documentum ostendit), per nescio quam nebulosam caliginem circumiens, assertionem suam nequiverit demonstrare. Arius dixit: Nunquid quia ex divinis oraculis Athanasius, nescio quibus articulis, Filium unius substantiae et Patri coaequalem esse, ausu temerario visus est affirmare, et Spiritum qui Patris et Filii minister est, iisdem debet aequali confessione conferre? cum ipse Filius dicat: Ille me glorificabit, quia de meo accipiet (Joan. XVI, 14); et Mittam vobis Spiritum veritatis (0176C)(Joan. XV, 26); et Spiritus a me procedet (Joan. XVI, 15); et Quem Pater mittet in nomine meo (Joan. IV, 26); et Pater ad mortuorum ossa dicit: Dabo Spiritum meum in vos, et vivetis (Ezech. XXXVII, 5). Nunquid is qui a Patre mittitur vel procedit, eidem debet a quo procedit aequari? cum propheta de eo testatur, et dicit: Ecce Dominus firmans tonitruum et creans Spiritum (Amos, IV, 13). Prorsus nunquam mihi videbitur creatura suo creatori aequari, aut una cum eodem posse potestate potiri.
Athanasius dixit: Si judicis clementia permissum tribuit et largitur, ex divinis auctoritatibus etiam Spiritum sanctum non 114 creaturam esse, sed Deum et creatorem cum Patre et Filio, breviter demonstrabo.
(0176D)Probus judex dixit: Ut tua professio continet, approba breviter quod ratio exigit documentum. Non ex argumento sermonis, sed ex divinarum Scripturarum testimoniis, Spiritum sanctum Patri vel Filio coaequalem esse, aut, sicut ipse fassus es, eum Deum vel creatorem communis operis esse ostende. Ut cum haec veridicis testimoniis approbaveris, Arius a sua intentione, verae fidei professione convictus abscedat.
XIII. Athanasius dixit: Priusquam Spiritum sanctum Deum esse perdoceam, eumdem creatorem esse cunctorum verbis legalibus approbabo. Scriptum est enim: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Et in Salomone: (0177A)Et ipse, inquit, creavit eam per Spiritum suum (Eccli. I, 9). Et in psalmo: Emittes Spiritum tuum, et creabuntur, et innovabis faciem terrae (Psal. CIII, 30). Et in libro Job: Spiritus divinus, inquit, qui fecit me (Job. XXXIII, 4). Et Judith: Tibi, inquit, servit omnis creatura tua, quoniam dixisti, et facta sunt, misisti Spiritum tuum, et aedificavit (Judith, XVI, 17). Tantae enim potestatis, vel creationis Spiritus sanctus ostenditur, ut ipso cooperante corpus Domini Jesu Christi, quod nobis in sacramento fidei datum est, in utero Virginis formaretur, evangelista dicente: Ne timeas accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20). Et item: Priusquam, inquit, convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto (Ibid., 18): non (0177B)quod Salvatoris nostri Pater dicendus sit Spiritus sanctus, ut duo credantur Patres; sed quod cum Patre et Filio idem Spiritus sanctus cooperarius, et unius potestatis cum iisdem socius invenitur, Domino affirmante: Ite, inquit discipulis, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Ergo si minister est (ut tua sacrilega continet professio), quomodo absque eo in Sacramento fidei nihil confertur credentibus? Nam sicut Dominus apostolos ad praedicandum destinavit, pari etiam modo Spiritus sanctus facere declaratur. Ita enim in Actibus apostolorum reperimus scriptum: Petro autem cogitante de visione, dixit ei Spiritus sanctus: Ecce 115 viri tres quaerunt te: exsurgens vade cum eis, nihil dubitans, quia ego misi (0177C)eos ad te (Act. X, 19, 20). Et iterum: Segregate mihi Barnabam et Paulum in opus quo assumpsi eos (Act. XIII, 2). Et iterum: Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus constituit episcopos (Act. XX, 28). Si apostolos mittit, et episcopos constituit, et universa cum Patre et Filio, ut superius ostensum est, procreavit, in quo minoris vel ministri personam, ut ipse fateri non metuis, tanta majestas habebit? XIV. Sed et Deum eum esse, sicut promisisse me memini, his testimoniis approbabo, David propheta dicente: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9). Nulli itaque dubium est quod omnes prophetae non nisi per Spiritum sanctum annuntient vel loquantur; sicut in Evangelio scriptum (0177B)est: Cum venerit, inquit, Spiritus ille sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ipse vos docebit, et futura annuntiabit vobis (Joan. XIV, 26; Joan. XVI, 13). Et item per prophetam Dominus dicit: Noluerunt audire sermones meos, quos mandavi in Spiritu meo per os prophetarum priorum, dicit Dominus (Zachar. VII, 12). Sed ne per florifera prata divinae legis, testimonia percurrentes, longius a nostra propositione vagemur, ad id quod promisimus revertamur. Ad Hebraeos quoque Paulus gentium praedicator scribens, ait: Testificatur autem nobis Spiritus sanctus; et hoc est testamentum quod dispono ad eos post dies illos, dicit Dominus (Hebr. VIII, 10). In Actibus apostolorum, ad Ananiam dixisse Petrum meminimus: Utquid Satanas implevit cor tuum, mentiri te Spiritui (0178A)sancto (Act. V, 3)? Et ostendens eumdem Deum esse, in subsequentibus dicit: Non es mentitus hominibus, sed Deo (Ibid., 4); et Paulus ad Corinthios: Divisiones autem donationum sunt, idem vero Spiritus. Et divisiones ministeriorum sunt, idem ipse Dominus. Et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4, 5, 6). Ecce Spiritus sanctus, praedicante Apostolo, idem Deus, idem Dominus declaratur. In Evangelio, sicut jam dictum est. ipse Dominus dicit: Spiritus est Deus (Joan. IV, 24). Item ad Corinthios Paulus scribens ait: Dominus autem Spiritus est (II Cor. III, 17). Et ad Ephesios: Nolite, inquit, contristare Spiritum sanctum Dei in quo signati estis (Ephes. IV, 30). Item ad Corinthios, Nescitis, inquit, quia corpora vestra 116 templum in (0178B)vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo? Et ostendens eum Deum esse, adjungit et dicit: Glorificate, et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20). Nam ut Deus et Dominus esse manifestissime Spiritus sanctus demonstretur, ad Mariam angelus dicit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: propterea et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). XV. Ecce quantis divinorum testimoniorum documentis Spiritum sanctum Deum, et unius potestatis vel societatis cum Patre et Filio esse docuimus. Quid adhuc perfidis remaneat responsionis ignoro. Paulus utique apostolus Spiritum sanctum cum Patre et Filio unam societatem habere apertissime demonstravit, dicens, Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas (0178C)Dei, et societas Spiritus sancti cum omnibus vobis (II Cor. XIII, 13). Probus judex dixit: Si post innumerabilia testimonia coelesti magisterio promulgata remansisse aliquid Ario videtur, proponere non gravetur. Quanquam (ut reor) nihil illi responsionis remanserit, qua videlicet possit Athanasium de unius substantiae; id est homousii ratione depellere. Sed ne postmodum de aliqua oppressione causetur, a nobis nullus ei ad respondendum locus adimitur.
Arius dixit: Nulli dubium est quod magicis artibus Athanasius non desinat judicis pervertere sensus, ut rectae fidei tramitem erga eos qui eam religiose sectantur et colunt, tenere non possit. Et idcirco quod in examine tui culminis explicare non valeo, principis (0178D)judicio reservabo; ubi veritatis indago praepollet, et magicas artes ob verae fidei observantiam praevalere non posse credendum est.
Athanasius dixit: Qui suis assertionibus adesse non possunt, quibuslibet fallacibus argumentis vel cavillationibus excusationem sibi invenire non desinunt, sicut nunc facere Arium plenius vestra perspicit magnitudo. Mihi vero ad omnia quae ab eo in vestri culminis praesentia proposita sunt, veram fidem vindicanti respondisse sufficiat.
XVI. Probus judex dixit: Imperitorum, et minus de sua scientia vel doctrina praesumentium est, pravitati potius 117 studium dare quam veritati patientiam commodare: cum id assertoribus fidei conveniat, veritatem potius sequi quam erroris vel (0179A)falsitatis compede praepediri. Horum igitur mos est, qui cum suae perfidiae causam ad finem usque venire conspexerint, metuentes ne cunctis hominibus eorum perfidia innotescat, ad potioris se conferre praesentiam; ignorantes quoniam et illic veritati victoria tribuitur, ubi potentiae liberalis sententia promulgatur. Frustra igitur Arius videtur de nostro judicio ad principis appellare personam, cum in conflictu certaminis nihil adversum se senserit pravitatis, quem constat Athanasium ab homousii defensione (quod (0180A)est unius substantiae) divellere penitus non potuisse. Sed (ut ejus superflua decrevit intentio) eum ne faciat nullo modo refrenabo, ne victi personam non sustinens, de adempto sibi temporis spatio glorietur. Meae vero solertiae erit universa quae ab utrisque in nostra cognitione prolata sunt gloriosi principis sensibus intimare; ut falsidicis ambagibus procul amotis, ad victoriae palmam Athanasius purae fidei assertor valeat pervenire.