There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber I


LIBER II.


Postridie vero cum omnes, qui pridie fueramus, in unum convenissemus, additusque praeterea esset Petrus Minii filius, adolescens impiger atque facundus imprimis,[c 1] Colucii familiaris, placuit ea[c 2] die, ut hortos Roberti viseremus. Arnum itaque transgressi, cum illuc perventum esset, inspectisque hortis, in porticum illam, quae post vestibulum est,[c 3] redissemus; sedens illic Colucius, cum parumper se collegisset, nobis iunioribus corona facta circumstantibus: Quam ornatissima sunt, inquit, nostrae[c 4] urbis aedificia, quamque praeclara! Nam me nunc admonuere, cum in hortis essem, aedes istae, quas ante oculos habemus: sunt illae quidem honestorum[c 5] fratrum, quos ego simul cum tota Pictorum[c 6] familia semper dilexi amicosque habui. Sed videte, quaeso, splendorem aedium; intueamini delitias atque amoenitatem. Nec ego magis nunc ista miror, [c 7] quam cetera luculentissima aedificia, quibus universa haec urbs referta [c 8] est, ut saepe mihi veniat in mentem eius, quod [c 9] est a Leonardo dictum in oratione illa, in qua laudes florentinae urbis accuratissime congessit. Nam cum pulchritudinem [c 10] laudaret, magnificentia quidem inquit eas fortasse quae nunc sunt, munditia vero et eas quae nunc sunt [c 11] et eas quae unquam fuerunt urbes Florentia superat. Quod ego verissime arbitror a Leonardo esse dictum: neque enim Romam aut Athenas aut Syracusas adeo mundas atque abstersas fuisse puto; sed longe in ea re ab hac nostra superari.

Tum Petrus: Sunt ista vera, inquit, Coluci; sed non in hoc dumtaxat excellit: nam in ceteris quoque multis praestare ipsam videmus; quod ego cum per me ipsum antea [c 12] putabam, tum vero, cum istam laudationem legerem, vehementer in ea sententia [c 13] confirmatus sum. Pro qua quidem re omnes cives tibi habere gratias, Leonarde, debent: ita diligentissime laudes huius urbis prosecutus es. Primo enim laudas urbem atque eius ornamenta; deinde originem a Romanis deducis; tertio loco res gestas foris domique describis, et in omni virtutis specie mirifice extollis: Verum illud maxime in ea oratione me delectavit, quod studia partium nostrarum et a praeclaro initio exorta et merito atque optimo [c 14] iure ab hac civitate probas suscepta: caesaream [c 15] vero factionem, quae huic nostrae inimica est, referendo eorum scelera et deplorando libertatem populi Romani, in summam invidiam adducis. [c 16] Necesse id quidem [c 17] fuit, inquit Colucius, ad causam huius [c 18] civitatis quam susceperat exornandam, ut in Caesares ipsos aliquanto inveheretur. Ego vero, inquit Petrus, apud Lactantium Firmianum, hominem doctissimum atque eloquentissimum, legisse memini, se admodum admirari, qua tandem de causa Caesar in caelum tollatur, cum patriae suae fuerit parricida. [1] Hunc ego puto Leonardum secutum fuisse. Quid opus est, inquit Colucius, ut Lactantium sequatur, cum Ciceronem atque Lucanum homines doctissimos atque sapientissimos [c 19] habeat auctores et Svetonium legerit? Verum ego, ut de me profitear, nunquam adduci potui, ut parricidam patriae suae Caesarem fuisse arbitrarer; de qua quidem re satis a me diligenter, ut mihi videor, [c 20] in eo libro quem de tyranno scripsi disputatum est, bonisque rationibus conclusum, non impie Caesarem regnasse. Itaque nec parricidam fuisse unquam putabo, nec unquam desinam Caesarem in caelum tollere pro magnitudine rerum quas gessit. Si tamen filii mei ad virtutem hortandi forent, vel a Deo id petendum,[c 21] potius equidem optarem, ut M. Marcello aut L.[c 22] Camillo similes essent, quam C. Caesari. Illi enim non inferiores bello fuere, et ad hanc rei militaris[c 23] virtutem sanctimonia vitae accedebat, quae, an in Caesare fuerit, ego nescio: illi autem, qui vitam eius describunt, contra tradunt. Itaque non ignaviter, ut mihi videtur, Leonardus causae suae inserviens, cum virtutum Caesaris meminisset, vitiorum suspicionem inseruit,[c 24] ut aequis audientium auribus suam causam probaret. Nam mihi quidem dubium non est, quin ex eo tempore haec studia partium suscepta sint ab hac civitate, idque fuerit huius legitimae[c 25] conspirationis initium. Nam quod olim secutum est, ut viri illi fortissimi qui contra Manfredum pro ulciscenda civitatis nota in Apuliam perrexerunt, in qua acie vestra, o Roberte, familia plurimum excelluit, non origo partium illa fuit,[c 26] sed praeclara restitutio. Ii enim illo tempore rem publicam[c 27] occuparant, qui diversum a voluntate huius populi sentiebant.

Tunc Robertus: Mihi vero, inquit, Coluci, praegratissimum [c 28] est familiam nostram in ea acie fuisse, quae pro gloria huius civitatis iudicio omnium fortissime dimicarit. Sed quoniam in hanc mentionem incidimus, et tu aedifica, lautitiam, [c 29] studia partium, gloriam denique bello partam promptissime laudas, bene, ut opinor, feceris, si doctissimos homines, quos haec civitas genuit, contra hesternam vituperationem [c 30] defendes. Nam tres illi vates non minima pars gloriae sunt huius nostrae civitatis. Tunc Colucius: Recte tu quidem [c 31] putas, inquit, Roberte: neque enim minima pars gloriae sunt, sed longe maxima. Verum quid agendum superest? [c 32] Nonne heri sententiam meam satis deprompsi, quid ego sentirem de summis illis viris? Deprompsisti tu quidem, [c 33] inquit Robertus; sed tamen ut ad criminationes responderes expectabamus. Quas tu mihi criminationes, inquit Colucius? [c 34] Quis est enim tam rudis, qui non perfacile illas refutaret? Scio enim defensiones illorum criminum vobis omnibus qui hic adestis esse manifestas; sed nimium callidi esse vultis atque astuti. Quis enim est vestrum, qui non canum senem decipere [c 35] posse arbitretur? Sed non est ita, credite mihi, iuvenes: nam longa vita nobis magistra est et rerum experientia plus sapere docuit. Neque enim latebant heri me tuae artes, Nicolae, cum vates nostros non solum reprehendebas, sed etiam acrimonia quadam in illos invehebare. [c 36] Putasti enim me argutiis tuis commotum ad laudes illorum virorum statim prosilire, idque cum hoc Leonardo, opinor, [c 37] comunicaras, qui iamdudum [c 38] non desinit a me petere, ut laudes illorum litteris mandem. Quod etsi ego facere cupio et Leonardo morem gerere, quoniam et ipse quotidie pro nobis [c 39] labores suscipit e graeco in latinum sermonem [c 40] transferendo; tamen nollem, mi Nicolae, tuis fraudibus impulsus videri. Itaque cum mihi placuerit, laudes istorum hominum absolvam: [2] hodie vero id non faciam, ne tuae artes id quod volunt consequantur.

Tunc Robertus: Ego vero, inquit, Coluci, quoniam hic in meo regno estis, nunquam permittam [c 41] vos abire, nisi prius ad illa crimina fuerit responsum. Et Nicolaus arridens: Age, inquit, Roberte; quoniam [c 42] artes nostrae parum processere, vi aggrediamur. Nunquam, me hercule, inquit Colucius, a me extorquebitis hodie, ut tanquam avis cavea inclusa canam; sed si vobis cordi est, huic Leonardo committatis: qui enim universam urbem laudarit, eundem hos quoque homines laudare par est. Tunc ego: Si ego[c 43] ipse pro eorum meritis digne facere id possem, Coluci, nullo modo gravarer; sed neque est in me tanta dicendi facultas, nec te praesente quicquam tale auderem. Quamorbem aut Roberto morem gere aut me arbitrum eligite ad hanc controversiam inter vos componendam. Hic cum omnes se[c 44] id facere velle dixissent: Ego, inquam, sedere volo, ut mea sententia valeat. Et simul ceteris omnibus ut sederent edixi. Quo facto, sententiam protuli: ut Nicolaus, quos viros pridie impugnarat, eosdem ipse idem nunc defenderet, Colucio auditore atque censore.

Tunc Colucius arridens: Non potuit, inquit, melius neque rectius a Leonardo iudicari: nam nulla efficacior medicina est, quam cum contraria contrariis purgantur. Et Nicolaus: Libentius, inquit, a te audissem, Coluci. Verum ut intelligas me eam rem ad te detulisse, quam ego ipse suscipere non recuso, modo facultas dicendi[c 45] adsit, non repugnabo huic sententiae: sed eam sequar dictoque parebo, atque per ordinem ad ea, quae contra dicta erant, respondebo. Illud tamen ante omnia certissimum habetote me non alia de causa heri impugnasse, nisi ut Colucium ad illorum laudes excitarem; sed difficile erat assequi, ut vir omnium prudentissimus ex vero animo loqui me ac non fictum esse sermonem meum arbitraretur. Nam viderat ille quidem me in omni aetate[c 46] studiosum fuisse et inter libros litterasque semper vixisse; meminisse poterat me istos ipsos florentinos vates unice dilexisse. Nam et Dantem ipsum quodam tempore ita memoriae mandavi, ut ne hodie quidem[c 47] sim oblitus; sed etiam nunc magnam partem illius praeclari ac[c 48] luculenti poematis sine ullis libris referre queo: quod facere non possem sine singulari quadam affectione.[3] Franciscum vero Petrarcham tanti semper feci, ut usque in Patavium profectus sim, ut ex proprio exemplari libros suos transcriberem. Ego enim primus omnium Africam illam huc adduxi, cuius quidem rei iste Colucius testis est. Iohannem autem Boccaccium quomodo odisse possum, qui bibliothecam eius meis sumptibus ornarim propter memoriam tanti[c 49] viri, et frequentissimus omnium in illa[c 50] sum apud religiosos heremitarum?[4]

Quare, ut modo dicebam, difficile erat hanc technam Colucium latere, ut dissimulationem meam non intelligeret. An ille unquam putasset, me, [c 51] qui tanta benevolentiae signa erga istos vates praebuissem, ita una die mutatum, ut lanistae, sutores atque proxenetae, homines qui nunquam litteras viderunt nihilque [c 52] unquam gustaverunt ex poetica suavitate, pluris facerent Dantem aut Petrarcham aut Iohannem Boccacium, quam ego qui semper illos colui semperque in delitiis habui; et non solum verbis, sed etiam re, ex quo ipsos videre non poteram, eorum memoriam decoravi? Permulta [c 53] sane ignorantia foret, si huiusmodi homines poemata nobis ereptum irent. Haec [c 54] ego ea de causa dico, ut intelligere possitis id quod, etiam me tacente manifestum erat: non ideo a me [c 55] doctissimos viros reprehensos quod putarem reprehendendos, sed ut Colucium prae indignatione ad eorum laudes impellerem: tuum enim, Coluci, ingenium, tuam dicendi artem scientiamque postulare videbantur [c 56] florentini vates, idque mihi dulcissimum fuisset; quod, quia tu in praesentia facere non vis, ego tentabo, quantum vires ingenii mei facere poterunt,[c 57] tuam vicem subire. Quod autem deerit, id tibi et Leonardo imputetur, qui mihi hanc imposuistis necessitatem. Tunc Colucius: Perge, inquit, Nicolae, nec diutus[c 58] hoc munus deprecere. Videntur ergo mihi, inquit Nicolaus, in summo poeta tria esse oportere: fingendi artem, oris elegantiam, multarumque rerum scientiam: horum trium primum poetarum praecipuum est; secundum cum oratore, tertium cum philosophis historicisque commune: haec tria si adsint, nihil est, quod amplius in poeta requiratur. Videamus igitur, si placet,[c 59] qualia haec in nostris vatibus fuere: et primo a Dante, qui maior est natu, incipiamus. An quisquam est, qui dicere audeat fingendi artem illi defuisse, qui tam praeclaram fictionem, tam inauditam trium regnorum adinvenerit? qui ita per diversos tramites omnia distinxit,[c 60] ut multiplicia huius saeculi peccata suis quaeque[c 61] locis prout magnitudo cuiusque est, puniantur? Nam quid ego de paradiso ipso loquar, cuius tantus ordo est, tantaque accuratione descriptio, ut nunquam satis digne adeo pulcherrima fictio laudari possit? Quid autem eius descensus aut ascensus?[c 62] quid comites illi atque duces, quanta elegantia excogitati? quae horarum observatio? Nam quid ego de facundia loquar, qui omnes, qui ante se fuerunt, infantes ostenderit? nulli sunt dicendi tropi, nulla rhetoricae artis insignia, quae per illius viri opera non mirifice sint diffusa, nec minus ornatus habent quam copiae: melliflua enim verborum flumina illaborate fluunt omniaque sensa sic exprimuntur,[c 63] quasi oculis audientium aut legentium subiiciantur; nec ulla est tanta obscuritas, quam eius non illuminet aperiatque oratio. Nam, quod omnium difficillimum est, acutissimas theologiae philosophiaeque[c 64] sententias limatissimis illis ternariis ita commode pronuntiat atque disceptat, ut ab ipsis theologis vel philosophis in scholis atque in otio vix queant pronuntiari. Ad haec[c 65] historiarum incredibilem scientiam: non enim vetera dumtaxat, sed etiam nova; nec domestica solum, sed etiam externa in hoc praeclaro opere vel exornandi causa vel doctrinae gratia conglutinata sunt. Nullus est in Italia ritus,[c 66] nullus mons, nullus fluvius, nulla paulo nobilior familia, nullus vir qui aliquid memoria dignum[c 67] gesserit, quin ab illo teneatur et in poemate suo percommode sit distributus. Itaque quod heri Colucius faciebat, ut Vergilio et Homero Dantem adaequaret, nullo modo mihi displicet: nescio enim quid in illorum poematibus sit, cui hoc nostrum non uberrime respondeat. Legite, quaeso, ea carmina, in quibus amorem, odium, formidinem[c 68] ceterasque animi perturbationes exprimit: legite descriptiones temporum, legite caelorum motus, legite stellarum ortus atque occasus, legite arithmeticas computationes, legite adhortationes, iurgationes,[c 69] consolationes: deinde vobiscum reputate, quid sapientia perfectius aut eloquentia expolitius quisquam poeta queat proferre. Hunc igitur ego virum tam elegantem, tam facundum, tam doctum a litteratorum collegio ideo heri disiunxi, ut non cum illis, sed supra illos sit; nec solum eos suo poemate delectet, sed universam civitatem. Iam vero quoniam quid ego sentirem de cive, de vate, de doctissimo hoc viro satis, ut mihi videor,[c 70] expressi, respondebo[c 71] criminationibus, quae illi obiiciuntur.[c 72] M. Cato octavo et quadragesimo aetatis anno iuvenis et aetate integra defunctus est: Dantes vero illum barba cana ac demissa fingit. Vanum est hoc crimen: non enim corpora ad inferos pergunt, sed defunctorum animi. Cur ergo crines affinxit? Quia mens ipsa Catonis, rigidi servatoris honesti et tanta[c 73] vitae sanctimonia praediti, etiam in iuvenili corpore canissima erat. Non audiebamus paulo ante Colucium, quam flocci penderet adolescentiam? Nec immerito; est enim sapientia canae aetatis et integritas morum ac temperantia quae honestatem efficiunt. At illa Vergilii carmina[c 74]: quid non mortalia pectora cogis, Auri sacra fames et cetera, quid sentirent ignoravit. Vereor potius,[c 75] ne ipse Dantes a nobis ignoretur: nam quid attinet dicere ipsum haec carmina non[c 76] ignorasse, quae etiam pueris nota sunt? quo enim pacto potuit fieri, ut, qui etiam obscurissima Vergilii sensa viderit atque perfregerit, ab hoc[c 77] tam manifestissimo versu deciperetur? Non est ita; sed aut scriptorum menda est, qui plerumque rudes atque indocti ad scribendum accedunt, aut ad alterum extremorum tracta est Vergilii sententia: ut, quoniam liberalitas virtus sit, extremam[c 78] vero hinc avaritiam habeat, illinc prodigalitatem, quae paria inter se vitia sunt, altero reprehenso, etiam ad alterum reprehensio trahatur.[c 79] Nam ea res Vergilium quoque fefellit, et Statium, qui prodigalitatis poenas dederat, avarum fuisse magnopere mirabatur. Quod autem tertium fuit, ut pari ferme poena eum qui mundi salvatorem atque eum qui mundi vexatorem necasset affici dicat, eodem vitio laborat, quo reprehensio[c 80] de Catonis aetate: quod crebro insipientes homines fallit, cum res a poeta dictas ita[c 81] accipiunt quasi verae sint atque non fictae. An tu putas Dantem, virum omnium aetatis suae doctissimum, ignorasse quo pacto Caesar dominium adeptus fuerit? ignorasse libertatem sublatam? et ingemiscente populo romano diadema a M. Antonio capiti Caesaris impositum? credis tantae virtutis fuisse ignarum, quanta M. Brutum praeditum fuisse omnes historiae consentiunt? Nam illius iustitiam, integritatem, industriam, magnitudinem animi[c 82] quis non laudat? Non ignoravit haec Dantes, non; sed legitimum principem[c 83] et mundanarum rerum iustissimum monarcham in Caesare finxit: in Bruto autem seditiosum, turbulentum ac nefarium hominem, qui hunc principem per scelus trucidaret;[c 84] non quod Brutus eiusmodi fuerit: nam si hoc esset, qua ratione a senatu laudatus fuisset tamquam libertatis recuperator? Sed cum Caesar quocumque modo regnasset, Brutus autem una cum amplius sexaginta nobilissimis civibus eum interfecisset, sumpsit poeta ex hoc fingendi materiam. Cur ergo optimum et iustissimum virum et libertatis recuperatorem in faucibus Luciferi collocavit? Cur Vergilius castissimam mulierem, quae pro pudicitia conservanda mori sustinuit, ita libidinosam fingit, ut amoris gratia seipsam interimat? Pictoribus enim atque poetis Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas. Quamquam non improbe fortasse, ut equidem puto, defenderetur M. Brutum in trucidando Caesare impium fuisse. Non desunt enim auctores, qui, vel propter[c 85] affectionem illarum partium, vel ut imperatoribus placerent, factum illud Bruti, scelestum atque impium vocent.[c 86] Sed ad illam quasi parificationem Christi atque Caesaris prima defensio probabilior mihi videtur: idque sensisse poetam nostrum nullo modo ambigo. At vero, etsi[c 87] omnia illi affuerunt, latinitas certe defuit. Haec dicebantur, ut Colucius in indignationem commoveretur:[c 88] nam quis sanae mentis aequo animo haec audiret, qui totiens disputarit,[c 89] qui carmina heroica scripserit, qui per tot studia approbatus fuerit, eum litteras ignorasse? Non potuit id ullo pacto fieri; sed et litteratissimum et doctissimum et facundissimum et ad fingendum aptissimum fuisse illum necesse est, ut non modo opinio hominum, sed etiam scripta sua manifestissime declarant. Iam quoniam de Dante satis, ut opinor, dixi, de Petrarcha nostro[c 90] pauca dicamus: quamquam non paucis laudibus tanti viri excellentia contenta sit. Sed rogo ita a me accipiatis ut ab homine non satis ad dicendum apto; maxime cum, ut omnes videtis, extempore mihi dicendum sit, sine ulla omnino praemeditatione. Tunc Petrus: Perge, inquit, Nicolae: nos enim quantum facultatis sit in te minime ignoramus, et modo cum Dantem ornares ac defenderes experti sumus; nullus enim locus in illo homine laudando est a te praetermissus. Cum igitur Patavium, ut supra dixi, profectus essem, inquit Nicolaus, ut libros Petrarchae nostri[c 91] transcriberem, non multos annos post mortem eius, solebam crebro convenire eos homines, quibus ille, dum viveret, familiarissime[c 92] utebatur; a quibus mores illius poetae sic[c 93] didici, quasi ipse vidissem; quamquam et ante[c 94] a Ludovico theologo, homine sanctissimo atque doctissimo, idem audieram. Universi igitur asserebant permulta[c 95] laude digna in illo viro fuisse, sed praecipue tria. Nam et formosissimum fuisse et sapientissimum eundemque[c 96] doctissimum suae aetatis hominem dicebant; haec omnia illi testibus rationibusque comprobabant.[5] Sed de forma et de sapientia,[c 97] quoniam haec duo privatam vitam respiciunt, omittamus: puto equidem vobis inauditam non esse illius viri maiestatem, continentiam, integritatem, sanctimoniam, ceterasque praestantissimas virtutes; sed nos ea, quae privata sunt, ut modo dicebam, omittamus. Doctrinam vero, quoniam ipse nobis communem illam reliquit, consideremus, qua ratione illi probarent, in hoc quoque genere[c 98] Petrarcham nostrum praestare. Dicebant igitur, cum doctrinam laudarent omnibus[c 99] poetis, qui ante se fuerunt, Franciscum Petrarcham esse praeponendum; et simul ab Ennio Lucretioque incipientes usque ad tempora nostra ita discurrebant, ut quemcunque poetam in contentionem[c 100] adducerent, ostendebantque unumquemque illorum in uno aliquo genere clarum fuisse: Ennii Lucretii Pacuvii[c 101] Accii opus carmen fuisse atque poema; soluta vero oratione nihil laude dignum quemquam illorum unquam[c 102] scriptitasse; Petrarchae vero et pulcherrima poemata elegantissimis versibus[c 103] extare et soluta oratione plurimos libros. Tantum enim ingenio valuisse eum, ut carminibus probatissimos poetas, soluta oratione disertissimos oratores adaequaret; et cum mihi illius carmina ostendissent, heroica, bucolica, familiaria, afferebant solutae orationis testimonia permulta volumina librorum atque epistolarum; ostendebant mihi[c 104] exhortationes ad virtutem, reprehensiones vitiorum, multa de colenda amicitia, de diligenda patria, de institutione rerum publicarum, de disciplina iuventutis, de contemnenda fortuna, de emendatione morum ab eo viro perscripta,[c 105] ex quibus perfacile intelligebatur uberrimam doctrinam in eo viro fuisse. Adeo autem illum ad omne genus scribendi ingenium accomodasse, ut ne populari dicendi genere se abstinuerit, sed in hoc, ut in ceteris quoque, elegantissimum et facundissimum videri. Haec cum illi ostendissent, a me contendebant, ut si quem haberem ex omni antiquitate, qui tantis laudibus respondere posset, in medium afferrem: quod si facere nequirem nec haberem quemquam, qui in omni genere aeque[c 106] profecerit, ut non dubitarem civem meum omnibus. doctissimis viris, qui in hunc diem fuissent, anteferre. Nescio quid vobis videatur: ego nunc ferme omnia loca attigi, quibus illi causam suam confirmabant. Quae quoniam optima ratione concludi mihi videbantur, illis assensi mihique ita esse persuasi. An vero illi extranei homines ita putabunt; nos autem cives in laude civis nostri erimus frigidiores? nec audebimus illum suis meritis ornare? praesertim cum hic[c 107] vir studia humanitatis, quae iam[c 108] extincta erant, repararit, et nobis, quemadmodum discere possemus, viam aperuerit; et nescio an primus omnium lauream in nostram urbem attulerit? At eius liber, in quo summum studium posuit, non multum probatur. Quis est iste tam gravis censor qui non probet?[c 109] Vellem percontari ab eo, qua ratione id faciat; quamquam, si quid esset in eo libro quod improbari posset, id illa de causa esset, quod morte praeventus nequivit[c 110] expolire.[6] At bucolica eius nihil pastorale sapiunt. Ego vero id non puto: nam omnia et pastoribus et pecudibus referta video cum te video. Hic cum omnes arriderent: Ego profecto, inquit Nicolaus ea de causa dico, quod nonnullos iam audivi, qui in his rebus Petrarcham criminarentur: nolite enim putare meas esse[c 111] criminationes istas: sed cum ab aliis[c 112] quibusdam audivissem, ad vos heri, qua[c 113] tandem de causa scitis, retuli.[c 114] Itaque placet nunc mihi, non me, qui simulate loquebar, sed insulsissimos homines qui revera id putabant, refellere:[c 115] nam quod aiunt unum Vergilii carmen[c 116] atque unam Ciceronis epistolam omnibus operibus Petrarchae se anteponere, ego saepe ita converto, ut dicam me orationem[c 117] Petrarchae omnibus Vergilii epistolis et carmina eiusdem vatis omnibus Ciceronis[c 118] carminibus longissime anteferre. Sed iam satis: ad Boccacium veniamus, cuius ego doctrinam, eloquentiam, leporem maximeque ingenii praestantiam in omni re omnique[c 119] opere admiror: qui Deorum genealogias, qui montes atque flumina, qui varios virorum casus, qui mulieres claras, qui bucolica carmina, qui amores,[c 120] qui nymphas, qui cetera infinita facundissimo atque lepidissimo ore cecinerit, tradiderit, scripserit. Quis igitur hunc non amet? quis non observet, quis non in caelum tollat, quis non hos omnes vates[c 121] maximam gloriae partem nostrae civitatis putet? Haec igitur habui, quae de clarissimis vatibus referrem; ut autem apud homines doctos loquens, minima quaeque ac levia praetermisi. Te autem, Coluci, quoniam id te facturum esse[c 122] polliceris, rogo nunc denique sine ulla, ut tu[c 123] paulo ante dicebas, fraude, ut hos praestantissimos homines suscipias et tua facundia illustres. Ego vero, inquit Colucius, non video quicquam te reliquisse, quod ad eorum laudem addi possit. Tunc Petrus: Ego, inquit, Nicolae, omni tempore tuam dicendi vim admiratus sum, et hodie potissimum admiror. Eam enim causam, ad quam vix tibi aditus relinqui videbatur, ita tractasti, ut neque melius, neque elegantius orari potuerit. Quamobrem si nobis iudicibus usus es, quando quidem sedere ad causam audiendam iussi sumus, ego te mea sententia absolvo: et ut te semper doctum hominem[c 124] bonumque virum censui, ita nunc censeo: et quidem maxime perspecta atque cognita virtute tua.[c 125] Tu enim Dantis poema accuratissime didicisti, tu Petrarchae amore in Patavium usque penetrasti, tu propter Boccaccii affectionem bibliothecam eius tuis sumptibus ornasti, tu[c 126] relictis rebus omnibus te totum litteris studiisque praebuisti; tu Ciceronem, Plinium, Varronem, Livium, omnes denique illos veteres, qui latinam linguam celebravere ita calles,[c 127] ut universi homines qui aliquid sapiunt te magnopere admirentur.[7] Ego vero, inquit Nicolaus, satis amplissima praemia consecutus sum, cum tantas laudes in facundissimo ore invenerim. Sed parcius,[c 128] obsecro, mi Petre; praesertim cum ego me ipsum nullo modo decipio, sed et qui ego sim[c 129] et quae facultas sit in me satis intelligo. Cum enim veteres illos, quos tu modo memorabas, lego (quod, si per occupationes meas liceat, libentissime facio); cum eorum sapientiam elegantiamque considero, tantum abest, ut ego aliquid me sapere putem, qui tarditatem ingenii mei cognosco, ut ne summa quidem ingenia in hac tempestate discere aliquid posse videantur. Sed quo difficilius id puto, tanto magis florentinos vates admiror, qui, saeculo repugnante, tamen superabundantia quadam ingenii assecuti sunt, ut veteribus illis pares aut superiores[c 130] evaderent. Et Robertus: Nox ista te, Nicolae, inquit, nobis reddidit: nam eiusmodi a te heri dicebantur, quae a nostro coetu planissime abhorrebant. Tunc Nicolaus: Heri, inquit, mihi propositum erat, ut libros tuos, Roberte, compararem;[c 131] sciebam enim te si persuasissem, statim auctionem esse facturum.[8] Tum Colucius: Iube, inquit, Roberte,[c 132] ut fores aperiantur; nam sine metu calumniae possumus iam prodire. Ego vero, inquit Robertus, non iubebo, nisi prius mihi pollicearis....[c 133] Quid? inquit Colucius. Ut cras[c 134] apud me omnes coenetis: habeo enim nonnulla, quae sermone convivali celebrari cupiam. Hi tres, inquit Colucius, apud me coenaturi erant: quamobrem non tu illis coenam dabis, sed mihi. Ut libet, inquit Robertus, modo veniatis. Nos vero, inquit Colucius, ut pro hospitibus quoque meis tibi respondeam, veniemus; tu autem para duplex convivium: alterum, quo corpora, alterum, quo animi nostri reficiantur. His dictis reversi sumus, ipso quoque Roberto usque ad pontem veterem prosequente.[c 135]


  1. imprimisque E.
  2. illa B.
  3. q. est. p. vest. E.
  4. huiusmodi male D.
  5. honestissimorum D.
  6. Pierorum B.
  7. nunc ego magis i. m. B., nec e. mag. ista m. D.
  8. relata male E.
  9. Manca in B.
  10. pulcherrima D.
  11. munditia vero manca in D., nunc manca in E.
  12. cum antea per me ipsum DE.
  13. in eam sententiam non bene BE.
  14. Manca in B.
  15. Caesarem A., Caesaria B.
  16. inducis B.
  17. quidem Leonardo fuit. BE.
  18. Manca in DE.
  19. doct. atque sap. hom. B.
  20. m. quidem videtur D.
  21. ṿeḷ ạ Ḍeọ ịd ̣pẹtẹnḍuṃ D. optandum B.
  22. aut F. Cam. A.
  23. ad hanc permilitaris male A.
  24. suspicione male D., suspicione inservuit A.
  25. idlicet fuerit B., legit. huius E.
  26. origo illa partium fuit BD.
  27. Ii en. r. pub. eo temp. D, Totam e. r. p. eo temp. B.
  28. pergratissimum E.
  29. tu manca in D, lautitia male in AB.
  30. contra externam disputationem B.
  31. Manca in AB.
  32. superestat E, suprestat male B.
  33. Manca in B.
  34. sed tam. ut ad crim. inquit Col. corrottamente B.
  35. se decipere non bene D.
  36. acr. quadam insultabas BD.
  37. idque cum hoc, opinor, Leonardo BD.
  38. qui dudum B.
  39. pro nobis quotidie B.
  40. e graeco sermone in latinum transf. BDE.
  41. sinam D.
  42. postquam DE.
  43. Manca BDE.
  44. se omnes D.
  45. facultas dicendi D.
  46. ille quid. in omni aet. me D.
  47. nec hodie quidem B., quidem manca in D.
  48. atque B.
  49. doctissimi viri DE.
  50. illam non bene E.
  51. Manca in B.
  52. nihil DE.
  53. permulti AB.
  54. Nam ego B.
  55. erat manca in D, non iam a me B.
  56. videbantur mihi D.
  57. potuerunt male A, ing. mei ferre potuerint B.
  58. nec diutius in hoc D, ne diutius etiam B.
  59. si placent non bene D.
  60. distrinxit B.
  61. quoque non bene B.
  62. asc. aut. desec. D.
  63. Così leggo con B, piuttosto che exprimunt.
  64. philos. theologiaeque A.
  65. hoc B.
  66. Così i mss.: forse si deve leggere litus.
  67. qui dignum aliq. mem. D, dignum memoria BE.
  68. fortitudinem B.
  69. interrogationes B.
  70. videtur D.
  71. respondeo E.
  72. opponunt male B.
  73. tante E.
  74. Il cod. D ha verba.
  75. Vereor ne potius BD.
  76. Manca in D.
  77. eo B.
  78. extremo men bene B.
  79. altero reprehenso, trahatur. male A, altero reprehensio, et. ad alt. reprehensio. B.
  80. repr. illa E.
  81. dictas ita manca in B.
  82. magn. animi manca in D.
  83. Manca in B.
  84. trucidarat B.
  85. per B.
  86. scelestum et imp. D, vocant B.
  87. si omnia A.
  88. moveretur D.
  89. disputaverit B, disputaret non bene E.
  90. Manca in D.
  91. ut libro P. n. male A, nostri manca in D.
  92. familiariter B.
  93. Manca in B.
  94. et ante manca in B.
  95. multa B.
  96. eum denique B.
  97. de forma et sapientia B.
  98. in hoc quoque genere manca in D.
  99. ab omnibus male B.
  100. ut quenque poet. in contentiones B.
  101. Ennii Pac. Lucr. D.
  102. quenque B.
  103. versis male A, elegantissimi viris B.
  104. Manca in B.
  105. ab eo perscripta E. In a A, leggesi: ostendebant mihi exhortationes ad virtutem, reprehensiones vitiorum ab eo perscriptas, ex quibus etc.
  106. nec hominem quemquam, qui in omni gen. profec. B aeque manca pure in D.
  107. Manca in BE.
  108. iam penitus D.
  109. Da Quis est iste a probet manca in B, probat E.
  110. nequit B.
  111. Manca in B.
  112. ab hiis quib. male E.
  113. qui erroneamente A.
  114. detuli D, retuli. Ita plac. E.
  115. qui loquebar simulate, sed ins. hom. qui re vera reputant id B.
  116. Virg. carmen unum. B.
  117. ita commemoro, ut dicam me orationes B.
  118. Cic. omnibus B.
  119. in omnique D.
  120. Manca in E.
  121. qui non hos omnes max. non bene A, omnes hos vates B.
  122. Manca in BD.
  123. Manca in D.
  124. et ut te semper doctum hominem manca in B.
  125. et quod maxime prepesta (sic) virtus est tua B.
  126. Manca in B.
  127. colis B.
  128. parcite B.
  129. sum male A.
  130. ut illi veteribus pares AE.
  131. comparem male D.
  132. Manca in E.
  133. mihi prius D.
  134. cras, inquit E.
  135. Colucium prosequente DE.
  1. Lact. Inst. Div. I, 15.
  2. Il Mehus V. A. T. pag. CCXXVIII pubbl. da qui iamdudum fino ad absolvam.
  3. Il Mehus V. A. T. pag. LVIII pubbl. da Nam viderat ille quidem.
  4. Da Franciscum vero fin qui pubbl. Mehus V. A. T. pag. XXI. Da Meminisse poterat ristampò Wesselofsky. op. cit. pag. 39. Intorno a questa biblioteca, nel convento di s. Spirito, varî passi d’autori antichi riferì il Mehus pag. XXXI e XXXII.
  5. Il Mehus. V. A. T. pag. XXXI e CXXVII pubbl. da Cum igitur Patavium fino a comprobabant.
  6. Da praesertim cum hic vir pubbl. Mehus, V. A. T. pag. CXXVII.
  7. Da ut te semper doctum fino ad admirentur pubbl. Mehus, V. A. T. pag. XXXI e LVIII.
  8. Da Heri, inquit, fino a facturum pubbl. Mehus V. A. T. pag. CCCLIV.