Dialogorum sacrorum libri quattuor/Liber IV
I. Maria, Lucae 1
recensereGabriel, Maria
GABRIEL. Salve ornatissima, Domino conjunctissima, mulierum felicissima. Quid metuis Maria? Bono es animo: nam accepta es Deo. En ego tibi renuntio, te isto utero conceptum parituram natum, quem Jesum nomine vocabis. Is erit maximus, et filius summi parentis censebitur, eumque donabit rerum omnium praepotens Deus solio Davidis, autoris generis ejus. Itaque posteris Jacobi regnabit in aeternum, nec ullus erit ejus regni finis.
MARIA. Quomodo fiet istud, cum ego viri notitiam non habeam?
GABRIEL. Spiritus Sanctus sese in te insinuabit, teque Dei optimi maximi vis gravidabit. Itaque sanctissimus iste fœtus, ut erit, ita etiam dicetur Dei filius. Elisabetha quoque (quo magis credas) tua cognata, jam senex concepit filium, et nunc sextum jam mensem fert uterum, et tamen inter steriles habebatur. Usque adeo nulla res est, quam Deus non possit.
MARIA. Ecce me Domini servam: eveniat mihi, prout tu dixisti.
II. Baptista, Matth 3, Mar 1, Luc 3
recensereJoannes Baptista, Plebs, Publicani, Milites
JOANNES. Progenies viperina, quis vos summonuit futuram pœnam fugere? Edite ergo vitae melioris indices fructus, et ne ideo magnos vobis spiritus et arrogantiam sumite, quod patrem habetis Abrahamum. Dico enim vobis, Deum posse ex his saxis suscitare liberos Abrahamo. Jam vero securis arborum radici admota est, omnisque arbor fructum bonum non edens, excidenda est, et in ignem injicienda.
PLEBS. Quid ergo faciemus?
JOANNES. Qui habet duas vestes, impertiat non habenti; qui habet cibaria, idem faciat.
PUBLICANI. Nobis autem magister, quid faciendum est?
JOANNES. Nihil amplius, quam quantum vobis decretum est, exigite.
MILITES. Quid etiam nobis?
JOANNES. Ne quem pulsate, aut per sycophantiam circumvenite, et stipendiis vestris este contenti. Sed audite universi. Ego quidem abluo vos aqua, ad vitae emendationem. Sed me praestantior, me subsequitur; et ita praestantior, ut ego non sim dignus, qui ejus calceorum solvam corrigiam. Is vos abluet sacro spiritu et igne: qui quidem vannum manu tenet, aream suam perpurgaturus, frumentumque in horreum comportaturus, et paleam igni crematurus inextincto.
III. Nathanael, Joannes 1
recenserePhilippus, Nathanael, Jesus
PHILIPPUS. De quo scripsit Moses, in nostra disciplina, et vates, eum reperimus: Jesum dico, filium Josephi, a Nazareth.
NATHANAEL. A Nazaretha potest aliquid bonum exsistere?
PHILIPPUS. Provise mecum.
JESUS. Video huc venire vere Israelitam, id est hominem ab omni fraude alienum.
NATHANAEL. Unde me nosti?
JESUS. Prius quam te Philippus appellaret, cum esses sub ficu, videbam te.
NATHANAEL. Magister, tu es filius Dei, tu es rex Israelitarum.
JESUS. Quoniam dixi tibi, te a me sub ficu esse visum, ita credis: majora his videbis. Credite mihi, posthac videbitis caelum apertum, et Genios divinos mecum familiarissime observantes.
IV. Nicodemus, Joannes 3
recensereNicodemus, Jesus
NICODEMUS. Magister, scimus te doctorem venisse divinitus. Nam nemo ista tam portentosa facere possit, quae tu facis, nisi adsit ei Deus.
JESUS. Accipe igitur doctrinam eo dignam, qui venerit a Deo. Qui denuo natus non fuerit, mihi crede, Dei regnum adipisci non potest.
NICODEMUS. Quo pacto potest homo nasci, qui sit senex? Nunquid potest iterum in ventrem suae matris ingredi, atque nasci?
JESUS. Cum de Dei regno, quod divinum est, locutus sim: debes existimare, hanc quoque generationem, de qua loquor, per quam ad illud regnum perveniatur, esse divinam. Proinde omitte istam a muliere nativitatem. Nam si quis a muliere renasceretur, talis esset renatus, qualis fuisset ante quam renatus: id est, esset adhuc terrenus et humanus, propterea quod ex re terrestri et mortali quod nascitur (cujusmodi est mulier) id terrestre et mortale est: quandoquidem quaeque res sui similem gignit. At ex spiritu qui fuerit renatus, is divina quadam et spiritui conveniente natura praeditus erit: quoniam quod a spiritu gignitur, id ejus simile est a quo originem habet, videlicet spiritus. Neque vero mireris, quod dixerim vobis esse renascendum, quamvis hanc nativitatem non vides. Nam quod accidit in vento, cujus quamlibet in partem spirantis sonitum audis, neque tamen oculis cernis unde veniat, aut quo feratur: idem fit et in omnibus ex spiritu genitis, ut haec generatio sentiri et intelligi possit, oculis aspici non possit.
NICODEMUS. Quomodo possunt ista fieri?
JESUS. Tu Israelitarum magister es, et haec nescis? Atqui hoc tibi confirmo, nos non ignota aut tantum audita dicere, sed perspecta et visa testari: et tamen testimonium nostrum non accipitis. Quod si terrestria, quae vobis dixi, non creditis: quomodo, caelestia si dixero, credetis? Si hanc similitudinem, quam ego duxi a vento (quae res terrestris est, et subjecta sensibus) non capis, ideoque non credis: quomodo intelliges rem ipsam, cujus declarandae causa similitudine usus sum, quae res caelestis divinaque est, neque sub sensus cadit? Atqui haec nisi a me didiceritis, a quo discatis nullus est. Neque enim potestis in caelum ascendere, et ea a Deo discere. Nam in caelum nemo ascendit, praeter eum hominem qui de caelo descendit, qui quidem est in caelo. Is autem ego sum: a quo nisi haec didiceritis, desperanda vobis cognitio est. Quocirca attende, quale sit hoc renasci de quo loquor. Quemadmodum Moses serpentem illum aereum extulit in deserto, in quem serpentem intuentes, a serpentum morbu sanarentur: ita me oportet extolli, ut omnes in me intuentes, a me pendentis, mihique fidentes, non pereant, sed vitam adipiscantur aeternam. Haec est igitur renascendi conditio, superius a me proposita, sine qua negavi quemquam posse regnum caeleste consequi. Nam qui me fidem habent, ita immutantur, tantoque meliores fiunt, ut plane renati dici possint, et caelesti regno digni sint. Etenim tanto genus humanum prosecutus est amore Deus, ut unigenitum filium suum tradiderit, cui quicunque fidem habeat, non pereat, sed ad vitam perveniat aeternam. Non enim misit Deus filium suum in hanc vitam, ut homines condemnet, sed ut per eum servetur homines. Qui ei fidem habet, non damnatur: qui vero non habet, is jam damnatus est, qui unigeniti Dei filii nomine fidem non adjunxerit. In hoc autem damnantur homines, quod cum venit in orbem lux, tenebras magis quam lucem amant: quippe quorum prava sint opera. Siquidem quisquis vitiose facit, lucem odit, neque in lucem prodit, ne ejus facta arguantur. Qui vero recta facit, is in lucem prodit, ut patefiant ejus opera, utpote facta divinitus.
V. Samaritana, Joannes 4
recensereJesus, Samaritana, Discipuli
JESUS. Da mihi bibere mulier.
SAMARITANA. Quomodo tu Judaeus, a me muliere Samaritana petis potum? Neque enim habent ullum Judaei cum Samaritanis commercium.
JESUS. Si intelligeres munus Dei, et quis sit qui a te potum petit, tu ipsa peteres ab eo, tibi quoque ipse daret aquam perennem.
SAMARITANA. Domine, neque situlam habes, et puteus est profundus, unde ergo habes istam aquam perennem? Num tu major es patre nostro Jacobo, qui tradidit nobis hunc puteum: qua aquatione usus est ipse, et filii ejus, atque pecora?
JESUS. Haec aqua sitim ad tempus tantum explet: mea autem ad perpetuitatem, ita ut qui ex aqua a me accepta biberit, non sitiet unquam, nam ea aqua fiet in eo fons scatens, in omni perennitatem.
SAMARITANA. Domine imperti mihi ista aqua, ne amplius sitiam, neve huc ad haurendum veniam.
JESUS. I evocatum virum tuum, et huc cum eo: venito.
SAMARITANA. Non habeo virum.
JESUS. Recte ais non habere virum. Quinque enim viros habuisti: nunc quem habes, non est tuus vir. Istud verum dixisti.
SAMARITANA. Video te esse vatem, itaque non committam, ut tibi frustra incidisse videar. Majores nostri in monte hoc Deum coluerunt. Atqui vos contenditis Hierosolymis esse colendum. Quid tu censes?
JESUS. Mulier, crede mihi, veniet tempus, cum neque in monte hoc, neque Hierosolymis coletis patrem. Vos quid colatis, nescitis: nos quid colamus, scimus, quippe quia salus a Judaeis est. Sed veniet tempus, et quidem celeriter, cum veri cultores patrem animo et vere colent. Etenim a talibus se pater coli postulat. Animus est Deus, et qui eum colunt, animo et vere debent colere.
SAMARITANA. Scio venturum esse Messiam. Is cum venerit, rem omnem nobis plana faciet.
JESUS. Ego sum ille, qui tecum loquor.
DISCIPULUS. Video magistrum ad puteum sedentem, et colloquentem cum quadam muliere.
ALTER DISCIPULUS. Mirum est, solum cum sola, sed scit ipse cur id faciat.
SAMARITANA. O faustum diem. Sed ego quid cunctor ire in urbem, ut meos tam bono nuncio afficiam?
DISCIPULUS. Comparavimus cibum, magister, vescere.
JESUS. Ego cibum habeo comedendum, quem vos nescitis.
DISCIPULUS. Nunquis, absentibus nobis, attulit ei quod edat?
JESUS. Mihi pastus est, id facere, quod vult is qui me misit, ejusque opus absolvere. Vos quidem dicitis, abhinc quatuor menses futuram messem. At ego sic: Erigite oculos, et videte agros, ut jam ad messem flaveant. Et messor praemium aufert, sator fructu condit ad victum perpetuum, ut fatoris simul et messoris commodo cautum fit. In quo sane dictum illud comprobatur, quod ait, Alium serere, alium metere. Ego vos misi ad metendum, in quo vos colendo non laborastis. Alii laborarunt, vos in eorum laborem invasistis.
VI. Centurio, Matth 8
recensereCenturio, Jesus
CENTURIO. Domine, puer meus jacet domi paralyticus, graviterque cruciatur.
JESUS. Ego ibo eum curatum.
CENTURIO. At ego non sum dignus, cujus tectum subeas: sed tantum jube verbo, et sanabitur. Nam ego quoque, qui sub alterius sum potestate, tamen obtineo autoritatem in eos, quibus praesum, milites. Ac si quem jubeo ire, it; si venire, venit; si servum facere quid, facit.
JESUS. O rem admiratione dignissimam. Credite mihi, ne in Israelitis quidem tantam fiduciam inveni. Et sine dubio, multi ab oriente atque occidente profecti, accumbent cum Abrahamo, Isaaco, et Jacobo in regno cœlesti: cum interea ii ad quos regnum pertinebat, in alta noctis caligine demersi, nihil aliud quam flebunt, et fremebunt. Tu abi: ut confidisti, sic obtineto.
VII. Piscatores, Luc 5
recensereJesus, Petrus
JESUS. Subduc in altum oriam Petre, ut retia laxetis ad praedam.
PETRUS. Praeceptor, totam noctem laborantes nihil cepimus: sed tamen postquam ita jubes, demergam rete. O rem miram. Adeste socii, adjuvate nos. Rumpitur rete, ita multis piscibus est plenum. Corripe tu istas plagas alterinsecus, vos vos invergite in naviculam. Desinite, desinite, sustinete rete, jam haec plena est, infundamus in alteram. O rem inauditam. Pene submerguntur cymbae, prae piscium multitudine. Quaeso te, Domine, abi a me: nam homo nocens sum.
JESUS. Ne metue, deinceps jam homines piscaberis.
VIII. Simon, Luc 7
recensereSimon, Jesus
SIMON. Jamdudum specto mulierem istam, quae meum hunc hospitem tam molliter curat. Qui si vates esset, intelligeret utique quae et qualis sit mulier, quae ipsum attrectat, nam prostituta pudicitia est.
JESUS. Simon, paucis te volo.
SIMON. Dicas licet magister.
JESUS. Duos debitores habebat quidam creditor, quorum alter quingentos, alter quinquaginta debebat denarios. Ii cum non essent solvendo, utrique condonavit. Dic uter eum plus amare debeat.
SIMON. Opinor, cui plus condonavit.
JESUS. Recte judicas. Vides hanc mulierem? Cum introivissem domum tuam, ne aquam quidem ad lavandos pedes meos dedisti: ea et lacrimis eos perfudit, et sui capitis capillo extersit. Tu mihi osculum non dedisti: ea postquam sum ingressus, non destitit mihi pedes osculari. Tu nec oleo mihi caput unxisti: ea unguento etiam pedes mihi perunxit. Qua de causa sic habeto, ei multa remitti peccata, quoniam multum amavit. Cui autem minus remittitur, minus amat. Remittuntur tibi peccata, mulier: tua te fiducia servavit: abi cum bona pace.
IX. Jairus, Marc 5, Luc 8
recensereJairus, Jesus, Mulier, Petrus, nuntius
JAIRUS. Est mihi unica filiola, optime Jesu, duodecimum annum agens, quae nunc domi desperato morbo laborat. Obsecro te, et obtestor etiam atque etiam, ut domum venias, et ei manus imponas, ut reviviscat, et revelescit.
JESUS. Faciam vero, eamus.
MULIER. Salva sum, si possum vel extremam ejus oram vestis attingere. Conabor, nec me haec hominum turba impediet, quo minus ad eum accedam.
JESUS. Quisnam tetigit mea vestimenta?
PETRUS. Tu vides quanta te hominum multitudo circumsistat, et comprimat, et rogas quis te tetigerit?
JESUS. Certe tetigit me aliquis, nam sensi vim quandam exire a me.
MULIER. Perii, misera, non latui eum. Obsecro te, ignosce mihi, ego sum illa.
JESUS. Narra mihi rem omnem, ut sese habet.
MULIER. Ego misera, jam duodecim annos languebam profluvio sanguinis: cum interea toto illo tempore multis adhibitis medicis, et omnem rem insumpsissem, neque quicquam profecissem, sed in dies deterius haberem, jamque ab omnibus medicis eram desperata. Cum autem tuorum factorum admirabilitatem fama atque auditione accepissem, accessi ipsa, sic mecum cogitans, “O me felicem, si vel limbum ejus togae liceat tangere?” Hoc animo per mediam turbam accessi propius, nec me spes fefellit. Nam simulatque te tetigi, sensi vim omnem morbi fugatam esse, et omnem sanguinis fluxionem constitisse.
JESUS. Bono animo es, filia, tua te fiducia servavit: abi cum bona pace, ex tuo malo sana.
NUNTIUS. Tua filia mortua est, Jaire: quid jam molestus es magistro?
JESUS. Ne metue, Jaire, tantum confide: evadet. Sed quem ego domi strepitum audio? Introeamus. Eho, quid tantopere fletis? Quid ejulatis? Pax sit rebus. Non est mortua puella, sed dormit. Exite foras omnes. Vos, Petre, Jacobe, Joannes, et vos puellae parentes, manete intus. Videbitis quanta sit Dei potentia. Cedo mihi istam puellae manu. Puella, surge.
JARIUS. O bone Deus, quam mirificus es. O mea filiola, videone ego te renatam?
JESUS. Videte diligenter, ne quis hoc resciscat: et puellae cibum praebete.
X. Philippus, Matth 14, Marc 6, Luc 9, Joannes 6
recensereDiscipuli, Jesus, Philippus, Andreas
DISCIPULI. Vides quae te circumset hominum multitudo, in tam vasta solitudine, et jam dies multum inclinavit: itaque censemus, ut eos dimittas, ut in finitima rura et viros divertant, et sibi cibaria comparant. Hic enim quod edant, non habent.
JESUS. Nihil opus est ut abeant. Praebete vos eis cibum.
DISCIPULI. At non satis nobis suppetit, unde tantum hominum numerum pascamus. Sunt enim (quantum licet conjicere) plus minus quinquies mille viri, ut mulieres et parvulos omittamus, nisi forte eamus emptum panes.
JESUS. Unde autem ememus ad tam multos, Philippe?
PHILLIPUS. Equidem non video. Nam ducentis denariis vix tantum emi possit, ut inde ad singulos minimum quantum perveniat.
JESUS. Quot habetis? Videte.
ANDREAS. Adest hic puer, qui habet quinque panes hordeaceos, et duos pisces: praeterea nihil est. Sed haec quantula sunt ad tam multos?
JESUS. Adferte huc modo. Jubete omnes in viridi gramine discumbere catervatim, centenos et quinquagenos. Cedo mihi istos panes. Nunc Pater caelestis, qui pro tua benignitate pascis omnia, neque in multis pascendis tenuior, neque in paucis copiosior es, qui nulla lege rerum teneris, a quo omnium natura pendet, effice, rogo, his tantulis cibariis multiplicandis, ut haec hominum multitudo admirabiliter saturata, tuam inexhaustam liberalitatem recognoscat. Agite discipuli, distribuite hos cibos in omnes: satis superque erit, unde ad satietatem comedant.
XI. Panis, Joannes 6
recensereJudaei, Jesus, Discipuli, Petrus
JUDAEI. Magister, quando huc venisti?
JESUS. Vos profecto me quaeritis, non quia miracula vidistis, sed quia pane satiati estis. Procurate cibum non interiturum, sed in omnem perennitatem permansurum, quem quidem ego vobis dabo. Nam me pater comprobavit Deus.
JUDAEI. Quid agemus, ut divina opera faciamus?
JESUS. Hoc est divinum opus, ut fidem habeatis ei quem misit Deus.
JUDAEI. Quod ergo tui specimen das, ut eo viso tibi credamus? Quid tale facis, quale fecit olim Moses, quo duce majores nostri manna vixerunt in solitudine: quemadmodum litteris proditum est, "Panem de caelo dedit eis comedendum."
JESUS. Non Moses (mihi credite) panem vobis de caelo dedit, sed meus pater verum vobis de caelo panem dat. Nam Dei panis est, qui de caelo descendit, et vitam dat hominum generi.
JUDAEI. Domine, da nobis perpetuo panem istum.
JESUS. Ego sum panis vitalis. Qui venit ad me, non esuriet: et qui in me fiduciam suam collocat, non sitiet unquam. Sed hoc vobis dico: et vidistis me, neque fidem habetis. Quicquid mihi dat pater, ad me veniet: et venientes ad me non ejiciam foras. Descendi enim de caelo, non ut meae, sed ut ejus qui me misit, voluntati paream. Haec est, autem, ejus qui me misit, Patris voluntas, ut ex eo omne quod mihi commisit, nihil perdam, sed id ultimo die exuscitem. Haec est, autem, ejus qui me misit voluntas, ut quisquis Filium aspicit, eique fidit, is vitam aeternam adipiscatur, et a me ultimo die in vitam revocetur.
JUDAEI. Nonne hic est Jesus, Josephi filius, cujus nos patrem, matremque novimus? Quo pacto igitur ait, se de caelo descendisse?
JESUS. Ne mussate inter vos. Nemo potest ad me venire, nisi Patre, qui me misit, trahente eum, a me ultimo die in vitam revocandum. Scriptum est in vatibus, omnes fore divinitus doctos. Quisquis ergo ex Patre audivit, et didicit, is ad me venit; non quia Patrem quisquam vidit, nisi qui est a Deo, is Patrem vidit. Credite mihi, qui mihi fidit, is vitam habet aeternam. Ego sum panis vivus. Manna usi sunt majores vestri in deserto, et tamen mortui sunt. Hic est panis qui de caelo descendit, ejusmodi, ut qui eo vescatur, non sit moriturus. Ego sum panis vivus, qui de caelo descendit; quo pane qui vescitur, vivet in perpetuum. Panis, autem, quem ego dabo, caro mea est, quam pro humani generis vita dabo.
JUDAEI. Quomodo potest hic nobis carnem suam dare comedendam?
JESUS. Hoc vobis confirmo, nisi ex carne mea comederetis, et sanguinem meum biberitis, non habere vos vitam in vobis. Qui comedit meam carnem, bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et ego cum in vitam revocabo ultimo die. Caro, enim, mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui mea carne vescitur, et sanguinem bibit, is in me manet, et ego in eo. Quemadmodum vivit Pater, qui me misit, ita et ego per Patrem vivo; qui me comedet, is quoque per me vivet. Hic est panis qui de caelo descendit, cujus longe alia vis est quam mannae, qua usi majores vestri, tamen mortui sunt. Hoc pane qui vescitur, vivet in sempiternum.
DISCIPULI. Dura vox: quis eam audire potest?
JESUS. Ergo hoc vobis absurdum videtur? Quid si me videatis eo ascendentem, ubi eram antea? Nonne multo vobis absurdius videbitur, ut qui in caelum ascenderit, is in terris comedatur? Non sunt mea dicta ita accipienda, ut dicam ipsam carnem meam comedi. Nam caro quidem nihil juvat: sed est divina quaedam comedendi ratio, qua vita aeterna comparatur, de qua ratione verba facio. Nam quemadmodum qui panem comedit, is per panem vivit: ita qui per me vivit, (id quod mihi fidendo et a me pendendo efficitur) is me comedere dicitur. Sed sunt quidam ex vobis, qui fidem non habent. Hanc ob causam dixi vobis, neminem posse ad me venire, nisi hoc ei datum fuerit a Patre meo. Jam vero multi a me propterea discedunt. Quid vos? Num etiam vultis discedere?
PETRUS. Domine, quem adeamus? Verba vitae aeternae habes; et nos credimus, et novimus, te esse Christum, Dei immortalis Filium.
JESUS. Equidem vos duodecim elegi, sed vestrum unus diabolus est.
XII. Praeposteri, Matth 15, Marc 7
recenserePharisaei et Scribae, Jesus, Discipuli, Petrus
PHARISAEI ET SCRIBAE. Cur faciunt discipuli tui contra institutum antiquorum, ut cibum capiant illotis manibus?
JESUS. Cur et vos contra praeceptum Dei facitis, instituto vestro? Deus enim (uti ait Moses) parentem utrumque coli praecepit: et si quis patri matrive maledixerit, eum morte mulctari. At vos ita homines instituitis, ut parentibus demonstrant, donaria a se in fiscum templi collata, in ipsorum parentum utilitatem esse cessura. Ita estis in causa, ut nihil ad illam honoris speciem addant, dum se satis parentibus facere arbitrantur, si in templum donaria conferant: quamvis parentibus non, ut debent, subveniant. Quo vestro instituto, Dei praeceptum resciditis. Multa sunt ejusdem generis alia, in quibus, dum hominum instituta teneatis, Dei praecepta omittitis: lotiones urceorum et poculorum et cetera ejusmodi. Ficti homines, recte vaticinatus est de vobis Esaias, ubi ita dicit: “Hic ad me populus ore accedit, et me labiis colit, sed animo procul a me absunt.” Verum frustra me ex institutis praeceptisque hominum venerantur. Sed attendite omnis multitudo, et intelligite. Non quod intrat per os, coinquinat hominem: sed quod exit per os, hoc vero coinquinat hominem. Si quis habet aures ad audiendum, audiat.
DISCIPULI. Ecquid scis, Pharisaeos isto tuo dicto esse offensos?
JESUS. Omnis stirps a Patre meo caelesti non plantata, extirpabitur. Sinite eos: duces sunt caeci caecorum. Quod si caecus caecum ducat, ambo in foveam cadent.
PHILLIPUS. Edissere nobis sententiam istam.
JESUS. Adeone etiam vos tardi estis? aut nondum intelligitis, nihil quod extrinsecus in hominem intrat, posse eum coinquinare? non enim in cor penetrat, sed in ventrem fertur, et in latrinam per excrementa ciborum ejicitur. Sed quae ex homine per os exeunt, ea ex corde proficiscentia coinquinant hominem. Hinc nascuntur malevolentiae, hinc adulteria, hinc stupra, hinc caedes, hinc furta, hinc falsa testimonia, hinc sordes, hinc malitiae, hinc dolus, hinc protervitas, hinc invidentia, hinc maledicta, hinc superbia, hinc stultitia. Haec tam multa intrinsecus manantia polluunt hominem. Illotis autem manibus cibum capere, non polluit hominem.
XIII. Cananaea, Matth 15, Marc 7
recensereCananaea, Discipuli, Jesus
CANANAEA. Miserere mei, o tu orte a Davide. Filiam habeo, quae furiis misere agitur. Heu me infelicem, ne respondere quidem dignatur. Obsecro te etiam atque etiam miserere mei, respice me, utere tua in me clementia, et mansuetudine.
DISCIPULI. Absolve eam, quaesumus: clamore nos obtundit.
JESUS. Non sum missus, nisi ad oves perditas stirpis Israeliticae.
CANANAEA. Domine, subveni mihi.
JESUS. Sine primum saturari liberos. Neque enim convenit liberorum panem objicere catellis.
CANANAEA. Etiam sane: et tamen catelli quoque comedunt de micis liberorum, quae decidunt de mensa dominorum suorum.
JESUS. O mulier, magna est tua fiducia. Obtineto sane, quod vis. Et propter istud dictum, abi laeta: nam furia emigravit e tua filia.
XIV. Fermentum, Matth 16, Marc 8
recensereJesus, Discipuli
JESUS. Cavete vobis diligenter a fermento Pharisaeorum, et Sadducaeorum, tum etiam Herodis.
DISCIPULI. Hoc dicit, quia panes non accepimus.
JESUS. Quid vobiscum cogitatis, diffidentes, panes a vobis esse omissos? Adeone caeci animo estis? Adeone sensum omnem amisistis, ut nihil intelligatis, neque vobis veniat in mentem illorum quinque panum quos in quinque hominum millia dispertivi? quot enim corbes frustis refertas abstulistis?
DISCIPULI. Duodecim.
JESUS. Quid, cum septem panes in duodecim millia dessecui? quot canistrorum frustra abstulistis?
DISCIPULI. Septem.
JESUS. Qui fit, ut non intelligatis me non de pane loqui, dum jubeo vitari fermentum Pharisaeorum et Sadducaeorum?
XV. Claviger, Matth 16, Marc 8, Luc 9
recensereJesus, Discipuli, Petrus
JESUS. Quem me dicunt homines esse?
DISCIPULI. Alii Joannem Baptistam, alii Eliam, alii Jeremiam, alii aliquem ex veteribus vatibus, qui in vitam redieris.
JESUS. Vos autem quem esse me dicitis?
PETRUS. Christum, Dei immortalis Filium.
JESUS. Beatus es Simon Bariona, quoniam istud a nemine mortalium edoctus es, sed a Patre meo, qui est in caelis. Et ego tibi vicissim dico: tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, quam ne universae quidem Orci vires superabunt. Tibique dabo claves regni caelestis, ac quicquid obstrinxeris in terra, erit obstrictum in caelis; et quicquid solveris in terra, erit solutum in caelis. Ceterum etiam atque etiam cavete, ne cuiquam indicetis me esse Christum. Me quidem oportet Hierosolymam proficisci, omnesque a senioribus et pontificibus et scribis contumelias, et indignitates perpessum, interfici, tertio post die resurgere.
PETRUS. Respice te, Domine, numquam istud tibi accidet.
JESUS. Abi e meo conspectu, Satana, impedimento mihi es: quod divina non sapis, sed humana. Quod si quis me vult consequi, renuntiet sibi ipsi, me, crucem ferens quotidiana, subsequatur. Nam qui volet vitam suam servare, eam perdet. Qui autem vitam perdiderit mea causa, et Evangelii, eam servabit. Quid enim prodest, quemquam etiam totum mundum lucrari, si vitae suae jacturam faciat? Aut quid habet quisquam, quod cum vita sua compensare possit? Etenim quem mei, meorumque dictorum in hoc adultero sceleratoque hominum genere paenituerit, ejus me vicissim paenitebit, cum et meo et paterno splendore conspicuus veniam, una cum sacrosanctis et divinis Geniis. Nam venturus sum, et pro suis quinque factis remuneraturus. Quinetiam vobis confirmo, quosdam esse ex hoc conventu, qui non sint obituri mortem, quin me regni divini praepotentem venisse viderint.
XVI. Lunaticus, Matth 17, Marc 9, Luc 9
recenserePater lunatici, Jesus, Daemon quidam, Alius
PATER. Magister oro te, ut me, meumque unicum filium, quem tibi hic adduco, respicias. Agitatur nescio quo furiali spiritu muto: credo eum Dianae incitatione ita misere infestari. Nam cum subito eum mala illa pestis corripuit, tum vero admotis dolorum facibus, repente divexatur, et cruciatibus fodicantibus, horribiles gemitus et dentium stridores edens, spumas agit in ore: ut vix tandem saevis cruciamentis perfractus, a tam immanium furiarum vinculis laxatur. Eum deduxi ad tuos discipulos, et oravi ut eum a tanto malo liberarent. Sed non potuerunt.
JESUS. O diffidens hominum genus, et pravum: quousque versabor inter vos? quem ad finem vos perferam? Huc mihi adducatur.
PATER. Ecce eum tibi. Hei mihi, vide, sis ut repente, te viso, concidit: vide, ut spumans volutatur?
JESUS. Quampridem hoc ei evenire cepit?
PATER. Jam et pueris, ac saepe in ignem, saepe in aquam praeceps ruit, ut dicas eum in mortem ferri. Sed tu si quid potes, opitulare nobis, nostri misertus.
JESUS. Si potes fidere, nihil est quod fidenti fieri non possit.
PATER. Fido ego quidem, Domine: sed tu adjuva fidem meam.
JESUS. Spiritus mute et surde, ego tibi impero, ut hinc emigres, remigraturus nunquam.
DAEMON. Bruuu.
QUIDAM. Ut convulsus est? ut mortuo similis?
ALIUS. Immo ego puto plane mortuum, ita nihil omnino movetur.
JESUS. Cedo mihi istam manum, surge, esto incolumis. Trado tibi filium tuum omni morbo vacuum.
XVII. Lapidantes, Joannes 8
recensereJesus, Pharisaei, Judaei
JESUS. Ego sum lux mundi. Qui me sequetur, non ingredietur in tenebris, sed utetur luce vitae.
PHARISAEI. Tu de teipso testaris, testimonium tuum non est verum.
JESUS. Etsi ego testor de meipso, verum est tamen testimonium meum, quoniam scio unde venerim, et quo abeam: id quod vos nescitis. Vos more hominum judicatis, ego non judico quemquam. Et tamen, ut maxime judicem, judicium meum verum sit: utpote qui non sim solus, sed una etiam adsit qui me misit Pater. In vestra quoque lege scriptum est, duorum hominum testimonium verum esse. Ego de meipso testimonium dico, dicit etiam is a quo sum missus, Pater.
PHARISAEI. Ubinam est tuus pater?
JESUS. Neque me novistis, neque patrem meum. Si me nossetis, meum quoque Patrem nossetis. Ego abiturus sum, et vos me requiretis, atque in peccato vestro moriemini. Quo ego abibo, vos non potestis venire.
JUDAEI. Num ipse se interficiet, ut dicat, quo ipse abiturus est, nos venire non posse?
JESUS. Vos hinc inferne estis, ego superne. Vos ex hoc mundo estis, ego non item. Ideoque dixi vobis, vos in peccatis vestris morituros: id quod fiet, nisi credideritis me eum esse.
PHARISAEI. Nam quis tu es?
JESUS. Jamdudum id vobis sum elocutus. Equidem multa de vobis habeo vere dicere: sed ut ille qui me misit, verax est, ita ego quoque ea demum quae ex eo audivi, hominibus renuntio. Verum enimvero cum me extuleritis, tum demum intelligetis me eum esse, qui mea sponte faciam nihil: contra, sicut me docuit Pater, ita loquar: mecumque habeam eum, qui me misit. Neque enim me solum deseruit Pater, ad cujus ego arbitrium omnia semper facio. Quod si vos, qui mihi creditis (video enim esse non parum multos) in meis dictis manebitis, vere discipuli mei eritis, veritatemque intelligetis, quae vos in libertatem vindicabit.
JUDAEI. Nos Abrahami progenies sumus, neque cuiquam unquam servivimus: et tu audes dicere, nos factum iri liberos?
JESUS. Credite mihi, quicunque facit peccatum, servus est peccati. Atqui servo non est domi perpetua mansio, filio est. Ergo si vos filius libertate donabit, re ipsa liberi eritis. Neque vero me praeterit, vos esse progeniem Abrahami: sed enim cupitis me necare, postquam mea in vobis oratio locum non habet. Ego quod cognovi a Patre meo, loquor: itidem vos quod didicistis a patre vestro, facitis.
JUDAEI. Noster quidem pater Abrahamus est.
JESUS. Si Abrahami filii essetis, Abrahamo digna faceretis. Nunc cupitis me perimere, hominem qui verum vobis sum effatus, id quod audivi ex Deo. At nihil tale faciebat Abrahamus. Vos patre vestro digna facitis.
JUDAEI. Atqui e stupro nati non sumus. Unum patrem habemus, Deum.
JESUS. Si a Deo patre essetis, amaretis me, quippe cum a Deo profectus venerim. Neque enim mea sponte veni, sed ab eo missus. Cur meam orationem non agnoscitis? Cur mea dicta audire non potestis? Vos ex patre Veiove estis, et patris vestri libidinibus ministros vos libenter praebetis. Ille jam ab initio fuit homicida, nec in veritate persistit, nempe veritate vacuus. Quod si falsum loquitur, de suo loquitur, utpote mendax, mendaciique pater. At mihi vos, quia verum dico, non creditis. Quis me vestrum coarguit peccati? Quod si verum dico, cur mihi non creditis? Qui a Deo est, Dei dicta audit. Vos ideo non auditis, quia a Deo non estis.
JUDAEI. An non recte dicimus te esse Samaritanum, et furiosum?
JESUS. Ego furiosus non sum, sed patrem meum decoro: vos vero me probro afficitis. Sed non ego meae laudi studeo: est qui studeat, et cum ratione. Credite mihi: qui mea dicta observaverit, mortem non obibit unquam.
JUDAEI. Nunc plane videmus te furere. Abrahamus ipse mortuus est, et ipse vates: et tu eum a morte in perpetuum vindicas, qui tibi dicto audiens fuerit. Num tu major es patre nostro Abrahamo, qui tamen mortuus est, ut etiam ipse vates? Quem tu te facis?
JESUS. Si ego me ipsum laudarem, laudatio mea nulla esset. Pater meus est qui me laudat: quem vos, cum dicatis vestrum esse Deum, tamen non novistis. At ego novi: id quod si negarem, vestri esset similis, id est mendax: sed novi eum, ejusque dictis pareo. Abrahamus ille parens vester gestivit videre diem meam, et vidit, et vidisse gavisus est.
JUDAEI. Quinquaginta annos nondum habes, et Abrahamum vidisti?
JESUS. Immo antequam Abrahamus esset, ego eram.
JUDAEI. Proh scelus, haecine nos tam indigna ferre? Quin eum cooperimus lapidibus? Agite, fiat lapidatio. Sed quid hoc est? Nusquam comparet, evanuit.
XVIII. Caecus Natus, Joannes 9
recensereDiscipuli, Jesus, Caecus natus, Vicini, Pharisaei, Parentes caeci, Judaei, nuntius
DISCIPULI. Magister, utrum propter suum hic, an propter parentum peccatum caecus natus est?
JESUS. Propter neutrum: tantum ut divina in eo opera demonstrarentur. Me oportet rem agere ejus qui me misit, dum dies est. Veniet nox, cum agi non poterit. Donec in hac vita ago, lux sum hominum. Sed age jam, huic homini lucem conferam. Confectum est. Abi lotum in piscina Siloa.
CAECUS. Faciam, et quidem libenter. O me felicem, si possum adipisci id quod homines vocant lucem, quo ita delectantur, ut negent quicquam esse jucundius. At ego nunquam ne suspicari quidem potui quale esset: neque omnino animo et cogitatione comprehendere, quid album, quidve atrum dicant. Ita mihi natura iniqua fuit, ut mihi rem omnium praedicatione suavissimam inviderit. Sed jam videor mihi ad piscinam pervenisse. Lavabo me, ut sum jussus. O Deus immortalis, quid hoc rei est? Hoccine est videre? Ho, ho, vix sum mei compos, prae gaudio. Video ego caelum, terram, homines. Bone Deus, quis est hodie tam fortunatus, quam ego sum? O populares, aspicite, aspicite eum qui ex utera matris caecus est exceptus, nunc liquido videntem!
VICINUS. Estne hic ille, qui solebat sedens mendicare?
ALTER VICINUS. Plane.
VICINUS. Fieri non potest. Alius est, ejus simillimus.
CAECUS. Immo ego vero ille ipse sum.
VICINUS. Quo pacto tibi aperti sunt oculi?
CAECUS. Quidam homo, quem Jesum nuncupant, pulverem sputo suo temperatum meis oculis illuit: deinde jussit ut irem lotum in Siloa, quo facto, sensum videndi sum assecutus.
VICINUS. Ubi est ille?
CAECUS. Me latet.
VICINUS. Deducamus eum ad Phariseos.
CAECUS. Quo libet.
VICINUS. Adducimus vobis hominem, Pharisaei, qui ait se, cum a nativitate caecus esset, videndi munus a Jesu esse assecutum.
PHARISAEI. Quomodo istud amabo?
CAECUS. Caeno mihi oculos illuit: quibus deinde ablutis, video.
PHARISAEI. Is homo non est a Deo profectus, ut qui sabbatum non agat.
ALIUS. Qui posset improbus homo tam stupenda?
PHARISAEI. Tu quid de eo censes, qui tibi oculos aperuerit?
CAECUS. Egone? Vatem esse.
JUDAEI. Credibile non est, eum qui nunc videt, caecum fuisse. Evocentur huc ejus parentes.
ALIUS. Sane placet. Heus vos, accersite eos.
NUNTIUS. Fiet.
JUDAEI. Placet hanc rem altius sciscitari.
NUNTIUS. Adsunt.
JUDAEI. Hiccine est filius vester, quem vos praedicatis caecum esse natum? Qui fit ut nunc cernat?
PARENTES. Hunc filium esse nostrum, et caecum fuisse natum, scimus: quomodo nunc cernat, nescimus: quisve ei oculos aperuerit, nos fugit. Ipse jam grandis est, ipsum interrogate, de se ut eloquatur.
PHARISAEI. Appelletur iterum. Ades tu, fatere verum. Nobis satis cognitum est, hominem illum esse sceleratum.
CAECUS. Sceleratus sit, nec ne, nescio: unum illud scio, me, cum caecus fuerim, nunc oculis uti.
PHARISAEI. Quid fecit tibi? quomodo illustravit tua lumina?
CAECUS. Jam vobis dixi, neque audivistis. Quid denuo vultis audire? Num vos quoque vultis ejus discipuli fieri?
PHARISAEI. Abi in malam rem. Tu es ejus discipulus: nos Mosis sumus discipuli. Satis scimus cum Mose locutum esse Deum: hic autem unde sit, nescimus.
CAECUS. Ergo in eo est admirabilitas, quod vos nescitis unde sit, cum mihi oculos patefecerit. Jam scimus, improbos a Deo non audiri: sed si quis pius est, et Dei voluntati parens, eum audit Deus. Nunquam post hominum memoria fando auditum est, quemquam illustravisse oculos caeci nati. Quod nisi esset is profectus a Deo, nihil posset.
PHARISAEI. Tu scelerum plenus es, et nos doces? Abi foras in malam crucem.
JESUS. Audio eum, quem nativa caecitate liberavi, exactum esse a Judaeis. Et ecce eum. Heus tu, habesne fidem Dei filio?
CAECUS. Quis autem is est, ut ei fidem adhibeam?
JESUS. Vides eum. Is ipse est, qui tecum loquitur.
CAECUS. Ego vero fidem habeo.
JESUS. Ego in hunc terrarum orbem ad hoc discrimen, et ad hunc delectum veni, ut qui non vident, videant; qui vident, caeci fiant.
PHARISAEI. An tibi nos videmur caeci?
JESUS. Si caeci essetis, non essetis in vitio. Nunc quia dicitis vos cernere, peccatum in vobis haeret. Sic accipite: Qui non intrat per januam in caulam, sed alia transcendit, is fur est et latro. Qui autem intrat per januam, pastor est ovium. Huic janitor aperit. Hujus vocem exaudiunt oves. Hic suas appellat nominatim, easque educit, eductisque praeit viam: hunc oves consequuntur, ut cujus vocem agnoscant. Alienum autem non sequuntur, sed defugiunt, quoniam non agnoscunt alienam vocem. Verum ut intelligatis quid mihi velim, sic habetote. Ego sum janua ovium. Omnes quicunque ante me venerunt, fures sunt et latrones, nec eos audiverunt oves. Ego sum janua. Per me qui intrabit, servabitur, et ingressum et egressum liberum habebit, et pascuum nanciscetur. Fur non aliam ob causam venit, quam ut furetur, mactet, perdat. Ego veni, ut vita fruantur, et melius habeant. Ego sum pastor bonus. Pastor bonus animam ponit pro ovibus. At mercenarius ille, non pastor, cujus suae non sunt oves, si quando videt lupum venientem, relictis ovibus, in pedes se conjicit: lupus oves agit, rapit. Ille mercenarius fugit: nempe mercenarius, nec curam habens ovium. Ego sum pastor bonus, meas novi, vicissimque eis sum notus. Quemadmodum novit me Pater, ita ego novi Patrem; et vitam pono pro ovibus. Habeo autem alias oves, quae non sunt hujus ovilis; quae etiam mihi adducendae sunt, meamque vocem audient; atque ita fiet unum ovile, unusque pastor. Ideo me Pater amat, quia animam pono, eam resumpturus. Eam quidem nullus mihi eripere potest, sed ipse mea sponte eam pono. Habeo enim potestatem eam ponendi, rursumque sumendi. Hoc mihi in mandatis dedit meus Pater.
JUDAEI. Furiosus est, et insanit: quid eum auditis?
ALTER. Haec non sunt furentis. Potestne furia caecorum oculos lucis usu donare?
XIX. Renovalia, Joannes 10
recensereJudaei, Jesus
JUDAEI. Quamdiu nostos animos suspensos tenebis? Si tu es Christus, dic nobis aperte.
JESUS. Id dixi vobis, nec creditis. Ea quae Patris mei nomine facio, satis de me testant. Sed vos non creditis, quia non estis ex his ovibus meis: quemadmodum dixi vobis, “Oves meae vocem meam audiunt.” Ego eas cognosco, ipsae me sequuntur, ego eis vitam largior sempiternam. Non possunt unquam perire, neque mihi eas quisquam de manu eripuerit. Pater meus, qui mihi eas mandavit, maximus est omnium; nec eas potest quisquam de ejus manu extorquere. Ego autem et Pater unum sumus.
JUDAEI. O audaciam, videtis quam nefaria vox. Agite, obruamus hominem lapidibus.
JESUS. Multa ego vobis praeclara opera, patre meo autore, edidi; quod tandem est eorum, propter quod me lapidetis?
JUDAEI. Nullam bonam ob rem te lapidamus, sed ob impia tua in Deum dicta; simul quod homo cum sis, Deum te facis.
JESUS. Eho, an non ita scriptum extat in vestris literis, "Ego vos deos appellavi"? Si dii appellati sunt illi ad quos Dei sermo habitus est, quod scriptum rescindi non potest: me, quem Pater consecravit, et in hunc terrarum orbem misit, vos impium dicitis, si dixi me Dei esse filium? Si Patre digna non praesto, mihi ne credite; sin etiam, si non mihi, at factis credite; et tandem cognoscite et Patrem in me, et me in Patre esse.
JUDAEI. Enimvero ista jam non sunt ferenda. Injiciamus ei manus, quid stamus? Papae, ubi est, nusquam est. Ubi est? Evanuit in auram, prestigiator; at non semper evadet, tenebitur aliquando.
XX. Thomas, Joannes 11
recensereJesus, Discipuli, Thomas
JESUS. Abeamus iterum in Judaeam.
DISCIPULI. Magister, modo te volebant lapidare Judaei, et eodem redis?
JESUS. Diei horae sunt duodecim. Qui interdiu iter facit, non offendit: utitur enim communi hac luce. Qui autem noctu, offendit: caret enim lumine. Jam vero Lazarus ille noster amicus obdormivit, eum ego expergefactum.
DISCIPULI. At si obdormivit, salvus est.
JESUS. Planius dicendum est: Lazarus mortuus est, id quod vestra causa gaudeo, ut rei fidem adjungatis, cum sciatis me non affuisse tibi. Sed eamus ad eum.
THOMAS. Eamus et nos, morituri cum eo.
XXI. Lazarus, Joannes 11
recensereMartha, Jesus, Maria, Judaei
MARTHA. Cum essem domi, allatus est mihi nuntius, advenire Jesum. Itaque ei extra vicum obviam procedo. Sed eum advenientem video, adibo et salutabo. O Domine, si adfuisses hic, meus frater non fuisset mortuus. Sed nunc etiam scio, te quicquid a Deo petiveris, impetraturum esse.
JESUS. Reviviscet frater tuus.
MARTHA. Scio ego revicturum, cum reviviscent homines in illo novissimo die.
JESUS. Ego sum vitae instaurator, et conservator, ita ut mihi confidentes omnes et mortui sint revicturi, et vivi nunquam sint morituri. Credis hoc?
MARTHA. Etiam Domine. Ego persuasa sum, te esse Christum illum Dei filium, orbi expectatum. Sed eo evocatum Mariam, sororem meam, quae domi misera luctu tabescit.
JESUS. Quam multa acerba et perpessu aspera evenire in hominum vita necessse est? Me etiam miserescit harum miserandarum muliercularum, quae carissimi fratris morte concussae, maerore conficiuntur: et jam ad me, sicut ad certum asylum confugient, opemque meam et praesens auxilium implorabunt. Atque ecce eas huc accurrentes, cum magna hominum multitudine. Ipse autem Maria, ut plorat, ut lamentatur, ut suo luctu omnibus lacrimas excutit? Jam credo mihi ad pedes jacebit supplicans.
MARIA. O Domine, si tu hic adfuisses, meus frater non fuisset mortuus.
JESUS. Ubi eum posuistis?
JUDAEI. Veni visum. Ut commotus est, et lacrimarum vim profundit? Nimirum eum valde amabat.
ALTER. Non poterat is qui caeci oculos reclusit, efficere, ut ne hic moreretur? Sed videte, ut rursus conturbatur.
JESUS. Hic est monumentum: amovete saxum.
MARTHA. At jam fetet Domine, nam quatriduum est.
JESUS. Dixine ego tibi, te, si potes fidere, visuram gloriosum et plane divinum factum? Tollite modo saxum. Pater gratias tibi ago, quod me audivisti. Equidem sciebam, ut me semper audias: sed dicebam propter circumstantem hominum multitudinem, ut credant me a te esse missum. Lazare, veni foras.
JUDAEI. O rem saeculis omnibus inauditam. Videte, videte hominem e sepulchro emergentem, vinctis pedibus et manibus fasciis, vultuque sudario obvelato. O immensam Dei potentiam.
JESUS. Solvite eum, et dimittite liberum.
XXII. Repudium, Matth 19, Marc 10
recenserePharisaei, Jesus, Discipuli
PHARISAEI. Licetne vero repudiare uxorem, qualibet de causa?
JESUS. Quid vobis praecepit Moses?
PHARISAEI. Moses permisit uxori nuntium remittere, scripto divortii instrumento.
JESUS. An non legistis, ut qui eos principio fecit, marem simul et feminam fecerit? utque ita pronuntiatum sit: “Propterea vir, relicto utroque parente, haerebit suae conjugi, fietque ex duobus unum corpus.” Itaque jam non sunt duo, sed unum corpus. Proinde quod Deus conjugavit, homo ne disjungat.
PHARISAEI. Cur ergo praecepit Moses, ei dari divortii tabulam, eamque repudiari?
JESUS. Habuit videlicet rationem vestrae pervicaciae. Verum olim non erat ita factitatum. Quin hoc vobis confirmo, quicunque repudiaverit uxorem suam, nisi ob stuprum, et duxerit aliam, adulterat: et qui repudiatam duxerit, adulterat. Eadem in causa sunt et feminae.
DISCIPULI. Si ea est viri cum uxore conditio, non expedit connubia conjungere.
JESUS. At non omnes id praestare possunt, sed ii duntaxat quibus datum est. Nam eviratorum alii ita ex utero matrum orti sunt, alii manu castrati sunt, alii se ipsos castraverunt propter regnum caeleste. Qui hoc potest praestare, praestato.
XXIII. Dives, Matth 19, Marc 10, Luc 18
recensereAdolescens, Jesus, Discipuli, Plebs
ADOLESCENS. Magis bone, quid boni faciendum mihi est, ut vitam aeternam adipiscar?
JESUS. Quid me dicis bonum? Nemo bonus est, nisi unus Deus. Quod si vis ad vitam pervenire, serva praecepta.
ADOLESCENS. Quaenam?
JESUS. Ne adulterato. Ne occidito. Ne furator. Falsum testimonium ne dicito. Ne quem intervertito. Parentem utrunque colito. Alterum ut te ipsum diligito.
ADOLESCENS. Haec omnia servavi jam a teneris, quid mihi restat?
JESUS. Probo. Unum tibi deest. Si vis perfectus esse, i venditum rem tuam omnem, et pretium in pauperos erogato, thesaurum habiturus in caelo: deinde ad me sequendum, crucem ferens venito... Eho, abit maestus: est enim perdives. O mei discipuli, quam difficulter, qui rem habent, ad regnum caeleste perveniunt. Obstupetis? O filii, quam difficile factu est, ut qui divitiis freti sunt, in regnum divinum ingrediantur. Dicam iterum: facilius est rudentem trajici per foramen acus, quam divitem in regnum divinum introire.
DISCIPULI. Ecquis igitur poterit servari?
JESUS. Hoc humanis quidem viribus fieri non potest, sed potest divinis. Nam omnia, quantumvis hominibus, ardua videantur, a Deo tamen fieri possunt.
PLEBS. Nos quidem (ut vides) reliquimus omnia, ut te sequeremur: quid ergo hinc assequemur?
JESUS. Vos quidem certe, qui me secuti estis, cum in renovata vita in tribunali magnificus consedero, sedebitis etiam in duodecim tribunalibus, duodecim tribus Israelitarum judicantes. Et omnino, quisquis domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut conjugem, aut liberos, aut agros reliquerit, mei nominis, et Evangelii regnique divini gratia: is et in hoc aevo, etiam inter tot acerba, centuplum accipiet, et in futura aetate vita fruetur sempiterna. Sed multi primi erunt ultimi, et ultimi primi. Nam in regno caelesti idem usu venit, quod in quodam paterfamilias, qui primo mane exiit ad conducendos in vineam suam operarios: cum singulis denariis in diem cum eis decidisset, eos in vineam dimisit. Iterumque circiter horam tertiam egressus, vidit alios otiosos in foro manentes, quos etiam in vineam suam dimisit, seque eis quod aequum esset, daturum promisit. Item circa sextam et nonam horam egressus, fecit idem. Hora autem fere undecima egressus, cum alios desides invenisset: "Quid hic" inquit "statis totum diem otiosi?” ”Nemo nos conduxit," inquiunt illi. Tum ille: "Ite et vos in vineam meam, et quod erit aequum, accipietis." Vespere mandat vineae dominus procuratori suo, ut operas convocet, eisque praemium persolvat, initio facto ab ultimis ad primos. Hi qui venerant hora fere undecima, singulos acceperunt denarios. At primis qui sese plus accepturos rati essent, cum tantundem accepissent, murmurabant in patremfamilias, quod ultimos, qui unam horam opus fecissent, ipsis aequavisset, qui totius diei onus pertulissent, et ardores. Tum ille uni ex eis: "Amice," inquit, "non facio tibi injuriam. Nonne denario meo sum depactus es? Aufer tuum, et abi. Libet mihi tantum dare huic ultimo, quantum tibi. An mihi non licebit meis uti, meo arbitrio? Eone tu oculum malum habes, quia ego sum benignus? Ita in regno caelesti ultimi primorum et primi ultimorum conditione erunt. Multi enim sunt vocati, sed pauci electi.
XXIV. Dives Immisericors, Luc 16
recensereDives, Abrahamus
DIVES. Pater Abrahame miserere mei, et mitte Lazarum, qui summo digito in aqua intincto, linguam mihi refrigeret: discrucior enim in hac flamma.
ABRAHAMUS. Fili memineris, te bonis in vita, Lazarum malis esse defunctum. Nunc vicissim hic in voluptate, tu in dolore es. Praeterea constat omnino inter nos et vos vasta vorago, ut hinc ad vos, aut isthinc ad nos aditus transire volentibus non pateat.
DIVES. Saltem illud oro te, pater, ut eum mittas in domum mei patris, ut meos fratres (habeo enim quinque) commonefaciat, ne ipse quoque committant, ut in hunc tam tetri cruciatus locum veniendum sit.
ABRAHAMUS. Habent Mosem, et ceteros vates: eos audiunto.
DIVES. Est istud quidem aliquid, pater Abrahame. Sed si quis a mortuis ad eos fuerit profectus, facilius vitam corrigent.
ABRAHAMUS. Si Mosem et vates non audiunt, ne ei quidem qui revixerit, obtemperabunt.
XXV. Filii Zebedei, Matth 20, Marc 10
recensereMater Jacobi et Joannis, Jesus, Jacobus et Joannes
MATER. Magister, volebant quiddam a te petere mei duo filii.
JESUS. Quidnam id est?
JACOBUS. Ut tibi, cum splendorem et imperium fueris adeptus, alter dexter, alter sinister, assideamus.
JESUS. Nescitis quid petatis. Potestisne idem mecum poculum ebibere, eademque ablutione ablui?
JACOBUS. Possumus.
JESUS. Meum quidem poculum harietis, meaque lavatione lustrabimini. Sed ut mihi dextra laevaque assideatur, non est meum dare, nisi eis, quibus id paratum est a patre meo.