There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

I. Elis, 1 Reg 3

recensere

Jova, Samuel, Elis

JOVA. Samuel…

SAMUEL. Quid me vis? Accurram. Adsum vocatus a te.

ELIS. Non vocavi. Redi cubitum.

SAMUEL. Fiet.

JOVA. Samuel…

SAMUEL. Adsum Eli, nam vocasti.

ELIS. Non te vocavi, fili. Redi cubitum.

SAMUEL. Faciam.

JOVA. Samuel…

SAMUEL. Adsum, nam vocasti me.

ELIS. At at, nunc demum intelligo quid sit. Discede cubitum. Quod si te vocaverit, respondeto, "Loquere, Jova, audio."

SAMUEL. Faciam.

JOVA. Samuel… Samuel…

SAMUEL. Loquere Domine, audio.

JOVA. Ego sum quiddam facturus in Israelitis, quod quisquis audiverit, prorsus obstupescet. Sum enim aliquando importaturus in domum Elis omnia quae decrevi, et rem ad exitum perducturus, eique ostensurus, me persequuturum culpam ejus in ejus domum in perpetuum: qui cum sciret filios suos male audire, non animadvertit in eos. Quam ob causam juro, hanc noxam nullo unquam vel sacrificio, vel libamine, Elis posteritati remissum iri.

II. Saulus, 1 Reg 9

recensere

Saulus, Puer, Puellae, Samuel

SAULUS. Enimvero satis jam diu conquisivimus asinas, neque invenimus: revertamur domum, puer, ne pater meus, omissis asellis, sit sollicitus de nobis.

PUER. Non censo redeundum esse re infecta. Aiunt esse dium quendam, virum gravem in proximo oppido, qui quicquid dicit futurum, evenit. Conveniamus eum, si forte indicet nobis id, cujus causa venimus.

SAULUS. Sed quid offeremus homini? nam etiam paena exhaustae sunt perae nostrae, nec habemus quo dono demus ei, et ire vacuos religio est.

PUER. Tace: est mihi in praesentia quadrans sicli argentei, quem dabo ei, ut indicet nobis quam viam insitiamus. Olim inter Israelitas qui ibant consultum Deum, dicebant se ire ad videntem: nam qui hodie dicitur vates, olim vocabatur videns.

SAULUS. Recte mones: eamus. Ingrediendum est hoc ascensu arduo. Sed video puellas quae exeunt aquatum, adeamus eas. Heus puella, an non hic est vates quidam?

PUELLAE. Est, et quidem incides in eum, si pergetis; properate modo. Nam hodie venit in oppidum, quia populus futurus est rem divinam in sacello. Simulac introieritis in oppidum, offendetis eum, antequam ascendet in sacellum epulaturus. Populus enim non inibit epulas ante adventum eius, quoniam ejus est consecrare sacrificium: postea epulabuntur invitati. Itaque ascendite: non est dubium, quin inveniatis eum.

SAULUS. Habemus gratiam, ascendamus in oppidum.

SAMUEL. Video adulescentem huc venientem una cum puero. Nimirum hic est, quem heri praedixit mihi Deus venturum ex regione Beniamitarum, ut eum unctione creem Imperatorem Hebraeorum, ut eos vindicet ab injuria Palaestinorum.

SAULUS. Amabo te, indica nobis domum vatis.

SAMUEL. Ego sum ille: conscendite ante me hunc collem, hodie epulabimini mecum: deinde dimittam vos mane, et indicabo vobis quicquid cogitatis cum animis vestris. Quod pertinet ad asinas perditas tertio abhinc die, tune esto anxius de eis, repertae sunt. Sed quorsum de asellis? Ad te veniamus. Debes existimare te esse culmen totius nostrae nationis, omniumque salutem positam esse in te, tuaque domo paterna.

SAULUS. Quid ais? In mene, qui genus refero ad Jeminem, ortus ex obscurissima familia Beniamitarum, quae tribus est minima Israelitarum?

SAMUEL. Concedamus modo in hospitium: Deus providebit caetera.

III. Samuel, 1 Reg 12

recensere

Samuel, Israelitae

SAMUEL. En ego vobis in omnibus obsequutus, regem creavi, deinceps jam vobis praefuturum. Nam me quidem jam senem esse, indicio est canicies. Mei liberi inter vos degunt, et ego vobis jam ab ineunte aetate praefui. Hic adsum, respondete mihi coram Jova, et coram ejus uncto, si cujus bovem, aut asinum furtuli: si cui injurias, aut violentus fui: si ab quo quam praemium accepi, ut in ejus culpa conniverem, paratus sum vobis reddere.

ISRAELITAE. Neque injurius in nos, aut importunus fuisti, neque quicquam ab ullo accepisti.

SAMUEL. Testis est hodie apud vos et Jova, et Jovae unctus, nihil habere vos quod me accusetis.

ISRAELITAE. Plane.

SAMUEL. Adeste igitur: placet vobiscum disputare, quanta Jova, et Mosis et Aharonis creator, et majorum vestrorum ex Aegypto reditus autor, tum in vos, tum in majores vestros beneficia contulerit. Cum migrasset Jacobus in Aegyptum, invocatus a majoribus vestris Jova, Mosem misit, et Aharonem, qui illos ex Aegypto eductos, in hoc loco collocarunt. Postea ipsius oblitos, emancipavit Sisarae duci exercitus Hazoris, tum Palaestinis e Moabitarum regi, a quibus bello vexati sunt. Deinde invocantibus eis Jovam, peccatumque confitentibus, quod eo relicto Baales et Astarotum coluissent, et auxilium contra hostes orantibus, sequi ei servituros pollicentibus, misit Jerubaalem, et Bedanem, et Jephtem, Samuelem: per quos ita vos ab hostibus vestris undique vindicavit, ut in tuto essetis. Vos vero, cum videretis vos a Nahasso Ammonitarum rege invadi, postulastis a me, ut mutato rerum statu, a rege vobis regi liceret, cum Jovam Deum vestrum regem haberetis. Igitur ecce vobis regem, quem delegistis et efflagitastis: regem vobis praeficit Jova. Si Jovam Deum vestrum reverebimini, eique servietis, et dicto audientes sine contumacia una cum rege vestro parebitis, bene vobiscum agetur. Sin minus, et vos, et regem vestrum Jovae manus impetet. jam vero agite, videte quantam rem Jova jam nunc in oculis vestris faciat. Tritici messis nunc est, quo tempore tonare aut pluere in his finibus non solet. Atqui ego jam Jovam exorabo, ut tonet atque pluat, ut intelligatis vos in Jovam gravem culpam commisisse, qui regem vobis poposceritis. Jova caeli terrarumque Deus, emitte nunc tonitrua, et nimbum, ut hic populus suum peccatum agnoscat.

ISRAELITAE. Ut tonat? Ut pluit? Heu nos miseros. Supplica pro nobis, Jovae Deo tuo, ne pereamus, qui ad tot superiora nostra scelera hoc insuper adjecimus, ut regem nobis peteremus.

SAMUEL. Bono animo estote. Vos quidem hujus totius mali autores estis. Veruntamen nolite a Jova deficere, sed cum toto pectore colite: neve deficiatis ad vana ista, quae neque juvare possunt, neque defendere, sunt enim vanissima. Neque enim destituet Jova populum suum, propter sui nominis celebritatem, postquam semel coepit vos sibi populum habere. Ego quoque absit ut Jovam offendam, aut pro vobis supplicare, vosque decente et recta via deducere intermittam. Tantum Jovam metuite, eumque vere et tota mente colite: videtis enim, quantum se vobis exhibeat. Quod si peccatis indulgebitis, et vos et rex vester peribitis.

IV. Sortilegium, 1 Reg 14

recensere

Saulus, Populus, Jonathan

SAULUS. Huc adeste omnes populi primates, dispicite et conquirite, cujus hodie culpa fiat, ut Deus roganti mihi oraculum non reddat. Nam Jovam ego optimum maximum Israelitarum conservatorem juro, poenas daturum. Vos totus populus consistite istinc, ego et Jonathan consistemus altrinsecus.

POPULUS. Ut libet facito.

SAULUS. Jova Deus Israelitarum injice certum. Ducantur fortes. Atat, nos petit sors: alter nostrum sit oportet. Sortiamur. Oho Jonathan, sors indicat te. Indica mihi quidnam feceris.

JONATHAN. Gustavi paululum mellis de capite hujus virgae, quam in manu habebam: quod tu, insciente me, fieri vetueras. Hoccine mihi capitale esse aequum est?

SAULUS. Deum ego juro, te moriturum, Jonathan.

POPULUS. Ergo morietur Jonathan, qui tam praeclaram victoriam pepererit Israelitis? Nequaquam: per Jovam immortalem, ne pilum quidem amittet, qui hodie Deum sui facti adjutorem habuerit.

V. Obedientia, 1 Reg 15

recensere

Saulus, Samuel

SAULUS. Jovam tibi propitium precor. Feci jussum Jovae.

SAMUEL. Quem ergo balatum et mugitum audio?

SAULUS. Oves sunt, et caprae, et boves, quae ex Amalechitis abegimus. Nam ab horum pecorum optimis quibusque necandis abstinuere milites, ut Jovae, Deo tuo, sacrificium fieret. Reliqua funditus excidimus.

SAMUEL. Licetne mihi, quod bona tua venia fiat, tibi significare, quid mihi Jova hac nocte dixerit?

SAULUS. Licet.

SAMUEL. Nonne cum vel te judice parvus fueris, nunc princeps es tribuum Israelitarum, unctus a Jova rex eorum? A quo cum in hanc expeditionem missus sis, jussusque sceleratos Amalechitas excidere, vel bello ad internecionem persequi, cur ei dicto audiens non fuisti? Teque ad praedam, vetante Jova, convertisti?

SAULUS. Immo Jovi parvi, expeditionemque, ad quam ab eo sum missus, confeci: et deletis Amalechitis, Agagum eorum regem abduxi. Tantum milites de manubiis pecora, bovesque, devotorum primitias, desumpserunt, quae Jovae, Deo tuo, immolarentur apud Galgala.

SAMUEL. Quasi vero Jovae tam placeant hostiae et sacrificia, quam ejus dicto audientem esse. Scito obedientiam praestantiorem esse sacrificio, et obtemperationem adipe arietum. Nam non parendi peccatum perinde est, ac magia; et contumacem esse cadem in culpa ponitur, ac simulacricolam esse: et quia Jovae mandatum repudiasti, ipse te vicissim regno exiget.

SAULUS. Peccavi, qui contra Jovae jussum, contraque tua dicta venerim, milites veritus, eisque obsecutus. Sed da mihi quaeso hanc veniam, ut mecum revertare, ut Jovam adorem.

SAMUEL. Non revertar tecum, qui Jovae mandatum aspernatus sis, et idcirco ab eo abdicatus regno Israelitarum. Vale.

SAULUS. At non patiar te abire, ut non me comiteris.

SAMUEL. Quid me retines? Abrupisti meum pallium: Jova hodie Israelitarum regnum a te abrumpit, idque alteri te meliori tradit. Neque vero fallet Israelitarum triumphator, neque factum mutabit; non enim homo est, ut factum mutet.

SAULUS. Fateor peccatum a me esse. Sed concede mihi hunc honorem apud senatores meorum popularium, apudque Israelitas, ut mecum redeas, Jovam Deum tuum adjutorem habuerit.

SAMUEL. Age, age, prae i, sequar.

VI. Golias, 1 Reg 17

recensere

David, Eliabus, Golias, Israelita quidam, Alius Israelitus Nuntius, Saulus

DAVID. Salvete mei fratres optimi.

ELIABUS. Deus det quae velis, germane lepidissime. Ut valet pater?

DAVID. Optime, gratia Deo: meque misit ut viserem quid ageretis, vobisque afferrem placentam, et decem panes, et tesseram vestram acciperem. Dedit etiam mihi decem caseos, ad centurionem. Sed quam ego vocem audio?

GOLIAS. Quid opus est vos exire ad praelio dimicandum nobiscum? Ego sum Palaestinus, vos estis clientes Sauli. Deligite ex vobis aliquem, qui conferat manus mecum: qui si superet me praelio, et interimat, serviemus vobis: sin ego vicero, vos nobis servietis. Quanta ego hodie ignominia afficio instructos in aciem Israelitas? Date mihi virum, qui cum contentam singulari certamine.

DAVID. Quis est importunus iste, et turgidus Gigas, qui tantopere despicit nos prae se? cujus vocem et aspectum contremiscunt omnes, et refugiunt?

ISRAELITA. Nescio quis est, natus in nostram perniciem, et dedecus: eum quo nemo audet conserere manum: adeo ingens est, et terribilis.

DAVID. Quid ergo praemii feret, qui sustulerit eum de medio, et aboleverit hoc tantum probrum Israelitarum? Nam quis est impurus iste Palaestinus, qui inurit tantam notam ignominiae castris Dei immortalis?

ISRAELITA. Si quis eum dejecerit, rex eum valde ditabit, locabitque ei nuptum filiam suam, donabitque immunitate perpetua domum ejus paternam.

ELIABUS. Cur venisti huc, improbe puer? Aut cur deseruisti pauculas illas oviculas in saltu? Ego novi temeritatem, audaciamque tui ingenii. Mirum ni venisti spectatum praelium.

DAVID. Quid ego commisi an non erat causa cur venirem? Sed adibo alios. Heus tu, quo praemio afficiet rex, eumque occidet immanem illum Palaestinum?

ISRAELITA. Maxime.

DAVID. Quonam?

ISRAELITA. Ornabit eum maximis divitiis et opibus, committetque ei natam suam uxorem, et liberabit domum ejus patriam in perpetuum.

DAVID. Condignum sane praemium et regale. Equidem ausim aggredi hominem, nescio quomodo gestit animus, indignaturque tantum licere cuiquam in populum Dei. Haeccine ut patiar? Impune ergo nefanda illa probra evomuerit in sacram gentem? Mori me malim.

NUNTIUS. Adolescentule, jubet rex ut venias ad se.

DAVID. Nihil est quod faciam libentius. Eamus. O si fiat mihi potestas pugnandi cum eo, quantum bellum confecero? vel potius, quantum bellum confecerit Deus, uno occiso?

NUNTIUS. Adduco tibi hic adolescentulum, Rex, quem jussisti accersi.

SAULUS. Quid audio, David? Tune dixisti, te audere in Palaestinum illum portentosum, qui perterrefacit totas nostras acies?

DAVID. Bono animo es, o Rex, ne despondeat quisquam animum; vos spectabitis. Ego ipse subibo hoc certamen, et congrediar cum Palaestino.

SAULUS. Vide quid dicas, David. Non potes pugnare cum eo, adolescentulus, rudis belli, cum viro robustissimo, et in armis exercitatissimo jam a puero.

DAVID. Nihili facio neque vires, neque usum armorum ejus. Habeo longe aliam rationem certandi. Audi quod dicam. Cum aliquando pascere oves patris mei, leo una cum urso invasit gregem, ovemque corripuit. Eum ego consecutus cecidi, eripuique ovem e faucibus ejus. Tum ursus in me irruere: ego vero prehensum rostro ad terram affligere et caedere, atque ita occidi et leonem et ursum. Non dubito quin idem exitus maneat nefarium hunc et teterrimum hostem, qui audet proscindere conviciis exercitum Dei immortalis. Jova, qui defendit me a leone et urso, idem defendet etiam a Palaestino isto.

SAULUS. Quando tanta fiducia es, per me licet descendas in certamen. Adsit tibi Deus. Veruntamen es armandus. Volo accommodare tibi mea ipsius arma.

DAVID. Numquam equidem arma tuli. Sed faciam periculum, si possum uti. Haec lorica valde me gravat, cassis quoque premit caput. Etiam caligae sunt duplo majores, quam pro meis pedibus, nec ensis admodum decet meum latus, videorque magis alligatus ensi quam ensis mihi. Vah non possum ingredi cum his impedimentis. Apage haec arma, non sum assuetus his ferendis. Malo ferre nota tela, pedum dico, et fundam, una cum his quinque levibus silicibus, quos geram in sacculo. Bene spera Rex, cernes me hodie victorem redeuntem cum exuviis hominis ferocissimi.

SAULUS. Ita faxit Deus.

GOLIAS. Videone ego hominem venire ad me? Tandem habebo qui cum certem. Sed quae, malum, intemperiae agitant Israelitas? Quis misit nobis hunc pulchellum pusionem, rubicundum? Heus puer, mene putas canem, qui cogites pugnare pedo? Ut te dii deaeque omnes, quantum est, perdant. Accede ad me sodes, ut jam propinem te dilaniandum et comedendum volucribus et bestiis.

DAVID. Tu quidem adoriris me, fretus gladio, et hastili, et scuto: ego vero aggredior te, armatus solo nomine Jovae armipotentis, Dei copiarum Israelitarum, in quas tu hodie contulisti omnia maledicta. Hodie Deus concluserit te in manum meam, ut te dejiciam, abscindamque tuum caput, et pascam volucres et feras non tantum tuo cadavere, sed etiam omnium qui militant in vestro exercitu: ut sciant omnes mortales, eum demum esse Deum, quem Israelitae agnoscunt et reverentur: discatque omnis haec manus spectatrix, Jovam non adhibere ensem aut hastam in vincendo, cujussit unius gerere bella, quique tradiderit vos nobis in manus.

GOLIAS. Proh Jupiter, egone ut hodie haec audiverim, idque a puero? At me Deus perdat, nisi te jam discerpo his unguibus.

DAVID. Quin age, si quid potes: interim excipe hunc lapidem recta in frontem. Ohe Golias, corruis, qui modo stabas tam firme? At ego te contundam usque hoc pedo. Hem tibi. Nunc istuc jace, prostratus manu pueri, qui modo solo aspectu viros et coelum armis territabas. Hic te puer jugulat tuo ipso gladio, caputque tuum horrendum praefigit tuae hastae, quod ostentet exercitui.

PAEAN Este viri socii, Golias iacet horridus ille, Horridus ille iacet, comites dant terga pavore.

VII. Jonathan, 1 Reg 20

recensere

David, Jonathan

DAVID. Quod nam esse potest meum tantum in tuum patrem peccatum, Jonathan, ut me quaerat ad necem?

JONATHAN. Ad necem vero? Non est credibile. Nam tanta me res non lateret: quippe cum meus pater nullam rem tantam, tantulamve faciat, quam non mecum communicet, nedum ut hoc me celet. Non est ita.

DAVID. At scit, ut me habeas intimum: ideo hoc te fortasse celat, ne aegre feras. Crede mihi, nihil tam certum est, quam me in summo vitae discrimine versari.

JONATHAN. Ecquid ergo me tibi hac in re commodare posse arbitraris?

DAVID. Cras, ut tute facis, agitur primus dies mensis, quo ego die soleo cum rege accumbere. Ruri latebo, te sciente, usque ad vesperum tertii abhinc diei. Quod si me requiret, dices tuo permissu excurrisse Bethlehemam in meam patriam, ad sacrificium gentilitium, quod universi anniversarium facitamus. Si laudabit, salvus sum: sin succensebit, scito eum nunquam ad sanam mentem reversurum. Sed dabis hanc veniam mihi, quem religiosissimo foedere in familiaritatem recepisti, ut si commerui, tu me interficias potius, quam tuo patri dedas.

JONATHAN. Deus meliora. Immo si sensero eum obstinato animo in tuam ferri perniciem, admonebo te.

DAVID. Sed quis mihi referet, utrum tibi asperius responderit?

VIII. Novilunium, 1 Reg 20

recensere

Saulus, Jonathan

SAULUS. Cur non venit Jessaei filius ad cibum capiendum, neque heri neque hodie?

JONATHAN. Petivit a me veniam concedendi Bethlehemam: futurum enim sacrificium gentilitium in eo oppido, ad quod adesse jussus esset a fratre suo. Itaque magnopere orare ut, si sibi gratificari vellem, facerem eum se conferendi, et fratresque visendi potestatem. Haec causa est quamobrem ad regiam mensam non venerit.

SAULUS. O improbae et contumacis feminae progenies, quasi ego nesciam te Jessaei nati percupidum esse, ad tuum quidem et tuae parentis dedecus, atque ignominiam. Nam quamdiu vivet in terris Jessaei filius, numquam tu firmum regnum habebis. Quare cura ut ad me sistatur, nam morte dignus est.

JONATHAN. Cur ita tandem? Quid commisit?

SAULUS. Docebo te hoc jaculo quid commiserit.

JONATHAN. At ego hinc effugiam. O rem indignam: actum est de Davide, nisi aufugit.

IX. Achimelechus, 1 Reg 21

recensere

Achimelechus sacerdos, David

ACHIMELECHUS. Quid est quod solus sis, nullo comitatu?

DAVID. Rex mihi quoddam negocium mandavit, quod negocium ne quis omnino mortalium rescisceret, neve quo mitterer, praecepit. Eam ob rem famulis certum quendam locum assignavi. Quare si habes quinque panes, trade mihi: aut quot habes.

ACHIMELECHUS. Panem profanum non habeo, sed sacrum habeo, si modo tui famuli a mulieribus abstinuerunt.

DAVID. Cum mulieribus nihil nobis rei fuit hanc jam tertium diem, ex quo profectus sum: suntque corpora meorum famulorum casta. Quod si forte tuum, qui profecti sunt, fuerant cum uxoribus, atque ita corpora pura non habebant: at hodie quidem, antequam sacris panibus vescantur, puri erunt, quoniam hic dies tertius est, quod spacium lustrationi tribuitur in nostra lege.

ACHIMELECHUS. Igitur accipe panem sacrum. Nam nullum habeo praeter hos appositos panes, e conspectu Jovae sublatos, summissis statim in eorum locum recentibus.

DAVID. Habesne hic praeterea ullam hastam aut ensem? Nam neque hastam neque ensem cepi, adeo me regis mandatum urgebat.

ACHIMELECHUS. Hic est ensis Goliae Palaestini, a te in valle quercus occisi, involutus panno, post ephodum. Eum tu, si vis, capias licet, nam alius nullus est.

DAVID. Nullus est isto melior, trade eum mihi.

X. Doegus, 1 Reg 22

recensere

Saulus, Achimelechus, Doegus

SAULUS. Audi Achitobe nate.

ACHIMELECHUS. Adsum, domine.

SAULUS. Cur in me conjurasti, cum Jessaei nato: cui et cibaria et ensem dedisti, et pro quo Deum consuluisti? Quae insidiae mihi manifesto parantur.

ACHIMELECHUS. Ecquis autem ex tuis omnibus aeque fidus, atque David? Regius gener, tuo jussu profectus, et apud te maxima dignitate habitus? An nunc primum Dei oraculum ejus nomine sum percontatus? Absit a me omne scelus: cave ne mihi, aut omnino meae paternae familiae, ullum in hac re crimen imponas; nam istius totius negotii sum plane ignarus.

SAULUS. Morieris, Abimeleche, una cum tota tua paterna familia. Agite mei cursores, circundate et occidite hos Jovae sacerdotes. Nam Davidis partes tuentur; sciebantque profugum esse, neque me certiorem fecerunt. Quid dubitatis? Quae vos religio impedit? Cur et vos mihi non paretis? Age, Doege, circumveni eos tu et interfice.

DOEGUS. Fiet.

XI. David Latitans, 1 Reg 24

recensere

Comites Davidis, David, Saulus

COMITES. At at deflectit Saulus in hoc antrum, ad parendum necessitati. Dies advenit David, quo die tibi Jova promisit, se tibi traditurum tuum hostem in potestatem, ut eo utaris ad tuum arbitrium.

DAVID. Tacete, tacete. Obrepam ad eum pedetentim a tergo, dum ventrem exonerat.

COMITES. Quid facit? non eum interficit? O hominem insanum, qui tantam, tam subito oblatam occasionem ulciscendi hostis non arripiat?

DAVID. Ah, toto animo commoveor, posteaquam oram ejus penulae abscidi. Avertat Jova, ut hoc ejus Inuncto domino meo faciam, et ei manus affert, vel hoc solo nomine, quod Jovae Inunctus est.

COMITES. Tu nimium religiosus es. Nos ipsi faciemus non ita cunctanter.

DAVID. Nolite Dei munus usurpare: regem non fecistis, regem ne delete. ejusdem est abdicare, qui creavit. Sinite eum. jam exit, ego et subsequar. Heus, domine Rex.

SAULUS. Ecquis me revocat?

DAVID. Cur fidem habes dictis eorum, qui dicunt Davidem tibi malum moliri? Vides profecto oculis tuis, ut hodie Jova in spelunca tui mihi fecerit potestatem. Nec defuit, qui me in tuam necem cohortaretur, sed peperci tibi, meque negavi manus allaturum domino meo, qui esset Inunctus Jovae. Sed vide, pater, vide tuae penulae extremum in manu mea: quod cum absciderim, neque te interfecerim, cognosce et intellige, nullum me scelus commisisse, nullum contra te facinus admisisse, dignum quamobrem meae vitae insidias tenderes. Suscipiat hanc Jova causam, teque mihi sine mea opera ulciscatur. Vetus est proverbium, “Mali hominis malus exitus.” Te quidem mea manu non ulciscatur. Cui tandem instat rex Israelitarum? Quem tu persequeris canem mortuum, pulicem. Jovam precor, ut hujus sibi causae judicium suscipiat, meas partes defendens, tuas in me injurias persequatur.

SAULUS. Tuamne ego vocem audio, David fili? Hei mihi! Tu aequum et bonum habes, qui mihi bonum pro malo rependeris, id quod satis hodie ostendisti, cum mihi (quem in tuam manum Jova concluserat) mortem non intuleris. Nam quotus quisque est, qui hostem suum nactus, indemnem dimittat? Sed te pro isto tuo hodierno in me facto, Jova condigno praemio remuneretur. Ego quidem scio te regem futurum, regnum in Israelitas obtenturum. Quare jura mihi per Jovam, te meam stirpem post meum interitum non esse excisurum, meive nominis memoriam de mea familia deleturum.

DAVID. Juro.

XII. Abigail, 1 Reg 25

recensere

Famuli Davidis, Nabal, Puer, Abigail, David

FAMULI. David Jessaei filius te, Nabal, tuamque domum, tuaque omnia plura salute impertit. Is quia audivit, ut tonsuram ovium facias, misit nos ad te rogatum, ut (si cum tuis pastoribus non solum sine ullo maleficio, aut injuria, verumtamen cum magno beneficio sumus versati, ita ut eos ab omni jactura tutos praestiterimus, quamdiu fuerunt in Carmelo, cujus nobis rei tui famuli testes esse possunt) benigne vobis facias, hoc praesertim tam fausto die: et quae commode poteris, des cibaria, ad ipsius Davidis, tui prope dicemus filii, ejusque comitum famem propellendam.

NABAL. Quis est iste David? Quis est iste Jessaei filius, isne est, ad quem hodie servi passim a dominis transfugiunt? Scilicet ego cibum potionemque meam, et quae mactavi ad alendos meos tonsores, dem hominibus mihi prorsus ignotis.

FAMULI. Aliunde nobis prospiciamus; nam hinc quidem nihil auferemus, ut eum affectum video. Redeamus ad Davidem.

PUER. Meus dominus consuluit sibi pessime. Eo narratum omnem rem erae, ut caveat. Era, nunc, si quando, tua est opus prudentia.

ABIGAIL. Num quod malum recens ortum est?

PUER. Et quidem maximum. Missi a Davide nuncii e deserto ad erum nostrum, ut aliquid hinc per humanitatem auferrent, repudiati ab eo sunt; et tamen illos experti sumus viros plane bonos, nulla unquam contumelia aut damno affecti, quandiu sumus inter eos rusticati. Quin pro muro nobis noctes diesque fuerunt, donec versati cum eis sumus, pascendo pecudes. Proinde dispice tu diligenter quid agas; alioqui actum est de domino nostro et tota ejus familia. Nam ipsum quidem convenire, hominem profligatissimum ac perditissimum, stultitia sit.

ABIGAIL. Famuli, capite propere omnia haec, quae vobis tradam, quae imposita asinis feretis ante. Ego jam subsequar. Huc mihi propere asinum. Quam male metuo, ne mei viri stultitiam luamus. O hominem insanum, qui pro nihilo habuerit eum hominem in se irritare, a quo maxime potest et iuvari amico, laedi infenso. Sed video ipsum Davidem adverso colle descendentem. Nescio quid iratus loquitur cum suis.

DAVID. Ego frustra conservavi omnia quae habet iste in deserto, ita ut nihil omnino de suo deperdiderit: et reddidit mihi malum pro bono? At ita perdat Deus hostes Davidis, ut ei ante crastinum mane nihil prorsum reliqui faciam.

ABIGAIL. Obsecro te, vir praestantissime, tibi ad pedes suppliciter jacens, ut bona me venia audias. Vide, mi David, ne hominem despicatissimum, Nabalem, dignum judices in quem iras vertas; qui sicut nomine, ita re ipsa stultus est. Nam ego quidem, cujus est culpam praestare, missos a te juvenes non videram: neque enim sivissem abire vacuos. Sed vides profecto, vir clarissime (neque enim dubitari potest), te a Deo immortali absterreri, a sanguine faciendo in tuis inimicis per temetipsum persequendis, cum ipsius Nabalis insania ejusmodi fit ipsa per se supplicium, ut non aliud tuis hostibus et invidis imprecandum esse videatur. Quare aequo animo patere hoc munusculum, quod tibi hic affero, juvenibus tibi merentibus dari auferendum, et mihi hanc noxam remitte. Sic tuas tibi fortunas bella divina gerenti in tuto constituat Deus, et te in omni vita omni malo prohibeat. Ac si quis tibi infestus et tuae necis cupidus exsistat, precor Deum, ut te semper incolumi et fortissime consistente, tuus hostis variis jactatus procellis dispereat. Jam vero cum praeclara Dei promissa consecutus, Israelitarum dux fueris constitutus, tanta tua felicitas nulla quasi labefactabitur labe conscientiae, qua necesse esset tuam laetitiam contaminari recordatione effusi sanguinis, et supplicii ob privatum injuriam sumpti. Deus faciet tibi meliora, meminerisque aliquando mei.

DAVID. Gratias ago Jovae Deo Israelitarum, qui te mihi hodie misit obviam; nec non tibi, quae me tua oratione a caede, et vindicta injuriae in me commissae avocasti. Nam Deum immortalem testor, qui me tibi malefacere prohibet, nisi tu mihi occurrere properavisses, Nabal ante diluculum fortunis omnibus funditus evertissem. Verum ejus culpam tibi condono, tuaque munera grato animo accipio. Abi sane domum, salva.

XIII. Abisaeus, 1 Reg 26

recensere

David, Abisaeus, Abner, Saulus

DAVID. Uter vestrum descendet mecum in castra ad Saulum?

ABISAEUS. Ego.

DAVID. Eamus sensim, et pedetemptim per noctem, dum dormiunt hostes. St, omnes sunt oppressi altissimo somno.

ABISAEUS. David, David.

DAVID. Quid est?

ABISAEUS. Hic stertit Saulus in tentorio, hasta humi ad caput ejus defixa. Abner et reliqui temere circum eum jacent. Nimirum tibi Deus facit tui hostis potestatem. Vis ergo eum hasta configam ad terram uno ictu, non repetendo?

DAVID. Noli eum perimere. Quis enim adferat manum ei quem Deus unctione creavit regem, quin obliget se nefario scelere? Aut Deus eum perdat oportet, aut dies ei fatalis veniat, aut in praelio cadat. Certe meam manum a rege creato divinitus avertat Deus. Sed cape hastam ejus et matellam; abeamus.

ABISAEUS. Deus bone, ut alte sopiti sunt? Nullus omnino expergiscitur.

DAVID. Non sine numine haec fiunt. Conscendamus monte. Volo ego de summo cacumine clamare Saulum et ei ostendere me non minus fidum, quam quemvis eorum quibus stipatoribus utitur. Satis jam procul absumus ab eis, ne repentino eorum adventu possimus opprimi. Heus Saule, heus stipatores Sauli, heus Abner, non mihi respondes, heus te appello Abner.

ABNER. Quis tu es, qui clamas regem?

DAVID. Nae tu es vir eximius et dignus qui inter Israelitas principatum teneas. Itane vero regem dominum custodis, ut ad eum necandum, miles quidam modo introierit tentorium? Haud egregium sane istud fecisti. Per Deum immortalem, vos estis digni supplicio capitali qui tam male custodiatis dominum vestrum, regem a Deo constitutum. Quaeso vide ubi sit hasta et matella regis, quae erat propter caput ejus.

SAULUS. Estne ista tua vox, fili mi David?

DAVID. Mea, o mi Rex, et domine. Sed cur tandem persequeris servum tuum? Aut quid feci aut commisi? Veruntamen ne gravare paulisper audire me loquentem. Si Deus te mihi infestum reddit, precor eum tibi propitium; sin homines sunt, execrabiles sunt in conspectu Jovae, de cujus me hodie patrimonio deturbant, quantum est in ipsis, et ad cultum deorum peregrinorum impellunt. Sed non sinet Jova terram meo sanguine funestari, quamvis Israelitarum rex occupatus sit in persequendo pulice (ut ita dicam), ut si perdicem per montes persequatur.

SAULUS. Peccavi, revertere David fili; jam enim tibi non male faciam, qui ita abstinueris te mea nece. Erravi nimis quam imprudenter, fateor.

DAVID. Hic depono hastam tuam. Eam petito aliquis juvenum; ceterum Deus remuneretur quemque ut dignus meritusque est. Te quidem hodie tradidit mihi in manum, sed continui me a nece regis. Ergo quemadmodum tuam ego salutem caram habui, sic ille habiturus est meam, meque hostili manu liberaturus.

SAULUS. Macte virtute David fili, haud dubie conata perficies.

XIV. Phoebas, 1 Reg 28

recensere

Saulus, Phoebas, Samuel, Famuli

SAULUS. Phoebas, redde mihi oraculum Phoebi, et excie quem dicam tibi.

PHOEBAS. At tu scis, ut exter minaverit Saulus ex hac terra Phoebadas et divinos, cur me in tantum capitis periculum adducere vis?

SAULUS. Jovam Deum immortalem juro, hanc tibi rem fraudi non futuram.

PHOEBAS. Ecquem vis tibi excitem?

SAULUS. Samuelem.

PHOEBAS. Fiet: heu me miseram, disperii. Tu Saulus es, et me indigne decepisti.

SAULUS. Ne formida. Sed quid vides?

PHOEBAS. Video augustam quandam, et plane divinam personam e terra ascendentem.

SAULUS. Qua est specie?

PHOEBAS. Vir est senex, indutus pallium.

SAULUS. Samuel est, praebebo ei honorem.

SAMUEL. Quamobrem me eliciendo inquietas, Saule?

SAULUS. Magnis premor angustiis. Palaestini me bello petunt, Deus aversatur, nec jam respondet neque per vates, neque per somnia. Hanc ob causam accivi te, ut me doceas, quid mihi sit faciendum.

SAMUEL. Cur ergo me consulis, si ipse Jovae tibi non modo non favet, sed etiam adversatur? Faciet ille quidem, quod elocutus est voce mea, tibique extorquebit regnum de manu, quod tradet alteri, vi delicet Davidi, quia non obtemperasti ei in ulciscendis Amalechitis, quibus infensus erat: eam ob rem ita sine dubio te accipiet. Quin etiam addicet tecum Israelitas Palaestinis: et cras tu, tuique liberi eritis una mecum. Castra etiam Israelitarum tradet Palaestinis.

SAULUS. Eheu.

PHOEBAS. Perii misera, corruit. Saule, Saule, obsecro te, obsequere mihi: cape cibum. Tu scis ut sim tibi morigerata, et caput meum summo periculo objecerim, ut exequerer tua jussa. Agedum, praebe te mihi facilem vicissim, et vescere cibo quem tibi apponam, ut recreatis viribus aggrediaris iter.

SAULUS. Non edam.

FAMULI. Quare? immo vero edes.

PHOEBAS. Jus oramus.

SAULUS. Quando tantopere urgetis, fiat.

PHOEBAS. Agedum surge, et recumbe in hoc lectulo, dum ego vobis macto vitulum altilem, quem habeo domi: subigoque farinam, ex qua conficiam panes succinericios.

XV. Achis, 1 Reg 29

recensere

Proceres Palaestini, Achis rex, David

PROCERES. Quinam sunt Hebraei isti, quos habes in nostro exercitu?

ACHIS. David est, Sauli Israelitarum regis servus, qui mecum egit per hosce dies, vel potius annos, in quo nihil adhuc reprehensione dignum deprehendi, ex quo ad nos aufugit.

PROCERES. Remitte hominem in eam provinciam, cui tu eum praefecisti: ne si nobiscum descenderit in certamen, in nos se convertat. Nam qua tandem re melius possit cum suo domino reconciliari, quam horum hominum capitibus? Nonne hic est ille David, carmine illo in choreis celebratus? Saulus mille, decem concidit millia David.

ACHIS. David, Jovam ego immortalem testor, te mihi, tuamque castrensem consuetudinem probari: neque enim ullum adhuc in te vitium, posteaquam ad me primum te contulisti, deprehendi. Sed optimatibus non places. Quamobrem discede cum bona pace, ne Palaestinos proceres offendas.

DAVID. Nam quid ego commisi? aut quid in me adhuc deprehendisti, ex quo primum in tuum conspectum veni, ut in bellum contra hostes tuos non proficiscar?

ACHIS. Scio equidem te mihi tam placere, quam si divinus esses genius. Sed vetant satrape Palaestini, te proelium secum inire. Quamobrem mane, ubi diluxerit, proficiscere sane una cum tui domini servis, qui tecum venerunt.

DAVID. Equidem invitis illis militare nolim: parebitur.

XVI. Amalechita, 2 Reg 1

recensere

David, Amalechita

DAVID. Video quendam huc venientem scissa veste, et capite insperso pulvere. Haud temere est, nimirum aliquem sinistrum nuntium adfert. Unde nam ades tu?

AMALECHITA. Ex exercitu Israelitarum evasi.

DAVID. Quid actum est? Eloquere.

AMALECHITA. Fugerunt milites e praelio, multi e vulgo ceciderunt: Saulus quoque et Jonathan ejus filius occubuerunt.

DAVID. Qui scis Saulum et Jonathanem occubuisse?

AMALECHITA. Cum forte venissem in Gelboem montem, video Saulum innixum hastae, cui currus et equitatus jam jamque imminebant. Respexit ille, et me viso, "Huc ades," inquit. Accessi. Tum ille, "Quis tu es?” “Amalechita,” inquam ego. “Aggredere me," inquit, "et interfice. Nam magno dolore discrucior, nec adhuc possum emori." Hic ego quid agerem? Videbam non victurum post tam gravem casum. Itaque interemi, abstulique coronam de capite ejus, et armillam de brachio: quae tibi affero, ut vides.

DAVID. Heu calamitosa clades! Heu lugubre praelium! O facinus audax! cujus es?

AMALECHITA. Filius sum advena cujusdam Amalechitae.

DAVID. Tene ergo non esse veritum ista impura manu perdere unctum Jovae? Tu juvenis, invadere hominem, neca. Merito moreris, et tuo indicio peris, qui te de rege interfecto jactaveris.

XVII. Nathan, 2 Reg 12

recensere

Nathan, David

NATHAN. David, duo homines erant in quadam urbe, alter dives, alter pauper. Dives, ovibus et capris, bobusque abundabat: pauper unam omnino habebat oviculam, a se emptam et altam, quae adoleverat una cum ipso, et liberis ejus, vescebatur eodem cibo cum eo, bibebat eandem potionem, quiescebat in sinu ejus. Breviter, erat ei pro filia. Ad illum autem divitem venit quidam hospes, quem accepturus, praeteritis pecoribus suis, oviculam illam pauperis mactavit.

DAVID. Per Jovam immortalem dignus est morte, qui fecit istud: ovemque certe quadruplo pensabit, qui tantum facinus committere non dubitaverit.

NATHAN. Tu ille es, David. Deus creavit te regem Israelitarum, teque liberavit ex manu Sauli: tibi tradidit domum domini tui et uxores, quas complectereris. Tibi Israelitarum, tibi Judaeorum familiam dedit; alia atque alia insuper daturus, si ea non satis essent. Et tu contempto ejus praecepto, Uriam Hethaeum Ammonitarum telis objectum, indignissime trucidasti; ejusque uxorem, nulla Jovae habita ratione, in matrimonium duxisti. Ob quae flagitia nunquam a tua domo aberit clades. Nam Deus conflabit tibi malum domesticum, tuasque uxores, te vidente, alteri tradet, qui cum eis luce palam congredietur. Tu quidem occulte fecisti, sed ipse id faciet in luce, atque in oculis omnium Israelitarum.

DAVID. Peccavi in Deum.

NATHAN. Deus quoque remittit ille quidem tibi peccatum, neque ob id morieris. Sed quia ista re inimicis Jovae occasionem maledicendi dedisti, filius qui tibi natus est, morietur. Haec me tibi nunciare jussit Deus.

XVIII. Thecuana, 2 Reg 14

recensere

Mulier Thecuana, David, Joabus

MULIER. Fidem tua, o Rex.

DAVID. Quid mali habes?

MULIER. Mulier sum deserta, et viduata viro, cui superstites fuerant duo filii. Ii cum ruri forte inter se contenderent, nec esset, qui litem dirimeret, cecidit alter alterum, eumque morte mulcavit. Nunc universa me familia urget, poscens ad necem eum qui superest, ob interemptum fratrem, cupiensque perdere unicum haeredem parentum: et quod mihi miserae lucis superest (quod certe est perexiguum) extinguere, meique viri nomen memoriamque prorsus e rerum natura tollere.

DAVID. Recipe te domum tuam, ista mihi curae res erit.

MULIER. Verum interim periculum est, ne te, tuisque nescientibus, poena mihi et meis irrogetur.

DAVID. Si quis in te mutiat, deferto ad me. Nae ille faxo nunquam postea te tanget.

MULIER. Sed memineris per Deum immortalem, multos esse occisi cognatos et vindices, a quibus omnibus exitium meo filio metuendum sit.

DAVID. Eundem tibi ego Deum iuro, me provisurum, ne tuus filius ullum pilum amittat.

MULIER. Dabis mihi veniam, si te liberius jam alloquar?

DAVID. Sane.

MULIER. Quae te (malum) ratio inducit, ut cum te mihi mulieri vilissimae tam facilem praebeas, populo toti, eique praestantissimo ita sis durus et inexorabilis, ut ei nolis condonare profugum tuum, cujus non minus est cupidus quam ego sum mei nati? Praesertim cum in eo non minus fortasse tui generis propagandi spes posita sit, quam mei in meo. Neque enim potes habere exploratum, te alium regni successorem procreaturum. Nam moriendum certe est, idque incertum an hac ipsa hora: et ita moriendum, ut in hanc vitam reditus non pateat, non magis quam aqua semel effusa recolligi non potest. Quo magis nobis habenda ratio est, ut in nostri generis propagatione quodammodo immortales reddamur. Quod si supplicii aequitatem praetendis, videne non aequitatem, legi parendo: sed iniquitatem, Deum legis autorem non imitando, sequi videare. Neque enim ille continuo sontes perdit, id quod tu minime omnium ignoras: sed etiam atque etiam cogitat de reconciliandis eis, qui ob suum aliquod factum ab eo sunt alienati. Atque ut jam meam rationem intelligas, equidem non sine dubitatione feci, ut te hac de re adirem. Nam quod videbam populum ipsum tam parum apud te valere, ne ipsa nihil possem, valde metuebam. Et eam ob rem, quo callidius te inducerem, sic mecum ipsa cogitavi: “Hem, regem adibo, et cum eo, quasi meum sit negotium, sic agam. Quod si obtinuero, ut me contra eorum odium tueri velit, qui me una cum filio meo fortunis omnibus, vitaque ipsa evertere properent: tum ab eo contendam, ut si sibi constare velit, suam clementiam, quam uni expositam habeat, tam multis clausam esse non patiatur. Quam me rem impetraturam esse, o Rex, non diffidebam. Cum enim praeclare scirem, te in iure dicendo et aequitatem ab iniquitate dijudicando singulari quadam et plane divina semper fuisse prudentia praeditum, non dubitabam, quin qui tibi numquam afuisse Deus, idem nunc esset in hac justissima causa adfuturus.”

DAVID. Ne me cela, quod te rogabo.

MULIER. Roga sane.

DAVID. Nonne istud totum fecisti impulsore Ioabo?

MULIER. Ita tibi secunda omnia opto, o Rex, ut nullius harum rerum quemquam ulla ex parte autorem habeo, praeter Ioabum. Ipse iussit, ipse praemonstravit quaecunque dixi, ejus instinctu rem omnem involucris figurarum texi; quam tu pro tua divina sapientia, qua omnia quae in mundo constant, tenes, facile intellexisti.

DAVID. Impetrasti Joabe. I sane reductum adulescentem Absalomum.

MULIER. Ago tibi gratias immortales, o Rex. Nunc demum intelligo me apud te valere gratia, postquam hoc sum a te consecutus.

XIX. Simeis, 2 Reg 16

recensere

Simeis, Abisaeus, David

SIMEIS. Prodi, prodi homo sanguinarie, et scelerose. Expetit a te Jova omnem sanguine domus Sauli, cujus tu regnum occupasti, quod Jova Absalomo filio tuo tradidit. Nunc nunc tua te scelera petunt, homicida crudelissime, quem ego tam huc lapidibus obruar.

ABISAEUS. Nonne indignum est, canem istum mortuum regi conviciari? Visne ut eum adoriar, eique caput decutiam?

DAVID. Quid tum postea, filii Sarviae, si conviciatur, et si ei Jova mandavit, ut Davidi malediceret, quis ab eo facti rationem reposcat? En meus ipse filius, qui ex meis visceribus ortus est, mortem mihi machinatur; quid faciet Jemine natus? Sinite eum maledicere, nam Jovae jussu facit. Fortasse respiciet Jova meam miseriam, mihique bonum rependet pro hodiernis hujus conviciis.

SIMEIS. Sceleratissime et flagitiosissime, mortalium omnium non solum bipedum, sed etiam quadrupedum nequissime, qui per nefarias caedes ad regnum pervenisti, qui Sauli domum funditus extirpasti, qui hominem optimum, ejus uxore constuprata, crudelissime occidisti, et ejus neci plurimos te meliores addidisti, adulteriumque homicidio cumulasti, homo perfidiose et impure, quid potest in te satis graviter dici? Quem ego hic saxis jam mactabo, et unius justissima caede tot nefarias caedes expiabo.

XX. Achitophel, 2 Reg 17

recensere

Achitophel, Absalomus, Chussaeus

ACHITOPHEL. Absalome, censeo ut ego nunc, lectis duodecim hominum millibus, Davidem hac nocte persequar, eumque perterritum, et fatigatum, defessumque, omnibus qui cum eo sunt, fuga dilapsis, solus interficiam: deinde ceteros omnes ad te sic reducam, ut sponsa deduci solet ad sponsum. Ita fiet, ut cum tu unius mortem expetas, ceterorum omnium saluti consultum sit.

ABSALOMUS. Perplacet quidem tuum consilium, sed vocetur huc etiam Chussaeus Arcius, ut audiamus quid ipse quoque dicat. Chussaee, suadet Achitophel, ut regem hac nocte invadamus, territumque, et a suis destitutum, salvis reliquis, opprimamus. Tu quid censes et sequemurne ejus consilium, an non sequemur?

CHUSSAEUS. Achitophelis consilium, hominis alioqui prudentis, hac quidem in re non probo. Tu scis ut pater tuus, et qui eum comitantur, homines sint strenui, et ursa agresti pullis orbata ferociores. Praeterea, pater tuus vir rei militaris scientissimus, non est cum reliqua turba per noctem acturus. Nunc latet in aliquo antro, aut alio loco. Quod si quis principio de tuis ceciderit, et rumor sparsus fuerit factam esse caedem Absalomanorum, illi ipsi qui nunc sunt leonibus animosiores, exanimabuntur. Sciunt enim universi Israelitae, patrem tuum virum esse fortissimum, nec non ejus milites. Verum meum consilium est, ut conveniant ad te omnes Israelitae a Dane ad Bersabam, qui futuri sunt arena numerosiores, utque tu ipse inter eos praesens incedas. Tum eum adorti, ubi ubi erit, rore densius invademus, ut neque ipse, neque ejus comitum vel unus evadat. Quod si se in aliquod oppidum receperit, id oppidum universi vel funibus cinctum in flumen ita everriculabimus, ut ne calculus quidem relictus fiat.

ABSALOMUS. Melius est istud consilium, quam Achitophelis: obtemperabitur tibi. JONATHAN. Exeamus sub diem. Ita mihi benefaciat Jova, Deus Israelitarum, hujus coeli quod vides conditor et habitator, mi David, ut ego cras aut perendie scrutabor quid animi habeat meus pater. Quem si intellexero bene esse in te animatum, mittam qui faciat te certiorem. Sin autem tibi malum cogitare, id quoque tibi indicabo, ut me autore abeas, salvus; adsitque tibi Jova, ut adfuit meo patri. Haec ego me facturum, testor Deum. Quod si fallam, tum Jonathani numen iratum sit. Quod si tum, cum tui hostes omnes, Dei nutu, fuerint e medio sublati, ego jam non ero in vivis, ut tua misericordia salutem meam invicem custodire possis; at certe mea in posterum familiae et generi eam non denegabis. Itaque nunc iterum ineo foedus, non solum tecum meo nomine, sed etiam cum tua domo nomine postremum: tibi quoque juro, mi David, quem amo ex animo, facturum me ut dixi. Sed accipe rationem. Cras, quod novilunium celebratur, tu desideraberis; nam tua sessio vacabit. Descendes autem ad summum terrae, tribus diebus in locum ubi commode lateas, quocunque die negotium hoc fiet. Erisque post saxum Azellum. Ego, re facta, veniam eo, et ad lapidis latus tres sagittas jaculabor, collineans ad scopum. Deinde puerum ad eas petendas mittam, cui si dixero eas esse citra ipsum, venias licebit, tua res erit in tuto, testor Deum immortalem; sin autem ultra, abito sane, Deo volente. Ac quos inter nos sermones contulimus, Jova esto eorum testis certissimus.

XXI. Absalomus, 2 Reg 18

recensere

Miles, Joabus, Achimassus, Chusis, Speculator, David, Quidam

MILES. Cum persequerer fugientes et dissipatos hostes, Absalomum vidi caesarie pendentem de quercu.

JOABUS. Vidisti autem? Cur non eum ad terram deturbatum occidisti? Nam mea partes fuissent, decem te argenteis nummis et balteo remunerari.

MILES. Ego vero, si mihi mille nummi in manu annumerentur, non sim manum filio regis injecturus. Nam audientibus nobis praecepit rex tibi, Abiseoque et Ettaeo, ut adolescenti Absalomo caveretis: nedum ut ego tam perfidiose, tanto cum vitae meae periculo facerem, neque enim res tanta regi ignota esse posset. Verum jam ad eum ventum est, tu ipse vide quid tibi agendum putes.

JOABUS. Videbis me non ita cunctantem. Morere boni parentis perversa progenies. Accipe haec tria tela de mea manu, recta in medium pectus. Vos mei armigeri, circumfusi eum conficite. Tu praeco, confectum bellum est, cane receptui, ut a persequendo revocentur milites.

ACHIMASSUS. Visne igitur, ut ad regem curram, eique renunciem, Jovam de ejus hostibus sumpsisse supplicium?

JOABUS. Tu vero ne feceris hodie, alias facies: hodie quidem non est jucundum allaturus nuncium, propterea quod regius filius est mortuus. Tu Chusi, i ad renunciandum regi, quod vides.

CHUSIS. Libenter, et quidem cursum.

ACHIMASSUS. Quid si ego quoque Chusim cursu consequar?

JOABUS. Cur consequaris fili? non es obtenturus evangelium.

ACHIMASSUS. Sed quid si consequar?

JOABUS. Perme licet.

ACHIMASSUS. Curro, facile Chusim antevertam.

JOABUS. Nos vero hoc Deo hominibusque invisum cadaver in hanc vastam voraginem in hac sylva detrudamus, et lapides insuper cumulate exaggeremus, ut tam nefarium facinus memoria ac nomine loci notetur. Nam talibus sunt digni monumentis, qui mortem eis machinantur, quorum beneficio vitam sunt adepti.

SPECULATOR. Heus rex, video hominem huc accurrentem, solum.

DAVID. Siquidem solus est, boni aliquid portat.

SPECULATOR. Video item quendam alium, currentem etiam solum.

DAVID. Is quoque laetum nuncium affert.

SPECULATOR. Ex cursu priorem coniicere videor Achimassum esse, Sadoci filium.

DAVID. Virum bonum nominas, de nuncio laeto venit.

ACHIMASSUS. Salve rex: et simul agendas Jovae gratias existima, cujus auspicio subacti sunt, qui in te arma sumpserant.

DAVID. Salvusne est adulescens Absalomus?

ACHIMASSUS. Magnam hominum turbam vidi, cum me huc mitteret Joabus: caeterum quid fit, nescio.

DAVID. Recede, consiste istic.

CHUSIS. Regem plurima salute et laetitia impertio, cujus Deus hostes omnes hodie ultus est.

DAVID. Salvusne est adulescens Absalomus?

CHUSIS. Utinam sic sint omnes tui hostes, o rex, et quotquot tibi malum machinantur.

DAVID. Fili mi Absalome, fili mi, fili mi Absalome. Utinam ego pro te sim mortuus. Absalome fili, fili, heu me miserum.

CHUSIS. Lutum attuli, non laetitiam: nec solum regi, qui audito interitu filii, se conjecit in cœnaculum portae, ubi in luctu sit, et se afflictet: sed etiam populo universo, cujus laetitiam audita regis tristitia in mœrorem convertet. Sed video Joabum huc advenientem: stomachatur.

JOABUS. O lepidum regem, dignum cujus adhuc vivat filius: ubi nam est?

CHUSIS. Sursum est.

JOABUS. Quem ego nisi: sed me comprimam. O turpe spectaculum. Itane vero David? Siccine tuos omnes hodie dedecoras? et eorum honestissimam victoriam, in foedissimum luctum convertis? Qui te, tuosque liberos, et uxores, tum iustas, tum concubinas, a crudelissima morte vindicaverunt? At non oportet (quod tu facis) ita amare inimicos, ut oderis amicos. Nunc quidem facile ostendis, te tuos omnes et nobiles et ignobiles, pro nihilo habere. Nam equidem compertum habeo, te unius Absalomi salutem nostra omnium morte velle redemptam. Verum age, prodi, et tuos affare leniter. Nam per Deum immortalem, nisi tu prodeas, efficiam ut ante noctem omnes ad unum a te deficiant: quo gravius malum nullum unquam in vita tibi evenit.

XXII. Berzelaeus, 2 Reg 19

recensere

Berzelaeus, David

BERZELAEUS. Salve nobis tandem reddite Israelitarum rex.

DAVID. O salve multum Berzelaee, homo de me multum benemerite. Trajicies tu mecum Jordanem: ego te apud me alam Hierosolymis.

BERZELAEUS. At quot annos natus, ut cum rege Hierosolymam ascendam? Ago nunc octogesimum annum, poterone bonum a malo discernere? Poterone cibo et potione delectari? Aut fidicinum, fidicinarumve cantus audire? Quid opus est ut tibi amplius sim oneri? Liceat mihi tecum paululum trans Jordanem progresso (cur enim tanto me cumules beneficio?) liceat inquam reverti, et in mea patria finire vitam, inque meorum parentum sepulcro humari. Caeterum hic Chamanus tecum perget: hoc tu uteris, ut tibi visum erit.

DAVID. Ergo trajiciat Chamanus: ego eum omnibus beneficiis ornabo, quibus ornandum esse judicaveris: tibique omnia praestabo, quae a me expetiveris.

XXIII. Bethsaba, 3 Reg 1

recensere

Nathan, Bethsaba, David, Banaias

NATHAN. Annon audivisti, Bethsaba, Adoniam Hagithae filium, creatum esse, inscio domino nostro Domino? Age, dabo tibi consilium, quo tuae et tuique filii Solomonis vitae consulas. Conveni regem Davidem, et ex eo quaerere qui fiat, ut cum Solomoni filio tuo regnum post se, soliumque suum sit pollicitus, nunc regnet Adonias. Ego, te adhuc cum eo colloquente, ingrediar post te et tuam orationem complebo.

BETHSABA. Bene consulis, adeo eum. Salve rex.

DAVID. Quid vis?

BETHSABA. Domine, tu mihi per Jovam Deum tuum jurasti, Solomonem filium meum post te regem fore, in solio tuo se futurum. Atque Adonias, te nesciente, regnum invadit, bovesque et altilia, oves et capras magna copia immolat. Ad quas epulas cum regios omnes, Abiatharemque sacerdotem, exercitus ducem Joabum invitaverit, Solomonem tuum non invitavit. In te autem, domine Rex, omnium Israelitarum oculi sunt intenti, ut eis significes ecquis sit in solio tuo post te sessurus. Te quidem vita defuncto, mecum, et cum meo nato Solomon pessime agetur.

NATHAN. Salve rex Israelitarum. Jussistine Adoniam tibi in regnum succedere? Nam is quidem hodie rus descendit, pecoraque multa mactavit, et eo regios omnes natos, exercitusque duces, Abiatharem sacerdotem vocavit, qui nunc apud eum epulantur, Adoniamque regem salutant. Me vero, Sadocum sacerdotem, et Banaiam Joiadae filium, et Salomonem tuum, non invitavit. Velim ex te scire, an haec res te autore fiat, neque tu mihi significaveris, ecquis sit in tuo solio post te sessurus.

DAVID. Evocetur huc mihi Bethsabe. Per Jovam immortalem, qui meam vitam ex tot angustiis eripuit, quemadmodum tibi Jovam Deum Israelitarum juravi, Solomonem filium tuum post me esse regnaturum, in solio meo pro me sessurum, sic hodie faciam.

BETH. Vitam regi Davidi precor sempiternam.

DAVID. Convoquentur huc Sadocus sacerdos, Nathan vates, et Banaias Joiada filius.

NATHAN. Adsumus.

DAVID. Adhibete vestros consertos, et Solomonem, filium meum, mulae quam habeo impositum, deducite ad Gihonem, cumque ibi tu Sadoc, tu Nathan, regem Israelitarum ungitote. Tu tuba clangitote, et Solomonem rege salutatote. Deinde, vobis sequentibus, ipse venito se futurus in solio meo, pro me regnaturus. Hunc enim tum Israelitarum, tum Judaorum imperatore esse jubeo.

BANAIAS. Faxit Jova Deus tuus, domine rex, ut quemadmodum tibi adfuit, sic adsit etiam Solomonis, ejusque filium etiam supra Davidicum extollat.

XXIV. Solomo, 3 Reg 3

recensere

Meretrix, Solomo, Altera meretrix

MERETRIX. Tuam fidem imploro, o rex, audi me paulisper.

SOLOMO. Quid novae rei est? Loquere.

MERETRIX. Ego et haec mulier in eadem domo agimus, et utraque peperimus. Sed ea triduo post me, cumque domi essemus, neque quisquam praeterea adesset, mortuus est ejus filius noctu, ut forte incubuit ei. Itaque media nocte surrexit et surruptum meum filium, qui meo latere accubabat, supposuit sibi; suum autem mortuum mihi, me dormiente. Mane ubi me erexi, mammam infanti datura, video mortuum. Hic ego, cum jam diluxisset, dum eum diligenter contemplor, animadverti non esse eum quem pepereram.

ALTERA. Non ita est; quin meus est qui vivit, tuus qui interiit.

MERETRIX. Immo vero tuus mortuus est, meus vivit.

ALTERA. Mentiris.

MERETRIX. Non enimvero mentior, sed dico quod res est.

SOLOMO. Utraque suum esse affirmat eum qui vivit, demortuumque repudiat. Cedo huc mihi tu cultrum, partimini aequaliter puerum viventem, et date utrique dimidium.

MERETRIX. Obsecro te, rex, detur ei potius totus, quam intereat.

ALTERA. Nec meus esto, nec tuus; placet dividere medium.

SOLOMO. Eum adjudico priori, quae perimi vetat, nam ea mater est.

XXV. Roboamus, 3 Reg 12

recensere

Roboamus, Senes, Juvenes

ROBOAMUS. Petiit a me universum Israelitarum vulgus, ut quoniam meus pater jugo eos pressisset, ego illius servitutis gravitatem levarem: se enim ita demum mihi obedituros. Nunc ex vobis, senes, scire velim quid mihi suadeatis, ut eis respondeam super hac re.

SENES. Si hodie populo obsecutus fueris, eique obtemperans humane responderis, habebis eum semper obtemperantem.

ROBOAMUS. Audio. Nunc exite paulisper foras. Introducantur juvenes aequales mei, mecumque educati. Quid mihi auctores estis, juvenes, ut populo respondeam, petenti ut sibi a gravitate servitutis, qua sint a patre meo oppressi, relaxem aliquid?

JUVENES. Tu vero respondeas, tuorum membrorum minimum crassius esse, et tui parentis medium corporis truncum. Quod si ille eos gravi jugo pressit, te pressurum graviore. Si eos verberibus cecidit, te eos scorpionibus concisurum.

ROBOAMUS. Probe, vestrum mihi consilium magis probatur quam senum. Itaque id sequar.

XXVI. Sarephthana, 3 Reg 17

recensere

Elias, Sarepthana mulier

ELIAS. Heus mulier, quaeso te ut petas paululum aquae in aliquo vasculo, quod mihi bibendum des.

SAREPTHANA. Ego vero et perlibenter.

ELIAS. Sed heus, afferto tecum et frustum panis.

SAREPTHANA. Ego vero (Jovam Deum tuum immortalem testor) coctum non habeo, sed tantum farinae pugillum in cado, et olei pusillum quid in ampulla. Nunc colligo paululum ligni, ad id quod habeo mihi, meisque liberis parandum; quo consumpto, superest ut fame pereamus.

ELIAS. Bono es animo, i factum ut dixisti. Sed mihi prius depsticium inde confecto afferto, deinde tibi tuisque liberis factura. Nam hoc tibi a Jova Israelitarum Deo confirmo, non prius farinae cadum, olei ampullam exhaustam iri, quam Jova terram pluvia irrigaverit.

SAREPTHANA. Faciam ut jubes.

XXVII. Elias, 3 Reg 18

recensere

Obadias, Elias, Achabus, Populus, vates Baalis, puer Eliae

OBADIAS. Misit me rex ad quaerendam tota regione aquam, si forte gramen invenire possimus, quo toleremus equos et mulos, ne jumentis privemur. Ipse rex alia via ejusdem rei gratia profectus est. Jam enim tres annos et amplius nulla fuit pluvia; itaque omnia perarverunt, nec usquam viriditas ulla potest inveniri. O Elia, tuae preces nobis invexerunt hanc siccitatem, quae non nisi tuis ejusdem precibus finiri potest, sicut ipse minatus es. Quod nisi pateris inveniri te, actum est, periimus. Sed video venientem huc hominem hirsutum, qui habet latera cincta cingulo pelliceo. Fallorne? An is est ipse Elias? Certe videtur. Heus, tune es dominus Elias?

ELIAS. Sum nunciatum domino tuo, adesse Eliam.

OBADIAS. Nunciatum vero? Quid peccavi, ut tu me Achabo necandum objicias? Jovam ego immortalem juro, Deum tuum, nullam gentem, nullum regnum esse, quo dominus meus non dimiserit qui te conquirerent. Cumque negarent adesse te, ille regna et gentes obtestabatur, ut dicerent an tu illic esses, quod te nusquam inveniret. Et tu mihi nunc jubes, ut domino meo nuntiatum eam, adesse Eliam? Qui postquam a te digressus fuero, auferet te Jovae spiritus nescio quo. Ego interea, qui hoc Achabo nunciatum ivero, cum ille te non inveniret, interficiar ab eo. Et tamen Jovae reverens fui a pueritia: nisi forte tibi relatum non est, quid ego Jezabele vates occidente fecerim, ut eorum centum abdiderim in duabus cavernis, videlicet in utraque quinquaginta, et eos pane et aqua aluerim. Et tu mihi nunc jubes, ut eam ad nuntiandum domino meo, adesse Eliam, quo me interficiat?

ELIAS. Sic vivat armipotens Jova, cui ego apparere ac ministrare soleo, ut ego me Achabo ostendam hodie.

OBADIAS. Postquam istud mihi ita confirmas, ibo. Salve rex: incidi in Eliam.

ACHABUS. In Eliam autem?

OBADIAS. Ita.

ACHABUS. Eliam tu invenisti?

OBADIAS. Eum ipsum.

ACHABUS. Quaeso te, adest Elias vates?

OBADIAS. Adest Elias vates.

ACHABUS. Duc me ad eum continuo.

OBADIAS. Eamus hac, inveniemus. Atque eccum tibi obviam.

ACHABUS. Tune is es, qui perturbas Israelitas?

ELIAS. Non ego Israelitas perturbo, sed tu tuaque paterna familia, qui omissis Jovae praeceptis, Baales sequimini, quae causa fuit ut Jova vobis istos ardores immiserit. Verum cura mihi convocandos omnes Israelitas in montem Carmelum, Baalisque vates quadringentos quinquaginta, et lucanos vates quadringentos, Iezabelis convictores.

ACHABUS. Fiet ita. Addunt quos jussisti, Elia.

ELIAS. Audite vero, Israelitae. Quousque in utrumque crus claudicatis? Si Jova Deus est, hunc sequimini; sin Baal deus est, Baalem sequimini. Nihilne respondetis? Ego unus Jovae vates supersum, cum Baalenses vates sint quadringenti quinquaginta, lucorumque vates quadringenti. Dentur nobis duo tauri, quorum unum illi sibi deligant dissecentque, et lignis imponant, neque ignem subjiciant; alterum ego immolabo, super lignis collocabo, nec ignem supponam. Tum vos dei vestri nomen appellate: ego Jovae nomen appellabo. Ac qui deus igne de caelo demisso annuerit, seque exoratum ostenderit, is Deus habeatur.

POPULUS. Placet vero, atque ita fiat. ELIAS. Vos igitur, Baalis vates, deligite vobis taurum alterum, et priores facite, quoniam plures estis, deique vestri nomen invocate, nullo igne subjecto lignis sacrificabilibus.

VATES. Accipimus conditionem. Mactemus taurum, imponamus frusta lignis. O Baal, exaudi nos, o Baal, demitte ignem de caelo, quo te deum esse ostendas. Baal, o Baal, o Baal, o Baal praepotens deus. Baal, o Baal deus noster, noli committere ut unus Jovae vates plus possit apud deum suum, quam nos octingenti quinquaginta apud te. Effice, Baal, ut quoniam te plures colunt quam Jovam, majores etiam vires habeas videaris. O Baal Baal. Baal, o Baal, non audis nos? Non terite coluimus hactenus? Quid in te conmismus? Non vis tuas vires ostendere? Quo plures habes cultores, nonne aequum est eo te magis exorari? Baal, o Baal, nisi nos exaudis, actum est de te, deque tuo populo. Unus hic Jovae vates tuum cultum abolebit. Quis te colet, o Baal: quis te deinceps adorare volet, o Baal? Baal, o Baal, quis te non contemnet, et pro nihilo ducet, si nos in tanto discrimine non exaudiveris? In quem vero magis necessarium usum reservabis tuam potentiam? Nos te invocamus: nos aram tuam praetergredimur: et jam meridies est, neque tu respondes, aut exoraris. O Baal Baal, Baal, o Baal: noli perdere nos.

ELIAS. Clamate majore voce. Certe enim deus est: sed forsitan aliquid altius contemplatur, et animo agitat, quam ut possit istas tam exiles voces audire: aut occupatus est, aut iter habet: nisi forte dormit, ut sit expergefaciendus.

VATES. Heu Baal deus noster, quid amplius tibi faciemus? O Baal, o Baal, o Baal.

ELIAS. Euge, recte, secate vos isto modo gladiis et cultellis, ut a vobis ipsis cruentati, misericordiam Baalis excitetis. Sed nihil respondet, nec attendit vestros clamores. Surdo canitis. Agite jam omnis populus, accedite ad me. Instauremus aram Jovae, quae diruta est, et saxa decem capiamus, pro numero tribuum filiorum Jacobi. Ex his faxis aram Jovae nomine construamus, et circum eam ducamus profundam foveam. Agite, conponatur strues lignorum: mactetur taurus, et superimponatur. Recte est. Replete quatuor amphoras aqua, et eam in hostiam inque struem effundite. Iterate idem, tertiate. Bene est. Redundat aqua circum aram, ipsamque scrobem replevit, ne quid fraudis subesse putetis. Nunc, o Jova Deus Abrahami, Isaaci et Israelis, effice ut hodie intelligatur apud Israelitas, et te Deum, et me servum tuum esse, tuoque jussu haec omnia fieri. Exaudi me Jova, exaudi me, ut sciat hic populus te Jovam esse Deum, qui corum animos retro flexeris.

POPULUS. O rem miram. Ignis delapsus a Jova, et hostiam, et ligna, et saxa, et humum absumpsit, et scrobis aquam lambit. Jova Deus est. Jova Deus est.

ELIAS. Si igitur Jovam esse Deum agnoscitis, et ad terram proni adoratis, comprehendite Baalenses vates omnes, qui vos a Jovae cultu magno vestro malo avocarunt. Cavete, ne quis omnino evadat. Agite, ducamus eos ad Cisonem fluvium, jugulentur hic vates omnes Baalis, ne quem deinceps a veri Dei cultu possint avertere. Perite populi deceptores, corruptores, atque pestis, et dignas praestigiis vestris poenas date: ut deinceps adoretur et in honore habeatur is unus, cui debentur omnia. Nunc, Achabe, ascende: et i ad capiendum cibum. Sentio enim jam adesse murmur pluviae. Ego ascendam in verticem Carmeli. Sequere me, puer.

PUER. Faciam, here.

ELIAS. Age jam, puer, dum ego hic in summo Carmeli juga maneo. I spectatum mare versus et mihi quod videris, renunciatum venito.

PUER. Libenter, here. Feci, here: neque quicquam vidi.

ELIAS. Revertere eodem septies.

PUER. Parebitur. Jam iterum venio. Jam tertio. Jam quarto. Jam quinto. Jam sexto. Superest ut septimo speculatum eam. Here, vidi nubeculam instar palmae hominis ex mari efferri.

ELIAS. Instat pluvia. I nunciatum Achabo, ut junctis jugalibus, in urbem descendat, ne a pluvia opprimatur.

PUER. Eo.

ELIAS. Ego succinctis lateribus ei Jezrael praecurram.

PUER. Salve rex. Jubet Elias, ut propere jungas equos, et te in urbem recipias, ne te pluvia opprimat.

ACHABUS. Agite mei, festinemus: ingruit pluvia: nigrescit caelum nubibus, atque vento. Properemus: vix evademus, quin madefiamus.

XXIX. Micheas, 3 Reg 22

recensere

Achabus Israelitarum, Josaphatus Judaeorum rex, Vates, Nuntius, Sedechias, Micheas

ACHABUS. Adsunt hic vates, Josaphate, plus minus quadringenti, quos ad explorandam Dei voluntatem censuisti accersendos.

JOSAPHATUS. Video: superest ut eos interroges.

ACHABUS. Quid mihi autores estis, vates? Censetisne ut bello Ramotha adoriar, an ab incepto desistam?

VATES. Nos vero censemus, ut adoriaris. Nam victoriam tibi annuit Dominus.

JOSAPHATUS. Nunc quis praeterea hic est Jovae vates, ex quo sciscitemur?

ACHABUS. Est item unus, sed quem male odi; quoniam nihil unquam mihi, nisi sinistrum, vaticinatur. Is est Micheas, filius Imlae.

JOSAPHATUS. Non decet regem ita loqui; sed jube eum acciri.

ACHABUS. Tu siste huc nobis propere Micheam.

NUNTIUS. Ita faciam

SEDECHIAS. Videsne haec Achabe cornua ferrea, quae ego fero? Hoc tu modo, quasi cornu petes, et fundes Syros ad internecionem; ita tibi per me futurum pollicetur Deus.

VATES. Ita prorsus fiet. Aggredere sane Ramotha, feliciter pugnabis, eamque Dei beneficio capies.

NUNTIUS. Caeteri quidem vates omnes, Michea, regi uno ore felicem successum promittunt. Itaque censeo, ut tu quoque ei bene omineris, quemadmodum ipsi.

MICHEAS. At ego Deum immortalem juro, me ea solum dicturum, quae mihi divinitus inspirata fuerint.

ACHABUS. Michea, quae est tua sententia? Armane in Ramotha inferimus, an non?

MICHEAS. Quid ni inferas? jam tibi victoriam annuit Jova.

ACHABUS. Quousque tandem mihi illudes? Te etiam atque etiam obtestor per nomen Jovae, ne mihi quicquam nisi verum dicas.

MICHEAS. Nunc verum audies. Vidi omnes Israelitas palantes in montibus, sicut oves sine pastore solent. Atque Jova, "Non habent isti dominos," inquit, "redeant suam quisque domum cum bona pace."

ACHABUS. Dixine ego tibi, eum nihil mihi nisi infaustum praedicturum?

MICHEAS. Igitur audi certissimum oraculum. Vidi Jovam in solio sedentem, omni caelesti exercitu dextra laevaque stipatum, atque ita dicentem: "Ecquis mihi in errorem inducet Achabum, quo Ramotha, ibi casurus, invadat?" Cumque alius aliquid diceret, processit quidam spiritus, qui stans ante eum, "Ego," inquit, "facturum me recipio." Cui Jova: "Quonam modo?" Tum ille: "Aspirabo falsa omnibus ejus vatibus, quae dicant." “Probe,” inquit Jova, “succedet: aggredere negotium.” Nimirum ex his liquet omnes istos tuos uates esse falso spiritu afflatos, et Deum tibi male cogitare.

SEDECHIAS. Accipe colaphum, pro isto tuo mendacio. Nam qua ratione divinum numen, cujus tu instinctu te loqui simulas, a me emigravit, ut te docuerit?

MICHEAS. Tum scies, cum trepidus te in intima penetralia penitus abdes.

ACHABUS. Corripe Micheam, et eum deduc ad Amonem praetorem urbanum, et Joassum regium filium: et in meo jussu in carcerem concludi, atque ibi pane atro et aqua parce ac duriter pasci, donec salvus redeam.

MICHEAS. Siquidem salvus redibis, nihil causae est quo minus dicar mentitus oraculum; atque equidem hoc clarissima voce omnibus inculcatum volo.

XXX. Sunamitis, 4 Reg 4

recensere

Elisaeus, Gehasis, Sunamitis

ELISAEUS. Ecce Sunamitidem, illam hospitam nostram, Gehasi: curre ei obviam, rogaturus utrum valeat ipsa, et vir, et puer ejus.

GEHASIS. Faciam. Salve mulier: satisne salva es, et tuus maritus, et puer? Valentne?

SUNAMITIS. Valent: sed sine me pervenire quo volo.

GEHASIS. Quonam properas?

SUNAMITIS. Ad tuum erum.

GEHASIS. Nescio quid novi videtur accidisse huic mulieri. Sed quid istud rei est? Heus mulier, tune audes pedes vatis complecti? Apage.

ELISAEUS. Sine eam. Animo ejus male est, quod me Jova celavit.

SUNAMITIS. Petieramne a te filium? An non admonueram, ne mihi imponeres?

ELISAEUS. Accingere Gehasi, cape meum baculum: atque abi, si quem offenderis, ne salutato; salutatus, ne resalutato. Ubi eo perveneris, bacillum faciei pueri imponito.

GEHASIS. Eo.

SUNAMITIS. At ego profecto nunquam te omittam, quin una mecum venias.

ELISAEUS. Age sane, tuae voluntati obsequar. Praei, jam te sequor.

GEHASIS. Here, feci ut iusseras: sed puer neque vocem edit, neque audit: nec potuit omnino expergefieri.

ELISAEUS. Ne trepida mulier, introeamus cubiculum. Hic quidem plane mortuus iacet in meo lectulo. Exite foras, et me hic relinquite solum cum solo, clausa janua.

GEHASIS. Nescio quid magnum exspecto, non ab re sese conclusit intus.

SUNAMITIS. Faxit Deus ut natum recipiam.

GEHASIS. Hospita.

SUNAMITIS. Quid novae rei est?

GEHASIS. Salva es, visus sum audire sternutantem puerum.

SUNAMITIS. Revixi, si verum praedicas.

ELISAEUS. Heus Gehasi.

GEHASIS. Me vocat: quid est?

ELISAEUS. Accerse buc mihi istam feminam.

GEHASIS. Te vocat.

SUNAMITIS. Adeo.

ELISAEUS. Recipe jam tuum filium incolumem.

SUNAMITIS. O divine vir, quas tibi gratias agam pro tanto munere?

ELISAEUS. Deo hoc totum acceptum ferendum est, mulier: non mihi, qui per me possum nihil.

XXXI. Naaman, 4 Reg 5

recensere

Naaman, Elisaeus, Gehasis, ministri Naamanis

NAAMAN. Revertor ad te Elisaee: et meum tum in Deum, tum in peccatum confitens, veniam peto.

ELISAEUS. Quidnam peccasti?

NAAMAN. Cum te me per ministrum tuum jussisses corpus in Jordane septies immergere, si a lepra, cujus depellendae causa veneram, sanus esse vellem: primum indignatus sane sum, et me tibi despicatui esse ratus, quod tantum administrum ad me misisses. Nam speraveram te ipsum exiturum, et invocato Dei tui nomine, manum loco admoturum, et ita morbum sanaturum. Deinde indignum mihi videbatur, tantum tribui vestris aquis, ut cum Amana aut Pharphar, fluviis Damasci, vestris nihilo deteriores essent ad me sanandum inutiles; Jordanis tantam habere vim putaretur. Itaque abibam ira plenus. Quod nisi mei familiae fuissent me sapientiores, animo medicinam repudiassem. Sed cum illi dicerent absurdum esse me, qui rem quamlibet magnam salutis causa facturus essem, ab tam parva refugere, tentavi quid possent aquae Israelitarum, me septies in Jordanem immersi: quo facto, ita sum (ut vides) sanatus, ut non pueri corpus nitidius sit, aut integrius. Quapropter intelligo jam et confiteor, nullum in toto mundo esse Deum, nisi cum quem vos Israelitae colitis. Itaque pro tam singulari beneficio, quaeso te, ut a me munusculum hoc accipias.

ELISAEUS. Apage sis: ego ut munus accipiam?

NAAMAN. At ne me repudia. Non equidem id facio, quo tibi tantum meritum remetiar, quod neque fieri potest, sed ut hoc mei in Deum, et in te grati animi pignus, apud te relinquam.

ELISAEUS. Istum gratum animum apud te habeto: dona ne addito.

NAAMAN. Atqui.

ELISAEUS. Ne urge tantopere. Nam (ut tu semel scias) Deum immortalem juro, cui ego appareo, atque administro, me nihil a te accepturum.

NAAMAN. Si ita decrevisti, nolo improbius instare. Caeterum oro te, ut hinc mihi terrae duorum mulorum onus asportare liceat: nam statui deinceps nullis diis, praeterquam uni Jovae, adolere aut sacrificare.

ELISAEUS. Laudo, asportato sane.

NAAMAN. Praeterea est aliud, super quo te velim consulere. Solet meus dominus, quandocunque in aedem Remmonis, adorationis gratia, commeat, me is umeris inniti, ubi, eo inclinante se, non possum quin me quoque inclinem. Eam mihi rem Jova ignoscet, opinor.

ELISAEUS. Ita. Abi cum bona pace.

GEHASIS. Hem, parsit dominus meus accipere oblata fibi ab isto Syro munera? At mihi ita sit Jova propitius, nisi eum curru consequor, aliquid accepturus. Immunis ut abeat tam dives homo, tanto affectus beneficio? Non convenit.

NAAMAN. Religioni quae habeo, nihil ei dedisse. Sed videone ejus famulum huc cursu contendentem? Ipse est, quantum ex incessu conjicio.

GEHASIS. E curro desilit, et mihi procedit obviam.

NAAMAN. Salvane omnia, puer?

GEHASIS. Pax, te tribus verbis volo. Modo ad erum meum venerunt duo de vatum genere, juvenes, e monte Ephraimitarum. Ea de causa rogabat erus, ut mihi ad eos argenti talentum des et duas vestes de splendidoribus.

NAAMAN. Immo vero, duo talenta auferas; atque utinam plura voluisset, libenter dedissem.

GEHASIS. Non est opus.

NAAMAN. Ne dubita accipere, erit aliquis eorum usus. Vos colligate hoc argentum in duobus sacculis, addite has duas vestes. Vos duo praeferte ei has sarcinas. Jubeto tuum erum meo nomine salvere plurimum.

GEHASIS. Faciam. Vale.

NAAMAN. Et tu.

GEHASIS. O me felicem, cui res tam bene succedunt. Ite hac, juvenes; sequimini me per hoc obscurum ostium: deponite hic sarcinas. Jam mihi nihil opus est vestra opera. Quod reliquum est, ipse facile per me perficiam. Abite.

MINISTRI. Vale ergo.

GEHASIS. Valete vos quoque. Nunc res mihi bene gesta est; abscondam hic hunc thesaurum, ubi eum nemo praeter me sciat. Sed jamne meus erus aliquid suspicetur, si nimis diu absim, offeram me ei.

ELISAEUS. Unde noster Gehasis?

GEHASIS. Nunquam equidem ivi.

ELISAEUS. At etiam audes velle mihi verba dare? Quasi ego non una animo adfuerim, cum homo de curru revertit tibi obviam. Hoccine tempus est accipiendorum ullorum munerum? Improbe a te factum. Itaque pro isto tuo peccato, lepra, qua liberatus est Naaman, in te, et in tua progenie in posterum haerebit.

XXXII. Hazael, 4 Reg 8

recensere

Hazael, Elisaeus

HAZAEL. Benadadus Syriae rex, qui nunc aeger est, misit me ad te, Elisaee, ut percontandum de salute sua.

ELISAEUS. Renuntio ei, eo morbo levatum iri; tamen mihi Jova interiturum significavit. Heu.

HAZAEL. Quid tibi volunt ista suspiria, quae, me contemptissime intuens, ita alte trahis?

ELISAEUS. A Hazael, Hazael, video quantam tu vastitatem sis Israelitis illaturus. Tu eorum aedificia incendes, tu juvenes ferro trucidabis, tu pueros elides, tu gravidas mulieres disperpes.

HAZAEL. Egone vilissimus homuncio, tanta facinora potero?

ELISAEUS. Ostendit mihi Jova te fore regem Syrorum.

XXXIII. Jehus, 4 Reg 9

recensere

Puer Elisaei, Jehus, Principes, Speculator, Joramus Israelitarum rex, nuntius, alter nuntius, Jezebel

PUER. Habeo quoddam ad te mandatum, Princeps.

JEHUS. Quem nostrum appellas?

PUER. Teipsum, Princeps. Secedamus intro. Jova te, Jehu, Deus Israelitarum, hoc oleo per me ungit, regem suorum Israelitarum; jubetque, ut Achabi domini tui stirpem trucides. Statuit enim suorum omnium tum vatum, tum reliquorum sanguinem ab Jezabele expetere, universamque Achabi domum perdere: et ejus memoriam, genusque stirpitus ex Israelitis tollere; eamque eo redigere, quo redacta domus est Jeroboami Nabati filii, Basae Achiae filii. Jezabelem autem comedent canes in agro Israelitano insepultam. Sed ego huic fuga me proripio.

PRINCIPES. Quomodo se res habet, Jehu? Quorsum venit ad te lymphatus iste?

JEHUS. Hominem nostis, ejusque orationem.

PRINCIPES. Minime vero. Doce nos quidnam dixerit.

JEHUS. Unxit me rex Israelitarum de Jovae mandato, cui certum est Achabum, Achabique domum per me ulcisci.

PRINCIPES. Supponamus propere regi vestes nostras, socii, eumque collocemus in editissimo graduum. Tu praeco proclama tuba, regem esse Jehum.

JEHUS. Nunc principes, si vobis ita videtur, cavete ne quis ex oppido evadat, qui hujus rei nuntium Israelam perferat. Nos conscendamus equos, et eo festinemus ire. Nam illic decumbit Joramus, sanandorum vulnerum gratia, quae in praelio contra regem Hazaelem a Syris accepit; codemque venit Ochozias Judaeae rex, ad eum visendum.

SPECULATOR. Video quendam hominum globum.

JORAMUS. Tu conscende equum, et ei curru profectus obviam, quaere ut valeat.

NUNTIUS. Fiet.

JEHUS. Accurrit huc eques quidam.

NUNTIUS. Rogat rex, ut valeas, Jehu?

JEHUS. Quid, ut valeam? Recede pone me.

SPECULATOR. Pervenit nuntius ad eos, neque revertitur.

JORAMUS. Heus tu, conscende equum, et eodem curre.

NUNTIUS. Fiet.

JEHUS. Accurrit huc alter.

ALTER NUNTIUS. Rogabat rex, Jehu, an valeas?

JEHUS. Quid, an valeam? Recede pone me.

SPECULATOR. Pervenit ad eos nuntius, sed non revertitur. Incessus autem ferocitas declarat esse Jehum, Namsis filium.

JORAMUS. Junge currum, auriga; exeamus homini obviam Ochozia.

JEHUS. Tandem veniunt ipsi reges, opportune.

JORAMUS. Valesne Jehu?

JEHUS. Quid, valesne? Durantibus tot matris tuae Jezabelis stupris, et maleficiis.

JORAMUS. Fugiamus Ochozia, circumvenimur.

JEHUS. Si quidem potestis effugere, experiar tamen, an meus arcus possit de regis corpore sanguinem elicere. Hem tibi, hic moriturus eras. Tu Badaccar dux, abjice eum in fundum Nabothi Iesraelani. Nam memini, cum aliquando ego et tu, Achabum hujus patrem in eodem curru sequeremur, ei oraculo dictum esse, Jovam sanguinem Nabothi, ejusque natorum, pridie ejus diei respexisse, eumque in agro ejusdem, eum Nabothi, quem ille judicio per calumniam oppressisset, in illum vindicaturum esse. Quare sume hoc cadaver, idque in fundum abiice, sicuti ferunt Jovae dicta. Sed fugit Ochozias, persequimini eum, occidite, pereat hoc ad flagitia concors hominum genus. Pergamus in oppidum, nondum peracta ultio est. Superest totius mali fons Jesabel, quam jam videre videor de fenestra prospicientem. At etiam fucata est, mirum ni ut morti placeat.

JEZEBEL. Nunquid bene accidit Zambri, qui dominum suum interfecit?

JEHUS. Ecquis istis a me est? Recte: vos ejus eunuchi praecipitate eam. Peri feminarum impurissima, et a meis equis conculcare.

XXXIV. Joas, 4 Reg 13

recensere

Joas rex Israelitarum, Elisaeus

JOAS. Heu pater patriae, heu columem Israelitarum, tu quidem nunc aeger jaces.

ELISAEUS. Non est ejulandi tempus. Cape arcum, et sagittas.

JOAS. En cepi, quorsum?

ELISAEUS. Impone manum arcui.

JOAS. Feci.

ELISAEUS. Aperi fenestram obversam orienti.

JOAS. Aperui.

ELISAEUS. Jaculare. Hem sic volo: collimasti. Ista, ista est salutaris nobis, mortifera Syris sagitta, quos tu in Apheco, Dei praesidio, occisione occides. Sed perge porro, cape sagittas.

JOAS. Cepi, quid tum?

ELISAEUS. Feri terram. O factum male, si quinquies percussisses, aut sexies, tum poteras Syros delere funditus. Nunc eos ter tantum superabis, quoties videlicet terram pulsavisti.

XXXV. Jonas, Jonae 1

recensere

Nauclerus, Nautae, Jonas

NAUCLERUS. Pro Juppiter, quanta saevit tempestas? Quanta undarum fluctus nostram navem undique verberant? Dicas Neptunum et Aeolum, omnesque adeo deos in nostram conjuravisse perniciem. Ne saevi tantopere aquarum praepotens Neptune: ne eos perde, qui se tuae fidei mandaverunt. Tuque o Aeole, cui potestatem in ventos dedit Juppiter, cohibetam effrenatum eorum impetum.

NAUTA. Dii immortales, quid habetis in animo? Huccine venisse nos, ut tam misere periremus? Parcite, quaesumus, parcite: nos vobis sacra faciemus, tibi Neptune, taurum, vobis agnam tempestates mactabimus: tantum liceat hinc salvos evadere.

ALTER NAUTA. Ledae proles Castor et Pollux, amica nautis sidera, obsecro vestram fidem, reddite nobis mare tranquillum, reddite amicam caeli serenitatem.

NAUCLERUS. Nihil agimus, video. Tam surdi dii sunt, quam est ipsum mare.

NAUTA. Quid superest?

NAUCLERUS. Ut jacturam faciamus.

NAUTA. Durum.

NAUCLERUS. Sed necessarium. Extremo autem malo extremum adhibendum est remedium, atque utinam vel sic evadere liceat. Festinate, dejiciamus has merces. Praestat rem perdere, spem aliquam retinentes, quam cum re certum exitium expectare. Vos, o caeli, marisque potentes dii, este saltem contenti hac nostra miseria. Quid mortem insuper minamini? Hei mihi, magis magisque furiunt venti, ingravescit tempestas, irritantur superi, non placantur, nostris votis et precibus. Quo jam, quo me vertam? Erat hic nescio quis peregrinus. Ubi nunc est?

NAUTA. Dormit ad infimum navis latus.

NAUCLERUS. O supinam securitatem, heus, heus peregrine, quem tandem dormiendi modum facies? Potes in tanto periculo indulgere somno? Quin tu surgis, et tuum in hoc temporis articulo Deum invocas: si quis forte superum existat, qui hoc a nobis malum avertat, et praesens auxilium ferat?

NAUTA. Frustra laboramus, causa tanti mali perscrutanda est. Oportet aliquem hic adesse, qui se nefario aliquo scelere obstrinxerit, propter quem tantopere irascantur dii. Sortiendum est quis sit in causa.

NAUCLERUS. Placet, ducantur sortes. Euge, sors hunc peregrinum designat. Vides te peregrine accusari. Dic, quaeso, unde tantum in nos malum ortum sit, quod vitae genus sequaris, unde et quo eas, cujus sis, et qua gente natus?

JONAS. Jamjam nullum superest effugium: teneor manifesto, o inevitabilem Dei potentiam. Ego sum Hebraeus, Jovae caelestis Dei cultor, qui et mare et terram fabricatus est. Is me Niniven ire jusserat, ut eum populum, otio et luxu diffluentem, et perditum, mea admonitione ad meliorem frugem, saniorem vitae rationem deducerem. cujus ego muneris tristitiam defugiens, statueram Tarsum, in Ciliciam me conferre, et ejus conspectum evitare, cujus oculis omnia sunt subjecta.

NAUCLERUS. Periimus funditus. Inscite prorsum, homo, et male abste factum. Sed postquam factum quod est, infectum fieri non potest, quid tibo nunc censes faciamus, ut placatiore mari utamur, quod vehementius semper agitari vides?

JONAS. Vos vero me in mare deturbetis, si id sedatum vultis. Nam certo scio ego, mea unius causa vos hac tam vehementi tempestate afflictari.

NAUCLERUS. Avertant superi, ut tua morte saluti nostrae consulamus. Non faciemus. Agite viri fortes, incumbamus remis, conemur ad terram appellere. Eia, adhibete summas vires, eia rumpamus hos fluctus. O rem miseram: crescit assidue malum, nulla ratione terram possumus attingere.

JONAS. Frustra sudatis, invito Deo.

NAUCLERUS. Quid ergo est? Tene nos in mare?

JONAS. Nisi mavultis mecum una perire.

NAUCLERUS. O desperatissimum perfugium: sed tamen satius est te solum, quam nobiscum interire. Faciendum est socii; nulla alia ad evadendum via est, video. Efferatur mare, rumpitur navis, mors nobis versatur ob oculos. Demergamus eum. Obsecramus te, Jova, ne pereamus ob hujus viri mortem, neve a nobis pœnas sanguinis ejus expetas. Vides nos necessitate impulsos facere, et tu omnia tuo arbitratu moderaris. Jaciatur. O rem admirabilem? Videtis ut subito sedata sit tempestas, eo dejecto? Videtis mare sic tranquillum, ut nunquam tranquillius? Agnosco, agnosco ego Jovae potentiam immensam. Is nimirum Deus est, caeteri nequicquam precibus interpellantur. Uni uni debetur gratia, uni itaque sacra votaque faciamus.

XXXVI. Rabsaces, 4 Reg 18

recensere

Rabsaces, Eliacimus

RABSACES. Vos haec nomine Regis magni, id est regis Assyriorum, Ezechiae nuntiate: Qua tandem fiducia nitatur? Verbisne, an consilio, an viribus dimicare cogitet: qua tandem spe fretus, ab eo defecerit? An videlicet confidit confracto isti culmeo baculo, id est Aegyptiis, cui si quis innitatur, ei manum perforet? Talis est Aegyptiorum rex Pharao in omnes, qui ei confidunt. Quod si mihi dicetis, vos Jovae Deo vestro confidere, an non is est, cujus Ezechias sacella, arasque sustulit, jussitque Judaeis et Hierosolymitanis, ut Hierosolymae ad certam quandam aram Deo supplicarent? Age Ezechia, vis cum domino meo rege Assyrio sponsionem facere, si tibi dedero duo equorum millia, ni tu non possis ad eos totidem equites suppeditare? Tune ausis vultum subire vel unius praetoris, minimi servorum domini mei? Et fiduciam tibi collocas in Aegyptiorum curribus et equitibus? An porro sine Jova ad hunc locum vastandum ascendit? Jova ipse me jussit in hac regionem proficisci, eamque depopulari.

ELIACIMUS. Quaesumus te, ut nos Syriace (scimus enim) alloquaris, non Judaice, in auribus hominum qui sunt in mœnibus.

RABSACES. Quasi ad dominum tuum, aut ad te miserit me dominus meus, ad haec dicenda, ac non ad eos qui sunt in muris, ut vobiscum er merdam suam comedant, urinam bibant. Audite Judaei, regis magni, regis Assyriorum dicta. Ne vobis imponat Ezechias; neque enim poterit vos ab ejus manibus defendere, neve ab eo persuademini ut Jovae fidatis, quasi vos defensuro, neque urbem istam in manum Assyriorum regis permissuro. Nolite Ezechiae credere, sed potius Assyrio regi obtemperate, qui vobis mandat, ut secum benevole agatis, et ad se exeatis, et suis quisque vineis, ficubus, et puteis tantisper utamini, donec veniat ad vos in vestrae similem terram transferendos, in terram frumenti et vini, et panis, et vinearum, et olivarum, et olei, et mellis feracem, ut hac ratione vestrae saluti prospiciatur. Neve Ezechiae fidem habeatis; fallit enim vos inani Jovae defensionis fiducia. An reliquarum gentium dii suam quisque terram ab Assyriae rege defenderunt? Ubi sunt dii Hemathi et Arphadi? Ubi Sepharvaimi? Ubi Enae? Ubi Juae? Nunquid Samariam ab ejus manu tutati sunt? Quis tandem est ex omnibus omnium terrarum diis, qui suam terram ab ejus manu defenderit, ut Jova Hierosolymam defensurus esse videatur?

ELIACIMUS. Obmutescamus, neve ei quicquam respondeamus; ita enim fert regis mandatum. Sed eamus haec regi nuntiatum.

XXXVII. Ezechias, Esa 38

recensere

Esaias, Ezechias

ESAIAS. Impera domi Ezechia, nam isto tibi morbo moriendum est. Haec est Dei voluntas.

EZECHIAS. O durum nuntium! O sancte Deus, memineris quam fideliter et integro animo te semper coluerim et ad tuam voluntatem vitam omnem direxerim. Hic pietatis honos? Sic religionem remuneraris? Mene nunc in medio aetatis cursu, in eas angustias esse redactum, ut subeundum sit sepulchri ostium, et reliquo vitae tempore carendum? Eheu, jam non ego fruar communi hoc caelo? Caelo ego non fruar, cujus amœna luce illustrantur, qui in terra degunt vitam? Jam ego avellor a caro conspectu et consuetudine hominum, qui hunc orbem incolunt? Ex hac vita discedo, et emigro tanquam e pastorali tuguriolo, fatali aevi stamine et filo ante diem amputato? Paulatim atteror, et consumor in horas: neque quicquam propius expecto quam ut jamjamque absumptus animam agam. Ad mane si ventum est, membra omnia diro cruciatu dilaniari sentiens, mortem in vesperum expecto. Hirundinis aut gruis ritu, stridulas voces emitto, et columbarum more querculos edo gemitus. Caelumque suspiciens, consumptis lacrymis, ipsa oculorum tabe, intolerabiles animi testor dolores. O rerum Domine omnium, aio mihi fieri injuriam, cujus te vindicem esse par est. Miserum me, quid jam, quid mihi venire in mentem potest, quo possim tuum animum ad id quod volo flectere? Meaene vitae brevitatem miserabiliter commemorem? O rerum auctor et moderator, longius est profecto naturale vivendi spatium, quam quantulum a te mihi conceditur. Haccine mihi aetate tam immatura spiritus reddendus est? An tu me videlicet sempiterno somno consopire paras, ut postea in vitam revoces? Aut cujus altissimam tranquillitatem acerbissimo casu contaminari passus sis, cum scilicet jam leto absumptum, e putido busto vindicabis? Et cujus vitam aegrotantis tueri neglexeris, eundem morte deletum, amico lucis usu rursum donabis, peccatis (quorum de fonte mors scatet) quasi post tergum rejectis, et aeterna oblivione obliteratis? Deinde, a quibus gratitudinem et ex ea manantem laudationem expectas? a mortuis, credo: sepulti te celebrabunt, et tuum paratum miseris praesidium, praedicabunt humati. Vivi, vivi tibi gratias agent, velut ego certe: et parentes liberis commemorabunt tuam egentibus omnibus expositam tutelam. Intende meae saluti, Jova: et nos de tuis laudibus carmina, quamdiu vivemus, in aede tua modulabimur.

ESAIAS. Ades animo rex. Jubeor tibi laeta nuntiare. Jova, Deus Davidis, autoris generis tui, tuam precationem audivit, tuasque lacrimas respexit. Itaque sic habeto, te per eum sanari, et tertio abhinc die ascendurum in fanum. Quin immo addet tuae vitae quindecim annos, teque eripiet e manibus regis Assyriorum, una cum hac urbe, cujus se defensorem praebebit, propter semetipsum. Tum etiam propter Davidem sui cultorem. Sed vos familia sumite palatham, quam ulceri ejus imponetis, ut convalescat.

EZECHIAS. Sed quo signo intelligam me in sanitatem restitui, et tertio die venturum in aedem?

ESAIAS. Vides hoc Achassi solarium?

EZECHIAS. Video.

ESAIAS. Optio tibi datur, utrum velis umbram decem gradibus procedere, an reverti.

EZECHIAS. Facile est umbram progredi, potius retrocedat. O rem miraculosam: nunc nunc video, volente Deo, nihil esse arduum.

XXXVIII. Jeremias, Jer 26

recensere

Jeremias, Sacerdotes, Vates, Proceres, Senatores, Ahicamus

JEREMIAS. Audite omnes omnium Judaeae urbium homines, quotquot hoc templum, in cujus ego sto vestibulo, intratis, adorandi numinis gratia: audite, quae Deus mea voce vobis effatur. Nisi eum audietis et ex lege quam vobis praescripsit, vivetis: tum autem dicta vatum, ejus cultorum, quos ipse ad vos mittit, per quos vos mature admonere nunquam intermittit: ea inquam nisi audietis, hanc ipsam aedem sacram in eum statum rediget, in quem Silonem redegit, et hanc urbem omnium orbis terrarum gentium ludibrio exponet.

SACERDOTES. Quid sibi vult clamosus iste?

VATES. Omnibus minatur exitium.

SACERDOTES. At sibi non minatur, sed conflat maximum malum. Quin invadimus hominem?

VATES. Atque ita opus est.

SACERDOTES. Comprehendite eum, viri, cavete ne effugiat: saxo jam scias Jeremia, quae mala nobis obnuntias, ea te in temetipsum excitavisse. Itane vero ut huic templo Silonis ruinam, et urbi vastam eversionem solitudinem denuntiaveris, et haec tam dira impune protuleris? Morte pœnas lues.

VATES. Meruit certe.

PROCERES. Unde tantus iste tumultus, sacerdotes? Aut quid vult tantus hominum concursus? Quid novae rei accidit?

SACERDOTES. Hic homo dignus est qui capite det supplicium, qui quidem tam horrendas clades huic urbi sit vaticinatus, quemadmodum vos ipsi audivistis.

JEREMIAS. Audite me, si placet, et vos omnes populares audite me. Jovae ego optimi maximi instinctu huc veni, ea in fanum et urbem praedicturus, quae vos audivistis. Quare corrigite vestram vitam et mores, Deique vestri admonitioni obtemperate, ut mutet consilium, malumque quod in vos cogitat, avertat. Quod ad me pertinet, equidem video me in vestra manu esse; vos mihi quod videbitur, faciatis licet. Veruntamen sic habetote, si me interfeceritis, vos, urbemque, et hanc rem publicam innocentis sanguinem supplicio luituros. Certe enim Jova misit me ad vos, ut vobis audientibus, ea omnia dicerem.

PROCERES. Nos quidem non videmus justam causam, cur hic capite plectatur. Si quidem nos nomine Jovae Dei nostri affatus est.

SENATORES. Audite nos vicissim, nisi molestum est. Micheas Morastita, vates fuit tempore Ezechiae regis Judaeorum, qui Jovae optimi maximi nomine, omni Judaeo populo audiente, ausus est dicere, Sionem in agrum redactam, aratum iri, Hierosolymamque in rudera collapsuram, et montem sacrum in solitudinem redigendum. Nunquid in eum morte animadvertit Ezechias, aut ullus Judaeorum? An non Deum reverentia et precatione sibi placaverunt, malumque quod ab illo jam jamque imminebat, depulerunt? Et nos tam immani scelere animos nostros obligabimus? Quid Urias, nihilne nos movebit? Is fuit filius Semaiae, ex Cariatharimoth, qui eadem in urbem hanc ab Jova est vaticinatus, quae modo Jeremias. Quod cum Joachimus rex audivisset, necnon ejus primarii viri et proceres, cum quaesivit ad necem, id ubi rescivit ipse, territus aufugit in Aegyptum. Sed eo misit rex Elnathanem et quosdam alios, qui illinc extractum, ad eum adduxerunt, eumque ferro crudeliter necavit, et ejus corpus in plebeiorum sepulchreto projiciendum curavit. Itaque fuerit exitus videtis. Nunc dispicite, utrum nefarium hujus facinus, an consideratam illius prudentiam malitis imitari.

AHICAMUS. Profecto nunquam sinam, vos manus Jeremiae sanguine commaculare.

XXXIX. Hananias, Jerem 28

recensere

Hananias, Jeremias

HANANIAS. Audi tu, Jeremia, una cum universo hoc populo, quae jussu Dei vobis denuntio. Ego (inquit Jova optimus maximus, Israelitarum Deus) jam rumpam jugum regis Babyloniorum, et post duos annos referam in hunc locum omnia vasa templi, quae Nabuchodonosor hinc ablata, Babylonem deportavit. Jeconiamque filium Joachimi Judaeae regis, omnesque captivos Judaeos, qui sunt abducti in Babylonem, huc reducam, fracto Babyloniae imperio.

JEREMIAS. Utinam ita faciat Jova, et tua dicta omnia ad rem conferat, atque huc vasa sacra reportet, captivosque omnes e Babylone revocet. Verum audi et quae apud te et omnem populum eloquar, trade memoriae. Claruerunt ante me te jam olim vates, qui multis nationibus, magnisque regnis bellum, aut famem, aut pestem praesignificaverunt. Quod si quis aliquando secunda pronuntiabat, ejus praedictum aut rei eventus a divino affatu profectum comprobabat, aut frustratio refellebat. Hoc quia in hac vaticinatione futurum certo scio, malo te rei exitu confutari, quam mea oratione irritari.

HANANIAS. Cedo mihi istam torquem: audite vero omnes qui hic estis, quid ferant mea dicta. Quemadmodum hoc ego collare perrumpo, ita Jovam scitote perfracturum dominationem Nabuchodonosoris post biennium. Adsum tibi a Deo Hanania, qui tibi me ita renunciare jubet: "Vincula lignea," inquit, "rupisti, Hanania, sed pro eis ferrea feceris."

JEREMIAS. Nolo tecum amplius rixari.

HANANIAS. Abeas licet, ego hoc teneo, et teneo. Ne trepidate, Judaei, adventat jam certissimum vobis praesidium et salus. Bono animo este.

JEREMIAS. Adsum tibi a Deo Hanania, qui tibi me ita renuntiare jubet: Vincula lignea, inquit, rupisti, Hanania, sed pro eis ferrea feceris. Nam ego ferreum jugum collo imponam omnium istarum gentium, quo serviant Nabuchodonosori Babyloniorum regi, sub cujus ego ditionem etiam agrestes bestias subjunxi. Haec sunt de quibus te, Hanania, Deus meo ministerio praemonitum voluit. Sed non est, crede mihi Hanania, non est quod incitationem et permotionem divinam ostentes, et hunc populum spe inani erigas. Neque enim a Deo missus ades, cujus ego in flatu perniciem tibi proximam denuncio, teque hoc anno vita defuncturum confirmo, quoniam tuis verbis deficiendi ab eo causa es.

XXXX. Sedechias, Jer 38

recensere

Sedechias, Jeremias

SEDECHIAS. Volo ego te consulere super rebus meis, Jeremia: sed noli me quicquam celare.

JEREMIAS. Rem omnem tibi aperiam, sed ea conditione, ne me interimas, neve consilium meum repudies.

SEDECHIAS. Per Deum immortalem, qui nostros animos creavit, non perimam te, neque tradam illis hominibus, qui tuam necem cupiunt.

JEREMIAS. Satis habeo: accipe jam, quod fit Dei consilium. Si te contuleris ad principes Babylonios, et tuae tuorumque vitae consules, et incendium ab urbe depelles. Sin minus, et urbs Chaldaeis dedita igni cremabitur, neque tu eorum manus devitabis.

SEDECHIAS. At enim valde metuo, ne me Chaldaei Judaeis, qui ad ipsos transfugerunt, tradant, omni irrisione ludendum.

JEREMIAS. Non tradent, crede mihi: obtempera Dei monitis, cujus ego voluntatis interpres tibi sum datus. Si te ipsum amas, tuaeque saluti provides. Quod si te dedere renuis, haec tibi divinitus denuntio: Omnes mulieres quae supersunt in regia, eductae ad principes Chaldaeos, te in os indignissime irridebunt, ut circumventum et proditum a tuis necessariis, et in ipsis (ut ita dicam) salebris perfide destitutum. Tuae autem uxores omnes, et liberi, tradentur Chaldaeis: neque tu eorum manum effugies. Quin in manus regis eorum venies, qui hanc quoque urbem incendet.

SEDECHIAS. Videne quis haec resciscat, ne tu pereas. Quod si proceres audierint nostram congressionem, teque convenerint, rogantes qua de re inter nos actum sit, et mortem minantes nisi indicaveris, dices, te a me precibus petivisse, ne committam ut domum Jonathanis reducaris ad miserabilem mortem.