Dialogorum sacrorum libri quattuor/Liber III
I. Tobias, Tob 4
recensereTobaeus pater, Tobias filius, Raphael Genius, Anna mater
TOBAEUS. Cum ex hac vita discessero, nate, sepelito me honorifice: tum autem matrem tuam honorato: neve eam donec vives deserito, neve ei parum morigerando vitam reddas acerbam. Recordare fili, quot dolores perpessa sit propter te, cum esses in ejus utero. Cum igitur vitam finiverit, eam mecum honeste sepelito in eodem sepulcro. Ac per omnem vitam memento Creatoris tui, neve eum offende, ejusve praecepta omitte. Quantumcunque tibi Jova largitus erit, de eo ne parcito liberalitatem exercere. Ad homines inhumanos ne te aggregaveris. A respiciendis egentibus Israelitis ne abhorrueris, ne Jova vicissim tuis temporibus adversis a te respiciendo abhorreat. Quod si tuae facultates non ferent ut large id facias: at pro eo, quantum id erit quod suppeditabit, ne parce in benignitatem conferre, ut divitias tibi et argenti, aurique thesauros in beneficentia repositos habeas. Nam thesauri nihil impios juvant. At haec virtus a morte vindicat: Ac quisquis justitiam exercet, Dei conspectum videbit, quemadmodum habet scriptum illud: "Ego per justitiam conspectum tuum videbo". Quam qui exercent, caelestes habendi sunt. Tu ergo, nate, corpus tuum ab omni libidinis obscenitate tuere, uxoremque de tua cognatione ducito, nequaquam alienigenam, aut alius sanguinis, quam tuorum majorum. Nos enim vatum progenies sumus. Memoria repete Abrahamum, Isaacum, Jacobum, qui uxores de sua sibi gente asciverunt, extraneorum affinitate repudiata, eoque liberis fortunati fuerunt. Animum intende fili ad ea quae ages. Quod tibi nolis fieri, aliis ne facito. Operarii mercedem ne retineto noctem unam, post cum diem, in quem cum compactus eris, ut tuo te praemio remuneretur Deus. Corpus tuum ab ebrietate abstineto. In nulla nequitia te oblectaveris. De tuo victu largire famentibus. De tuo vestitu indue nudos. Quod tibi superat, id omne in beneficentiam confer; neque id gravate. Hoc est vere pane et vino sepulchra bonorum perfundere. Audi et attende quemlibet, qui modo verum tibi consilium det. Ab Jova omnibus temporibus pete, ut tuas rationes, consiliaque dirigat; neque enim homini in manu positum est consilium, sed uni Deo optimo maximo, qui quicquid vult efficit, alios deprimens, alios efferens. Haec mea dicta et praecepta omnia conservato, et numquam non ante oculos habeto; fortique infracto animo esto. Nam Jova tibi auxilio praesidioque erit, si ei toto animo, totoque pectore studueris. Nunc fili, illud tibi indicabo de pecunia, quam habeo apud Gabelem, mihi cognatione propinquum (ea est decem argenti talenta) Rage in Media: nam incertum est quando sim moriturus. Tu fili, si Jovam metues, teque an omni scelere conservabis, magnas ab eo opes consequeris.
TOBIAS. Omnia ut praecepisti mihi, pater, sic faciam. Sed velim mihi consilium des, qua ratione queam istam a Gabele pecuniam recuperare: nam neque ille me, neque illum ego agnoscam, neque quo signo repetam pecuniam, scio, neque qua via eatur in Mediam teneo.
TOBAEUS. Quod ad signum pertinet, hoc dices, me, cum ille mihi marsupium suum tradidisset, dixisse: "Accipe de manu mea." Atque ex quo ei argentum in manum tradidi, annum hunc esse vigesimum. De via autem, quaere tibi jam hominem aliquem fidelem, qui tecum vadat, cui praemium dabimus. Proficiscere fili, adhuc vivente me, et argentum pete. Jova te Deus Israelitarum in itinere conservet, tibique benevolentiam, studium, misericordiam, et illius et omnium qui te videbunt, conciliet; teque nobis sospitem incolumem et ducat et reducat, ante meum interitum.
TOBIAS. Eo igitur ad conquirendum ducem. Et fortasse praesto adest, qui faciat. Nam video juvenem quendam in via stantem accinctum, et ad iter (ut videtur) paratum.
RAPHAEL. Adolescens, cuias es?
TOBIAS. Domine, possesne mecum in Mediam proficisci?
RAPHAEL. Equidem novi vias omnes, sumque aliquando usus hospitio Gabelis gentilis nostri, agentis Rage, in finibus Mediae, quae Rages distat ab Echatanis itinere duorum dierum, estque montana. Ecbatana autem in campestri loca posita sunt.
TOBIAS. Praestolare paulisper, si placet, dum hanc rem patri renuntiatum eo. Nam magnopere cupio te comitem habere, tibi quoque dabo mercedem pro itinere.
RAPHAEL. I propere. Ego hic manebo, donec redeas; noli diutius morari.
TOBIAS. Nactus sum virum bonum, pater, nostri generis, qui mecum proficiscatur.
TOBAEUS. Evoca eum ad me, ut scisciter unde terrarum sit, et an satis fidus sit tibi futurus comes.
TOBIAS. Faciam. Heus, accerseris a patre meo.
RAPHAEL. Heu, salve vir divine.
TOBAEUS. Si salveo, cur mihi haec usu veniunt, ut oculis captus in tenebris caecus sedeam?
RAPHAEL. Qui tibi oculorum lucem caecando ademit, idem te, quia vir bonus es, sanabit.
TOBAEUS. Ita faxit Jova. Sed ad rem. Meus hic filius Tobias vult ire in Mediam. Frater, poterisne ire cum eo? Et ego tibi mercedem dabo.
RAPHAEL. Potero, quippe qui vias omnes noverim, omnemque illam regionem peragrarim, et montes teneam.
TOBAEUS. Cuias es? cuias generis? et qua ex civitate?
RAPHAEL. Quid amplius quaeris? Cum mercenarium habeas, qui tuum filium comitetur ex tui animi sententia?
TOBAEUS. Frater, nomen tuum scire velim, et cujus nationis sis.
RAPHAEL. Ego sum Azarias Hananelis filius, de familia Solomiti majoris, tuus gentilis.
TOBAEUS. Quod salutare faustumque sit. Sed noli aegre ferre, frater, quod voluerim tuae familiae genus cognoscere: meus gentilis es, egregia et nobili ortus familia. Nimirum nosti Hananelem et Nathanem, duos Solomiti filios, qui mecum itabant Hierosolymam, cum Israeliticam terram incoleremus, mecumque ibi adorabant: neque unquam ad deos peregrinos, qui in ea regione habebantur, desciverunt, quod caeteri gentiles nostri fecerunt. Quare vade, frater, feliciter cum filio meo: redite feliciter, adjuvante Deo. Ego tibi in singulos dies drachmam solvam et victum ut filio. Quod si vos Deus optimus maximus salvos reduxerit, istud tibi praemium augebo.
RAPHAEL. Omitte timorem. Nam ego cum filio tuo, salvus cum salvo, et ibo et redibo.
TOBAEUS. Compara tibi, Tobia fili, quae ad profectionem sunt necessaria, et profisciscere cum isto fratre. Deus omnipotens vos incolumes ducat et reducat, et vobis hoc iter ductu Genii sui prosperet.
TOBIAS. Valete mei parentes observandi.
TOBAEUS. Vale et ambula prospere.
ANNA. Ohohohoh.
TOBAEUS. Quid fles?
ANNA. Rogas? nihilne vereris puerum abs te amittere? qui in oculis nostris observando nostram senectutem redderet leviorem? quasi vero non nos sine illo argento aliturus esset Deus noster.
TOBAEUS. Ne time soror. Nam et prospere ibit, et incolumem ad nos reversum tu ipsa tuis oculis aspicies. Deus ei noster Genium attribuet, qui ei iter bene fortunet, eumque salvum reducat.
ANNA. Heu.
II. Asmodaeus, Tob 6
recensereRaphael, Tobias, Raguel, Edna
RAPHAEL. Jam tandem pervenimus Ecbatana, Tobia frater. Hac nocte divertemur apud Raguelem. Is senex quidam est, qui filiam habet unicam, forma praestantem, nomine Saram. Ego cum eo agam, ut eam tibi det in matrimonium. Est bona indole praedita, et patri dilectissima. Ausculta mihi, et de ea agito. Ubi Rage redierimus, celebrabimus nuptias. Non dubito quin non sit ille tuis postulatis contradicturus, neque eam contra legem Mosis alienigenae traditurus. Nos eam ad patrem tuum ducemus.
TOBIAS. At audio, frater, eam jam septem viris esse traditam, qui ante quam in ejus complexum venerint, mortui sint, ab Asmodaeo (ut dicitur) daemonum rege necati. Quapropter ne me ille interficiat, non mediocriter pertimesco. Quod si fieret, parentibus tristissimi causam exitus praeberem, qui alium nullum neque filium, neque filiam habent, a quo eis vita defunctis parentetur.
RAPHAEL. Verere modo Jovam, ejusque memor esto. Tum etiam patris tui praeceptum recordare, a quo jussus es uxorem ejusdem tuae familiae ducere. Tum me autore nihil daemonem timueris. Satis exploratum habeo, te cum in hac noctem in matrimonio esse habiturum. Igitur, ubi in cubiculum cum ea introiveris, sumito cor piscis, quem tu in Tigri flumine dilacerasti, et ex eo sub ejus palla suffitum facito. Eo nidore olfacto, daemon puellam fugiet, nunquam eam repetiturus postea. Cum autem tibi cum ea congredi libebit, surgitote de lecto geniali, Jovamque oratote, et obsecratote, ut vobis pro sua clementia opem ferre, puellaeque mederi velit. Tum demum cum ea rem habebis, ex qua liberos mares procreabis. Sed omnem timorem abjice: nam ea tibi destinata est ante orbem conditum, per teque eam Jova a daemone vindicaturus est.
TOBIAS. Quid futurum sit, videbit Deus. Sed certe facit tua oratio, ut a conjugio non abhorream.
RAPHAEL. Jam appropinquamus domo Raguelis et ecce eum ante suas aedes. Salve.
RAGUEL. Salvete et vos. Aspice huc Edna, quam hic adulescens formam referat Tobaeum fratrem meum?
EDNA. Unde estis fratres?
RAPHAEL. Ex captivis qui sunt Ninivae, ex Nephthalina tribu.
EDNA. Nostisne Tobaeum fratrem nostrum?
RAPHAEL. Novimus.
EDNA. Valetne?
RAPHAEL. Valet.
TOBIAS. Iste Tobaeus, frater (ut dicitis) vester, pater meus est.
RAGUEL. O faustum diem! Libet te complecti. Jovam tibi propitium precor, fili; nam ex viro optimo et probissimo natus es. Age, uxor, si quid est lautius, apparetur cena: placet arietem mactari. Volo ego hos hospites accipi liberaliter. Succedite nostro tecto, praestemus nos hilares.
TOBIAS. Jam tempus admonet, Azaria, ut de matrimonio mentionem injicias.
RAPHAEL. Memini. Quoniam filiam habes jam nubilem, Raguel, et hic est adulescens et aequalis illi et tribulis, petebat ut eam sibi nuptum locares.
RAGUEL. Non me praeterit, satius esse eam tibi quam alteri tradi. Sed verum tibi dicam. Eam jam septem viris locavi (ut tu scias), qui omnes ante ejus congressum mortui sunt. Verum ede et bibe, et istam rem omitte.
TOBIAS: Nihil agis; neque cibum ego neque potionem capiam, quin tu eam mihi in matrimonium concesseris.
RAGUEL. Postquam ita infixum in animo habes, obtineto sane. Et quia consanguinei estis, ego jam nunc eam tibi in matrimonium trado, ex instituto Mosaico et Israelitico. Huc ades, Sara. Accipe hanc, Tobia. Jova Deus caelestis nos hac nocte custodiat incolumes, suaque in vos clementia utatur.
III. Raguel, Tob 10
recensereTobias, Raguel, Sara
TOBIAS. Mi socer Raguel, tu a me postulasti ut manerem apud te dies quatuordecim, et cum filia tua uxore mea Sara suaviter viverem: id quod tibi concessi. Nunc finita est dies: ita peto abs te, ut me dimittas. Mei enim parentes ambo dies numerant, neque putant hoc loco rem esse.
RAGUEL. Doleo me tam parvum spatium a te petivisse. Sed nihil obstat quo minus id fiat longius. Mane apud me diutius: ego mittam ad tuum patrem nuntium, qui ei totum negotium renuntiet, ne sit de te sollicitus.
TOBIAS. Quaeso te, noli me remorari: cupio omnino ad parentes reverti.
RAGUEL. Quando urges, non remorabor invitum. En trado tibi meam filiam Saram, necnon dimidium facultatum mearum. Ite feliciter. Deus Jova, Deus majorum nostrorum, vos fecundet, mihique ex vobis liberos mares ostendat, qui Jovanae legi dent operam. Agite, deosculari vos volo. Vide mea filia, ut tuum socerum et socrum (qui nunc tui parentes sunt) habeas in magno honore: maritum diligas: familiam regas: domum gubernes: teipsum praestes inculpatam. Et cum bona pace profecta, efficias ut bonam de te famam, viventes adhuc, laeti hilaresque accipiamus. Et tu Tobia fili, vale. Jova te Deus caelestis salvum perducat, mihi ex te et filia mea Sara liberos tuos Jovae studiosos, eique probatos ostendat, tequam moriar. Ecce Saram filiam meam in potestate tua: noli eam unquam male tractare. Ite sane incolumes.
SARA. Valete parentes carissimi, valete cognati et amici omnes.
TOBIAS. Vale socer, vale socrus, valete omnes. Ago Jovae gratias, qui me laetum reddiderit, tot beneficiis tam mirifice affecerit.
IV. Tobaeus, Tob 11
recensereRaphael, Tobias, Anna, Tobaeus
RAPHAEL. Frater, tu scis quam sollicitum reliqueris utrumque parentem. Quapropter antecedamus ego et tu, uxore tua cum famulis, reliquoque nostro comitatu subsequente.
TOBIAS. Bene mones.
RAPHAEL. Praepara fel piscis.
ANNA. Atat, o mi vir, adventat meus Tobias, cum comite. Curro ei obviam.
RAPHAEL. Tui patris, quem video esse caecum, oculi felle isto aperientur, atque sanabuntur. Itaque cum ad eum accesseris, illinito ejus oculos isto felle: tum ille fellis mordacitatem sentiens, sibi oculos fricabit, atque ita dejecta albugine, et caelum et te laetus videbit.
ANNA. O gnate, jam mortem non deprecor, postquam tuum conspectum cernere licuit.
TOBIAS. Salve mea mater. Sed accedit huc pater. Hei mihi, collapsus est. Accurram. O mi pater, salve.
TOBAEUS. Salve fili optatissime, ut vales?
TOBIAS. Optime est, Deo gratia. Sed patere me tibi oculos illinere hoc felle. Nam spero hoc tibi fore salutare.
TOBAEUS. Libenter patiar.
TOBIAS. Expectemus paulisper.
TOBAEUS. Sentio fellis mordacitatem.
TOBIAS. Frica tuos oculos.
TOBAEUS. O supra modum mirandum miraculum. Nunc te liquido video, fili: amplectere me. Gratias ago Jovae Deo Israelitarum, qui caecos illuminat, qui mihi oculos aperuerit: cujus nomen nullis unquam saeculis satis digne laudari poterit, qui in me hoc tantum munus contulerit. Hic vulnerat, et sanat: hic occidit, et vitam dat: huic huic gratias ago, qui te nobis, feliciter expedito itinere, salvum laetumque restituit.
V. Raphael, Tob 12
recensereTobaeus, Tobias, Raphael
TOBAEUS. Tobia fili, solvamus isti homini, qui te comitatus est, mercedem: et eam cum corollario.
TOBIAS. Pater, demus ei dimidiam partem pecuniae, quam illinc attuli. Nam is me incolumem duxit, et reduxit: meamque uxorem sanavit, et argentum a Gabele abstulit, et tibi oculos sanavit: pro quibus omnibus quaenam ei referri par gratia potest? Huc ades, Azaria. Accipe, frater, mercedem tuam, id est dimidiam pecuniam, quam illinc apportasti: et vale.
RAPHAEL. Canite Jovae carmen novum, eique gratias agite, et ejus nomen celebrate, pro tantis ejus in vos collatis beneficiis: crebrisque precibus, supplicationibus et beneficentia erga egentes eum affectate quoad vivetis. Nam plus apud eum valet assiduum beneficentiae officium, quam argenti aurique copiosa congeries, utpote cum beneficentia vindicet a morte. Equidem nihil vos de rei veritate celabo. Quo tempore tu, tuaque nurus Sara, sancti opem numinis precibus suppliciter, magno cum animi angore implorabatis, vestras ego preces (ut vos sciatis) ad majestatis solium subvehebam, cumque tu mortuos sepeliebas, aderam tibi, tuisque difficilis rebus, ab Jova, qui te oculorum caecitate tentaverat (solet enim hoc pacto periculum facere bonorum), missus sum ad te sanandum, et Saram tuam nurum. Sum autem Raphael genius, unus de principibus qui ad gloriae solium famulantur. Nolite timere. Bene vobis se res habet. Agite Jovae gratias pro tantis miraculis, quae vobis exhibuit. Nam quod me, quandiu vobiscum versatus sum, edere et bibere vidistis, species illa fuit, quae vestris oculis obversabatur, cum reapse neque ederem, neque biberem. Quare mandate haec omnia literis, quae vos vestri erga Deum officii per omnem vitam admoneant, atque hanc rem in omnem omnium aetatum aeternitatem testentur: et Jovae gratias agite, ejusque sacram memoriam pie retinete, meque jam absolvite, ut ad Deum me recipiam, a quo sum missus ad vos.
VI. Achior, Judithae 5
recensereOlofernes, Achior, Proceres
OLOFERNES. Narrate mihi, vos Cananaei, de istius nationis hominibus, qui in montanis habitant: quas incolant urbes, quantam habeant copiarum multitudinem, qua re plurimum valeant, et possint, quo rege et exercitus duce utantur: et cur soli ex occidentalibus mihi obviam venire neglexerint.
ACHIOR. Audi, domine, orationem servi tui. Enuntiabo tibi rem omnem, ut sese habet, de gente ista montana, quae finitimos tibi fines incolit: neque ullum ex ore meo mendacium excidet. Homines sunt prognati a Chaldaeis, qui principio Mesopotamiam incoluerunt. Cum enim deos patrios Chaldaeorum detrectarent, patriisque, moribus relictis, unum sibi Deum caelestem ad adorandum delegissent, ab illis exagitati, in Mesopotamiam aufugerunt. Ibi cum aliquandiu commorati essent, jussi a Deo suo in Cananaeam commigrare, paruerunt, atque in Cananaea commorati, magnum auri argentique, et pecoris numerum comparaverunt. Postea dominante fame, in Aegyptum devenerunt: ubi tamdiu incoluerunt, donec in innumerabilem hominum multitudinem excreverunt. Deinde cum a rege Aegypti crudelius tractarentur, et lateres conficere indigne et labore servili cogerentur, Deum suum implorarunt, qui totam Aegyptum ineluctabilibus calamitatum ictibus perculit. Quibus malis coacti Aegyptii, eos tandem ab se emiserunt. Sed postea remisso malo, cum eos fugientes revocare, rursumque in servitutem redigere conarentur, Deus illis mare rubrum disclusit, ita ut ab utroque latere, aqua in muri firmitatem concreta staret, qua illi via in sicco per medium maris solum pertransiverunt. Eodem Aegyptius exercitus consecutus, aqua submersus ita est, ut ex innumerabili multitudine ne nuntius quidem evaserit. Trajecti mare rubrum, in solitudinem montis Sinae venerunt, ubi mortalium nemo consistere unquam aut habitare potuerat: ibi dulces ex amaris fontes ad bibendum habuerunt, et victum de caelo per quadraginta annos acceperunt. Ac quocunque unquam venerunt, Deus eorum hostes pro eis, nullo arcu, nulla sagitta, nullo scuto, nullo gladio debellavit: neque unquam huic genti resisti potuit, nisi si quando a sui Dei cultu deflexit. Nam quoties alium Deum quam suum coluerunt, direpti sunt, et omnes a bello contumelias pertulerunt. Quoties autem Dei sui cultum repetiverunt, Deus eis caelestis resistendi vires dedit. Ad extremum Cananaeos, Jebusaeos, Pherezaeos, Hettaeos, Hevaeos, Amorraeos, et fortissimos quosque Hesebonios deleverunt, eorumque agros et oppida occuparunt. Ac quamdiu se a Deo suo offendendo continuerunt, multis bonis fruiti, Deoque suo (qui improbitatem odit) prospero usi sunt. Et ante haec tempora, cum ab ea vivendi ratione, quam Deus eis tradiderat, declinavissent, diversis diversarum gentium bellis profligati, et tandem frequentes in externeas regiones captivi abducti sunt, eorumque et fanum solo aequatum, et oppida capta, et ab hostibus compilata sunt. Sed nunc ad Deum suum conversi, ex dispersione ac dissipatione congregati sunt, desertosque montes occuparunt, et Hierosolymam (in qua corum sacrarium est) obtinuerunt. Quare disquirendum est, domine, si qua in offensa sunt apud Deum. Nam si funt, facile eos, ipso concedente, superabimus. Quod si nihil ab eis est commissum, bello supersedendum censeo: ne, Deo pro eis propugnante, infamiam apud omnes mortales subeamus.
PROCERES. Quis est iste, qui tantum tribuit Israelitis, ut eos putet Nabuchodonosori posse resistere? Homines imbelles, rei militaris ignaros, qui me hercle unum tui Olofernes, exercitus impetum sustinere non potuerunt. Invadamus modo, et Achiori ostendamus eos posse superari.
OLOFERNES. Quoniam tu nobis istud oraculum, praeclare vates, edidisti, Israelitas a Deo suo defensum iri, ut intelligas unum esse Deum Nabuchodonosorem, contra cujus invictam potestatem ne illorum quidem Deus stare possit. Nos, qui ab eo missi sumus, illos ad unum funditus, ad internecionem ita delebimus, et equitatu proculcabimus, ut eorum montes sanguine redundent, et campi corporibus compleantur: citiusque illos ad fugam, quam nos ad perdendum vires deficient. Haec est totius orbis domini Nabuchodonosoris indeclinabilis sententia. At tu Ammonitarum mercenarie, Achior, qui tam divinum nobis oraculum effatus es, esto sane tanta particeps potentiae, et quos nobis anteponis, ad eos defice, ut cum eis potius, ut dignus es, pereas, et inter eos a nostra acie contrucidatus des pœnas. Quod si tantum tuae superstitioni confidis, ut me quae suscipio, praestare non posse credas, quid metu exalbescis? Hic tibi tuta sunt omnia. Non peribis, nisi cum illis, quos perire non posse vaticinaris. Vos mei satellites, abripite hunc Betuliam, ad suos Israelitas: ut illorum potius exitii, quam nostrae sit socius victoriae.
VII. Juditha, Judithae 8
recensereJuditha, Ozias, et ceteri Senatores
JUDITHA. Attendite primates populi Bethuliensis. Promisistis populo, et quidem interposito jurejurando, vos urbem hostibus post quinque dies esse dedituros, nisi Deus vobis interea tulerit auxilium. Itane vero tempus divinae statuitis misericordiae? Et ei diem vestro arbitrio dicitis? Hoccine tandem est Deum ad clementiam pellicere? An ad iracundiam instigare? Dicite mihi, vos qui Dei voluntatem in certum quoddam curriculum includitis, potestisne, non dicam Dei, sed hominum animum qui sit, et consilium, pervestigare? Quid Dei horum omnium auctoris? Mentemne ejus tenetis? Nihil minus, fratres. Nolite Dei iram provocare, qui si nolit intra quinque dies auxiliari nobis, at potest intra quot volet, potest nos quolibet die vel tutari, vel hostium crudelitati objicere. Vos vero nolite Dei quasi vadari consilium. Neque enim is est, ut aut minis, hominum more, terrendus, aut arbitrio cujusquam sit coercendus. Quare exspectemus ab eo salutem, ejusque auxilium petamus. Spero eum, pro sua facilitate, nostras preces auditurum, praesertim cum nulla hodie in nostro genere neque tribus extet, neque natio, neque populus, neque civitas, quae deos colat fabriles: quae res superioribus temporibus in causa fuit, ut patres nostri bello et direptionibus vastati, et ab hostibus magna clade concisi sint. At nos alium Deum non agnoscimus: unde sperare debemus, eum non esse nos, nostrumque genus despecturum. Quod si in hostium potestatem venimus, non tantum nobis nocuerimus, sed etiam reliquae Judaeae, nostraque sacraria depeculanda reliquerimus, quorum pollutionem, et consanguineorum nostrorum metum, et nationis captivitatem, et nostrarum possessionum vastitatem Deus temeritati nostrae accepta feret, et a nobis pœnas reposcet, ubicumque gentium sumus servituri, ut a nostris dominis indignitates omnes, et contumeliae nobis sint perferendae. Neque enim talis servitus nobis Dei gratiam, sed hominum afferet infamiam. Quamobrem fratres (quandoquidem a vobis aliorum animi pendent, vobis sacrarium, vobis fanum, vobis ara nititur) demonstrate consanguineis nostris non esse desperandum. Contraque quicquid acciderit, fortiter esse, et constanter ferendum, Deoque in his omnibus gratias agendas, qui nos tentat, sicut olim patres nostros tentavit. Recordamini Abrahamum, Isaacum, Jacobum, Mosem, denique omnes veros Dei cultores et amicos, quot, quantos, quam varios perpessi sint dolores. Constituite nunc altera ex parte eos qui Dei periclitationis impatientes, contemptius de eo, et gravius, et senserunt, et locuti sunt, ut fœde perditi et a serpentibus exanimati sint. Quare ne horum desperationem sequamur, sed illorum superiorum fiduciam imitemur: cogitemusque nos, non ut hostes extremo supplicio affici, sed ut servos sontes salutari verberationis medicina corrigi.
OZIAS. Recte tu quidem omnia, et quae nemo neget. Neque nunc primum tua prudentia, intelligentia, consilium innotescit: sed jam ab ineunte aetate vulgo compertum est, ista esse in te singularia. Sed et plebem sitis ad efflagitandum, et nos plebs ad jurandum adegit, quod jusjurandum violare nobis nefas est. Quocirca precare tu pro nobis Deum, quae pia et religiosa mulier es, ut pluvia nostros lacus impleat, ne siti deficiamus.
JUDITHA. Quemadmodum igitur id quod dixi, a Deo esse sentitis: ita etiam id quod facere decrevi, an ab eodem proficiscatur, periculum facite: Deumque orate, ut meum consilium comprobet. Sum enim facinus editura, quod omnis posteritatis memoria concelebret. Vos hac nocte ad portam eritis, ego cum ancilla mea exibo. Ac spero fore, ut Deus intra dies, post quos urbis deditionem concessistis, per me Israelitis subveniat. Sed nolo vos in meum propositum inquirere (neque enim vobis, nisi re perfecta, enuntiabo) neque quicquam aliud, nisi Deum pro me usque ad meum reditum orare.
OZIAS. Bene vade: Deo tibi ad hostium ultionem viam praeeunte.
VIII. Olofernes, Judithae 10
recensereExcubitores, Juditha, Miles, Alter Miles, Olofernes
EXCUBITORES. Cuias es mulier? unde et quo?
JUDITHA. Ex Hebraeis sum: quos exploratum habeo venturos in vestram potestatem, ab eis transfugio, meque ad Olofernem Imperatorem recipio, ut ei illorum arcana aperiam, viamque demonstrem, qua omnibus montanis, sine suorum cujusquam caede, potiatur.
EXCUBITORES. Bene tuae vitae prospexisti, quae ad dominum nostrum venire et cito venire decreveris. Nos te ante eum sistemus. Quo cum perveneris, nolito animo formidare, quo minus rem omnem ei exponas. Nam hoc tibi confirmare possumus, te eo benefico esse usuram. Deducamus eam ad Imperatoris tabernaculum. Vos reliqui interea excubias nihilo minus habete. Nos centum eam ducemus.
MILES. Heus tu, quo tam mane, tanto studio et frequentia festinatur?
ALTER MILES. Dicitur, transfugam quandam Hebraeam ad Imperatorem duci, quae sit mirabili pulchritudine.
MILES. Accurramus. O venustatem incredibilem. Quis militiam detrectet adversus Hebraeos, qui tales habeant mulieres? pro quibus pugnando occumbere, quis dubitet?
JUDITHA. Salve Imperator maxime.
OLOFERNES. Allevate eam, mei satellites. Bono animo es mulier, depone animi metum. Nam ego nemini unquam malefeci, qui terrarum orbis domino Nabuchodonosori servire voluerit. Quod nisi tui me, montium fidentia, contempissent, nunquam ego meam in eos hastam vibravissem. Sed ipsi sibi malum hoc conflaverunt. Verum dic mihi, quam ob causam ab eis ad nos perfuga transieris. Nam ad salutem venisti. Sume animum, vives et in hanc noctem, et in posterum, neque tibi quisquam officiet; contraque tecum bene agetur, quomodo solet cum servis domini mei regis Nabuchodonosori.
JUDITHA. Attende igitur, quae dicam, domine, et ea memoriae manda. Dicam autem nihil vanum (absit), sed ea dicam, quae si sequi voles, rem tibi perfectam tradet Deus, neque tuus te conatus frustrabitur. Ita vivat omnium terrarum rex Nabuchodonosor, et ejusdem tibi concredita potestas, a quo ad omnes mortales corrigendos missus es, ut per te non solum homines illi servient, verum etiam ferae, pecora, volucres sub ejus imperium tua virtute subjicientur. Nam non solum de tua sapientia, tuique ingenii acumine fama apud nos percrebuit: sed etiam per omnes jam oras sermones dissipati sunt, te unum esse toto in regno optimum, potentissimum, et in rei militaris prudentia admirabilissimum. Jam vero Achior, quae in tuo concilio dixit, et quae tu ei respondisti, audita nobis sunt. Nam comprehensus a Betuliensibus, rem omnem eis exposuit. Cujus tu cave ne orationem negligas, sed memoriae tradas: est enim vera. Neque enim superari, neque armis debellari natio nostra potest, nisi Deum suum scelere aliquo sibi infestum reddiderit. Quare ne tuus labor irritus et inanis fiat, expectandum est, dum scelus quoddam, quod jam in animis conceptum habent, commiserint: quo scelere cum Deum irritaverint, facilem et sibi perniciem, et tibi victoriam conciliabunt. Cum enim commeatu et aqua deficiantur, statuerunt pecora invadere: et quae gustare Deus in lege vetuit, omnia decreverunt insumere, frumentique primitias, et vini, oleique decumas (quae servabant dicata sacerdotibus, qui Hierosolymis apud Deum nostro ministrant) consumere habent in animo, quae nec manibus tangere cuiquam profano fas est. Idque ut sibi facere liceat, miserunt Hierosolymam (nam et Hierosolymitani eadem fecerunt) qui sibi potestatem a senatu afferant: qua potestate ad eos relata, facturi sunt quod dixi, et tum demum in tuam potestatem venturi. Horum ego omnium non ignara, ab eis aufugi, ejusmodi erga te facinus ex Dei mandato editura, ut ad ejus auditum omnes sint mortales admiraturi. Sum enim religiosa, caeli praepotentem Deum noctes diesque colo. Interea apud te commorans, domine, noctu ititabo in vallem, Deumque precabor: qui ubi me certiorem de eorum perfecto scelere fecerit, veniam id tibi indicatum. Tum tu cum omnibus copiis, nullo ex eis repugnante, proficisceris. Te ego per mediam Judaeam ad ipsam perducam Hierosolymam, tuumque currum in media urbe sistam, ut eos tanquam pastore destitutas oves abigas, nullo tibi nec cane oblatrante. Haec ego mihi praesignificata, et praenuntiata, ut tibi enuntiarem, missa sum.
OLOFERNES. Bene fecit Deus, quod te populo praemisit: quae res et nobis victoriam, et domini mei contemptoribus perniciem afferat. Quod si tu quam es et forma eleganti, et oratione eloquenti, tam praestabis quae locuta es, et Deus tuus mihi Deus erit, et tu Nabuchodonosoris domestica per totum orbem celebraberis. Agite mei servi, ducite hanc in meam cellam, eique de meo penu alimenta praebete.
JUDITHA. Dabis veniam: non licet mihi gustare tua, nisi velim mihi malum conflare. Sed vescar eis quae mecum attuli.
OLOFERNES. Quid ubi quae tecum habes defecerint, unde tibi talia subministrabimus? Cum vestratia cibaria non habeamus?
JUDITHA. Sic tu bene vivas, domine, ut ego non ante consumpero, quae habeo, quam Deus per me effecerit, quae decrevit facere.
IX. Virago, Judithae 13
recensereJuditha, Excubitores, Cives, Ozias, Achior
JUDITHA. Heus, heus, vigiles, aperite, aperite portam! Deus, Deus noster nobis adest, qui hodie insignem et praeclarum victoriae honorem tradit Israelitis.
EXCUBITORES. Judithae vox auditur, socii: descendamus propere ad portam. Convocentur huc senatores; vos incendite faces.
JUDITHA. Vide Abra, ut istud caput habeas in promptu, ut id poscente me continuo de pera, una cum velo, depromas. Jam hic aderit omnis civitas.
CIVES. Praelucete funalibus vos: aperite portam janitores: intromittite eam, ut videamus quid novi ferat.
JUDITHA. Laudate Deum, laudate Deum, qui ab Israelis stirpe misericordiam suam non averterit, sed hostes nostros hac nocte per meas manus fregerit. En vobis caput hostis vestri Olofernis, summi Assyriorum Imperatoris. En velamen, in quo ille jacebat ebrius, quem Deus mea facie deceptum, muliebri manu occidit: meque euntem, manentem, redeuntem, inviolatam, intemeratamque conservavit, neque ab illo violari permisit. Et nunc et illum vicisse, et me evasisse, et vos liberatos esse laetor: vosque ut Dei bonitatem, infinitamque misericordiam praedicetis, exhortor.
CIVES. Agimus Deo nostro gratias, qui tibi tantam virtutem tribuit, ut hodie per te nostros hostes in nihilum redegerit.
OZIAS. Omnium mortalium feminarum Deo acceptissima femina: o caeli terrarumque creatoris Dei, nunquam satis praedicandae laudes: qui tuum vulnus in caput principis hostium nostrorum direxerit: quo facto, tantam tibi hodierno die nominis gloriam comparavit, ut tuae virtutis laus tandiu in hominum mentibus haesura, et linguis celebrandae sit, quandiu hujus immortalis Dei facinoris memoria durabit, quae quidem in tantis nationis nostrae angustiis non dubitaveris vitam tuam ruinae opponere, et jam desperantibus animos subvenire. JUDITHA. Attendite nunc fratres. Hoc caput in pinnis murorum nostrorum suspendetis. Deinde orto sole universi armati eruptionem facietis, ita ut ad eorum oppugnanda praesidia descendere videamini. Tunc accidet (id quod erit necesse) ut ad Olofernis tabernaculum concurratur: quo invento mortuo, tantus illos timor occupabit, ut praesidium sibi in fuga ponant. Tum vos sequamini licebit, eosque passim Deo concedente obteratis. Sed ante accersatur mihi Achior Ammonita, ut Israelitarum contemptorem (a quo ad nos, tanquam ad certam necem, amandatus est) videat. Adesdum Achior, Deus Israelitarum (cui tu testimonium dedisti, ultorem esse hostium suorum) caput omnium infidelium, hac nocte mea manu trucavit. Quod ut ita esse credas, ecce tibi caput Olofernis, qui sua arrogantia Deum Israelitarum despiciabatur, tibique mortem in communi Israelitarum caede assignabat.
ACHIOR. O te non solum in omnibus Judaeae domiciliis, sed etiam in omnibus gentibus felicem, cujus audito nomine homines ad Deum laudandum excitabuntur. Sed jam narra mihi, si placet, quomodo te hac tota in re gesseris.
JUDITHA. Principio cum hinc (ut scis) profecta incidissem in vigiles, ab eis deducta sum ad Olofernen, apud quem magna omnium expectatione jussa dicere cur advenissem, simulavi me esse perfugam, quae desperatione rerum nostrarum ad eum transissem: demonstravique ea quae ex te audivisset esse vera. Neque enim genus hoc hominum posse superari, nisi aliquo facinore admisso. Sed jam fame pressos Israelitas, cogitare vesci eis, quibus vesci lex prohiberet: quo scelere si se obstrinxissent, facile eos victum iri. Quare exspectaret, dum id scelus esset perpetratum: mihique interea in ejus castris versanti faceret, quandocumque vellem, exeundi potestatem, ut Deum precarer, et illo scelere commisso a Deo certior fierem, eumque de eo admonerem: tum demum enim esse superaturum. Credidit ille, mihique omnia quae petieram, concessit. Ita triduo in castris versata sum: noctu interim in vallem, Deum salutandi gratia, ventitans, Deique praesens auxilium suppliciter implorans. Quarto denique die ab illo ad compotationem accersita, adfui, ostendique me quicquid imperasset esse facturam. Potatur, ipse mei cupiditate ardens, largius sese invitat. Clausa cena, cum caeteri ministri, vini pleni, discessissent, Vagao eunuchus tabernaculum externe clausit, me ibi sola relicta cum Oloferne, qui ebrietate et somno oppressus, in lecto recubuerat. Hic ego, cum pedisequae meae mandavissem, ut extra cubiculum manens, exitum mihi tutum curaret, Deum (ad illius lectum stans) cum animo meo oravi, ut mihi tum meisque adesset. Deinde ad lecti columellam, quae erat propter caput Olofernis, accedo: inde acinacem detraho, et ad lectum me applicans sinistra caesariem ejus prehendo: Deumque tacite precata, ut me in ea re confirmaret, collum summa vi bis ferio: amputatoque capite, corpus a stragula veste provolvo, et ablato velo exeo, ac pedisequae caput trado: quo in escariam peram indito, ambae de more, sic quasi ad supplicationem egressae, huc tuto pervenimus.
CIVES. Salvi sumus, reviximus. O faustam noctem, quae nos ab aeterna nocte vindicas.
ACHIOR. Quanquam quod dixi Oloferni, de Dei vestri potestate, non aliter dixi, quam sentiebam: tamen nunc multo magis hac re confirmatus, credo: voloque deinceps, non jam Israelitarum laudator, sed civis esse, in vestrum numerum pignore circumcisionis ascisci.
X. Susanna, ex Daniele
recensereDuo senatores, Contio, Susanna, Daniel puer
SENATORES. Audite universa Judaeorum contio, quamobrem in vestrum judicium adducta sit haec Joachimi uxor Susanna. Heri cum nos duo judices in hortis ejus mariti soli deambularemus, haec cum duabus pedisequis ingressa est. Quas ubi foras amandavit, hortorumque januam observavit, venit ad eam quidam juvenis, qui tum in occulto latebat, cum ea concubuit. Nos qui in hortorum angulo eramus, animadverso tanto flagitio, accurrimus, et eos vidimus quidem coeuntes, sed illum comprehendere nequivimus. Nam cum esset valentior quam nos, aperta janua exilivit. Tantum hanc prehensam rogabamus, quis esset ille juvenis: sed noluit nobis enuntiare. Haec nos, impositis huic reae (sicut mos est) manibus, testamur.
CONTIO. Satis explorata res est. Senatores sunt, qui testificantur: et iidem judices. Dubitari non potest. Plectatur capite, quemadmodum lex jubet.
SUSANNA. O Deus immortalis, qui occulta nosti: qui omnia, etiam antequam facta sint, perspicis: tu scis, ut hi falsum contra me testimonium dixerint. Ac vides ut capite dem pœnas, cum nihil eorum commiserim, quae isti contra me per calumniam, malitiamque commenti sunt.
SENATORES. Non est mirandum, si turpissimum facinus inficiatur. Sed interim ducatur ad supplicium, ut hoc tam detestabile facinus expietur, ne tam fœda in populo macula haereat.
DANIEL. At ego testor me in hujus sanguinem nullo modo consentire.
CONTIO. Quidnam istud est? quod clamas tu?
DANIEL. Itane stulti estis, Israelitae? ut neque quaestionem habita, neque veritate comperta, Israelitidem condemnaveritis? Revertimini in forum. Dico istos contra eam falsa esse testatos.
SENATORES. Ergo tu sede in medio nostrum, et tuam nobis pronuntia sententiam, postquam tibi senatus divinitus datur.
DANIEL. Sejungite procul alterum ab altero, ut eos examinem. Adducite huc mihi istum. Vetule annis, veterator malitia, nunc tua te scelera petunt, quae factitabas antea, cum infantibus condemnandis, sontibusque absolvendis, iniqua judicia faceres, Jova innocentem et justum interfici vetante. Nunc igitur, hanc siquidem vidisti, dic sub qua arbore congressos videris.
SENATORES. Sub lentisco.
DANIEL. Probe in tuum caput mentitus es. Jam enim Jovae Genius, mandato ab illo accepto, discindet te medium. Amovete hunc, adducite huc alterum. Age genus Cananaeum, non Judaeum, te venustas decepit, tua tibi cupiditas mentem pervertit. Ita vero agebatis cum Israelitidibus, quae prae metu in vestrum congressum veniebant. Sed non Judae proles vestram nequitiam sustinuit. Age igitur, sub qua illos arbore congressos deprehendisti?
SENATORES. Sub ilice.
DANIEL. Tu quoque probe in tuum caput mentitus es: jamque praesto est Dei Genius cum ense, qui te medium dissecet, ambosque perdat.
CONTIO. O Dei bonitatem immensam, a quo nunquam deseruntur, qui in eo fiduciam suam collocarunt. Abripiamus ad necem hos nequissimos et improbissimos vetulos, ut ex lege eadem pœna plectantur, quam innocenti moliebantur.
XI. Chaldaei, Dan 2
recensereNabuchodonosor, Chaldaei
NABUCHDONOSOR. Agite vero conjectores, augures, arioli, Chaldaei, homines explicandi ea quae sunt obscuritate involuta peritissimi, evellite hunc mihi ex animo scrupulum, meumque mihi somnium aperite, cujus interpretationem anxius desidero. Nam eam ob rem estis convocati.
CHALDAEI. Vitam tibi, rex, sempiternam precamur. Eloquere sane nobis somnium, et nos id interpretando evolvemus.
NABUCHDONOSOR. Oblitus sum, quod nisi vos somnium mihi, et somnii significationem edisseritis, et vos per summum dedecus vitam amittetis, et vestrae domus complanabuntur. Sin autem editis, multis a me muneribus et praemiis atque honore afficiemini. Proinde facite, si sapitis.
CHALDAEI. At somnium dicere, tuum est: nos interpretationem recipimus.
NABUCHDONOSOR. Enimvero video vos ex eo excusationis occasionem arripere, quod videtis eam rem mihi memoria excidisse. Sed nihil agitis. Nisi enim me hac suspicione levatis, non potest esse dubium, quin uno omnes animo statueritis, me longis quibusdam ambagibus pessimae deludere, et tempus consumere dicendo. Quamobrem eloquimini mihi somnium, ut intelligam, vos interpretari etiam posse.
CHALDAEI. Nemo est in terra, qui istud praestare possit, neque quisquam unquam rex, aut princeps, aut dominator tale quid quaesivit ex ullo divino. Est enim, quod tu rogas, omnino difficilius, quam quod possit quisquam expedire, praeter unos deos, qui inter mortales non versantur.
NABUCHDONOSOR. Papae: ergo vos prorsus inutiles estis, et hominum animis, inani praeclarae rei professione, tenebras offunditis? Quis vestri erit usus? Comprehendite satellites, colligate, abducite ad extremum supplicium istos omnes nebulones. Jubeo ego atque impero, totum hoc tam indoctum et insipiens doctorum et sapientum genus, ad necem trahi: ut quorum nullus in vita usus est, eorum mors sit viventibus salutaris.
XII. Daniel, Dan 2
recensereDaniel, Ariochus, Nabuchodonosor
DANIEL. Noli interimere istos sapientes, Arioche, quos jussit rex occidi. Sed deduc me ad eum, ego suscipio interpretationem.
ARIOCHUS. Placet, sequere me.
DANIEL. Sequor.
ARIOCHUS. Nactus sum hominem ex captivis Judaeis, o rex, qui pollicetur interpretationem.
NABUCHDONOSOR. Tune is es, Baltasar, qui possis mihi et quid in somnis viderim, et quid id significet, effari?
DANIEL. Quod tu quaeris arcanum, o rex, non sapientes tibi, non conjectores, non arioli, non prodigiatores possunt explicare: verum est in caelo abditorum demonstrator Deus, qui tibi praemonstrat, quae olim eventura sunt. Igitur tuum somnium, et visum quod tibi secundum quietem occurrit, huiusmodi est. Cum in lecto cubiculari jaceres, in cogitationem venisti, quid posthac futurum esset: id quod tibi ignotorum ille doctor declarat: idemque mihi, non propter excellentem sapientiam, qua unus caeteris mortalibus praestem, verum mihi idem aperuit, quo tibi plana faciam ea, quae tu cum tuo animo cogitasti. Tibi in somnis objecta est species quaedam inusitata magnitudine simulacri, ante tuos oculos stantis, aspectu terribili: cujus caput erat ex auro probatissimo, pectus et brachia argentea, venter et femora aerea: pedes partim ferrei, partim cretacei. In eo spectando dum tu haeres, saxum sua sponte avulsum incidit in eos pedes, eosque contrivit. Quo casu confractum simul est ferrum, creta, aes, argentum atque aurum: omniaque fragmenta ventus, tanquam aestate stipulas ex area, sic sustulit, ne vestigio quidem relicto. Ipsum autem saxum, quo icta est statua, mutatum est in ingentem montem, qui totum terrarum orbem complevit. Et hoc quidem est somnium. Jam interpretationem addemus. Tu rex es regum, tibi caelestis ille Deus nobilissimum regnum, et praecarissimam largitus est potestatem: omnesque homines, quotquot ubique terrarum sunt, terrestresque bestias, et aereas volucres, sub tuum imperium, ditionemque subjunxit. Ita tu caput aureum. Post te autem exsistet aliud regnum tuo deterius, id erit argenteum. Deinde aereum, cujus ditio late in omnem terram patebit. Post quartum surget, durum et plane ferreum. Ut enim ferri duritate omnia atteruntur, et comminuuntur, ita ejus imperii violentia et rigor omnia violabit et contundet. Pedes autem, pedumque digitos quod vidisti partim ferreos, partim fictiles, regnum illus dissidens erit, et ex parte ferreum rigorem obtinebit, sicut vidisti ferrum cum argilla conjunctum. Illa vero digitorum, partim ferro, partim argilla constantium diversitas, regni inaequalitatem loquitur, quod partim valens, partim debile futurum est. Quodque ferrum vidisti argillae conjunctum, illi quidem propinquitate inter se conjungentur, sed invicem non cohaerebunt, quomodo ferrum in terram ferruminari non potest. Ejus regni tempore suscitabit Deus regnum nulla unquam temporum serie delendum, neque alii genti tradendum: quod quidem franget et abolebit omnia illa regna, ipsumque permanebit in sempiternum. Quemadmodum vidisti e rupe saxum nulla manu erutum, quod ferrum, terram, aes, argentum, aurumque perfregit. Ita Deus ille maximus tibi praesignificat, ea quae post hoc tempus futura sunt: estque somnium certissimum, et cum re ad verbum conveniens.
NABUCHDONOSOR. O immensam, ineffabilemque sapientiam, o profundum et ingeniosum intellectum: afferte huc cito odores, et libamina. Dignus est cui suffimina fiant, cuique divini honores praestentur. O Baltasar, vester Deus vere Deus est deorum, regumque dominator, et obscurorum explicator: postquam tu rem tam profunda ignorationis caligine demersam, protulisti in lucem eruere.
XIII. Fornax, Dan 3
recensereSidracus, Mesacus, Abdenago, Praeco, Delatores, Nabuchodonosor, Proceres
SIDRACUS. Quorsum pertinet tanta hominum multitudo, a tam diversis nationibus in hunc locum convocata?
MESACUS. Nescio: nisi quod, dum video immanem illam statuam jussu regis erectam, metuere incipio, ne quid rex impium cogitet.
ABDENAGO. Ego quoque valde commoveor: ac ne velit eam adorari, vereor.
SIDRACUS. Quid agemus igitur, si jusserit?
ABDENAGO. Nos vero non adorabimus. Nam hoc quidem esset, Deo cultum renuntiare.
SIDRACUS. Qua tandem istud ratione?
ABDENAGO. Rogas? Hominem, vivam Dei immortalis effigiem, ad pedes inanis et stupidi rei mortalis simulacri procumbere? Quid indignius, aut magis impium fieri, aut cogitari potest?
MESACUS. At licebit, periculi deprecandi gratia, cultum simulare, cum tamen animus in Deo semper fixus haereat.
ABDENAGO. Apagesis, satisne se viro probaret mulier, si, cum alteri corpus suum prostitueret, se tamen virum suum semper in animo ferre diceret? Haeccine tibi justa excusatio videretur?
MESACUS. Nequaquam.
ABDENAGO. Atqui non minus est hoc absurdum. Tune, qui unus es, teipsum dividis, alteram tui partem Deo, altera Vejoui addices? Quae tanta animi mollities est, aut quae perversitas, nos, quos honestum esset propter mortales dominos quamlibet mortem oppetere, quique id in aliis laudamus, metu frangi, et ab officio et pietate erga Deum immortalem deduci?
SIDRACUS. Quid ergo censes?
ABDENAGO. Subeundum quemvis cruciatum potius, et fortiter occumbendum, quam tantillum modo de via deflectendum.
SIDRACUS. O masculum pectus: laudo te. Et quidem ita sentiebam, sed volui quid animi haberes tentare. Verum edicitur silentium, et video in loco edito praeconem, audiamus quid proclamet.
PRAECO. Pax fit rebus. Edico vobis, qui ex quacunque natione, populo, lingua praesentes adestis, ut simulatque sonum audietis tubae, tibiae, citharae, sambucae, psalterii, symphoniae, et reliquorum concentuum, procumbatis, et signum aureum adoretis, quod rex Nabuchodonosor erigendum curavit. Quod si quis non paruerit, continuo in igne candentem fornacem injicietur.
SIDRACUS. O Deum immortale, quod scelus video? Eone impietatis et insaniae prolabi homines, ut id tanquam Deum colant, quod hominum manu factum, homine deterius est, et inferius?
MESACUS. O vesaniam! Illud vide sis, ut prociderunt omnes? Ego certe centies mori malim.
DELATORES. Videtisne illos tres Judaeos, qui non procubuerunt?
ALTER DELATOR. Video: enuntiandum est regi.
DELATORES. Recte sane, eamus ad eum.
ABDENAGO. Adeone concidisse constantiam, ut in tanto numero nullus sit, quem non labefactaverit metus?
DELATORES. Optamus tibi rex vitam quam longissimam. Tu edicto cavisti, ut omnes audito cantu musico, procumberent, et aureum simulacrum adorarent; rebellibusque pœnam descripsisti, ut igni cremarentur. Nunc homines quidam Judaei, quos tu procuratori Babylonicae praefecisti, Sidracus, Mesacus, et Abdenago, tuum edictum contemnunt, neque eosdem tecum deos colere, neque statuam adorare curant.
NABUCHDONOSOR. Itane est? Ergo invenientur qui meum imperium detractent? Ergo ego non maximus? Properate, adducite eos propere.
DELATORES. Fiet.
NABUCHDONOSOR. Jam ego eos docebo, quid sit mihi non obedire: jam efficiam, ut sciant me esse regem.
DELATORES. Adducimus tibi homines, o rex.
NABUCHDONOSOR. Itane est Sidrace, Mesace, et Abdenago, ut vos neque meos deos veneremini, neque auream statuam a me erectam adoretis? Quid, nunc saltem non estis parati, auditis concentibus musicis, accidere ad eam? Nam nisi facitis, protinus in fornacem immittimini. Ecquis vero est Deus, qui vos a meis manibus liberet?
SIDRACUS. Nihil sumus solliciti, quomodo tibi ad ista respondeamus. Est Deus, quem nos colimus, qui et potest nos ex flammis servare: et ex tuis manibus, rex, profecto servabit. Quod et si non ita esset, tamen omnino (ne tu erres) neque deos tuos coleremus, neque ante statuam inclinaremur.
NABUCHDONOSOR. Proh deum atque hominum fidem, tanta esse quenquam audacia, ut ausit mihi in os repugnare? Ite, comportate ligna, subjicite igni alimenta, efficite eum septuplum hujus qui nunc est. Vos vero, o fortissimi viri totius exercitus, comprehendite hos tres viros, colligate. Eia, quid statis? Nihil opus est detrahere vestes, vincite una cum omni amictu. Hem, sic volo. Praecipitate eos in flammam. Videamus quid possit eorum Deus. Properate ignavi, ego vobis hoc sceptro comminuam capita. Papae, videte ut flamma eos haurierit, qui ipsi in flammam alios conjecerunt. Sed quid? O rem miraculi plenam? Quid ego video? Eho, mei proceres, nonne tres viros in ignem constrictos injecimus?
PROCERES. Factum, rex.
NABUCHDONOSOR. Atqui ego video quatuor viros solutos, in media fornace ingredientes, illaesos, et indemnes; quorum quartus forma est augusta, et plane divina. O rem inauditam! Accedam propius ad ostium fornacis. Heus, Sidrace, Mesace, Abdenago, summi Dei cultores, exite huc.
SIDRACUS. Adsumus, o rex, e torrida flamma, divina benignitate erepti.
PROCERES. O Di boni, quid hoc rei est? Quanta miracula hodie cernimus! Videte, sultis, ut ignis in horum corpora nullam vim habuerit, ut ne pilus quidem crematus sit, ut amictus integri nulla flammae nota inusti sint.
NABUCHDONOSOR. Gratias ago Deo, Sidraci, Mefaci, et Abdenagonis, qui genium suum misit ad liberandum sui cultores, qui ipsius fiducia nixi, spreto regis edicto, maluerunt sua corpora ad cruciatum tradere, quam ulli Deo, praeterquam suo, ullum cultum aut honorem habere. Itaque decerni placet, decretumque in omnibus omnium linguarum nationibus et gentibus promulgari, ut qui male de hoc Deo dixerit, turpissimo exitio plectatur; ejusque domus publicetur, et evertatur, ut illius facinus memoria et nomine loci notetur. Nam praeter hunc unum, praesens ac salutis praepotens Deus nullus est.
XIV. Balsasar, Dan 5
recensereBalsasar, Regina, Daniel
BALSASAR. Nullumne esse e vobis, qui hoc legere et explanare possit? O homines ad nullam rem idoneos. Quid attinet vos in tanto honore esse, si cum maxime opus est, tum minime potestis?
REGINA. Regem multum diuque salvere jubeo. Audivi ut te crucies et aestues, quod nemo possit tibi hoc scriptum enucleare. Sed ne te afflicta, neve tantopere pertimesce. Vir est quidam in tuo regno, mente sanctissimorum deorum praeditus, cujus excellens perfectaque doctrina, peritia, sapientia, tempore patris tui cognita, perspectaque fuit. Quo nomine rex, eum magorum, ariolorum, divinorum, Chaldaeorumque magistrum esse voluit, quod eum Danielem (nam id est ei nomen, quamquam rex Baltazarem nuncupavit) compertum esset singulari ingenio, et prudentia valere, inque somniis interpretandis, ambiguisque aperiendis, et obscuris declarandis, longe alios omnes antecellere. Proinde si me audies, eum evocabis, ut te ista difficultate liberet.
BALSASAR. Evocetur sane.
REGINA. Mox aderit, ne trepida.
DANIEL. Adsum tuo accersitu, o rex.
BALSASAR. Tune es ille Daniel, ex captivis Judaeis, quos meus pater huc ex Judaea traduxit?
DANIEL. Etiam.
BALSASAR. Audio te afflatu augustissimorum deorum agi, scientiaque, et prudentia, atque sapientia facile principem esse. Eam ob rem te advocavi. Sed quam ad rem, audi. Cum hic laeto, solutoque animo oppipare convivarer, una cum mei regni optimatibus, ecce extitit quaedam quasi manus, quae digitis inscripsit in tectorio parietis e regione candelabri, ea quae tu vides. Ad quae explicanda evocavi omnes Babylonios sapientes, sed eorum neminem non modo interpretari, sed ne legere quidem potest. Te autem accepi implicata evoluere, et obscura optime declarare posse. Nunc itaque, si potes hoc legere, et mihi quid sit eloqui, purpura et aureo torque insignitus, tertium regni principatu obtinebis.
DANIEL. Tua tibi dona habeto, aut ea alii largitor. Ego tamen hoc scriptum et legam, et tibi planum faciam. Itaque ades animo, o rex. Nabuchodonosori patri tuo olim largitus est Deus magnificum regnum, splendoremque egregium: qua de causa omnes eum gentes et nationes trepide metuebant: Quippe qui quoscunque visum erat, interimeret, caederet, efferret, deprimeret. Sed cum jam tam secundis rebus elatus, intemperanter superbiret, et animos tolleret, de solio deturbatus est, et omni splendore amisso, ex hominum consortio ejectus. Tum in brutam naturam, sensumque translatus, inter feras habitavit, et herbarum pastu, boum ritu delectatus, ventos, imbresque, et omnes naturales caeli mutationes nudato corpore pertulit. Donec tandem recognovit summum illum Deum, terrestris hujus imperii principem esse, et ei quem vellet praeficere. Tu quoque Balsasar, qui es ejus satu editus, nihilo te modestiorem praebuisti, cum tamen ea omnia praeclare scires: sed te contra caelorum Dominum insolentius gessisti. Et nunc vasa terrestris ejus domicilii proferri jussisti, quibus tu, tuique proceres, et uxores, tum justae, tum concubinae, in bibendo vino abusi estis. Quinetiam deos celebravisti aureos, argenteos, aereos, ferreos, ligneos, et lapideos, qui neque cernunt, neque audiunt, neque sentiunt: Deo autem, in cujus manu tua vita et facta omnia sunt, nullum honorem habuisti. Quare ab eo missa est haec manus, cujus scriptum hoc est: "Metire, metire, pondera et divide." Sensus autem: Metire, mensus est Deus tuum regnum, et id consummavit; Pondera, ponderatus es in trutina, et inventus levior: divide, divisum est tuum regnum, et Medis Persisque distributum.
XV. Haman, Ester 7
recensereAssuerus, Ester, Haman, Harbona
ASSUERUS. Laute sane et prolixe a te accepti sumus, regina, uxor carissima. Quamobrem roges jam quidlibet licet, id rogatum feres. Dic quid petas, vel sit dimidium regni mei, tamen impetrabis.
ESTER. Si quidem habeo te propitium, o rex, et si ita tibi videtur, vitam mihi, meisque popularibus concedes. Hoc unum peto. Nam sumus proditi, et indignissimo crudelissimoque exitio destinati. Quod si servituti addiceremur, equidem tacita ferrem, quamquam indignus esset hostis, qui tantum regi damnum compararet.
ASSUERUS. O superi, quis hominum est tam audax, ut id ausus sit etiam cogitare? Aut ubi is est?
ESTER. Ecce hic adest hostis infestissimus, homo hominum quantum est pessimus, Haman.
ASSUERUS. Proh deum atque hominum fidem, o caelum, o terra, ardeo. Tanta invenit esse quemquam audacia?
HAMAN. Exiit ira inflammatus. Quantum ego illum video, res mihi ad rectum rediit. Sed tamen tentabo animum reginae, si forte miserescat mei. Quod si hac non succedet, actum est, ilicet, perii. Regina, jam non deprecor culpam merui, fateor, nec potest ultimum supplicium majus esse meo crimine. Sed te supplex, genua amplectens, per istam clementiam.
ASSUERUS. Quem neque pudor, neque mea majestas deteruit. Sed quid video? Atat, etiam ad lectum reginae? O magne Jupiter, etiamne ut reginam domi apud me vi comprimat? Corripite, velate vultum, indignus est qui lucem tueatur.
HARBONA. At etiam si scias, quid machinatus fit in Mardochaeum, hominem de te, rex, optime meritum, utpote per quem facta in te conjuratio patefacta sit. Crucem ante domum suam in altitudinem cubitorum quinquaginta erigendam curavit, in quam eum tolleret.
ASSUERUS. Percommode cadit. Autorem in eam tollite: ut eadem, qua alios captat, via capiatur.
XVI. Artaxerses, Nehem 2
recensereArtaxerses, Nehemias
ARTAXERSES. Qui fit ut vultu sis adeo tristi, cum non aegrotes? Mirum ni animi tristitia est.
NEHEMIAS. Rex in perpetuum vive. Possumne non tristi vultu esse, cum urbs, in qua sepulchra sunt majorum meorum, eversa sit, et ejus portae igne deflagraverint?
ARTAXERSES. Quidnam ergo petis?
NEHEMIAS. Si tibi videtur, et si quid apud te valeo, ut me dimittas in Judaeam, ad instaurandam urbem patriam.
ARTAXERSES. Ego vero dimittam. Tu dicito, quid tibi ad istud fieri velis.
NEHEMIAS. Curabis, si placet, ut mihi dentur litterae ad praetores Syriae, qui me curent deducendum, dum perveniam in Judaeam. Deinde litterae ad Asaphum, regiae silvae custodem, qui mihi ligna suggerat ad reficiendas portas arcis, quae est aedi conjuncta, urbisque mœnia et domum, in quam sum diversurus.
ARTAXERSES. Dabuntur quae petis.
NEHEMIAS. Ago tibi gratias immortales, rex, tibique fortunatissimum, longissimumque regnum precor.
XVII. Nehemias, Nehem 5
recenserePlebeii, Nehemias, Primates, Sacerdotes, Populus
PLEBS. Magnus est tum nostrum, tum nostrorum liberum numerus: comparandum est inde frumentum, quo vivamus.
ALTER. Oppignerandi sunt fundi nostri, vineae, et domus, ut nos frumento contra famem muniamus.
ALTER. Jam pro nostris agris, et vineis, ad tributum regi pendendum, pecuniam sumpsimus mutuam: An aequum est, ut cum ejusdem nobiscum consanguinitatis sint alii, eademque sit liberorum eorum atque nostrorum conditio, nos tamen liberos nostros in servitutem dedamus, sintque jam filiarum nostrarum nonnullae emancipatae, neque eas vindicare possimus, cum fundos et vineas nostras teneant alii?
NEHEMIAS. O indignum facinus. Itane vero principes faenus ab vestris exigitis? Ergo nos consanguineos nostros Judaeos, in exteras gentes venditos, pro nostris viribus redemerimus, et vos eosdem emetis, ut dominos non amiserint, sed mutaverint. Non recte facitis. Nonne in metu Dei nostri vivetis, ut barbarorum, hostium nostrorum, vituperatione evitetis? Ego quoque, et mei cognati, atque famuli, argentum eis, frumentumque mutuavimus. Agite remittamus hoc nomen. Reddite eis hodie agros suos, et vineas, et oliveta, et domos: tum centesimam condonate argenti, et frumenti, et vini, et olei, quae eis mutua dedistis.
PLEBS. Reddemus, neque ab eis quicquam exigemus. Sic faciemus, ut tu hortaris.
NEHEMIAS. Vos vero sacerdotes, jurate vos ita facturos.
SACERDOTES. Faciemus.
NEHEMIAS. Ergo quemadmodum eum gremium excutio, sic quicunque non haec praestiterit, eum excutiat Deus ex domo, et labore suo: sicque esto excussus, vacuusque.
POPULUS. Amen.
XVIII. Veritas, 3 Esd 3
recensereDarius, Anagnostes, Stipator, Alter stipator, Zorobabel, Optimates
DARIUS. Haec causa est, mei proceres, cur vos jusserim convocari. Cum mei corporis custodes, dormiente me, inter se (ut fit) confabularentur, eo delapsi sunt, ut certatim dicerent sua quisque sententiam, ecquae res maximam vim habeat: ea conditione, ut cujus dictum ego et Perfidis triumviri doctissimum judicassemus, huic victori pronuntiato ea darentur, quae jam audietis. Recita schedulam.
ANAGNOSTES. Cujus dictum sapientissimum erit, is a Dario rege ingentia dona et victoriae ornamenta consequitor, purpuraque induitor, et auro bibito, et in auro dormito, aurieis frenis currum, byssinaque cidarim, et torque circundatum collum habeto, et secundum Darium primus propter suam sapientiam sedeto, Dariique familiaris dicitor. Primi sententia est haec: “Maximam vim habet vinum.” Alterius: “Maximam vim habet rex.” Tertii: “Maximam vim habent mulieres, sed omnia vincit veritas.”
DARIUS. Nunc evocentur huc juvenes, ut ipsi sua dicta declarent. Dicite, juvenes, suae quisque sententiae rationem.
STIPATOR. Quantam vim habet vinum, o viri? Omnes, a quibus bibitur, homines fallit: eandemque regis ac privati, eandemque servi ac liberi, eandem pauperis ac divitis mentem efficit, omniumque animos ad lautitiam et hilaritatem convertit, neque doloris ullius, neque debiti memor, omnium animos divites reddit: oblitumque vel regis, vel satraparum, efficit ut nihil nisi magnificum loquantur: utque cum potaverunt homines, et fraternae necessitudinis et amicitia memoria deposita, continuo gladios stringant: neque postea, ubi a vino resipuerunt, quid fecerint recordentur. O viri, nonne permagnam vim habet vinum, quod haec fieri cogat?
ALTER STIPATOR. O viri, nonne permagnam vim habent homines, qui et terras, et maria, quaeque in eis insunt, omnia teneant? Atqui rex omnibus antecellit, et dominatur, in eosque principatum tenet, ita ut quicquid jubet, faciant. Si jubet ut inter se belligerent, parent: si contra hostes mittit, vadunt, et montes, et muros, et turres demoliuntur: occidunt, et occiduntur, neque regis dictum excedunt. Quod si vicerunt, ad regem omnia referunt, tum quae praedati sunt, tum caetera. Item qui non militant, neque bella gerunt, sed terram colunt, hi quoque ubi sata messuerunt, ad regem referunt, coguntque alius alium tributa regi ferre. Is unus si jubet perimere, perimunt: si dimittere, dimittunt: jubet verberare, verberant: jubet vastare, vastant: jubet construere, construunt: jubet excidere, excindunt: jubet serere, serunt: cunctusque ejus tum populus, tum magistratus eidem parent, eoque interim accumbente, cibum capiente, dormiente, circum undique custodiam agunt, neque cuiquam discedere, et sua negotia curare licet, neque ejus dictis non parere. Quare sic statuo, viri, regis maximam esse vim, cui sic obtemperetur.
ZOROBABEL. Magnus quidem rex est, viri, et homines multi, et vinum multum potest. Quid qui his dominatur? Quis autem horum principatum tenet? Nonne mulieres? Mulieres regem genuerunt, et omne mortalium genus qui mari ac terra dominantur, ab his ortum est: hae ipsos educaverunt vinearum satores, ex quibus vinum fit: hae hominum vestes faciunt; hae hominibus gloriae sunt, nec possunt sine feminis homines esse. Quod si aurum, argentumve, aut aliquam rem praeclaram comparaverunt, nonne pulchrae alicujus et eleganti forma mulieris amore capti, his omnibus omissis, in eam oculos defigunt? Eam hianti ore intuentur? Auroque et argento, et omni rerum pulchritudini anteponunt? Homo, omisso suo ipse parente, a quo educatus est, suaque patria, uxori adhaerescit, et cum uxore vitam finit, et patris et matris et patriae immemor. Atque ut perspicatis, mulieres in vos dominari, nonne quae labore industria paratis, omnia mulieribus datis, atque affertis? Sumit homo gladium, et foras ad latrocinandum et furandum proficiscitur, et mare et flumina tranat, leones videre sustinet, et per tenebras grassatur: atque ubi furatus, praedatus, grassatus est, ad amicam omnia refert: plusque diligit homo suam conjugem, quam parentes, usque adeo ut propter feminas multi mente alienati, multi servi facti sint, multi perierint, multi lapsi sint, et peccaverint. Quid? An mihi non creditis? Nonne ingens regis potentia est? Nonne omnes eum nationes vel tangere formidant? Atqui videbam, cum hominis praeclarissimi Bartaci filia Apame, regis concubina, ad regis dexteram sedens, de ejus capite diadema auferret, suoque imponeret: tum regis malam sinistra manu feriret, rege interea eam ore hianti aspiciente, et arridenti arridente, et succensenti blandiente, quo eam sibi reconciliaret. An non multum valent mulieres, o viri, quae haec faciant? Multum sane et mulieres pollent, et ingens terra est, et excelsum caelum, et sol cursu velox, qui uno die caelum circumvectus, eodem recurrat, unde profectus est: magnus sane est, sed Veritas maxima est, et omnium potentissima. Veritatem omnis terrarum orbis vocat: veritati caelum ipsum favet: veritatem omnia reformidant, et tremiscunt: neque quicquam in ea vitiosum inest. Vitiosum vinum est, vitiosus rex, vitiosae mulieres, vitiosi mortales omnes, et ejusdem vitiositatis sunt opera omnia, in qua vitiositate veritatis expertes pereunt. At veritas aeterna pollet, et perpetuo vivit, vigetque: neque ea est quae cujusquam ratione de recto deflectat, ac non eadem sit omnibus: sed ab omni iniquitate et pravitate aliena, aequum facit, ejusque facta probant omnes, nec inest in ejus judicio quicquam iniquum. Caeterum et ab hac, et a regia magnificentia, et a potentia, et a majestate saeculorum omnium laudetur Deus veritatis.
OPTIMATES. Maxima veritas est, maximamque vim habet.
DARIUS. Vicisti, pete quidvis etiam praeter ea quae scripta sunt: nos id tibi dabimus, quonam doctissimus inventus es, et a me proximus sedebis, meusque familiaris vocabere.
ZOROBABEL. Memento voti tui, quo te Hierosolymam instauraturum pollicitus es, tum, cum regnum assecutus es, omniaque vasa Hierosolyma exportata eo remissurum, quae seposuit Cyrus cum de Babylone excindenda votum fecit, eaque se illo missurum promisit. Et tu recepisti te instauraturum fanum, quod igni cremarunt Idumaei, tum, cum a Chaldaeis pervastata Judaea est. Et nunc hoc est quod a te postulo, rex domine, atque flagito: haec est magnificentia quam a te exspecto. Oro igitur, ut votum praestes, quod caeli regi, tuo ipso ore nuncupasti.
DARIUS. Laudo te, et bene mones: faciam.