There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
XVIII. Camp Chaff
1913

editio: G. Bell & Sons
fons: librum vide
 XVII. A Meeting of Travellers XIX. De Comitāte et Urbānitāte 
XVIII. CAMP CHAFF
Mūcius and Bromius (a Roman ‘Pistol’)
(Mīlitum tribūni ē legiōne Romana quae Ariobarzāni auxilium fert.)
Sceana: Castra Ariobarzūnis in Armeniā posita.

Mūcius. Bromi, rēx fēliciter rem gessit: bellum ūno impetu fīnīvit. Utinam mihi gladii capulus vīnum caperet, et ā mucrōne cultelli fierent! Nam tōti edendo et bibendo tenēbimur.

Bromius. Nobis, qui duces scīlicet sīmus, genio indulgēre[1] licēbit.

M. Medius Fidius, tāles quālis tu! Tu, ut mihi videtur, similior farcimini quam Alexandro illi Magno.

B. Festīvē et mihi libentius iocāris.

M. Māvīs me iocāri tecum quam iurgāre, puto. Eam saltem pro te apologiam faciam. Tu satis validus in te recipiendo. Quippe puto te occīsurum esse—si posses—si quis tibi obviam fieret.[2]

B. Nonne erat, Muci, haec pugna virtūte et factis invictissimis ēgregia?

M. Quid? Num tu pugnae intereras?

B. Tu prope me stābas.

M. Stābam, ita tamen ut putārem te nictare quotiens alter alterius pectus gladio peteret.

B. Credo mīlites, etiam me fortiōres, nunquam spectasse rēges duos inter se in arēna certare.

M. Hercle, id mihi quoque videtur, Bromi—plūrimos! Sed profecto omnes qui te pēiores sunt talem rem spectaverunt.

B. Fortissimum se praebuit rex.

M. Fortissimum, si modo bella non fīnisset. Laetor quod tu de tantis discrīminibus loqui potes.

B. Sōlum pugnare et rēgem captīvum reportare!

M. En, tibi ‘dēriguit sanguis’, ut scripsit Maro. Tantā affectus admīrātione, sustinēres[3], puto, vāpulare.

B. Velīsne vēra dīcam?

M. Dicas.

B. Hoc libenter auderem.

M. Tamen quantulum hoc auderes![4]

B. Iuppiter me lēto adficiat nisi puto hoc facinus magis ēgregium fore quam per quod clarus factus sim.

M. Quid? Ecquam per virtūtem clārus es?

B. Clarus, mihi crēde.

M. Grātulor tibi, gratulor. Quanquam te comitor quamdiu tu mīlitas, nunc tamen prīmum de hac re certior fīo. Quis, quaeso, te celebrat?

B. E cīvibus Romanis quis non?

M. Pessime agunt: vix id merēris.

B. Immo bene meritus sum.

M. Id scio quam in cubiculo famulēris domino servus, vel qua agilitāte lancem auferas: aliter autem haud bene meritus es.

B. Tu me ipse vīdisti magnas praebēre ūtilitātes.

M. Festīna lentē, optime Bromi. Ubi gentium[5] praebuisti? An locus iste ēvānuit?

B. Locus iam ‘Bromius Servātor’ vocatur.

M. ‘Bromius Servātor’? Ubinam est?

B. Ibi vero ubi cives servavi: meo nomine locus vocatur.

M. Quis locum nōminavit?

B. Commilītōnes locum nōminaverunt.

M. Ego nisi animo satis hilari essem, quid tibi contingeret? Si quis grānum īrae aliquantulum in se haberet, te dōno vermibus daret qui nomen tuum agro illi imposueris. An ego dux te coram commīlitōnibus fuste non ideo verberavi quod, cum impetus esset faciendus, cum manipulo tuo fūgisti? B. Verberasti: nec tamen cucurri.[6]

M. Rectē, Bromi: fuste te impedīvi.

B. Nonne ego, diē tandem exacto, redii atque omnes servavi.

M. Seīs tu, ut ego scio, te fugere voluisse, sed quum timōre errāres, in hostes incidisse. Unde[7] impetum fēcisti vehementem: nam, fateor, es in fugiendo furiōsus, et tuo timōri victōriam imputo. Si ego rēx essem, et id pro certo habērem te semper errātūrum esse et in hostes itūrum[8], ecastor te facerem imperātorem.

B. Nonne prius dēsines quam in te incurro?

M. Velim tālia verba omittas, mi Bromi, Quanquam enim ideo te percellere nunquam ausus sum quod te iamprīdem in numero ignāvorum habeo[9], tamen si plūra hūiusmodi mināberis, te fortem aestimabo et fuste percellam.

B. Nonne vero rēx est vir validus?

M. Ita, Bromi. Mīror quomodo id compertum habeas. Sīn autem ingenio satis acūto esses, te certiorem facerem rēgem in summis discrīmibus simul glōriōsum et dēmissum, īracundum et omnium patientem, hilarem et tardum, laetum et lūgubrem se praebere. Quamobrem nē putaveris me tibi amīcum esse. Nam si meā interesset quis id scīret, tu, Bromi, id non audīres. Verum tamen adest rēx, qui tanquam praedam in pede tenet.

 XVII. A Meeting of Travellers XIX. De Comitāte et Urbānitāte 
——————
Notae
  1. genio indulgere, ‘give ourselves a good time.’ Genius = a man's guardian spirit, whom he would treat indulgently on special occasions.
  2. si quis … fleret. This clause is the object of occisurum.
  3. sustineres. The ‘if’ clause is not expressed. It would be, ‘if any one offered to beat you.’
  4. quantulum hoc auderes, ‘how small a thing this would be to dare.’
  5. Ubi gentium, ‘where in the world!’ Gentium, partitive genitive.
  6. nec tamen cucurri, 'still I did not run.’
  7. Unde, ‘and therefore.’ Unde is a relative adverb. Relatives standing at the beginning of sentences are often equivalent to a demonstrative and conjunction.
  8. id … haberem te … iturum. The object of haberem is id; in apposition to id is the accus. and infin. phrase te … iturum.
  9. iampridem … habeo, ‘I have long held.’ Notice the present tense in Latin with words like iampridem, iamdudum.