EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Dialogi in Porphyrium
ed. Migne
Saeculo VI

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 64


Boetiu.DiInPo 64 Boetius480-525 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

DIALOGUS PRIMUS.

Hiemantis anni tempore in Aureliae montibus concesseramus, atque ibi tunc cum violentior auster ejecisset noctis placidam atque exturbasset quietem, recensere libitum est ea quae doctissimi viri ad illuminandas quodammodo acies intellectus densitate caligantissimas, quibusdam quasi introductoriis commentariis ediderunt. Ejus vero rei Fabius initium fecit, qui cum me lectulo recumbentem, et quaedam super eisdem rebus cogitantem meditantemque vidisset, hortatus, ut quod saepe eram pollicitus, aliquam illi ejus rei traderem disciplinam. Complacitum est igitur, quoniam tunc et familiarium salutationes, et domestica negotia cessabant. Interrogatus a me ergo super quibus vellet rebus me enodare atque expedire, tunc Fabius: Quoniam, inquit, tempus ad studia vacat, et hoc otium in honestum negotium converti licet, rogo ut mihi explices id quod Victorinus orator sui temporis ferme doctissimus a Porphyrio per εἰσαγωγήν, id est per introductionem in Aristotelis Categorias dicitur transtulisse. Et primum disciplinis didascalicis quibusdam me imbue, quibus expositores vel etiam commentatores, ut discipulorum animos docilitate quadam assuescant, utuntur. Tunc ego: Sex omnino, inquam, magistri in omni expositione praelibant. Praedocent enim quae sit cujuscunque operis intentio, quod apud illos σκόπος vocatur. Secundum quae utilitas, quod a Graecis χρήσιμον appellatur. Tertium qui ordo, quod Graeci vocant τάξιν. Quarum si ejus cujus esse opus dicitur, germanus propriusque liber est, quod γνήσιον interpretari solet. Quintum quae sit ejus operis inscriptio, quod ἐπιγραφὴν Graeci nominant. In hoc etiam quod intentionem cujusque libri insolenter interpretarentur, de inscriptione quoque operis apud quosdam minus callentes haesitatum est. Sextum est id dicere, ad quam partem philosophiae cujuscunque libri ducatur intentio, quod Graeca oratione dicitur εἰς ποῖον μέρος φιλοσοφίας ἀνάγεται. Haec ergo omnia in quolibet philosophiae libro quaeri convenit, atque expediri. Tunc Fabius, quae esset introductionis intentio interrogavit. Et ego inquam: Aristoteles, qui factus est introductionis pons, non aliter intelligi potest, nisi ipsas res de quibus disputaturus est, ad intelligentiam praeparemus. Videns enim Porphyrius quod in rebus omnibus essent quaedam prima natura, ex quibus omnia, velut ex aliquo fonte manarent, et illa quae prima essent, et subsistentia esse, et generis vocabulo nuncupari. Porro autem nunquam esse genus posse, nisi ei quaedam alia subderentur, et quae essent subdita species appellari: porro autem nunquam genus uni speciei genus esse posse, sed pluribus. Plures autem species non posse esse multiplices, nisi eas aliqua discretio separet. Si enim nihil sibi dissimiles forent, una species non multiplices viderentur. Illa igitur divisio et dissimilitudo specierum differentiae nomine vocitantur. Omnia vero quae aliqua re differunt, fieri aliter non possunt nisi quibusdam propriis solitariisque naturis insignita sint. Atque haec hactenus. Videns ergo quod omnis omnium disparilitas in gemina rerum principia secaretur, in substantiam atque accidens, ita ut neque accidens sine substantia, neque sine accidenti substantia esse possit. Accidens quippe sine aliquo substantiae fundamento esse non potest: substantia vero ipsa sine superjecto accidente videri nullo modo potest. Ut enim color sit quod est accidens, in corpore erit quod est substantia. Porro autem cum corpus, id est substantiam videris, insignitam eam accidenti, id est aliquo colore respicies. Itaque fit ut neque substantia praeter accidens sit, neque accidens a substantia relinquatur. Ubi enim substantia fuit, mox accidens consecutum est. Speculatus igitur Porphyrius in his duabus rebus, id est accidenti et substantia, genera, species, propria, differentiasque versari, et quod ipsa per se sint genera subjectis et subjacentibus speciebus, quae differentiis et propriis insignitae sunt, statuit principaliter de genere, specie, differentia, propriisque tractare. Et quoniam tractatus hic in definitionibus, ut post docebimus, proderit, si quis autem in definitione generali ponat accidens, eum non recte definire manifestum est, quod suo loco tractabitur, statuit pauca de accidentibus praelibare. Ita enim nos prudentissimus doctor instituit, ut tunc in definitionibus quibuslibet plenam scientiam queamus accipere, cum quod prosit dictum sit, et quod non sit utile, segregetur. Haec igitur hujus operis intentio est, de genere, specie, differentiis, propriis, accidentibusque tractare. Hic Fabius: Expedisti, inquit, de intentione, nunc utilitatem explica. Varia, inquam, et multiplex in hoc opere commoditas utilitasque versatur. Primum enim in Aristotelis categorias perquam uberrime prodest. Quid autem prosit dicemus, cum de ejus libri inscriptione tractabimus, sed in quibus aliis prosit, paucis philosophiae ipsius divisione facta perstringam. Et prius quid sit ipsa philosophia considerandum est. Est enim philosophia amor et studium et amicitia quodammodo sapientiae. Sapientiae vero non hujus quae in artibus quibusdam et in aliqua fabrili scientia notitiaque versatur, sed illius sapientiae, quae nullius indigens, vivax mens, et sola rerum primaeva ratio est. Est autem hic amor sapientiae intelligentis animi ab illa pura sapientia illuminatio, et quodammodo ad seipsam retractio atque advocatio, ut videatur studium aeque sapientiae, studium divinitatis et purae mentis illius amicitia. Haec igitur sapientia cuncto animarum generi meritum suae divinitatis imponit, et ad propriam naturae vim puritatemque reducit. Hinc nascitur speculationum cogitationumque veritas, et sancta puraque actuum castimonia. Quae res in ipsius philosophiae divisionem sectionemque convertitur. Est enim philosophia genus, species vero ejus duae, una quae θεωρητική dicitur, altera quae πρακτική, id est speculativa et activa. Erunt autem tot speculativae philosophiae species, quot sunt res in quibus justae speculatio considerationis habetur. Quotque actuum diversitates, tot species varietatesque virtutum. Est igitur θεωρητικῆς, id est contemplativae vel speculativae triplex diversitas, atque ipsa pars philosophiae in tres species dividitur. Est enim θεωρητικῆς pars una de intellectibilibus, alia de intelligibilibus, alia de naturalibus. Tunc interpellavit Fabius, miratusque est quid hoc novi sermonis esset, quod unam speculativae partem intellectibilem nominassem. Nota, inquam, quoniam Latino sermone nunquam dictum reperi, intellectibilia, egomet mea verbi compositione vocavi. Est enim intellectibile quod unum atque idem per se in propria semper divinitate consistens: nullis unquam sensibus, sed sola tantum mente intellectuque capitur. Quae res ad speculationem Dei atque ad animi incorporalitatem considerationemque verae philosophiae indagatione componitur. Quam partem Graeci θεολογίαν nominant. Secunda vero pars est intelligibilis, quae primam intellectibilem cogitatione atque intelligentia suscipiens, ea comprehendit quae sunt omnium coelestium supernae divinitati operum causae, et quidquid sub lunari globo beatiore animo atque puriore substantia valet; postremo humanarum animarum conditionem atque statum, quae omnia cum prioribus illis intellectibiles substantiae fuissent, sed corporum tactu, ab intellectibilibus ad intelligibilia degenerarunt, ut non magis ipsa intelligantur quam intelligant, et intelligentiae puritate tunc beatiora sunt, quoties sese intellectibilibus applicarint. Tertia θεωρητικῆς species est, quae circa corpora atque eorum scientiam cognitionemque versatur, id est physiologia, quae naturas corporum passionesque declarat. Secunda vero, intelligibilium substantia, interito in medio collocata est, quod habeat et corporum animationem, et quodammodo vivificationem, et intellectibilium considerationem cognitionemque, ut dictum est. Practicae vero philosophiae, quam activam superius dici demonstratum est, hujus quoque triplex est divisio. Est enim prima quae sui curam gerens cunctis sese erigit, exornat, augetque virtutibus, nihil invita admittens, quo non gaudeat, nihil faciens poenitendum. Secunda vero est quae reipublicae curam suscipiens, cunctorum saluti suae providentiae solertia, et justitiae libra, et fortitudinis stabilitate, et temperantiae patientia medetur. Tertia vero quae rei familiaris officium mediocri componens dispositione distribuitur. Sunt harum etiam aliae subdivisiones, quas nunc persequi supersedendum est. Ad haec igitur ut sciri possint et superiora intelligi queant, necessarius maxime uberrimusque fructus est artis ejus, quam Graeci λογικήν, nos rationalem possumus dicere, quod recta orationis ratione quid verum, quidque decens sit, nullo erroris flexu diverticulove fallatur. Quam artem quidam partem philosophiae, quidam non partem, sed ferramentum et quodammodo supellectilem judicarunt. Qua autem id utrique impulsi ratione crediderint, alio erit opere commemorandum. Haec autem generis, speciei, differentiae, proprii atque accidentis disputatio in omni nobis philosophiae cognitione quasi quamdam viam parat. Nam cum quid genus sit docemur, quid species, intelligimus genus esse philosophiam, species vero indubitanter θεωρητικήν et πρακτικήν, id est speculativam et activam. De logica vero utrum sit species, eadem hac possumus ratione perpendere. Prodest nobis differentiae cognitio ad ipsarum philosophiae specierum differentias cognoscendas. Prodest proprii scientia ad cognoscendum quid unicuique philosophiae speciei solitaria natura videatur ac substantiae innatum. Prodest accidentis cognitio: per hoc enim quid principaliter in rebus sit cernere, et quid secundo contingentique loco conveniat, discernere valeamus. Ita nobis harum quinque rerum scientia, ramosa quadam et multifida vi, in omnibus sese philosophiae partes infundit. Ad grammaticam vero, non minor hujus rei usus est, quando orationem genus dicimus: octo vero partes orationis, per species, differentias, propriaque metimur. Est vero hujus rei perquam rhetorice amica conjunctaque cognitio. Ita enim rhetoricam in tribus causarum possumus separare generibus, et eas in subjectis constitutionibus dissecare. Definitionum quoque quae ad logicam pertinent magna atque utilis uberrimaque cognitio est, quas definitiones, nisi per genera, species, differentias, proprietatesque tractaveris, nullus unquam definitionibus terminus imponetur. Nam si quid definis, ex quo sit genere primum tibi dicendum est, atque in hoc genus speciesque consummata sunt. Nam cujuscunque rei genus dixeris, ad quam rem illud dixeri, speciem facis. Ut si quid sit homo definias, dicas hominem esse animal. Igitur quoniam ad hominem aptasti animal, genus esse animal, et hominem speciem a te declaratum est, sed non sufficit sola generis in definitione monstratio. Si enim solum animal hominem esse dixeris, num potius hominem quam bovem asinumque aut equum definitione depinxeris? Prodest igitur etiam differentias adhibere, per quas id quod definies a speciebus aliis sejungatur, ut dicas hominem esse animal rationale. Et quoniam sub eadem differentia plures frequenter species inveniuntur, ut sub rationali Deus atque homo est, utilissimus proprietatis usus est, ut id dicas, quod sola quam definis species, suum propriumque retineat. Fit ergo hujusmodi hominis definitio: Homo est animal, id est genus, homo vero species, rationale, quod differentia est, risus capax, quod proprium est: accidentium vero in definitionibus nullus usus est. Prodest ergo in definitionibus harum quinque rerum cognitio, ut nec ea quae sunt utilia praetermittas, nec ea quae nihil praestant commoditatis, adjungas. In divisione vero tantum prodest, ut nisi per horum scientiam, nulla res recte distribui, secarique possit. Nam quae generum vel specierum recta distributio divisione erit, ubi ipsarum quae dividuntur rerum nulla scientiae cognitione dirigimur? Probationum vero veritas in his maxime constituta est: quod per ea quae dividis, id quod dividis, vel quid aliud probas. Nam Marcus Tullius in Rhetoricorum primo, quoniam divisionem generum, causarum rite atque ordinate faciebat, ejus rei probationem ita esse debere per species generaque disposuit, cum ait easdem res aliis superponi, aliis supponi posse, eisdem et subjectas et superpositas esse non posse. Haec fere de utilitate ad tempus dicenda credidimus. Tunc Fabius: Valde miror, inquit, cur inchoanti mihi tam subtilius inventas exercitatasque res edideris. Sed dic, quaeso, quodnam hoc totum fuit consilium? Et ego, dicam tibi quod assuescendus animus auditoris et mediocri subtilitate imbuendus est, ut cum sese hic primum exercuerit palaestra ingenii, quasi quodammodo prius luctatus, ea quae sequentur sine ullo labore conficiat. Sed quid restet dicas licebit. Et Fabius: Ordinem, inquit, restare arbitror, si bene commemini. Atqui, inquam, hic ordo valde cum inscriptione conjunctus est. Si enim alterum noris, ambo noveris. Ordo tamen est quod omnes post Porphyrium ingredientes ad logicam, hujus primum libelli tractatores fuerunt, quod primus hic ad simplicitatem tenuitatis usque progressus, quo procedentibus viandum sit, praeparat. Aristoteles enim, quoniam dialecticae atque apodicticae disciplinae volebat posteris ordinem scientiamque contradere, vidit apodicticam dialecticamque vim uno syllogisimi ordine contineri. Scribit itaque primos resolutorios quos Graeci ἀναλυτικοὺς vocant, qui legendi essent antequam aliquid dialecticae vel apodicticae artis attingerent. Imprimis enim resolutoriis de syllogismorum ordine complexioneque et figuris tractatur. Et quoniam syllogismus genus est apodictici et dialectici syllogismi, dialecticam in Topicis suis exercuit, apodicticam in secundis resolutoriis ordinavit: horum disciplina, quam ille in monstrandis syllogismis ante collegerat, prius etiam in studiis lectitatur. Itaque primi prius resolutorii quam secundi qui de apodictico syllogismo, vel Topica quae de dialectico syllogismo sunt, accipiuntur. Traxit igitur Aristoteles dialecticam atque apodicticam scientiam, adunavitque in syllogismorum resolutoria disputatione. Sed quoniam syllogismum ex propositionibus constare necesse est, librum Περὶ ἑρμηνείας, qui inscribitur de Propositionibus, adnotavit. Omnes vero propositiones ex sermonibus aliquid significantibus componuntur. Itaque liber quem de decem praedicamentis scripsit, quae apud Graecos κατηγορίαι dicuntur, de primis rerum nominibus significantibusque est. Vidit enim Aristoteles infinitam miscellamque esse rerum omnium, verborumque disparilitatem, et ut eorum ordinem reperiret, in decem primis sermonibus, prima rerum genera significantibus, omne quidquid illud vel rerum, vel sermonum poterat esse, collegit. Sed Aristoteles hactenus. Speculatus autem Porphyrius si categoriae genera sunt rerum, rerum vero sermonumque diversitas, speciebus, differentiis, propriisque insigniretur, videns etiam quod accidentium in categoriis magna vis esset (omnes enim res Aristoteles in duas primum partes dividit, in accidens atque substantiam), et accidens in novem membra dispersit, dicens, aut substantiam esse quamcunque illam rem, aut si accidens esset, quoniam aut qualitas, aut quantitas, aut ad aliquid, aut ubi, aut quando, aut jacere, aut habere, aut facere esset, aut pati. Praelibat igitur nos Porphyrius ad horum verissimam cognitionem hoc de generibus, speciebus, differentiis, propriis, accidentibusque tractatu. Sic igitur cum ante apodicticam dialecticamque rem syllogistica praelegantur, ante syllogisticam in propositionibus primus labor sit, ante propositiones in categoriis pauca desudent, ante categorias in isagogis plurimum laborent, quae de generibus, speciebus, differentiis, propriis, accidentibusque censentur, ordo est de his ipsis rebus pauca praelibare. Recte igitur ut filo quodam hic Porphyrii liber primus legentibus studiorum praegustator, et quodammodo initiator occurrit. Quod si in hac re, quod dictum est, sat est, rem etiam de inscriptione confecimus. Quo enim alio melius quam introductionis nomine nuncupetur hic liber? Est namque ad categorias Aristotelis introitus, et quaedam quasi janua venientes admittit. Tum Fabius: Perge, quaeso te; et si ejus hoc proprium germanumque opus est collige. Hoc, inquam, indubitatum est, omnibus enim Porphyrii libris stylus hic convenit. Et mos hic Porphyrio est, ut in his rebus quae sunt obscurissimae, introducenda quaedam et praegustanda praecurrat, ut alio quodam libro de Categoricis syllogismis fecit, et de multis item aliis quae in philosophia gravia illustriaque versantur. Et hoc apud superiores indubitatum est, quibus nolle credere inscitia est. Tum Fabius: Restat, inquit, ut ad quam partem philosophiae ducatur, edisseras. Et ego: Dicam tibi: Quoniam categoriae ad propositiones aptantur, syllogismi de propositionibus componuntur, apodictici vero vel dialectici syllogismi in logicae artis disciplina vertuntur. Constat quoque categorias quae ad propositiones syllogismosque pertinent, logicae scientiae esse connexas. Quare introductio quoque in categorias ad logicam scientiam convenienter aptabitur. Quoniam ea quae praedicenda sunt explicui, nunc textus ipsius ratio atque ordo videatur. Tum Fabius: Priusquam explanatio sensus procedat id scire desidero, cur cum posset dicere: Cum necessarium sit, praeposterato ordine, cum sit necessarium dixit. Et ego: Quoniam, inquam, nullum accidens est, quod non substantiae fundamento nitatur. Porro autem quidquid ad cujuslibet superjecti firmitatem est, id antequam ipsum esset, fuisse necesse est: ut enim in domibus, nisi prius fundamenta subjicias, nulla unquam fabrica, sic nisi prius substantiae fundamenta sint, nulla unquam accidentia superponentur. Oportet enim prius esse aliquid, ut formam qualitatis arripiat, nam necessarium qualitas est: non absurde igitur prius esse posuit, post etiam necessarium, id est post substantiam qualitatis nomen aptavit. Hic Fabius: Subtilissime, inquit, et lucide, sed nunc ordo ipse operis textusque videatur.

Cum sit necessarium Menanti, sive ad Aristotelis categorias, sive ad definitionis disciplinam, nosse quid sit genus, quidve species, quid differentia, quid proprium, quid accidens, et omnino ad ea quae sunt divisionis, vel quae approbationis, quorum utilitas est et magna cognitio, breviter tibi explicare tentabo. Quae apud antiquos quidem alte et magnifice quaestionum genera proposita sunt, ego simplici sermone cum quadam conjectura in res consideratione alia, ista explicabo mediocriter.

Tunc ego: Praediximus quidem pauca superius, sed vel his quaedam addere, vel haec eadem rursus commemorare absurdum esse non arbitror. Totus autem sensus talis est: Scribens ad Menantium de utilitate libri, summatim pauca praedicit, quo elucubratior animus auditoris exercitatiorque ad haec capienda perveniat. Prodesse autem ad Aristotelis categorias dicit, quod cum omnium sermonum significantium varietatem diversa rerum summa divideret, et in substantiam atque accidens omnes res secaret atque dispergeret, accidens in novem secuit partes, quod superius demonstravi, et haec genera generalissima nominavit, id est γενικώτατα, quod super ista alia genera inveniri non possint. Igitur si sunt genera, sine speciebus esse non possunt. Si sub his species supponuntur, differentiis non vacabunt. Quod si differentias retinent, propriis indigebunt. Accidentis vero novem praedicamenta sunt. Quocirca non absurdum fuit hinc introductionem in praedicamenta componi, ut de generibus, speciebus, differentiis, propriisque tractaret, quae in ipsis praedicamentis inseparabiliter videntur inserta. Amplius. Quod Aristotelica subtilitas priusquam ad praedicamentorum ordinem veniretur, de aequivocis univocisque tractavit, definit vero aequivoca sic: Aequivoca sunt quorum nomen solum commune est, secundum vero nomen substantiae alia ratio est, ut si qua sunt, quae nomine tantum communicent, substantia vero dissimilent: univoca vero quae sub eodem nomine et sub eadem substantia continentur. Omne igitur genus ad species quae sunt sub ipso positae univoce praedicari potest. Porro autem quidquid ad quaslibet res univoce praedicatur, in his sola diffinitio una est, genus vero speciesque convertitur. Animal enim et homo univocum est. Animal enim animalis nomine dicitur. Porro autem homini nomen etiam convenit animalis, ut dicatur animal, uno ergo nomine animalis homo et animal appellatur. Animalis vero diffinitio est, substantia animata sensibilis, quam si ad hominem vertas nihil absurdum feceris: potest enim homo esse substantia animata sensibilis, sed animal genus, homo vero species; univoce igitur genus et species praedicantur. Aequivoca vero qui fuerint, quoniam definitionibus differunt, et eorum quorum definitiones aliae sunt, alia est etiam substantia: quorum alia substantia est, alia sunt etiam omnino genera, in his eisdem aequivocis constat, quod neque genus, neque species possit aptari: etenim si quis hominem marmoreum et hominem vivum hominis nomine appellet, idem nomen utrique fecerit substantiae, differentia vero diffinitioque est dissimilis. Porro autem hominis et statuae non unum genus est, sed statuae inanimatum, hominis animatum. Quare constat quoniam nunquam sub eisdem generibus continentur quaecunque aequivoce praedicantur. Quam vim nisi prius de generibus, speciebus, propriis et differentiis notitiam scientiamque perceperis, nullo nunquam tempore discernis. Idem Aristoteles ait quid sint primae substantiae, quid secundae, et primas substantias dicit esse individuorum corporum et singulorum, ut est Cicero, aut Plato, aut Socrates. Secundas vero substantias species appellavit, ut est homo, vel genera in quibus ipsae species continentur, ut est animal. Haec igitur nisi praelibata generis specieique cognitione sciri non possunt. Idem ait substantiam ab alia substantia, in eo quod substantia sit, nulla differentia disgregari. Idem substantiae proprietates requirit, ut quasi impresso aliquo signo, sic proprietate nota, facilius quid substantia sit invenire atque expedire possimus. Atque hoc idem in accidentibus fecit. Nam et quantitatis et qualitatis et ad aliquid relationis propria collegit, et idem magna apud Aristotelem cura diligentiaque conspicitur. Videsne ut sese quinque harum rerum vis in categorias interserat, et praedicamentorum virtutibus inseparabiliter colligetur? Non mendax igitur Porphyrius de hac cognitione, harum quinque rerum nobis in categorias, utilitate promisit. Definitionis vero disciplinam superius diximus praeter genera, species, differentias et propria non posse tractari. Sed quoniam sunt quaedam genera, quae genus habere non possunt, ut est substantia, et alia quae Aristoteles in praedicamentis constituit, dicat quis haec ad horum cognitionem nihil omnino prodesse, quod non sit in his a genere trahenda definitio, in quibus genus inveniri non possit, quod si qua res genus non haberet, species non esset. Hoc ita posito ad generalissimorum generum definitionem nihil genera et species utilitatis habere. Ridicula mehercle atque absurda propositione. Praeter scientiam enim generum specierumque magis genera illa generalissima cognoscere qui potis est, cum, haec sola generum specierumque cognitio si amissa sit, nihil de generibus speciebusque noscatur? In illis igitur in quibus genus aliud superius inveniri non potest, nullius unquam terminus definitionis aptabitur, et in ipsius definitione genera speciesque cessabunt, et solae differentiae propriaque illius terminum definitionis informant. Cum enim id quod dicis, ab aliis rebus omnibus adjunctis differentiis segregaveris, et propriis impressis formam ejus figuramque monstraveris, genus quod invenire non poteris perquirere non labores. Sed in his species et genera non requiruntur, in quibus, quod ipsa generalissima sint genera, genus inveniri non queat. Porro autem in his quorum genus est aliquid, nisi a genere definitio ducatur, finis ejus definitionis vitiosa conclusione colligitur. Accidens vero ad definitiones nihil prodesse non dubium est. Definitio enim substantiam informare desiderat, accidens vero substantiam non designat. Accidens igitur in definitione nihil prodest. Est itaque necessaria generis specieique cognitio, ut si generalissima non sint quae quisque definiturus est, a genere definitionem trahat. Si vero generalissima sint, ejus genus quaerere, quod inveniri non potest, non laboret. Aeque enim vitiosum est vel in generalissimis genera quaerere, vel in subalternis generibus a generibus definitionem ducere supersedere. Differentiae vero et propria, vel si magis genera sunt, vel si subalterna, maximam retinent utilitatem: et quoniam ad definitiones quae pertinent quaedam dicta sunt, pauca etiam de his ipsis rationabilius subtiliusque colligemus. Sit genus animal, sit species homo, sit differentia rationale vel mortale, sit proprium risibile: accidens vero quoniam ad definitiones incommodum est praetermittamus. Quisquis ergo speciem definit, ita de genere ab aliis eam generibus separat, ut si quis dicat quid est homo? animal. Dicens enim animal, separavit hominem ab omnibus generibus quaecunque animalia non sunt. Si quis vero differentiam dicat, et eam ad speciem accommodet, res sub eisdem generibus per differentias segregavit. Nam cum dicis hominem esse animal rationale, cum etiam bos et equus species animalis sint, additum tamen rationale homini, ab aliis sub eodem genere speciebus, hominis speciem segregavit atque distinxit: propria vero cum dederis, res quae sunt sub eisdem, differentiis segregabis. Nam cum dixeris hinnibile vel risibile, illud est equi proprium, illud hominis. Et cum equus cum bove atque cane sub eadem differentia sit, quod irrationabilia sunt omnia, adjectum hinnibile a caeteris equum sub eadem differentia speciebus dividit. Homo vero et Deus sub eadem differentia sunt, id est rationali, quod utrique rationales sunt, quamvis homo et Deus adjuncta mortali differentia separentur: proprio tamen, id est risibili, quod solus habet homo, naturalius substantialiusque disjungitur, quod in aliis rebus in quibus nulla species tali differentia separatur melius cognosci potest. Nam cum sub eadem differentia sint irrationalia, equus, bos, canis, nec est ulla alia quae eos separet differentia substantialis. Possunt enim accidentis esse differentiae, ea quae eos separent, quales sunt formarum, additum tamen equo proprium hinnibile, equum ab aliis sub eadem differentia speciebus proprietatis ipsius separatione disjunxit. Repetendum est igitur a primordio, quod genera in definitionibus ab aliis generibus separant, differentiae ab ipsis speciebus, quae sub eisdem generibus positae sunt, propria a speciebus, quae sub eisdem differentiis supponuntur. Sed quoniam plene de diffinitione tractatum est, probationis vel divisionis vim subtilitatemque tractemus. Sed omnis divisio duplex est, aut cum totum corpus in diversa disjungis, aut cum genera per species distribuis. Si quis igitur harum quinque rerum minus solers divisiones rerum facere voluerit, non est dubium quin eas per inscientiam saepe a speciebus in genera solvat, quod est factu foedissimum, quod Hermagorae in prima Rhetoricorum disputatione usu venit. In tales enim erroris nebulas incidit, ut duo genera sub aequalis generis parte poneret. Quod si divisionis vim veritatemque vidisset, et disciplinam generum, specierumque, propriorum et differentiarum recepisset, nunquam tam insulsae divisionis errore vivacissime a Marco Tullio culparetur. In probationibus vero tantus est hujus operis fructus, ut praeter haec nullius unquam rei possit provenire probatio. Quid enim monstrare digne queas, cum cujus differentias nescias, idipsum quale sit scire non possis? Quid autem digne exsequeris, cujus si genus nescias, ex quo idipsum fonte manet ignores? Vel quid in probationibus ratione possis ostendere, cujus si speciem nescias, idipsum de quo aliquid probare vis, quid sit non possis agnoscere? Quid si propria praetermittas? nullas unquam res valebis propriae termino probationis includere. At vero si non vim accidentium naturamque perspicias, cum de cujusque substantia tractes, inane accidentis nomen aeque in definitionibus probationibusque miscebis. Ita his rebus cognitis, integra stabilisque divisio et definitio permanebit, incognitis, debilis lababit et trunca probatio. Haec se igitur Porphyrius (non Victorinus) breviter mediocriterque promittit exponere. Non enim introductionis vice fungeretur, si ea nobis a primordio fundaret, ad quae nobis haec tam clara introductio praeparatur. Servat igitur introductionis modum doctissima parcitas disputandi, ut ingredientium viam ad obscurissimas rerum caligines aliquo quasi doctrinae suae lumine temperaret. Dicit enim apud antiquos alta et magnifica quaestione disserta, quae ipse nunc parce breviterque composuit. Quid autem de his a priscis philosophiae tractatoribus dissertum sit, breviter ipse tangit et praeterit. Tum Fabius: Quid illud, inquit, est? Et ego: Hoc, inquam, quod ait se omnino praetermittere genera ipsa et species, utrum vere subsistant, an intellectu solo et mente teneantur, an corporalia ista sint an incorporalia: et utrum separata, an ipsis sensibilibus juncta. De his sese, quoniam alta esset disputatio, tacere promisit: nos autem adhibito moderationis freno, mediocriter unumquodque tangamus. Eorum ergo quae se transire et praetermittere pollicetur, prima est quaestio, utrum genera ipsa et species verae sint, an in solis intellectibus, nuda inaniaque fingantur, quae quaestio hujusmodi est: Quoniam hominum multiformis est animus per sensuum qualitatem res sensibus subjectas intelligit, et ex his quadam speculatione concepta, viam sibi ad incorporalia intelligenda praemunit: ut cum singulos homines videam, eos quoque me vidisse cognoscam, et quia homines sunt, me intellexisse profitear. Hinc igitur ducta intelligentia, velut jam sensibilium cognitione roborata, sublimiori sese intellectu considerationis extollit, et jam speciem ipsam hominis, quae sub animali est posita, et singulos homines continet, suspicatur, et illud incorporeum intelligit, cujus ante particulas corporales in singulis hominibus sentiendis et intelligendis assumpserat. Nam hominem quidem illum specialem, qui nos omnes intra sui nominis ambitum coercet, non est dicere corporalem, quippe quem sola mente intelligentiaque concepimus. Sic igitur mens rerum nixa primordiis altiori atque incorporabili intelligentia sublimatur. Hinc ergo animus non solum per sensibilia res incorporales intelligendi est artifex, sed etiam fingendi sibi atque etiam mentiendi. Inde enim ex forma equi et hominis falsam centaurorum speciem sibi ipsa intelligentia comparavit. Has igitur mentis considerationes, quae a rerum sensu ad intelligentiam profectae, vel intelliguntur, vel certe finguntur. Φαντασίας Graeci dicunt, a nobis visa poterunt nominari. Ita ergo nunc de generibus, speciebus et caeteris quaerunt, utrum haec vere subsistentia, et quodammodo essentia constantiaque intelligantur, ut a corporibus singulis vere atque integre ductam hominis speciem intelligamus, an certe quadam animi imaginatione fingantur, ut ille Horatii versus est: Humano capiti cervicem pictor equinam jungere si velit, quod neque est, neque esse poterit, sed sola falsa mentis consideratione fingitur. Nimis acuta et subtilis inquisitio, atque ad rem maxime profutura. Scienda enim sunt, utrum vere sint: nec esset de his disputatio consideratioque si non sint. Sed si rerum veritatem atque integritatem perpendas, non est dubium quin verae sint. Nam cum res omnes quae verae sunt, sine his quinque esse non possint, has ipsas quinque res vere intellectas esse non dubites. Sunt autem in rebus omnibus conglutinatae et quodammodo conjunctae atque compactae. Cur enim Aristoteles de primis decem sermonibus genera rerum significantibus disputaret? vel eorum differentias, propriaque colligeret, et principaliter de accidentibus dissereret, nisi haec in rebus intimata et quodammodo adunata vidisset? Quod si ita est, non est dubium quin verae sint, et certa animi consideratione teneantur, quod ipsius quoque Porphyrii probatur assensu. Nam quasi jam probato, et scito quod ita vere subsistant, aliam quaestionem inferre non dubitat, cum dicit: An corporalia ista sint, an incorporalia. Quae nimis esset frivola atque absurda quaestio, utrum essent corporalia, nisi prius esset constaret. Haec quoque non mediocriter utilis inquisitio ita resolvitur: Incorporalia esse nullus dubitat, cumque ipsa nullis sensibus capiantur, animi tamen qualia sint consideratione clarescunt. Nam quia incorporeorum, prima natura est, potest res incorporea parens esse quodammodo corporeae. Corporea vero incorporeis praeesse non poterunt, quod quoniam substantia genus est, corporale vero et incorporale species sunt substantiae, corporale non esse genus haec res declarat, quod substantiae, id est generi, incorporale supponitur. Quod si corporale esset genus, nunquam sub eo species incorporea poneretur. Animadvertere igitur vehementissime, quam nunquam quidquam a te animadversum fuit. Genus ipsum quoniam species habet, species vero differentiis disjungantur, et proprietatibus informentur, quoniam quaedam species reperiuntur quae in contraria sub generis divisione contrarias obtinent vices: ut sub animali rationale atque irrationale contraria sunt, sub rationali, mortale atque immortale, et haec quoque contraria. Quaeritur, si animal solitario intellectu neque rationale neque irrationale sit, unde hae differentiae in speciebus natae sint, quae in genere ante non fuerant? Quod si genus, id est animal utrasque res in se habet, ut et rationale et irrationale sit, in uno eodemque duo contraria eveniunt, quod est impossibile. Attingam igitur breviter quaestionem, et dicam quod non genus utrumque sit, id est rationale vel irrationale, vel quidquid aliud inter se species per contrarietates dividunt, sed vi sua et potestate genus hoc continet, ipsum vero nihil horum est. Ita ergo genus tale est, ut ipsum neque incorporale, neque corporale sit, utrumque tamen ex se possit efficere, quod secundo libro melius liquebit. Species vero alias corporalis, alias incorporalis est. Nam si hominem sub substantia ponas, corporalem speciem posuisti, sin Deum incorporalem. Eodem modo etiam differentiae. Nam si corporales vel incorporales species dividunt, erunt alias incorporales, alio tempore corporales; ut si dicas quadrupes ad bipedem, corporalis differentia est, sed rationalis ad irrationalem, incorporalis est differentia, et propria nihilominus eodem modo. Nam aequale speciei cum proprium fuerit, si incorporalis erit species, incorporale erit proprium, sin corporalis, corporale vindicabitur. Et accidens eodem modo. Nam si incorporalibus quidem accidit incorporale esse, manifestum est ut in animo accidens est scientia, incorporalis scilicet. Corporalibus vero quae accidunt, corporalia esse manifestum est: ut si quis dicat accidens me habere capillum crispum. Sic igitur genus neutrum per seipsum est, sed utrasque res ex seipso efficere potest, species, differentias, propria et accidentia, ut accepta in contrarias species fuerint, proinde vel corporalia vel incorporalia vocabuntur. Sed sunt quibus hoc ipsum integrum videri possit, et haec solum incorporalia esse diffiniunt, qui sic dicant, non considerari genus in eo quod suapte natura constat, sed in eo quod genus sit. Itaque si substantia genus est, non consideratur in eo quod substantia est, sed in eo quod sub se species habet. Item si species corporeum et incorporeum est, non in eo quod Deus vel homo dicitur, considerantur, sed in eo quod est sub genere. Eodem modo etiam differentiae non considerantur in eo quod bipes vel quadrupes sit, sed in eo quod est differentia. Nam quadrupes hoc ipsum nulla differentia est, nisi sit bipes a quo differat. Itaque non quadrupes vel bipes respicitur, sed id quod medium est in bipede et quadrupede, id est differentia. Et de proprio idem. Nam quod cujuscunque est proprium, in eo proprium consideratur, quod ejus cujus dicitur esse proprium speciei solius est. Nam risibile non in eo est proprium hominis quod risus est, sed in eo quod solus homo potest ridere: quae manifeste incorporalia esse indubitatum est. Deinde accidentia proinde sunt, qualia fuerunt ea quibus accidunt, ut superius dictum est: sed hi probare videntur hoc ipsius Porphyrii sententia, qui, veluti jam probato quod incorporea sint, ita ait: Et utrum separata, an ipsis sensibilibus juncta; quod si esse haec aliquando corporalia exstitisset, absurdum esset quaerere utrum corporalia sejuncta essent a sensibilibus an juncta, cum sensibilia ipsa sint corporea. Talis autem est quaestio, ut quoniam quaedam incorporales sunt res, quae omnino corpora non patiuntur, ut animal vel Deus: quaedam vero quae sine corporibus esse non possunt, ut prima post terminos incorporalitas: quaedam autem quae in corporibus sunt, et praeter corpora sese esse patiuntur, ut anima; quaeritur ergo hae quinque res ex quo incorporalitatis sint genere, utrum eorum quae omnino separantur a corpore, an eorum quae a corporibus separari non possunt, an quae jungantur aliquoties et aliquoties segregentur. Videtur autem quod et segregari et jungi possint. Nam quando corporalium divisio per genera in species fit, et eorum propria et differentiae nominantur, haec scilicet sensibilia, id est corporalia esse non dubium est. Cum vero de incorporalibus rebus tractatus habetur, et per ea ipsa dividuntur quae corpore carent, circa corporalia versantur. Quod si hoc est, non est dubium quod quinque haec ex eodem sint genere, quod et praeter corpora separatum esse possit, et corporibus jungi patiatur, sed ita, ut si corporibus juncta fuerint, inseparabilia a corporibus sint. Si vero incorporalibus, nunquam ab incorporalibus separentur, et utrasque in se contineant potestates. Nam si corporalibus junguntur, talia sunt, qualis illa prima post terminos incorporalitas, quae nunquam discedit a corpore: si vero incorporalibus, talia sunt, qualis est animus, qui nunquam corpori copulatur. Haec se igitur tacere Porphyrius pollicitus, breviter mediocriterque super his rebus tractare promittit, habita in res alia consideratione aut conjectura, quod simile est ac si diceret: Quoniam haec ad praedicamenta, et ad definitiones, et ad divisiones, et ad probationes pertinent, ideo haec tractaturus assumo, et eatenus de his disseram, quatenus supradictis rebus proficiunt, non quatenus de his ipsis generibus speciebusque, et caeteris quaevis tractari possint. Sunt enim illa (ut ipse ait) gravioris tractatus, quam doctrinam a Peripateticis acceptam, id est ab Aristotelicis, se sequi confessus est. Nam Stoici qui de his quoque rebus tractare voluerunt, non omnino a Porphyrio suscipiuntur, atque ideo ait se a Peripateticis rationem disputationis accipere. Tunc me Fabius ita percunctatus: Quid est, inquit, quod dudum dixeras, cum a te de incorporalibus tractaretur, esse quasdam incorporalitates quae circa corpus semper consisterent, ut sunt primae incorporalitates post terminos, quae est haec incorporalitas, aut quos terminos dicis? non enim intelligo. Et ego, longus, inquam, tractatus est, et nihil nobis ad hanc rem quam quaerimus profuturus. Sed dicam breviter terminos me dixisse extremitates earum quae in geometria sunt figurarum; de incorporalitate vero quae circa terminos constat, si Macrobii Theodosii doctissimi viri primum librum quem de Somno Scipionis composuit in manibus sumpseris, plenius uberiusque cognosces. Sed nunc ad sequentia transeamus. Tunc Fabius, ut placet, inquit, simulque sic incipit.

DE GENERE.

Videtur enim neque genus, neque species, simpliciter appellari, id est uno modo. Genus namque dicitur quorumdam ad se invicem, et ad aliquem quodam modo se habentium collectio, per quam Dardanidum dicitur genus. Dicitur rursus genus uniuscujusque generationis principium, aut a generante, aut ab eo loco in quo quis genitus est

Caetera, inquit, fere nota sunt. Tunc ego: Si vim prius aequivocationis aspicias, divisionem generis diligenter agnosces. Placet enim generis nomen cum sibi subjectis aequivoce nominari. Aequivoca vero sunt, quae cum nomine una sint, longe diversa substantiae ratione et diffinitionis discreta sunt, ut si quis hanc, verbi gratia, statuam Veneris appellet. Congruunt igitur Venus ipsa et statua Veneris unius nuncupatione vocabuli, quod utrique Veneris nomen est. Si quis vero quid sit utrumque definiat, longe aliam vere Veneris, aliam lapidis, rationem definitionemque constituet. Speculantibus igitur illa esse aequivoca, quae uno vocabulo apellentur, definitionibus vero diversis constituantur, clarescet (ut opinor) participatio generis quam Porphyrius fecit praevisa. Omne enim quidquid a genere in species ducitur, univocum, non aequivocum est. Univocum est, quod et eodem nomine vocari, et eadem definitione constitui potest, ut et animal genus, homo vero species, sed idem homo animal est. Genus igitur et species, id est animal atque homo possunt unius animalis nomine nuncupari, ut utrumque animal vocetur, sed eadem definitionibus non discrepant. Nam si definitionem reddas animalis, dicas id esse animal, quod est substantia animata sensibilis: quam definitionem si ad hominem vertas, non erit absurdum dicere hominem substantiam esse animatam atque sensibilem sicut animal, sed hoc superius dictum est. Si enim univoca sunt, quae uno nomine atque eadem definitione constituuntur, aequivoca vero quae uno nomine sunt, et non sunt sub una definitione substantiae, quidquid univocum est, ut animal genus ad suas species est, in his genera speciesque versantur: quidquid aequivocum est, ut aries, namque plura significans aequivocum est, sed non censetur participatione generis et speciei, non est in eis talis participatio, ut speciebus et generibus censeantur. Quae enim erit in his generis specieique cognitio, in quibus substantiae definitio atque integerrima ratio disgregatur? Ita ergo Porphyrius nomen generis in tres dividit formas, sed ut aequivoca, non ut univoca, id est ut hae formae uno quidem generis nomine contineantur, sui autem proprietate disgregata dissentiant: et hoc modo illud in tres dividit partes, ut dicat vocari semel genus eorum inter se plurimorumque collectio, qui ab uno quocunque nomen generis trahunt, ut Romani a Romulo trahentes genus, ex eodem genere esse dicuntur. Secundo vero loco dici genus affirmat, uniuscujusque generationis principium, aut a generante, aut a loco in quo quis genitus est, ut Aeneam ab Anchise et genere dicimus esse Trojanum. Tertium vero genus dicitur illud cui species supponitur. Victorinus vero duo superiora genera in unum redigit. Nam et multitudinis congruentiam inter se per eamdem generis nuncupationem, et quorumcumque a genere lineam et locum in quo quis natus est uno generis vocabulo et designatione esse declarat. Addit autem ipse quod soli Latinae linguae congruere possit: dicit enim secundo modo genus dici, ut est genus causae honestum: quae genera causarum Graeci in rhetorica arte genera esse non putant, sed σχήματα vocant, id est figuras. Genera autem sola principalia accipiunt, demonstrativum, deliberativum et judiciale. Quae ipsa εἴδη rhetorices vocant, id est species rhetoricae, genera vero causarum nos dicimus. Tertium vero genus est id quod Porphyrius ponit, id est sub quo differentiis distributae species supponuntur. Sed quoniam de tertio genere tractaturus est, Victorini culpam, vel, si ita contingit, emendationem aequi bonique faciamus. Nunc ergo ad priorem apud Victorinum generis significationem revertamur, et ejus ut sunt verba enodanda atque explananda sumamus. Genus namque, inquit, dicitur quorumdam ad se invicem et ad aliquem quodammodo se habentium collectio. Hic ergo utrumque monstravit, et cognationem inter se multitudinis et lineae ductum. Nam cum dicit genus quorumdam collectionem ad se invicem quodammodo habentium, id est aliqua inter se cognatione junctorum, cognationes monstrat: et quod addidit, et ad aliquem, generis lineam significat, quam singuli contingentes, et ad unum sese ipsius generationis applicatione jungentes, plures ex eadem linea juncti atque cognati sunt, ut sit hic ordo: Genus dicitur quorumdam collectio ad se invicem quodammodo et ad aliquem habentium, id est ad alicujus lineam per genus contingentium, ut per collectionem cognationem demonstret, et per habitudinem quodammodo ad aliquem colligatam, lineam generis ductumque designet. Sequitur ergo, et id planius lucidiusque significat, cum dicit: Dicitur rursus genus cujuscunque generationis principium, aut a generante, aut ab eo loco in quo quis genitus est. Id ipsum latius expedit quod superius stricto et sentuoso brevitatis vinculo colligaverat. Dicit enim rursus genus dici, aut a generatione, id est a quo quis genitus est, aut ab eo loco in quo quis natus est. Sed rursus particula, si ad hoc connectatur, quod ait aut ab eo in quo quis genitus est, intellectus non titubat, ut sit ordo. Dicitur genus uniuscujusque nativitatis principium, aut a generante, aut rursus ab eo loco in quo quis genitus est, vel certe erit simplicior expositio, si priorem generis significationem, id est quorumdam ad aliquem quodammodo se habentium collationem, ad solius cognationem multitudinis accipiamus: lineae vero ductum et loci generationem in inferiori significatione distribui, ita tamen ut una quodammodo generis significatione, et multitudinis cognationem, et a generante lineam, et loci nativitatem significet. Haec enim omnia de sola cujuslibet nominatione tractantur. Quare non absurdum est omnia quae ad ortum genitalem cujuslibet pertineant una significatione generis contineri. Proprie tamen et simplicissimae expositionis est quatuor significationes generis constituisse Victorinum, ut ad tres Porphyrii unam ipse addiderit, et honestum genus causae, ut sint generis hae quatuor significationes, multitudinis cognatio, lineae ductus, genus causae, genus specierum. Sequitur secunda generis divisio apud Victorinum, ut est genus causae quae Graeci (ut dictum est) non genera sed σχήματα vocant. Tertiae vero significationis generis hic modus est, genus dici cui supponitur species, id est genus illud a quo species derivantur, quod ait ad superiorum fortasse similitudinem aequitatemque dispositum. Sic enim genus speciebus suis principium est, ut Romulus his qui ab eo cognati sunt junctique Romani. Item eodem modo nomen Romuli Romanos omnes continet, quemadmodum nomine generis species continentur. Nam sicut a Dardano Dardanidae prioris nomen Dardani in sese ipsos posteriores accipiunt: ita et animal, cum, verbi gratia, species habeat hominem atque equum, equus scilicet atque homo animalis in se vocabulum capere, ut dicantur ipsa animalia, non recusant. Eodem igitur modo species sub generibus continentur, quemadmodum cognati homines sub illo a quo illam cognationem forte traxerunt. Nam et genus speciebus principium est, et plurimarum in se specierum collectivum est. Rursus primum cognationis nomen et ipsius generationis est principium, et in illius solius vocabulo diversitas hominum vocabuli et generis participatione colligitur, atque hoc est quod ait his verbis: Aliter dicitur genus cui supponuntur species, juxta similitudinem forte superiorum appellatum: etenim principium quoddam est genus his quae sub ipso sunt, et videtur multitudinem continere omnium quae sub se sunt. Sed cautissime est additum, videtur. Si enim nihil haec omnia distarent, una significatio generis esset, et ea quae in species funditur, et ea quae in cognatione dividitur. Sed est inter haec genera talis diversitas, et quod genera earum specierum, quae sub se habent alias species, aequaevis speciebus aequaliter sunt genera. Hominem enim et equum, qui sub animali sunt, neutrum neutro possumus dicere prius, quantum pertinet ad tempus, inchoationemque nascendi. Nam si qua res una sit prior, altera posterior, et eas sub uniuscujusque generis nomine quis velit aptare, non poterit. Genus enim speciebus suis aequaliter genus est. Quod si genus speciebus suis aequaliter genus est, species ipsae ejus ordinis inter se aequali tempore ortuque censentur. At vero in generibus quae cognationes efficiunt non ita est. Quisquis enim fuit Capis pater, qui Capuam condidit, si solum filium Capim progenuit, et ab eo uno Capuanorum cognatio junctioque manavit, distat a genere cujus species supponuntur, quod genus uni speciei genus esse numquam potest nisi pluribus, quod quoniam est idoneum genus illud, id est principium cognationum etiam ab uno filio colligere et congregare cognationem, quod genus per species ductum facere non potest, nisi plures species supponantur. Constat in hoc distare genus quod cognationem colligit, et a quo species dividuntur. Potest autem distare in hoc etiam quod genus, id est principium cognationis potest habere sub se duos, ex se non aequali temporis conditione progenitos, sed alium posterioris ortus, alium vero senioris, quod in generibus, speciebusque non convenit. Nam (ut superius dictum est) species nisi sibi aequales fuerint non merito, sed natura, sub genere poni non possunt. His igitur expeditis sequitur

Toties igitur de genere dicto, de postrema significatione inter philosophos disputatio est, quod definientes ita declarant: Genus esse quod ad plurimas differentias specie distantes in eo quod quid sit, praedicetur.

Quod dicit toties, tertio demonstrare vult, atque hoc propter lucidam operis seriem admissum est, ut, quoniam genus plurimorum nomen est, omnis ejus primum significatio diceretur, ut de qua disputandum esset, aliis rejectis, eligeretur. Quod ait hoc modo, cum toties, id est tertio genus dicatur apud philosophos unde ipse tractaturus est de postrema generis significatione quam dixit, id est de illo genere quod sub se species habet disputatio consideratioque vertitur. At vero de superioribus generibus, id est de cognatione et loco in quo quis genitus est, aut historicorum, aut poetarum exspectatio est, secundi vero generis rhetorum, tertii philosophorum consideratio est. Etiam hic in disputationibus ordo est, quod cum inciderint res quae multis possint nominibus nuncupari, et de uno quocunque eorum vocabulo tractari disserique necesse sit, ducuntur prius in ordinem omnia, ut id quod eligitur et rejicitur distinguatur. Sed illa quae rejicienda atque explodenda sunt prius dicuntur. Illud vero quod disserendum tractandumque capitur posterius nominatur, ut hic illa posterior generis significatio posita est, quam disserendam accepturus prius definiendam, et termino quodam circumscribendam demonstrandamque suscepit. Omnis enim res nisi quod prius sit, constiterit, ejus tractatus vacuus modo speculationis habebitur. Definit igitur genus sic: Genus esse, quod ad plures differentias specie distantes in eo quod quid sit praedicatur, velut animal, quae diffinitio talis est: Omnia quae distant, habent inter se quamdam differentiam qua distare et differre videntur. Porro autem si quod sit genus, et sub eo species supponatur, duas vel plures necesse est species poni sub genere, quoniam unius speciei genus esse non potest. Sed si plurimae species erunt, aliqua necesse est differentia dividantur, aliter enim plures esse non possunt. Nam si nihil distent, non erunt plures species, et nomen generis perit. Constat igitur eas sub genere poni species, quae differentiis distributae plures numero ipsarum differentiarum divisionibus componantur. Ergo, quoniam superius dictum est in omnibus definitionibus a genere definitionis trahendum esse principium, si quam cujuslibet speciem definire volueris, genus primo necessario nominabis, et ad illam speciem quam definis, generis nomen prius aptabis. Et hoc illam principaliter dicis esse, quod est illud genus sub quo ipsa species quam definis est posita. Post autem differentiis propriisque eam ab aliis circumscriptione quadam definitionis excludis. Nam si dicis animal esse hominem, animal genus est, species vero homo. Nomen igitur animalis, id est generis de homine, id est specie praedicasti, cum dixeris hominem esse animal. Quod si nomen generis in definitionibus ad unam speciem dicere posses, de ea nomen generis praedicares: species autem ut non aequali modo generibus suis species sint, nihil vetat, imo etiam necesse est semper quaecunque sunt genera de sibi subjectis speciebus in definitionibus, vel in quibuslibet interrogationibus praedicari. Sed quoniam praedicatur genus de speciebus, quomodo praedicatur agnoscendum est. Nam si dixeris quid est homo, et aliquis responderit, animal, bene et integre respondisse videtur, et certe. Nam cum tu quid sit homo interrogaveris, ille respondit animal, genus scilicet de specie in eo quod quid sit species praedicatur. Nam tu quid esset species interrogasti: ille vero in eo quod quid sit species de qua interrogasti, animalis nomen, id est genus accommodavit. Plena igitur et propria definitio facta est generis, hoc esse genus, quod ad plurimas differentias specie distantes in eo quod quid sit appellatur, ut animal: animal enim ad hominem, equum, bovem, corvum, anguem, et alia plura quae differentiis speciebusque differunt, in eo quod quid sit appellatur. Sed utrum sic dixit genus esse, quod ad plurimas species differentia distantes in eo quod quid sit praedicetur, an sic dixit genus esse, quod ad plurimas genus differentias specie distantes in eo quod quid sit praedicetur, nihil interest. Nam sive differentiae specie distent, sive species differentiis distent, utrumque idem est. Nam sive rationale et irrationale quae sunt differentiae, specie hominis, verbi gratia, atque equi distent, sive species homo atque equus differentia rationali atque irrationali dividantur et distent, nihil interest. Quare plena perfectaque facta est generis divisio. Sed definitiones duplicibus modis fiunt: una enim definitio est, quae (sicut dictum est) a genere trahitur. Sed quoniam sunt quaedam genera magis, quae super se genus aliud habere non possunt, ut sunt praedicamenta decem quae Aristoteles constituit; eorum igitur definitio quae haberi potest, quorum genus inveniri non potest, quod omnium quaecunque sunt ipsa sunt genera. Horum ergo quos Graeci ὑπογραφοὺς λόγους dicunt, Latini subscriptivas rationes dicere possunt, reddemus. Subscriptivae autem rationes sunt demonstrativae et quodammodo insignitivae proprietatis illius rei, quae cum ipsa generalissima sit, et genus ejus nullum reperiri possit, eam tamen definire necesse est: et Aristoteles, quoniam substantiam genus generalissimum definire volebat, et ejus nullum genus poterat invenire, proprietatem quamdam et demonstrationem subscriptionemque ipsius rei dicit esse subjectum. Substantia enim omnibus subjecta est. Accidens enim quod in novem dividit partes, praeter substantiam esse non potest, atque ideo omnia quaecunque definienda sunt, si genus non habeant, eorum subscriptivam quamdam et demonstrativam rationem reddi necesse est. Sic igitur nunc genus, quoniam rem ipsam definiendam putabat, non duxit a genere definitionem, sed dedit quamdam generis demonstrationem proprietatemque. Dico autem quod Porphyrius vel subalternorum generum, vel illorum quae generalissima sunt, hanc dederit definitionem, et quodammodo subscriptionem demonstrationemque. Nam si quod genus habet aliud genus, et item hoc ipsum aliud, et item aliud, si nullum erit supra genus, quod genus non habeat, in infinitum procedit ratio. Sin vero habuerit, necesse est quoque istam definitionem aperte ordinateque congruere. Dico autem genus non animal animali, neque quod homo species sit homini, atque equus equo: sed illud quo ipsum animal homini atque equo genus est, animal enim ipsum per sese nulli genus est, neque homo ipsum per sese ulli species est, neque equus ipsum per sese ulli species est, sed sunt genera et species ad alterius participationem. Nam, quoniam sub animali est equus atque homo, non ad seipsum animal genus est, sed ad equum atque hominem. Et item species quae vocantur, homo scilicet atque equus, non ad equum atque hominem, sed ad animal species sunt. Dico igitur genus et species non ipsas substantias in quibus genus et species sunt, sed ipsam participationem priorum ad subteriores, et subteriorum ad priores. Haec igitur participatio, quoniam et in magis generibus, et in magis speciebus, et in subalternis generibus, et in subalternis speciebus una atque eadem est, et hujus participationis inveniri genus non poterat, haec definitio generis quae facta est, non a genere tracta est, sed subscriptiva ratio et demonstrativa et designativa quodammodo generis est reddita. Hic Fabius: Subtiliter, mehercle, et quod nunquam fere antehac audivimus, sed perge, quaeso te. Jam enim certant sidera quodammodo, et nox luce superatur. Tunc ego: Sequitur rerum omnium prima brevisque divisio. Ita enim ait:

Eorum quae dicuntur, alia ad proprietatem dicuntur, sicut sunt omnia individua, ut est Socrates, et hoc et illud. Alia quae ad multitudinem, ut sunt genera, species, et differentiae, et propria, et accidentia. Haec enim communiter non unius propriae appellationis sunt. Est enim genus ut animal, species ut homo, differentia ut rationale, proprium ut risibile, accidens ut album, sedere. Ab his igitur quae ad unitatem dicuntur differt genus, quod genus est quod de pluribus praedicatur.

Brevis (ut supra dictum est) et distincta divisio. Omnis enim res, aut unius rei nomen est, aut plurimarum, et hoc est quod ait: Eorum quae dicuntur alia ad unitatem dicuntur, sicut sunt omnia individua. Quid autem sit breviter explicandum est. Omne genus, quoniam sub se species habet, species vero differentiis disjunguntur, et proprietatibus explicantur. Accidunt autem in speciebus accidentia secundo loco, principaliter vero in individuis quae sunt sub speciebus. Quid autem sit posterius dicendum est. Genera igitur et de speciebus dicuntur, et de differentiis quae ipsas species distribuunt, et de propriis quae species componunt, et de his accidentibus quae cum principaliter individuis fuerint, in speciebus esse dicuntur: hoc autem monstremus exemplis, et sit nobis genus animal, sit species homo, sit differentia rationale, sit proprium risibile, sit accidens stans vel ambulans, vel aliquid in mensura corporis, ut tripedalis. Animal ergo quod genus est, dicitur de specie, id est de homine. Dicis enim hominem esse animal. Porro autem de speciei differentia nihilominus dicis genus. Dicis enim rationale esse animal. Nihil autem prohibet eodem modo et de proprio genus dicere. Nam si dicas quid est risibile, non absurdum est animal nominare. Accidentia vero hoc modo principaliter in individuis, secundo vero loco sunt in speciebus. Nam si quis dicat singulos homines, utputa Ciceronem sedere vel stare, vel quod aliud libet, in specie hominis eadem quoque convenire necesse est. Nam si Cicero sedet, sedet etiam homo. Si Cicero ambulat, ambulat etiam homo. Ergo si qua accidentia venerint ab individuis, et ea tracta in speciebus consederint, ad ipsa quoque accidentia dici poterit genus. Quid est enim ambulans, si quis interroget? merito animal dicitur. Nihil enim ambulare nisi animal potest. Porro autem sub speciebus individua sunt, ut Cicero et Virgilius sub homine ad quae individua genus speciei praedicari potest. Nam si interrogaveris quid est Cicero? merito animal dicas. Genus igitur et ad speciem et ad differentias, et ad accidentia, et ad propria, et ad individua nominatur. Porro autem species, non jam de genere, neque de differentiis, sed de solis propriis et subjectis individuis appellatur. In illis, id est individuis, quia superest; in propriis, quia aequalis est. Quid autem sit hoc modo videmus: Omnia genera speciebus suis supersunt et abundant. Abundare autem genera dicimus speciebus, plus habere genera virtutis quam species. Homo enim quod est species solum homo est. Animal vero quod est genus, non solum homo est, sed et equus vel bos, vel quodlibet aliud animali suppositum. Ita major vis generis recte de minori sibi et subjecta specie praedicatur. Alia vero sunt, quae sibi sunt paria ut sunt propria et species. Species est homo, proprium risibile. Quidquid ergo fuerit risibile, hoc est homo. Quidquid homo, hoc risibile est. Itaque neque risibile hominis, neque homo risibilis potentiam supervadit, sed aequalia sibi ad se invicem praedicari possunt, ut si dicas, quid est homo? Risibile. Quid est risibile? Homo. Ita igitur quaecunque superiora fuerint ad illa quae subteriora sunt, praedicantur. Et quaecunque aequalia fuerint, pariter sibi ad invicem praedicantur. Illa vero quae subteriora sunt et minora, de superioribus et abundantibus ut sunt genera et species praedicari non possunt. Nunquam enim recte speciem de genere praedicabis. Ita ergo species de proprio praedicatur ut pari. Sed quoniam sub speciebus sigillatim individua sunt: individua autem vocamus quae in nullas species, neque in aliquas jam alias partes dividi possunt, ut est Cato, vel Plato, vel Cicero, et quidquid hominum singulorum est: hos enim in nullis partibus dividis, ut animal in species, hominem scilicet, atque equum, hominem quoque ipsum specialem, et singulos circumplectentem, in Catonem, Platonem, Virgilium, et omnes sigillatim homines distributos, hominem vero ipsum singularem, id est Ciceronem, in nullos alios distribuere possumus, atque ideo ἄτομον, id est individuum vocitatum est. Species ergo quae ad propria aequaliter praedicatur ad individua, quoniam major est species hominis, quam quodlibet aliud individuum, ita praedicatur ut superius ad id quod est subalterius. Cicero enim solus Cicero est, homo autem non solus est Cicero, quod si ad individua praedicatur, et ad individuorum accidentia praedicatur. Ita igitur species ad genus quod superius est non praedicatur, neque ad differentiam, quia differentia (ut nunc monstraturi sumus) super speciem est, ad proprium vero cui par species est, vel ad individuum cui superest, praedicatur. Differentia vero et ad species, et ad propria, et ad accidentia, et ad individua praedicatur. Namque rationale quod est differentia ad hominem praedicatur, quod est species. Ita rationale quod est differentia, praedicatur ad risibile, id est proprium. Dicitur enim id esse risibile, quod rationale. Nam si homo rationale, et homo risibile, constat id quod est risibile etiam rationale posse nominari. Quod si ad species differentia dicitur, species autem ad individua praedicatur, necesse est ut differentia quoque ad individua praedicetur. Dicis enim qualis est Cicero? rationalis. Quod si differentia ad individua praedicatur, accidentia vero individuis accidunt, necesse est differentias ad accidentia praedicari. Proprium vero quoniam semper unius speciei proprium est, et ad unam speciem praedicatur solam, cui est proprium. Risibile namque quod proprium est, ad solam hominis speciem praedicatur. Quod si ad hominis speciem praedicatur, species vero ad individua dicitur, non est dubium quin proprium quoque de individuis praedicetur. Nam si homo risibile animal est, Cicero quoque et Virgilius risibilia animalia recte dicuntur. Quod si proprium ad individua recte dicitur, recte etiam et de accidentibus praedicatur, quae ipsis accidunt individuis. Accidentia vero et ipsa, et de speciebus, et de aliis omnibus praedicantur, et de ipsis maxime individuis. Namque et albus equus et albus homo dicitur, et iterum niger equus, et niger Aethiops dicitur. Quod si ita est, animal quoque nigrum dicitur. Dicitur etiam rationale nigrum et irrationale nigrum, quippe si equus et homo aethiops nigri sunt. Dicitur etiam risibile nigrum cum hominum quis niger fuerit. Dicitur etiam individuum nigrum, cum sic quis unus homo ex Aethiopia nominatur. Quod cum ita sit, constat et genus ad plurima praedicari, id est species, differentias, accidentia, propria, atque individua, nihilominus et differentiam ad plurima praedicari, id est ad species, propria ad individua et accidentia, et proprium ad plurima, id est speciem, individua et accidentia. Et speciem ad plurima, id est individua et accidentia. Accidens vero et ad genus et ad speciem, et ad proprium, et ad differentiam, et ad individua. Quod si ita est, has quinque res constat ad plurima praedicari. At vero individuum, quoniam sub se nihil habet, ad singularitatem quamdam et unitatem praedicatur. Cicero enim unus est, et ad unum nomen aptatur. Ita individua quae ad unitatem dicuntur, cunctis superioribus supposita sunt, ut genus, species, differentia, ad propria, vel accidentia, quamvis ad se invicem dici possunt, ad individua tamen aequaliter praedicantur, ut superius demonstratum est. Individua vero, quoniam sub se nihil habent ubi secari distribuique possint, ad nihil aliud praedicantur, nisi ad seipsa quae singula atque una sunt. Atque hoc est quod ait: Eorum quae dicuntur alia ad unitatem dicuntur, sicut omnia individua, ut est Socrates, et hoc et illud. Alia quae ad multitudinem, ut sunt genera, et species, et differentiae, et propria, et accidentia. Haec enim communiter non unius propriae appellationis sunt. Simile est ac si diceret: Haec enim communiter ad plurima praedicantur non ad unitatem, sicut individua. Et quid sint genera vel species vel differentiae vel propria vel accidentia exemplum supponit dicens: Est enim genus, ut animal; species, ut homo, quam dudum hominis speciem cum aliis animantibus sub animali posuimus. Differentia, ut rationale qua species, scilicet hominis ab irrationali distat animali. Proprium, ut risibile, quod nullum aliud animal, neque rationale, neque irrationale habet. Nullum enim animal ridet, nisi solus homo. Quare cum quaedam coelestium potestatum animalia rationabilia sint, eorum tamen proprium risibile non est, quoniam non rident. Recte igitur risibile solius hominis proprium praedicatur. Accidens, album, nigrum et sedere, quoniam in substantia hominum non sunt, merito accidentia nominantur. Nam si substantiae cujuscunque speciei interesset, id quod accidens dicimus, interempto accidenti periret etiam ejus speciei substantia cui accidit. Nam quoniam rationale in hominis substantia est, si rationabilitas interimatur, hominis quoque substantia necessario peritura est. Idcirco, quoniam in ipsius speciei substantia naturaque versatur. At vero album et nigrum, vel quaecunque sunt accidentia si interimas, species ipsa in qua illa accidebant, manet. Nam neque omnis homo candidus, neque omnis niger est, et cui alterutra defuerint ejus species non peribit. Atque idcirco haec accidentia, veluti non innata in substantia, sed a foris venientia recte nominata sunt. Nunc ergo, quoniam quid sit genus ostenditur, et ea quae ad unitatem dicuntur, ab iis quae de plurimis praedicantur distinxit atque distribuit, ipsius generis differentias, vel ab his quae ad unitatem dicuntur, vel ab eis quae ad pluralitatem congruunt, id est differentia, specie, proprio, accidentique declarat, et dicit genus ab illis quae ad sola individua praedicantur, id est quae ad unitatem, hoc differre, quod genus ad plurima praedicetur, individua vero ad singula. Sed, quoniam haec differentia generis ad individua communis erat differentiis, speciebusque, propriis et accidentibus, ab illis ipsis aliis differentiis genus dividit atque disjungit. Quod ita demonstrat. Ab his igitur quae ad unitatem dicuntur differt genus, quod genus est hoc quod de pluribus praedicatur.

Ab his ergo reliquis genus differt. Primo a specie, quoniam species, etsi de pluribus, non tamen specie differentibus, sed numero praedicatur.

Ac primum generis specieique distantiam monstrat, quae prior est a genere. Nam quamvis differentia supra speciem sit, non super subalternam tamen, sed super speciem specialissimam differentia ponitur. Nam quamvis rationalis differentia super hominem ponatur, quae species specialissima est, tamen ante speciem specialissimam ipsa differentia species est ejus generis, cui species specialissima supponitur. Nam sub animali ante hominem rationale ponitur. Igitur cum genus et species utraque ad plurima praedicentur, genus vero ad plurimas species in eo quod quid sit praedicatur, species non jam ad plurimas species, sed ad plurima individua praedicatur. Sunt autem quaedam genera generalissima (ut dictum est) supra quae aliud genus inveniri non possit. Sunt autem species sub quibus aliae species inveniri non possint, et integra species illa nominatur, quae nunquam genus est, id est sub qua species nullae sunt. Nam si sub ea species essent, ipsa etiam genus esse posset. Species ergo quae vere species est, alias sub se species non habebit, ut est homo. Namque homo, quoniam species est, singuli homines qui sub ipso sunt, non ejus species, sed individua nominantur. Nam si homo genus esset hominum singulorum, genus autem, sicut dictum est, ad plurimas res specie differentes in eo quod quid sit appellatur: homo, id est species, si ut genus praedicaretur ad singulos homines, singuli homines specie ipsa differrent. Sed singuli homines specie non differunt, quod autem specie non differt, si quid ad hoc praedicatum fuerit, non praedicatur ut genus ad species, id est homo non praedicatur ad singulos homines ut genus ad res plurimas specie differentes, sed ad res plurimas numero differentes: singuli enim homines numero a se tantum non specie distant. Atque ideo, quoniam genus sic ad subjecta praedicatur, ut ad plurimas res specie differentes praedicetur; species autem ad subjecta ita praedicatur, ut ad plurimas res numero differentes praedicetur. Congruunt igitur sibi genus et species, quod genus et species ad plurima praedicantur, et utraque in eo quod quid sit. Nam si interroges quid est homo, animal dicitur, id est genus. Et si interroges quid est Cicero, homo dicitur, id est species. Distant autem, quod quamvis utraque ad plurima praedicentur, et in eo quod quid sit genus tamen praedicatur ad res specie differentes, species vero dicitur ad res tantum numero differentes, quod Porphyrius sic demonstrat:

Ab his vero reliquis quae de pluribus appellantur, genus differt, primo a specie. Quoniam species, et si de pluribus praedicentur, non tamen specie differentibus, sed numero: homo enim species cum sit, de Socrate, Platone et Cicerone praedicatur, qui non specie, sed numero differunt. Animal vero quod genus est, et bovis et equi praedicatio est, quae differunt specie a se invicem, non numero solo.

Quod simile est ac si diceret, genus a specie unam differentiam plus habere. Congruunt namque genera speciebus, quod utraque in eo quod quid sit praedicantur, ut dictum est. Congruunt item genus et species quod utraque ad res plurimas praedicantur. Congruit item genus et species, quod utraque ad res numero differentes praedicantur. Nam et singuli homines ita a se divisi sunt, quantum ad numerum, ut homo ab equo vel bove, vel a cervo, vel a quibuslibet aliis animantibus. At vero distat a specie genus, quod genus de pluribus rebus specie differentibus praedicatur, quod species non habent. Nihil autem differre arbitror, utrum ita dicatur aliam rem ad aliam praedicari, an aliam rem de alia praedicari. Uterque enim idem intellectus est. Nam si animal praedicatur ad hominem, idem etiam animal de homine praedicatur. Nam cum interrogaveris quid est homo, respondes de hominis interrogatione hominem esse animal. Sed nunc oportet nos ea quae sequuntur aspicere. Quid ergo sequitur?

A proprio autem genus differt, quod proprium juxta quamque speciem proprium appellatur cui proprium est, et juxta ea quae sub specie sunt, scilicet individua. Namque risibile hominis solum est, et singulorum utique hominum. Genus autem non ad unam speciem, sed ad plures res specie differentes semper aptatur.

Ergo hoc videtur hic dicere, quod omne proprium si fuerit speciei unius tunc vere est proprium. Nam si unius speciei non fuerit, sed duarum vel plurium, tunc duobus vel pluribus non proprium, sed erit in substantiae ratione commune. Constat ergo proprium ei cujus est proprium, soli speciei singulariter adhaerere. Unde quoniam hominis species sola est quae rideat, risibile homini proprie et singulariter aptatur. Ad unam semper igitur speciem proprietas adhibetur. Distat igitur proprium a genere, quod genus semper ad plurimas species appellatur, proprium vero de una tantum specie cujus est proprium. Nam si risibile dicas, ad unam tantum speciem hominis appellatur. Congruit autem genus cum proprio in hoc quod genus et proprium de pluribus appellantur. Namque genus ad plures species appellatur. Appellatur etiam genus de his quae sub speciebus sunt individuis. Nam si homo et equus animal est, erit etiam Cicero animal, et quilibet equus singulariter animal nominatur. Similiter et proprium ad plurima dicitur. Dicitur enim ad unamquamque speciem, et ad ea individua quae sunt sub specie praedicatur. Nam si homo risibilis est, risibilis est etiam Cicero et Virgilius, et quicunque singulariter nominantur risibiles sunt. Congruunt etiam quoniam utraque in eo quod quid sit praedicantur. Nam genus de specie in eo quod quid sit praedicatur. Nam si dicis quid est homo, animal appellabis. Item proprium in eo quod quid sit praedicatur. Nam si dicis quid est homo, merito risibile praedicabis. Congruunt autem quod genus et proprium ad plurimas res numero differentes praedicantur. Nam ita a se differunt singula animalia, id est homo, equus et corvus, et caetera, ut singuli homines, quantum ad numerum. Distat autem a genere, quod genus ad plurimas species praedicatur, proprium vero ad unam solam cujus est proprium nominatur. Sed non est inter genus et proprium eadem differentia quae est inter speciem et genus. Nam species de nulla omnino specie praedicatur, proprium vero licet non ad plures, ad unam tamen solam speciem cujus est proprium, semper aptatur. Post haec igitur de differentiae accidentisque a genere distantia disserit dicens:

A differentia vero et ab accidentibus differt genus, quoniam et si etiam ista de pluribus specie differentibus praedicantur (differentiae scilicet, et accidentia quae communiter accidunt), non tamen in eo quod quid sit appellantur, cum interrogantibus nobis fit secundum ea responsio; magis enim quale quid sit ostenditur.

Differentiam vero et accidens idcirco posterius reservavit, quod eorum unam differentiam erat distantiamque dicturus. Differentia enim et accidens qualitatem cujuscunque speciei demonstrant: illa substantiae qualitatem, id est differentia; illud, id est accidens, accidentalem qualitatem non substantiae. Ergo quoniam genus supra speciem est, et species supposita generi, genus speciem, species individuum quid sit ostendit. Porro autem sola possunt species differentia segregari: qualitatibus enim substantialibus, id est substantias declarantibus, sejunguntur atque dispertiuntur. Nam cum animal genus sit, homo vero vel equus species, quales utraeque species sint monstrat differentiae segregatio, ut dicamus speciem esse hominis rationalem, speciem vero equi irrationalem. Si quis enim interroget quid est homo, animal dicitur. Sin autem quis dicat qualis est homo, rationalis respondetur. Ita semper differentia non in eo quod quid sit, sed in eo quod quale sit appellatur: de accidenti vero non dubium est, cum ipsa qualitas in accidentis partibus componatur. Namque in praedicamentis inter alias novem partes accidentis, etiam qualitas nominatur. Nam etiam si quis interroget qualis corvi species sit, nigra continuo respondetur. Congruunt ergo genera differentiis et accidentibus quod de speciebus pluribus praedicantur. Nam sicut genus species sub se plures habet, ita differentia. Nam rationalem dicimus Deum et hominem. Rursus etiam accidens de pluribus speciebus praedicatur. Nam nigrum dicimus et hominem, et equum, et corvum, et ebenum, et plurimas alias species. Rursus congruit genus differentiae, quod, sicut genus, sic differentia aequaliter ad individuum praedicatur. Nam si Cicero animal est, quod est genus, et rationale animal est, quod est differentia. Congruunt etiam, quod de numero differentibus praedicantur, quod superius de aliis monstratum est. Distat autem quod (sicut dictum est) genus in eo quod quid sit appellatur: differentia vero vel accidentia in eo quod quale sit praedicantur. Nam si dicas quid est homo, appellabis genus, et dicis animal esse hominem. Si vero qualis sit ad differentiam interrogaveris, rationale respondeam, vel accidens nigrum vel album, vel qualis quisque sit de quo interrogatur. His igitur distributis distantias ipsas a primordio rursus orditur dicens:

Unde hoc quod de pluribus praedicatur genus distat ab iis quae de singulis praedicantur, hoc est ab individuis. Illo quod de specie differentibus praedicatur distat a speciebus et a propriis. Illo etiam in quo quid sit appellatur, secernitur a differentiis et a communiter accidentibus, quod haec duo quale quid sit declarant.

Hoc dicit distare genus ab individuis, quod genus de pluribus (ut dictum est) praedicatur. Colligit autem et in unum redigit proprii specieique differentias. Nam, quoniam species de pluribus non specie, sed numero differentibus praedicatur, proprium vero de una tantum specie et de iis quae sub eadem specie sunt individuis praedicatur. Quamvis enim de una specie praedicetur, tamen aequa est illi cum specie a genere differentia de pluribus specie differentibus non praedicari. Nam neque species praedicare omnino de speciebus aliquid poterit: neque proprium, quoniam proprium non de pluribus speciebus, sed de una tantum cujus est specie praedicatur. Quod si ita est, una differentia a genere, species et propria sejunguntur. Accidens vero et differentia eadem quoque una a genere differentia separantur, quod genus in eo quod quid sit dicitur, differentia vero vel accidentia, in eo quod quale appellantur. Has Porphyrius ad construendam generis rationem differentias quam parcissime potest colligit, et ipsas differentias multis modis posterius probaturus, nunc vero, quantum sat est, dicit se abundantem generis constituisse rationem, hoc dicens:

Hoc si ita est, nullo minus aut plus effecta est generis diffinitio.

Perfectam plenamque se generis diffinitionem fecisse dicit, quoniam neque plus neque minus facta sit diffinitio, sed aequaliter ad genus pariliterque composita. Quod quale sit hoc modo monstrandum est. Novimus quod quaedam res quae ad alia praedicantur his de quibus praedicantur, abundant, ut genera et species. Namque animal quod genus est, de homine quod est species, hoc abundat, quod nomen generis etiam in equum atque bovem atque in alia valet aptari. Ergo si quis ad quamlibet rem abundantem fecerit, majoremque definitionem quam ipsa res fuerit, quam definit, non erit integra propriaque definitio, quoniam non solam illam rem amplectitur quam definit, si major fuerit diffinitio, sed etiam alias quascunque res quibus ipsius definitionis terminus abundabit. Majorum igitur praedicamentorum major erit definitio, minorum vero minor erit etiam definitio. Animal ergo quod majus est, ita definiunt: Animal est substantia animata sensibilis: hominem vero quod ab animali minus est, ita definiunt: Homo est animal rationale, mortale, risus et disciplinae perceptibile. Quod si majus est animal ab homine, major erit etiam animalis definitio ab hominis definitione. Plus enim erit dicere substantia animata sensibilis, quam animal rationale, mortale. Nam substantia animata sensibilis, sicut ipsum animal, non solum hominem complectitur, sed etiam equum et bovem atque alias hujusmodi species. Si quis ergo ad hominem majorem definitionem aptaverit, quae est animalis, ut ita definiat hominem: homo est substantia animata sensibilis, non est plena definitionis ratio, cum equus atque bos substantia animata atque sensibilis esse possint, quae species hominis non sunt. Si quis vero majori rei minorem definitionem aptaverit, curam et diminutam quodammodo facit rationem. Nam si quis animal definire volens dicat: Animal est res rationalis, risus et disciplinae perceptibilis, non erit integra definitio, quoniam sunt quaedam animalia quae istius definitionis rationem subterfugere atque evadere possunt. Est enim animal bos, quod neque rationale sit, neque risus perceptibile. Sola igitur relinquantur bene definiri, quaecunque aequalibus definitionibus constituuntur, ubi autem aequalis definitio sit, hoc modo possumus reperire: Praedicamenta quaecunque fuerint, si majus praedicamentum de minore aliquo praedicatur, converti non potest, ut minor de majore praedicetur. Semper enim majora de minoribus, nunquam minora de majoribus praedicantur. Nam si quis dicat hominem esse animal, non poterit convertere animal esse hominem. Nam homo nihil aliud, quantum ad genus, nisi animal est: animal quantum ad species potest esse etiam non homo. Paria vero praedicamenta semper sibi ipsa invicem convertuntur. Nam quoniam risibile solius est hominis, risibile ad hominem praedicatum etiam converti potest, ut homo ad risibile praedicetur. Dicitur enim quidquid est homo, risibile: quiquid est risibile, homo. Ergo quascunque definitiones convertere potes, illae verae atque pares sunt: quascunque convertere non potes, aut majores, aut minores sunt, pares inveniri non possunt. Nam si dicas hominem esse substantiam animatam atque sensibilem, verum est. Item si convertas et dicas substantiam animatam atque sensibilem esse hominem, non omnino verum dixeris. Potest enim substantia animata esse atque sensibilis et homo non esse. Item si dixeris rem rationalem, mortalem, risus et disciplinae capacem animal esse, verum dixeris. Si autem dicas atque convertas animal esse rem rationalem, mortalem, risus et disciplinae perceptibilem, non omnino verum dixeris. Potest enim esse animal, et non esse rationale et risus capax. Ergo quoties major est definitio, quam id quod definitur, si prius dicitur id quod definitur, et major definitio adhibetur, vera esse poterit definitio. Si enim prius dixeris hominem rem minorem, et ad ipsum postea adhibueris definitionem majorem, ut prius dicas homo est, et postea subjungas substantia animata sensibilis, utrum est. Homo enim necessario est substantia animata sensibilis. Si vero prius dixeris definitionem, et postea dixeris id quod definies, vera esse non potest omnino. Nam si definitionem majorem prius dixeris, dicens substantia animata sensibilis, et postea rem minorem intuleris, ut dicas homo est, ut sit, substantia animata sensibilis homo est, non omnino verum est. Potest enim esse et substantia animata sensibilis, non tamen homo. At vero si minor fuerit definitio quam illa ipsa res quae definitur, si prius dicta sit definitio, vera est, posterior, falsa. Nam si dixeris definitionem quae est minor, res rationalis, mortalis, risus et disciplinae capax, et post intuleris animal est, ut sit, res rationalis, mortalis, risus et disciplinae capax animal est, vera est. Omnis enim res, quae rationalis et mortalis est, risus et disciplinae capax, necessario animal est. At vero si converteris, et rem majorem prius dixeris: post vero minorem definitionem adhibueris, vera omnino esse non potest. Nam si dicas prius, animal est, postea autem junxeris, res rationalis, mortalis, risus et disciplinae perceptibilis, non omnino verum est. Potest enim esse animal, et rationale vel mortale non esse. Itaque si major est definitio quam res fuerit: si prius rem dixeris, postea definitionem intuleris, vera est. Si vero prius definitionem dixeris post rem intuleris, falsa est. In minoribus vero definitionibus et majoribus rebus contra est. Nam si definitionem prius dixeris, postea rem subjeceris, vera est. Si vero rem prius dixeris, postea definitionem subjeceris, vera omnino esse non potest. At vero in aequalibus definitionibus converti aequaliter potest. Nam quoniam solius hominis haec est definitio, animal rationale, mortale, aequalis est haec ad hominem definitio, quoniam non est aliud, cui possit aptari. Itaque si prius definitionem dixeris, postea rem subjeceris, vera erit, ut est: homo est animal rationale, mortale, risus et disciplinae perceptibile. Sin vero converteris, et prius definitionem, postea rem dixeris, ut si dicas, animal quod fuerit rationale, mortale, risus et disciplinae perceptibile homo est, haec quoque vera est: ita semper ut definitiones verae sint, neque plus, neque minus in definitionibus oportet aptari, sed aequaliter definitiones convenienterque disponi. Quod Porphyrius scilicet non ignorans ait, se neque plus, neque minus effecisse generis definitionem. Et Fabius: Sequitur inquit de specie disputare. Dic, inquam, quid sequitur? Et Fabius: Hic (ut opinor) ordo est.

DE SPECIE. Species quoque multis dicitur modis. Nam et uniuscujusque hominis forma species appellatur. Rursus dicitur et pulchritudo vultus, unde pulcherrimos quosque speciosos dicimus. Dicitur species et ea quae supposita est generi, unde hominem animalis speciem appellamus, cum animal ipsum genus sit: et album, coloris speciem.

Tunc ego speciei quoque nomen sicut generis aequivocum puta. Nam et hoc quoque multifariam appellari designat. Dicitur enim, inquit, species et figura corporis, et fortasse alia plura. De quibus quoniam nullus tractatus habebatur, jure praetermissa sunt. Hic tamen a Victorino videtur erratum, quod cum idem sit cujuscunque hominis species et vultus, quasi in alia appellatione speciei vultus iterum pulchritudinem dixit: quasi vero non perinde pulchritudo vultus sit ac tota species fuerit, nam si quispiam pulcher fuerit toto corpore, etiam vultu. Sed, praetermissis his, ad illam speciem quae sub genere ponitur atque genus efficit veniamus. Namque, ut dictum est, substantiae ipsae nullo speciei nomine generisve censentur, nisi quadam ad se invicem collatione sint comparationeque compositae. Namque quod homo animal est, non idcirco ei genus est, quoniam animal est, sed idcirco quod sub se hominis atque equi, et caeterorum animantium species habet, atque idcirco ait: Unde hominem animalis speciem appellamus, cum animal ipsum genus sit: neque enim homo species diceretur, nisi super ipsum animalis appellatio praedicaretur. Sed ut monstraret non in solis substantiis genera speciesque versari, sed etiam in omnium praedicamentorum nuncupationibus esse connexa, non solius substantiae dedit exemplum, sed etiam ejus quod reliquum remanserat accidentis. Quod enim ait; Et album coloris speciem, in accidentis divisione ponitur qualitatis. Sed, quoniam inter se quaedam connexio est, et talis comparatio atque relatio, ut praeter ad se invicem habitudinem genera et species esse non possint: nihil enim in eorum diffinitionibus concludi potest, nisi alterutrum nominata sint. Nam si substantia generis speciei supposita, speciei vero substantia genere superposito, et ad ipsam praedicatio perficitur, non est dubium quin cum genus diffinire necesse sit jure speciem, et cum speciem, jure nobis genus praedicare necesse sit. Haec igitur etiam in generis subscriptione servabatur distinctio, cum generis definitio habita est. Hoc enim dictum est, tunc esse genus quod ad distantes species diceretur. Nunc vero dicendum est id esse speciem quae sub genere ponitur. Sed multiplex ejus difinitio haberi potest. Potest enim rursus dici id esse speciem, ad quam genus in eo quod quid sit, praedicatur. Quae res utraeque id significant, speciem poni sub genere. Nam prima quidem definitio, id aperte designat. Secunda non talis est: quoniam semper minora majoribus supponuntur. Genus ab eo aliquid in eo quod quid sit praedicatur: quod majus esse non dubium est. Quod si ita est, nullus est obscuritatis error, quin species quae minor est majori sibi generi supponatur. Nihil igitur haec secunda definitionis significatio a priore differt: non enim species sub genere poneretur, nisi genus ad speciem in eo quod quid sit praedicaretur. Tertia vero definitio speciei integra ratione collecta est, et ipsius speciei vim naturamque demonstrat. Dicit enim speciem esse quae ad plurima numero differentia in eo quod quid sit praedicatur. Quae diffinitio etiam ex superiore genere debuit esse planissima. Sed ego non quantum castigata permittit brevitas explicabo, sed prius de ipsis generibus speciebusque pauca dicenda sunt: Cum sint quaedam genera quae species habeant, atque ipsa aliis generibus species esse possint, non est dubium ea gemina comparationis habitudine fungi, ut ad alia species, ad alia genera nominentur. Sed si in uno filo atque ordine speculemur, et quodcunque genus alicujus rei repertum est, ejus rursus genus aliud requiramus, et rursus aliud atque aliud: iterum si nihil sit quo intellectus ratioque consistat, inexplicabilis ratio interminabilisque tractabitur: sed, quoniam multa sunt in his scientiae fundamenta, quae nulla ratione animi in infinitum procedentia concluduntur, dicendum necessario est posse nos ascendentes usque ad tale aliquid pervenire, cujus cum ipsum caeteris genus sit, aliud genus invenire non possumus, quod genus primum, et magis genus, et generalissimum nuncupetur. Sed si hoc in genere contingit, ut ascendentes alicubi consistamus, non est dubium quin descendentes iterum species ad aliquem quodammodo calcem offenso termino consistamus. Igitur cum descenderimus per speciem et usque ad illam speciem venerimus, quae sub se species nullas habet, illam speciem ultimam speciem et magis speciem et specialissimam nuncupemus. Sed, quoniam species aliquorum est continens (si aliquorum specie differentium continens esset), non magis species, sed genus merito vocaretur. Sed, quoniam continet, et non specie differentes res continet, similes necesse est sibi contineat pluralitates: sed si continet pluralitatem, et majus semper est id quod continet, quam id quod continetur, de pluralitate illa species praedicabitur. Appellabitur igitur species de pluribus rebus numero differentibus in eo quod quid sit. Species enim cum appellatur de subterioribus, superiorem speciem substantiamque declarat. Nam cum dicimus quid est Cicero: homo continuo respondetur. Cum ergo tribus modis speciei facta sit definitio, superiores duae non tantum sunt speciei, sed etiam subalternae speciei. Est enim species quae et ipsa genus est: sit enim ipsa generalissimum genus substantia, et sub ea corpus, sub corpore, animatum corpus; sub animato corpore, animal; sub animali, homo; sub homine, individua. Sed hanc divisionem plenius posterius exsequemur, nunc autem hoc nobis tantum sufficit. Substantia igitur magis genus est, homo magis species, ita ut neque substantia species aliquando esse possit, nec homo genus: corpus vero animatum vel animal ad superiora species, ad subteriora genera nominantur. Si quis ergo corpus animatum vel animal vel hominem velit exprimere et dicat: Species est quae ponitur sub genere, et ad quam genus in eo quod quid sit praedicatur, haec definitio et magis speciem, id est hominem, et subalternam speciem continet, id est corpus animatum vel animal. Nam corpus animatum et animal et homo sub genere sunt posita, et ad eas omnes in eo quod quid sit appellatur, ut dictum est. Si quis vero illam speciem definitione monstrare velit quae vere species est, id est specialissimam speciem quae tantum species et nunquam genus sit, hoc modo definiet: Speciem esse, quae ad plurimas res numero differentes in eo quod quid sit praedicetur. Sed haec definitio subalternis speciebus nunquam conveniet. Illae enim quae subalternae sunt species, possunt etiam pro generibus accipi, si ad subjecta praedicentur. Quod si possunt pro generibus accipi, cum pro generibus acceptae fuerint non tantum ad plurimas res numero, sed etiam specie differentes praedicabuntur, quippe cum sunt genera. Sed quia hoc in magis speciebus non evenit ut aliquando de specie differentibus praedicentur, haec definitio posterior solius magis speciei definitio est, et eam caeterae subalternae species excludunt atque rejiciunt, quod Porphyrius ita demonstrat. Sed haec definitio ejus speciei est, quae magis species dicitur. Aliae vero definitiones erunt etiam illarum quae non sunt magis species, horum ergo ipsam subscriptionem demonstrationemque clarius seipsum dicere promittit cum dicit:

Manifestius autem hoc fiet quod dicimus hoc modo: In omnibus praedicamentis sunt quaedam magis generum et magis specierum, sunt alia mixta: magis genera sunt supra quae nullum aliud genus poterit inveniri. Magis species rursus, sub qua nulla species reperitur, horum intervalla quae possident, et genera et species sunt, singula superioribus et inferioribus collata, ut alteri genus alteri species appellentur.

Hujusmodi sunt, inquit, quaedam quorum genera inveniri non possunt, haecque ipsa merito magis genera nominantur, quoniam majus ipsis aliquid inveniri non potest. Nam si ista sunt genera (genus autem omnibus sub se positis majus est) quorum genus nullum est, nihil eorum majus poterit reperiri. At, quorum nihil majus poterit inveniri, merito ipsa magis genera vocitantur. Sunt autem quaedam alia quae magis species appellantur, sub quibus aliae species locatae non sunt. Nam plus videtur esse species ea et integrior, ac vere species est, quae genus nunquam est, quam ea quae aliquando genus esse potest. Quod si verior species est, quae sola species, nunquam genus est, merito magis species appellata est. Igitur inter magis speciem et magis genus intervallum quod est, subalterna genera, et subalternae species impleverunt. Nam subalterna vocamus quaecunque ad superiora species, ad inferiora pro generibus accipiuntur, idcirco quia, si omnes res ad inferiora componas, genera sunt, si ad superiora, species: et si ad superiora et inferiora eadem ducas, genera et species invenientur. Atque ideo subalterna genera et species nominata sunt, quod filo quodam atque ordine ad inferiora composita genera, et ad superiora species agnoscantur. Sed haec ita genera speciesque esse possunt, non ut cui genus est, eidem iterum velut species supponatur. Nam si (ut prius ostensum est) specie sua majus est genus, non est dubium quin major res sub minori poni non possit: atque ideo ait, ut alteri genus, alteri species appellentur, quod nequaquam ad eamdem rem et genus esse et species conveniret. Dat igitur hujus rei exemplum, ut quod dicit, facilius possit agnosci. Facit igitur hanc divisionem. Ponit substantiam magis genus, supponitur substantiae corpus et in incorporeum. Corpori, animatum corpus et inanimatum. Animato corpori animal sensibile, et animal insensibile, ut sunt ostrea vel conchilia, vel echini, vel arbores, et alia hujuscemodi, quae vivendi animam habent, non etiam sentiendi. Sub animali, animal rationale et irrationale. Sub rationali, mortale et immortale. Sub mortali, hominem. Sub homine singulos homines, hoc est corpora individua, Ciceronem et Virgilium scilicet, et eos qui jam in partes sunt singuli. Substantia ergo quae prior est, magis generis loco accipitur. Genus enim solum non etiam species est, quod nunquam ei genus superius invenitur, homo vero solum species est: nullas enim alias sub se species coercet. Singuli enim homines non specie, ut dictum est, sed numero differunt. Corpus vero quod pridem sub genere posuimus id est substantia, ad substantiam quaedam species, ad animatum corpus genus accipitur. Animatum autem corpus ad corpus species est, ad animal genus; animal autem ad animatum corpus species videtur, ad rationale animal, genus. Rationale item animal, mortalis genus est, species animalis. Mortale autem genus hominis est, species rationalis animalis: homo autem quod super individua est, nihil de generis natura sortitus est, sed tantum sola species appellatur. Sed hanc divisionem sicubi in aliis rebus transferri et aptari placet, ita considerandum est, ut quidquid fuerit cujus genus inveniri non potest, magis id genus appelletur. Et quidquid cujus nulla species fuerit, id est ut super individua collocetur, illa magis species. Oportet enim si quod genus sit, super differentes specie res poni. Quod autem magis species, non super differentes specie res poni, nunquam aliter digne species poterit appellari. Ergo, quoniam quemadmodum quod superius genus super se nullum genus habet, magis genus dicitur: ita species, quoniam sub se species non habet, sed tantum individua, merito magis species appellatur. Illa autem quae in medio posita sunt non ejusdem sunt habitudinis. Nam quoniam species esse possunt, non sunt magis genera: et quoniam genera esse possunt, idcirco nunquam magis species praedicantur. Nam illis quae supersunt species sunt: illis vero quae subsunt loco generis praeponuntur. Cum igitur duae formae sint omnium rerum, ut aut genera praeponantur, aut species supponantur, summitates, id est generalissimum genus, et specialissima species, singulas tantum continent habitudines. Illud, ut tantum genus, nunquam species videatur: illud, ut sola species, nunquam etiam genus appelletur. Subalterna vero quae media sunt duas formas habent, id est utrasque. Namque (ut frequentius insinuatum est) et generis quodammodo parentelam, et speciei derivationem sortita sunt. Nec hoc fortasse nos turbet quod species specialissima habet aliquid sub se. Namque homo, cum sit magis species, habet sub se singulos homines. Haec enim quamvis individuis supersit, nunquam formam specialitatis immutat. Cum enim sub se individua habeat quod ea contineat, quae sub una specie sint, et nulla substantia proprietate discrepent, species eorum vocatur quae continet. Ita homo et animalis species dicitur, quia continetur: et hominum singulorum species est, quia eos continet qui nulla unquam specie discrepabunt. Definitio igitur magis generum magisque specierum talis est: Magis genus esse dicitur, quod genus semper sit, nunquam species. et quo superius nullum genus sit. Rursus magis species est, quae species semper sit, nunquam genus. Et iterum quae nunquam dividitur in species, et quae ad plurima numero differentia in eo quod quid sit praedicatur. Illa vero alia (ut saepe dictum est) et genera et species esse possunt, superioribus scilicet inferioribusque collata. Hoc autem attentissime respiciendum est, quod in diversis longe nationibus in eo genere, ubi ex sanguine aliqua cognatio deducitur diversarum cognationum gens ad unum caput generis duci potest. Namque cum Romani a Romulo sunt, Romulus autem a Marte, Mars a Jove, poterit genus Romanorum ad Jovem duci. Item quoniam Athenienses a Minerva, Minerva a Jove, potest Atheniensium genus ad eumdem Jovem velut ad originem duci. Item quoniam Persae a Sole, Sol autem a Jove, possunt Persae quoque ad eumdem Jovem, velut ad originem propriam deduci. Ita diversissimae gentes ad unius cognationem erigi possunt, quod idem in speciebus generibusque non fit. Nunquam enim diversa genera sub uno genere poterunt accommodari. Aristoteles enim primorum generum praedicamenta decem constituit, quae velut aliquis fons, ita subterioribus omnibus ortum quodammodo nationemque profuderunt. Haec igitur genera, quoniam generalissima sunt, et superius eis nullum aliud inveniri genus potest, ad unum genus reduci non poterunt. Quod si decem genera prima ad unum genus reduci non poterunt, nec illa quae subsunt eisdem generibus, id est species subalternaque genera, ad unum genus aliquando poterunt applicari. Nam si prima eorum genera ad unum superius duci non possunt, non est dubium quin ea ipsa quae sub ipsis sunt, ab uno genere coerceri continerique non patiantur. Nam si substantia, qualitas, et quantitas, et caetera sub alio communi genere poni non possunt, quod ipsa magis sunt genera, nec quidquid substantia fuerit, id est sub eodem genere, ut animal vel homo, vel item sub qualitate vel quantitate, ad aliquod genus commune se poterunt applicare. Nunquam enim inveniri genus poterit, quod haec decem genera solitario et proprio intellectu intra se possit veluti species continere. At dicat quis: Haec omnia decem genera si vere sunt subsistentia, quodammodo substantia vel entia dici posse. Flexus enim hic sermo est ab eo quod est esse, et in participii abusione tractum est propter angustationem Latinae linguae compressionemque. Haec igitur (ut dictum est) entia possunt appellari. Et ens hoc ipsum, id est esse, genus eorum fortasse dici videbitur, sed falso. Namque omnia quae inter se aequivoce nominantur, nunquam ejusdem continentiam generis sortiuntur. Quippe quorum substantia discrepat, non est dubium quin generis quoque ipsius definitio discrepabit: haec autem ut entia nominentur, non univoce, sed aequivoce praedicantur. Nam quoniam substantia ens est, et item qualitas ens, si quis rationem definitionemque substantiae et qualitatis dixerit, eademnam utrisque non poterit convenire, non est dubium quin substantia et qualitas non univoce, sed aequivoce praedicentur. Quod si aequivoce praedicantur, sub ejusdem generis fonte poni non poterunt. Non est igitur in generibus speciebusque aliquod genus solum quod possit diversa rerum genera coercere. Tunc Fabius: Abundanter haec, inquit, omnia, et de his ipsis rebus frequentius inculcatum est. Sed perge ad sequentia. Faciam, inquam. Haec enim, ut arbitror, sequuntur.

Ergo decem genera constituit Aristoteles in praedicamentis quae magis genera sunt. At vero illae quae magis species sunt, semper in plurimo quidem numero sunt, non tamen in infinito. At vero individua quae ub magis speciebus sunt, infinita sunt semper.

Hoc enim dicere vult quod multo plures species sunt quam genera: habet enim genus sub se plurimas species: et quoniam decem genera rerum omnium prima sunt, species specialissimae non solum decem sunt, sed plures, non tamen infinitae. Individua vero quae sub magis speciebus sunt infinita sunt, et eorum intelligentia nulla unquam capi scientia potest. Quae enim infinita sunt nullo scientiae termino concluduntur. Igitur omnis a nobis divisio, omnisque scientia a magis generibus per subalterna genera usque ad magis species deducatur. Ibi enim consistentes integram superiorum scientiam accipere possumus ac retinere. Si quis autem individua velit scientia disciplinaque comprehendere, frustra laborat: sed ita jubemur a magis generibus usque ad magis species per media intervalla discurrere, ut specificis differentiis dividentes subalterna genera, a magis generibus usque ad magis species descendamus. Specificae differentiae sunt quae speciem quamcunque declarant. Declarant autem species differentiis hoc modo. Si quis enim dicat substantiam, ut ponat sub substantia, corpus sub corpore, animatum corpus sub animato corpore, animal sub animali, rationale animal sub animali rationali, mortale, et omnes has species quae sunt substantiae cum differentiis posuerit, hominis scilicet species informabitur. Nam corpus animatum ab inanimato corpore differentia est. Porro autem animal ab insensibilibus, et rationale ab irrationali, et mortale ab immortalibus differentiae sunt: haec igitur omnia cum junxeris, unam speciem declarabis, id est hominem. Nam cum dicis corpus animatum, animal rationale et mortale, quae scilicet differentiae in subalterno ordine sibi suppositae sunt, hominem demonstrasti. Sunt autem quaedam aliae differentiae, quae tales sunt, ac si dicas animal rhetoricorum, quod solus homo rhetor esse possit. Sed haec differentia non specifica differentia est, et substantiam hominis naturamque non perficit, sed tantum artem quamdam scientiamque commendat. Illae igitur in divisionibus differentiae speciesque prosunt, ex quibus illa quae dicitur magis species informatur, et haec vocatur specifica differentia, quae magis speciem possit efficere. Ergo cum per haec descensum fuerit ad magis species, relinquenda sunt sub magis speciebus individua, nec eorum est aliqua scientia requirenda. Nam illa non solum infinita sunt, sed etiam quaecunque in sese continuerint infinita fiunt. Rhetorica enim species est. Sed cum venerit in singulos homines, tunc per singulos et infinitos divisa, singula etiam fiet et infinita. Si enim omnes quicunque sunt vel fuere numerentur rhetores, nullus unquam hujusce numerationis finis erit, cum praesertim etiam per infinita tempora in futurum singuli homines rhetores esse possint. Hic Fabius: Hoc igitur, inquit, erat quod ait.

Porro autem vel artium vel disciplinarum cum individua per singulos homines esse ceperint, rationem ad percipiendum capere vel habere omnino non possunt.

Et ego. Hoc, inquam, est quod cum artes vel disciplinae, quae in sua specie una ante collecta fuerint, in individua venerint, id est, per singulos homines in infinitam multitudinem innumerabilemque sese dispertiunt: hoc autem idcirco evenit, quod haec eadem ratio est quam Porphyrius ipse dicere non neglexit. Genus enim cum unum sit, plurimarum specierum progenitivum est. Namque sub uno genere plures species inveniuntur, idcirco quoniam species genus illud unde profluunt, in plurima segregant atque dispertiunt. Genus autem plurimas colligit res, sicut ipsum a plurimis iterum speciebus dividitur. Namque homo, corvus et equus, quae sunt species, quantum ad animal, aequaliter animalia sunt. Ita enim nomen animalis omnes suas species intra se continet. Quod si et in homine animalis nomen est, et in corvo, et in equo, non est dubium, quoniam illud genus, quod sub seipsum ea continet, species divisae inter se dividant multiplicentque. Colligit igitur genus species in se, species vero suapte natura genus ipsum dispertiunt. Est igitur genus collectivum specierum suarum et quodammodo adunativum. Species vero divisae generis quodammodo et multiplicativae. Igitur quicunque ad magis genera ascendit, omnem specierum multitudinem per genera colligit adunatque. Cum vero a magis generibus usque ad magis species decurritur, omnis unitas generum superiorum in multifidas ramosasque species segregabitur. Quod autem ait multitado capienda, perinde est ac si diceret, multitudo facienda est: nam cum dividis genus in species, easdem species multas esse accipis, quas tu idem fecisti. Species quoque ab hac generis adunatione ac quodammodo collectione non discrepant. Namque et ipsae infinitatem individuorum ad unam revocant formam. Singulorum enim hominum species quae est homo, collectiva est, hoc modo. Ad hominis enim speciem cuncti singuli homines, unus homo sunt, id est prima species quae nos continet coercetque. Porro autem ipsa species in nos multos scissa dividitur. Omne enim quod singulum est atque individuum, illud unde nascitur dividit. Omne quod non est singulum atque individuum, sed dividi potest, non per se ipsum magis dividit subteriora, quam colligit. His igitur expeditis, constat et genus plurimarum specierum esse genus, et speciem plurima sub se individua coercere. Nam si illa quae sunt subteriora dispertiunt, et in multitudinem dissipant dividuntque, non est dubium quin superiora semper inferioribus pauciora sint. Praedicamenta vero quae aliud de alio praedicantur, vel ad se invicem quae torquentur, hoc modo sunt: omnis enim res alia aut major erit, aut minor, aut aequa; omne quod est majus, de minore poterit praedicari: nam cum animal sit majus ab homine, poterit animal de homine praedicari, minus vero de majore non dicitur. Nam quoniam animal est et homo et equus, ad animal hominem si praedicare volueris, tantum haec convenit praedicatio, quantum convenit animal partem esse super hominem. Age enim, converte, et die hoc esse animal quod hominem: quantum igitur pars est animalis, quae hominis speciem contineat, tantum animal homo est. In illis autem aliis partibus animalis quae aliud continent quam est species hominis, hominis appellatio non convenit. Nam si dicas animal, hoc est, quod homo in illa parte in qua equus est non erit homo, atque ideo universaliter non convertuntur. Nam si dicis, omnis homo animal, verum est. Si dixeris, omne animal homo est, falsum est. Quod si majora de minoribus idcirco praedicantur, quia omne majus minus in se continet: et minora de majoribus idcirco non praedicantur, quia majora minoris definitionem supervadunt, et quodammodo exsuperant, non est dubium quin illa quae sunt aequalia, sibi possint ipsa converti. Aequalia autem illa sunt quae neque minora neque majora sunt, id est, ut si in quamlibet speciem apponantur, et omni illi speciei adsunt, et nulli alii: nam omnis homo risibilis est, et nulla alia species risibili potest proprio nuncupari, atque ideo quoniam aequalia sunt convertuntur. Dicis enim: Quid est homo? Risibile; Quid est risibile? Homo: et item, Quid est hinnibile? Equus; Quid est equus? Hinnibile. Quod si semper majora de minoribus praedicantur, superiora necesse est genera esse, et omnia subalterna minora. Quod si subalterna omnia minora sunt, non est dubium quin si quis per subdivisionem descendat ad ultimam speciem, quodcunque genus de vicinis sibi praedicabitur, etiam de subalternis praedicetur: namque substantia habet sibi vicinum ad subteriora genus, ad se vero speciem, quod est corpus; de hoc igitur substantia praedicatur. Si quis enim interroget quid est corpus, dicitur substantia. Sub corpore vero est animatum corpus, et sub eo animal. Ergo quoniam substantia idcirco praedicatur de corpore, quia illi est superior, necesse est, quibus corpus superius fuerit, eisdem etiam sit substantia superior. Nam si corpus praedicatur de animato corpore, et de animali, praedicabitur etiam substantia de animato corpore, et de animali. Sic igitur quaecunque superiora fuerint de subterioribus non solum sibi vicinis, sed etiam longe subterioribus praedicantur. Nam si majora sunt iis quae sibi vicinae sunt speciebus, multo majora erunt etiam illis quibus illae vicinae species fuerint ampliores: ergo de quibuscunque species praedicatur, de ipsis praedicabitur et illius speciei genus. Nam si species aliqua, aliqua re major est, multo genus speciei ipsius illa re qua species major est, majus erit. Atque ita ad id praedicabitur quemadmodum ipsa species antea praedicata est. Quod si ita est, non est dubium quin genus quoque generis illius, quod ad illud ad quod species praedicabatur, poterat praedicari, etiam id quoque de eo de quo species et genus speciei praedicabatur, praedicari posse. Nam si quis dicat Ciceronem esse hominem, cum animal hominis genus sit, non erit absurdum Ciceronem animal praedicari, et cum animalis ipsius substantia genus sit, non erit inconveniens Ciceronem substantiam praedicari, quoniam quae supersunt de subterioribus praedicantur, et quae subteriora sunt si qua alia sibi subteriora habeant, illud primum genus habebunt etiam ista subteriora, et de his non inconvenienter praedicabitur. Igitur species de individuo praedicatur ut magis, magis genus vero de omnibus subalternis, et de magis specie praedicatur: aequo enim modo dicitur et corpus substantia, et animatum corpus substantia, et sensibile corpus substantia, et rationale animal substantia, et mortale substantia, et homo substantia, et de ipsis etiam magis genus individuis praedicatur, ut dictum est: potest enim Cicero dici substantia, species vero sola de nullis aliis, nisi de individuis praedicatur, ut praedictum est: individua autem ipsa de nullo alio praedicantur nisi de ipsis, id est singulis. Natura autem individuorum haec est, quod proprietates individuorum in solis singulis individuis constant, et in nullis aliis transferuntur, atque ideo de nullis aliis praedicantur. Ciceronis enim proprietas cujuslibet modi fuerit, neque in Catonem, neque in Brutum, neque in Catullum aliquando conveniet. At vero proprietates hominis quae sunt idem rationale, mortale, risibile, pluribus, et omnibus individuis possunt et singulis convenire. Omnis enim homo et sigillatim individuus, et rationalis est, et mortalis, et sensibilis, et risibilis. Atque ideo illa quorum proprietates possunt aliis convenire, possunt de aliis praedicari. Haec autem quorum proprietas in aliis non convenit, nisi in se ipsis tantum singulariter, de aliquibus aliis praeter se singulariter praedicari non possunt. Repetendum est igitur, quod omne individuum specie continetur, species vero ipsa coercetur a genere, et unum quasi omnium totum corpus, magis genus est, et nunquam est pars: individuum vero pars semper est, nunquam est totum. Species autem et pars et totum merito nuncupatur, nam ad genus pars est, ad individua totum: dividit enim genus (ut dictum est) et individua colligit. Sed species pars est alterius, id est, generis, totum vero non est partis, sed partium. Namque genus et unum est, et plures species unius rei, id est, unius generis species pars est. Et quoniam individua plura sunt, et infinita sub una specie quae illa individua colligit, species illa non est unius totum, id est, non est partis totum, sed plurimorum, id est partium; plures enim partes sub ea individuorum sunt, quarum totum species, id est homo, appellatur. Sed de genere et specie sufficienter dictum est. Et quoniam matutinae salutationes vocant, in futuras noctis vigilias quod est reliquum transferamus.

DIALOGUS SECUNDUS. DE DIFFERENTIA. Multa tam nobis a parente natura quam caeteris animantibus gravia illustriaque concessa sunt, quae nos ita quasi quaedam benigna artifex humanitatis excoluit, ut primum nobis reputandi considerandique animos rationemque concederet, post vero rationem repertam proloquendi conferret, perinde ac si voluisset, jussissetque nos non corporis sensibus a belluis, sed mentis divinitate distare: quae cum se sibi adjunxerit, et a suae vivacitate naturae non discesserit, tunc sic ut ipsa est aeterni generis, ita quoque famam in posteros, vitamque gloriae infinitissimis temporibus coaequat. Sin vero pravis se libidinibus corporis obnoxiam mens perdendam corrumpendamque permiserit, naturam corporis sequitur. Nam nihil ejus vivacitatis post corpora remanet, cui omnis labor et studium de rebus corporis atque in corpus impensum est. Quare advertendum est, ut nos meliores accuratioresque reddamus, non ea re qua pecudibus nihil distare possumus, sed quo coelestium virtutum similitudine aeternitatis gloriam factis egregiis dictisque mereamur. Sed de his alias, nunc ad propositum revertar. Cum igitur alterius noctis consueta lucubratio vigiliaeque venissent, credo hesternae rationis subtilitate captus, vel qua ipse est cupiditate discendi audiendique studio, vigilantius quam unquam surrexerat Fabius ad me perrexit, qui postquam consalutatus, sequentis a me operis promissam continuationem reposceret. Faciam, inquam, non invitus, quippe cum nec mihi sit in vita quidquam melius agere, et tu hanc mihi jocunditatem studio tuo augeas, quod mihi perquam gratissimum est, placuit igitur ut quoniam hesterna dissertio speciem explicuerat, alterius expositionis principium de sequenti differentia sumeretur. Hic Fabius: Uberrime, inquit, a te hesternis vigiliis de generibus et speciebus expositum est. Sed (ut dici audio) subtilior de differentiis tenuiorque tractatus est. Non, inquam, immerito, nam varie acceptae differentiae varias habebunt etiam potestates. Erunt namque alias genera, alias species, alias vero differentiae, sed hoc postea demonstrabitur. Nunc vero ita (ut arbitror) textus est:

Omnis differentia et communiter et proprie et magis proprie dicitur.

Differentiam quoque multis appellari modis designat. Dicit autem tribus his modis fieri differentiam, cum aut communes sunt, aut propriae, aut magis propriae. Communes sunt quibus omnes aut ab aliis differimus, aut a nobis ipsis: nam sedere vel ambulare vel stare differentia est: nam si tu ambules, ego vero sedeam, in situ ipso atque ambulatione differimus. Et item ego cum nunc sedeo, postea vero si ambulem, communi a meipso differentia discrepabo. Propriae vero sunt quae uniuscujusque individui formam aliqua naturali proprietate depingunt, ut si quis sit caesiis oculis, vel crispo capillo. Etenim propria uniuscujusque singuli hominis sunt quo cum ista nascuntur. Magis propriae sunt quae in substantia ipsa permanent, et totam speciem differentia descriptioneque permutant, ut est rationalis vel mortalis hominis differentia. Horum autem communes et propriae differentiae sub eadem specie singulos a se faciunt discrepare, illa propriis differentiis, illa communibus. Magis propriae vero totam naturam cujuslibet speciei substantiamque permutant, et ab aliis speciebus segregant atque disjungunt. Harum ergo communes et propriae differentiae, quoniam speciem non permutant, sed formam quodammodo et habitudinem solum faciunt discrepare, alteratum facere dicuntur, id est non integrum alterum facere, id est non integre permutare, sed quodammodo discrepantiam distantiamque faciunt, atque ideo non vocantur alterum facientes, id est permutantes, sed magis alteratum, id est non integre alterum facientes. Illa vero tertia, id est magis propria, quoniam substantialis est, et ipsius speciei inserta naturae alterum facit. Nam quoniam homo atque equus quantum ad hoc quod animalia erant una illis erat substantia, veniens nationale disgregavit omnino speciem, et funditus alterum fecit. Ergo communes et propriae differentiae alteratum facientes vocantur, magis propriae autem alterum facientes. Constat igitur differentiarum alias facere alterum, alias alteratum: illae quae faciunt alterum, quae substantiales sunt, et omnes naturam speciemque permutant, et specificae praedicantur; valent enim quamlibet speciem constituere, et ab aliis omnibus segregare, et ejus formam naturamque componere. Nam si dicas mortale et rationale differentias et eas animali supponas, non est dubium quin cum hominis speciem facias, speciei hujus sint perfectrices, atque ideo specificae nominantur, quod et permutant naturam, et ipsam substantiam cujuslibet alius speciei constituant. Illae vero aliae nihil aliud efficiunt, nisi alteratum, quippe cum aut proprietate quadam formae alius distet ab alio, aut aliqua habitudine et dispositione aliquid faciendi. Illa igitur magis propria differentia, quam specificam nominamus, sola poterit in generis divisione congruere. Etenim caeterae nihil ad substantiam, sed ad quamdam quodammodo ejusdem similitudinis discrepantiam distantiamque ponuntur. Nihil enim in illis praeter alteritatem solam reperire queas, quippe quae non constituunt species, sed constitutas jam et effectas magis propriis suis qualitatibus ipsae discriminant. Quod autem dicit:

Repetenti nunc a superioribus dicendum est, differentiarum alias esse separabiles, alias inseparabiles, Hoc est quod hic nunc divisio alia rursus assumitur. Nam cum prius differentiam in tribus partibus separaret, et postea tres illas in duarum tantum numerum quantitatemque colligeret, ut alias alterum facientes esse diceret, alias alterantes, ipsarum rursus trium tertia sumitur facienda divisio. Dicit enim alias esse separabiles, alias inseparabiles, et sicut in priore divisione alteratum facientes duae fuerunt communes et propriae, sola vero magis propria remanserat quae alterum faciebat, eodem nunc etiam modo in separabilibus et in inseparabilibus: communis tantum separabilis differentia est, utraque aliae, ut caecitas oculorum, vel flava caesaries, vel corporis proceritas, quae sunt propriae differentiae; vel certe rationabilitas, vel mortalitas, quae sunt magis propriae differentiae, non possunt unquam ab hominis specie segregari. Sedere vero vel currere, quae communes sunt, separantur a singulis, et item rursus adduntur. Earum vero quae sunt inseparabiles, aliae per se veniunt, aliae vero per accidens. Et illae quae per se veniunt, a magis propriis manant. Illae quae per accidens, a solis propriis effunduntur. Et inseparabile accidens est, quidquid per inseparabilem propriam differentiam unicuique speciei contigerit. Sed quanquam propria et magis propria inseparabiles differentiae sint, nunquam tamen illam superiorem formam naturamque commutant. Nam magis propria semper alterum, propria solum semper efficit alteratum. Huc accedit quod inseparabiles propriae possunt alicui plus minusve contingere. Inseparabiles magis propriae, nec cumulis intentionis augent, nec imminutione decrescunt. Potest enim alius procerior, alius fuscior, deductioribus alius capillis, alius flavioribus nasci, quae sunt inseparabiles propriae differentiae. At vero magis propria, id est rationale neque plus, neque minus admittit. Omnes enim homines in eo quod homines sunt, aequaliter sunt rationales atque mortales. Nam si genus plus minusve esse possit genus, possunt etiam differentiae vel intentione crescere, vel remissione decrescere. Nam quoniam animal non est plus homini quam equo, neque equo plus quam caeteris, et aequaliter subjectis omnibus genus est. Sic specierum differentiae quas specificas appellamus magis minusve non capiunt. Nam si animal rationale, mortale, hominis est definitio, et hominum nihilominus singulorum, non est dubium quin haec definitio ad omnes homines singulos aequaliter semper aptetur, et nulli neque plus neque minus conveniat. Quod si ita est, partes quoque totius definitionis, quae sunt differentiae, tales erunt ut nulli neque plus neque minus, sed aequaliter semper et convenienter aptentur. Partes autem hujus definitionis sunt rationale et mortale. Rationale igitur et mortale, quae sunt magis propriae differentiae plus minusve non capiunt. Ab hac igitur, id est, separabilium inseparabiliumque differentiarum divisione tribus modis differentias speculamur. Nam aut separabiles sunt, aut inseparabiles. Inseparabilium vero aut per se veniunt, aut per accidens. Quae per se veniunt aliae sunt quae genus dividunt, aliae quae speciem informant atque constituunt. Sed de superioribus prius dictum est. Nunc autem de iis quae genus dividunt et speciem constituunt disseramus. Omnis quaecunque fit generum divisio in species, si earum specierum alia subdivisio fiat, et a magis generibus per subalterna genera usque ad magis species decurratur, gemina in his erit duplexque divisio. Namque si contrarias differentias respicias, generum est divisio. Si subalternorum generum sit, specierum constitutio. Si enim genus dividamus, id est substantiam, ut jam in speciei disputatione divisa est, et sic ut substantia sit summa post substantiam, animatum corpus et inanimatum; sub animato corpore sensibile et insensibile; sub sensibili, id est animali, rationale et irrationale; sub rationali, mortale et immortale. Hae igitur differentiae eaedem species sunt, si contra seipsas in divisione respiciantur, et dividunt genus hoc modo. Nam quoniam sub substantia animatum corpus et inanimatum posuimus, si animatum corpus contra inanimatum respicias, substantiam divisisti. Si vero subalterna genera in ipsis differentiis aspicias, speciem constitues. Nam si animatum corpus et quod sub ipso est sensibile corpus aspexeris, animal respexisti. Item si rationalem differentiam contra irrationalem differentiam acceperis, genus quod est utrorumque, id est animal divisisti. Si vero sub eodem ordine rationalem differentiam et mortalem accipias, hominis sine dubio speciem demonstrasti. Ita hae differentiae alio modo accepta fiunt generis divisibiles, id est genera dividentes. Alio vero modo fiunt constitutivae specierum, id est quae species declarent atque constituant.

Nam si contrarias differentias respexeris, divides genus. Si vero subalternas, speciem constitues.

Differentiarum igitur vis, et separabilium et inseparabilium caeteras tres res, id est genus, speciem, accidensque sic retinet, ut permutata comparatione per haec eadem ipsa etiam permutentur. Nam rationale et mortale differentias si contra irrationale et immortale respexeris, divisibiles sunt generis differentiae. Sin vero idem ipsum rationale et mortale ad superiora comparaveris, species erunt ejus quod eas continet animalis.

Si vero rationale atque mortale ad subjectum hominem consideres, genera ejus constitutivasque differentias contemplabere.

At vero de illis aliis inseparabilibus, id est, propriis cadunt differentiae inseparabilis accidentis. Inseparabile namque est accidens, caecitas oculorum, et nasi curvitas, et alia hujusmodi. Et idem de separabilibus accidentibus, id est de communibus. Separabile namque accidens est, vigilare, dormire, currere, et sedere. Quod autem dicit: Sic igitur composita sit super omnia substantia, et sint ejus differentiae divisibiles animatum et inanimatum, contrarias differentias in species monstrat. Quod autem dicit: Haec differentia animata atque sensibilis sociata substantiae perficiet animal, constitutivas specierum differentias monstrat. Sic igitur variis modis acceptae, varias virtutes formasque sortitae sunt. Sed et divisibiles et constitutivae utraeque specifice nominantur, et in divisionibus generum definitionibusque solae sunt utiles. Caeterae vero inseparabiles per accidens, inutiles, et multo magis illae sunt inutiles, quae separabili differentia discretioneque formatae sunt. Has autem specificas differentias, qui de differentiarum divisione tractavere, tales esse declarant quibus species a genere abundant. Quid autem sit breviter explanandum est. Controversia est utrum genus differentias specierum suarum in se habeat, an minime, ut puta: Animal sub se habet species rationale et irrationale, id est hominem, et verbi gratia equum. Rationabilitatem igitur et irrationabilitatem, id est, hominis vel equi differentias, quibus a se species sub animali positae differunt, utrum habet utrasque animal, an non habeat in controversia est. Nam si animal quod genus est, neque rationale est neque irrationale, species quae sub ipso sunt positae istas differentias non habebunt. Nam si genus istas differentias non habebit, unde erunt speciebus differentiae, quibus a seipsis differunt? Sed si quis dicat esse in genere istas differentias (non enim haberet differentias species, nisi prius genus habuisset), aliud majus continet incommodum. Nam quoniam aeque sunt species quae sub aliquo genere supponuntur, et aequaliter homo atque equus sub animali genere ponuntur, neque homo prius est neque equus, sed uterque aequaliter animalis species nominantur. Igitur si rationale atque irrationale aequaliter sub eodem genere sunt, erunt etiam uno tempore. Quod si uno tempore et genus istas differentias habet, ut genus suapte natura, id est animal rationale sit et irrationale, non est dubium quod eadem res uno tempore duas contrarietates in sese substantialiter retineat, quod fieri nequit. Quid igitur? Dicendum est quoniam genus actu quidem ipso quod Graeci ἐνέργειαν vocant istas differentias non habet. At vero potestate ab his ipsis differentiis, quas in suas species fundit non vacat. Quid autem sit actus et potestas castigatius explicandum est. Tantum interest actus a potestate, quantum homo ridens ab eo qui ridere possit non tamen rideat. Ille enim agit ipsam rem, ille tantum potest, non etiam agit. Sic igitur et animal. Namque homo actu ipso rationalis est. Semper enim homo rationalis, et nihil aliud est: et equus semper irrationalis, et ejus irrationabilitas in actu posita est. At vero ipsum animal rationale vel irrationale non ipsum agit, neque est in eorum actu positum, sed in potestate. Potest enim ex se rationale atque irrationale profundere. Quare quoniam species actu differentias continent, genus vero potestate, species a genere merito differentiis abundare dicuntur. Quoniam quod genus potest, id est differentias facere, species non solum possunt, sed etiam agunt. In ipsis enim speciebus positae informataeque sunt. Est autem alia differentiae definitio talis quae dicat differentiam esse quae ad plurimas species in eo quod quale sit, praedicatur. Differentia ad res plurimas dici potest, ut rationale dicitur ad hominem: homo enim est rationalis, dicitur ad Deum. Deus enim rationalis dicitur, sed non in eo quod quid sit, sed in eo quod quale sit. Nam si qualis homo sit interrogetur, rationalis continuo respondetur. Qualis Deus sit si interroges, rationale non absurde dixeris. Eodem modo etiam irrationabilitas dicitur et ad equum et ad bovem et ad piscem et ad avem, quae omnia si qualia sint interrogaveris, irrationabilia praedicantur. Bona igitur et recta haec est definitio, id est differentia est quae ad plurimas res specie distantes in eo quod quale praedicatur. Et de mortali vero, et de aliis differentiis, eadem est ratio. Sequitur locus perdifficilis, sed transferentis obscuritate Victorini magis quam Porphyrii proponentis, qui hujusmodi est. Dicit enim omnem rem quaecunque est corporea ex materia et forma constare. Namque si statuam dicas, constat statua ex aere (verbi gratia) et figura illa quam ei suus fictor imposuit, et est materia ex qua facta est aes: figura vero, id est, forma qua aes ipsum formatum est. Nam si hominem formabis ex aere et figura hominis, erit hominis figura, forma, aes vero materia. Eodem modo etiam genus. Namque genus in modum materiae accipitur, differentia vero in modum formae. Etenim quemadmodum quaecunque illa res ex materia et forma constat, sic etiam omnis species ex genere et differentia. Namque genus ita est hominis, ut est statuae aes. Differentia vero sic est hominis, ut est forma illa ex qua aes effictum est. Nam sicut ex aliqua figura quae ex aeris materia efficta est, cujuscunque illius species statuae fit, sic etiam in genus, id est in animal cum venerit differentia, id est rationale, hominis species fingitur. Ista igitur sibi proportionaliter sunt. Proportio autem est cujuscunque illius rei similis ad aliquam rem cognatam comparatio: ut puta si duo compares ad quatuor, dupla proportio est. Si vero viginti ad quadraginta, eadem dupla. Sub eadem ergo proportione sunt quatuor ad duo, sub quali quadraginta ad viginti, quod utraque duplex est numerorum comparatio. Sic igitur qualis proportio est, id est comparatio materiae et figurae, talis est proportio generis et differentiae: et ista quatuor sibi proportionaliter sunt. Eodem enim modo ex materia et figura species uniuscujusque illius fictionis formata est, quemadmodum ex genere et differentiis species cujuscunque illius animantis inanimantisve formatur, quod Victorinus scilicet intellexisse minus videtur. Nam quod Porphyrius ἄλογον dixit, id est proportionale, ille sic accepit quasi ἀνάλογον diceret, id est irrationaliter. Atque ideo in loco ubi habet hoc modo scriptum: Omnes namque res ex forma et materia consistunt, ipsa autem forma irrationalis est, tollendum est irrationalis. Et subterius paululum ubi habetur: Jam omne genus simile materiae est, et consistit irrationale, tollendum est irrationale, et ponendum est proportionale, ut sit, et consistit proportionaliter. Nam quae proportio est figurae ad materiam in efficienda cujuslibet corporis fictione, eadem est proportio differentiae ad genus in efficienda cujuslibet specie animati atque inanimati. Sequitur item alia definitio quae est hujusmodi: Dicunt enim esse differentiam quod possit separare quidquid sub eodem genere est, et recte dicunt. Nam dum sub eodem genere sit homo atque equus, quia utrumque est animal, cum venerit rationale vel irrationale equum atque hominem quod sub eodem genere sunt, dividunt atque discernunt. Sunt igitur illae differentiae quae possunt res sub eodem genere separare. Est autem alia definitio: Differentiae sunt quibus quodque ab alio distat. Nam homo atque equus rationali atque irrationali differentia discrepant, cum unum sint quantum ad genus, et hoc est quod dicit:

Differentia est qua differunt singula, quia per seipsum genus est, et illa quae rationalia sunt, nos scilicet, et illa quae irrationalia sunt. Namque et homo et equus et avis haec omnia genus unum sunt, id est animal. Namque animal horum omnium genus est

Sed si de hoc loco in quo positum est, quia per seipsum genus est, mutes et facias quae per se ipsa animalia sunt, planior sensus erit. Generis enim hic nomine pro animalis abusus est, et erit hujusmodi ordo: Differentia est qua differunt singula, quae per se ipsa animalia sunt, et illa quae rationalia sunt animalia, nos scilicet, et illa quae irrationalia sunt. Quod si sic esset, nullus esset error omnino. Nunc vero genus quod ait, pro animalis nomine intelligendum est. Item dii atque homines cum utrique rationales sint, mortalitatis tamen nomine adjecto differunt discrepantque. Sic igitur differentia est qua singula differunt, sed hoc non simpliciter, sed illas tantum differentias hujusmodi esse putandum est, quae ad substantiam prosint, et quae ad id quod est et quaecunque speciei possunt esse aliquae partes quae hujusmodi est: Si equus atque homo, quorum utrorumque unum genus est animal, a se differunt rationali atque irrationali qualitate, attamen ista rationabilitas et irrationabilitas in substantia ipsarum specierum est hoc modo. Nam neque equus potest esse sine irrationabilitate, neque homo sine rationabilitate. Atque ideo istae differentiae prosunt ad aliquid esse speciei illi cui fuerint accommodatae, et substantiae ipsius partes sunt. Nam cum homo ex his differentiis constet, id est ex rationali et mortali, rationale et mortale solum positum pars est substantiae hominis. Nam si utraque simul unum hominem faciunt, non est dubium quin ad substantiam hominis efficiendam unaquaeque earum res pars esse videatur. Quare illae differentiae quaecunque non prosunt ad esse, neque partes substantiae cujuslibet speciei sunt, specificae differentiae dici non habent, quamvis sola hoc una species habeat. Nam si homo navigat, potest dici animal navigabile. Sed navigare in substantiam hominis non vertitur. Neque enim homo inde subsistit, quia navigat, quamvis hoc nullum aliud animal habere possit, id est, nullum possit animal navigare. Eodem modo et esse rhetorem vel grammaticum. Has igitur differentias quae ad esse non prosunt, sed tantum artem aliquam scientiamque commemorant, non ponimus specificas esse, quamvis una quaelibet animalis id species habeat. Ergo considerandum est, ut quoties dicimus definitionem differentiae illam differentiam esse qua differant singula, illam significari differentiam intelligamus, quae ad aliquid esse prodest et quae est alicujus pars substantiae speciei. Illa vero quae ad esse non prosunt in hoc genere differentiarum, quamvis singulae cujusque sint non ponamus. Sed quoniam de differentia dictum est, de proprio explicemus. Tunc Fabius, ut arbitror, consequens est.

DE PROPRIO. Proprium quatuor dicitur modis. Dicitur namque proprium quod uni speciei accidit, etiamsi non omnibus.

Et ego: Quatuor ergo modis propria dividuntur: est enim proprium quod uni accidit, et si non omnibus, ut est rhetor vel geometer vel grammaticus. Haec vero omnia uni soli speciei, id est homini accidunt, non tamen omnibus. Neque enim omnes homines vel grammatici, vel rhetores, vel geometri sunt, atque ideo vocabitur hoc proprium quod uni sit, etiamsi non omnibus. Est item alia proprietas quae est omnibus, etiamsi non soli. Nam bipes omni homini accidit. Omnis enim homo bipes est; sed non soli hominum speciei accidit, sed etiam avibus. Et item tertium proprium quod omni et soli et aliquo tempore accidit, ut est in pubertate pubescere, et in senectute canescere. Namque et omnibus hominibus evenit, et nulli alii speciei nisi soli hominum, et aliquo tempore: constitutum enim tempus est vel adolescentibus pubescendi, vel senescentibus canescendi. Neque enim a sexto anno vel septimo aliquis pubescit, aut a vicesimo canescit, nisi forte aliquid accidat novi. Quartum proprium est, quod uni speciei accidit, et omnibus sub eadem specie individuis, et omni tempore. Nam risibilem esse hominem, et uni speciei solum, id est homini contingit, et omnibus sub eadem specie individuis: omnes enim singuli homines rident, et omni tempore. Nunquam enim tempus fuit, ut quicunque ridere non possit. Sed risibile dico potestate, non actu. Namque etsi non rideat homo, tamen quia ridere potest, risibilis appellatur. Et sunt integre et vere propria ista quae et uni, et omnibus, et omni tempore insunt. Namque haec speciebus suis converti possunt. Si enim dicas: Quid est homo? Risibile. Si quid est risibile interroges, homo praedicabis. Illa vero alia bipes, vel grammaticus propria quidem sunt, sed converti non possunt. Nam grammaticus semper homo, homo vero non semper grammaticus. Et econtrario homo semper bipes est, non econtra bipes semper homo est. Et hinnibile similiter magis proprium equi est. Nam eodem modo haec proprietas ad suam speciem converti potest: nam si dicas quid est equus, hinnibile respondebis. Si, quid est hinnibile, equus praedicabitur. Sed quoniam de propriis dictum est, de accidentibus sequens tractatus habeatur. Tum Fabius: Definit Porphyrius accidens sic.

DE ACCIDENTI. Accidens est quod infertur et aufertur sine ejus in quo est interitu.

Hoc autem dicere videtur, illud esse accidens sine quo potest constare illud cui accidit: ut puta si forte casu aliquo cuiquam facies irrubuerit, abscedente rubore illaesa facies permanebit, sicut eveniente non laesa est. Dividitur ergo accidens in separabile et in inseparabile. Namque separabile accidens est, ut puta si quis sedeat vel ambulet: inseparabile est, ut si dicas corvum nigrum, cygnum album, atque haec accidentia separari non possunt. Nascitur autem hujusmodi dubietas, utrum superior definitio vera sit, et omnium accidentium nomen includat. Nam quoniam sunt quaedam (ut ipse ait) accidentia inseparabilia, in his talis definitio videtur convenire non posse. Nam si separari non possunt, non est in illis vera definitio quae dicit: Accidens esse quod inferri et auferri potest sine ejus in quo est interitu. Nam cum inseparabilia sint, auferri non possunt. Sed haec tam vehemens quaestio solvitur sic, quod haec ipsa definitio de accidentibus facta est potestate, non actu, et intelligentia, non veritate. Non quia Aethiops et corvus colorem amittant, sed sine isto colore ad intelligentiam nostram possunt subsistere. Nam verum est quoniam Aethiopem aut corvum color niger nunquam deserit. Sed si quis intelligat colorem istum Aethiopem vel corvum posse amittere, plumarum tantum color in corvo mutabitur, et erit avis alba specie et forma corvi, si quis hoc intelligat. At vero hominis, id est Aethiopis, amisso nigro colore, erit ejus species candida, sicut etiam aliorum hominum. Ergo hoc non ideo quia fiat dicitur, sed ideo quia si posset fieri, hujus accidentis susceptrix substantia non periret. Quod ipse hoc modo demonstrat:

Potest autem subintelligi et corvus albus, et Aethiops, ut corvus, amisso colore, in propriae substantiae natura permaneat, colorem suum perditurus sine interitu suo in quo color fuit.

Nihil enim ad speciem impedit, si Aethiops vel corvus, amisso colore, in propriae substantiae natura permaneat. Est autem alia definitio, quae est hujusmodi:

Accidens est quod contingit alicui, et inesse et non inesse.

Nam quod in substantiam non vertitur, id accidens esse dicimus, id est non in substantia insitum, sed extrinsecus veniens. Erga ea quae contingunt et esse et non esse, ideo accidentia vocata sunt, quoniam in substantiae ratione non accipiuntur. Si enim in substantiae ratione ponerentur, nunquam non essent, et si non essent, nunquam esse possent. Nam quoniam, verbi gratia, rationalis in substantia hominis est, nunquam homo esse poterit irrationabilis, quoniam irrationabilitas in substantia hominis non est. Ex hoc ergo venit etiam alia definitio:

Accidens esse illud, quod neque genus sit, neque species, neque differentia, neque proprium.

Nam quoniam genus, species, differentia, et proprium, in substantia sunt, et cujuscunque illius rei substantiam monstrant, idcirco quidquid horum aliquid non fuerit, id accidens merito praedicabitur. Explicitis igitur atque expeditis his quae proposuit, id est genere, specie, propriis, differentiis, accidentibusque tractare, nunc exsequitur illa quae inter haec omnia communia sunt, et quae differentia.

DE COMMUNIBUS GENERIS, DIFFERENTIAE, SPECIEI, PROPRII, ACCIDENTISQUE.

Et primo omnium simul inter se communiones explicat, post etiam singulorum, et dicit omnium esse commune de pluribus praedicari. Namque genus praedicatur de speciebus et de individuis, eodem modo praedicatur et differentia de speciebus et de individuis. Etiam proprium de specie et de individuis praedicatur. At vero species de solis tantum individuis appellatur. Genus enim, ut animal, praedicatur de equis, hominibus, bobus et canibus, id est speciebus. Praedicatur item et de his quae sub ipsis speciebus individua continentur. Nam sicut species ipsa canis vel equi vel hominis animalia sunt, sic vel unusquisque equus vel homo animalia praedicantur. Differentiae vero praedicantur de speciebus et de individuis hoc modo. Namque homo et equus species sunt. Sed rationalis dicitur, et ad speciem hominis differentia praedicatur, eodem modo et ad Ciceronem. Nam cum sub hominis specie individuum sit, et ipse rationalis appellatur. Proprium autem de specie praedicatur, cum dicitur species quod est homo risibilis, et cum dicitur Cicero risibilis, quod est individuum, monstratur proprium de individuis praedicari. Species vero de suis tantum solis individuis praedicatur. Interrogatur enim quid est Cicero. Et homo respondetur. Accidens vero praedicatur de individuis, et postea de speciebus. Nam si quis dicat, homo sedet, quod est accidens separabile, quicunque singulum hominem, id est individuum sedere viderit, tunc idem et de specie praedicat, ut dicat, quoniam Cicero sedet. Cicero autem homo est, homo sedet. Eodem modo inseparabile accidens de speciebus et de individuis praedicatur. Expeditis ergo omnium communionibus, generis et differentiae primum communiones differentiasque declarat.

DE COMMUNIBUS GENERIS ET DIFFERENTIAE.

Et primum dicit generi cum differentia esse commune, quod ab utrisque species continentur. Nam genus quod est animal, continet speciem hominis atque equi. Porro autem rationale, quod est differentia, continet et hominem et Deum. Et irrationale, quod est differentia, continet equum et bovem atque avem. Sed ita continet, ut genus semper plures species contineat, quam continet differentia. Namque genus et ipsas differentias continet. Genus enim, id est animal rationale atque irrationale, continet illas species quae sunt sub rationali, et illas quae sunt sub irrationali continet genus, id est animal. At vero differentia, id est rationale, irrationale non continet, sed tantum hominem atque Deum. Plus igitur genus continet quam differentia. Est autem alia communio; si quid enim ad quodlibet genus ita praedicatur, ut ejus genus sit, et de illis speciebus quae sunt sub illo genere ad quod praedicatur, illud genus appellatur, et de illis individuis quae sub illis speciebus sunt. Namque animal genus est hominis et de animali praedicatur, ut genus substantia. Genus enim substantia animalis est. Ergo illa substantia quae ad hominis genus, id est animal, ita praedicatur, ut genus praedicatur etiam et ad ipsum hominem: dicitur enim homo substantia. Praedicatur item illud generis genus, etiam de illis quae sunt specie individuis. Dicitur enim Cicero, quod est sub hominis specie individuum, substantia: differentia eodem modo. Nam si qua differentia dicta fuerit de alia differentia, ut differentia intelligatur, praedicabitur, et ad speciem quae sub illa differentia est ad quam praedicatur, et de illis individuis quae sub eadem specie sunt. Nam ratione uti, differentia ad rationalem differentiam veluti cognata differentia praedicatur. Rationabile autem praedicatur ad hominem, ergo et ratione uti praedicabitur ad hominem. Idem etiam ratione uti, praedicatur ad Ciceronem, quod est individuum, sub illa specie ad quam speciem illa differentia, id est rationalis praedicatur, de qua praedicabitur ut cognata illa differentia, id est ratione uti. Igitur est ista generis differentiaeque communitas, quod ea quae de genere speciei praedicantur ut genus, et de sub eodem genere specie praedicantur, et de individuis: et illa quae de differentia praedicantur ut differentia, et de sub eadem differentia specie praedicantur, et de individuis. Est autem alia communio, quod quemadmodum interempto genere species interimuntur, sic interempta differentia species sub eadem differentia interimuntur. Nam si interierit animal, homo atque equus continuo periturus est. Sin vero differentia interierit, id est rationale, dii atque homines interibunt, et nihil eorum erit quod uti ratione possit.

DE PROPRIIS GENERIS ET DIFFERENTIAE.

Post demonstrationem igitur communionum proprietas eorum differentiasque designat, et dicit primam differentiam eam, qua genus non solum a differentiis, sed etiam speciebus, propriis et accidentibus differat. Namque dicit genus multo de pluribus praedicari, quam praedicatur differentia, vel species, vel accidens, vel proprium. Namque genus dicitur, id est animal de quadrupede, de bipede, de reptili, id est de serpente, de natatili, id est de pisce. Quadrupes autem quod est a bipede differentia, de solis illis dicitur quae quatuor pedes habent, id est, equus vel bos. De caeteris autem aliis, id est, bipede vel reptili vel natatili, unde genus aequaliter praedicatur, appellari non potest. Plus autem genus a speciebus praedicatur, quod cum homo species sit, et de solis individuis praedicetur, idem tamen homo de aeque vel bove vel cane non praedicatur. At vero animal quod est genus, de pluribus speciebus praedicatur, id est de homine, et de equo, et cane et bove, et de omnibus quae sub ipsis posita sunt individuis. Genus autem a proprio praedicationibus abundat, quod proprium unius speciei semper est, et de sub eadem individuis. Genus vero de multis speciebus et propriis praedicatur, et de sub eisdem individuis. Ab accidentibus vero genus magis de plurimis praedicatur, quod cum unius cygni inseparabile fortasse accidens sit album, animal non solum de cygno praedicatur, sed etiam de albis omnibus et non albis animalibus. At vero accidens de solis tantum illis quibus inseparabiliter continetur, vel quibus separabiliter. Nam principaliter de individuis dicitur. Quare constat multo de pluribus praedicari genus quam accidentia praedicantur, quod accidentia principaliter de individuis, genera vero de individuis et de speciebus et de differentiis praedicantur.

Sed nunc illas differentias accipiamus quibus genus dividitur, non quibus species informantur.

Hoc autem est: Quoniam duas diximus differentiarum esse formas, ut aliae sunt divisibiles, aliae constitutivae. Constitutivas illas diximus, quae sub eodem filo positae et subalternis generibus descendentes speciem quamdam informant atque perficiunt, ut est rationale vel mortale, quae hominis speciem constituunt. Alias vero divisibiles, quae genus dividunt, non speciem informant, id est rationale et irrationale, mortale et immortale. Nunc de differentiis illis iste tractatus habetur quae genus dividunt, non quae speciem constituunt. Nam illae quae genus dividunt in differentiarum integro loco accipiuntur, illae vero quae speciem constituunt in specierum generumque substantiam accipiuntur. Namque rationale mortalis genus est. Porro mortale hominis genus est, et istae constituunt speciem. At vero rationale irrationalis species non est, neque genus. Nec mortale immortalis neque genus neque species est. Atque ideo quoniam propriam vim differentiarum ista retinent, quae neque genera neque species sibi invicem esse possunt, ipsas nunc differentias accipiamus in quibus nulla quantum ad genus est speciemque communitas. Est etiam generis differentia. Namque genus a propriis differentiis prius est. Namque si abstuleris genus, omnes simul differentias abstulisti. Nam si abstuleris animal, rationale atque irrationale non remanent. Porro autem si rationale abstuleris, remanet animal. Sed si utrasque interemeris differentias, id est rationale et irrationale, potest tamen quoddam intelligi, quod sit substantia animata sensibilis, id est animal. Ita genus sublatum omnes secum aufert differentias. Sublatae differentiae genus secum non interimunt, quod intelligentia genus remanet, id est quoniam potest animal intelligi praeter differentias, ut ejus tantum definitionem animo capias, et esse dicas substantiam animatam atque sensibilem. Quae autem talia sunt, ut ipsa interempta interimant, non simul aliis interemptis ipsa interimantur, priora sunt illis quae possunt interimere. Est etiam alia differentia, quod genus semper in eo quod quid sit praedicatur, ut dictum est, differentia vero in eo quod quale sit. Sed hoc frequentius inculcatum est, atque ideo id a nobis praetermittendum est. Est etiam alia differentia, quod ad omnem speciem unum semper genus aptatur. Homo enim unum tantum genus habet, ut animal appelletur: in unam autem speciem plurimae differentiae poterunt commodari. Namque homo et rationale est, quae differentia est, et mortale, quae eadem differentia est, et sensibile, quibus scilicet omnibus aliis differt. Differt enim his omnibus quod sensibilis est ab insensibilibus, quod rationalis ab irrationabilibus, quod mortalis ab immortalibus. Est etiam alia differentia quae superius dicta est. Nam genus speciei ita est ut materies, differentia vero ut figura. Nam sicut in aeris materiem veniens figura statuam efficit, ita animali, id est generi veniens differentia, id est rationale vel irrationale facit hominis vel pecudis speciem. Quae autem communitates vel proprietates generis et differentiae fuerunt, hactenus dixit, et fortasse erunt etiam aliae, quae propter brevitatem supersedendae atque dimittendae sunt.

DE COMMUNIBUS GENERIS ET SPECIEI.

Nunc autem de generis vel speciei communitatibus proprietatibusque tractatur, et dicit genus et speciem commune habere de pluribus praedicari, sicut dictum est. Nam genus et de speciebus pluribus praedicatur et de earum individuis. Et item species de sub se plurimis individuis appellatur, et hic quoque illae species accipiuntur, quae magis species sunt. Nam si subalternae accipiuntur, non magis species quam genera videbuntur. Nam quae subalternae species sunt, etiam genera sunt, et erit absurdum et huic propositioni inconveniens de generum inter se differentiis communionibusque tractare. Accipiantur igitur illae tantum species, quae species et magis species appellantur. Est etiam alia eorum communio, quod sicut genus a specie primum est, sic species ab individuis primae sunt. Nam si genus auferas, species abstulisti. Si species abstuleris, genera non peribunt. Porro si species abstuleris, individua morientur. Si individua interierint, species manent. Est etiam his alia communio, quod quemadmodum genus quid sit totum declarat, sic etiam species. Nam totum quod est rationale, atque irrationale a genere declaratum est. Dicitur enim quidquid fuerit rationale vel irrationale, id esse animal: sic igitur totum quid sit a genere declaratum. Porro autem quid sit tota hominum diversitas, id est individuorum, a sola specie declaratur, cum dicitur homo. Nam et Scytha et Indus et totum quidquid individuum est, uno solo hominis, id est speciei nomine continetur.

DE PROPRIIS GENERIS ET SPECIEI.

Dissertis igitur generis specieique communionibus, ad proprietates eorum vel differentias transitum fecit, dicens:

Differre inter se genus et species, quod genera species continent, nunquam rursus genera ab propriis speciebus continentur.

Oportet autem (ut dictum est) in hoc tractatu non subalternas, sed magis species considerari. Genus enim plurimarum specierum est continens, et unum omnium, et totum omnibus et singulis. Quod si ita est, et genus a suis speciebus singulis majus est, atque ideo eas dicitur continere, non est dubium quin ea ipsa genera quae continent species, ab his ipsis contineri non possint. Insuper omnia genera praejacent. Hoc videtur dicere, quod omnia genera prius sint ab his speciebus quae sub ipsis positae continentur. Nam sicuti materies prima est ab illa re quae veniens in materiam formam constituerit atque figuraverit, sic etiam prius est genus ab illa specie quam veniens differentia formavit atque constituit. Nisi enim in generibus differentia venerit, species nunquam constituentur. Quare praejacent, id est praesunt, et antiquiora sunt genera speciebus suis. Atque ideo si genera interimantur, species quoque peribunt. Nam si animal sustuleris, hominem pecudemque sustulisti. Si vero species interimantur, non continuo genus interibit. Nam si homo perierit, animal continuo nor interemptum est: alia enim remanebit species de qua ipsum animal, id est genus praedicetur. Atque ideo genera ab speciebus suis priora sunt, et quod omnia genera univoce de speciebus praedicentur, species ipsae de generibus nunquam. Hoc (arbitror) hesterna lucubratione jam dictum est. Nam genera semper de speciebus univoce praedicantur. Homo enim, et homo est et animal. Porro autem animal genus est hominis, et praedicatur animal de homine. Quoniam ergo animal praedicatur, et dicitur homo animal, animal et homo uno animalis nomine nuncupantur. Sed his ipsis definitio una conveniet. Est enim animal substantia animata sensibilis, quod non absurdum est in homine dici. Nam homo ipse si animal dicatur, non erit absurdum dici de homine substantia animata sensibilis. Igitur genus de speciebus suis univoce praedicatur, quod et eodem nomine, et eadem definitione conveniat. At vero species non modo univoce non praedicantur de generibus suis, sed nec omnino praedicantur. Nulla enim res minor de majore poterit praedicari. Atque ideo, quoniam species minores sunt suis generibus, de generibus suis neque univoce, neque aliquo modo poterunt appellari.

Amplius omnia genera abundant complexione sub se positarum specierum, ipsae species abundant generum suorum propriis differentiis.

Quod dicit perinde est ac si diceret: Omne quod genus est, plures sub se species continet; omne vero quod species sub se plures habet, differentias habet. Genus enim, id est animal, in hoc homine, id est specie, superabundat et superest, quod homo solum homo est. Animal vero non solum homo, sed etiam bos vel avis, vel alia hujusmodi. Species vero in eo superant genera sua, quod eas differentias quas species in actu habent, eas genera non habent. Nam, sicut superius dictum est, genera differentias illas quas habent sub se species positae, potestate continent, non etiam re. Atque ideo species quae est homo, vel alia species, sicut est equus a genere suo animali, in hoc abundant et supersunt, quod animal ipsum per se neque rationale neque irrationale est. At vero homo vel equus hoc rationale, illud est rationis expers. Illud etiam quod species nunquam magis genus fiet, rursus et genus nunquam magis species fit, et ut sciremus hic non de subalternis speciebus, sed de illis magis speciebus specialissimisque tractari. Quid ait? Quod ea quae sunt genera magis species fieri nunquam possunt, neque magis species aliquando fieri magis genus. Nam species nunquam genus est. Quidquid enim fuerit species genus non erit, neque quidquid fuerit genus species erit. Quare constat in his eum tractatibus de speciebus solis, non etiam de subalternis disserere. Subalterna enim possunt esse etiam genera, magis species vero (ut ipse ait) nunquam genera esse possunt, sed postquam de generum specierumque communitatibus differentiisque tractatus habitus est, ad genera propriaque transgressus est.

DE COMMUNIBUS GENERIS ET PROPRII.

Generis et proprii commune hoc est, adhaerere speciebus et eas amplectari.

Dicit genera et propria in hoc sibi esse consimilia, quod omne genus a suis speciebus nunquam recedit. Eodem modo et propria. Nam si dixeris homo, cum ipso homine continuo animal nominasti, quod ipsius hominis, id est speciei genus est. At vero etiamsi hominem dixeris, ejus etiam proprium continuo cum homine nominasti: omnis enim homo risibilis est. Ita semper genus et propria suis speciebus inserta et quodammodo conglutinata sunt. Similiter et genus praedicatur de speciebus, et proprium de iis quae sui participantia sunt, et aequaliter, inquit, omnes species eidem generi supponuntur, et ad eas genus illud appellatur, sicut propria ad ea praedicantur, quae sui participari possunt. Namque aequaliter genus de homine dicitur, et de equo, et de bove, et de caeteris animantibus, quemadmodum et risibile, id est, proprium de Hortensio dicitur et Cicerone, et de singulis individuis quae sub eadem specie continentur, ad quam speciem proprium, id est, risibile poterit praedicari. Adhuc commune est ipsis univoce praedicari. Namque sicut genus de suis speciebus (ut dictum est) univoce praedicatur, ita et proprium de ea specie cujus est proprium univoce praedicatur. Nam qui homo est, et risibile est. Porro autem si quis dicat hominem esse animal rationale et mortale, et dixerit risibile esse animal rationale et mortale, non errabit. Aequaliter igitur et genus de speciebus suis, et propria de ea specie, cujus sunt, propria univoce praedicant.

DE PROPRIIS GENERIS ET PROPRII.

Differt autem utrumque, quod genus primum est, secundum proprium. Genus enim si ab specie primum est, proprium autem uni tantum speciei adhaeret, et eidem aequale est, non est dubium quin genus quod specie majus est, proprio etiam speciei majus sit. Nam ut sit risibile, animal prius est. Namque ut aliqua species informetur, propriis et differentiis primo erit genus, ubi illa conveniant, sicut frequentius inculcatum est. Accedit etiam quod genus de pluribus speciebus praedicatur. Namque genus, id est animal de pluribus, at vero proprium, id est, risibile de sola tantum hominis specie praedicatur. Unde fit ut semper propria de speciebus suis conversim praedicari possint, species autem de genere nunquam. Neque enim quod animal est, homo est, neque omne quod animal est, risibile est. Potest enim esse et equus et hinnibile id quod animal nominatur. Porro autem omne quod est homo, id risibile est, et omne quod est risibile, id homo est. Possunt enim propria et species sibiipsa converti, et conversim ad se invicem praedicari. Praeterea omni speciei quidquid fuerit proprium, et omni et soli est. Namque risibile et omnibus hominibus est, et soli hominis speciei evenit. At vero animal quod genus est, et si uni speciei inest, non tamen soli. Namque animal omni homini inest, non soli tamen homini, quia inest etiam pecudi et caeteris animantibus. Oportet autem hic illa propria intelligere, quae magis propria sunt, id est quae integre propria nominantur, quae sunt hujusmodi ut et uni speciei et omnibus insint. Differunt ergo in hoc quoque genere et propria, quod propria et uni speciei adsunt, et omnibus individuis quae in ea specie sunt: genera vero omnibus quidem individuis quae in eadem specie sunt et sub eodem genere, non tamen uni soli speciei, cum genus semper de pluribus praedicatur. Unde fit, ut sublata propria non auferant genus, sublatis vero generibus, ipsa quoque propria auferantur. Nam si sustuleris proprium, id est risibile, remanet hinnibile, remanet natatile. Si vero genus sustuleris, simul quoque species sustulisti. Si species sustuleris, propria etiam quae insunt speciebus simul interibunt. Itaque, sublatis generibus, propria sustuleris, sublatis vero propriis, simul genera non auferentur.

DE COMMUNIBUS GENERIS ET ACCIDENTIS.

Peractis igitur generum propriorumque differentiis ad generum accidentiumque communitates vel proprietates transitum fecit, et unam eorum praedicat communitatem, quae est quod de pluribus praedicatur. Namque sicut genus de pluribus speciebus praedicatur, ita etiam separabile accidens vel inseparabile de pluribus speciebus appellatur. Dicitur enim et de corvo et de Aethiope nigrum, et de equo et homine moveri, quod illud est inseparabile accidens, illud vero separabile; et quoniam longius a se distant, idcirco unam eorum solam communionem dixit, et alias si quae forte essent quaerere supersedit.

QUID INTER GENUS ET ACCIDENS.

Differt autem genus ab accidenti, quod genus ante species est, accidentia vero speciebus posteriora sunt. Semper genera super species, et his praejacere et esse majora superius demonstratum est. Namque prius est animal ab homine, atque ideo consumptum animal species quoque consumit, consumptae vero species non interimunt genera. At vero accidens postea necesse est ut sit, quam sint ipsae species. Erit enim prius aliquid cui possit accidere. Omne enim accidens propter illud cui accidit esse non potest. Atque ideo prius erit aliqua res cui accidat, quam sit ipsum accidens. Necesse est igitur ut omne accidens post species inveniatur, et magis post individua, quibus principaliter possit accidere. Hunc accedit quod generis participantia aequaliter participant, sicut omne genus speciebus suis aequaliter genus est, ut saepius dictum est, et species omnes aequaliter suo generi participant. Namque equus et homo aequaliter animalia sunt, neque equus homine plus, neque homo plus equo. At vero accidentia non aequaliter participant. Nam cum separabile accidens sit moveri, possunt aliae inter se species eodem accidenti participantes tardius vel citius moveri, et de inseparabili accidenti eodem modo. Est enim ut aliquis nigrioribus oculis sit, et alius quamvis nigris, tamen ita purpureis, atque ideo et intentionem et remissionem recipit accidens. Nam et candidus quod dicitur, et magis et minus dicitur, et alia hujusmodi. Quare distant haec duo, quod genere, quae participant, aequaliter participant, accidenti fortasse non aequaliter. Huc accedit quod genera non modo ante individua, sed ante species sunt, accidentia vero non modo post species, sed etiam post individua sunt. Ipsis enim principaliter accidunt, ut dictum est. Est etiam differentia, quae jam superius dicta est: nam genus in eo quod quid sit praedicatur, accidens vero in eo quod quale sit, aut quomodo se habeat: nam si quid sit Socrates interroges, homo atque animal respondetur: si vero qualis sit, fortasse calvus, aut simus, quae accidentia sunt inseparabilia. Sin vero quomodo se habeat, aut jacet respondetur, aut sedet, aut quid aliud facere contigerit. Ergo quoniam generis a specie et differentia et proprio et accidenti divisa substantia est, nunc posteriora persequitur. Sunt autem differentiae viginti: nam cum quinque res sint, et unaquaeque ipsarum ab aliis quatuor distet, et item quatuor differentias habeat, quinquies quaternis, viginti differentiae efficiuntur; nam si genus differt ab specie, proprio, differentia et accidenti, quatuor differentiae fiunt. Sin vero species differt a genere proprio, differentia, accidenti, item aliae quatuor quae junctae cum superioribus octo fiunt. Et si differentia distat ab specie, proprio, genere et accidenti, aliae quatuor supercrescunt. Quae junctae cum octo prioribus duodecim faciunt. At vero si proprium differt a genere, specie, differentia et accidenti, aliis quatuor differentiis super duodecim positis, omnes sedecim differentiae fiunt. Quod si accidentis quoque differentias ad quatuor reliqua duxeris, quatuor super sedecim crescentibus, viginti omnes differentiae perficiuntur. Quae ita viginti sunt ut ad sufficientem doctrinae cumulum decem tantum differentiae numerentur. Nam quod dictum est genus differre a differentia, specie, proprio et accidenti, quatuor fuere differentiae. Si autem differentiam dicamus differre a specie, proprio et accidenti, supervacuum est differentiae cum genere differentiam commemorare, cum jam prius commemoraverimus, quando generis ad differentiam, differentias diximus: iisdem enim (ut opinor) differt differentia a genere, quibus differebat genus a differentia. Itaque relinquenda est haec differentia, qua distat differentia a genere, quoniam superius jam dicta est, cum diceretur quo genus distaret a differentia. Remanent igitur tres differentiae, quibus ipsa differentia ab specie, proprio et accidenti distat, et est superioris generis ad alia, 4 differentiae fuerint, nunc vero differentiae ad alia, tres distantiae videantur, 7 hae distantiae fiunt. At vero species quo a genere distet jam tunc dictum est, cum dicebatur quo genus distet a specie. Quid autem differentia discreparet, tunc demonstratum est, cum diceremus in quo differentia a specie discerneretur. Remanent igitur duae speciei, id est, cum proprio et accidenti differentiae, quae junctae cum superioribus 7, 9 differentias efficiunt. Restat igitur una proprii et accidentis differentia, quae dicatur: nam quid a genere distet dictum est, cum quid genus distaret a proprio diceretur. Porro quid a specie distaret dudum dicebatur, cum quid species a proprio differret enumerabatur. Porro autem quid a differentia, etiam id dictum est, cum a proprio differentia separaretur. Sed nunc quemadmodum differentia a specie, proprio accidentique discernitur, videamus.

DE COMMUNIBUS DIFFERENTIAE ET SPECIEI.

Est communio differentiae et speciei quod aequaliter species sub se individuis se permittit, et aequaliter individua specie ipsa participant: namque omnes homines aequaliter homines sunt, et hominis participatione aeque participant: eodem modo etiam differentia, namque omnes homines aequaliter rationales sunt, et rationabilitate quae est differentia, omnes qui ratione participant aeque participant. Est etiam alia communitas, quod quemadmodum species nunquam deserit ea quorum species est, et quibus superest, sic et differentia nunquam ea deserit quae distare ab aliis facit: namque Socrates, cum sub specie hominis est, nunquam ab hominis specie deseritur. Semper enim Socrates homo est. At vero differentia Socratem, cum Socrates rationalis est, nunquam deserit. Semper enim Socrates rationale animal est.

DE PROPRIIS DIFFERENTIAE ET SPECIEI.

Differunt autem inter se species et differentia quod differentia semper in eo quod quale sit praedicatur. Nam dicitur Socrates quale animal sit, ut rationale respondeatur; species vero in eo quod quid sit praedicatur. Nam dicitur quid sit Socrates, ut homo respondeatur. Namque hominis qualitas rationale est, sed non simpliciter. Illa enim qualitas pro differentia accipitur, quae veniens in genere speciem constituit, et de qualitate substantiali facta est substantialis et specifica differentia. Ista igitur talis qualitas differentia nominatur, et ea in eo quod quale sit ad hominem praedicatur, hoc etiam in eorum est differentiis. Namque differentia frequenter in pluribus speciebus consideratur. Differentia enim quadrupes in bovis, et in equi, et in canis specie est: et differentia rationalis hominis et angeli, species vero nunquam aliis nisi solis sub se positis individuis praeest. Nunquam enim alia res homo est nisi quod est individuum, ut est Socrates, et Plato, et Cicero. Unde fit ut sublata differentia, species quoque tollatur. Nam si sustuleris rationale, hominem sustuleris. Sin vero sustuleris speciem, differentia manet. Nam si sustuleris hominem, rationalis angeli differentia manebit. Est vero etiam haec differentia, quod differentia cum alia differentia jungi potest, ut aliqua ex his species informetur. Namque rationalis differentia et mortalis differentia junctae unius hominis speciem reddiderunt. Junctae vero species nunquam aliquam ex se speciem constituent. Si enim jungas hominem bovi, nulla ex his species informabitur. Sed fortasse dicat aliquis: Asini atque equi conjunctione mulus nascitur; sed non ita est. Namque individui conjunctione natum est aliquid individuum. Si autem sic simpliciter speciem ipsam asini atque equi conjungas, nulla ex his unquam species constituitur. Neque enim si se possunt individua commiscere, idcirco etiam species individuorum in alterutram substantiam transeunt: atque ideo constat junctas species unam speciem non posse componere, quod differentiae junctae unius speciei constitutivae sint. His itaque transactis ad differentiae et propria communia veniamus.

DE COMMUNIBUS DIFFERENTIAE ET PROPRII.

Differentia et proprium commune habent quod quibus differentia est et a quibus ipsa differentia participatur, aequaliter participatur: nam rationalis differentia cum inest hominibus, et omnes homines rationabili differentia participant, non est dubium quin omnes homines aequaliter sint rationales, atque aequaliter rationabilitate participent. At vero proprium quod risibile est, aequaliter omnibus hominibus est: omnes enim homines aequaliter risibiles sunt. Est etiam haec eorum communitas, quod sicut potestate risibile dicitur, etiamsi non rideat, ita etiam potestate bipes dicitur, etiamsi quis uno pede minuatur: non enim quod est dicitur, sed quod esse possit: nam quoniam ille ridere potest, risibilis nominatur; quod ille duos pedes habere possit, bipes. Atque ideo nunquam ab illis in quibus sederint, proprium differentiaque discedunt. Semper enim homo risibilis est, etiamsi non rideat. Semper bipes, etiamsi uno pede minuatur. In his enim differentiis et propriis (ut dictum est) quod potestate esse possit, non quod vere sit consideratur.

DE PROPRIIS EORUMDEM.

Differunt autem inter se, quod differentia de pluribus speciebus praedicatur, proprium vero de una. Namque differentia quae est mortalis praedicatur de homine, de bove, de equo, et caeteris animantibus; et rationale praedicatur, et de Deo, et de homine. At vero risibile de sola tantum specie hominis praedicatur. Unde evenit ut omnis differentia, quoniam plurimarum continens est specierum, a suis speciebus major sit, atque ideo ipsa de speciebus praedicari potest. Porro autem de ipsa species praedicari non potest: neque enim conversim dici potest. Nam quoniam homo dicitur rationalis, non contra dicitur quod rationale est id quod homo est. Potest enim esse etiam non homo, sed Deus. At vero proprium, quoniam aequaliter et ad unam speciem semper aptatur, aequa vice atque appellatione convertitur: dicitur enim, quid est homo? risibile. Quibus pertractatis ad differentiam et accidens transgressa disputatio est.

DE COMMUNIBUS DIFFERENTIAE ET ACCIDENTIS.

Differentia et accidens commune habent de pluribus praedicari. Namque differentia dicitur et de homine et de Deo, cum utrique rationales sunt. Et accidens dicitur et de homine et de equo, ut homo Aethiops niger, et equus niger. Est etiam alia communio quod inseparabile accidens cuicunque speciei fuerit, inseparabiliter et omnibus inest ut differentia. Namque inseparabiliter accidens quod est nigrum, corvo inseparabiliter accidit, et omnibus corvis. Eodem modo etiam differentia. Nam quoniam accidit homini ut bipes sit, semper et omnibus hominibus est esse bipedibus.

DE PROPRIIS EORUMDEM.

Differunt autem inter se, quod omnis differentia species continet, non contra ipsa a speciebus continetur. Nam si differentia plures sub se species habet, ut dictum est, major erit sub se positis speciebus. Si major erit, nunquam eam quaelibet species continet. Major enim a minori nunquam poterit contineri. Nam quod est rationale, continet hominem et Deum. Homo vero rationale non continet. Accidentia vero aliquoties continent, aliquoties continentur. Namque continent, quoniam frequenter unum accidens duas sub se species habet, ut nigrum habet Aethiopem et corvum. Continentur vero quoniam saepe una substantia habet duo vel tria vel quamlibet plurima accidentia. Si quis enim sit glaucus, vel crispus, vel candidus, vel procerus, haec omnia accidentia unus cui accesserunt complectitur et continet. Atque ideo species illa quae illud individuum continet quod individuum plura in se accidentia suscepit, accidentis illius complexiva est.

Dehinc differentia nunquam intenditur neque relaxatur.

Quod dicit hoc est rationale in unaquaque specie, neque plus neque minus est. Nullus enim homo alio homine ad substantiam plus rationalis est neque minus. At vero accidens et intenditur et remittitur. Dicitur enim quicunque procerior, dicitur quicunque velocior, dicitur quicunque crispior, quae omnia accidentia esse non dubium est.

Praeterea immistae semper sunt contrariae differentiae.

Immistae ait, id est, immiscibiles quae misceri non possunt. Neque enim rationale cum irrationali misceri potest, neque in una specie convenire. At vero contraria accidentia manifestum est in una specie posse congruere. Namque nigrum et album potest in una non modo specie, sed individuo congruere. Potest enim quicunque homo, cum ipse sit candidus, nigros tamen capillos habere. Ergo quemadmodum species differat a genere vel differentia dictum est, cum de generis ad speciem, et differentiae ad speciem distantia diceremus.

DE COMMUNIBUS SPECIEI ET PROPRII.

Nunc dicemus id quod reliquum est de speciei propriique communibus. Et est una eorum communio, quod de se ipsa invicem praedicantur. Nam quoniam aequa sibi sunt, neque species hominis alii proprio convenit, nisi risibili, neque risibile alii convenit speciei, nisi homini, atque ideo dicitur, quid est homo? risibile. Quid est risibile? homo. Commune est etiam illud quod omne proprium aequaliter ad sub se posita praedicatur. Namque omnes homines aequaliter risibiles sunt, et species aequaliter ad sub se posita praedicatur. Namque omnes homines individui aequaliter uno nomine homines nuncupantur.

DE PROPRIIS EORUMDEM.

Differunt a se, quoniam species potest etiam genus alteri esse, proprium esse non potest. Sed hic illam speciem intelligamus quae subalterna est, non illam quae magis species est, et genus esse nunquam potest. Atque ideo nos illam modo solam, quae subalterna species est intelligamus, quae scilicet poterit esse et genus. Namque mortale cum rationalis generis sit species, hominis genus est. At vero risibile de nulla unquam alia specie poterit praedicari, neque alii esse proprium, sicut est hominis. Illa enim semper (ut dictum est) propria sunt, quae nulli alii nisi ad unam speciem semper aptantur. Deinde species praecedit, et sic proprium sequitur. Quod dicit tale est: Omnis species ut habeat proprium, primo eam esse et constare necesse est. Oportet enim prius esse hominem ut sit risibilis, non prius esse risibile ut sit homo. Nam quoniam proprium dicitur, per se proprium non constat, nisi alicujus species sit. Atque ideo prius esse necesse est illud cujus est proprium quam sit proprium. Huc accedit quod species semper in opere intelligitur cujuscunque subjecti. Species enim semper in actu est, non solum propria potestate. Homo enim revera et opere et actu homo est, id est nunquam poterit esse non homo. At vero risibile quod est proprium, potestate tantum dicitur, etiamsi actu non sit. Potest enim quilibet ille non ridere, tamen quia ridere potest, risibile nominatur. Distant igitur in hoc quod semper species in actu est et in opere, proprium vero aliquoties potestate; deinde quorum definitiones diversae sunt, necessario etiam ipsa quoque diversa sunt. Omnis definitio substantiam definit. Ergo si quae ejusdem substantiae fuerint, eadem etiam definitione monstrantur. Si quae ejusdem definitionis fuerint, eadem substantia praedicantur. At vero si quae definitionibus differant, differunt etiam substantiis. Quae substantiis differunt, longe a seipsis alia sunt. Nunc igitur quoniam definitiones proprii et speciei differunt, species ipsa quoque et proprium a se differunt. Est autem speciei definitio sub genere esse, et ad plurima numero differentia in eo quod quid sit praedicari. At vero proprii uni tantum inesse speciei, et sub ipsa de omnibus individuis praedicari. Sed quoniam definitionibus differunt, ipsa quoque species a proprio distabit.

DE COMMUNIBUS SPECIEI ET ACCIDENTIS.

Post haec ad communitates speciei et accidentis disputationem transtulit, et dicit eorum raras alias esse communitates, nisi has solas quod de pluribus praedicantur. Longe enim a se distare videntur, in substantia sui et in potestate patiendi atque faciendi id quod alicui accidit, et id cui accidit. Namque illud cui accidit, quasi quoddam fundamentum est accidentis. Illud vero quod accidit, praeter id cui accidit, esse in sui substantia non potest.

DE PROPRIIS EORUM.

Propria vero singulorum sunt haec, quod species in eo quod quid sit praedicatur, accidens vero in eo quod quale sit et quodammodo se habens. Nam si quis dicat, quid Socrates est, homo dicitur. Si quis dicat qualis sit, calvus vel simus appellatur. Si quis vero quomodo se habens, sedens aut jacens appellabitur. Item in hoc differunt quod unaquaeque substantia unam speciem habet. Namque hominis substantia unam solam hominis speciem habet. Substantia vero aeque unam solius equi speciem habet. At vero una substantia plura frequenter accidentia continebit. Nam et in eodem equo quaedam pars frequenter nigra quaedam, alba est. Et est in eo proceritas, est altitudo, est aquilinum caput, et alia hujusmodi. Habet etiam non solum inseparabile accidens eadem substantia, sed etiam separabile. Nam fortasse quidam velox est, et idem etiam corpore validus est, idem etiam sagittator, et caetera. Huc accedit quod species praenoscuntur, id est praeintelliguntur, hoc est ante esse cognoscuntur quam accidentia. Et prius erit aliqua res ubi accidat, quam illa quae accidit, et quoniam species est subjectum accidentis ubi accidens accidat, ideoque ante species intelligitur esse quam accidens. Accidentia vero postea nata sunt, id est a foris venientia et extranea, a qualibet illa substantia, etiam si inseparabilia sunt. Haec quoque est eorum separatio, quod semper omnia quae participant specie, aequaliter participant. Aequaliter enim et Socrates et Cicero et Plato sunt homines. At vero illa quae participant accidenti, etiamsi inseparabile accidens sit, tamen non aequaliter participant. Nam quamvis inseparabile sit accidens Aethiopibus nigris esse, tamen est aliquis inter ipsos nigrior, nec omnes illa nigredine aequaliter participant.

DE COMMUNIBUS PROPRII ET ACCIDENTIS.

Relinquitur igitur de communibus proprii accidentisque tractare. Nam proprium quid distaret vel a specie, vel a genere, vel a differentia, superius demonstratum est. Proprium autem et inseparabile accidens commune habent, quod sine his nunquam consistunt ea quae eorum participant, et in quibus ipsa considerantur. Nam neque homo amittit risibile esse, nec Aethiops aut corvus, nigrum. Atque ideo sine his ipsis, id est propriis et accidentibus, quae eorum participant, constare non possunt, ne forte contra superiorem definitionem accidentis venire videatur ista communio. Est enim ita definitum. Accidens est quod infertur et aufertur sine ejus in quo est interitu. Quod nunc dici videtur sine his constare non posse, cum superius sine eorum interitu posse diceretur auferri. Sed hoc modo dicitur, non quod si auferatur hoc accidens inseparabile, intereat illud cui accidit, sed quoniam separari non potest, idcirco sine his constare non possit. Est etiam inseparabilis accidentis et proprii alia communio, quod sicut et omni et semper inest proprium cui inest, id est homini (semper enim et omnis homo risibilis est), sic etiam quodlibet accidens inseparabile, et omni et semper est accidens inseparabile. Namque et omnis corvus, et semper niger est. Sola autem cum separabilibus accidentibus illa communio est, quod quemadmodum de multis individuis proprium praedicatur, ita etiam accidens de multis individuis potest praedicari. Plures enim currunt, plures etiam ambulant, quae scilicet accidentia separabilia sunt, quemadmodum plures possunt esse risibiles.

DE PROPRIIS EORUM.

Differunt autem ista, quod proprium semper uni speciei inest, accidens vero pluribus. Nam accidens pluribus speciebus et animatis et inanimatis evenit, ut est ebeno nigrum, corvo nigrum, homini Aethiopi nigrum. Risibile vero nulli, nisi soli homini. Atque ideo conversim proprium praedicatur, quia unius speciei continens est, et illi speciei soli aequalis est. At vero accidens conversim praedicari non potest, quia plures sub se species habet. Non enim potest dicere id esse nigrum quod ebenum, cum dicas hoc esse ebenum quod nigrum. Potest enim esse nigrum et non esse ebenum. Deinde omne proprium aequaliter se his rebus quae sub se fuerint dat et ab his aequaliter participatur. Socrates enim et Cicero et Vergilius aequaliter et risibili participant, et aequaliter risibiles sunt. At vero accidens non semper aequaliter est accidens. Potest enim quicunque esse procerior, et alius esse velocior. Quod scilicet illud separabile est accidens, illud inseparabile. Et fortasse aliae eorum quaedam proprietates et communiones esse videantur. Sed nunc, quantum introductioni sat est, ista sufficiant. Sed jam tibi, Fabi, omnia quaecunque ad introductionem Porphyrii pertinent, plenius uberiusque tractata sunt. Post vero si quidem unquam me egueris, studiis praesertim tuis quae nulla unquam honestate caruerunt, libens animo hortatorque ad easdem cupiditates parebo. Hic Fabius: Tu, inquit, paterno haec mihi animo polliceris; verum ego nunquam deficiam ab his studiis, te praesertim docente, a quo totam fortasse logicae Aristotelis, si vita suppetit, capiam disciplinam. Et ego faciam, inquam, libentissime. Sed quoniam jam matutinus (ut ait Petronius) sol tectis arrisit, surgamus, et si quid est illud, diligentiore postea consideratione tractabitur.