Dialectica

This is the stable version, checked on 13 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praedicamenta de praedicamentis Aristotelis
Dialectica
saeculo XII
editio: incognita
fons: incognitus

Liber primus

recensere

De praedicamentis Aristotelis

recensere

De substantia

recensere
De divisione substantiarum
recensere

[. . .] Unde non uniuersaliter in generibus substantiarum accipiendum est, quod ait generalissima substantiarum nomina qualitatem circa significare, id est rem suam ut discretam ab omnibus aliis demonstrare, de omnibus est maxime propter qualitates quibus species efficiuntur determinandas inuenta sint, propria maxime propter discretionem sunt reperta.

De communitatibus substantiae
recensere

Commune est autem omni substantiae in subiecto non esse. Nulla enim est substantia, siue sit prima siue secunda, fudamento sustenatur. Non neque enim differentia subiectae speciei tamquam in fundamento per accidens inest, sed in substantiam ipsius uenit eique substantialiter conuenit, sicut Secundus Antepraedicamentorum de differentia continet. Quod etiam ex eo ostenditur quod, quemadmodum secundae substantiae de primis uniuoce praedicantur, id est nomine et definitione substantiae, ita et differentiae. Sicut enim Socrates et homo est et animal rationale mortale, ita idem et animal rationale et potens uti ratione dicitur. Accidentia uero, quae in substantiam rei nihil efficiunt, sed extrinsecus adhaerent, in definitione substantiae praedicari nequent, quippe nullum substantiale esse accidentis nomen demonstrat.

Inest quoque substantiis nihil esse contrarium. Siue enim primae sint siue secundae, a contrarietate [cum] omnino sunt alienae, nisi forte per accidens [secundum] susceptionem rerum contrarium contrariae et ipsae dicantur, ut homo albus et homo niger secundum albedinem et nigredinem, quas contrarias recipiunt. Nam si est 'magnum' 'paruo' contrarium, ipsum autem idem simul est magnum et paruum, ipsum sibi erit contrarium, in susceptione scilicet eorum quae contraria dicuntur, magni scilicet et parui. Nulla itaque substantia in se contraria dicitur alteri, sed, si forte, per alteram. Sed nec istud proprium est substantiae, sed etiam quantitatibus seu relationibus multisque aliis conuenit. Quae autem sint contraria aperiemus, ubi oppositionis species tractabimus.

Sed nec etiam comparari possunt substantiae, quippe comparatio secundum adiacentiam, non secundum substantium, accipitur, quod etiam ex nominibus substantiuis eorum quoque accidentium quae ad comparationem ueniunt, ostenditur. Neque magis albedo sicut magis album dicimus. Unde et multo magis substantiae, quae nullum habent adiacentiam, a comparatione sunt immunes, nec earum nomina substantiua, quae substantias uocamus, cum 'magis' et 'minus' praedicantur. Non enim magis uel minus homo dicitur, sicut magis uel minus album. Sed nec istud substantiae proprium esse potest, cum etiam quantitatibus multisque aliis coueniat. De comparatione autem quae secundum augmentum ac detrimentum consistit, uberius tractabimus, cum motus species exsequemur.

Maxime autem proprium substantiae uidetur esse quod cum sit unum et idem numero, contrariorum susceptibile est; hoc enim inde proprie substantiis competit. Quae quidem sententia in eo pendet quod sustentamentum: 'suscipere' enim in sustentatione tantum accepit, non in [in]formatione; alioquin et multis aliis conueniret: albedo enim claritate et obscuritate, quae contraria uidentur, informatur. Quod arbitror quod in susceptione istorum omnium quoque aliorum susceptio intelligatur; quae enim contraria sunt, maxime sunt aduersa. Quodsi ea quoque accidentia quae maxime sunt aduersa, suscipere possit substantia, multo magis et aliorum susceptio ipsi est adiuncta. Ideo quoque contraria apponi ostendere curauit quod substantias ipsas contrarias esse negauerat. Unde fortasse alicui uideretur quod contraria non possent suscipere, et ita non omnium accidentium susceptibiles essent nec omnia accidentia in subiecto essent; quod quidem remouit, cum ait contrariorum quoque ipsas esse susceptibiles, cum ipsa in [se] contraria secundum diuersa tempora suscipere queant et sustentare. Qui enim albus est, nigrum suscipere potest, et qui frigidus, calescere. Ac superflue 'secundum sui mutationem' ad determinandum adiecit, ut scilicet a praemissa proprietate orationem et intellectum excluderet, quae secundum uerum et falsum contraria uidebantur suscipere. Neque enim, cum substantiae non esse[n]t, accidentia aliqua sustentare poterant, falsa autem eadem, postquam surrexerit. Quod itaque Aristoteles 'secundum' uel 'secundum sui mutationem' apposuit, non fuit necessitatis, sed magis sati[s] factionis. Adeo enim importunus erat aduersarius qui de istis oppositionem mouebat, ut haec a substantiis in sustentatione non diuideret nisi in modo suscipiendi, cum uidelicet substantiae per se et per propriam mutationem contraria possint suscipere, ista uero secundum statum alt[er]ius. De eo enim quod Socrates in sessione moratur uel ab ipsa mouetur, ueri fiunt uel falsi intellectus seu propositiones. Cui quidem importunitati coactus satisfacere curauit, cum ait: "sed et si quis hoc recipiat, sed tamen modo differt" etc., licet tamen nec rationabilem uideret obiectionem nec multum ualere iudicaret solutionem. Ut enim de intellectu taceamus, de oratione prorsus irrationabiliter opponi uidetur, si rei ueritatem subtilius intueamur.

Sed prius de qua agendum sit oratione perquiramus; pro eo scilicet quod sicut 'uocis' nomen ad aerem et ad mensuram tenoris eius aequiuoca[n]t, ita etiam 'orationis' uocabulum, sicut in tractatu quantitatis apparebit, cum de oratione disputabitur; at uero si de substantiali, non de quantitatiua, oratione agatur, male de ipsa opponitur uel male ipsa, cum substantia sit, excluditur. Si autem de quantitatiua dicatur, opponunt uerum et falsum male ipsi attribui, qui mensuras ipsas nec audiri nec significare dicunt, de quo alias disputabitur. Siue autem quantitatiuam siue substantialem accipimus orationem, ueri et falsi significatio quae ipsi conuenit, contraria non uidetur, cum simul eidem inesse contingat. Si quis enim dixerit: 'Petrus currit,' in eadem prolatione secundum uocis aequiuocationem in diuersis ueros et falsos intellectus generabit. Amplius: si de quantitatiua oratione agatur, cuius patres simul nullo modo consistunt, frustra de ipsa opponitur, quippe per 'unum et idem numero' iam est exclusa; neque ea quae profertur Socrate sedente eadem est cum ea quae dicitur postquam Socrates surrexerit; 'sed dictum est, inquit Aristoteles, et non potest amplius sumi.' Sed nec ea quae simul dicitur tota, simul res una dici recte poterit, quippe id quod non est cum eo quod est unam non facit essentiam. Quae uero partes prolatae sunt, omnino iam perierunt. Sic itaque quod de oratione opponitur, non satis couenienter adducitur nisi forte secundum hominum consuetam acceptionem, qui secundum similem formam prolationis diuersas prolationes eamdem in essentia quoque uocant; quorum et iste unus erat aduersarius. Cum itaque Aristoteles adeo obstinatum aduersarium haberet cuius importunitas nec admitteretur, magis eum aliqua satisfac[t]ione mitigare uoluit atque aliqua diuersitate suscipiendi aliquo quoque modo determinationis placare quam ratione inhiantem contundere. Unde et ipse ['secundum se'] siue 'secundum sui mutationem' apposuit, non tam pro necessitate quam pro satisfactione, ut hac saltem determinatione differentiam substantiarum ad alia aduersarius intelligeret, [quam] minus certam capiebat, cum tamen nec huiusmodi differentia multum uigeat, nisi fortasse ad apposita contraria. Nam et fortasse multa praeter substantias contraria per se, sicut et substantiae, recipere possunt, ut calor et frigus calefacere et frigidum facere, quae sunt Aristotele teste actiones contrariae, et albedo clarum et obscurum. Ipsae quoque substantiae quaedam fortasse significare dicunt, ipse aer uerus et falsus, sicut oratio, dici potest et contraria suscipere secundum motum de quo agitur. Unde nec rationabilis solutio sicut nec oppositio uidetur.

Sunt tamen qui substantias per se mutari circa contraria dicant, et nulla alia [ratiione quam] quod ex subiectionis suae natura, eo sicilicet quod omnibus possint esse subiectum, mobiles sutn et circa formas instabiles. Formae autem earum, quas, ut per substantias subsistant, ipsis adhaerere disiderant, numquam circa substantias ex se, sed ex mobilitate substantiarum mouentur, quarum scilicet natura diuersis formis aeque est subiecta nec perit propter susceptionem uel mutationem formarum. Si qua uero contraria formae quandoque recipiant, hoc totum ex mobilitate substantiae subiectae contingit. Ut cum haec albedo modo claritatem modo etiam obscuritatem suscipit, ex natura subiectae contingit, quae aeque omnibus est subiecta.

Potest et aliud in mutatione per se intellegi. Ipsae enim substantiae ita per se circa contraria possunt permutari, ut nihil aliud necesse sit permutari; formae uero non possunt. Nam et cum formae contraria aliqua recipiunt, subiecta quoque substantia quae et ipsa sustentat, per ipsa quoque uariatur.

Haec quidem de substantia Aristotelem plurimum sequentes conscripsimus.

Liber secundus

recensere

De quantitate

recensere

Introductio

recensere

Quantitatis autem [tractatus] tractatum substantiae continuauit; cuius quidem ordinis causas, etsi non multum utilitatis afferant, auctoritas considerauit. Ita enim quantitas substantiae inserta est, ut dum concipiamus, dum uel unum uel multa ipsam fi[n]gamus. Ipsam autem materiam saepe praeter qualitates suas attendimus, ex qua quidem ratione quantitas praeposita est qualitati. De [qua quidem] qualitate maxime dubitari poterat, eoquod multae qualitatum ipsis substantiis ita adiunctae sint ut omni[no ei]s substantialiter insint atque ab ipsis nec ratione ualeant separari, quas nos differentias appellamus. Omne insuper corpus, ut Boethio placuit, tribus dimensionibus constat, longitudine scilicet, altitudine, latitudine; quae, licet non esse quantitates appareat, ex comparatione tamen nonnisi per quantitates accidere possunt, ut in sequentibus liquebit. Ex eo quoque uicinior substantiae recte quantitas ponitur quod ei similior esse conuincitur, in eo scilicet quod nec contrarietatem nec comparationem suscipit; de uno autem simili ad alterum facilior transitus erat. Inde etiam bene substantiam statim quantitas sequitur quod de ea in substantia saepe mentionem fecerat; unde quae ipsa esset, statim ostendere debuerat.

Est autem quantitas ea res secundum quam subiectum mensuratur, quam quidem notiori uocabulo mensuram possumus appellare. Harum autem aliae sunt simplices, unitatem, instans quod est indiuisibile temporis momentum, elementum quod est uxor indiuidua, simplicem locum. Compositas autem septem Aristoteles ponit, lineam uidelicet, superficiem, corpus, [tempus], locum compositum, orationem et numerum. Quas quidem tantum compositas ipse ad tractandum suscepit, eoquod eas solas ac tempus ad mensurandum homines sumunt. Neque enim indiuisibiles ad mensurandum quantitates accipimus, cum nec ipsas nec earum subiecta sensu aliquo percipiamus. De his autem duas posuit diuisiones, cum alias continuas, alias discretas appellauit, ac rursus alias constare ex partibus positionem ad se inuicem habentibus, alias ex non habentibus positionem.

At uero de simiplicibus, quae priores sunt naturaliter, deinde de compositis, disputemus. Has autem tantum quae simplices sunt, Magistri nostri sententia speciales appellabat naturas, eo uidelicet quod sint unae naturaliter quae partibus carent; quae uero ex his sunt compositae, composita indiuidua dicebat, nec una naturaliter esse, sicut hunc gregem uel hunc populum; magisque earum nomina, 'lineam', 'superficiem', etc., sumpta esse a collectionibus quibusdam seu compositionibus ex simplicibus ostendemus, conuenientius disseremus earum que diuisiones quas Aristoteles protulit, aperiemus. Nunc uero ad simplices reuertamus.

De puncto et quae ex eo nascuntur quantitatibus, linea, superficie, corpore, insuper de loco

recensere

Punctum autem, sicut in se indiuisibile est nec pro paruitate sui in partes aliquas diuidi potest seu diuiduari, ita et indiuisibili subiecto adiacet, singulis scilicet corporis partibus indiuiduis. Ex punctis autem linea, superficies, corpus quantitatiuum originem ducunt. Puncta namque in [longum] disposita lineam reddunt, in latum uero superficiem componunt, in spissum uero corpus efficiunt. Sicut ergo linea abundat a puncto in longitudine, ita superficies a linea in latitudine et a superficie corpus in spissitudine. Ac sicut linea minus quam duo puncta in sui constitutione habere non potest, ita superficies minus quam duas lineas uel corpus minus quam duas superficies nequit continere. Lineam itaque definimus: puncta in longum sibi adhaerentia; superficiem uero: lineas in latum sibi connexas; corpus uero: superficies in altum sibi cohaerentes. Tres itaque compositarum quantitatum ex puncto originem ducunt, secundum quidem diuersas dimensiones: aliae quidem secundum dispositionem longitudinis, [aliae secundum adhaerentiam latitudinis], aliae secundum superpositionem altitutdinis. Quoniam ergo [corpus] superficies [et] lineas continet, longitudinem quoque et latitudinem ex ipsis recipit, ut scilicet non solum spissum, uerum etiam longum et latum sit; unde solidum ipsum Aristoteles appellat cum ait: 'sed et soliditatis similiter et loci.' Inde autem continuationem corporis Boethius ostendit, quod una parte mota caeterae omnes moueantur. Sunt autem quidem qui uerbis auctoritatis nimis adhaerentes eamque fortasse nimium simpliciter accipientes, qui neque lineam ex punctis neque superficiem ex lineis aut corpus ex punctis, aut superficies [ex lineis, aut solidum corpus ex superficiebus, sed quod uel lineae [termini] puncta [sunt] uel superficie[i] lineae uel solidi corporis superficies] [nullaque res suis terminis constat. Quocirca punctum lineae non erit pars, sed communis terminus partium. Superficiei linea et superficies solidi corporis] non erunt partes, sed partium termini communes. Ipse etiam in eodem supra docuerat lineam ex lineis coniungi, cum praemisit: 'si quis, ait, diuiderat lineam, quae est longitudo sine latitudine, duas in utraque diuisione lineas facit.' At uero si omnem lineam ex aliis lineis constitui dicant, in infinitum ratio procedit, ita quidem ut nec finem cuiuslibet corporis longitudo agnoscat. Non est itaque haec constitutio ad omnem lineam referenda, sed ad maiores quas sensu quoque ipso concipimus et per quas homines mensurare consueuerunt. Quae enim ex duobus uel tribus punctis coniungitur, etsi aliquam habeat longitudinem, non est talis, ut arbitror, quam sensu aliquo cum ipso subiecto percipere ualeamus. Quod autem ait se non dicere pu[nc]ta lineae partes sed terminos communes, non essentiam constitutionibus, sed dictum denegauit. Sicut enim Aristoteles ea partes non dicebat--nec tamen negabat--sed terminos, sic nec ipsum dicere necesse fuit qui Aristotelem exponebat, sed tantum communitatem copulationis, quam ad argumentum continuationis Aristoteles afferebat, cum uidelibet punctum aliquod duabus lineis aut duobus aliis punctis medium interpositum ea quae extrema sunt, sui communitate continuet; nec quiddam extremorum est, sed terminus et meta quo illa fixantur, totius tamen compositi pars erit. Unde praesens, quod praeteritum et futurum connecti dicuntur, cum tamen totius compositi pars esse non dubitetur. Illus etiam quod Aristoteles ait: 'et ad quam particulam caeterae copulantur', punctum lineae partem constitutiram ostendit, respectu cuius caeteras dixit lineas lineae partes.

Afferunt quoque aduersus hanc constitutionem lineae quod de punctis est, quod in Arithmetica Boethius ponit, cum scilicet ait: 'si punctum puncto superponas, nihil efficies, tamquam si nihilum nihilo iungas.' Cuius quidem obiectionis, etsi multas ab arithmeticis solutiones audierim, nullam tamen a me proferendam iudico, quem eius artis ignarum omnino recognosco. Talem autem, memini, rationem Magistri nostri sententia praetendebat, ut es punctis lineam constare conuinceret: 'cum, inquit, linea ubique possit incidi atque separatis partibus in capite uniuscuiusque puncta appareant, ut dicit Boethius, quae prius erant coniuncta, oportet per totam lineam puncta esse; quodsi puncta per totam lineam sint disposita, uel ita quidem sunt de essentia lineae uel non; at uero si de essentia lineae non sint, [non] magis partes lineae continuare possunt quam albedo superposita uel pars aliqua loci indiuidua.'

Sed ad haec fortasse opponitur quod Aristoteles partes loci et corporis ad eumdem terminum continuari dicit, cum tamen easdem non habeant partes; unde illud 'idem' non secundum essentiam, sed magis secundum similitudinem accipiunt aut quantitatem; ut quantus scilicet fuerit terminus partium corporis, tantus erit et loci. Quanta enim media superficies erit qua duae extremae continuantur, tantus locus adiacens erit quo alii loci copulantur. Sed mirum quomodo inter partes corporis partibus loci uel inter partes loci partibus corporis insertas ad se inuicem uel partes corporis uel partes loci copulantur, cum iam scilicet tale sit interpositum quod non sit de essentia compositi, sicut nec per albedinem, cum non esset de essentia lineae, partes lineae copulari dicebamus. Unde fortasse expeditior uidetur sententia secundum communitatem eiusdem termini, ut locum easdem partes cum corpore habere concederemus, si forte aliquan dimensionem dix ersam in loco ipso reperiremus quae differret a corpore; sed hanc nullam cogitamus.

Ipse etiam Aristoteles partium diuersitatem ostendit, cum continuationem partium loci ex copulatione partium corporis quibus semper adhaerent quasque semper comitantur, comprobauit: 'locum enim, inquit, quemdam particulae corporis obtinent', ut uidelicet sibi adhaerentes semper et adiacentes; 'quae' quidem, particulae scilicet corporis, 'ad quemdam communem terminum copulantur; ergo et loci, inquit, particulae quae obtinent singulas corporis particulas', quas quidem circumscribant, 'ad eumdem terminum copulant[ur] ad quem et corporis particulae; quapropter continuus erit locus: ad unum enim communem terminum suas particulas continuant'.

LIBER TERTIUS

DE DICTIONIBUS DEFINITIS

DE DEFINITIS

Quae quidem sola ex significationis priuilegio inter partes orationis dialectici recipiunt, sine quibus ueritatis aut falsitatis demonstratio fieri non potest, in quorum, ut dicimus, inquisitione dialectica maxime desudat.

In 'nomine' autem tam> nomina quam pronomina cum aduerbiis et quibusdam interiectionibus incluserunt, his uidelicet quas non natura docuit, sed inuentio nostra composuit. Sunt enim quaedam interiectionum naturales ut>, 'uah', 'ah', 'heu', quae nec dictiones nec proprie partes orationis dicuntur, quippe impositae non sunt; quaedam uero compositae et ad placitum designatiuae, ut: 'papae', 'attat', 'proh', quae et nomini sicut aduerbia supponuntur. Sunt namque definitae significationis, ut 'papae' ad>mirationem, 'attat' uero metum proferentis designat, ac sunt sine tempore. Quoniam autem interiectio dictioni omnino supponi non poterat, cum uidelicet quaedam sint, ut dictum est, naturales, nullam, ut arbitror, mentionem de interiectionibus dialectici fecerunt; qui etiam in 'uerbi' uocabulo non solum uerba grammaticorum, uerum etiam participia comprehendunt, quae etiam temporis designatiua sunt.

Caeteras autem, ut dictum est, orationis partes, quas in perfectae significationis diximus, praepositiones scilicet ac coniunctiones, quaedam partium orationis colligamenta ac supplementa dicebant: coniunctiones quidem in coniungendo, praepositiones uero in praeponendo; quarum consideratio grammaticae potius est disciplinae; definitarum autem, ut dictum est, dictionum aliae nomina sunt, aliae uerba.

DE NOMINE

Est autem nomen, auctore .Aristotele, uox significatiua ad placitum sine tempore cuius partium nihil extra designat, hoc est dictio definita sine tempore. Quod enim locem significatiuam ad placitum, cuius nulla pars significatiua est dixit, dictionem esse monstrauit. Ac fortasse definitam significationem in 'significatiuo', ut dictum est, accepit; alioquin coniunctiones uel praepositiones excludi nequeunt, si eas quoque per se significare uoluerit. Non itaque ea significatiua dicere consueuit quorum, ut ostensum est, imperfecta est significatio, sicut nec ea /122/ solet uocare nomina quae uel infinita sunt, ut 'non-homo', uel obliqua, ut 'hominis', sed ea tantum quae propriae et primae sunt impositionis, ut quae scilicet recta sunt ac finita, ut 'homo', 'album', 'Socrates'. Qui enim prius nomen ipsum rei aptauit, non obliquo sed recto casu usus est, ac si de homine diceret: dicatur haec res homo. Caeteri uero casus a nominatiuo defluxerunt propter diuersas positiones constructionum; qui etiam in eo significatiui ad placitum, sicut et uerba uel orationes, dicuntur, quod et ipsi quoque ab hominibus inuenti sunt, ut per eos quoque de subiectis rebus agatur. Infinita quoque nomina posteriora sunt finitis tam secundum inuentionem quam secundum constructionis proprietatem; quoniam composita sunt, naturaliter posteriora sunt simplicibus. Sed de his quidem uberius in sequentibus disseremus.

Quod autem sine tempore nomen esse monstrauit, a proprietate uerbi ipsum distinxit. Verba enim principalem suam significationem, siue actio sit siue passio, subiectis rebus eas secundum tempora dimetiendo distribuunt, ut 'curro' cursum circa personam tamquam ei praesentialiter> inhaerentem demonstrat. Si qua autem reperiantur nomina quae etiam temporis quodammodo sint designatiua, ut 'annus' uel 'annuus', siue etiam aduerbia temporalia, non tamen sicut uerba tempus consignificant, ut scilicet, quemadmodum dictum est, primam significationem subiectis personis secundum tempus distribuere dicantur. Sed cur non? Sicut enim 'curro' uel 'currens' cursum circa personam tamquam ei praesentialiter inhaerentem demonstrat, ita 'album' circa substantiam albedinem tamquam> praesentialiter inhaerentem determinat; non enim album nisi ex praesenti albedine dicitur. Unde et tantum 'albi' nomen dicere uidetur, quantum quidem praesentialiter albedine est informatum, sicut et 'currens' in quodam praesentialiter cursum participat. Sicut enim substantiui uerbi significatio, cui quoque tempus adiunctum est, uerbis adiungitur, sic et nominibus uidetur. Sicut enim 'currit' quantum 'est currens' dicit, ita 'homo' tantumdem quantum 'animal rationale mortale'. Nec diuersa quidem secundum tempus 'uiui' nominis et 'uiuentis' significatio uidetur participii. Non enim ex uita quocumque tempore adhaerentem uiuum dicitur, sed tantum ex adiacente praesentialiter. Non enim quia fuerit uel inerit, uiuum dicitur, sed quia iam praesentialiter inest, sicut et uiuens. Sic quoque eiusdem temporis designatiuum uidetur 'amans', quando pro nomine aut participio ponitur; pro nomine enim sicut 'amator' ipsum quoque saepe accipimus ab eadem quoque actione a qua et participium sumptum est, quando /123/ scilicet comparationem nominis tenet, secundum quam 'amantissimus' dicitur, ac non regit accusatiuum sicut uerbum a quo nascitur. Male ergo per 'sine tempore' nomina, quae etiam temporis designatiua monstrantur, Aristoteles uerbis disiunxisse uidetur; eiusdem, inquam, temporis consignificatiua cuius et uerba, idest praesentis. Ipse enim Aristoteles non alia uocare uerba consueuit nisi quae praesentis sunt temporis et primae inuentionis ac finita, sicut et de nomine dictum est. Caetera uero casus uerborum dixit, ut 'curret' uel 'currebat', uel infinita uerba, ut 'non currit' uel 'non currens'. Quod itaque tempus uerbis accidit, hoc etiam nominibus congruit, praesens scilicet, siue ea sint substantiae siue adiacentiae uocabula. Sicut enim 'album' ex praesenti albedine datum est, ita etiam 'homo' ex praesenti substantia animalis rationalis mortalis, et quem hominem dicis, iam animal rationale mortale ipsum ostendis et tantumdem 'hominis' uocabulum sonat, quantum quidem praesentialiter 'est animal rationale mortale'. Non tam igitur in significatione temporis nomen a uerbo recedere uidetur quam in modo significandi. Verbum enim, quod solum inhaerentiam facit, in eo tempus quoque designat quod inhaerentiam rei suae ad subiectam personam in tempore denotat. Nomen autem inhaerendi significationem non tenet nec aliquid quemadmodum uerbum inhaerere proponit, etsi rem aliquando ut inhaerentem determinet, ut 'album' albedinem tamquam adiacentem atque inhaerentem significat, non tamen uel adiacere uel inhaerere proponit, sicut uerbum facit, quod etiam substantiui uerbi copulationem adiunctam propriae significationi continet; tantumdem enim 'currit' uerbum proponit quantum 'est currens' dicit. Unde in Secundo Periermenias Aristoteles: "nihil, inquit, differt, homimem, ambulare et hominem ambulantem esse," ac si aperte diceret: idem dicit 'homo ambulat' quantum proponit 'homo est ambulans'.

Sed ad haec, memini Magister noster V. opponere solet: "si, inquit, uerbum propriam significationem inhaerere dicat, uerum autem sit eam inhaerere, profecto ipsum serum dicit ac sensum propositionis perficit." Verum ipse uerbis deceptus erat ac praue id ceperat uerbum dicere rem suam inhaerere, ut 'currit' cursum, quod dicebamus. Neque enim sensum propositionis accipiebamus tamquam cursum in subiecto ponentes atque inhaerere in praedicato; hunc enim sensum 'currit' non habere ex serie ipsa orationis manifestum est sed tantumdem /124/ intelligimus in 'currit' quantum in 'est currens'; non quidem pro pro> positione accepto, ut 'currens' subiectum, 'est' uero praedicatum ponatur, sed tamquam pro parte propositionis, ut huius quae ait: 'homo est currens' subiunctum copulatur. Cum autem cui copuletur in 'est currens' subiectum deest ad perfectionem sensus enuntiationis, nihil itaque aliud accipimus, cum dicimus 'currit' demonstrare cursum inhaerere, quam proponere esse currentem, sicut nihil aliud dicimus 'animal homini inhaerere' quam 'hominem animal esse'. Alioquin diuersi sensus essent, si uidelicet 'animal' unum de inhaerentibus 'homini' diceremus, ipsumque 'animal' in subiecto, 'inhaerere' uero in praedicato, atque 'homini' in /124.l0/ determinatione utere>mur. Subiectarum uero rerum diuersitas secundum decem praedicamentorum discretionem superius est ostensa, quae principales ac quasi substantiales nominum significationes> dicuntur. Caeterae uero significationes, quae secundum modos significandi accipiuntur, tam posteriores atque accidentales dicuntur; quae etiam breuiter sunt nobis perstringendae.

Ac prius de significatione numeri circa rem subiectam disputemus. Fortasse autem quaeritur, cum nomina quoque quamdam significationem habent, quare grammatici et hanc inter accidentia nominis non connumerant, sicut accidentia uerbi siue participii. Sed eadem, ut arbitror, ratio temporis fuit in nomine quae personae exstitit. Quia enim omnium nominum aut participiorum in positio tertiae personae facta est eaque omnia tertiae esse personae certum erat, nulla fit de persona uel in nomine uel in participio mentio. Sic etiam de tempore facere eum opinor in nomine, eo scilicet quod omnia eiusdem temporis esse nomina, hoc est praesentis, constaret.

Sunt autem quaedam nominum proprietates iuxta significationem pensandae, quaedam uero secundum positionem constructionis attendendae, quaedam etiam secundum uocis compositionem accipiendae.

Quod enim alia propria, idest singularia, ut Socrates, alia appellatiua a>ut uniuersalia, dicuntur, ut 'homo', 'album', aut alia in comparationem dicuntur, alia non; quod haec quidem singularis numeri sunt, illa uero pluralis, ut 'homines'; insuper quod haec essentiae sunt, quae substantiua dicimus, alia uero adiacentia, quae sumpta nominamus, ut 'album', 'uir', --pleraque omnia ad significationem pertinent.

Quod uero alia recti casus dicuntur, alia obliqui. alia masculini /125/ generis, alia alterius dicuntur, ad positionem constructionis refertur. Cum enim et rectus et obliqui casus eiusdem sint significationis, cum alio tamen obliquus cum alio rectus construitur, aut cum eamdem habeant significationem 'albus', 'alba', 'altum', diuersis tamen generibus iunguntur: non enim uel 'mulier albus' uel 'uir alba' dicimus. Patet autem hinc generis diuersitatem significationem non mutare quod in eadem significatione diuersa genera saepe habemus, ut lapis petra saxum, fluuius aqua flumen. Quod autem 'alius' et 'aliud' diuersae sunt significationis, (cum id personae sit discretiuum, illud naturae), generis diuersitas non fecit, sed noua et consueta neutri acceptio quae in aequiuocationem ducitur; casuum quoque differentia significationem non uariat, quod ex eo quoque manifestum est quod apud diuersos diuersus est numerus casuum, significatione tamen eadem permanente. Sex enim casibus Latini utuntur, Graeci uero quinque, qui pro ablatiuo quoque genitiuo utuntur; barbari uero unius casus prolatione contenti sunt.

Quod autem alia primitiua, idest primae inuentionis, alia deriuatiua dicuntur, atque alia simplicia, alia composita uocantur, ad uocis inuentionen et compositionem attinet.

Dignum tamen est inquisitione, utrum earum enuntiatione quarum uitiosa est compositio ut 'mulier albus' perfecta et uera possit esse sententia. Videtur quidem et perfecta esse, sicut et 'mulier est alba', cum scilicet eadem sit illa cum ista; cum enim et idem sit constructionis ordo et eadem uocum significatio, uidetur quoque constructionis sententia esse eadem. Amplius: 'albus' siue 'alba' idem dicunt quod 'habens albedinem'; qui ergo dicit 'mulier est albus' id proponit: 'mulier est habens albedinem', quae perfecta est ac uera fortasse sententia; cur non igitur et illa? Sed profecto non solum uocum significatio attendenda est ad demonstrationem perfectae sententiae, sed etiam competens dictionum coniunctio, sine qua nec oratio dici potest, sed multae fortasse dictiones, ut, cum> de oratione tractabitur, apparebit.

Non est autem competens substantiui et adiectiui constructio, cum ad diuersum genus sit uel casum; non autem significationis identitas eamdem exigit constructionem uel in nominibus uel in uerbis. Cum enim 'comedere' et 'uesci' eiusdem sint significationis, alterum tamen accusatiuum, alterum regit ablatiuum. Prima autem nominum causa fuit significationis impositio, secuta est autem postea constructionis diiudicatio; et ad rei quoque demonstrationem discretio> generum uel casuum necessaria non uidetur, sed magis ad constructionis constitutionem.

/126/ Casus autem nomine tam rectos, qui nominatiui dicuntur, quam obliquos grammatici uocant; dialectici uero solos obliquos, qui secundum sensum inuentionis et a nominatiuo per uariarum terminationum inflexiones cadunt, casus appellant. Solos autem rectos nomina simpliciter appellant ex prima, ut dictum est, et propria impositione. Unde Aristoteles in tractatu nominis in Primo Periermeniarum: "Catonis uel Catoni et quaecumque talia sunt, non sunt nomina, sed casus nominis." Quae etiam in eo cum nomine conuenire monstrauit quod sunt: uox significatiua ad placitum sine tempore, cuius nulla pars significatiua est separata, et in eo diferre quod cum 'est' uel 'fuit' uel 'erit' ei adiuncta neque falsum neque uerum demonstrant, quemadmodum nomina faciunt. Sed si in 'nomine' pluralis quoque numeri nominatiuos includamus, oportet quoque pluralis numeri uerba intelligi. Sed et hos fortasse casus uocat at, quod primam non teneant impositionem, solaque ea nomina dicebat quae singularis sunt numeri. Sed nec his omnibus aptari poterit dicta proprietas; 'quis' enim interrogatiuum et ab eo 'siquis' compositum, siue etiam 'qui', aut 'idem' relatiua--cum dicimus 'idem loquitur', imperfectum uidemur exprimere sensum atque suspensum reddere animum audientis, ut, quemadmodum illud 'idem' referatur, requirat--tertiae quoque et secundae personae pronomen, (quae etiam, sicut dictum est, inter nomina dialectici recipiunt), praepositis uerbis copulari non possunt. Unde potius cum appositis uerbis cuiuslibet personae uerba intelligenda sunt, hoc non habent aut potius ad differentiam nominatiui appositorum casuum dictum sit, de quo etiam subiunxit: "nomen uero semper," cum his scilicet uerum aut falsum significans enuntiationem reddit, cum uidelicet dicitur: 'Cato est uel fuit uel erit'. Atque haec quidem differentiae expositio de casibus 'Catonis' ad ipsum illud quod de 'quis' et 'siquis' opponitur, potest exstinguere.

Sunt autem qui Aristotelem uolunt 'quis' et 'siquis', quae inde>finitae sunt significationis, nec inter nomina recipere, sicut nec ea quae infinita nomina dixit, ut 'non-homo', 'non-album'. Non autem Aristoteles /127/ omnino denegauit casus uerbis adiunctos enuntiationem facere. Nam 'paenitet me' uerum esse poterit siue falsum, in cuius sensu paenitentia mihi attribuitur. Verum si quidem omnes casus accipiamus, non omnia uerba oportet accipere, sed tantum personalia, aut si omnia uerba, non omnes casus, sed tales tantum quales sunt genitiuus praeter nominatiuum et datiuus quos posuit; qui nullorum adiectione uerborum enuntiationem efficiunt.

Sicut autem casus a nomine dialectici diuidunt, ita etiam infinita nomina, ut 'non-homo', 'non-album'. Unde in eodem Periermenias dicitur: "'non-homo, uero non est nomen, at uero nec positum est nomen quo illud oporteat appellari. Neque enim oratio aut negatio est; sed sit nomen infinitum. "Finita enim sola, ut dictum est, sicut et recta in 'nomine' inclusit; de impositione autem nominis infiniti talem idem in tractatu uerbi causam subiunxit: "sed sit, inquit, infinitum, quoniam similiter in quolibet est, uel quod est, uel quod non est," ut 'non-homo, non solum de his quae sunt dicitur, uerum etiam de his quae non sunt. Sicut enim equus non-homo dicitur, ita et chimaera uel hircoceruus, quae nulla sunt existentium, non-homo dici possunt, et quaecumque homines non sunt.

Est autem supraposita causa uocabuli non tam ad significationem reducenda, cum scilicet nec solis nec omnibus infinitis uideatur conuenire, quam ad quamdam imponentis intentionem. Eadem causa huiusmodi uocibus 'infiniti' nomen attribuit, quod infinita in ipsis uidit contineri , tam scilicet ea quae sunt quam ea quae non sunt; licet tamen non in eis solis nec omnibus infinitis. Nam 'res' quoque et 'aliquid' significatiuum, quae infinita non sunt, ea quoque quae non sunt continere dicuntur, cum negatiua particula careant, qua finiti significationem perimant. Unde in Primo Periemenias dicitur: "hircoceruus enim significat aliquid;" hic enim 'aliquid', ut Boethius ostendit, nomen est rei non-existentis, ex quo etiam innuitur hircoceruum quoque significatiuum uocari. Sed nec omnibus infinitis supraposita causa conueniet; nulla enim existentia nominant haec, cum omnia sua finita contineant. Licet autem nec solis nec omnibus infinitis conueniat supraposita causa nominis, maxima tamen de parte dicta causam magis inuentionis quam proprietatem significationis ostendit, cum ipse scilicet Aristoteles, huius nominis in hac significatione inuentor, ab infinitis infinita monstrauit contineri.

/128/ Sunt autem multae compositionis uel inuentionis nominum causae, quae nec solis nec omnibus subiectis rebus possunt applicari, ut 'homo' ab 'humo' nominatus est -- quod quidem ex humo factus sit non solus --; 'uox' quoque a 'uocando', idest significando, dici perhibetur, licet multae sint non-significatiuae ac nec solae fortasse significatiuae. Si quis autem 'hominis' nomen secundum significationem ac uocis sententiam aperire uoluerit, eius definitionem proferat. Sic quoque et si quis iuxta siglificationem infinitum dicere uoluerit, dicat infinitum esse uocabulum ex negatione ac finito compositum. Cuius potius modus significationis infinitus atque incertus dici potest, quantum quidem> ad remotionem /128.l0/ finiti, quam significatio infinita per multitudinem. Qui enim dicit 'non-homo', nihil definite constituit 'hominem' remouendo. In eo enim quod 'hominem' remouet, quid non sit quidem demonstrat, quid uero sit non designat. Atque ideo incerta dici potest eius significatio, in eo quod infinitum dicitur, hoc est secundum remotionem finiti. In qua tantum remotione, dum attenditur praedicatum, negationem dicitur facere; cum uero rem aliquam de his quibus impositum est attribuit, affirmationem reddit; ueluti cum dicimus: 'Socrates est non-homo', hanc, ut aiunt, enuntiationem et in sensu affirmationis uertere possumus, si scilicet ita intelligamus: 'est aliquid ex his quae non sunt homo'; et in sensu negationis, si 'hominem' remoueamus, ac si 'non est homo' diceremus.

Patet itaque ex suprapositis infiniti definitionem non esse quod infinita continet, sed causam potius esse nouae transpositionis et impositionis nominis. Cum enim infinita ea dici Aristoteles sciret quorum infinita est multitudo, ab his idem uocabulum transtulit et huiusmodi nominibus imposuit, ex ea quidem affinitate quod in ipsis saepissime infinitas res includi uideret, Ut sit potius impositionis nominis causa quam definitionis proprietas; quales quidem causae saepe in etymologiis redduntur, ut 'Brito' dictus est 'quasi-brutus' . Licet enim non omnes uel soli sint stolidi, hic tamen qui nomen 'Britonis' composuit secundum affinitatem nominis 'bruti', in intentione habuit quod maxima pars Britonum fatua esset, atque hinc hoc nomen illi affine in sono protulit. Sunt autem qui omne infinitum et in his quae sunt et in his quae non sunt esse concedunt, secundum id scilicet quod tam ea quae sunt quam ea quae non sunt quoquomodo significant, ut ipsum quoque non ens et quod ea quae sunt remouendo significat, et quae non sunt simul nominat, utriusque esse dicitur. Sed profecto non in aliis uocabulum esse dicimus nisi in his quibus est impositum ac de quibus potest praedicari. Cum autem /129/ Aristoteles a 'nomine', ut dictum est, tam obliqua quam infinita separauerit, suprapositae quidem definitioni quae ea quoque, ut ipse docuit, comprehendit innuit apponendum esse ad horum exclusionem, 'rectum finitum'; ut sit nominis integra definitio: uox significatiua ad placitum sine tempore, cius nulla pars significatiua est separata, recta finita.

DE VERBO

Sicut autem Aristoteles a nomine nomina> infinita et obliqua diuisit, ita quoque a uerbo infinita uerba et quae praesentis temporis designatiua non sunt, separauit. Ait enim: "non currit uero et non laborat non uerbum dico; similiter autem uel curret uel currebat non uerbum est, sed casus uerbi." Unde et uerbum recte definimus: uox significatiua ad placitum, cuius nulla pars significatiua est separatiua finita praesentis temporis significatiua, ut 'curro', quod quidem tempus in copulatione principalis significationis, sicut in nomine superius dictum est, consignificat. Unde etiam ipse Aristoteles statim postquam uerbum consignificare tempus ostendit, adiecit: "et est semper eorum quae de altero praedicantur nota, ut eorum quae de subiecto dicuntur uel in subiecto sunt." In quo quidem ipse monstrauit omne uerbum cum officio copulandi uel ea quae tantum dicuntur de subiecto -- nec scilicet sunt in subiecto -- ut 'homo' et 'rationale', uel ea etiam quae sunt in subiecto, temporis quoque significationem continere. Quod itaque dixit uerbum semper esse notam eorum quae de altero praedicantur, omne uerbum monstrauit habere officium copulandi praedicatum subiecto nec illud semper ad temporum, immo ad uerborum comprehensionem referendum est. Potest enim uerbum per se proferri nec aliquid copulare; semper tamen secundum inuentionem suam copulatiuum est. Quod autem ea quae non dicuntur de subiecto, tacuit, (hoc est indiuidua, quae etiam saepe praedicantur, ueluti cum dicitur' 'homo est Socrates' uel 'hoc album'), ideo factum esse arbitror, quod [eum] huiusmodi praedicationem omnino irregularem esse uoluerit. Unde ipse in Substantia: "et a prima, inquit, substantia nulla est praedicatio."

/130/ Alii autem in eo quod ait uerbum notam esse eorum quae de altero praedicantur, aliud uolunt intelligi, id scilicet quod principalem eorum significationem in eo esse docuerit , quod accidentia significant, non quidem in essentia sua, sed magis secundum id quod alteri adhaerent, idest adhaerentia suo fundamento, ut 'amo' actionem, 'amor' uero passionem secundum hoc quod mihi insunt. Omnia enim uerba uel actionem uel passionem principaliter significare uolunt, nec quidem particulares, sed quae communia sunt accidentia. Unde etiam supposuit: "ut eorum quae de subiecto dicuntur," in quo uniuersalia esse monstrauit, "et sunt in subiecto," in quo accidentia esse docuit, licet tamen quaedam /130.l0/ uideantur propria uerba, sicut et nomina, ut 'creare', 'fulminare', 'adorari', quae soli Deo congruunt.

Boethius autem in prima> editione Periermenias plures alias expositiones protulit in eo quod ait 'ut eorum quae de subiecto uel in subiecto'; prima quidem huiusmodi est, ut postquam a uerbis ea quae de altero praedicantur, significari dixit, quae esset illa determinauit, cum scilicet subiunxit: ut eorum quae in subiecto sunt, hoc est fundamento, ac de ipso etiam fundamento praedicantur. Aliter diuisionem accidentium quae a uerbis significantur, in eo supposuit, quod ait uel esse tantum in subiecto et non dici uel etiam dici de subiecto. Sunt enim quaedam generalia accidentia, quae de diuersis speciebus tamquam de subiectis praedicantur, ut moueri de cursu ac saltu ac multis aliis, quod per 'dici de subiecto' signauit. Sunt et alia quae species non continent de quibus subiectis dicuntur, sed ipsa tantum sunt species quae per 'esse tantum in subiecto' accepit, ut cursus et multa alia.

Prima autem expositio, quae maximam facit uerborum a nominibus differentiam, expeditior uidetur atque ipsius sententia dictis magis esse affinis. Neque enim omnia uerba actionis aut passionis designatiua uidentur aut etiam accidentium adiacentium. 'lacere' autem et 'sedere' positionum significatiua esse Aristoteles dixit, 'habere' etiam a generalissimo Habendi sumptum est et 'uiuere' a uita qualitate sumptum uidetur. Nec quidem irrationabiliter. Utquid enim, sicut in actionibus aut passionibus uerba inuenta sunt, quae eas modo ut praesentes,

modo ut praeteritas, modo ut futuras significant, sic non> quoque et in caeteris inuenietur? Sicut enim 'esse currentem uel fuisse uel fore' dicimus, sic 'esse album aut fuisse aut fore' enuntiamus. Sed nec formis etiam nomina sumpta dici conuenit, ut 'est', quod substantiuum uerbum dicitur, eo uidelicet quod omnibus secundum essentiam suam sit impositum, non secundum alicuius adiacentiam. Unde etiam quaslibet rerum essentias aeque secundum inhaerentiam copulare potest, quod etiam de nuncupatiuo concedunt; sicut enim 'sum Petrus' dicimus, ita etiam 'ego nuncupor Petrus' proferimus. Alia uero quae rerum personas in essentia sua non significant, immo ex adiacentiae actione uel passione, ut 'curro', 'amo' uel 'amor', solas proprietates quas determinant, copulant. Non enim sicut dicimus 'ego sum Petrus', ita 'ego curro Petrus' enuntiamus, per 'curro' 'Petrum', sicut per 'sum', copulantes. Sed potius eum dicimus 'ego curro Petrus', non aliter 'Petrus' construi potest, nisi in subiecto ipsum quoque intelligatur ac si ita diceretur: 'ego Petrus curro'. Etsi enim 'Petrus' tertiae sit personae, sicut omnes nominum casus praeter uocatiuum grammatici esse concedunt, per adiunctionem tamen 'ego' pronominis, quod primae personae est, a uerbo primae personae regitur, idest 'curro'; aut fortasse ab 'ens' participio, quod subaudiunt, tamquam hoc modo diceretur: 'ego, ens Petrus, curro'. 'Curro' itaque uel alia uerba quaecumque ex adiacentibus actionibus aut passionibus sumpta sunt, quas circa subiectas personas determinant, non alia copulare dicuntur praeter proprias actiones aut passiones. At uero substantiuum uerbum, quod aeque omnia secundum essentiam suam significat, quaslibet potest essentias copulare.

Sed dico quod cum huiusmodi uerbum rebus ipsis secundum essentiam tantum, non secundum alicuius adiacentiam, imponi concedant, quare aliquando eius copulationem ad praedicationem adiacentiae tantum reducant. Adiacentiae uocabula ponuntur hoc modo: 'Petrus est albus', 'Petrus est rationalis'. Hi enim solam albedinem aut rationalitatem, mihi ut adiacentem attribui dicunt, in> eo quod qui me album esse proponit, me albedine informari dicit atque ipsam mihi adiacere ostendit. Sed profecto magis ad sensum propositionis atque ad officium substantiui uerbi illam praedicationem pertinere iudico, quae est de subiecto albedinis, quod ab 'albo' nominatur, quam eam quae est de adiacentia ipsius, quae per 'album' determinatur. Cum enim aliquem dicimus esse album, hoc est proponimus ipsum esse aliquem ex his quae albedine informantur, secundum copulationem essentiae illud quod esse dicitur, proprie per 'est' uerbum praedicatur, hoc est res albedine informata. Sed /132/ quoniam per '"albi" nomen ipsum attribuitur' designatur quod ei ex adiacente albedine impositum est, ex ipsa quoque propositione inhaerentia adiacentis albedinis innuitur. Illa itaque praedicatio essentiae quae in eo est quod hoc illud esse dicitur, proprie ex uerbis propositionis exprimitur; illa uero quae est adiacentiae attributio, quodammodo innuitur. Sic quoque et in caeteris uerbis quae etiam substantiui uerbi copulationem continent --qui enim dicit 'Petrus currit', id quod Petrus sit unus de currentibus proponit--, proprie in ipsa propositionis sententia essentiae praedicatio monstratur, essentiae ,scilicet alicuius eorum quae cursum suscipiunt. Sed quoniam non secundum id quod est ipsa, per 'currit' significatur, sed magis secundum id quod cursum habet, ex praedicatione quoque essentiae subiecti albedinis adhaerentia formae innuitur. Potest ergo per 'currit' uerbum uel persona cursum suscipiens secundum id quod cursum habet, praedicari, uel ipse cursus adiacentiam> innuendo attribui, quae utraque in uerbi significatione tenentur; per 'est' uero substantiuum, ut dictum est, uerbum, quod omnibus secundum> essentiam suam impositum est, quaelibet res copulari potest. Unde ipsum a nulla proprietate sumptum esse manifestum est, sicut 'sedet', 'currit' etc., quae numquam solius copulae officium tenent, sed simul praedicatae rei positionem faciunt. Non itaque omne uerbum accidentis adiacentiae designatiuum uidetur. Sed ratio quoque exigere uidetur, ut etiam secundum singulas substantias diuersa uerba consisterent, ut scilicet substantiam uel qualitatem uel hominem, sicut 'esse currentem', uerbo aliquo secundum diuersa tempora distribuerent, in eo scilicet quod aliud praesentialiter est homo, aliud fuit, aliud erit. Utquid enim, sicut in aequiuocatione sua ens acceptum uerbum dicitur multiplex, ipsum quoque ad quamlibet significationem restrictum uerbum non dicatur simplex, sicut 'amplector' et quae sunt aequiuoca? Sicut enim aequiuocum nomen multa nomina secundum significationem multiplicem dicitur, ita aequiuocum uerbum multa uerba secundum multas significationes dicendum est atque in singulis acceptum simplex uerbum, ut etiam secundum> singulas rerum essentias uerba queant, sicut et nomina, substantiua esse. Nec id quidem ratio impedit, ut scilicet secundum singulas substantias diuersa uerba consistant, sed haec inuentio linguae nostrae non habuit, sicut nec articulorum impositionem cognouit. Ideoque 'uerbi' nomen in his tantum dictionibus uolunt uti quae adiacentem actionem uel passionem subiectis personis secundum tempora distribuunt. Unde talem de uerbo definitionem Priscianus protulit: /133/ pars orationis cum temporibus et modis sine casu agendi uel patiendi significatiua, a qua nullum grammatici uerbum excludunt. Ipsi enim 'iacere' quoque et 'uiuere' et 'habere', quando uerba sunt, sumpta esse dicunt ab actionibus, quando uero ad aliam significationem detorquentur, nomina esse concedunt. 'Est' quoque, memini, quando in ui uerbi ponitur, secundum adiacentiam quarumlibet actionum aut passionum aequiuocum dicunt. Nec tunc quidem substantiui significationem tenere sed adiectiui, actum quidem, cum dicimus 'Socrates est' atque in ui uerbi 'est' utimur, actionem aliquam ut adiacentem uel cursum uel aliam oportet intelligi atque attribui. Cum autem substantiuum in essentia rerum sumitur, quasi nomine ipso utimur nec quicquam a uerbo nisi temporis discretionem ac copulationem officium habere concedunt, qui 'uerbi' uocabulum in supradictis tantum custodiunt, his scilicet quae actionem aut passionem determinant. Sed iam profecto si> grammaticum uerbum ponitur 'est', male ipsum substantiuum appellant. Nec si omnium, ut arbitror, philosophorum auctoritates percurr>ant, hanc significationem de actione aut passione in 'est' uerbo percipient, ut uidelicet cum dicitur: 'Socrates est', ipsum amare uel amari uel aliquam aliam actionem aut passionem habere intelligant; nec ratio eorum, ut aestimo, poterit monstrare, quae actiones in 'iacendo' uel 'uiuendo' intelligantur aut qualiter actio iacendi a positione diuersa sit aut uita actio a uita qualitate contraria morti, quae animatio intelligitur, an potius animationi; idem enim duo contraria habere non poterit. De 'habere' autem, quod actionem quamcumque aliquando significet, ex eo fortasse uidebitur quod 'haberi' a passiuum facit quodque accusatiuum regat casum secundum significationem actionis passionem in alium inferentis. Oportet itaque uel 'haberi' significatione non esse passiuum aut non omnem passionem ex actione inferri.

Nunc autem ad substantiuum et nuncupatiuum uerbum reuertentes pauca de differentia eorum inspiciamus. Videntur autem in eo maxime differre, quod illud substantiuum, ut dictum est, istud sumptum uidetur, a nuncupatione scilicet, ex qua etiam nuncupatum dicitur. Sed si sit nuncupatio forma aliqua rel actionis uel passionis, non uidetur 'nuncupor' praeter primam significationem rem aliam copulare, sicut et de aliis dictum est. Unde cum dicitur: 'ego nuncupor Petrus' non inde esse nomen rei quod queat in ablatiuum resolui, ac si ita intelligeretur: 'ego nuncupor hoc nomine quod est Petrus'. Si enim nomen rei esset, tantumdem proponeret ac si diceret: 'ego nuncupor ista res', quod uehementer abhorremus, /134/ cum non a re suae essentiae construatur cum apposito nomine quod praedicari per ipsum uolunt ac sic[ut] et per substantiuum copulari.

Solet itaque>, memini, grammaticorum sententia nullam secundum significationem differentiam in nuncupatiuo et substantiuo uerbo accipere, sed eamdem in utroque sententiam proferri uolunt, ut nihil aliud 'ego nuncupor Petrus' quam 'ego sum Petrus' intelligatur; hoc tamen 'secundum institutionem inuentionis' ad differentiam dicunt, quod nuncupatiuum, licet substantiui significationem habeat, non tamen constructionem ipsius ubique seruat. Illud enim omnibus uel nominibus uel pronominibus uel participiis uel definitionibus praedicatis potest /134.l0/ copulari, hoc autem solis propriis nominibus concedunt coniungi. Neque enim uel 'ego nuncupor ego uel currens uel homo albus' dicunt, sed solum proprio nomini huiusmodi uerbum apponunt hoc modo: 'ego nuncupor Petrus', ex qua quidem est constructione cum proprio nomine, quod definitam et propriam impositionem habet, magis nuncupatiuum dictum est quam ex significatione. Quamuis igitur eius propositionis quae ait: 'ego nuncupor ego' sana possit esse ac uera sententia, series tamen constructionis secundum institutionem nuncupatiui quam in constructione tenet, uitiosa conceditur, quae, ut dictum est, in eo fuit ut tantum propria copularet nomina. Apparet autem ex significatione, quam communem habet cum substantiuo uerbo, -- sicut et copulationem alterius significationis, quam proprie non habet> huiusmodi uerbum -- nuncupatiuum non illud esse quod a 'nuncupo, nuncupas' fit passiuum, quod tantum de me uere dici potest, dum aliquis nomen meum proferens me uocat. Etsi enim nullus me uocet, non minus tamen 'ego nuncupor Petrus' dici potest secundum supradictam substantiui uerbi significationem ac talem ipsius resolutionem: 'ego sum Petrus'.

Non est autem illud praetermittendum quod uerba in enuntiationibus posita modo proprie, modo per accidens praedicari dicuntur; proprie autem praedicantur hoc modo: 'Petrus est', 'Petrus currit'; hic enim gemina ui funguntur, cum non solum copulandi officium tenent, sed etiam rei praedicatae significationem habent. Per accidens autem et non proprie praedicari dicitur, cum ipsum praedicato ad eius tantum copulationem apponitur, ita: 'Petrus est homo'. Neque enim hic interpositum quoque rem praedicatam continet, quippe iam 'homo' superflue supponeretur, sed tantum quod subiungitur praedicatum copulat; nec si iam aliquid praeter hominem in ipso esset attributum, in /135/ eodem loeo 'hominem' copularet subiunctum. De hac autem praedicatione per accidens in Secundo Periermenias dicitur. Quando autem 'est' tertium adiacens praedicatur, dupliciter fiunt appositiones; adiacens enim in eo dicitur uerbum quod praedicato apponitur ad ipsum tantum copulandum, nec pro subiecta re praedicanda ponitur, sed ut tantum copulet id quod praedicatur. Cum autem proprie dicitur, rem etiam praedicatam continet atque aliquam rerum existentium indeterminate attribuit, ueluti eum dicitur: 'Petrus est', hoc est 'Petrus est aliqua de existentibus rebus'. Quando quidem praedicationem ex accidentali necesse est consequi, pro eo quod saepe rerum non existentium uocabula copulat, ueluti cum dicitur: 'chimaera est opinabilis uel non existens'. Nec mirum, cum interpositum significationem essentiae non habeat, sed tantum copulationis officium, ut dictum est, teneat. Unde etiam in Secundo Periermenias dicitur: "Homerus est aliquid, ut poeta, ergo etiam est, an> non?," ac rursus: "quod autem non est, quoniam opinabile est, non est uerum dicere esse aliquid: opinio enim eius non est quoniam est, sed quoniam non est."

At uero quaeritur, cum 'est' uerbum superius dictum sit inter quaslibet essentias copulare, quod omnes in essentia significat, quomodo illa potest copulare quorum significationem non continet, ueluti non> ens aut opinabile, quod proprie acceptum sola non-existentia, ut nobis placuit, nominat, aut quomodo constructionis proprietas seruari poterit, nisi intransitiue ipsum quoque his quae copulat coniungatur? Unde quidem cum dicitur Homero quoque defuncto: 'Homerus est poeta', hoc est: 'memorialis fama Homeri adhuc manet per poema quod composuit', uel 'chimaera est opinabilis', 'esse' quoque quod interponitur, in designatione non-existentium uolunt accipi. Sed quid ergo esse ea negat, si idem esse quod non-existentia demonstrat, accipiat? Nostri uero sententia Magistri non secundum uerbum accidentalem dicebat praedicationem, sed secundum totius constructionis figuratiuam atque impropriam locutionem, quae tota ad alium sensum explicandum composita est quam uerba uideantur habere. Cum enim dicimus Homero defuncto: 'Homerus est poeta', si significatarum significationem dictionum pensemus atque Homeri nomen hominis ut 'poeta' sumamus, uerum est et simpliciter Homerum esse, ex eo scilicet quod poetae proprietatem habere dicitur, atque propria fuit locutio. Si autem nullam constructionis proprietatem, sed significationem dictionum attendamus, sed magis /136/ alterius orationis sententiam quam in ea tota exprimere uolumus, ut eius quae ait: 'fama Homeri per poesim ipsius manet', figuratiuam atque impropriam locutionem componimus. Veluti si aliquo tyranno defuncto filiis eius superstitibus ac tyranniam patris exercentibus dicamus: 'ille defunctus tyrannus adhuc uiuit infiliis', non quidem uitam tyranno attribuentes, immo illis quos genuit tyrannidem eius exercentibus, ac si aperte diceremus: 'illi quos ipse genuit, adhuc uiuunt tyrannidem eius exercentes'. Unde quia 'uiuere perfilios' tantum 'tyranni' nomini coniunximus, quando 'filii' nomen subtrahitur, non possumus simpliciter dicere quod uiuat. Idem etiam de ea enuntiatione quae est: 'Homerus est poeta', dicunt, ut scilicet cum 'poetae' nomen, quod ad 'poema' quodammodo se habet, subtrahitur, per quod 'Homeri' nomen nomini copulabatur, 'Homerus est' simpliciter non dicatur.

Sed quaero in illa figuratiua locutione: 'Homerus est poeta', cuius nomen 'Homerus' ut 'poeta' accipiatur. At uero si hominis, falsa est enuntiatio eo defuncto; si uero poematis de quo agitur, cur esse et ipsum denegetur aut quid figuratiua locutio dicitur?; non iam impropria est locutio, sed noua uocis aequiuocatio.

Sed ad hoc, memini, ut Magistri nostri sententiam defenderem, respondere solebam 'Homeri' et 'poetae' nomen, si per se intelligantur, Homerum designare; unde et bene denegatur simpliciter Homerum esse, qui iam defunctus est. At uero cum totius constructionis sententia pensatur ac simul uerba in sensu alterius enuntiationis confunduntur, non iam singularum dictionum significatio attendenda est, sed tota magis orationis sententia intelligenda; atque in eo impropria dicitur orationis constructio quod eius sententia ex significatione partium non uenit.

Nec ullum poematis nomen de quo agimus, in enuntiatione continetur. Aut fortasse in eo quoque impropria dici potest constructio quod 'Homerus', qui recti casus uocem habet, in significatione obliqui utimur, cum poema Homeri existere dicimus, ac poetae nomen ad poematis nominationem secundum resolutionem sensus non conuenienter reducitur. Sic quoque et 'chimaera est opinabilis' in eo figuratiua atque impropria locutio dicitur, quod aliud uerba quam uideatur in uoce, proponant in sensu; non enim chimaerae, quae non est, aliqua proprietas per 'opinabile' datur sed magis animae alicuius opinio de ipsa attribuitur, ac si ita dicere>mus: 'anima alicuius opinionem habet de chimaera'.

At uero mihi omnis illa uerbi praedicatio per accidens atque impropria uidetur, quando ipsum, ut dictum est, tertium adiacens /137/ interponitur, cum non rem, ut dictum est, praedicatam contineat, sed solius copulae officium habeat, ut in ea quoque qua dicitur: 'Petrus est homo uel albus'. Nec quidem quantum ad eius interpretationem pertinet, ex eo quod dicitur: 'Petrus est homo' , inferri potest 'Petrus est', sed fortasse quantum ad praedicationem 'hominis', quod existentis rei tantum nomen est. Si enim, quia uerbum copula interponitur, simpliciter praedicare>tur, et ex eo quod dicitur: 'chimaera est opinabilis uel non existens', chimaera esse concederetur. Poterunt fortasse et propriae esse suppositarum enuntiationum de Homero at chimaera constructiones, et accidentales tamen esse praedicationes nec simplicem uerbi praedicationem inferri ei tota etiam enuntiatione, in qua tertium inseritur. Cum enim de Homero adhuc ipso fortasse uiuo enuntiationem protulit, non ita ait: 'Homerus est poeta', sed potius proposuit: 'Homerus est aliquid', ac postea subiunxit 'ut poeta'; cum 'aliquid' posuit, ipsum tam existentium nomen quam non-existentium accepit secundum quod dictum est 'hircoceruus' aliquid significare. Unde non potuit inferri praedicatio partis, quod scilicet Homerus sit; quod autem 'ut poeta' subiunxit, exemplum subdidit quod aliquorum esset, aut magis fortasse probationem> posuit de parte ad totum, qui de toto ad partem inferentiam negabat, hoc est de 'aliquo' ad> 'existens'. Ac quoniam non erat inconueniens illud quod intulit, licet falsa esset inferentia, illud 'ut' quod subiunxit, potius ad inferentiam denegandam> referendum est quam ad illatae propositionis negationem, quae quidem de Homero uiuo uera est. Ad maiorem itaque inconuenientis augerationem de chimaera supposuit, in quo et inferentia falsa est (qua dicitur quoniam est opinabilis, ipsa esse) et illata simul propositio quae ex uera infertur, quod uidelicet chimaera sit. Proprias autem locutiones eas quoque enuntiationes cur non dicamus in quibus non-existentium nomina ponimus? Sicut enim chimaera proprie non-homo dicitur, hoc est unum ex his quae non sunt homines, cur non etiam opinabilis diceretur, idest unum ex his de quibus opinio habetur, quippe eadem exstitit ad non-existentia nominum suorum impositio quae ad existentia suorum. Sicut enim dictum est in impositione 'hominis' 'dicatur ista res homo', sic etiam dictum est in huiusmodi re non existente: 'dicatur ista res opinabilis', ut sic etiam non-existentium nomina inuenta sint ad agendum de ipsis secundum hoc quod in> impositionem ueniunt, sicut existentium ad agendum de ipsis, ueluti cum dicitur: 'chimaera est /138/ chimaera' uel 'opponitur ut homini uel alicui alii'. Sed quid talis consequentia proponitur:

    si est chimaera, non est homo?

opposita enim ea> dicimus quaecumque non sunt idem.

At uero quomodo locutio propria dicetur, ubi praedicatio uerbi impropria fuerit nec eam in qua inuentum est significationem tenuerit? Neque enim inuentum fuit in officio solius copulationis, uerum simul, ut dictum est, in significati>one existentium quod etiam, ut dictum est, inde quaelibet quibuslibet copulare potest, quod nominibus secundum essentiam suam impositum est. Sed cur ad eorum quoque inhaerentiam /139.1O/ ponitur quae non sunt atque in ipso non continentur? Unde mihi, si profiteri audeam, illud rationabilius uidetur ut rationi sufficere ualeamus, ut scilicet, quemadmodum oppositionem in adiecto secundum oppositionem magis quam secundum appositionem sumimus, ita accidentalem praedicationem accipiamus, ac cum dicitur: 'est homo' uel 'est opinabile' uel 'est album' pro uno uerbo 'esse hominem' uel 'esse album' uel 'esse opinabile' intelligamus. Quod uero Aristoteles, cum dicitur: 'Homerus est poeta', dicit per accidens 'esse' praedicari hoc modo: "secundum accidens enim praedicatur 'esse' de Homero, quoniam inest ei poema, sed non secundum se praedicatur de Homero quoniam est," cum non sit 'esse poeta>', ut dictum est, una dictio, praedicari per accidens non est praedicari, immo pars est 'esse' praedicati. Sic et praedicari tertium adiacens non est praedicari per se, sed in eo quod adiacet alteri in compositione. Unde et bene dicitur ipsum 'esse' non secundum se praedicari, sed cum 'poeta' simul unum facere praedicatum , iuxta illud: "sed quoniam inest ei ut poeta." Nec quidem aliter de praeterito et futuro enuntiationes uerae possunt proponi. Cum enim 'iste erit sedens' de eo qui nondum sedet, dicimus (aut 'fuit sedens' proponimus), falsae omnino enuntiationes uidentur, si integrae dictiones 'erit' et 'sedens' permaneant propriamque inuentionem custodiant. Cum enim 'sedens' praesentis sit temporis atque ex sessione iam praesente impositum, quicumque dicit 'erit sedens', id proponit: 'erit unum de his quae praesentialiter sessionem habent'; quod quidem falsum est de eo, qui nondum sedens sessurus est. Si enim omnes praesentialiter sedentes conspicias, profecto inter eos qui sedentium futurus sit, inuenies aut cuius sessionem sit suscepturus, immo propriam quae nondum est habebit. Cum itaque /139/ 'leget' per 'erit legens' exponitur, non aliter 'erit legens' accipiendum est quam pro una uerbi dictione; alioquin ueram non faceret enuntiationem de futuro. Aut cum ita quoque exponitur: 'Socrates erit legens', idest 'habebit lectionem', cum et lectionis nomen ex praesentia datum sit, tantumdem proponitur quantum si dicatur: 'habebit id quod iam praesentialiter lectionis essentiam habet', hoc est 'quod praesentialiter est lectio'; quod profecto falsum est de lecturo ac nondum legente. Sic quoque et de sene iam Socrate falsum erit dicere quod puer fuit, si 'puer' per se nomen sumatur secundum propriam impositionem quam habet ex prasente pueritia; tandumdem enim proponitur ac si diceretur: 'fuit unus de habentibus praesentialiter pueritiam', quod aperte falsum est.

Oportet etiam, ut conuersionis naturam aut formas syllogismorum in enuntiationibus praeteriti aut futuri seruemus, uerborum compositionem suprapositam accipere. Veluti cum dicitur de sene iam Socrate: 'Socrates fuit puer', non ita conuertendum est: 'quidam puer fuit Socrates', quod falsum est, immo ita: 'quoddam quod fuit puer, est Socrates'. Sicut et cum dicitur: 'Socrates ambulat' uel 'est ambulans', ita conuertitur: 'quoddam quod ambulat uel est ambulans, est Socrates', quippe sicut 'esse ambulans' pro uno uerbo atque uno praedicato ponitur, ita 'esse puerum'. Quare et totum ipsum in conuersione in subiecto ponendum est, hoc modo: 'quoddam quod fuit puer, est Socrates', ueluti cum 'Socrates leget, hoc modo conuertitur: 'quoddam quod leget est Socrates,. Sicut quoque et cum dicitur: 'quidam puer senex erit', ita conuertes: 'quoddam quod erit senex, est puer,; aut cum dicitur: 'omnis senex fuit puer', non haec erit per accidens conuersio: 'quidam puer fuit senex', immo ista: 'quoddam quod fuit puer, est senex'. Illae quoque propositiones quae aiunt: 'nullus puer fuit senex' aut 'nullus senex erit puer' ita conuertendae sunt: 'nullum quod fuit senex, est puer' uel 'nullum quod erit puer, est senex'.

Hac etiam compositorum uerborum acceptione seruata in modis syllogismorum futuri quoque propositiones aut praeteriti uenire poterunt, ut si ita dicamus:

omne quod erit sedens, corpus est sed quidam homo erit sedens quare est corpus

uel ita:

omne quod erit sedens, fuit corpus sed quidam homo erit sedens quare fuit corpus

Si autem sic dicamus:

omne sedens est unum de his quae praesentialiter habent sessionem sed Socrates sessurus ac nondum sedens erit sedens quare erit unum ex his quae praesentialiter habent sessionem

falsum uidetur, cum medius terminus idem non sit. Nam in prima 'sedens' subiciebatur, in secunda autem 'erit sedens>', quod unum est uerbum, praedicatur. Unde cum medius terminus idem est, non potest syllogismus fallere hoc modo:

nullum animal erit lapis sed Socrates est animal quare non erit lapis

uel ita:

omnis homo morietur sed Socrates est homo quare morietur.

Quod autem grammaticorum regulis contrarii uidemur, quod multa componimus uerba uel substantiua, ut 'esse hominem', uel ab aliis quam ab actionibus uel passionibus sumpta, ut 'esse album,' propter rectam enuntiationum sententiam aperiendam, non abhorreas. I11i enim qui primum disciplinae gradum tenent, pro capacitate tenerorum multa prouectis inquirere aut corrigenda reliquerunt in quibus dialecticae subtilitatem oportet laborare.

Si quis autem eius pro>positionis: 'Socrates erit sedens' conuersionem ipsi aequipollere negauerit, hanc scilicet: 'quoddam quod erit sedens, est Socrates', eo scilicet quod prima, antequam Socrates esset, uera poterat esse falsa menente secunda, ipse scilicet 'Socrates' significationem tenuerit sedens, se deceptum esse recognoscet. Cum enim 'Socrates' ex praesenti ac singulari substantia hominis impositum sit, cum dicitur: 'Socrates erit sedens', tale est: 'illa res quae iam est hic homo, erit sedens' quod omnino falsum est, sicut et conuersio. At uero si 'Socrates' futuri temporis accipiemus, cum dicitur: 'Socrates erit sedens' ipso Socrate /141/ nondum existente atque ita intelligeremus: 'illud quod erit Socrates, erit sedens', uera fortasse enuntiatio esset ac uera quoque ipsius conuersio, haec scilicet: 'quod erit sedens, erit Socrates'.

Infinita autem uerba, sicut in remotione finiti significatio est, ita etiam tempus ipsius significant. Qui enim dicit: 'non currit', non solum de cursu in remotione mentionem facit, uerum etiam de tempore praesenti, ac si diceret: 'non currit in praesenti', secundum quod et haec quoque quae infinita sunt uerba tempus consignificare Aristoteles uoluit. Quae quidem, quoniam et copulationem quae uerbum proponebat, destruunt, cum in propositionibus ponuntur in negatione statim ac uerbum diuiduntur, ut negationem faciant. Nec iam, ut aiunt, infinitum, manet, sed potius uerbum et negatio. Unde cum ait Aristoteles in Secundo Periermenias: "erit omnis affirmatio uel ex nomine et uerbo uel infinito nomine et uerbo," infinitum uerbum recte taceri Boethius dicit quod in enuntiatione positum infinitum non remanet uerbum, sed statim, ut dictum est, in duas dictiones separatur, propter interpositionem scilicet inhaerentiae copulationis: qui enim dicit 'non currit', 'non est currens' proponit, sed non ita: 'non currens'. Sed etiam una dictio intra quoque enuntiationem, sicut nomina infinita, consistit.

De orationibus inde infinitis quare hoc loco Aristoteles mentionem non fecerit, solet quaeri, cum et ipsae saepe> quoque in enuntiationem ueniunt, uelut ea quae dicit: 'non-albus-homo', 'non-animal-rationale-mortale'. Quae enim orationes impositionem> nominum habent, infinitari quoque sicut nomina uidentur. Alii itaque Aristotelem simplicis enuntiationis constitutionem demonstrasse hoc loco uolunt, alii uero nullomodo orationem infinitari concedunt, quibus, memini, magister V. assentiebat; nec quidem id tam secundum sententiam negabat quam secundum constructionis naturam; cuius quidem inualidam de coniunctione dictionum calumniam in Glossulis eius super Periermenias inuenies. Si enim sensum exsequamur, infinitationis quoque proprietas in o>ratione quoque inuenietur, et quaecumque sub finita non continentur, sub infinita eadem possunt; ut, cum uerum sit Socratem non esse album asinum, ueram quoque et eam concedimus: 'Socrates est non-albus-asinus', ita quidem ut non solum 'album' infinitetur et 'asinus' remaneat, ac si ita dicatur: 'est asinus non-albus', sed ut tota simul oratio 'albus asinus' negatione excludatur. Alioquin magis una /142/ dictionum tantum infinitaretur quam oratio; sicut in Secundo Periermenias ad 'albi' tantum infinitationem Aristoteles negationem> posuit, cum pro falsa eam propositionem induxit: 'lingum est non-albus-homo'. "Si enim inquit, de omnibus aut dictio est aut negatio uera, cum lignum falsum sit dicere esse album hominem, erit uerum de eo dicere esse non-album-hominem;" quod ac si diceret inconueniens est in eo scilicet, ut dictum est, quod 'albo' tantum remoto 'hominem' relinquit. Cum autem 'album' tantum excluditur et 'homo' remanet, unum est dicere 'omne non-album hominem esse' et 'non-album esse et hominem'; tale est 'omne non-album-hominem' quod 'omnem> hominem qui est non-albus'. Cum uero tota infinitatur oratio, non est necessarium uel omne non> album hominem esse non album uel hominem esse, quippe albus equus est non-albus-homo, sed neque non-albus simpliciter neque homo dici potest.

Hactenus quidem, Dagoberte frater, de partibus orationis, quas dictiones appellamus, sermonem texuimus; quarum tractatum tribus uoluminibus comprehendimus: primam namque partem Libri Partium Antepraedicamenta posuimus; dehinc autem Praedicamenta submisimus, denique uero Postpraedicamenta nouissime adiecimus, in quibus Partium textum compleuimus.

TRACTATUS SECUNDUS: DE CATEGORICIS

/145/ LIBER PRIMUS

DE PARTIBUS CATEGORICARUM

INTRODUCTIO>

Iusta et debita serie textus exigente post tractatum singularum dictionum, occurrit compositio orationum. Oportuit enim materiam in partibus praeparati ac deinde ex ea totius perfectionem coniungi. Sicut ergo partes natura priores erant, ita quoque in tractatu praecedere debuerant atque ad ipsas compositionem totius subsequi decebat. Non autem quarumlibet orationum constructionem exsequemur, sed in his tantum opera consumenda est quae ueritatem seu falsitatem continent, in quarum inquisitione dialecticam maxime desudare meminimus. Unde cum et inter propositiones quaedam earum simplices sint et natura priores, ut categoricae, quaedam uero compositae ac posteriores, ut quae ex categoricis iunguntur hypotheticae, has quidem quae simplices sunt, prius esse tractandas ex supraposita causa unaque earum syllogismos ex ipsis componendos esse apparet. Nec propter aemulorum detractiones obliquasque inuidorum corrosiones nostro decreuimus proposito cedendum nec a communi doctrinae usu desistendum. Etsi enim inuidia nostrae tempore uitae scriptis nostris doctrinae uiam obstruat studiique exercitium apud nos non permittat, tum saltem eis habenas remitti non despero, cum inuidiam una cum uita nostra supremus dies terminauerit, et in his quisque quod doctrinae necessarium sit, inueniet. Nam etsi Peripateticorum Princeps Aristoteles categoricorum syllogismorum formas et modos breuiter quidem et obscure perstrinxerit, utpote qui prouectis scribere consueuerat, Boethius uero hypotheticorum complexiones eloquentiae latinae tradiderit, Graecorum quidem Theophrasti atque Eudemi operum moderator, qui tum de his scripserant syllogismis, uterque quidem, ut ipse ait, moderatae doctrinae terminos excedens ita ut hic lectorem breuitate, ille uero prolixitate confunderet, -- post omnes tamen ad perfectionem doctrinae locum studio nostro in utrisque reseruatum non ignoro. Item quae ab eis summatim designata sunt uel penitus omissa, labor noster in lucem proferat, interdum et quorumdam male dicta corrigat, et schismaticas expositiones contemporaneorum /146/ nostrorum> uniat, et dissensiones modernorum, si tantum audeam profiteri negotium, dissoluat. Confido autem in ea quae mihi largius est ingenii abundantia, ipso cooperante scientiarum Dispensatore, non pauciora uel minora me praestiturum eloquentiae peripateticae munimenta quam illi praestiterunt quos latinorum celebrat studiosa doctrina; si quis nostra eorum scriptis compenset, et quid ibi sit et qualiter quidue nos ultra ponamus, aut qualiter eorum implicitas sententias euoluamus, aeque diiudicet. Neque enim minorem aut fructum aut laborem esse censeo in iusta expositione uerborum quam in> inuentione sententiarum.

Sunt autem tres quorum septem codicibus omnis in hac arte eloquentia latina armatur. Aristotelis enim duos tantum, Praedicamentorum scilicet et Periermenias libros, usus adhuc Latinorum cognouit; Porphyrii uero unum, qui uidelicet de quinque uocibus conscriptus, (genere scilicet, specie, differentia, proprio et accidente), introductionem ad ipsa praeparat Praedicamenta; Boethii autem quattuor in consuetudinem duximus, Librum uidelicet Diuisionum et Topicorum cum Syllogismis tam Categoricis quam Hypotheticis. Quorum omnium summam nostrae Dialecticae textus plenissime concludet et in lucem usumque legentium ponet, si nostrae Creator uitae tempora pauca concesserit et nostris liuor operibus frena quandoque laxauerit.

At uero, cum uoluminis quantitatem mentis imaginatione collustro et simul quae facta sunt respicio et quae facienda sunt penso, poenitet, frater Dagoberte, petitionibus tuis assensum praestitisse ac tantum agendi negotium praesumpsisse. Sed cum lasso mihi iam et scribendo fatigato tuae memoria caritatis ac nepotum disciplinae desiderium occurrit, uestri statim contemplatione mihi blandiente languor omnis mentis discedit et animatur uirtus ex amore quae pigra fuerat ex labore, ac quasi iam reiectum onus in humeros rursus caritas tollit et corroboratur ex desiderio quae languebat ex fastidio.

Cum autem simplicium propositionum naturam ante earum syllogismos tractari conueniat, propositionis uero proprietatem absque natura generis eius quod est oratio, nec consistere nec cognosci contingat, ab ipsa mihi texendum oratione uidetur.

DE ORATIONE>

Est igitur, ut Aristoteli uisum est, oratio uox significatiua ad placitum, cuius partium aliquid significatiuum est separatum. Cuius quidem /147/ definitionis sententia ex definitionibus partium in superiori libro earum diligenter expeditis satis est manifesta, ubi quid in singulis membris sit intelligendum, satis arbitror esse demonstratum. Sed, ne multorum interpositio memoriam subtrahat praemissis, singula breuiter annotemus. Quod ergo oratio dicta est uox significatiua ad placitum, conuenientia eius ad partes, dictiones scilicet, ostenditur. Quia enim partes ipsius ad placitum significant, oportet ipsam orationem non naturaliter, sed per inuentionem, habere significationem, ut istam: 'homo currit'. Haec enim composita fuit et coniuncta, ut de rebus ipsis agendo intellectum quemdam in animo audientis constitueret, ut uidelicet ipse ex ea cursum homini inesse conciperet. Nec uacat interpositio 'ad placitum'; quod si> subtrahatur, tota orationis definitio cuidam naturali uoci aptari poterit, ueluti continuo et longo latratui canis, cum scilicet et ipse totus et singulae eius partes, quae etiam latratus sunt, iram canis manifestent. Quod autem oratio huiusmodi partes habere dicitur, quae et extra coniunctionem ipsius significationem retineant, a partibus suis, id est dictionibus, separatur, quarum quidem nulla pars per se est significatiua; nec si etiam nomen sumas compositum, sicut in tractatu nominis superior textus continet. Excludit itaque ultima differentia dictionem cui praemissae omnes differentiae conueniebant, ut et per eas adempta ultima differentia describi recte dictio uideatur, hoc modo: dictio est uox significatiua ad placitum cuius partium nihil extra designat. In hoc igitur tantum a dictionibus oratio diuiditur quod non solum in toto, sicut dictiones, uerum etiam in partibus significationem habe[n]t, ut ea quam supra posuimus: 'homo currit'; nam et 'homo' in se et 'currit', ex quibus coniungitur, significationem habent singula, sed non earum uel litterae uel syllabae; potest autem et sic compendio>sius oratio definiri, ut uidelicet dicatur competens dictionum coniunctio. Nisi enim competenter iungantur dictiones secundum regulas constructionis, orationem non reddunt, quippe nec aliquem intellectum constituunt, ut si praepositionem praepositioni coniungas, aut uerbo siue aduerbio seu coniunctioni uel alicui casui quem regere non queat, adiungas, aut uerbum cum casu non conuenienti ponas, seu quolibet alio modo structura sit inordinata, multae quidem dictiones possunt appellari, sed non una debent oratio uocari; neque enim unam habent ad placitum significationem nec ad unius intellectus demonstrationem contendunt. Sicut enim in dictionibus transpositio litterarum uel syllabarum significationem aufert, ut si /148/ 'cicero' transuersis syllabis proferam 'roceci', ita et in omnibus orationibus significationis ueritatem destruit inordinata dictionum coniunctio nec unam permittit fieri orationem quorum non sinit esse unius intellectus significationem. Nec mirum, cum etiam in his orationibus coniunctio ex orationibus diuersis, quae per coniunctionem appositam ad unum rediguntur intellectum et unius orationis proprietatem, sola coniunctio remota ueritatem uel intellectuum uel orationis destruat, ut si dicam:

    Si Socrates non est animal, Socrates non est homo

unum pronuntio uerum; si uero adimam praepositam condi[c]tionem , duo falsa profero. Quodsi ad ueritatem orationis et in ipsis orationibus competens ualet coniunctio, quanto magis in simplicibus dictionibus congrua seruanda est constructio. Quis igitur pro oratione recipiat: 'ego uidet' uel 'ego uideo equus', quibus nullus potest sensus aptari? Non itaque orationem pluralitas dictionum facit, si coniunctio sensui competens defuerit.

DE PERFECTIS ET IMPERFECTIS>

Orationum autem hae quidem perfectae sunt, illae uero imperfectae. Perfectas autem illas dico quas Priscianus constructiones appellat, quarum uidelicet et partium recta est ordinatio et perfecta sensus demonstratio, ut: 'homo currit'. Imperfecta autem est quae in dispositione dictionum competenti imperfectum sensum demonstrat, ut: 'homo currens'. Competens enim est substantiui et adiectiui constructio, cum ad eumdem casum, ad idem genus et eumdem numerum copulantur. Sed nondum in eis completa est sensus perfectio. Adhuc enim praemissa oratione prolata suspensus audientis animus aliquid amplius audire desiderat, ut ad perfectionem sensus perueniat, ueluti 'est', aut aliquod aliud competens uerbum. Praeter uerbum namque nulla est sensus perfectio. Unde et omnes fere species perfectarum orationum ex uerbis suis nominantur, ut enuntiatiua, imperatiua et aliae, quas in diuisione perfectae orationis apponemus.

Opponitur autem fortasse de quibusdam orationibus perfectis, quae imperfectum habent> sensum, ut haec: 'homo dedit uel dabit'. Quis enim homo, uel quid, uel cui, uel quando, uel ubi, uel quare dederit, indeterminatum relinquitur atque id adhuc audientis animus requirit; unde non aliter perfectus uidetur praemissae orationis intellectus nisi his omnibus determinatis. Sed falso; qui enim dicit: 'homo /149/ dedit', etsi de homine indeterminate atque indefinite 'dare' enuntiet, perfectum tamen secundum copulationem alterius ad alterum generat intellectum. Nec, quantum ad perfectionem sensus pertinet, requirendum ulterius est, quid uerbis illius orationis exprimitur. Sed et mihi dicitur: similiter cum dicimus 'homo currens', 'homo albus', perfecta est in se oratio et plene eum qui ad se pertinet intellectum demonstrans, nec quicquam de eo quod ad ipsam pertinet, ulterius est requirendum, et quaedam insuper inhaerentia cursus uel albedinis ad hominem in ea exprimitur. Cum enim cursum uel albedinem circa hominem per 'currens' uel 'album' determinamus, quamdam procul dubio cohaerentiam accidentis ad fundamentum secundum adiacentiam innuimus. Sed dico hoc ad perfectionem orationis non sufficere, ut quasi adiacentem homini albedinem uel cursum determinemus, nisi etiam adiacere dicamus, quod sine uerbo fieri non contingit. In hoc enim uerbum a participio abundat quod non solum personam per impositionem demonstrat aut ei cohaerentem actionem uel passionem significat, uerum etiam cohaerere dicit; ex qua quidem demonstratione inhaerentiae modus enuntiatiuus indicatiuus est nominatus, quod uidelicet per ipsum solum aliquid alicui inhaerere siue inhaesisse seu inhaesurum esse proponamus.

Perfectio itaque sensus maxime pendere dinoscitur in uerbis, quibus solis alicuius ad aliquid inhaerentia[m] secundum uarios affectus animi demonstratur; praeter quam quidem inhaerentiam orationis perfectio non subsistit. Cum enim dico: 'ueni ad me' uel 'utinam uenires ad me', quodammodo inhaerentiam ueniendi ad me propono secundum iussum meum uel desiderium meum, in eo scilicet quod iubeo illi ut uenire ei cohaereat, uel desidero, id est ut ipse ueniat. Unde et saepe in consequentiis uerba optatiui modi uim enuntiatiui tenent, ueluti cum ita propono:

    Si fuisses hic, uidisses eum

tam bene enim haec consequentia dici potest sicut ea quae ex enuntiationibus iungitur hoc modo:

    Si fuisti hic, uidisti eum

Unde et cum quidam de illa assumunt ac concludunt, partes eius in enuntiationes resoluunt, sic:

    Sed fuisti hic; quare uidisti eum

uel ita:

    Sed non uidisti; quare non fuisti

Infinitiuo quoque uerbo quodammodo /150/ inhaerentia exprimi uidetur; ut cum ita dicimus: 'uerum est Socratem currere uel possibile'; tale est enim ac si dicamus: 'uerum est uel possibile quod Socrates currit', id est quod cursus Socrati adiacendo cohaereat. Nec tamen haec perfecta est (sicut suprapositae) oratio 'Socratem currere'; sensum tamen propositionis in eo quod uerum uel falsum monstrat, uidetur exprimere idemque enuntiare quod 'Socrates currit.' Sicut enim haec proponit Socratem currere, quod uel falsum uel uerum significat>, sic et illa. Nec tamen propositio dicitur, licet uerum significet. Si Socratem currere uerum est, ipsa autem Socratem currere significat, ipsa profecto uerum demonstrat. Unde et ex definitione propositionis, quam in sequentibus dabimus, propositionem eam oportet esse; unde et orationem perfectam, cum scilicet perfectum sensum significat.

Sed si nos quidem subtilius rei ueritatem intueamur, nec iam orationem eam dicemus, immo quasi nomen illius quod propositione exprimitur, cui quidem per impositionem rectam applicetur, sicut 'homo' uel 'homo albus' homini. Non enimaliter per 'est' uerbum aliquid ei uel ipsum alicui coniungeretur, nisi per impositionem subiectae rei datum esset. Sic quoque et cum dicimus: "'Socrates currit" uerum est' 'Socrates currit', quod in subiecto proferimus, propositio non est, sed nomen eius cui uerum attribuitur. Si autem 'Socratem currere' uerum per impositionem habeat designare, non omnino propositionis significationem tenet, quae scilicet significatio in dicendo est, non in> nominando, ut in expositione definitionis propositionis aperiemus. Sed licet, cum dicimus: 'Socratem currere uerum est', 'Socratem currere', quod in subiecto propositionis profertur, nomen sit, cui scilicet 'uerum' coniungitur, illud tamen quod per se proferimus, 'Socratem currere', oratio poterit esse, sed, ut dictum est, imperfecta, cum uidelicet nullam personalis uerbi resolutionem habeat. Sic quoque et 'animal rationale mortale', cum hominis definitio perfecta dicatur, nullo tamen modo perfecta conceditur oratio. Cum enim in definiendo perfectionem habeat, eo uidelicet quod omni et soli ac specialiter homini conueniat, in dicendo aliquid nullam perfectionem seruat, quae perfectio propria est orationum, nihilque de proprietate orationis praeter constitutionem tenet; sed potius nominis impositionem habet, ex qua etiam praedicari et subici potest./151/

Atque haec quidem de perfecta uel imperfecta orationum sententia dicta sufficiant. At quoniam solae quae [im]perfectae sunt orationes doctrinae seruiunt, eo scilicet quod ipsae solae aliquid dicunt, earum diuisionem ponamus in praesenti.

DIVISIO PERFECTARUM

Harum igitur orationum quae perfectae sunt, aliae sunt enuntiatiuae, aliae interrogatiuae, aliae deprecatiuae, aliae imperatiuae, alia desideratiuae. Enuntiatiuam autem eam Aristoteles definit quae enuntiat aliquid de aliquo uel aliquid ab aliquo, ut sunt illae quae affirmant praedicatum de subiecto uel negant, hoc modo: 'Socrates est homo, uel non est homo'. Interrogatiua autem est per quam interrogamus hoc modo: 'quis uel qualis uel quid est Socrates?' Deprecatiua autem, per quam deprecamur, sic: 'adesto Deus'. Imperatiua, per quam imperamus, ut 'accipe codicem'. Desideratiua, per> quam nostrum exprimimus uotum, ueluti cum dicimus: 'osculetur me amica'.

Addunt autem quidam sextam speciem, uocatiuam scilicet orationem. Sed mihi quidem uocatio non uidetur diuersam speciem a suprapositis procreare, quae quidem uocatio omnibus aequaliter potest apponi. Modo enim uocationem enuntiationi apponimus, ut cum dico: 'Petre, Socrates uenit', modo etiam interrogationi hoc modo: 'Petre, quo pergit Socrates?' similiterque caeteris speciebus uocationem apponimus. Unde si sit aliqua orationis species uocatiua oratio, non oportet eam diuersam a superioribus accipere nec ut oppositam illis una cum eis in diuisione orationis apponere, cum uidelicet modo enuntiatiuam orationem uocatiue, modo interrogatiuam, modo etiam imperatiuam ac similiter alias proferamus. Ac si constructionen seriemque ipsam collocutionis studiosius attendamus, nec de ipsa oratione uocationem esse confitebimur; sed magis eam ita orationi praeponimus, quasi cum ea ipsam numeramus, sed post ipsius responsionem orationem per se supponamus. Ut cum dico: 'Petre, Socrates legit', hic est rectus collocutionis ordo, ut dicto 'Petre' et ipso qui uocatur respondente 'audio', per se ita supponatur enuntiatio: 'Socratus legit'; nisi enim ab ipso quem uocamus, nos audiri nouerimus, frustra ei loquimur. Tunc autem nos exaudiri cognoscimus, cum ipse 'audio' respondens se ipsum audire nos confitetur. Similiter et cum dicitur: 'Petre, lege', quasi ille ad uocationem respondeat: 'audio', 'lege' supponitur, in quo etiam persona /152/ secunda, quae 'tu' nominatiuo designanda est, subintelligitur, cui 'legere' secundum imperationem adiungitur; quae quidem copulatio semper indiget nominatiuo.

Sed fortasse opponitur uocatiuum casum non amplius recipiendum esse inter partes orationis, cum uidelicet orationes non componat; sed falso; nam etsi perfectam non constituat, saltem imperfectam componit, ueluti istam: 'comita Socratem, o carissime comes'. Sicut enim conquestiua oratio dici potest qua tantum querela nostra exprimitur, ueluti istae: 'hei mihi infelici', 'me miserum', sic et uocatiua merito oratio appellatur, quoniam ad uocationem pertinet.

Nota autem, quod superius tetigimus, omnes fere species perfectarum orationum a uerbis quibus constituuntur, nominatas esse, ut scilicet enuntiatiua a uerbo enuntiatiuo, propter quod scilicet enuntiat, imperatiua a uerbo imperatiuo, in quo imperatio continetur, interrogatiua, quae communem uerborum materiam cum enuntiatiua tenet, non a uerbo nomen accepit, sed a modo proponendi qui interrogationem constituit. Nec mireris idem uerbum secundum diuersos affectus animi diuersas orationes reddere, modo scilicet imperatiuam, quando sola imperatio attenditur, modo etiam deprecatiuam, quando deprecationem, nunc quoque desideratiuam, quando desiderationem intelligimus, ut, cum dico: 'festinet amica', hanc uel imperatiuam uel deprecatiuam uel desideratiuam secundum uarios animi affectus, ut dictum est, proferre possunt. Indicatiuo quoque uerbo saepe pro imperatiuo utimur; ueluti cum in praeceptis Legis dicitur: "Non occides, Non maechaberis" etc. Cum enim haec ad omnes dicta sint, si affirmatiue intelligeretur, falsum saepe inueniretur.

Sola autem enuntiatio praesenti tractatui pertinet, quae sola uerum uel falsum continet, quorum inquisitio dialecticae relinquitur. Reliquae uero species quattuor, ut ait Peripateticorum Princeps, poetis relinquendae sunt, qui in fabulis suis siue historiis modo interrogantes modo imperantes nunc etiam deprecantes siue desiderantes personas introducunt. Si quis autem aestimet interrogationem quoque ad dialecticam attinere, propter eam scilicet quaestionem quae a dialecticis saepe profertur eiusque proprietas ascribitur--quae quidem ex diuidentibus propositionibus est constituta, de quarum ueritate ipsa quaerit hoc modo: 'utrum omnis homo est animal uel non omnis homo est animal'--, /153/ fallitur. Neque enim in eo quod dialecticus est ac secundum artem proprietate complexionis instructus, de ueritate seu falsitate constructionis ambigit; sed si quis ambigerit, dubitationem argumentis suis auferre debet. Non itaque dialecticorum est interrogare, sed comprobare potius. Unde etsi a dialecticis quaestiones huiusmodi saepe proferri soleant, quia tamen eas non ex arte sed ex inscientia proferunt, artis intentioni uel negotio non sunt ascribendae, ut uidelicet eas in materiam et intentionem dialecticae recipiamus. Qui>a enim dialectica scientia est, scientia uero comprehensio ueritatis, unumquemque, in quantum dialecticus est, scientem esse oportet et eorum quae ad dialecticam pertinent ueritatem non ignorare. Qui autem quaerit, dubitationem suam exprimit, ut certitudinem, quam nondum habet, consequatur.

Sed dicitur quod, cum interrogare ad inscientiam pertineat, scire tamen interrogationem componere doctrinae ascribitur. Unde nec incommode de quaestionibus quoque dialectici tractant, quarum tractatus a scientia non est alienus. Unde si qui fuerint qui nec ab intentione artis interrogationem diuidant, secundo saltem loco ac gratia enuntiationum de quarum ueritate, ut dictum est, quaeritur>, admixtam eam esse recognoscant. Nam et cum Aristoteles> de ipsa quaestione dialectica in Libro Periermenias egerit, gratia propositionum, cum ad ipsam responderet, factum esse cognoscimus; gratia quarum uidelicet propositionum et ipsae fiunt de ueritate earum quaerentes. Inde enim dialecticae huiusmodi quaestiones quae ex diuidentibus propositionibus iunguntur, appellantur, quod de ueritate propositarum quaestionum quaeritur, cuius inuestigatio dialecticorum est propria. In hoc huius artis principale negotium existit quod> per argumenta ipsius ueritatem aut falsitatem ueraciter conuincimus. Unde ad eam solas orationes eas pertinere clarum est in quibus ueritas aut falsitas continetur. Hae uero sunt propositiones quas supra diximus enuntiationes, quarum definitionem in Topicis suis Boethius secundum uerum aut falsum ita proponit:

DEFINITIO PROPOSITIONIS

"Propositio est oratio uerum falsumue significans;" quae quidem definitio eadem omnia et sola continet cum ea quam superius secundum Aristotelem protulimus; in hoc tamen ab illa diuersa, quod illa secundum affirmationem et negationem, haec uero secundum uerum ac falsum /154/ propositionem determinant. Nec quidem incommode; sicut enim omnes propositiones uel affirmatiuae uel negatiuae ac solae, ita etiam uerae uel falsae. Atque haec quidem propositionis definitio dupliciter exponi potest. Cum enim 'uerum' uel 'falsum' triplicem habeat significationem, duae ex eis aeque huic loco uidentur aptari; sed prius omnes distinguamus significationes. Sunt igitur 'uerum' ac 'falsum' nomina intellectuum, ueluti cum dicimus 'intellectus uerus uel falsus', hoc est 'habitus de eo quod in re est uel non est', quos quidem intellectus in animo audientis prolata propositio generat; ut cum dicitur: 'Socrates est homo uel non est homo', id audiens in animo concipit quod homo Socrati inhaeret aut minime. Sunt etiam nomina existentiae rei uel non-existentiae de quibus ipsa propositio ait ac loquitur, ueluti cum dicimus: 'uerum est Socratem currere uel falsum', id est: 'ita est in re quod Socrates currit, uel non est in re'. Neque enim cum dicimus: 'uerum est Socratem currere', uel de ista uoce quae est 'Socrates', 'currere' possumus dicere, quippe cum non sit uera, sed imperfecta oratio, uel de intellectu ipsius, cum nec ipse sit uerus, sed imperfectus sicut ipsa oratio. Sunt rursus 'uerum' ac 'falsum' nomina propositionum, ut cum dicimus 'propositio uera uel falsa', id est 'uerum uel falsum intellectum generans', siue 'proponens id quod in re est uel quod in re non est'. Sicut enim nominum et uerborum duplex ad rem et ad intellectum significatio, ita etiam propositiones quae ex ipsis componuntur, duplicem ex ipsis significationem contrahunt, unam quidem de intellectibus, aliam uero de rebus. De rebus enim, sicut illa, propositiones quoque agunt ac de ipsis quoque, sicut illa, quosdam intellectus generant. Cum enim dicimus: 'homo currit', de homine ac cursu rebus ipsis agimus cursumque homini coniungimus, non intellectus eorum ad inuicem copulamus; nec quicquam de intellectibus dicimus, sed de rebus solis agentes eos in animo audientis constituimus.

Patet insuper adeo per> propositiones de rebus ipsis, non de intellectibus nos agere, quod aliter nulla fere consequentia necessitatem teneret, nisi scilicet quae ex eisdem iungitur propositionibus hoc modo:

    si est homo, est homo

cum enim dicimus:

    si est homo, est animal /154/

si ad intellectus propositionum consecutionem referamus, ut uidelicet de ipsis intellectibus agamus, nulla est consequentiae ueritas, cum scilicet alter intellectuu>m sine altero omnino subsistat. Neque enim /155/ qui 'hominem' Socrati in animo suo coniungit, 'animal' simpliciter in ipso intelligit, quem scilicet intellectum sequens propositio designat. Qui enim 'hominem' intelligit, formas quoque ipsius concipit; qui uero 'animal' simpliciter, formas hominis non attendit; alioquin numquam unum tantum intellectum contingeret haberi. Cum enim infinita sint singulorum consequentia, ut ex 'omnis homo est animal' et 'omnis homo est animatus uel corpus uel substantia', uel 'quidam homo est animal', uel econuerso, uel fortasse 'quidam homo non est lapis uel non est lignum uel color', et multa alia consequuntur, necesse esset hos omnes intellectus haberi, cum omnem hominem animal esse intelligeremus; quod aperta est falsitas. Quamuis enim non possit esse ut aliquis sit animal quin inde sit uel corpus uel substantia etc., potest tamen cohaerentia animalis ad hominem sine respectu inhaerentiae corporis simpliciter accipi uel substantiae. Amplius: cum necessaria saepe sit consequentia inter falsum et uerum ueluti ista:

    si Socrates est asinus, Socrates est animal uel quoddam animal
    est asinus

falsa omnino apparet consecutio, si de intellectibus accipiatur, ut uidelicet intelligamus si ille existat intellectus et istum necesse sit esse, cum uidelicet simul in anima eiusdem non possint existere. Alioquin ueritatem ac falsitatem contraria, quae ipsis intellectibus insunt, in eodem esse contingeret, in ipsa uidelicet anima, quae indiuisibilis esse creditur. Ipse etiam ego, si uolo Socratem esse asinum intelligere, quod falsum est, non tamen simul hunc intellectum habeo quod sit animal, qui uerus est.

Ex his itaque manifestum est in consequentiis per propositiones de earum intellectibus agendum non esse, sed magis de essentia rerum, hoc modo scilicet ut, si ita est in re quod 'omnis homo est animal', ita est in re quod 'omnis homo est corpus', et quaecumque eiusdem sunt consequentia, necesse est in re esse, sed non intelligi. Et in hac quidem significatione eorum quae propositiones loquuntur, uera tamen exponitur regula quae ait:

    posito antecedenti poni quodlibet consequens eius ipsius

hoc est, existente aliqua antecedenti rerum essentia necesse est existere quamibet rerum existentiam consequentem ad ipsam. Quae quidem regula de intellectibus propositionum falsa manifeste ex praemissis apparet.

/156/ Siquis autem in consequentiis ad ipsas propositiones confugiat ex quibus ipsae coniunguntur, ut scilicet de ipsis propositionibus annuntiet in consequentiis agi, ea utique nomina oportet poni per quae de propositionibus agatur. Quodsi tota propositionis materia ipsi propositioni sit imposita ad agendum de ea, ut scilicet per hanc uocem: 'omnis homo est animal', de ipsa agamus propositione quae est: 'omnis homo est animal', ac rursus ista: 'omnis homo est substantia' in officio nominis alterius proponendi utamur iam utique consequentia ex duobus constituta nominibus, ac si ita diceremus: 'si homo animal est', nec quicquam ueri uel falsi in ea existit. Amplius: si de propositionibus ageremus, ut uidelicet una existente aliam existere diceremus, falsa omnino consecutio esset, cum uidelicet quamlibet sine alia existere ac proferri contingat ac ueram esse uel falsam alia omnino tacita. Rursus: siue de intellectibus siue de propositionibus agatur, imperfecta est omnino locutio, cum nihil illis uel attribuatur uel ab eis remoueatur. Neque enim posita sunt uocabula per quae aliquid de eis affirmetur uel negetur, sed nec etiam nomina quae ipsa significent. Non enim propositiones ex quibus consequentia consistunt, cum> perfectae sint orationes, in> impositionem nominis possunt incidere, sicut definitiones possunt et quae praedicantur et subiciuntur secundum suam impositionem ad res singulas.

Restat itaque ut de solis rebus, ut dictum est, propositiones agant; siue id de rebus quod in re est enuntient, ut 'homo est animal', 'homo non est lapis', siue id quod in re non est proponant, ut 'homo non est animal', 'homo est lapis', ut etiam de significatione reali propositionum, non tantum de intellectuali, supraposita propositionis definitio possit exponi sic: significans uerum uel falsum, id est dicens illud quod est in re uel quod non est in re, et in hac quidem significatione 'uerum' et 'falsum' nomina sunt earum existentiarum rerum quas ipsae propositiones loquuntur. Cum autem eamdem definitionem et de intellectibus ipsis hoc modo exponimus: significans uerum uel falsum, hoc est generans secundum inuentionem suam de rebus de quibus agitur, uerum uel falsum intellectum, tunc quidem ipsos nominant intellectus.

Nota autem, siue de intellectibus siue de rerum existentiis exponamus, orationis praemissionem necessariam esse, ne scilicet impersonalia uerba, ut 'diescit', 'uesperascit', 'pugnatur' in proprietate propositionis claudantur, cuius habere significationem uidentur. Qui enim dicit: 'diescit' uel 'pugnatur', idem> proponit ac si diceret: 'dies uel /157/ pugna fit'. Primae quoque et secundae personae uerba, ut 'pugno' uel 'pugnas', quorum persona, quia certa est, quando ipsius quoque significatio personae in ipsis attenditur, propositionis sensum implere uidentur ac si ita resoluatur: 'ego pugno', 'tu pugnas'. Videntur itaque dictiones istae propositionis habere sensum, non constitutionem, quippe orationes non sunt. Ex earum quoque negationibus 'non pugno', 'non pugnatur', earum sensus affirmatiuus conuincitur. Atque ex eo propositionis esse sensus earum dinoscitur quod consequentiam constituunt hoc modo:

    si pugnatur ab eo, tunc pugnatur>

Ob huiusmodi ergo dictiones a propositione separandas orationis> praemissio necessaria fuit.

     UTRUM SINT ALIQUAE RES EA QUAE A PROPOSITIONIBUS DICUNTUR

Dignum autem inquisitione censemus utrum illae existentiae rerum quas propositiones loquuntur, sint aliquae de rebus existentibus, siue una siue multae res sint putandae; ut istud quod haec propositio dicit: 'homo est animal' uel 'homo non est lapis'. Ac fortasse dicetur quia aliquando una res est quod propositio dicit, cum scilicet de una tantum re in ea agitur, hoc modo: 'Socrates est Socrates'; aliquando uero multae, quando uidelicet de multis, hoc modo: 'Socrates est homo uel non est lapis'. Neque enim est ratio ut, cum in aliqua propositione de diuersis rebus agatur, una magis res quam alia propositionis significatio dicatur. At uero si ab hac propositione: 'Socrates est Socrates', solus Socrates designari dicatur, iam non plus significat aut dicit ipsa propositio quam hoc nomen 'Socrates'. Unde et hoc uocabulum 'Socrates' sensum propositionis habet atque ipsum quoque uerum uel falsum dici oportet secundum propositionis sententiam quam tenere dicitur; sed falso. Si enim idem> diceret 'Socrates' quod illa propositio: 'Socrates est Socrates', iam utique prolato subiecto propositionis intellectus fieret perfectus ac iam superflue uel 'est' apponeretur uel 'Socrates' in praedicato repeteretur. At fortasse dicitur non solus Socrates significari a propositione, uerum cum ipso inhaerentiam quoque ipsius, quam per uerbum poni concedunt. Sed ad haec dico non per 'est' uerbum inhaerentiam Socratis determinate poni; iam enim superflueret 'Socrates' quod post 'esse' adiungitur. Sed si fortasse aliqua inhaerentiae proprietas in uerbo sit intelligenda, simpliciter inhaerentia in ipso est accipienda, ne praedicati submissio, ut dictum est, superfluat. Quodsi Socrates et inhaerentia simpliciter a propositione tantum designari conceduntur, iam profecto /158/ haec dico: nomina 'inhaerentia' et 'Socrates' idem dicunt; unde et affirmationis sensum exprimunt qui numquam sine uerbo, ut Periermeniae docent, generatur. Amplius: si ad ea de quibus in propositionibus agitur, aspiciamus, cum ipsius propositionis significationem pensamus, profecto cum dicitur: 'Socrates est lapis', oportet esse quod propositio dicit, cum uidelicet illa tria existant, Socrates uidelicet et inhaerere et lapis. Sed nec inhaerentia aliqua est proprietas quae per uerbum designetur cum dicitur: 'Socrates est lapis', sicut nec remotio cum: 'Socrates non est lapis'. Si enim et in uera propositione, cum dicitur: 'Socrates est animal', secundum hanc expositionem animal inhaeret homini per 'esse' uerbum, inhaerentiam aliquam proprietatem animali uellent attribuere respectu hominis, iam profecto 'animal' in subiecto et 'inhaerentia' in praedicato, et 'hominem' in determinatione oportet accipere; aut si in eadem propositione et inhaerentia animali et animal homini attribueretur, profecto multiplex propositio esset, quae et diuersa praedicata et diuersa subiecta haberet. Rursus: cum in ea propositione: 'homo est animal', 'homo' solus subici recte concedatur, si per 'esse' aliqua attribuatur proprietas quae, ut uolunt, inhaerentia dicitur, profecto homini qui subicitur eam oportet attribui; ut uidelicet 'homo' qui subicitur, dicatur inhaerens, non 'animal', quod praedicatur, cum nos potius praedicatum inhaerere subiecto quam subiectum praedicato proponimus. Quodsi cum inhaerentia et animal simul homini attribuatur, necesse est sic quoque propositionem esse multiplicem quae diuersa de homine ipso enuntiat, nec solum genus de specie amplius enuntiari contingit, cum ubicumque per 'esse' inhaerentiam praedicamus, quae quoddam accidens esse creditur; numquam etiam contingit amplius solius substantiae praedicationem fieri, sine accidentis scilicet attributione, nec aliquam amplius unam esse propositionem. Quod aperte falsum est; etsi enim Diuina Substantia simplex; sit et nullis accidentibus informata, ueraciter tamen et proprie de Ea dicetur et quod sit> simplex et quod sit Deus. Similiter et si hanc substantiam contingeret spoliari ab omnibus suis accidentibus et in natura substantiae, prout natura pateretur, remaneret, non minus de ea uere diceretur quia substantia est. Amplius: si per 'esse' inhaerentiam necesse sit attribui, et cum dicitur: 'inhaerentia est inhaerentia', inhaerentiam quoque in inhaerentia per uerbum copulamus, in adiacentia scilicet sicut in aliis propositionibus. Si[cut] enim in essentia attribueretur per uerbum inhaerentia /159/ inhaerentiae, superflue subderetur post uerbum nomen 'inhaerentiae'. Quodsi per 'est' uerbum inhaerentia secundum adiacentiam at>tribuatur inhaerentiae et rursus cum de illa quae attribuitur uere dicatur quia est inhaerentia, in ipsa quoque rursus inhaerentiam oportet esse, ita ut in infinitum ratio procedat. Amplius: si per 'esse' oportet inhaerentia dari, necessaria est consequentia quae ait:

    si substantia est, inhaerentia est

aut

    si aliquid est, inhaerentia est

Sed neque substantia ex necessitate inhaerentiam exigit, quippe prior est in natura tamquam fundamentum, neque aliquid, cum maius sit ea.

Patet itaque ex praemissis nullum per 'est' interpositum accidens attribui. Non enim, si in 'est' uerbo aliquid accidens poneretur quod per ipsum copularetur, posset per idem uerbum alia essentia copulari. Quod ex aliis uerbis apparet. Non enim potest fieri ut, cum dicitur: 'Socrates currit homo', 'homo' per 'currit' copuletur 'Socrati', quod 'Socrati' 'cursum' iam copulauerit. Similiter nec cum dicimus: 'Socrates est homo', id est Socrati> inhaeret homo, posset 'esse' 'hominem>' copulare, quod iam inhaerentiam copulauerat, quippe nec ullius constructionis esset proprietas; nullum enim praeter substantiuum et nuncupatiuum uerbum aliquam significationem praeter propriam actionem uel passionem copulare potest. Unde etsi dicatur: 'Socrates legit sedens uel currit homo', si proprietatem constructionis attendamus, 'homo' uel 'sedens' cum ipso Socrate in subiecto intelliguntur, ac si scilicet ita diceretur: 'Socrates ens sedens legit' uel 'ens homo currit'. Substantiuum autem et nuncupatiuum uerbum, ut quibusdam placet, etiam quaslibet essentias copulare possunt, quia omnium in essentia acceptorum designatiua sunt. Unde, quia tantum secundum essentiam ipsas copulant substantias, nihil refert siue habeat siue non habeat accidentia, dummodo haec essentia sit illa. Si enim etiam omnibus aliis rebus destructis, tam scilicet substantiis quam accidentibus, solus existeret Socrates, non minus de ipso dici posset quia est aut quia est Socrates. Non itaque per uerbum interpositum inhaerentia copulatur, cum etiam illa sit proprietas, sed sola hominis substantia attribuitur, cum dicitur: 'Socrates est homo' illisque duobus casibus 'Socrates' et 'homo' uerbum intransitiue coniungitur, cum eorum ad se substantias copulat interpositum. Nec aliud quidem intelligendum 'hominem Socrati inhaerere' quam 'Socratem hominem esse', nec aliam per 'esse' designari substantiam quam Socratem. Similiter /160/ et cum haec propositio: 'Socrates non est lapis' sic exponatur: 'lapis remouetur a Socrate', nulla per 'remoueri' proprietas attribuitur>, quippe iam sequeretur quia si Socrates non est aliqua res, est; unde et

    si nulla res est, aliqua res est

infertur. Nihil ergo aliud dicit 'lapis remouetur a Socrate', quando negationis expositoria est, quam 'Socratem non esse lapidem', ut uidelicet non aliquid lapidi attribui, immo lapidem Socrati auferri intelligamus. Et sunt quidem figuratiuae ac quodammodo impropriae locutiones uel 'animal praedicari de Socrate' uel 'animal remoueri ab ipso', quando superiorum sunt expositoriae, ut uidelicet aliud in ipsis intelligamus quam uerba sonare uidentur; in illa quidem animal homini inesse, non praedicationem animali, in ista autem lapidem auferri, non remotionem lapidi conferri.

Clarum itaque ex suprapositis arbitror esse res aliquas non esse ea quae a propositionibus dicuntur; quod quidem et ex sensu hypotheticarum propositionum uel ex sensu modalium de possibili apparet. Omnibus enim rebus destructis incommutabilem consecutionem tenet huiusmodi consequentia:

    si est homo, est animal

et quaecumque uerae sunt consequentiae, uerae sunt ab aeterno ac necessariae, ut in Hypotheticis nostris aperiemus. Rursus: antequam omnino Socrates subsisteret, uere praedici poterat quia possibile est eum esse. Patet insuper ea quae propositiones dicunt nullas res esse, cum uidelicet nulli rei praedicatio eorum aptari possit; de quibus enim dici potest quod ipsa sint 'Socrates est lapis' uel 'Socrates non est lapis'? Iam enim profecto nomina oporteret esse, si res designarent ipsas ac ponerent propositiones, quae quidem ab omnibus in hoc dictionibus differunt quod aliquid esse uel non esse aliud proponunt. Esse autem rem aliquam uel non esse nulla est omnino rerum essentia. Non itaque propositiones res aliquas designant simpliciter, quemadmodum nomina, immo qualiter sese ad inuicem habent, utrum scilicet sibi conueniant annon, proponunt; ac tunc quidem uerae sunt, cum ita est in re sicut enuntiant, tunc autem falsae, cum non est in re ita. Et est profecto ita in re, sicut dicit uera propositio, sed non est res aliqua quod dicit. Unde quasi quidam rerum modus habendi se per propositiones exprimitur, non res aliquae designantur.

/161/ Nunc autem propositionum expedita definitione et quid per eas designetur patefacto ipsas quoque secundum diuisionem tractemus.

DIVISIO PROPOSITIONUM>

Harum itaque aliae sunt categoricae, id est praedicatiuae, ut 'homo est animal'; aliae hypotheticae, id est conditionales, ut 'si est homo, est animal'. Sed hae quidem quae categoricae sunt, in praesenti tractentur; illae uero quae hypotheticae, hypotheticorum syllogismorum tractatui reseruentur. Est autem categoricarum natura secundum membra siue species demonstranda. Sunt autem membra ex quibus coniunctae sunt, praedicatum ac subiectum atque ipsorum copula, secundum hoc scilicet quod uerbum a praedicato seorsum per se accipimus, ueluti in ea propositione qua dicitur: 'homo est animal', 'animal' praedicatur, 'homo' uero subicitur, uerbum uero interpositum praedicatum subiecto copulat; et in his quidem tribus categoricae propositionis sensus perficitur.

DE TERMINIS CATEGORICAE PROPOSITIONIS

Hos quoque terminos propositionis categoricae uocauit auctoritas, inde scilicet quod diuisionem propositionis terminent; ne uidelicet ipsa uel ad syllabas uel ad litteras porrigatur, quae non ut partes propositionum accipiendae sunt, cum uidelicet significationem per se non impleant, sed magis dictionum.

Sed fortasse dicitur Boethius non alios terminos categoricis enuntiationibus assignare quam praedicatum et subiectum.

DE VERBO PROPOSITIONIS

Et sunt nonnulli qui in praedicato ipsum quoque uerbum includi uelint, cum etiam dictionem per se sumunt iusta illud Aristotelis: "quando autem 'est' tertium adiacens praedicatur, dupliciter fiunt oppositiones. Nam et quando uerbum simpliciter praedicatur, ueluti cum dicitur: 'Socrates est uel currit', et quando ipsum tertia uox interiacet, ut cum ita proponitur: 'Socrates est homo uel currens', praedicari ipsum dicitur. Sed tunc quidem cum simpliciter praedicatur, officio duplici fungitur, et praedicati scilicet et copulae. Cum autem tertium tenet locum et interponitur, tantum copulat praedicatum subiecto. Cum /162/ enim dicitur: 'Socrates ambulat', tale est ac si dicatur: 'Socrates est ambulans'. Unde et ipse Aristoteles in Secundo Periermenias "nihil, inquit, differt hominem ambulare et hominem ambulantem esse>." Unde cum> in 'ambulat' et participii significatio et substantiui uerbi intelligitur copulatio atque per 'ambulat' secundum Aristotelem iam principalis significatio copulata est, tertiam> non potest rem coniungere, ut uidelicet dicatur: 'homo ambulat animal'. Non ergo huiusmodi uerba quae caeteras ponunt actiones uel passiones, simpliciter eas copulant, uerum simul praedicatum. Unde et quotiens ipsa in propositionibus ponuntur, duplici, ut dictum est, officio funguntur. Sed non ita substantiuum uerbum. Cum enim medium interiacet, tantum copulat quod subiungitur, non etiam rem in se aliquam continet quam praedicet. Si enim per 'est' aliquid ac per 'animal' aliud praedicatur, cum dicitur: 'homo est animal', profecto multiplex est pro>positio cuius multa sunt praedicata: per 'est' aliquid existentium indeterminate praedicatur, per 'animal' uero certa animalis essentia datur. Atque si hoc ubique 'est' uerbo deputetur ut aliquid existentium praedicet, falsa est propositio quae proponit 'chimaera est opinabilis uel non-homo uel non-existens'. Id quoque et es hac propositione: 'Socrates est ens' conuincitur. Si enim in 'est' participii quoque sui significatio includatur, superfluit certe ipsius suppositio; tale enim est ac si dicatur: 'Socrates est ens ens>'. -- Ea enim quae sibi uel in eodem praedicato uel in eodem subiecto ita apponuntur, ut in praecedenti subsequens intelligatur, superfluere dicimus, ueluti si dicas: 'Socrates est homo homo uel homo substantia, uel ita: 'homo homo currit'.

Dicuntur autem a quibusdam et ea superflue post alia apponi quaecumque praecedentia prorsus continent, eo scilicet quod ad determinationem non ualeant. Sed non ita uel mihi uel, ut arbitror, Aristoteli uisum est. Ea enim tantum supposita superfluere monstrauit quae in praecedentibus intelliguntur, ut cum dicitur 'homo animal' uel 'homo bipes', sed non ita: 'corpus coloratum'. Licet enim ad demonstrationem essentiae> non ponatur 'coloratum', ad demonstrationem tamen accidentis ualet, quod in praecedenti non notabatur. De subiecto autem ad praedicatum praedicatio>, sicut nec de antecedenti ad consequens, quamuis alterum possit in altero intelligi, non est superfluitas iudicanda. Veluti cum dicimus: 'homo est animal', quamuis in specie /163/ genus accipi possit, id est 'animal' in 'homine', non est tamen eius superflua praedicatio ad 'hominem', quae adhuc nullomodo aut per 'hominem' aut per uerbum demonstrata fuerat.

Sed fortasse dicetur quia nec cum dicimus: 'homo animal currit', id est 'homo ens animal currit', 'animal' quod post 'ens' appositum intelligitur, superfluit, quippe cum 'homo' animal esse non> enuntiet. Sed dico quia non est positum 'est' uerbum, quod esse dicat, sed 'ens' participium, quod ut existentem designat; 'homo' autem rem suam ut existentem animal nominat, sed non existere animal demonstrat. Unde et post 'ens' subiunctum 'homini' 'animal' superfluere conuincitur, cum uidelicet 'homo' rem suam ut existentem animal designet, non autem simpliciter ut animal, sed ut differentiis informatum. Sed quoniam ut informatum animali hominem monstrat, procul dubio et ut animal ipsum significat. Inquantum enim tale est animal, animal est.

Non autem solum in appositione dictionum superfluitas existit, sed etiam in appositione propositionum, quando scilicet praemissa propositio adiunctae sibi propositionis sensum continet, ut si ita dicatur: 'Socrates est homo et ipse est animal'. Cum itaque uel in uno antecedenti uel in uno consequenti duas huiusmodi propositiones proponimus, quarum illa quae adiungitur, in praemissa contineatur, ueluti cum hoc modo proponimus:

    si Socrates est homo et est animal, est corpus

uel

    si est homo, est animal et corpus

altera quidem in ipso antecedenti uel in ipso consequenti post alteram superfluit, cum uidelicet id quod secunda enuntiat, prima quoque contineat. Et est quidem haec in partibus consequentiae superfluitas, sed non in consecutione; quae quidem consecutio perfecta [non] est, donec totum subiungatur quod a propositione uoluimus consequens.

Non est autem praetereundum, quod, ut> supra diximus, 'est' tertium interpositum praedicatum uocari, cum tamen nullam rem, ut dictum est, praedicet, sed tantum quod suppositum praedicatum copulet. Sed aliud est ipsum proprie et primo loco praedicari, aliud secundum accidens et secundo loco praedica>tum dici. Primo loco et proprie tunc praedicatur, cum simpliciter de aliquo dicitur hoc modo: 'Socrates est'; tunc non solum habet copulare, sed etiam rem praedicatam ponere; quando autem tertium adiacens est, secundum accidens et non proprie praedicatur, sed gratia praedicati copulandi ponitur>. Cui quidem non /164/ solum intransitiue, uerum etiam transitiue coniungitur, ut hic: 'chimaera est opinabilis uel non ens'; ex quo maxime liquet nullam rem per 'esse' praedicari, sed tantum, cum tertium ponitur, praedicatum in ipso copulari. Unde et bene praedicato adiacere dicitur, cui quidem, ut tantum ipsam copulet, apponitur.

Partes terminos, id est metas, nominamus, quae extremae compositi sui quantitatem terminant ac finiunt; uerbum autem medium inter ponitur. Si igitur praedicatum proprie uelit Boethius accipere, quando in praedicatum ac subiectum simplicem, id est categoricam, propositionem diuisit in Categoricis Syllogismis dicens: "diuiditur autem simplex propositio in duas partes, in subiectum et praedicatum, ut 'homo est animal', 'homo' subiectum est, 'animal' praedicatur de homine," ad principales partes respiciendum est, id est subiectum et proprium praedicatum, quorum ad se inhaerentiam propositio monstrat; quae tamen sine uerbo nullatenus exprimi potest. Unde et ipse Aristoteles: "erit, inquit, omnis affirmatio uel nomine et uerbo uel infinito nomine et uerbo; praeter uerbum namque nulla est affirmatio uel negatio." Quod autem Boethius ad principales partes respexit, tam exemplis perpenditur quam ex illis quae sequuntur. Subiunxit enim in proximo:

    Hae autem partes termini nominantur; quos definimus sic: termini
    sunt partes simplicis propositionis in quibus diuiditur
    principaliter propositio.

Ac rursus:

    Est enim simplicis propositionis uniuersalis secunda diuisio, ut
    in propositione 'omnis homo est animal', 'omnis homo' unus
    terminus est, alius terminus 'animal' est, sed hoc secundo loco,
    illud uero principaliter.

Patet itaque ex sequentibus Boethium in supradicta diuisione principales tantum partes accepisse, de quarum scilicet inhaerentia agitur, non etiam signa aut uerbum interpositum inclusisse, sicut in sequenti diuisione. Sic etiam et quando hypotheticae propositionis terminos computat, antecedens tantum et consequens nominat, quorum ad se consecutionem ipsa ostendit, cum etiam praeposita conditio per quam coniungitur, nihilominus de consequentia sit putanda.

Possumus quoque non incongrue uerbum interpositum partem propositionis, non terminum, appellare. Illas tantum partes terminos, id est metas, proprie nominamus quae extremae compositi sui quantitatem /165/ terminant ac finiunt; uerbum autem medium interpositum ut extrema coniungat. Quod autem de uerbo dictum est, secundum communem sententiam diximus, quae ipsum a praedicato diuidit. Nam in eo quod ex uerbo et nomine praedicatum componimus, sicut in Tertio Postpraedicamentorum docuimus, nulla est rationis obiectio; quae quidem etsi sit expeditior, aliam tamen, quae communis sit, maxime tractari oportuit, ut, sicut plures eam recipiunt, ita plures quibuscumque rationibus eam disserere sciant.

DE PRAEDICATO

Nunc autem, quia uerbi in propositione positi tam secundo loco quam primo loco praedicati proprietatem ostendimus, aliarum quoque partium, tam subiecti scilicet quam praedicati quodcumque ponatur, proprietates exsequemur. Ac primum praedicati naturam inspiciamus. Ex cuius quidem priuilegio praedicatiua nominata est huiusmodi propositio, siue etiam ab ipso uerbo, quod ipsum praedicat atque copulat; sicut enim propositio hypothetica et a consequenti consequentia et a conditione conditionalis nominata est, ita praedicatiua propositio et a uerbo quod praedicat et ab eo quod per uerbum praedicatur nomen suscipere potest. Quod autem praedicatum inter terminos propositionis priuilegium habeat et subiecto dignius dicatur, ex eo manifestum est quod omne proprium et naturale praedicatum uel aequale subiecto , ut risibile homini, uel maius subiecto esse oporteat; unde numquam minus subiecto regulare ac proprium praedicatum inuenietur, sicut saepissime subiectum praedicato. Oportet namque huiusmodi praedicatum totam subiecti substantiam complecti, quod fieri non possit nisi aut maius eo sit aut aequale. In his autem quae secundum accidens praedicantur nec totam subiecti substantiam continent, sed in parte tantum subiectum attingunt, ut 'rationale' 'mortale', siue econuerso, ut 'homo', 'animal', non est necesse praedicatum uel maius esse subiecto uel aequale, ueluti cum dicitur: 'animal est homo', uel 'quoddam animal est homo'.

Quamuis tamen et hic quidam concedunt 'animal' quod subicitur non esse maius 'homine'; dicunt enim quia animal quod homo est, ibi subicitur, quod non est maius homine. Sed dico quia, sicut ideo maius subici negant cum dicitur: 'animal est homo', quia animal illud quod homo est, (quod scilicet in re subicitur), non est maius homine, et quando dicitur: 'homo est animal', oportet similiter confiteri quod animal quod /166/ ipse homo est ac de homine realiter praedicatur atque ipsi inhaeret, non est homine maius, immo adest> prorsus in essentia; ac sicut falsam propositionem esse dicunt, si animal aliud quam homo homini subiceretur, sic et falsa esset, si aliud praedicaretur. Si quis itaque secundum rerum inhaerentiam realem acceperit praedicationem ac subiectionem, secundum id scilicet quod unaquaeque res in se recipit ac subsistit, sicut nihil esse eam uideret praeter ipsam, ita eam nihil esse per se ipsam inuenerit. At uero magis praedicationem secundum uerba propositionis quam secundum rei existentiam nostrum est attendere qui logicae deseruimus, secundum quod quidem de eodem diuersas facimus enuntiationes hoc modo: 'Socrates est Socrates uel homo uel corpus uel substantia'. Aliud enim in nomine 'Socratis' quam in nomine 'hominis' uel caeteris intelligitur; sed non est alia res unius nominis quod Socrati inhaeret quam alterius. Quod itaque praedicatum subiecto maius uel aequale dicitur, ad uocum enuntiationem, non ad essentiam rei reducitur.

Oportet autem praedicatum subiecto intransitiue copulari, ut uidelicet in eadem re ipsius impositio in subiecto inueniatur; ueluti cum dicitur: 'homo est animal uel albus', et 'homo' et 'animal' uel 'album' eiusdem nomina esse oportet. Quidam tamen transitiuam grammaticam in quibusdam propositionibus esse uolunt; qui quidem propositionum alias de consignificantibus uocibus, alias uero de significante et significato fieri dicunt, ut sunt illae quae de ipsis uocibus nomina sua enuntiant hoc modo: 'homo est nomen uel uox uel disyllabum'. Sed hos profecto talis ratio confundit: cum dicitur: 'homo est nomen', quaero de quo per subiectum nomen agitur, ac dicitur quia de se ipso; at si de se ipso per ipsum agitur, tunc in ipso ipsum intelligitur atque ab ipso ipsum etiam significatur; quodsi uox subiecta se ipsam nominat ac rursus praedicata ipsa nominetur, profecto praedicata uox et subiecta in eadem re conueniunt atque hoc modo consignificant. Sic etiam cum dicitur: 'diuini est genitiuus casus', illud 'diuini' quod in subiecto profertur, nomen est diuini, quod nomen est rei et rectus quidem casus, non obliquus; alioquin per 'est' uerbum non subiceretur.

Non est autem hoc loco reticendum quo de praedicatione disputatur, quae coniunctim praedicata uere etiam singula per se praedicantur, quae uero minime, aut quae simpliciter praedicata coniunctim quoque debeant praedicari, aut quae non; quae quidem in Secundo Periermenias Aristoteles strictim designauit. Omnia autem quae coniunctim /167/ praedicantur, uere etiam per se praedicari concessit, in quibus non est oppositio in adiecto uel accidentalis praedicatio: coniunctionem autem tam in appositione quam in compositione accepit. Nam 'homo mortuus', in quo de oppositione in adiecto exemplum dedit, compositum nomen est humani cadaueris, sicut in Primo Postpraedicamentorum ostendimus. Accidentalis uero praedicationis coniunctio in appositione tantum consistit secundum eos qui 'est' tertium adiacens praedicato non componunt, sed dictionem per se sumunt, ut in eo quod dicitur: 'Homerus est aliquid, ut poeta' uel 'Homerus non est homo'. Accidentaliter autem praedicari tunc uerbum uidetur, cum ipsum secundo loco praedicatum ad eius tantum copulationem ponitur, cuius significationi in quibusdam adest et in quibusdam abest, ut in praemissis exemplis. Nam 'aliquid', quod existentium nomen ac non-existentium inuenitur iuxta illud Aristotelis: "'hircoceruus' significat aliquid," tale est ut 'est' uerbum per quod copulatur, [quod] simul cum ipso contineat ut existentia quaedam, non ut non-existentia. Quia 'est' uerbum ab eo quod subiungitur praedicato in quibusdam excluditur, non necesse est, cum ipsi apponitur ad praedicandum de aliquo, per se quoque ipsum de eodem subiecto praedicari. Nam in quibusdam deficit, cum uidelicet tale apponitur subiectum quod in uerbo non tenetur, hoc modo: 'chimaera est aliquid uel non-homo'. Differre autem coniunctionem accidentalis praedicationis a coniunctione oppositionis in adiecto in> eo uolunt, quod hic inter coniuncta oppositio sit, quando per se sumuntur, ut inter 'mortuum' et 'hominem', illic uero non. Cum enim 'est' uerbum quaedam contineat simul cum 'aliquid' uel cum 'non-homo', non est ipsis oppositum.

Sed iam profecto illud exemplum quod de opinabili subiungit, cum scilicet dixit: "opinabile illud quod non est, ut chimaera," non erit de accidentali praedicatione, quemadmodum uolunt, sed magis de oppositione in adiecto, hoc est in adiuncto. Nam 'opinabili' opponitur 'est' secundum id quod 'opinabile' proprie accipitur in designatione tantum non-existentium. Unde etiam subiunxit: "opinio enim eius non est quoniam est, sed quoniam non est." Non itaque solum in compositione oppositio in adiecto seruatur, ueluti, cum dicitur: 'hoc cadauer est homo mortuus', inter partes huius compositionis 'homo mortuus' quaedam oppositio consistit, si per se dictiones accipiantur, atque ideo de eodem singula uere non praedicantur; uerum etiam in appositione consistit /168/ huiusmodi oppositio, ueluti cum dicitur: 'chimaera est chimaera uel opinabilis uel non-existens'.

Omnia itaque quae coniunctim tam in appositione quam in compositione praedicantur, uere singula praedicari possunt, in quibus non est oppositio in adiecto uel accidentalis praedicatio; ueluti, cum dicitur: 'Socrates est homo albus uel animal rationale', siue haec pro una dictione siue pro oratione sumantur, per se quoque singula praedicari uere poterunt; aut cum uere dicitur: 'Socrates est animal', et 'est' per se et 'animal' de eodem praedicabuntur; quippe non inter ea oppositio uel in altero eorum accidentalis praedicatio.

Magister autem noster V. accidentalem praedicationem secundum figuratiuam atque impropriam locutionem totius enuntiationis accipiebat; impropriam autem locutionem eam dicebat cuius uerba aliud sententia proponunt quam in uoce uideantur> habere; ueluti cum Homero iam mortuo dicitur: 'Homerus est poeta', ac si diceretur: 'Homeri opus existit quod ex officio poetae composuit'. Operi itaque Homeri esse attribuitur, quando Homero aliquid. Sic quoque et cum tyranno aliquo defuncto filiis eius superstitibus patrisque tyrannidem exercentibus solemus dicere quod tyrannus ille adhuc uiuat in filiis suis, non in sensu tyranno aliquid attribuimus, sicut constructionis uerba habere uidentur, sed magis illis quos genuit. Sic quoque et eam accidentalem et impropriam locutionem dicebat> qua dicitur: 'chimaera est opinabilis', in cuius sensu nulla proprietas per 'opinabilis' chimaerae, quae non est, attribuitur, sed magis opinio datur animae alicuius opinantis chimaeram, ac si aperte diceretur aliquis opinari chimaeram. Sed profecto cum 'opinabile' non-existentium tantum proprie nomen sumatur, secundum id quod de eo habeatur opinio, proprie eius praedicatio ad chimaeram ponitur cum dicitur: 'chimaera est opinabilis', hoc est 'unum eorum de quibus habetur opinio', sicut et cum dicitur: 'chimaera est non-ens', id est 'aliquid eorum quae non sunt'. De carmine autem Homeri potius quam de homine ipso, quem iam defunctum esse uolebat, suprapositam enuntiationem Magister noster intelligebat, eo scilicet quod ipsum esse simpliciter Aristoteles negare uideretur, quod nequaquam faceret, si uiueret. Ait enim Aristoteles: "ut 'Homerus est aliquid, ut poeta', ergo etiam est, an> non?"

Sed ad haec dico, cum in sensu de dictamine agatur, quod eius nomen apponitur, per quod de ipso agatur. Quodsi 'Homerus' nomen est dictaminis, quid non et Homerus simpliciter esse concedatur, hoc est /169/ dictamen Homeri, quod de ipso quoque defuncto remanet; aut si 'Homerus' nomen est dictaminis, quid in 'poeta' intelligitur? Si uero et ipsum poema a nomine poetae nominetur, non est locutio figuratiua, sed noua uocis acceptio secundum aequiuocationem. Ego autem, memini, ut ad defensionem Magistri nostri aliquid praetenderem, dicebam figuratiuas locutiones in eo a proprietate rectae constructionis recedere quod earum sententia non ex significatione partium ueniat, sicut earum quae propriae sunt enuntiationum; sed tota simul enuntiatio coniuncta est et inuecta ad aliquem sensum demonstrandum qui a significatione partium longe recedit secundum seriem constructionis acceptarum. Nam cum 'Homerus' et 'poeta' hominem ipsum nominent et rectae sint impositionis utpote casus nominatiui, non hoc in resolutione sensus custodiunt nec 'est' interpositum secundo loco, sed primo praedicatur. Hic est enim sensus: 'poema Homeri est poeta'. Itaque quod de poeta, de> poemate quoque quidem innuebat -- ex eo enim poeta dicitur, quod poema componit, -- in resolutione sensus sensum poematis tenet atque ipsum dictamen nominat; in quo est figura, cum potius 'Homeri' impositum sit, 'Homerus' uero oblique pro 'Homeri' utimur. Unde, quia in sensu 'Homerus' ad determinationem carminis ponitur, 'poeta' uero ad eius nominationem, non potest per se dici: 'Homerus est', cum id scilicet subtrahitur quod eius quod est, esse propositum nomen in sensu accipitur, hoc est 'poeta'. Sic quoque et cum dicitur: 'ille tyrannus uiuit in filiis' ac 'uiuere' 'tyranni' nomini gratia filiorum coniungitur, qui potius in sensu uiuere proponitur, 'filiorum' nomine subtracto non dicitur simpliciter: 'tyrannus uiuit'.

Haec autem ego ad defensionem sententiae Magistri praetendebam. Sed omni quidem ambage remota saluisque regulis constructionis accidentalem praedicationem seruemus in enuntiatione supraposita de Homero ipso quoque uiuente, sicut supra disseruimus.

Quod autem illud 'an non'> subiunxit, non ad negationem illatae propositionis dixit, sed ad destructionem inferentiae posuit, eius uidelicet quod ex eo quod Homerus esse aliquid conceditur, tam uidelicet existens quam non-existens, esse simpliciter ostendit. Non enim 'esse poetam', ut quidam putant, praemisit, sed 'esse aliquid, ut poeta' dixit. Quod itaque 'ut poeta' subiunxit, non ad praedicationem accidentalem uel ad inferentiam pertinet, sed quasi quaedam determinatio subditur praecedenti propositioni, ostendens quod aliquorum ipse sit; /170/ aut fortasse tamquam probationem supposuit de parte ad totum, qui de toto ad partem inferentiam negat, hoc est de 'aliquid' ad 'existens'.

Licet autem omnia praedicata coniunctim praedicentur disiunctim in quibus non est oppositio in adiecto uel accidentalis praedicatio, saepe contingit ut in accidentali praedicatione singula per se praedicari ualeant, cum scilicet tale subiectum ponitur quod in uerbo quoque contineatur, ut hic: 'Socrates est non-equus' uel 'Homerus est aliquid'. Potest autem et ea differentia inter coniunctionem oppositionis in adiecto et accidentalis praedicationis dari>, quod haec per coniunctionem fit, illa uero per appositionem, ut fit etiam exemplum de accidentali praedicatione /170.l0/ 'chimaera est opinabilis'. Quamuis enim 'opinabile' oppositum sit ad 'esse', non est tamen oppositio in adiecto, quia non fit per compositionem coniunctio. Bene autem hoc exemplum post primum posuit, in quo alterum ad subiectum ueram praedicationem non habet, hoc est 'esse' ad 'chimaeram'; in quo non solum inferentia falsa fit, rerum etiam> illata propositio. Possumus quoque dicere 'esse' per accidens ubique praedicari ubicumque secundo loco praedicatur, ut hic etiam: 'Petrus est homo', licet singula per se quoque ualeant praedicari atque ex homine inferri. Sed quia ex accidentali praedicatione non contingit, eoquod aliquando deficiat, merito accidentalem quoque praedicationem remouit.

Si uero eam sententiam et hic quoque uelimus tenere quam in Tertio Postpraedicamentorum posuimus, quando scilicet uerbum cum adiuncto praedicato unum componere uerbum diximus, oportet accidentalis quoque praedicationis coniunctionem secundum compositionem accipere; et tunc quidem haec erit differentia, quod hic oppositionem inter coniuncta, ibi non, et ibi copula quoque uerbi continetur, unde praedicatio dicitur, hic uero minime. Et fit quidem oppositio in adiecto in 'est opinabile', nisi forte in eo quod adiectiuum non adiungitur per compositionem substantiuo ad eumdem casum et numerum, sicut etiam> in oratione.

Manifestum est ergo ex suprapositis omnia disiunctim uere quoque praedicari quae coniunctim praedicantur in quibus aut accidentalis praedicatio non est aut oppositio in adiecto; coniunctionem autem secundum dictionis compositionem secundum nouissimam sententiam oportet accipi; quemadmodum, cum econuerso ostenditur, quae disiunctim praedicata coniuncta quoque et composita debeant praedicari ut 'homo' et 'albus' et 'animal rationale', quod de Socrate singula praedicantur, /171/ composita quoque in unum nomen possunt simul enuntiari; quod ex coniunctione 'citharaedus bonus' manifestum est, quod ipse posuit, de cuius nos compositione in Primo Postpraedicamentorum disputauimus. In quo praecipue ostendit non omnia quae praedicantur disiunctim, de eodem necessario coniunctim et uere praedicari, cum scilicet ait: "sed non si citharaedus est et bonus, est etiam citharaedus bonus." Nec solum compositionem disiunctim praedicatorum impediri ex falsa praedicatione monstrauit, uerum etiam ex infinitate aut superflua loquacitate. Si enim, inquam, quaecumque singula praedicantur, coniuncta quoque enuntiantur, cum 'homo' et 'album' de eodem singula praedicantur, coniunctim quoque enuntiantur quotiens uolumus geminata aut multiplicata, ita ut usque in infinitum proferamus 'homo albus homo albus' uel 'homo homo' uel 'album album'. Amplius. et si 'homo' et> 'bipes' de eodem singula praedicantur, quorum 'bipes' 'homini' appositum in oratione superfluit, in compositione quoque ipsi bene coniungitur. Ea quoque diuersorum accidentium sumpta uocabula adiectia a quae de eodem singula praedicantur, ut 'album' et 'musicum' -- quae sibi per accidens apponi dixit, eo uidelicet quod unum uel alterum eidem non insit -- unum nomen non componunt sicut nec duo substantiua. Unum autem accidens per alterum eidem contingit ut bonitas per citharizationem. Unde etsi sumpta sint nomina 'citharaedus' et 'bonus', tamen unum componunt uocabulum: 'citharaedus bonus'. Sic quoque et quodlibet substantiuum cum adiectiuo suo unum efficit nomen ut 'homo albus', 'animal bipes', nisi forte superfluitas quandoque impediat, ueluti cum dicitur 'homo rationalis', 'animal sensibile'; aut, ut quibusdam placet, 'corpus coloratum'; sed etsi omne corpus sit coloratum nec ullam corporum determinationem secundum differentiam faciat 'coloratum', quia tamen in sensu 'corporis' non tenetur quemadmodum differentia eius 'corporeum', non uidetur per 'corporis' nomen superfluere; quae enim in alio sunt, illa superfluere dixit, id est quae in praecedentibus intelliguntur, ueluti si dicamus 'homo animal', 'homo bipes', 'homo homo'.

DE SUBIECTO

Cum autem uerbum interpositum ad praedicatum copulandum subiecto intercedat, maxime tamen ad personam et numerum subiecti in constructione respicit; cuiuscumque enim personae uel numeri /172/ subiectum fuerit, et uerbum oportet esse. Unde et cum dicitur: 'omnia Caesar erat', secundum proprietatem constructionis et singularitatem personae oportet 'Caesarem' subici, ut scilicet ita dicamus: 'Caesar erat omnia'. Si autem 'omnia' in subiecto intelligeretur, quod pluralis est numeri, 'erant', quod eiusdem> est numeri, oportuit apponi hoc modo: 'omnia erant Caesar'. Cuiuscumque ergo numeri praedicatum ponatur, numerum subiecti semper uerbum oportet sequi. Neque enim quamuis 'Caesar' in praedicato ponatur, quod singularis est numeri, uel 'omnia', quod pluralis est, aut ibi singularis numeri uerbum, aut hic pluralis est apponendum, sed eius semper numeri cuius fuerat subiectum. Similiter et cum dicitur: 'paries et tectum et fundamentum sunt domus' uel 'domus est paries et tectum et fundamentum', ad pluralitatem uel singularitatem subiecti uerbi coniunctio respicit secundum numerum, similiter et secundum personam; eius namque personae semper fuerit cuius et subiectum, cuiuscumque personae ponatur praedicatum. Unde cum dicitur: 'ego sum ille quem tu persequeris' uel 'ego sum homo', quamuis 'ille' et 'homo' praedicata tertiae sint personae, non minus tamen uerbum primae personae, quod ad subiectum in hoc maxime, ut dictum est, refertur, ea copulat. /173/

LIBER SECUNDUS

DE SPECIERUM DIFFERENTIIS CATEGORICARUM

INTRODUCTIO>

Categoricarum igitur propositionum partibus seu membris quibus ipsae componantur, diligenter pertractatis specierum quoque differentias exsequamur. Quas quidem considerare possumus secundum enuntiationem praedicati uel acceptionem subiecti, aut secundum ipsorum multiplicitatem uel totius enuntiationis>, siue secundum temporum uerbi diuersitatem. Ad praedicati uero enuntiationem pertinet quod propositiones ipsum affirmando uel negando enuntiantes affirmatiuae dicuntur uel negatiuae; quodque aliae ipsum simpliciter, aliae cum aliquo modo praedicant, unde alias simplices, alias modales appellamus. Ad subiectum uero illud refertur quod aliae uniuersales, aliae particulares, aliae indefinitae, aliae singulares nominantur. Ad multiplicitatem uero terminorum illud attinet quod aliae unae sunt, aliae multiplices. Ad diuersitatem uero temporum, quod aliae de praesenti, aliae de praeterito, aliae de futuro proponuntur.

Nunc uero in singulis immoremur. Ac prius de affirmatione et negatione, quae primae sunt propositionis species, disputemus.

DE AFFIRMATIONE ET NEGATIONE

Est autem affirmatio enuntiatio affirmatiua, ut 'omnis homo est animal', 'quidam homo est animal'; negatio uero enuntiatio negatiua, ut 'quidam homo non est animal', 'nullus homo est animal'. Habet autem omnis affirmatio unam tantum propriam negationem secundum contradictionis oppositionem. Alia autem est contradictionis oppositio, alia contrarietatis. Quae enim inuicem sunt contrariae propositiones, oppositione contrarietatis sibi maxime aduersantur, ueluti istae: 'omnis homo iustus est', 'nullus homo iustus est'; quae uero contradictoriae sunt atque inter se uerum falsumque semper diuidentes, contradictionis oppositione sibi repugnant, ut 'omnis homo iustus est', 'non omnis homo iustus est, et rursus 'nullus homo iustus est', 'quidam homo iustus est'; sic etiam singulares 'Socrates est iustus', 'non est Socrates iustus'. Quae autem inuicem contrariae propositiones uel contradictoriae, quae etiam subalternae uel subcontrariae dicantur, aut quas ad inuicem inferentias uel differentias /174/ qualesque conuersiones habeant, in his Introductionibus diligentius patefecimus quas ad tenerorum dialecticorum eruditionem conscripsimus.

Nec in his rursus nobis immorandum est, sed ad altiora tractatum transferamus atque affirmationum et negationum proprietates subtilius distinguamus. Cum enim singulare subiectum ponitur, unam tantum negationem uel affirmationem una acceptio subiecti facit; cum autem uniuersale subicitur, multas affirmationes uel negationes subiecti uariatio secundum signa tenet. Eius namque affirmationis quae dicit: 'omnis homo iustus est', cum ea uidetur negatio quae ait: 'nullus homo iustus est', tum illa quae proponit: 'quidam homo iustus non est', uel 'non omnis homo iustus est'. Eius quoque negationis: 'nullus homo iustus est', duae uidentur affirmationes, uel [et] 'omnis homo iustus est', uel 'quidam homo iustus est'. Cumque eidem affirmationi uel negationi duae sint oppositae, quae uidelicet simul cum ea uerae esse non possint, altera contrarietatis oppositione quam longissime ab ea recedit, altera uero contradictionis oppositione, ut quod ea proponebat tantum perimit ac simpliciter ei contradicit. Cum enim huic propositioni: 'omnis homo iustus est' haec contrarie opponatur: 'nullus homo iustus est', illa uero contradictorie: 'non omnis homo iustus est', atque utraque ipsius sententiam perimat, haec quidem: 'non omnis homo iustus est' simpliciter priori contradicit, illa uero: 'nullus homo iustus est', plus facit, quae non tantum ostendit non omni homini iustum conuenire, uerum etiam ab omni remoueri.

     UNDE MAGIS OPPOSITAE SINT CONTRARIAE QUAM CONTRADICTORIAE

Merito ergo haec tamquam contraria priori opponitur quae ei maxime est aduersa. Ea namque opposita contraria definiunt quae prima fronte sibi opponuntur, hoc est quae maxime sibi repugnant, uelut album et nigrum, quae nullo modo eidem simul inesse possunt. Plus autem aduersa est, hoc est opposita, 'nullus homo iustus est' ei quae est 'omnis homo iustus est' quam 'non omnis homo iustus est'; magis enim consentit ei 'non omnis homo iustus est' quam 'nullus homo iustus est'; haec enim propter unum uera est, si iustitia careat, illa uero non nisi omnes careant. Facilius autem uno non existente iusto contingere posset quod uniuersalis affirmatio dicit quam nullis existentibus iustis. Unde manifestum est uniuersalem negationem magis aduersari uniuersali affirmationi /175/ quam particularem negationem; quippe haec omnibus aufert quod illa omnibus attribuit. Quod autem dicitur particularis nec secum in falsitate posse pati uniuersalem, sed, si haec falsa sit, illam necessario ueram, hoc ad oppositionem non pertinet contrarietatis, immo ad diuidentiam contradictionis. Quod enim falsae non possunt simul esse, id est quod non possunt simul abesse> ea quae dicunt, ad immediationem potius attinet quam ad contrarietatem. Quod autem uerae non possunt simul esse, id est quod non possunt simul esse ea quae dicunt, id solum ad oppositionem pertinet uel contrarietatem. Nulla enim contraria ex natura contrariorum destructa se ponunt, sed omnia posita sese mutuo auferunt; quod tam in complexis quam in incomplexis licet inspicere. Quod itaque simul abesse non possunt, oppositionem non exigit, sed diuidentiam seu immediationem; immediatio autem oppositionem non exigit. Sunt enim multa immediatorum non opposita, sicut infinitum speciei et finitum nomen generis, sicut 'non-homo' et 'animal'. Nec in his etiam, ubi immediatio compositionem incumbit, immediatio oppositionem facit maiorem; quod ex 'albo' et 'non-albo' et 'nigro' perpenditur. Non enim tantum aduersa sunt album et non-album, quamuis nec simul absint, quantum album et nigrum quae simul abesse contingit. Quae enim non alba sunt, non est necesse contrarium albi dicere, id est nigrum, sed crocea esse possunt uel alterius coloris. Quod itaque quaelibet simul esse non possunt, ad oppositionem pertinet; quod autem simul abesse nequeunt, ad immediationem. Unde, etsi subcontrariae simul abesse non possint, non tamen oppositae uidentur, eo uidelicet quod simul possint adesse, in contingenti scilicet materia propositionum, sicut earum diuidentes abesse, uniuersales scilicet affirmatiua et negatiua, quas ex maxima oppositione, ut ostensum est", contrarias conuenit appellari, caeteras uero contradictorias.

Ex his itaque manifestum est ei quae dicit: 'omnis homo iustus est' magis repugnare 'nullus homo iustus est' quam 'non omnis homo iustus est'. Unde merito ab uniuersali affirmatiua illa contraria ponitur quae uniuersalis est negatiua, haec uero contradictoria quae particularis dicitur. Eadem enim haec: 'non omnis homo iustus est' cum ea uidetur quae proponit: 'quidam homo iustus non est'; atque pro una et eadem utramque Boethius accipit, cum tamen earum sententia diuersa appareat his qui eam perspicacius inspiciunt. Multum enim refert ad sententiam enuntiationis, /176/ cum praeposita negatiua particula totam exigit et destruit affirmationem, et cum eadem interposita terminorum separationem facit, quod quidem ex hypotheticis quoque enuntiationibus ostenditur. Non enim eadem est sententia istarum:

    si est homo, non est iustus

et

    non si est homo, est iustus

Illa namque demonstrat 'hominis' positionem non pati 'iustum', haec uero non necessario exigere 'iustum'; quod uerum est, illud autem falsum. Et haec quidem quae negatione[m] praemissa totam hypotheticam perimit, hanc scilicet:


    si est homo, est iustus

eius propria negatio dicitur ac recte diuidens, quae scilicet nec uera simul cum ea nec falsa esse potest, quippe eius sensum simpliciter destruit. Illa uero simul esse falsa potest, numquam autem simul uera. Unde potius contraria ei uidetur quam contradictoria. Sic quoque in categoricis propositionibus ea tantum propria contradictio ac recte diuidens cuilibet affirmationi uidetur quae negatione[m] praeposita totam eius sententiam destruit, ut eius quae est: 'omnis homo est homo' ea quae est: 'non omnis homo est homo', non ea quae est: 'quidam homo non est homo'; haec enim fortasse simul erit falsa cum ea. Re enim hominis prorsus non existente neque ea aera est quae ait: 'omnis homo est homo' nec ea quae proponit: 'quidam homo non est homo', hoc est 'quaedam res quae est animal rationale mortale, non est animal rationale mortale'; 'hominis' enim nomen nonnisi ex praesentia animalis rationalitate et mortalitate informati impositum fuit. Qui ergo hanc dicit, id proponit quod est animal rationalitate et> mortalitate informatum. Haec igitur: 'quidam homo non est homo', id est 'quaedam res quae est animal rationale mortale' non est animal rationale mortale uel animal simpliciter', semper falsa est; est enim omnino impossibile quod ipsa dicit nec ullo tempore contingere potest nec eius exemplum natura patitur. Quo enim tempore in aliquo ostendere possemus quod id> quod est homo, non est homo?: quippe ipsum simul esse hominem et non esse non contingit; quod enim in negatione non clauditur sed extra eam ponitur, quasi permanens constituitur. Cum autem 'quidam homo non est homo' semper falsa sit atque, 'omnis homo est homo' homine non existente, patet simul easdem falsas esse; unde nec recte diuidentes dici poterunt. Sic quoque homine destructo et quae ait: 'omnis homo [est] albus est albus' falsa est, et quae /177/ dicit: 'quidam homo albus non est albus', hoc est 'quidam homo qui est informatus albedine non est ipsa informatus', immo caret ea'. Remotione namque praedicati determinatio subiecti, in qua praedicatum ipsum subiecto relinquitur, quod in ipso subiecto non inuenitur, falsam facit enuntiationem. Sicut et istam subiecti determinatio impedit: 'homo rudibilis est animal'; quae fortasse determinatione subtracta uera remaneret.

Patet itaque ei quae dicit: 'omnis homo est homo' uel 'omnis homo albus est homo albus' eam tamquam rectam diuidentem opponi quae negatione prae>posita totum eius sensum exstinguit, hoc modo: 'non omnis homo est homo', 'non omnis homo albus est albus', non eam scilicet quae negationem interponit ad praedicatum disiungendum a subiecto. Aliud autem est res a se inuicem disiungere, aliud ostendere non omnes sibi eas conuenire. Qui enim de eis ut de disiunctis ab inuicem agit, eas tamquam existente>s accipit; qui autem ut de non conuenientibus sibi, non magis earum existentiam quam non-existentiam innuit, sed [non] solum quod non sibi inhaereant proponit. Aliam itaque uim negatio habet praeposita, aliam interposita. Unde et quae dicit: 'omnis homo non est albus' non eadem uidetur cum ea: 'non omnis homo est albus' et quae proponit: 'quidam homo non est albus' non eadem est cum ea: 'non quidam homo est albus'. Qui enim dicit: 'omnis homo non est albus' ab omni homine albedinem remouet ac si uniuersalem faciat remotionem dicens omnem carere albedinem; qui autem uniuersalis affirmationis sensum exstinguit, id solum demonstrat quod non omni conueniat, non etiam quod ab omni separata sit; illa enim uera est, etsi unus albus non sit. Ea quoque quae ait simpliciter: 'quidam homo non est albus', albedinem a quodam remouet. Qui uero proponit: 'non quidam homo est albus' sensumque particularis affirmatiuae tollit, in contradictoriam eius incidit, uniuersalem scilicet negatiuam, ac si diceret nullum esse album. Qui enim negatione praeposita sensum propositionis exstinguit, ipsam profecto falsam esse ostendit. Si autem falsa sit 'quidam homo est albus', uera ipsius contradictoria relinquitur 'nullus homo est albus'. Tantumdem ergo proponit 'non quidam homo est albus', quantum 'nullus homo est albus'; et merito. Quod enim dicit[ur] 'nullus homo' tale est quale etiam 'ullus homo' et qui negat quemdam hominem esse album, omnia quoque eius accidentia perimit, id est et Socratem esse album denegat et Platonem et quemcumque alium Quanto enim ad plura uel praedicatio uel consecutio se habuit, tanto plura in ipsis perimuntur. Unde et qui dicit: 'Socrates non /178/ est quidam homo', cum unusquisque quidam sit, omnem hominem aufert, ac si diceret: 'non est homo'. Qui uero ipsum non omnem esse proponit, nullum excludit, quippe nullus est omnis.

Sed fortasse dicitur haec remotio in qua 'omnis' ponitur, maior esse quam ea in qua 'quidam', quippe hic 'quidam', ibi 'omnis' excluditur. At si uocum remotionem magis quam rerum pensemus, ibi quidem 'quidam homo' ista uox, hic uero 'omnis homo' ponitur atque negatione remouetur. Si uero rei designatae remotionem pensemus, cum 'quidam homo' ad unumquemque hominem praedicationem habeat, 'homo' uero ad nullum, hic in 'quidam homo' unusquisque aufertur, nullus uero in 'omnis'. Qui uero dicit 'quidam' remoueri, si sensum negationis hic accipiat quod non sit quidam, omnes exclusit, si uero quod non sit omnis, neminem. Si uero affirmatiuas easdem intelligat, cum scilicet aut 'quidam' remouetur uel 'omnis', hoc est separatus ac diuersus, nihil ad expositionem negationum. In negatione itaque quanto plura in praedicato continentur, tanto in ipso excluduntur, omnia scilicet quae ab ipso clauduntur. Nam sicut in affirmatione unum ex omnibus attribuitur, ita in negatione 'omnis' remouetur: ueluti si dicatur: 'Socrates est homo', tale est tamquam aliquis homo [non] esse dicatur; si uero ipsum non esse hominem dicamus, 'omnis' ab ipso remoueremus. Unde cum ex uno affirmatio inferatur, ex uno tamen negatio non potest monstrari. Si quis enim hic homo fuerit, homo est, sed si non sit hic homo, non est homo. Quod itaque in affirmatione circa aliquem praedicatur, in negatione circa omnes remouetur, sensu tamen praedicatae dictionis eodem in utraque remanente. Cum enim affirmatio dicere uideatur quod sit aliquis hominum, negatio idem aufert, quod uidelicet non sit aliquis, in quo scilicet unusquisque, cum aliquis sit, excluditur.

Manifestum est autem ex suprapositis omni affirmationi eam in contradictionem recte opponi negationem tamquam propriam diuidentem quae negatione praeposita totam eius sententiam perimit, ut ei quae est: 'Socrates est homo' ea quae est: 'non Socrates est homo', non ea quae dicit: 'Socrates non est homo'; et ei quae est: 'omnis homo est homo, ea quae est: 'non omnis homo est homo', non ea quae est: 'quidam homo non est homo'; eius uero quae est: 'quidam homo est homo' ea quae est: 'non quidam homo est homo', non ea quae est: 'nullus homo est homo'.

Quae uero remotiuae sunt negationes, nihil prohibet eas quoque alias, quae earum destructiuae sunt, negationes habere tamquam proprias /179/ diuidentes, ut eam quae dicit: 'Socrates non est homo' ea quae proponit: 'non Socrates non est homo', quae id quidem destruit quod prima proponebat, ac si scilicet eam falsam esse ostenderet. Sic quoque et eius quae est: 'quidam homo non est homo' ea est propria negatio destructiua: 'non quidam homo non> est homo', quae quidem dicit non esse in re quod prima dicebat, id est quod 'homo' a quodam homine disiungatur. Sic quoque et in hypotheticis propositionibus his negationibus quae separatiuae sunt, aliae quae earum destructiuae sint negationes applicantur, ut ei quae est:

    si est homo, non est lapis

ea quae est:

    non si est homo, non est lapis

quae scilicet eius totam sententiam denegat, ac si ipsam falsam esse diceremus, ostendentes quidem non esse in re quod ipsa dicit. Nec solum autem his negationibus quas separatiuas diximus, destructiuae ac rectae negationes possunt aptari, uerum etiam fortasse his quae destructiuae sunt, quae scilicet totam earum sententiam exstinguant ac falsificent. Veluti cum dicitur: 'non non omnis homo est animal', ac si aperte diceretur non esse in re quod negatiua illa dicit: 'non omnis homo est animal'. Sed huiusmodi quidem negatio eoquod uniuersali affirmationi quae ait: 'omnis homo est animal' aequipolleat, in sensu potius affirmatiua uidetur; qui enim unam diuidentium aufert, alteram constituere uidetur. Sed licet quamdam ad ipsam habeat aequipollentiam, in sensu tamen maximam habet differentiam, cum haec scilicet in affirmatione, illa uero in negatione proponatur, ac si sese semper comitari uidentur, non tamen mutuam ad se inferentiam custodiunt. Omnis itaque propositio propriam uidetur habere negationem, quae sensum eius simpliciter destruit ac praeposita negatione perimit. Ut ei quae dicit: 'omnis homo est albus' ea opponatur negatio quae ait: 'non omnis homo est albus' uel ei quae dicit: 'quidam homo est albus', 'nullus homo est albus', quae eadem est cum ista: 'non quidam homo est albus'; et ei quae est: 'homo est albus', 'non homo est albus', 'Socrates est albus', 'non Socrates est albus'.

Propriae ergo illae sunt negationes quae affirmationis sententiam simpliciter auferunt, ut scilicet non plus aut minus in eis denegetur quam affirmatio proponebat. Cum enim de eodem subiecto uniuersali diuersis modis enuntiato multae fiant affirmationes et negationes hoc modo: 'omnis homo est albus', 'nullus est albus', 'quidam est albus', 'quidam /180/ non est albus' uel 'non omnis est albus', eius quae est: 'omnis homo est albus', ea sola propria est et recta negatio quae> simpliciter id aufert quod illa dicebat, hoc modo: 'non omnis homo est albus', non illa scilicet quae ab omnibus albedinem remouet quibus illa albedinem attribuebat, quae scilicet ait: 'nullus homo est albus'; plus enim haec negat quam recta negatio, quae scilicet non solum negat quod affirmatio proponebat, hoc est non solum ostendit non omne esse album, immo nullum esse; in quo maior negatio proponitur. Illa enim unoquoque non existente albo uera est, ista autem non nisi omnes albedine careant; plus itaque in ista quam in illa denegatur ac plus ista tollit quam ea quae sensum affirmationis simpliciter perimit, hoc modo: 'non omnis homo est albus'.

Unde ea sola est: 'non omnis homo est albus' proprie diuidens et recta negatio eius quae dicebat: [non] 'omnis homo est albus', non ea quae est: 'nullus homo est albus', quae et simul cum ea falsa potest esse plusque denegat quam illa proponebat; uel ea etiam, ut quibusdam placet, separatiua particularis quae dicit: 'quidam homo non est albus', quae etiam, ut ostensum est, simul falsa esse poterit. Unde subtilius Aristoteles negationem uniuersalem quam Boethius distinxit. Hic enim 'non omnis homo est albus, recte semper opponit, Boethius autem 'quidam homo non est albus', particularem negationem> separatiuam, quam eamdem esse cum ea quae destructiua, falso, ut ostensum est, arbitratur, cum scilicet aliquando simul falsa cum uniuersali reperiatur particularis, ut supra docuimus. Diuidentium autem affirmationis et negationis cum una uera sit, aliam necesse est falsam esse, et cum falsa sit, ueram, siue scilicet res ipsa sit de qua agitur, siue non sit, sicut in oppositione affirmationis et negationis Aristoteles docuit. Siue enim Socrates sit, siue non sit, semper in re est quod una diuidentium dicit, et non est in re quod altera proponit, harum scilicet: 'Socrates est', 'non Socrates est'. Cum enim ipse est, uera est affirmatio et falsa negatio; cum autem non est, econuerso.

Fortasse tamen opponitur, postquam Socrates perierit, nec ueram nec falsam esse 'non Socrates est Socrates', cum uidelicet propositionis amittat proprietatem pro subiecta uoce, quae iam significatiua non est siue etiam praedicatiua. Si enim destructo Socrate ipsius nomen priorem et propriam impositionem retineat, quae in ipso tamquam existente facta est, profecto ipso quoque destructo, Socrates dicitur; unde etiam homo, quippe ipsius nomen, ut hominis, tale quod ante fuit. At uero /181/ quod non est, homo dici non potest. Si enim quod non est, homo diceretur, aequiuocatio ad non-existentem rem transferatur; iam non erat pro>positae affirmationis, quae falsa erat, negatio uera> qua de existente agebatur, nec iam etiam uera[m] quae uocis impositione mutata idem a se remouet, tamquam 'hoc cadauer' a se ipso disiungeret. Oportet itaque 'Socratis' nomen tam in affirmatione quam in negatione in eadem significatione accipi, in designatione scilicet eius qui periit tamquam existentis; alioquin non esset> oppositio contradictionis, nisi scilicet in eodem sensu acceptis. Unde ipse Aristoteles in Primo Periermenias, cum contradictionem affirmationis et negationis describeret, ait: "sit haec contradictio: affirmatio et negatio oppositae; dico autem opponi eiusdem de eodem, non autem aequiuoce et quaecumque caetera talium determinauimus contra argumentorum sophisticas importunitates." Ac si aperte diceret: si contradictionem diuidentium propositionum proponere uelis, oportet utriusque propositionis terminos in eodem sensu accipi, omni uidelicet genere sophismatis excluso.

Sex autem sophismatum genera Aristotelem in Sophisticis Elenchis suis posuisse Boethius in Secunda Editione Periermenias commemorat, quae quidem omnia contradictionis oppositionem impediunt. Haec autem ipse dixit aequiuocationem, uniuocationem, diuersam partem, diuersum tempus, diuersum relatum, diuersum modum. Deficit autem oppositio contradictionis terminis aequiuoce sumptis, cum scilicet dicimus>: 'Alexander rapuit Helenam', 'Alexander non rapuit': utraque enim uera est, affirmatio quidem de filio Priami, negatio uero de rege magno Macedonum. Saepe enim uoce in diuersis accepta de quibus uniuoce dicitur, contradictio perit; ut si quis dicat Socratem esse hominem 'hominis'que nomen circa inferiora intelligat, uerum proponit; quodsi ad speciem illam hominis quam fingunt puram per abstractionem accidentium, ipsum nomen referat, uera quoque erit negatio 'Socrates non est homo'. Nam et Socrates aliquodest de indiuiduis hominis, et illa species quae homo est, uere denegatur esse; de utroque autem homine tam de simplici quam de> indiuiduo uniuoce nomen 'hominis' dicitur, cum ea scilicet definitione quae est animal rationale mortale. Uniuocationem non dicunt cum circa eamdem rem uox accipitur, sed identitatem. Sicut enim aequiuocum ad multa dicitur, ita uniuocum; unde 'Socratis' nomen, si commune non sit, neque aequiuocum neque uniuocum dicitur. Diuersae partis acceptio /182/ contradictionem impedit, ueluti, si oculus et albus esse dicatur propter hanc partem et non esse albus propter illam, uerae utraeque erunt. Sed et diuersum tempus contradictionem potest perimere, ueluti si dicatur: 'iste legit ac non legit' ibique 'legit' praeteriti temporis designatiuum, hic uero praesentis accipiatur. In diuerso quoque relatu contradictio falsa dicitur ueluti si dicatur: 'Anchises est> pater, et intelligatur 'Aeneae respectu', uerum est; atque si> idem non esse pater intelligatur respectu> Priami, hoc quoque uerum est. Diuersus quoque modus enuntiationis contradictionem auferre dicitur. Si enim dicatur: 'rusticus est episcopus' et id secundum potentiam sumatur, uerum est; si uero non esse episcopus et ad actum negatio referatur, haec quoque uera est.

Apparet autem ex suprapositis determinationibus Aristotelem contradictionem affirmationis et negationis non tam> secundum sententiam quam secundum constitutionis materiam demonstrasse. Si enim sententiam in rebus ipsis acciperet, dixisset idem in negatione de eodem auferri quod in affirmatione proponebatur, remque eamdem ab eadem re dixisset remoueri. Aequiuocationis exclusio, quae ad uoces pertinet, inutilis uideretur. Quae enim eamdem rem ab eadem aufert, negationis sententiam tenet, etsi quandoque in constitutione deficiat, ueluti cum dicitur: 'Socrates est ensis', 'non est Socrates mucro'; 'Socrates est homo', 'non Socrates est animal rationale mortale'. Hae enim contradictionem in sensu custodiunt, sed non in uoce proponunt, cum uocum materiam permutent. Quia uero Aristoteles non solum sententiam contradictionis, uerum etiam constitutionem demonstrare intendit, quae in eorumdem terminorum uoce consistit, recte postquam eosdem terminos negationem habere dixit secundum prolationem, caetera secundum sententiam determinanda uidebantur.

At uero illa sophismatum genera de diuerso modo uel diuerso relatu, quae Boethius annumerat, his qui rationem bene perspiciunt inutiliter adiuncta uidentur. Diuersum autem enuntiandi modum in eo intellexit quod ait: 'ouum est animal', 'ouum non est animal', illud> ad potentiam, hoc ad actum referens. Nam in affirmatione, ut ueritatem conseruet, 'est' uerbi significationem secundum potentiam sumit; quod tamen nec in au>ctoritate inueni, nec ratio tenet. Si enim substantiue non ponitur, quod subditur, animal scilicet praedicatum, non copulabit; /183/ quodsi est 'animal' totum nomen, nonnisi ea quae iam animata sunt continet, ouum uero non erit aliquid horum quae iam animata sunt. Ista quoque negatio: 'Aeneas non est pater', non potest simpliciter ostendere ipsum non esse patrem uel Priami uel alicuius alterius, sed omnino eum esse patrem denegare atque omnem qui in 'patris' nomine continetur, excludere. Nec qui dicit ipsum esse patrem, cuius sit pater [non] monstrat, sed simpliciter quod sit pater enuntiat. Non enim demonstratio fit eius cuius pater est, cum nomen eius reticetur. At licet secundum rei ueritatem determinationes huiusmodi non essent apponendae, propter importunitates tamen sophistarum fuerant tangendae, qui non tam rationem quam opinionem usumque sectantur. Unde et ipse Aristoteles: "quae nos, inquit, determinamus contra sophisticas argumentorum importunitates." Est itaque recta ac propria tam uoce quam sensu negatio, quae negatio praeposita propositae enuntiationi sententiam eius exstinguit. Cum autem sententia eadem perimitur, uocum significatio non mutatur. In his autem recta contradictio continetur.

Ex his itaque manifestum est subtilius Aristotelem considerasse negationem uniuersalis affirmationis quam Boethium. Illi enim quae ait: 'omnis homo iustus est' particularem illam separatiuam quae ait: 'quidam homo non est iustus' Boethius opponit; cum tamen utrasque, ut ostensum est, falsas simul esse contingat. Aristoteles autem eam assignat quae dicit: 'non omnis homo iustus est', quae numquam simul uera est uel falsa; sed semper inuicem ita uerum et falsum diuidit quod, quotiens haec uera est, illa falsa est, et econuerso, siue scilicet res earum sint, siue non sint. Cum tamen res non sunt, non uidentur orationis constitutionem habere, cum iam partium significatio perierit, ut supra quoque docuimus. Sed si eis constitutionis proprietas quandoque deficiat, diuisio sensus numquam deest; semper enim alterum erit quod dicitur, alterum non erit. Omni enim tempore constat esse uel id quod 'omnis homo iustus est' proponit, uel quod 'non omnis homo iustus est' dicit, ac similiter non esse; unde rectam contradictionem faciunt.

Quaerent autem fortasse de huiusmodi negatione: 'non omnis homo iustus est', cum particularis sententiam non teneat, -- eius scilicet quae ait: 'quidam homo non est iustus' -- quae sit propositio dicenda. Nos uero nec particularem eam proprie nec uniuersalem dicimus negatiuam, /184/ sed propriam uniuersalis negationem. Non itaque necesse est eas quae destructoriae sunt ac propriae negationes, sub ea diuisione categoricarum cadere quam Boethius per uniuersalis ac particularis materiam ac sententiam proponit, in qua tamen omnes conclusit categoricas opinans, ut ostensum est, 'non omnis homo iustus est' particularem sententiam habere, eius scilicet: 'quidam homo iustus non est'.

Quoniam autem signa quantitatis subiectis apposita uel subtracta multas faciunt differentias affirmationum et negationum, cum uidelicet alias uniuersales, alias particulares, uel indefinitas esse secundum ea contingat, oportet eorum officia subtilius distinguere et quam in pro>positione uim significationis et locum obtineant, considerare.

DE SIGNIS QUANTITATIS

Quidam autem nec in constitutionem propositionis signa recipiunt, haec scilicet 'omnis', 'quidam', 'nullus'. Aiunt enim categoricae propositionis solas esse partes quas terminos dicimus, id est praedicatum et subiectum. Sed hi quidem nec ipsum uerbum, quod inhaerentiae designatiuum est, partem concedunt esse, ubi scilicet secundo loco praedicatur. At uero, ut supra diximus, partes propositionis esse possunt quae termini non sunt aut principales tamquam praedicatum et subiectum, sine quibus propositio nullo modo potest consistere, cum eorum cohaerentiam uel remotionem demonstret. Et nos quoque tam ex ratione quam ex auctoritate signa quoque propositionis partes esse possumus conuincere. Hoc enim totum pro>positio est: 'omnis homo est albus', quia est oratio uerum uel falsum significans; ac quidem uniuersalis enuntiatio, quod signi appositio facit quod cui apponitur, sensum extendit atque implet, cum hominem circa omnia colligit. Sic etiam determinationes uel subiecti uel praedicati propositionum partibus secundo loco possunt admisceri, ueluti cum dicimus: 'Socrates non uidet Platonem,. Id enim totum unum uerum est et ad ueritatem quam maxime obliqui determinatio saepissime uitiat, qua substracta falsa remanet propositio.

Recipit autem auctoritas inter partes propositionis signa, cum in Categoricis suis Boethius huius propositionis: 'omnis homo est animal, diuisionem fecit in 'omnis homo' et 'est animal'; sicut etiam signa sunt partes orationis ac per impositionem designatiua. Neque enim uoces sunt naturales, quae omnibus eaedem non sunt, sed inuentae ad formandas /185/ locutiones et sine tempore ac simplices; nec infinitae significationis nec obliquae positionis: eiusdem enim sunt casus cuius est ipsum cui apponitur subiectum, ac quasi eius adiectiua constat ea adhaerere et> nomina dici; sed utrum propria uel appellatiua, consequitur.

DE 'OMNIS'>

Sed 'omnis' quidem appellatiuum esse non potest, cum uidelicet multis singillatim non possit aptari. De nullo enim dici potest quod sit omne, quippe nec omne alicui sic impositum est ut diceretur: 'istud sit omne'. Amplius appellatiuum non est, cum uniuersale non sit. Unde Aristoteles: "'omnis', inquit, uniuersaliter est, sed quoniam uniuersaliter consignificat." Proprium quoque esse non potest cum plurale faciat nec singularem eius significationem ostendere possimus. Dicitur tamen a quibusdam quod eius significatio sit omnium rerum simul acceptarum collectio, ut talis etiam possit fieri praedicatio: 'omne est omne', id est 'collectio omnium rerum est collectio omnium rerum'. Sed in hac quidem significatione, si forte ita possit accipi ut etiam partes quantitatis sicut totum colligat -- cum dicitur: 'omne est omne', id est 'tota collectio rerum est tota collectio rerum' -- nullo modo ut signum uniuersalitatis accipitur nec ad inferiora uniuersalis nos mittit. In hoc enim 'totum' et 'omne' discrepant quod 'omne' ad species, id est ad inferiora, 'totum' uero ad partes, scilicet constituentes, ponitur. Et utrumque quidem quantitatis signum esse potest, illud quidem quantitatis uniuersalis rei secundum comprehensionem singularum specierum, hoc uero indiuidui compositi secundum constitutionem componentium partium. Unde et totum Socrates dici potest, sed non omnis.

Sunt autem quibus placet 'omnis' et 'quidam', eoquod quantitatis signa dicantur, sumpta esse ab uniuersalitate et unitate quantitatibus, quas ipsa subiectis adiuncta circa ipsa determ>inent. Sed falso. Si enim 'omne' sumptum esset ab uniuersalitate [et unitate quantitatibus], sic 'uniuersalis' idem diceret quod 'omnis', ac tantumdem ualeret 'homo uniuersalis est species' quantum 'omnis homo est species'; quod aperte falsum est.

DE 'QUIDAM'

Si uero et 'quidam' signum particularitatis sumptum sit ab unitate, /186/ profecto cum dicitur: 'quidam homo', tantumdem ualet quantum 'unus homo', id est hominis unitatem; ac iam non particularis, sed magis indefinita propositio erit, ac si diceretur: 'homo est> albus'. Ac sicut potest dici 'omne uel quoddam album' uel 'omnis homo albus uel quidam', sic et 'omne quoddam uel quoddam quoddam album>' uel 'omnis quidam uel 'quidam quidam homo'. Videtur itaque mihi quod signum particulare non sumptum esse ab unitate, sed discretiuum esse particularis essentiae, sicut 'aliquis', quod indefinitae atque indeterminatae substantiae nomen est, tamquam 'ali>quis' ex 'quis' per adiectionem factum est. Patet hinc quoque ab unitate ipsum sumptum non esse, quod et ipsum unitati quoque apponitur, cum dicitur 'quaedam unitas', unitas> tamen ipsa cum unitate formari ratio non permittat.

'Omnis' autem multorum est singillatim comprehensiuum et eadem singillatim colligit quae uox ipsa [apposita est] cui apponitur, signumque uniuersalitatis secundum comprehensionem omnium singulorum inferiorum dicitur. Nam uniuersalis rei quantitas in diffusione sua per inferiora consistit. Ac quoniam singulorum semper est collectiuum, de nullo enuntiari potest, quia nulla sunt quibus diuersa conueniant singula nec numquam ita impositum fuit ut diceretur de aliquo: 'istud sit omne'. Sic et 'uterque', cum duo quaelibet singillatim accepta colligat, de nullo enuntiari ualet; inuentum tamen est ut per ipsum de quibuslibet duobus singillatum acceptis agatur. Sicut autem circa quotlibet 'omnis' et 'nullus' et 'quidam' se habent et uniuersales ac particulares tam affirmatiuas quam negatiuas faciunt enuntiationes, ita 'uterque' et 'neuter' et 'alter' circa duos. Sunt enim contrariae 'uterque currit' et 'neuter'. Sub his autem uelut earum contradictoriae angulariter acceptae atque subalternae ad supra se positas et inuicem subcontrariae 'alter currit' et 'alter non currit' continentur; ut subiectae descriptionis formula monstrat:

uterque eorum currit contrariae neuter currit

                 /                 X                 /
            alter currit     subcontrariae    alter non currit

/187/ Sicut autem, ut 'omnis' comprehensiuum singulorum quae nominantur a uoce cui apponitur, et 'nullus', -- sed id quidem in remotione singulorum est collectiuum, illud autem non --, 'quidam' autem unius indeterminate designatiuum est, ita 'uterque' et 'neuter' et 'alter' circa duos. Unde et secundum adiectionem subiecti, ut ostensum est, contrarias, subcontrarias, subalternas siue contradictorias faciunt enuntiationes.

Quale autem nomen 'omnis' esse confiteatur, utrum scilicet proprium an appellatiuum, propter suprapositas rationes non est facile definire. Magis tamen propriorum naturam quam uniuersalium in ipso percipiemus, si primam ipsius inuentionem tenuerimus. Sic enim omnibus rebus tamquam singulis datum fuisse uidetur, ut singula sic colligeret quasi propria ipsarum nomina. Ut in sono uox una uideatur, significationem> tamen multorum propriorum nominum tenet; ac si 'haec res et haec' diceretur ac quotcumque sunt similiter, singula colligeremus. Quod autem plurale facit, secundum multiplicitatem aequiuocationis contingit, secundum quam plures Aiaces uel plures Alexandros dicimus; ac fortasse haec erit differentia> inter 'omnis' et omnium rerum propria nomina, quod in 'omnis' non solum singula colliguntur, uerum etiam innuitur quod nullum excipiatur. In 'omne' uero singula possunt colligi, sed quod nullum remaneat ex ipsis non innuitur, sed magis si singula proferri contingeret, certus rerum numerus secundum uocabula monstraretur; 'omnis' uero, cum omnia colligat, certum numerum non explicat, sed quotcumque sint ea singula, ita colligit ut nullum praetermissum esse innuat. Ex nominibus autem secundum ipsorum inuentionem non tenemus quod nullum relinquitur, sed magis fortasse in quibusdam ex discretione nostra quam ex impositione nostra hoc animad>uertimus, ueluti, si omnia eiusdem nominis subiecta notitiae nostrae subiaceant eorumque nomina omnia proferamus, quod omnia collegerimus, nullo scilicet praetermisso, discretione nostra magis quam nominum impositione teneamus, eo scilicet quod scierimus nihil aliud quam ea quae nominata sunt in nomine ipso contineri. Quoniam autem non est definita secundum numerum ea singularum rerum collectio quam 'omnis' demonstrat, sed quotcumque sunt singula colligit, non solum his nominibus quae omnia continent, apponitur, uerum etiam omnibus appellatiuis quotcumque rerum comprehensiuis. Sicut enim 'collectio> omnium rerum', ita et 'omnis homo' et 'omne albam' dicimus; etsi hic non sit tanta rerum comprehensio quanta ibi secundum /188/ nominum differentiam, signi tamen uniuersalis eadem sententia uidetur persistere. Quantum enim ad ipsum pertinet, nulla res relinquitur, uerum subiectum nomen cui apponitur, uel 'homo' uel 'album', pro inuentione sua quaedam tamen continet quae in ipso determinantur. Quantum uero ad sententiam signi pertinet, nulla est determinatio essentiae, sed tantumdem hic quantum et ibi proponit, nullam scilicet rem praetermittens. Cum enim in 'omnis homo' 'omnis' praecedit, si per se ipsum attendatur, nulla res in ipso excluditur, sicut et cum dicitur: 'omnis res'. Tale est enim ac si diceretur: 'omnis res quae est animal rationale mortale'. Cum ergo 'omnis' impositio quae praecedit, ad 'omnia' nos mittere uellet, submissio adiuncti nominis ad ea intellectum reducit atque 'omnis' comprehensionem quodammodo castigat ac restringit. Cum quidem submissio> nominis secundum unam, non multiplicem, significationem sententiae, qua omnes quidem homines secundum eamdem naturam uniuntur, unam, non multiplicem, propositionem faciat, unam, non multiplicem,> huiusmodi quoque propositionem Aristoteles dicit. Cum itaque uel 'omnis equus' uel 'omnis homo' dicitur, licet diuersis et oppositis nominibus 'omnis' apponatur, eadem tamen eius sententia permanet, sicut 'animalis', cum dicimus uel 'animal rationale' orationem, non nomen, proferentes uel 'animal irrationale' uel cum etiam proponitur: 'equus est animal' uel 'homo est animal'>. Etsi enim aliud sit animal quam equus et aliud quam homo est, non aliud tamen hic nomen 'animalis' quam ibi dicit. Sic quoque et cum dicitur: 'equus non est animal rationale' 'animal' quod praecedit large sumptum per 'rationale' determinari concedunt, ne falsa fiat enuntiatio.

Fortasse autem facilius nos absolueremus, si 'omnis' signum cum adiuncto nomine tamquam compositam dictionem acciperemus, non tam quidem auctoritatem quam rationem sectantes. Veluti cum dicitur 'omnis homo', per 'omnis homo' tamquam per compositum nomen de singulis hominibus ageremus in ea quae uniuersalis propositio diceretur, quod de omnibus nullo excluso proponeretur aliquid, particularis uero uel singularis, quod de aliquo indeterminate uel determinate proponeret.

Sunt autem qui nec inter dictiones signa huiusmodi proprie uelint admittere nec ipsa dicant propriam uocum significationem ex impositione tenere, sed quamdam indicationem per repraesentationem> facere de uoce subiecta, qualiter ipsa accipiatur, circa omnes scilicet, non circa unum tantum, secundum quod Boethius in Secundo Diuisionum /189/ huiusmodi signa determinationes appellat. Cum enim 'homo' et circa unum per se et circa omnes possit accipi, cum 'omnis' aut 'quidam' ponitur, quodammodo determinant quot in nomine ipso accipiantur, hoc quoque signare dicitur, non per propriam uocis impositionem, sed tamquam per realem repraesentationem, qua et circulus.

Quantitatis autem signa non aliunde dicuntur nisi quia ex comprehensione significationis subiectae uocis [quam] determinant, utrum scilicet omnis subiecta res in ipso comprehendatur an quaedam. Sicut autem 'omnis' singularis numeri ad singulos singillatim singulariter acceptos nos mittit, ita 'omnes' plurale ad singulos pluraliter acceptos. Veluti cum dicitur: 'omnes homines', profecto et hos duo et illos tres et quotlibet colligimus secundum quemlibet eorum numerum. Sicut enim 'homo' quemlibet per se acceptum nominat, ita 'homines' quotcumque simul collectos comprehendit. Unde quemadmodum ex 'omnis homo est albus', 'Socrates est albus' innuitur, ita ex 'omnes homines sunt albi', 'hi duo sunt albi' uel 'hi tres', quando scilicet 'omnes' ad diuisibiles partes, sicut 'omnis', reducitur, ad eas scilicet quae singulae praedicationem totius accipiunt. Sicut enim hic homo dicitur hic homo, ita hi duo homines uel hi tres homines dicuntur homines.

Si autem 'omnes' magis> collectiue quam indiuidue accipiatur, non uidentur singula inferri; ueluti cum dicitur: 'omnia generalissima sunt decem', simul uidelicet accepta, ex quo inferri nullo modo conceditur quod Substantia et Quantitas sint decem, quippe iam ad singula quae generalissima nominantur, illud 'omnia' nos non mittebat, sed ad totam magis simul generalissimorum collectionem, sicut et 'omnis', ut cum dicitur: 'omnis mundus'.

DE 'NULLUS'

'Nullus' quoque singulos in remotione colligens uniuersalitatis signum dicitur, quod bene ex 'non' et 'ullo' compositum est. Cum enim nec ullus relinquitur, omnium fit remotio, quippe unusquisque est ullus, id est aliquis; aut enim unusquisque in se est aliquis aut aliquis non est aliquis; sed falsa ultima, uera fuit prima.

Cum autem signa subiectis tantum apposita uniuersales aut particulares faciant propositiones, non tamen tantum subiectis, uerum etiam praedicatis apponi possunt, ut etiam in singularibus propositionibus contrarias, subcontrarias, subalternas, seu contradictorias secundum enuntiationem praedicati possimus assignare. Sunt namque contrariae ac uehementer oppositae: 'Socrates est omnis homo', 'Socrates non est aliquis /190/ homo'. Sub his autem quae continentur 'Socrates est aliquis homo', 'Socrates non est omnis homo' subcontrariae inuicem dicuntur. Subalternae uero sunt hinc quidem: 'Socrates est omnis homo', 'Socrates est aliquis homo', illinc uero: 'Socrates non est aliquis homo', 'Socrates non est omnis homo'. Contradictoriae uero: sunt hinc quidem: 'Socrates est omnis homo', 'Socrates non est omnis homo', illinc uero: 'Socrates non est aliquis homo', 'Socrates est aliquis'.

Apparent autem in his contrariarum, subcontrariarum, subalternarum, contradictoriarum proprietates ex ipsa quoque conuersionis aequipollentia. Sunt namque pares 'Socrates est omnis homo' et 'omnis homo est Socrates'; rursus 'Socrates non est aliquis homo' et 'nullus homo est Socrates'. Qui enim nec aliquem esse Socratem dicit, cum unusquisque sit aliquis, omnem hominem ab eo excludit. Sunt hae quoque inuicem aequipollentes: 'Socrates est aliquis homo' et 'aliquis homo est Socrates', et hae quoque ad inuicem: 'non est Socrates omnis homo' et 'non omnis homo est Socrates'.

Potest quoque in propositionibus duplex uniuersalitas aut particularitas accipi signis quantitatis tam subiecto quam praedicato appositis et tunc quoque suprapositarum propositionum natur>a dupliciter seruari. Sicut enim dupliciter uniuersales uidentur 'omnis homo est omne animal' et 'nullus homo est omne animal', ita et dupliciter contrariae dicendae sunt. Subcontrariae uero 'quidam homo est aliquod animal', 'quidam homo non est omne animal'. Subalternae uero hinc quidem: 'omnis homo est omne animal', 'quidam homo est aliquod animal', illinc uero: 'nullus homo est aliquod animal', 'quidam homo est omne animal'. Contradictoriae: 'omnis homo est omne animal', 'quidam homo non est omne animal, uel potius 'non omnis homo est omne animal'; rursus 'nullus homo est aliquod animal' et 'quidam homo est aliquod animal'.

Quoniam autem propositionum proprietates in his ostendimus propositionibus quae de puro inesse proponuntur et sine modo aliquid enuntiant, ut 'Socrates legit' -- hic enim lectio de Socrate simpliciter enuntiatur --, ad eas quas moda1es appellant, descendamus; quae quidem non simpliciter, sed cum modo et determinatione aliquid praedicant ut 'Socrates bene legit', et inde quidem, hoc est ex modificata praedicatione, modales nominantur.

DE MODALIBUS

/191/ Harum itaque, id est modalium propositionum, aliae aduerbiales continent modos, aliae casuales. Aduerbiales quidem modi sunt ut 'bene', 'possibiliter'. 'necessario'; casuales uero ut 'possibile', 'necesse'. Modi itaque dicuntur tam aduerbia quam huiusmodi nomina quia modum inhaerentiae uel remotionis determinant, ut cum dico: 'Socrates bene legit', qualiter lectio Socrati cohaereat, per 'bene' determino; uel cum dico: 'Socrates possibiliter est episcopus', episcopum quidem non simpliciter inhaerere Socrati, sed possibiliter propono. Id quoque per eas quae casuales habent modos contingit enuntiari, ut cum dicimus: 'bonum est Socratem legere uel possibile est uel necesse'. Resoluuntur enim huiusmodi nomina in aduerbia, quae uidelicet aduerbia proprie modos dicimus et inde aduerbia uocamus quia uerbis adposita eorum determinant significationem, sicut adiectiua nomina substantiuis adiuncta, ut cum dicitur: 'homo albus'. Idem itaque est> dicere: 'Socratem possibile est esse episcopum' et 'Socrates possibiliter est episcopus'. Et, si sensum attendamus, idem quod in simplicibus praedicatur uel subicitur, et in istis; ut in ea quae dicit: 'Socrates est episcopus', 'Socrates' subicitur et 'episcopus' praedicatur; similiter et in ea quae dicit: 'Socrates est possibiliter episcopus>' uel 'possibile est Socratem esse episcopum'. Idem enim de eodem modales debent enuntiare modaliter, id est cum determinatione, quod illae de puro inesse simpliciter, et de his oportet fieri determinationem de quibus simplicem facimus enuntiationem. Unde simplices ipsis modalibus, quasi compositis, priores sunt: ex ipsis modales descendunt et ipsarum modificant enuntiationem; in qua quidem modificatione tantum ab ipsis abundant et discrepant. Cum autem in sensu modales cum simplicibus eosdem retineant terminos, in his tamen modalibus quae casuales habent modos, quantum ad constructionis materiam> alii considerantur termini, ut cum dicimus: 'possibile est> Socratem episcopum esse', 'esse' quidem subicitur, et modus ipse, id est 'possibile', praedicatur. Neque enim secundum regulas constructionum 'est' copula obliquis poterat coniungi casibus. Unde 'esse' locum obtinet in constructione recti casus; similiter et 'non esse' in affirmationibus illis in quibus ponitur, ut cum dicitur: 'possibile est non esse episcopum'. Modi uero ubique praedicantur, ut: 'possibile', 'contingens', 'impossibile', 'necesse'; unde ad praedicationem modificatio ista refertur.

Cum autem plures sint modi qui modales faciunt propositiones, horum naturam tractare sufficiat quorum propositiones ad se aequipollentiam /192/ habent, ut sunt: 'possibile', 'contingens', 'impossibile', 'necesse', quorum propositiones Aristoteles inde ad tractandum elegit quod ad se habeant aequipollentiam. Et ex istis etiam aliarum modalium in quibusdam proprietas apparet, in quibus etiam simplicium naturam supradictam licet inspicere, id est quod aliae sunt affirmatiuae, aliae negatiuae, aliae uniuersales, aliae particulares, et caetera quae de simplicibus sunt data. Prius itaque in eis quae sunt affirmatiuae, quae negatiuae, demonstremus. In his enim quae casuales habent modos, multi Aristotele teste in assignandis negationibus peccauerunt inducti ex simplicibus propositionibus, in quibus illae quae secundum esse et non esse disponuntur, affirmationem et negationem reddunt. Sic etiam in modalibus contingeret, ut uidelicet quaecumque secundum esse et non esse disponuntur, essent affirmatio et negatio; ut ita: 'possibile esse' et 'possibile non esse' et aliae; cum tamen simul uel uerae reperiantur utraeque, ut 'possibile est> Socratem sedere' uel 'possibile est non sedere'; uel utraeque falsae, ut 'necesse est ipsum sedere' uel 'necesse est non sedere'. Sed siquidem et illam regulam ita in modalibus sicut in simplicibus acciperent, ut uidelicet 'esse' quod copulatiuum est, non quod subiectum, negatiua[m] particula[m] adhaereret, quod uidelicet 'esse' inhaerentiam et in his facit sicut in simplicibus, negationem rectam facerent, ut uidelicet ita dicatur: 'Socratem possibile est esse', 'Socratem non est possibile esse', non ita: 'Socratem non esse est possibile'. Est similiter et in aliis siue de contingenti siue de impossibili siue de necessario. Nam 'impossibile est esse' negationem habet: 'non est impossibile esse', non: 'impossibile est non esse'; et 'contingit esse': 'non contingit esse', non: 'contingit non esse'; et 'necesse est esse': 'non est necesse esse', non: 'necesse est non esse'. Oportet enim ut et in istis negatio praedicatum remoueat, modum scilicet, ab eodem subiecto, siue scilicet 'esse' siue 'non esse'. Tot enim fiunt de 'non esse' affirmationes et negationes quot de 'esse', ut in exemplis apparet: 'possibile est non esse', 'non possibile est non esse', 'contingit non esse', 'non contingit non esse', et similiter de impossibili et necessario. Variantur autem huiusmodi affirmationes et negationes, sicut simplices, per uniuersales, particulares>, indefinitas, singulares propositiones. Sunt autem uniuersales ut 'possibile est omnem hominem esse album' uel 'nullum hominem possibile est esse album'; particulares quidem ut> 'quemdam hominem possibile est' uel 'quemdam hominem non est possibile'; indefinitae autem ut> 'hominem possibile est' uel 'hominem non est possibile'; singulares ut> 'Socratem est possibile' uel 'Socratem non /193/ est possibile'; de qua quidem uariatione in Hypotheticis ait Boethius Syllogismis.

Longe autem numerus propositionum multiplex existeret, si inesse significantes et necessarias et contingentes affirmatiuas propositiones per uniuersales ac particulares et oppositas et subalternas uariaremus. Haec autem uariatio secundum subiectum sententiae, non constructionis, contingit. Neque enim ad 'esse' uel 'non esse', quae subiecta sunt, secundum locutionem signa quantitatis apponuntur, sed ad 'hominem', quod hic quoque, si sensum attendamus, subiectum est, sicut et in simplicibus ex quibus descendunt et in eis quae aduerbialem habent modum; quod itaque in istis: 'omnis homo est albus' uel 'omnis homo possibiliter est albus' subiectum est uel praedicatum, et in ista: 'possibile est omnem hominem esse album', quantum quidem ad sensum. Aliter enim istius sensum non constitueret, uel illius sensum non modificaret. Quia ergo et illius quae simplex est, praedicationem modificat et illius in quam resoluitur sensum explanat, oportet idem cum eis praedicatum aut subiectum habere, saltem secundum sententiam.

Sed nunc quiden qualiter praedicationes modificent aut qualiter ex simplicibus descendant propositionibus, monstrandum est. Cum ergo dicimus: 'Socrates est episcopus possibiliter' et uerum enuntiamus, quomodo per 'possibiliter' inhaerentiam episcopi ad Socratem determinamus, cum ipsa omnino non sit? Nullo enim modo proprietas episcopi Socrati laico cohaeret. Nec 'posse cohaerere' dicendun est 'cohaerere'. Quomodo etiam 'impossibile' determinare cohaerentiam potest quam omnino destruit? Qui enim dicit: 'Socratem impossibile est esse lapidem', non tantum lapidem dici monstrat non esse in Socrate, sed nec posse. Aut qualiter 'necessario' inhaerentiam hominis determinat, cum nullam habeat ad aliud ex necessitate inhaerentiam nec talis inhaerentia hominis sit inhaerentia? Nulla enim res homo est ex necessitate. Sed prius quae sit proprietas singulorum modorum inspiciamus.

'Possibile' quidem et 'contingens' idem prorsus sonant. Nam 'contingens' hoc loco non> quod actu contingit accipimus, sed quod contingere potest, si etiam numquam contingat, dummodo natura rei non repugnaret ad hoc ut contingat, sed patiatur contingere; ut, cum dicimus: 'Socratem possibile est esse episcopum', etsi numquam sit, tamen uerum est, cum natura ipsius episcopo non repugnet; quod ex aliis eiusdem speciei indiuiduis perpendimus, quae proprietatem episcopi /194/ iam actu participare uidemus. Quicquid enim actu contingit in uno, idem in omnibus eiusdem speciei indiuiduis contingere posse arbitramur, quippe eiusdem sunt omnino naturae; et quaecumque uni communis est substantia, et omnibus; alioquin specie differrent quae solis discrepant accidentibus. 'Impossibile' uero 'possibile' est abnegatiuum et solam in sensu negationem 'possibile' facit, etsi priuatorio proferatur uocabulo. 'Necessarium' autem id dicit quod ita sit et aliter esse non possit. Hoc loco 'necessarium' idem accipiatur quod 'ineuitabile'; quae quidem consueta et propria significatio est 'necessarii'. Nunc autem singulorum modorum dictis significationibus, quae sit eorum modificatio inspiciamus /194.1O/ et qualiter simplicem determinent, ut aiunt, inhaerentiam.

Cum ergo dicimus: 'Socrates est episcopus', simplicem inhaerentiam episcopi ad Socratem ostendimus; cum uero 'possibiliter' uel 'necessario' adiungimus, non solum quod inhaereat, sed etiam qualiter inhaereat, aliquo modo inhaereat, et ita inhaereat. Ait in Topicis Boethius quod aliquid cum modo propositum pars accipiatur, et simpliciter acceptum totum intelligatur, ut: 'cito currere' et 'currere': 'currere' enim totum est, 'cito currere, autem pars; unde et dicitur quod

    si cito currit, currit

sed non conuertitur. Similiter autem et si 'possibiliter' modus est inhaerendi, ad ipsum ueluti pars eius uidetur antecedere. Quare si aliquis possibiliter sit episcopus, tunc est episcopus; quod omnino a ueritate alienum est. Sunt namque multa possibilia quae tam ad non esse quam ad esse se habent et plura sunt in quibus numquam esse contingit, ut in supraposito exemplo, quod rusticum siue laicum episcopum possibiliter esse confirmabat. At uero 'possibiliter', si ueritatem attentius inspiciamus, non est in sensu modus, sed in uoce. Quantum enim ad enuntiationem 'episcopus' et 'Socrates', qui duo sunt nominatiui, per 'est' uerbum coniunguntur in constructione; quantum uero ad sensum accidentaliter praedicatur 'episcopus', id est non per se, sed gratia 'possibile'.

Inuenimus autem saepissime tales modos qui quidem quantum ad enuntiationem, non quantum ad sensum, modi uocantur, ut 'uere' uel 'falso'. Neque enim cum dicimus: 'Plato uere est philosophus', 'uere' inhaerentiam philosophi determinat, cum uidelicet quicquid inhaeret, uere inhaereat, nisi forte per quamdam expressionem et excellentiam 'uere' apponatur. 'Falso' autem inhaerentiam omnino perimit, tamquam /195/ si negatiua apponatur particula. Qui enim dicit>: 'Socrates est falso asinus', idem dicit quod 'non est asinus'. Non ergo 'falso' inhaerentiam determinat, sed enecat.

'Necessario' autem proprie modus uideri potest, cum partem in natura faciat, ut scilicet 'necessario esse hominem' pars sit in natura 'esse hominem'. Unde si necessario est homo, consequitur ut sit homo; sed non conuertitur. In natura autem partem diximus, eoquod, si actum rei consideremus, nihil esse hominem necessario inueniemus. Est itaque 'necessario' quantum ad sensus proprietatem recte modus, cum uidelicet esse necessario sit esse aliquo modo.

Restat autem nunc qualiter modales propositiones ex simplicibus descendant confiteri. Est autem Magistri nostri sententia eas ita ex simplicibus descendere, quod de sensu earum agant, ut cum dicimus: 'possibile est Socratem currere uel necesse', id dicimus quod possibile est uel necesse quod dicit ista propositio: 'Socrates currit'. Sed, si ita omnes exponant modales, miror quare conuersiones in modalibus recipiant, aut quomodo pro uera teneant hanc: 'possibile est omnem hominem esse non hominem', id est, 'possibile est quod dicit ista propositio: omnis homo est non homo'. Insuper iuxta hanc sententiam expositionis contingit ueras illas esse> quae falsae sunt, et affirmatiuas esse quae negatiuae sunt, ut in ista apparet: 'nullum hominem possibile est esse album'. Si enim ita exponamus: 'possibile est quod dicit haec propositio: nullus homo est albus', affirmatio est de 'non esse', et uera, nec etiam modalis dici debet, quia non est ibi modale praedicatum; non enim modi, sed simplicis praedicati. Ibi enim 'possibile' attribuitur simpliciter essentiae quam simplex propositio loquitur.

Sed nunc quidem singula quae aduersus sententiam Magistri nostri proposuimus, persequamur. Miror, inquam, cum modales de sensu simplicium agere faciat, non de rebus ipsis de quibus simplex agit, cur non in istis, sicut in simplicibus, conuersiones omnes recipiant. Neque enim secundum eorum expositionem conuersiones in istis magis deficiunt quam in illis nec, si sensum suae expositionis attendant, unam ueram in> conuersionibus et aliam falsam, sicut aestimant, inuenient; quod tam in conuersione simplici quam in conuersione per contrapositionem licet inspicere. Cum enim possibile sit esse quod dicit una aequipollentium, possibile est esse et quod alia proponit; et de impossibili similiter, et necessario. Nihil ergo est quod in quibusdam /196/ conuersionibus opponunt, si suas attendant expositiones. Opponunt autem tam in simplici conuersione quam in simplici etiam contrapositione sic: aiunt quidem istam propositionem: 'omnem non-lapidem esse non-hominem possibile est' ueram esse, et eam quidem sic confirmant a partibus, quia omnem hominem et omnem non-hominem possibile est esse non-hominem. De non-homine autem patet, cum scilicet iam sit non-homo; de homine etiam patet quia non-homo erit. Quod enim futurum est, possibile est>; aliter enim futurum non esset, nisi scilicet possibile esset; neque enim futurum est quod natura non patitur. Cum autem ueram teneant istam: 'omnem non-lapidem possibile est esse non-hominem', falsam tamen eius conuersam per contrapositionem non dubitant, id est 'omnem hominem possibile est esse lapidem'. Sed, si quidem suae sententiae expositionem attenderent, et primam falsam dicerent, hanc scilicet: 'possibile est omnem non-lapidem esse non-hominem', id est 'possibile est quod dicit haec propositio: omnis non-lapis est non-homo'. Sed nec simplex secundum eorum expositionem fallit conuersio, quam tamen in istis fallere putant: 'nullum caecum possibile est uidentem esse', 'nullum uidentem possibile est caecum esse' uel per accidens: 'quemdam ridentem non est possibile caecum esse'; rursus: 'nullum mortuum possibile est hominem esse', 'nullum hominom possibile est mortuum esse, uel 'omnen hominem possibile est mortuum esse' et 'quemdam mortuum possibile est hominem esse'; amplius: 'nullum corpus necesse est hominem esse', 'nullum hominem necesse est esse corpus'. In his enim omnibus alteram partem conuersionis ueram, alteram falsam concedunt. Sed, si secundum sententiam suam de sensu propositionum, non de rebus, eas exponant, inuenient easdem hoc modo: 'si nullum corpus necesse est esse hominem', et 'nullum hominem corpus', id est 'si necesse est quod dicit ista propositio: nullum corpus est homo, necesse est quod ista dicit: nullus homo est corpus'.

Restat autem nunc post conuersiones ut ostendamus secundum eorum expositionem eas falsas quas ueras aestimant, ut istam: 'possibile est hominem mortuum esse', sic scilicet expositam: 'possibile est quod haec propositio dicit: homo est mortuus'. Si enim possibile est quod illa dicit propositio, possibile simul mortuum et hominem cohaerere, quod quidem falsum est, cum ex natura oppositionis alterum non possit pati alterum. Neque enim homine[m] uiuente in eodem existere possunt, quippe cum 'mortuum' 'uitam' non perferat, nec homine[m] mortuo, quippe cum 'hominem' 'mors' non patiatur. Quia ergo nec homine uiuente nec mortuo nec etiam antequam homo crearetur, natura hominem et mortuum patiatur, numquam simul ea patitur. Nullo itaque modo uidetur /197/ uera haec propositio: 'possibile hominem mortuum esse', ut scilicet de sensu simplicis exponatur. Cum uero de rebus exponitur, uera uidetur hoc modo: 'possibile est hominem esse mortuum', id est id quod est homo, potest mortuum fieri. Sed dico quia fieri mortuum non est esse mortuum; fieri enim mortuum, mori est, non mortuum esse. 'Moriens' autem et 'mortuum' aduersa sunt; 'moriens' enim uiuentis nomen est: neque enim moritur nisi uiuens. Videtur ergo possibile hominem mori, unde mortalis dicitur, sed non mortuum esse. 'Homo' enim 'morienti' non est aduersus, sed 'mortuo': simul enim moriens est et homo, sed non simul mortuus et homo. Ea ergo quae natura rei non exspectat, non possumus confiteri posse illi inesse, sed quae tantum in esse aduenientia naturam> rei non expellunt. Possumus itaque hoc corpus, quod tamen homo est, confiteri posse mortuum esse, si corporis proprietatem tantum attendamus, sed non hunc hominem. 'Corpori' enim 'mortuum' non repugnat, sed 'homini'. Quodsi per istam: 'homo erit mortuus' probare contenderit istam; 'possibile est hominem esse mortuum', oportet ut prius illam confirmet: 'homo erit mortuus', quae omnino falsa uidetur. Cum enim categorica sit propositio, oportet ut de inhaerentia agat, et cum sit quidem de futuro, oportet ut futuram demonstret inhaerentiam. Quod ergo dicit 'homo erit mortuus', id proponit quod mors homini inhaerebit. Sicut enim 'esse' ad 'inhaerere', sic 'erit' ad 'inhaerebit', uel 'fuit' ad 'inhaesit' referendum est. At uero mortuum numquam homini inhaerebit: neque enim ipso existente neque non existente; quod quidem patens est, cum uidelicet alterum non patiatur alterum. Sed tamen hoc corpus, quod homo est, mortuum erit; quippe ut 'corpus' acceptum 'mortuo' non repugnat. Sicut ergo fatemur quia hoc corpus erit mortuum, sic et recipimus quia possibile est hoc corpus esse mortuum, sed non ideo hominem, quamuis tamen et hoc corpus homo sit. Aliud est enim corporis simplicem attendere in eo naturam, aliud hominis proprietatem in eodem considerare. Secundum namque substantiam quae homo est, corpus remanebit homine in se destructo, non tamen homo.

Nunc autem monstremus eas quae falsae sunt, ueras esse, uel quae negatiuae sunt, affirmatiuas esse secundum supradictam expositionem, ut istam: 'nullum hominem possibile est esse album'. Haec enim secundum eos ex ista descendit: 'nullus homo est albus', et de sensu illius agit, ita scilicet quod dicit: 'possibile est esse illud quod ipsa dicit'. Sed iam uera est, si i[s]ta exponatur, et affirmatiua de non esse. Posset enim omni homini contingere albedo, sicut et omni animali sanitas. Unde Aristoteles: /198/ "sanis namque omnibus sanitas quidem erit" etc. Nullo enim modo natura hominis albedini repugnat. Affirmatiua etiam est, cum scilicet possibile conuenire dicat ei quod propositio dicit. Nec iam etiam modalis appellari potest, sed simplex, quia simpliciter possibile attribuit subiectae propositionis essentiae. Unde nec ulla est ibi modificatio rerum inhaerentiae, quippe nec de rebus agitur, sed de sensu propositionis. Quare, quoniam in ui modi non est 'possibile', modalem non facit propositionem. Unde oportet ut rectae sint modales, ut etiam de rebus, sicut simplices, agant; et tunc quidem de possibili et impossibili et necessario; quod quidem tam in his quae singulare subiectum habent, quam in his quae uniuersale, licet inspicere.

Sed prius omnes apponamus, et quae scilicet singulare subiectum, et quae uniuersale habent. Sunt autem hae de singulari: 'possibile est Socratem esse album', 'non est possibile Socratem esse album', 'impossibile est', 'non est impossibile', 'necesse est', 'non est necesse,; et in his quidem omnibus 'esse' subicitur. Totidem etiam erunt si 'non esse' subiciatur, sic: 'possibile est Socratem non esse album' uel 'non impossibile est non esse' uel [non] 'necesse est non esse' uel 'non'. Sunt itaque in singulari secundum singulos modos quattuor propositiones, uidelicet duae de esse, affirmatiua et negatiua, et duae de non esse similiter. Quando autem uniuersale apponitur> secundum modos enuntiandi duplicantur propositionum numeri, ut scilicet de unoquoque modo octo nascantur propositiones secundum signorum quantitatis appositionem; quattuor quidem de esse, duae scilicet affirmatiuae et earum negatiuae, et quattuor similiter de non esse, ut in exemplis apparet: 'omnem hominem possibile est esse album', 'nullum hominem possibile est esse album', 'quemdam possibile est', 'non omnem possibile est' uel 'quemdam possibile> non est'. Totidem etiam sunt de non esse ex eodem modo sic: 'omnem hominem possibile est non esse album', 'nullum hominem possibile non esse album', 'quemdam possibile est non esse', 'non omnem possibile est non esse,>, uel 'quemdam non est possibile non esse'. Sicut autem duplicantur propositiones de uniuersali agentes, ita et ordines aequipollentiae earum. Subscribantur autem secundum propositionum aequipollentiam ordines propositionum tam de singulari quam de uniuersali agentium; et secundum earum dispositionem regulas aequipollentiae depromamus:

       possibile est Socratem esse album

non impossibile est Socratem esse album non necesse est Socratem non esse album non possibile est Socratem esse album impossibile est esse album necesse est non esse album possibile est Socratem non esse album non impossibile est Socratem non esse album non necesse est Socratem esse album non possible est Socratem non esse album impossibile est Socratem non esse album necesse est Socratem esse album

/199/ Et hi quattuor ordines ita sunt dispositi quod primus incipit ab affirmatione possibile de esse, secundus a negatione de esse, tertius ab affirmatione de non esse, quartus ab ipsius negatione, id est de non esse. Et sunt quidem propositiones secundi diuidentes cum propo�sitionibus primi, et quarti cum tertii. Inferunt autem propositiones quarti propositiones primi, sed non conuertitur; et propositiones secundi propositiones tertii, sed non conuertitur. Si enim non est possibile Socratem non esse album, possibile est esse album, sed non conuertitur. Similiter et quaelibet aliarum propositionum quarti ordinis quamlibet primi infert, sed non conuertitur. Neque enim uerum est quod si possibile est esse album, non est possibile non esse album. utrumque enim possibile est, id est et esse et non esse album. Rursus: si non est possibile Socratem esse album, possibile non esse album, sed non conuertitur propter supradictam causam. Quaedam enim, ut dictum est, possibilia sunt quae ad utrumque, id est ad esse et non esse, se habent, ut etiam istud. Potes autem has supra[dictas]positas consequentias probare secundum aequipollentiam propositionum earum, ut, si quis de illa priori consequentia dubitet:

    si non est possibile non esse album, possibile esse album

mutet antecedentem et ponat ei aequipollentem in eodem ordine sic:

    si necesse est Socratem esse album, possibile Socratem esse
    album

Sunt enim omnes cuiuslibet ordinis propositiones ad se aequipollentes; quicquid autem ad unam sequitur aequipollentium, et ad aliam; uel ad quodcumque una sequitur, et alia.

Sed nunc quidem antequam regulas> aequipollentiae huiusmodi propositionum tradamus, et earum propositionum ordines disponamus qui ex propositionibus uniuersalis subiecti constituuntur; quos quidem secundum numerum propositionum dupliciter fieri praediximus, uel etiam, si per inde>finitas propositiones uariemus, tripliciter. Sed quia indefinitae ad> particulares, ut supra dictum est, aequipollent, superfluum duximus indefinitas admisceri. Unde solas uniuersales et particulares satis est apponere hoc modo:

possibile omnem hominem esse album nullum hominem impossiblile est esse album nullum hominem necesse est non esse album nullum hominem possibile esse album omnem hominem impossibile est esse album omnem hominem necesse est non esse album quemdam hominem possibile esse album quemdam hominem non impossibile est esse album quemdam hominem non necesse est non esse albumÕ quemdam hominem non esse possibile esse album quemdam hominem est impossibile esse album quemdam hominem [non] necesse est non esse albumÕ

Nostra tamen sententia, memini, prohibere solet non ita in modalibus /200/ sicut in simplicibus particulares fieri negatiuas dupliciter, id est uel si> signum particularitatis apponatur uel signum uniuersalitatis exstinguatur. Non enim sicut has simplices: 'non omnis homo est albus' et 'quidam homo non est albus' particulares utrasque concedunt, sic etiam istas modales: 'non omnem hominem possibile est esse album' et 'quemdam hominem non est possibile esse album'. Haec enim: 'quemdam hominem non est possibile esse album' secundum Magistri praedictam expositionem, quae de sensu simplicis agit, sic: 'non est possibile quod dicat haec propositio: quidam homo est albus' in uniuersalem redigitur sensum. Qui enim particularem destruit, uniuersalem ponit, et qui uniuersalem tollit, particularem relinquit. At qui dicit: 'non omnis homo est albus' uel 'quidam homo non est albus', in illa quidem particulariter, in ista remouet uniuersaliter. Sed, ut quidem praediximus, non placet nobis ita modales ex simplicibus descendere propositionibus, quod de sensu ipsarum agant, sed de rebus ipsis de quibus illae simplices, sicut et illae faciunt modales quae aduerbiales habent modos, in quas istae quae casuales habent, resoluuntur. Sunt enim, ut dictum est, eiusdem sensus ut 'omnis homo possibiliter est albus' et 'omnem hominem possibile est esse album'; sic itaque ex simplicibus modales descendere concedimus, quod cum modo de hisdem rebus enuntiant, de quibus illae simpliciter proponebant. Et sunt quidem simplices natura priores quasi simplicia compositis; oportet enim prius inhaerentiam considerare quam modificare. Relinquitur ergo particularem negatiuam esse 'quemdam hominem non est possibile esse album', sicut et 'quidam homo non est albus'. Et est talis sensus: 'cuiusdam hominis natura repugnat albo uel non patitur album'. Sic enim recte uidentur mihi omnes huiusmodi propositiones exponi, ut de rebus ipsis agamus sic: 'omnem hominem possibile esse album', id est: 'natura omnis hominis patitur albedinem', id est: 'nullius hominis natura repugnat albedini'; 'nullum hominem possibile est esse album': 'nullius hominis natura patitur album', id est: 'uniuscuiusque hominis natura repugnat albo; quemdam hominem possibile est esse album': 'cuiusdam hominis natura patitur album', id est: 'non repugnat albo'; particularis autem negatiua iam superius exposita est.

Sic etiam alias modales de rebus exponas, ut eas quae de necessario fiunt, sic: 'omnem hominem necesse est esse album', id est: 'omnis hominis natura albedinem necessario exigit', ut uidelicet sic eam habeat, ut praeter eam nullatenus subsistere queat. Sed sic uera erit haec propositio: 'necesse est> Socratem esse corpus'; cum enim sit corpus, non potest existere /201/ sine corpore. Atque falsa mihi omnino uidetur illa propositio, quamuis Magistro nostro placeat. In his enim quae sempiterna sunt, solis necessitas ista contingit. Socrates autem semper corpus non habuit, quia, antequam esset, non erat corpus; cum enim omnino non esset, corpus esse non poterat. Videtur itaque mihi sic exponendum 'necessariumÕ quod illud ex necessitate est illud> quod ita est illud quod non potest aliter esse, id est non potest non esse, ut Deus necessario immortalis est; sic enim est immortalis quod non potest aliter esse, id est non potest contingere ut non sit (im>mortalis. At uero de Socrate potest contingere quod non sit corpus, quia adhuc continget quod non erit corpus; mortuo enim Socrate uerum erit dicere quia non est Socrates corpus, sicut et antequam crearetur, uerum erat. In his itaque solis necessitas contingit quorum existentiam uel actum potestas non praecessit, ut in Deo; neque enim> prius potuit Deus immortalis esse quam fuit. Quaecumque igitur uel aliquando non fuerunt aliquod uel aliquando non erunt, non sunt ex necessitate illud. Si enim umquam fuerunt uel erunt sine eo, non exigit illud ex necessitate natura.

Nunc autem alios quattuor ordines apponamus, qui a pro>positionibus uniuersalis subiecti circa non esse de possibili incipiunt.

possibile est omnem hominem non esse album non impossibile est omnem hominem non esse album omnem hominem non necesse est esse album nullum hominem possibile non esse album omnem hominem impossibile est non esse album omnem hominem necesse est esse albumÕ quemdam hominem possibile est non esse album quemdam hominem non impossibile est non esse album quemdam hominem non> necesse est esse album quemdam hominem non possibile est non esse album quemdam hominem impossibile est non esse album quemdam hominem necesse esst esse album

Omnium autem harum propositionum sensus facilis est ex suprapositarum expositione. Sed tamen propter facilitatem intelligentiae et ex istis aliqua exponamus. 'Omnem hominem possibile est non> esse albumÕ, id est: 'omnem hominem possibile non habere albedinem seu carere albedine, siue, ut quibusdam placet, esse sine albedineÕ, quae quidem expositio mihi non uidetur idonea. Cum enim chimaeram possibile sit non esse hominem, quippe cum iam non sit homo, non tamen possibile est esse sine homine, quia nullo modo possibile est eam esse. 'Chimaera' enim rei non�-existentis nomen est ut non-existentis. Nullo itaque modo ex non-esse concedimus esse prouenire; quod tamen quidem in his propositionibus adstruere uolunt quod de singulari proponunt. Dicunt enim quod si possibile est uel necesse est Socratem non esse equum, possibile est uel necesse esse non-equum; quod aperte falsum est. Iam enim sequeretur quod si necesse est non esse, necesse est esse, uel si possibile /202/ est non esse, possibile est esse. Si quid enim infert aliud, antecedens antecedentis infert consequens consequentis. Est autem 'possibile non esse' antecedens ad 'possibile est non esse equum'; et 'possibile est esse non equum' ad 'possibile est esse', sicut 'non esse' ad 'non esse equum', et 'esse non-equum' ad 'esse'; et de 'necesse' similiter. Quod quidem ex his perpenditur: quodsi possibile est esse antecedens, et consequens -- quia si impossibile est> esse consequens, et antecedens -- et si necesse est esse antecedens, et consequens.

In his autem propositionibus quae de uniuersalibus agunt rebus, non ita concedunt, ut uidelicet tantumdem ualeat 'non' ad 'esse' praepositum, quantum ei quod 'esse' copulat compositum. Dicunt enim quod, cum uera sit 'omne animal necesse est non esse hominem', falsa est 'omne animal necesse est esse non-hominem'. Primam enim ita de sensu propositionis particularis exponunt: 'necesse est quod non omne animal est homo'; impossibile est enim quod omne animal sit homo. Si autem impossibile est unam diuidentium esse ueram, necesse est aliam esse ueram. Sed non sic uidetur exponenda mihi, sed in sensu uniuersalis sic: 'unumquodque indiuiduum animalis necesse est carere homine'; et tunc quidem falsa est, sicut et 'omne animal necesse est esse non-hominem'. Et similiter uidetur in istis aequipollentia sicut in singularibus; sed in neutris concedimus. Neque enim cum necesse sit Socratem non esse equum, necesse est esse non-equum. Si enim necesse esset esse non-equum, sempiternum esse et semper uerum. Sed antequam esset Socrates uel postquam morietur, falsum est dicere: 'Socrates est non-equus', ut in tractatu affirmationis et negationis ostendimus. Id etiam in uniuersalibus fallit.

Nunc autem dispositis in utroque genere propositionum ordinibus modalium regulas aequipollentiae tradamus. Qui enim ordines ad alios sint diuidentes uel consequentes, etiam in his propositionibus uniuersalium terminorum ex ordinibus singularium facile cognosci potest. Illae ergo de possibili et impossibili aequipollentes redduntur circa idem subiectum ad eamdem quantitatem et diuersam qualitatem ut uidelicet utraque 'esse' uel utraque 'non esse' subiciat, et utraque sit uniuersalis uel utraque particularis uel utraque singularis, sed una quidem affirmatiua, altera negatiua.

Ad illas uero de necessario aequipollentiam habent eaedem de /203/ possibili circa diuersa subiecta ad diuersam qualitatem et eamdem quantitatem; illae uero de impossibili ad eas de necessario circa diuersa subiecta ad eamdem qualitatem et quantitatem. Quas quidem aequipollentiae regulas in suprapositis ordinibus inspicere licet.

Sunt autem quidam qui et nostram tenent sententiam, qui in consequentiis modalium inferentiae simplicium locos uel regulas non admittunt. Dicunt enim totius uel partis naturam in talibus omnino deficere inferentiis. Falsum enim aiunt quod

    si omne animal impossibile est esse hominem, omnem hominem
    impossibile est esse hominem

uel

    si omne animal necesse est non esse hominem, tunc omnem hominem
    necesse est non esse hominem

uel

    si hanc rem neque secundarie neque non secundarie necesse est,
    nec rem esse necesse est

uel

    si futurum hominem necesse est non esse hominem, neque Socratem
    neque Platonem possibile est esse

et similiter

    quemlibet alium hominem qui existit nec hominem possibile est
    esse

uel

    si Socratem impossibile est esse asinum, impossibile est esse
    animal

Sed prima quidem consequentia, si prima propositio recte exponatur sic: 'omne animal impotens est ad hoc ut sit homo', id est: 'unius cuiusque animalis natura repugnat homini', non magis inuenietur falsa quam simplex, haec scilicet:

    si omne animal est homo, omnis homo est homo

Secunda quidem quae a partibus est sicut nec simplex necessaria est, et magis quidem fortasse simplex probabilitatis uidetur habere. Tertia autem sicut et simplex probabilis uidetur, si 'homo' circa ea quae existunt accipiatur, id est circa existentes tantum species. Ut si impossibile sit esse Socratem uel Platonem, (et similiter de aliis), et hominem aliquem existentem; 'impossibile' autem quia, ut dictum est, abnegatiuum est, quartam cassat consequentiam ad modum simplicium. Neque enim in simplicibus parte abnegata totum remouetur.

/204/ Nunc autem utrum aliqua proprietas per modalia nomina, ut quidam uolunt, praedic[ar]etur, persequamur. Aiunt enim per 'possibile'> possibilitatem praedicari, per 'necesse' necessitatem, ut, cum dicimus: 'possibile est Socratem esse uel necesse', possibilitatem aut necessitatem ei attribuimus. Sed falso est. Multae uerae sunt affirmationes huiusmodi etiam de non-existentibus rebus, quae, cum non sint, nullorum accidentium proprietates recipiunt. Quod enim non est, id quod est sustentare non potest. Sunt itaque huiusmodi uerae: 'filium futurum possibile est esse', 'chimaeram possibile est non esse', uel 'necesse est non esse hominem'; nihil tamen attribui per ista his quae non sunt, intelligitur, sed, ut superius dictum est, per 'possibile' id demonstratur quod natura patiatur, per 'necesse' quod [dicit] exigat et constringat. Alioquin haberemus quod, si erit, tunc est, uel, si non est, est. Quodsic ostenditur: 'si erit, possibile est esse; unde et possibilitatem existendi habet, unde et est; quare si erit, et est'. Sic quoque: 'si non est, est', ostenditur: 'si non est, possibile est non esse; unde et possibilitatem non-existendi habet; unde est; sic igitur si non est, est'.

De his quoque modis 'uero' et 'falso' pauca sunt annotanda. Qui quidem ad supradictos mutuam non habent inferentiam secundum aequipollentiam. Sed ad hoc quidem 'serum' antecedit et ad illud se�quitur; antecedit quidem ad 'possibile', sequitur uero ad 'necessarium'; 'falsum' autem ad 'impossibile' tantum sequitur. Si enim necesse est esse, uerum est esse, et si uerum est esse, possibile est esse; si uero impossibile est esse, falsum est esse.; quae quidem inferentia> ex praeposita proxime per destructionem consequentis ostenditur. Sicut enim 'possibile' et 'impossibile' diuidentia sunt et omni medio priuata, ita 'falsum' et 'uerum'. Unde et sicut illa sibi contraria sunt>, sic et ista sibi constat aequipollere, affirmationem uidelicet negationi, et econuerso.

Sed nunc quidem 'ueri' 'falsi'que significationes distinguamus, ut quae modalibus applicentur, cognoscamus. Sunt autem tres utriusque significationes. 'Verum' enim nomen est propositionis et tunc sumptum dicitur a significatione ueri intellectus uel rei existentiae, ut cum dicimus: 'propositio est uera'. Inde enim uera dicitur quia illum generat de re aliqua intellectum uel quia dicit illud quod in re est. Rursus accipitur nomen intellectus et tunc sumptum est a qualitate ueritatis, quae, cum intellectum informet, in ipsa fundatur anima. Accipitur quoque nomen existentiae rei et nihil dicit aliud nisi quia ita est in re. 'Falsum' quoque tribus modis accipitur, id est et nomen orationis et dicitur sumptum a significatione falsi intellectus uel a demonstratione non-existentiae rei, eo uidelicet quod dicat propositio id quod non est in re; uel nomen intellectus sumptum a qualitate quadam ipsius quae falsitas dicitur, uel ipsius non-existentiae rei sicut et uerum existentiae: sicut enim 'impossibile' abnegatiuum est 'possibilis', sic et 'falsum' 'ueri'. Sed duae quidem primae significationes a modalibus alienae sunt propositionibus. Siue enim orationi siue intellectui suas attribuam formas, simplicem facio praedicationem, sicut si albedinem Socrati uel quodlibet accidens suo fundamento. Et ex hac quidem propositione: 'Socratem esse hominem uerum est', manifeste ostenditur quia neque de oratione neque de intellectu agimus. Neque enim haec oratio quae subiecta dicitur 'Socratem esse hominem', uera est nec eius intellectus uerus; quippe cum ipsa propositio non sit, sed imperfecta oratio. Quodsi dicatur ibi 'Socratem esse hominem' unum nomen uel orationis uel intellectus -- quod quidem oportet secundum intransitionem constructionis, si uel orationi uel intellectui uerum attribuimus -- iam, ut dictum, simples est, non modalis propositio.

Restat ergo tertiam significationem congruere modalibus, quae scilicet est de existentia rei, ut, cum dicimus: 'Socratem esse hominem rerum est', id intelligimus quod hoc quod dicit haec propositio: 'Socrates> est homo', uerum est de his quae in re sunt, id est una est de numero existentium rerum. Oportet enim per 'est' alicui uerum dari, id est ut aliquid dicamus esse in re, id est ipsam essentiam quam simplex loquitur propositio; quamuis tamen illud, ut supra monstrauimus, non sit aliqua res existens. Similiter et quando dicimus: 'possibile est Socratem esse hominem', non aliquam alicui attribuimus proprietatem, sed id dicimus quod id quod dicit haec propositio: 'Socrates est homo', est unum de his quae natura patitur esse. Videtur itaque in huiusmodi propositionibus secundum copulationem uerbi modus praedicari et de existentia rei et ita ubique agi de rei existentia, quod superius falsum ostendimus, secundum conuersionis proprietatem et secundum sensum uniuersalium negatiuarum, ut huius: 'nullum hominem possibile esse album'; quae quidem uera uidetur, si de sensu uniuersalis negatiuae exponatur affirmatiua. Sed potest et aliter de sensu propositionum exponi quod falsa erit et uniuersalis negatiua, ut scilicet remoueat 'possibile' ab existentiis singularum /206/ propositionum in quibus album alicui homini attribuitur, ac si diceret: 'nullum hominem possibile est esse album'. Et tamen non secundum hanc acceptionem modalis uidetur, sed secundum expositionem de rebus. Quantum ergo ad principalem modum, id est ad existentiae rei praedicationem accepta est> propositio, modalis non dicitur, sed quantum ad inhaerentiam simplicis refertur.

Contingit autem modales istas aliquando simpliciter et sine determinatione proponi, ut in suprapositis exemplis; aliquando cum determinatione, ut istam: 'possibile est uel necesse est Socratem uiuere, dum uiuit, uel dum est homo'. Quamuis enim modales omnes, si ad eas de puro in esse referantur , non simplices inueniantur , ad se tamen inuicem comparatae illae simplices et sine determinatione, istae autem cum determinatione et quasi compositae, inuenientur.

Sed quoniam de his quae sine determinatione proferuntur, egimus, de his continuo agendum restat quibus determinationes apponuntur. Haram igitur aliae cum determinationibus intrasumptis, aliae cum extrasumptis enuntiantur. Intrasumpta est determinatio, quando praedicatio simplicis ex qua modalis descendit, in determinatione repetitur, ut hic: 'possibile est Socratem esse hominem, dum est homo>', uel 'possibile est non esse hominem, dum non est homo, uel 'non possibile est esse hominem, dum est homo' uel 'non possibile est non esse hominem, dum non est homo'. Extrasumpta autem dicitur determinatio, quando alia apponitur praedicatio hoc modo: 'possibile Socratem esse hominem, dum uiuit'. Et notandum est quod huiusmodi determinatae modales non solum in sensu categoricarum modalium accipiuntur, uerum etiam in sensu hypotheticarum temporalium possunt exponi, ut istae: 'necesse est Socratem currere, dum currit' uel 'possibile est Socratem currere, dum sedet'. Si enim illud 'dum' coniungat totos propositionum sensus hoc modo: 'dum ita est in re quod Socrates currit, ita est in re quod necesse est eum currere, uel> 'dum ita est in re quod Socrates sedet, ita est in re quod possibile est cum [sedere] currere', temporales sunt hypotheticae; et prima quidem falsa est quae alteram habet partem falsam, secunda quidem uera quae utramque habet ueram in eo tempore quo sedet Socrates. Si uero illud 'dum' modo praedicato tantum apponatur, tunc proprie modales erunt cum determinationibus et uere, quando scilicet modus determinatur sic: 'Socratem currere est necesse, dum currit' uel 'Socratem currere est possibile, dum sedet'. Sic enim expositis uera est prima et falsa secunda. /207/

In his autem omnibus determinatis modalibus, ut ueritas consistat, oportet ita esse ut apposita dicit determinatio; alioquin nulla temporis esset ostensio. Sed cum aequaliter ueras habeant determinationes quae uerae sunt, illae solae quae intrasumptas habent, aequipollere dicuntur illis de puro inesse, non illae quae extrasumptas. Etsi enim, ut dictum est, inferant illas, non consequuntur ex illis. Si enim possibile est Socratem uiuere dum legit, uel necesse est, tunc legit. Sed conuersionis nulla est natura, ut scilicet si legit, necesse est eum uiuere dum legit, uel possibile. Iam enim sequeretur quod, si Socrates legit, 'legere' et 'uiuere' non sunt opposita, uel si Socrates legit, 'non uiuere' et 'legere' sunt opposita; si enim legit Socrates, possibile est eum uiuere dum legit, et necesse, illud autem ex possibili, hoc uero ex necessario sequitur. Si enim possibile est eum uiuere dum legit, tunc 'uiuere' et 'legere' sese pati possunt; quare non sunt opposita; rursus, si necesse est eum uiuere dum legit, impossibile est eum non uiuere, dum legit; quare sese non possunt pati 'non uiuere et legere'. Cum itaque illae modales quae determinationes extrasumptas habent inferunt illas de puro inesse, non sequuntur ad illas; quare non aequipollent illis.

Sed nec illae quidem cum determinationibus intrasumptis illis de puro inesse uidentur mihi aequipollere, quamuis Boethium id uoluisse imponant. Qui enim concedit istas duas: 'possibile Socratem legere dum legit' et 'necesse est legere dum legit' aequipollere huic: 'Socrates legit', tunc ad se inuicem ipsas aequipollere recipit; quaecumque enim eidem aequipollent, etiam sibi necesse est aequipollere. Sunt igitur aequipollentes 'possibile est Socratem legere dum legit' et 'necesse est Socratem legere dum legit', quod omnino mihi pro falso constat, sicut et de> modalibus cum extrasumptis determinationibus, ueluti istae: 'possibile est Socratem sedere, dum est homo' et 'necesse est Socratem sedere dum est homo'; illa enim uera est, haec falsa. Similiter et istae cum determinationibus intrasumptis, si> proprietatem modorum attendamus, non aequipollent. Neque enim 'possibile' 'necessarium' infert, sed ab eo infertur. Quamuis ergo una numquam sine alia ita reperiatur, gratia scilicet identitatis terminorum, quantum tamen ad complexionem et naturam modorum cassa est et in his consecutio 'possibilis' ad 'necessarium'. Aequipollentiam ergo, secundum Boethium, comitationis concedimus in istis, non inferentiae. Cum ergo 'Socrates sedet' non antecedat, sed sequitur ad 'Socratem necesse est sedere dum sedet', mutuam habet inferentiam /208/ ad 'Socratem possibile selere dum sedet' et ista sic ex illa ostenditur: 'si Socrates sedet, tunc sedet, et rursus: si sedet, sedet; quare si sedet, simul et sedet, tunc possibile est simul sedere et sedere, id est sedere dum sedet. Patet hoc quod supra posuimus in huiusmodi modalibus determinationem ad modum apponendam, ut cum dicimus: 'necesse est Socratem uiuere dum legit'; quod quidem ex natura constructionis ostenditur ex et subiecta propositionis essentia. Si enim dicamus hoc totum subiectum 'cum legere dum legit', id est hanc temporalem, falsum est, quia hoc quod ipsa dicit, non semper est, sed saepissime deficit, quando non legit. Si uero ita exponamus: 'eum legere est necesse quamdiu legit', uerum est, id est: 'est unum de his quae necesse est esse quamdiu legit'. Sed non ideo necesse est esse simpliciter. Non enim sicut in 'possibile', ita est in> 'necessario'; determinatum enim 'possibile' ponit absolutum, sed non 'necesse'. Sed uerum est admodum in 'impossibile'. Non enim si impossibile est esse dum est, impossibile est esse simpliciter. Quod iam contingit quod quaedam in istis est negatio>. Idem tamen ubique dicit 'necesse' per se acceptum, sed apposita determinatio simul cum 'necesse' accepta sensum mutat. Non itaque si necesse est legere dum legit, necesse est legere simpliciter. Neque enim determinatum necessarium omnino est necessarium.

Sunt autem qui in his modalibus cum determinationibus regulas aequipollentiae supradictas, quas simplicibus modalibus aptauimus, non concedunt. Dicunt enim quod, cum falsa sit propositio 'possibile est> Socratem esse lapidem dum est lapis', uera est 'non est possibile Socratem esse lapidem dum est lapis'; quare impossibile est eum esse lapidem dum est lapis; quare necesse est eum non esse lapidem dum est lapis. Quod eis apertissimum inconueniens uidetur. Rursus cum non necesse sit eum esse lapidem dum est lapis, possibile est eum non esse lapidem dum est lapis; quare ita est ut dicit determinatio, quod scilicet est lapis.

Sed contra dico quia, si aequipollentias seruare uolumus, oportet in negatiuis non modum, sed praedicatum> cum determinatione ipsa remoueri. Cum ergo dicimus: 'si falsa est Socratem esse lapidem dum est lapis, tunc uera est non possibile est Socratem esse lapidem dum est lapis', per negatiuam particulam totum propositionis sensum exstinguimus, id est ipsum praedicatum cum determinatione ipsa remouemus. Si enim determinationem relinqueremus, falsum esset, quippe ita oporteret esse ut dicit determinatio Similiter et quando dicimus: 'impossibile est Socratem esse lapidem dum est lapis', totum propositionis sensum priuare et exstinguere /209/ debemus. Cum etiam dicimus necesse non esse lapidem, dum est lapis, per negatiuam particulam similiter et esse lapidem cum determinatione ipsa denegamus, ac si diceremus: 'necesse est hoc totum: non esse lapidem dum est lapis', id est: 'necesse est quod non cum lapidem habeat lapidem. Sed tunc negatiua est de necesse, non affirmatiua, sicut oportet secundum regulas supradictas aequipollentiae, nec aequipollentiam etiam ad alias habet. Neque enim si non est necesse Socratem sedere dum est homo, non possibile est sedere dum est homo. Quare non uidentur posse seruari et in determinatis modalibus simplicium modalium regulae, nisi forte per 'non' ad 'esse' appositum ipsum 'esse' cum determinatione ipsa remoueamus, ut prius dictum est.

Sunt autem quaedam determinationes uniuersales ex quibus uidentur inconuenientia extrahi in modalibus determinatis, ut cum dicimus: 'possibile est Socratem legere omni tempore uitae suae uel quamdiu uiuit uel quotiens legit'. Nam 'dum' uel 'cum' indefinitae sunt significationis, 'quotiens' uero uel 'quamdiu' quasi uniuersales. Si itaque possibile est> Socratem legere quamdiu uiuit, id est omni tempore uitae suae, tunc possibile est eum legere et quando legit et quando non legit. A toto. quicquid enim conuenit alicui in omni tempore aliquo, conuenit ei in qualibet parte illius temporis; quare possibile est eum legere quando non legit. Rursus: si possibile est eum legere quando non legit, tunc legit. Itaque duas simul habemus diuidentes, quod est inconueniens.

Sed dico illam consequentiam omnino falsam:

    si possibile est eum legere omni tempore uitae suae, tunc legit>
    quando legit et quando non legit

si in 'legit' praesens tempus et in affirmatione et negatione attendatur. Tempus enim in quo praesentialiter legit et in quo praesentialiter non legit, non sunt partes temporis. Neque enim simul existere possunt tempus in quo praesentialiter legit et in quo praesentialiter non legit, sicut nec ipse simul legere et non legere potest. Quodsi 'legit' et 'non legit' omnis temporis accipiatur, sicut, cum> dicimus de aliquo: 'aliquando ridet, aliquando plorat', 'ridet' et 'plorat' omnis temporis accipiuntur, et primam secundum illos qui huiusmodi locum a toto concedunt, circa illud tempus quo legit et quo non legit, accipi oportet et falsam eam dicere[t]. Mihi autem nullo modo hic locus a toto necessitatem uidetur /210/ tenere, sed semper constantia egere, ut etiam cum dicimus de Socrate etiam legente:

    si possibile est Socratem legere omni[s] tempore uitae suae, tunc
    possibile est legere dum legit

ac scilicet 'cum tempus in quo legit, sit pars uitae illius'. Alioquin sequeretur quod si possibile eum legere omni tempore uitae suae, tunc legit, quod nullo modo de eo uiuente, legente siue non legente, conse>quitur. Neque enim potentia actum inferre potest. Sed [si] dicetur quod et ista:

    si possibile est eum legere omni tempore ritae suae, tunc cum
    legit et cum non, legit

in hac sequitur constantia quod tempus in quo legit et in quo non legit, sit pars uitae illius. Sed tunc falsum erit antecedens et 'legit' et 'non legit' omnis sunt temporis. Locum uero a toto omnino calumniari hic oportet, etiamsi tempus in quo legit sit pars. Sed si> possibile est eum legere omni tempore uitae suae, tunc possibile est eum non> legere dum legit, quia omne tempus uitae illius et illud in quo legit sine lectione potest esse.

Atque haec de modalibus sufficiant.

DE PROPOSITIONIBUS DE PRAETERITO ET DE FUTURO>

Quoniam autem propositionum naturam in his enuntiationibus ostendimus quae praesenti utuntur tempore, earum quoque tractatum non praetermittamus quae alia tempora recipiunt, praeteritum scilicet seu futurum. Fiunt enim affirmationes et negationes uerae uel falsae circa alia tempora, ut 'Socrates fuit, erit'. Unde contradictionem rectam Aristoteles intendens ostendere in omnibus, cuiuscumque temporis sint, propositionibus et post propositiones de praesenti adiecit: "et circa ea, inquit, quae sunt extra praesens tempora similiter contingit omne quod quis affirmauerit negare et quod quis negauerit affirmare." In quo quidem maxime alia tempora aggregasse mihi uidetur propter enuntiationes de futuro contingenti, de quo contradictio quibusdam non uidebatur posse fieri, hoc est affirmatio et negatio diuidentes, eo scilicet quod nulla pro positio de huiusmodi futuro uera uideretur; pro eo uidelicet quod, dum adhuc futurum est, non sit euentus rei determinatus. Nulla enim uera uidebatur posse dici propositio nisi quae determinate esset uera, et falsa similiter, ut sunt omnes illae de praesenti uel praeterito et necessario futuro /211/ uel naturali. Quia enim omnium praesentium uel praeteritorum uel futurorum necessariorum uel naturalium euentus in natura sui determinatus est, quaecumque propositiones de istis uerae sunt, determinate uerae sunt, et quaecumque falsae, determinate sunt falsae, in eo scilicet quod determinatos euentus rerum enuntiant de quibus agunt. Determinatos autem eos rerum euentus dicimus quicumque uel ex existentia sui cognosci possunt uel ex natura rei certi sunt. Ex existentia quidem sui cognosci potuerunt tam praesentia quam praeterita. Ipsa namque praeterita, quia quandoque praesentia fuerunt, [quare] ex praesentia sui cognosci ualuerunt. Futura uero necessaria siue etiam naturalia ex proprietate naturae determinata sunt. Necessarium autem futurum dicunt quod dicitur: 'Deus erit immortalis', naturale uero quod: 'homo morietur'. Poterit uero fortasse utrumque naturale dici, sed non utrumque necessarium; quod enim necessarium est, deesse non potest; homo uero necessario non morietur; omnibus enim mortuis nullum amplius mori contingeret. Videtur itaque necessarium futurum species naturalis futuri: quod enim necessarium est, secundum naturam, non secundum actum, pensatur. Futuri quoque duae rursus dicuntur species, naturale scilicet et contingens futurum. Contingens autem futurum appellant quod ad utrumlibet se habet, id est quod non magis ad esse se habet quam ad non esse, sed aequaliter ad utrumque, ut me hodie pransur>um esse uel lecturum. Aeque enim contingere potest ut prandam hodie et non prandam, et legam et non legam; nec magis ex actu uel natura meae substantiae certi sumus de esse quam de> non esse. Ex actu quidem rei nulla est certitudo, cum actus ipse qui futurus est, nondum est uel fuit; ex natura quoque nulla est certitudo, cum caeteros homines qui eiusdem naturae sunt, hos quidem homines legere, illos non legere, uel prandere fortasse et non prandere contingat. Sicut autem euentus contingentis futuri indeterminatus est, ita et propositiones quae illos euentus enuntiant indeterminate uerae uel falsae dicuntur. Quae enim uerae sunt, indeterminate uerae sunt, et quae falsae, indeterminate falsae sunt secundum indeterminatos, ut dictum est, euentus quos pronuntiant. Nam fortasse et uerae determinate uel falsae quodammodo secundum praesentem inhaerentiam ueritatis uel falsitatis uidebuntur enuntiationes de huiusmodi quoque futuro. Cum enim omnia praesentia determinatum euentum habeant omniumque diuidentium certum sit alteram ueram esse, alteram falsam, de quocumque tempore proponatur, cum dicimus: 'Socrates hodie leget', oportet iam alteram ueram esse, alteram falsam, ut /212/ iam uidelicet huic praesentialiter uerum insit, illi uero falsum. Quod autem praesens est, determinatum est saltem in natura. Cum enim secundum hominum scientiam numerus astrorum incertus sit, utrum uidelicet ipsa paria sint an imparia, in natura tamen determinatum est illud quod est, hoc est, non recusat ex se cognosci, quod iam actu subsistit; sic quoque et quaelibet praesentia naturaliter ex se ipsis determinata sunt. Unde et quaecumque propositio ueritatem iam habet, determinate eam habet, ac determinate fortasse uera dici potest secundum susceptionem ueritatis, non secundum certitudinem euentus de quo agit.

Sed fortasse dicitur et ipse euentus rei determinatus esse. Cum enim ex ueritate propositionis rei euentus numquam uideatur inferri, quicumque de ueritate propositionis certus est, de euentu quoque dubitare non potest; si enim certum est antecedens, et consequens. Sed aliud certum est, aliud determinatum. Ea namque tantum determinata sunt quae iam ex se ipsis cognosci possunt. Futura uero ex se cognosci non ualent, sed si aliquam certitudinem per responsum diuinum uel per signa aliqua de futuris habere contingeret, certa quidem esse possent quocumque modo cognita, sed non determinata, nisi ex proprio euentu cognoscerentur. Non ergo uerum recipimus quod si determinatum sit antecendens, determinatum sit et consequens. Sed fortasse si certum fuerit antecedens, certum erit et consequens. Est autem 'certum' quasi genus 'determinati'; fortasse enim certa possunt esse contingentia futura, sed indeterminata; quae quidem sola Aristoteles futura uocare consueuit. Quae enim ex natura rei determinata sunt futura, tamquam praesentia dixit pro determinatione sui. Sed nec fortasse futura dici possunt quae necessaria dicimus; quod enim necessario futurum est, semper erit futurum [numquam erit praesens]; quod autem semper erit futurum, numquam erit praesens; quod autem numquam erit praesens, non est futurum; omne quod futurum est, praesens erit quandoque; quod itaque necessario est futurum, non uidetur esse futurum. Sed non est ita; non enim uerum est quod omne quod semper futurum erit, numquam erit praesens. Idem enim et simul futurum est circa idem et praesens, sicut iste circa sessionem qui et iam sedet et sessurus est, et quaecumque perpetuum actum habent, ut caelum, quod et semper uoluendum est et semper uoluitur, et Deus qui> semper est et fuit et erit.

Cum autem propositionum de contingenti futuro nulla sit uera uel falsa determinate, omnium tamen diuidentium determinatun est et /213/ necesse alteram esse ueram et alteram falsam, cuiuscumque sint temporis, ut sunt illae et quae defuturo contingenti fiunt, ueluti istae: 'Socrates hodie leget', 'Socrates hodie non leget'; quas tamen diuidentes esse denegabant, cum neutram illarum ueram esse uel falsam dicer>ent, eoquod determinate quae uera uel falsa esset, nescirent. Cum enim neutram per se ueram esse uel falsam reco>gnoscerent, neutram ueram esse uel falsam uolebant; ac si minus, aliquid eorum quae propositiones dicunt, in re esset uel non esset propter eorum cognitionem uel ignorantiam, secundum quae scilicet ipsae propositiones uerae esse uel falsae dicendae sunt. Si enim ita est> ut propositio dicit, uera est; si autem non, falsa, siue haec nobis cognita sint siue non. Si[t] enim par[s] sit numerus astrorum, etsi nos nesciamus, non minus propositio uera est quae illud dicit. Similiter etiam in futuro; si enim futurum sit ut propositio dicit, etsi ignora[n]tum nobis sit, uera est propositio; sin autem futurum non sit, falsa est. Certum autem est quia est futurum uel non est futurum; unde et certum est uel eam esse ueram propositionem quae dicit esse futurum, uel quae dicit non esse futurum. "Amplius si est album nunc, inquit Aristoteles, uerum erat dicere prius quoniam erit album"; quare omnia futura, antequam praesentia sint, uere possunt praedici quia futura sunt, licet nondum nobis determinatum sit quod futura sint.

Sed fortasse dicitur non esse uera illa propositio quae id dicit quod in re non est; uerum propositiones de futuro id quod nondum est enuntiant; unde uerae esse non uidentur. Sed ad haec dico quod dum adhuc ipsa res futura est de qua propositio agit, id tamen etiam in re esse potest quod propositio dicit, ut ea quae de bello futuro fit, hoc modo: 'bellum fiet'. Dum enim nondum fit, ita est ut propositio dicit, quod scilicet fiet; dum autem ipsum fit, non iam quod> fiet dicetur, sed quia fit.

DE ARGUMENTATIONE ADVERSUS PROPRIETATEM DIVIDENTIUM>

Erant quoque quidam qui aduersus proprietatem diuidentium propositionum quam Aristoteles dederat, ex huiusmodi propositionibus de contingenti futuro argumentationem componebant, quam ipse quoque Aristoteles in Primo Periermenias ponit ac dissoluit, Cum enim "si> omnium affirmationum et negationum", cuiuscumque sint temporis, necesse est esse alteram ueram, alteram autem falsam" praemisisset, quidam minus capientes uerborum sententiam ex> expositionibus /214/ de contingenti futuro id falsificare nitebantur sic argumentantes: si omnium affirmationum et negationum, diuidentium scilicet, necesse est esse alteram ueram et alteram falsam, tunc omnium eorum quae diuidentes propositiones enuntiant, alterum necesse est esse, quod scilicet uera dicit, alterum non esse, quod uidelicet falsa proponit. Quare et eorum quae contingentia futura sunt, necesse est alterum esse, quando scilicet, alterum non esse. Hic enim 'esse' et 'non esse' circa quaelibet tempora propositionum accipienda sunt, cum iam scilicet nulla amplius ad esse et non esse aequaliter sese habeant, quod est proprium utrumlibet, ubi scilicet omnia ex necessitate contingunt; ii namque addunt quod irrita fiunt amplius consilium et negotium. Utquid enim oporteret consiliari uel negotiari ut ea quae fieri uolumus, fierent, cum> ex necessitate futura sint, quippe uel quae fierent, etsi nullum esset aut consilium aut negotium nostrum? Quod enim ex necessitate contingendum est, nullo poterit casu disturbari uel impediri. Assumunt autem postea per consequentis destructionem, hoc modo: sed ista non pereunt; idque ex eo demonstrant quod multa futura sunt quae ad utrumlibet se habent, hoc est quae fieri et non fieri aequaliter possunt, ut hanc uestem, quae incidenda est, possibile incidi et non incidi. Plura etiam contingere uideremus per consilium et negotium nostrum. Concludunt itaque illud quoque destruendo quod in proximo praecessit, hoc modo: quare non omnium eorum quae diuidentes propositiones dicunt, necesse est alterum esse, alterum non esse. Unde etiam primum destruunt antecedens, hoc modo: quare non omnium diuidentium propositionum necesse est alteram esse ueram, alteram falsam.

Occurrit autem hoc loco, priusquam hanc argumentationem dissoluamus, ut 'utrumlibet' eiusque species demonstremus, quas quidem Boethius casum, liberum arbitrium, naturae facilitatem appellat. Ad 'utrumlibet' autem omnia illa sese habere uolunt quaecumque aequaliter ad fieri et non fieri se habent. Unde Aristoteles: "similiter enim", hoc est, aequaliter, "fieret uel non fieret res quaelibet," si scilicet utrumlibet esset, hoc est aeque sese haberet ad fieri et non fieri, ut scilicet utrumque aequaliter posset. Qui etiam adiunxit: "utrumlibet enim nihil magis sic uel non sic se habet aut habebit," quamdi>u scilicet utrumlibet fuerit. In his namque quae praesentia sunt uel praeterita, iam utrumlibet esse non uolunt, licet plura iam ita sint /215/ ut possint etiam non esse. Non enim iam aequaliter sese habent ad esse et non esse, eum iam scilicet in ipsis determinatum est> esse atque ex ipso euentu de esse iam certi sumus, quod iam conti[n]gisse uidemus. Quae autem ad utrumlibet se habent, aliquando contingere secundum liberum arbitrium nostrum Boethius docuit, aliquando casu, aliquando uero secundum naturae facilitatem. Unde haec tria sub 'utrumlibet' quasi species ipsius collocauit. Quarum etiam proprietates secundum ipsum distinguamus.

Casus, inquit, est inopinatus rei euentus ex confluentibus actionibus propter aliud inceptis; ut, si aliquis abscondit thesaurum in agro et alius fodiens agrum causa agriculturae inueniat thesaurum, secundum casum est illa inuentio; ex absconsione enim thesauri et ex fossione agri praeter intentionem abscondentis et fodientis euenit. Haec igitur casu euenire dicuntur quae per alias actiones propter aliud tamen inceptas, eueniunt. Liberum arbitrium est, ut ipsa indicia sunt uocabula, liberum de uoluntate iudicium, ut cum ad aliquam rem perficiendam uenimus, praesumpta prius animi deliberatione et diiudicatione, utrum ea res sit facienda an non, nullo tamen extrinsecus uiolenter cogente aut uiolenter impediente. Non enim teste Boethio in sola uoluntate liberum consistit arbitrium, sed etiam in iudicio mentis. Quotiens enim imaginationes animo concurrunt et uoluntatem prouocant, eas ratio perpendit, ac diiudicat quod, melius sibi uidetur. Cum arbitrio perpenderit et diiudicationem collegerit, tunc facit, atque ideo quaedam dulcia et specie utilitatis auferentia spernimus, quaedam amara licet nolentes, fortiter tamen sustinemus; usque adeo non> in sola uoluntate, sed in iudicio uoluntatis liberum arbitrium consistit. Alioquin muta animalia, quae sponte aliqua fugiunt, aliqua sponte appetunt, liberum arbitrium dicerentur habere. Rursus: facilitas consideratur naturae in rebus quae conueniunt non ex libero arbitrio nec ex casu fiunt, sed ita quod ex facilitate naturae et fieri et non fieri possunt, ut hic calamus frangi possibilis est, non quantum ad nostram potentiam, sed ad huius rei referatur natura(m>.

In his autem supradictis Stoici a Peripateticis longe dissentiunt. Stoici enim omnia fato, id est necessitati, supponi putant, scilicet quod, ut ab aeterno prouisa sunt, necessario pro[e]ueniant et non prouenire non possunt; casu tamen dicunt aliqua fieri non quantum ad incertam rei /216/ constantiam, sed quantum ad nostram ignorantiam, scilicet quod, cum in natura sua necessitate fiant, tamen ab omnibus ignorentur, secundum casum fieri dicuntur. Peripatetici uero dicunt potius nobis esse ignota quod in sua natura nullam necessitatis constantiam habent>. Item Stoici, quamuis omnia necessitatibus supponant>, liberum arbitrium custodire conantur. Dicunt enim naturaliter ipsam animam necessariam quamdam habere uoluntatem ad quod ex propria natura ipsius uoluntatis ipsa anima impellitur, ut quicquid facimus, ex uoluntate illa necessaria facimus, ita quod> ipsam uoluntatem prouidentiae necessitas constringat. Ita quoque dicunt omnia ex necessitate contingere quotiens uoluntas necessitatem consequitur ut constringat. Sed quia uoluntas ex nobis est, in eo seruare liberum arbitrium uolunt quod quicquid facimus, ex uoluntate nostra facimus. Sed, ut supra dictum est, non in eo constat liberum arbitrium quod quisque uoluerit, sed quod quisque iudicio aut actione rationis collegerit. Item Stoici definiunt 'possibile' quod potest fieri et non, hoc ad nostram possibilitatem, non ad rerum naturam referentes, ita scilicet quod hoc quod possumus possibile dicunt, quod uero non possumus, id impossibile concedunt. Sed, ut dictum est, res potius in sua natura possibiles sunt esse et non esse.

Est autem et illud annotandum cuius nomen uel casus uel utrumlibet dici possit. Certum namque est liberum arbitrium dici animi liberam diiudicationem; naturae uero facilitatem ipsam rei possibilitatem, qua scilicet res ex propria natura ad fieri et non fieri sese habet. Casus igitur nomen est inopinati euentus, hoc est rei ipsius quae inopinabiliter euenit, aut potius cuiusdam proprietatis in ipsa ex qua inopinabiliter contingere dicitur. Inopinatum autem dicimus huiusmodi euentum [quam] non tantum quantum ad nostrae cognitionis actionem, uerum etiam quantum ad naturam, in eo scilicet quod nec naturae illud cognitum. Si enim secundum nostram tantum cognitionem inopinatum euentum dicemus, fortasse et quae necessaria sunt futura uel naturalia casui subiacent, in eo scilicet quod contingere possunt nobis prius ea ignorantibus.

At uero si quantum etiam ad naturam inopinatus est euentus contingentium futurorum, mirum est quod dicunt per astronomiam quosdam horum quoque futurorum praescios esse. Quod enim naturae inopinatum est atque incognitum, quomodo per artem naturalem cognosci /217/ possit, aut quomodo ex aliqua rei natura certi esse possimus de eo quod naturae quoque incognitum est? Ea insuper argumenta quae Physicae sunt, necessaria dicuntur. Haec uero futura ab omni necessitate sunt seiuncta. Asserunt tamen per artem istam sectatores ipsius futura quoque huiusmodi praenoscere atque uere praedicere hunc hominem in crastino moriturum esse, quod contingens est futurum naturale, non> uero ipsum esse mortuum, quod semper determinatum est. At uero id quod nobis ignotum est, potius dimittamus quam quicquam temere de eo definire praesumamus, atque ad negotii nostri propositum redeamus. 'Utrumlibet' ergo nomen ponunt omnium futurorum contingentium secundum id quod fieri et non fieri possunt, ut huius uestis, quae ita circa incis[s]ionem futura est ut etiam non incidenda esse possit; uel etiam huius proprietatis nomen esse potest quae in rubus futuris circa aliquod iam existit, antequam fiant, quasi scilicet cuiusdam proprietatis possibilitatis earum ad fieri et non fieri.

DE FATO SEU PROVIDENTIA DIVINA>

Nunc autem de fato, hoc est Prouidentia Diuina, superest uberius disputare, secundum quod quidem omnia necessario uidentur contingere. Cum enim ab aeterno Deus omnia futura esse, sicut futura erant, prouiderit, Ipse autem in dispositione suae prouidentiae falli non possit, necesse est omnia contingere sicut prouidit; si enim aliter contingere possent quam Ipse prouiderit, possibile esset Ipsum falli. Cuiuscumque antecedens possibile est, et consequens; et cuius impossibile est consequens, et antecedens. At uero uera est haec consequentia:

    si aliter contingunt futura quam Deus prouiderit, Deus fallitur

Unde et istam secundum propositam regulam ueram esse oportet:

    si possibile est futura aliter euenire quam Deus prouidit,
    possibile est Deum falli

At uero pessimum est omnium inconueniens atque dictu abominabile quod falli possit Hic cui omnia tam futura quam praesentia siue praeterita tamquam praesentia sunt, a cuius dispositione omnia contingunt! Non igitur possibile est res aliter euenire quam Deus prouiderit. Quodsi aliter quam Ipse prouidet, euenire nequeant, nec aliter quam eueniunt contingere possunt; quippe Ipse eo tantum modo quo contingunt, eas euenire prouidit, nec dissidet euentus a Prouidentia nec Prouidentia ab euentu. Quodsi aliter quam eueniunt, euenire non possunt, tunc ita ex necessitate eueniunt ut eueniunt. Itaque omnia ex necessitate fieri ipsa /218/ Dei prouidentia compellit, ut iam amplius nulla ad utrumlibet se habeant nec per consilium aut negotium nostrum contingant.

Sed non est ita. Licet ut Deus ab aeterno omnia prouiderit sicut futura erant, ipsa tamen eius prouidentia nullam rebus necessitatem infert. Si enim Ipse prouidet futura euenire, ea ita prouidet> ut non euenire etiam possint, non ita ut ex necessitate eueniant; alioquin aliter ea prouideret quam contingent; sic namque ipsa eueniunt ut non euenire etiam possint. Unde cum ipsa Eius prouidentia ea prouiderit euenire sicut eueniunt, ipsa autem ita eueniunt ut etiam non euenire possint, non solum Eius prouidentia in eo est quod eueniant, uerum etiam quod non euenire queant; omnia namque quae in omnibus sunt, simul prouidet. Unde et secundum ipsius prouidentiam potius ad utrumlibet futura se habent quam ad necessitatem, quae scilicet ita prouidet euenire ut etiam queant non e)uenire. Illud quoque firmissimum est apud mentes omnium fidelium Deum, cuius solius dispositione omnia contingunt, nullo modo falli posse, cuius solius uelle efficere est. Res tamen aliter euenire quam eueniunt possibile est atque aliter euenire quam in prouidentia Dei fuit, quam iam habuit, nec tamen ideo Ipsum posse decipi. Si enim res aliter euenturae essent, alia fuisset Dei prouidentia quam ipse euentus sequeretur, nec istam quam modo habuit prouidentiam, umquam habuisset, immo aliam quae alii euentui congrueret, sicut ista isti.

Sed quid aduersus consequentiam illam dicemus:

    si possibile est rem aliter euenire quam Deus prouidit, possibile
    est Deum falli

quam praemissa rebula probare uidetur? Dicimus autem eam>, quodammodo intellectam, ueram esse, cum scilicet antecedens quoque ipsius uerum est, alio uero modo, falsam, cum uidelicet ipsum antecedens falsum accipitur. Est autem uerum hoc modo intellectum, cum illud 'aliter quam Deus prouidit' determinatio est praedicati quod est 'possibile', hoc modo: 'rem euenire est possibile aliter quam Deus prouidit', quippe potentiam aliter proueniendi habet. Si uero ad subiectum determinatio ponatur, quod est 'euenire', atque ita dicatur: 'rem euenire aliter quam Deus prouidit (istud totum) est possibile', falsum est nec probari potest. Omnino enim impossibile est quod haec propositio dicit: 'res aliter euenit quam Deus prouidit', quod scilicet totum subiectum est, 'possibile' uero simpliciter praedicatum, sicut et istud: 'res aliter euenit quam euenit'. Multum autem refert ad sententiam orationis determinationes /219/ praedicatis modis adiungi seu eorum subiectis, sicut in tractatu modalium supra monstrauimus. Cum autem 'possibile' simpliciter enuntiatur atque id totum subicitur: 'rem euenire aliter quam Deus prouidit', tunc quidem regula supraposita aptari potest consequentiae quae ait:

    cuiuscumque antecedens possibile est, et consequens

quippe hoc totum: 'res aliter euenit quam Deus prouidit', antecedens erat ad illud: 'Deus fallitur'. Quare huic toti, sicut et illi, 'possibile' attribuendum erat. Aliter enim regula nihil ad consequentiam, cum haec uera, illa falsa esse, ut dictum est, possit. Illa quoque fortasse consequentia necessitatem non tenet:

    si res aliter quam prouidit Deus euenire non possibile, nec
    aliter quam eueniunt euenire queunt

licet euentus rei ac Dei prouidentia in eodem consistant, sicut nec ipsius conuersa uera est, haec scilicet:

    si possibile est aliter euenire quam euenit, possibile aliter
    euenire quam Deus prouidit

quemadmodum nec illa simplex:

    si res aliter euenit quam euenit, aliter euenit quam Deus
    prouidit

Posset enim aliter euenire quam euenit, et secundum Dei prouidentiam contingere, pro eo scilicet quod aliam prouidentiam habuisse posset quam istam quam habuit secundum alium euentum. Insuper quamuis paria concedantur et> sese comitantia rei euentus et Dei prouidentia quae de ipso est, non tamen necessariam inferentiam tenent, quorum neuter in enuntiatione alterius intelligitur.

DE SOLUTIONE SUPRAPOSITAE ARGUMENTATIONIS>

Nunc ad solutionem suprapositae argumentationis ueniamus singulasque ipsius propositiones perquiramus. Prima quidem propositio huiusmodi erat: si omnium affirmationum et negationum necesse est alteram esse ueram et alteram falsam, tunc alterum eorum quae dicunt necesse est esse, alterum uero non esse. Si quam enim necesse est esse ueram, et illud quod dicit esse necesse est; uel, si falsam, non esse. Sed prius nobis inspiciendum est qualiter ipsius antecedens Aristoteles intellexerit, a quo argumentatio incipit, hoc uidelicet: omnium affirmationum et negationum necesse est alteram esse ueram, alteram esse falsam, ut hoc prius discusso ipsum ab inconuenienti facilius absoluamus. Potest autem et uere et falso accipi, sicut et illud /220/ quod in tractatu oppositorum de eisdem affirmationibus et negationibus dixit, alteram scilicet semper esse ueram et alteram falsam, ueluti istarum: 'Socrates est sanus', 'Socrates non est sanus'. Si enim ita intellexeris quod uni et eidem semper uerum inhaereat, falsum est, cum potius neutra illarum ueritatem custodiat, sed modo uera sit eadem, modo falsa. Si uero ita sumpseris ut 'alteram' non circa unam tantum teneas, sed indifferenter accipias ac si dicas 'alterutram>, uerum est. Semper enim alterutra uera est, hoc est semper ita se habet quod uel haec uel illa uera est. Haecque Aristotelis acceptio exstitit, cum scilicet ait alteram semper esse ueram et alteram falsam, ut illud scilicet 'alteram' diuidue sumeret ac (si> 'alterutram' diceret. Sic quoque et hoc loco, cum ait alteram necesse est esse ueram et alteram falsam'; quod quidem ipse manifeste in sequentibus in solutione huius argumentationis declarauit, cum ait: "igitur esse quod est, quando est, et non esse quod non est, quando non est, necesse est; sed non omne quod est necesse est esse nec quod (non> est necesse est non esse; non enim idem est omne quod est esse necessario, quando est, et simpliciter esse ex necessitate. Similiter autem et in eo quod non est. Et in contradictione eadem ratio est; esse quidem uel non esse omne necesse est et futurum esse uel non: non tamen diuidentem dicerentum alterum necessario. Dico autem: necesse est futurum esse bellum nauale cras uel non futurum esse, sed non futurum esse bellum nauale cras necesse est uel non futurum, futurum autem esse uel non esse necesse est. Quare quoniam orationes similiter uerae sunt quemadmodum res, manifestum est quoniam quaecumque sic habent se ut utrumlibet sint et contraria ipsorum contingere queant, necesse est similiter se habere et contradictionem. Quod contingit in his quae non semper sunt, et non semper non sunt. Horum enim necesse est quidem alteram partem> contradictionis ueram esse uel falsam, non tamen hoc uel illud, sed utrumlibet et magis quidem alteram ueram, non tamen iam ueram uel falsam. Quare manifestum est quoniam non est necesse omnes affirmationes et negationes oppositas, hanc quidem ueram, illam uero falsam. Neque enim quemadmodum in his quae sunt, sic se /221/ habe[n]t etiam in his quae non sunt, possibilibus tamen esse uel non esse, sed quemadmodum dictum est."

Ex his itaque Aristoteles manifeste demonstrat ipsas affirmationes et negationes in proprietate ueri ac falsi sequi illos euentus rerum quos enuntiant, gratia quorum tantum uerae esse uel falsae dicuntur, in eo scilicet quod quemadmodum quamlibet rem necesse est esse, quando est, uel non esse, quando non est, ita quamlibet propositionem ueram necesse est ueram esse, dum uera est, uel non ueram non esse ueram, dum uera non est. Sed non ideo omnem ueram necesse est esse ueram simpliciter nec omnem quae non est uera, necesse est non esse ueram; alioquin numquam quae uera est, posset esse non uera nec ea quae non est uera, posset fieri uera: quod enim ex necessitate est, aliter esse non potest. Rursus: quemadmodum 'necessarium' simpliciter enuntiamus sub disiunctione de his omnibus quae diuidentes affirmationes et negationes dicunt, sic et de orationibus. Omne enim esse uel non esse necesse est et futurum esse uel non. Sic quoque omnem affirmationem et negationem ueram esse uel falsam necesse est, sed non semper ueram esse necesse est nec semper falsam esse necesse est. Et hoc est quod ait: "quare manifestum est quoniam non est necesse omnes affirmationes uel negationes oppositorum hanc quidem ueram, illam uero falsam esse", ac si ita singula distinguat: non necesse est hanc esse ueram, non necesse est illam esse falsam, sed utramque uel ueram esse uel falsam uel alteram esse ueram et alteram falsam, sicut superius determinatum est.

Nunc uero propositae propositionis sententiis diuersis expeditis propter solutionem praesentis argumentationis inquirendam illud discernendum est quod, si procedat aduersarius ex posito Aristotelis sicut ipse intelligit -- diuidue scilicet, sicut dictum est -- et quod inde infert, diuidue similiter debet accipere hoc modo: omnium quae dicit affirmatio et negatio alterum necesse est esse et alterum non esse, hoc scilicet uel illud esse necesse est, similiter et non esse. At uero non iam poterit inferri interitus utrumlibet uel consilii siue negotii; quod secunda consequentia proponebat. Si uero ex uerb>is Aristotelis aliter> procedat quam ipse ea intellexerit atque aliter quam uera sint, quod etiam discussum est superius, uera etiam fortasse erit secunda consequentia; sed nihil aduersus Aristotelem. Si enim eorum quae futura sunt alterum necessario contin)geret et alterum necessario non contingeret, oporteret perire utrumlibet ac consilium siue negotium.

/222/ Sed fortasse dicitur quod non necesse esset consilium ideo uel negotium perire. Possent enim ex necessitate per consilium et negotium contingere, ut similiter in necessitate consilium et negotium tenerentur, et ita essent. Sed esse quidem Aristoteles ea non denegat, sed efficaces causas esse futurorum. Unde etiam ait: "uidemus enim esse principium futurorum et ab eo quod consiliamur atque agimus aliquid", quod quidem non esset, si ex necessitate contingeret. Si enim ex necessitate fierent, per illud non contingeret quod ex necessitate certum est non esse, nec causam sui illud haberent quod ad esse et non esse se habet, ut sunt consilium nostrum et negotium. Sed fortasse Aristoteles non hic satisfecit aduersario, qui fortasse et consilium et negotium ex necessitate fieri uolet, sed magis ad inconueniens secundum rei ueritatem quam secundum ipsius concessionem ducit. Sed nec Aristotelis fortasse haec argumentatio fuit, sicut supra diximus, immo aduersus se commotam ipse eam proponit ut dissoluat. Cui quidem cum in pluribus fortasse resistere posset, ut in secunda consequentia, quae inter opposita proponitur et quando ipsius antecedens falsum accipitur, illud tamen praecipue curauit resecare quod maxime aduersum se uidebat contendere, atque de proprietate[m] contradictionis proposita sententiam suam aperire. Sic autem falsa potest ostendi secunda consequentia: si quia hoc ex necessitate continget, non eueniet per consilium uel negotium, et quia per illa ex necessitate continget, non continget per ipsa; unde si per illa ex necessitate continget, non continget per illa ex necessitate, quod falsum est. Omnem insuper inferentiam inter opposita calumniamur, sicut in loco ab oppositis demonstrandum esse proposuimus.

DE UNIS ET MULTIPLICIBUS SEU COMPOSITIS ET SIMPLICIBUS PROPOSITIONIBUS

Nunc autem quae sint unae quaeue multiplices propositiones ordo est exsequendi. Sunt enim, quemadmodum dictiones, aliae unae in sensu, ut quae unam habent impositionem, sicut uniuocae et singulares, aliae uero multiplices, quae scilicet diuersas habent impositionis causas, sicut aequiuocae; sic etiam orationes alias unas esse, alias contingit esse multiplices; nec solum perfectas quemadmodum propositiones huiusmodi diuisio comprehendit, uerum etiam imperfectas, ut definitiones seu descriptiones. Est enim huius definitionis: 'animal rationale mortale' una sententia secundum hominis constitutionem quam ostendit; huius autem: 'homo albus ambulans', multiplex est sensus; quae quidem homines albos /223/ ambulantes describit nec eorum constitutionem ostendendo, -- quippe accidens substantiam non constituit, cum non sit prius in natura, immo posterius, -- sed eos accidentium informatione quodammodo depingendo. Sed de hac quidem multiplicitate uberius in sequentibus disputabitur.

Multiplicium autem propositionum aliae in parte multiplicitatem habent, aliae in toto. Quae uero in toto multiplicitatem habent atque diuersarum propositionum sensus continent, modo ambiguae sunt, uelut ista: 'uideo lupum comedere panem'; modo non, uelut ista: 'Socrates dormit et idem stertit'. Ambiguae uero sunt quae in eadem uocis materia diuersos exprimunt intellectus, siue in eodem constructionis ordine siue in diuerso illud faciant. Casus enim aliquando loca permutant secundum sensuum diuersitatem, hoc modo: cum enim dicitur: 'mancipium defert pomum', potest et 'mancipium' praeponi nominatiuas et 'pomum' subiungi accusatiuus, uel econuerso. In eodem autem ordine structurae multiplicitas quandoque existit, ueluti cum dicitur: 'quoddam animal est rationale et irrationale'. Potest enim hic intelligi sensus unius propositionis falsus aut duo ueri. Si enim illud 'et' unam propositionem particularem alii coniungat hoc modo: 'quoddam animal est rationale et quoddam animal est irrationale', duae sunt uerae enuntiationes. Si uero sola praedicata coniungat circa idem> illud subiectum, ut uidelicet quoddam animal utrumque esse intelligatur, falsus est omnino sensus, cum potius nullum animal sit utrumque.

Multiplicitas uero partis alia est in dictione, alia in oratione; in dictione quidem hoc loco: 'canis est substantia'; in oratione uero hic: 'Socrates est homo albus ambulans'. Hanc enim> orationem Aristoteles in Secundo Periermenias unam enuntiationem non efficere propter sui multiplicitatem ostendit. "ex 'albo' autem, inquit, et 'homine' et 'ambulare' non fit unum," quare non sunt unum; "quare nec, si unum aliquid de his affirmet aliquis, erit affirmatio una, sed uox quidem una, affirmationes uero multae, nec si de uno ista, sed similiter plures. "At uero inquirendum nobis est quare magis> 'homo albus' una sit dicenda oratio quam 'homo albus [et] ambulans'. Si enim illud quod praemiserat ipse Aristoteles, pensemus, cum scilicet ait: "at uero unum de pluribus uel plura de uno affirmare uel negare, si non est unum ex pluribus, non est affirmatio una uel negatio", non magis unam hanc appellare posse uidemur quam illam, cum nulla res ex 'homo' et 'albo' constituatur; quippe accidens substantiam non constituit. Ipse tamen 'homo albus' unam uidetur accipere /224/ cum in sequentibus ait: "de homine enim uerum est dicere et extra animal et extra bipes et ut unum et hominem et album et haec ut unum", ut uidelicet ita 'homo albus' unam praedicationem reddat sicut 'animal bipes'. Sed, sicut in Primo Postpraedicamentorum ostendimus, non de unitate sensus hoc loco agitur, sed magis de unitate dictionis per compositionem. Unam tamen fortasse praedicationem haec oratio 'homo albus' facit atque eam in sensu unam esse confiteri possumus. Quod tamen illam 'homo albus ambulans' unam esse omnino negamus; quodque ait superius Aristoteles non unam praedicationem fieri in pluribus uocabulis ex quibus non efficitur unum, ita accipiendum est: ex quibus unus sensus non generetur, ut uidelicet illud 'unum' magis ad unitatem intellectus quam ad constitutionem eiusdem rei referatur. Unum autem intellectum demonstrat unius adiectiui nominis ad substantiuum suum adiunctio, ut 'homo albus', 'animal rationale'; unde et unum nomen effici possunt. Si uero plura accidentia circa fundamentum determinentur, ueluti si dicamus: 'homo albus ambulans', albedinem et ambulationem circa hominem determinamus. Dum uidelicet ipsum tamquam informatum illis accipimus, non est una praedicatio nec una sententia orationis. Sed cum utraque eidem, hoc est homini, accidentia sint atque singula circa hominem accipiantur atque ad ipsum referantur, talis est sententia ac si diceremus: 'homo albus', 'homo ambulans', duas scilicet orationes diuersim ponentes. Unde et cum dicimus: 'animal rationale mortale', si unam sententiam uelimus efficere, non sunt circa eamdem animalis> essentiam rationalitas et mortalitas accipienda neque utraeque formae ad eamdem materiam referendae, sed 'mortale' circa speciem illam quae est animal rationale, determinatur; alioquin multiplex esset oratio, tamquam diceretur: 'animal rationale', 'animal mortale', si uidelicet utraque circa animal acciperetur. Est itaque 'animal rationale' in definitione hominis pro uno substantiuo nomine speciei animalis positum, cui 'mortale' tamquam adiectiuum copulatur, et sic una est in sensu definitio, sicut 'homo albus'.

At uero quaeritur, cum 'homo albus' hominem et albedinem significet, ex quibus rebus una non fit substantia, quomodo una sit ipsius sententia. Ait namque Aristoteles in Primo Periermenias: "si uero unum nomen duobus impositum sit ex quibus non fit unum, non est una affirmatio uel negatio, ut si quis ponat hoc nomen 'tunica' homini et equo." Sed ibi quidem ebisse uidetur de significatione per impositionem quae in /225/ sententia continetur. Nam 'homo albus' et hominem album per impositionem demonstrat et albedinem circa ipsum determinat. De significatione quoque sententiae determinamus pro eo quod 'animal' et homini et equo, ex quibus unum fit, per impositionem datum est; sed nullius sententiam determinate in se continet atque ideo in significatione multiplex dictio non est. Quae uero multiplex est dictio secundum impositionem multas continet sententias atque res singulas in sententia tenet. At uero quod Aristoteles ait hoc modo potius accipiendum est, ut multiplicem illam dictionem dicamus quae pluribus imposita est ex quibus non fit unum, hoc est plura in sententia tenet non secundum id quod ex eis unus procedat intellectus. Sic autem econuerso omnis illa una est dictio quae plurium significatiua est, secundum id quod ex eis unus intellectus procedit. Sed non necesse est omnes illas dictiones unas esse quae talia significant ex quibus una res constituitur. Nam etsi animalitas et rationalitas hominem constituant, potest tamen illud unum nomen aequiuoce dari. Quaecumque ergo uoces plura ita significant quod ex ipsis non unus intellectus consistat, multiplices dicuntur; quae uero ita quod unus ex eis intellectus proueniat, unae erunt, etsi unius rei substantiam non perficiant res significatae; ut 'homo albus' una est in sensu oratio, licet ex albedine et homine nullius rei substantia constituatur. At uero 'homo albus ambulans' nonnisi multiplex esse potest; nec 'homo albus' pro uno substantiae uocabulo poni potest, cum id quoque designet quod per accidens inest. Nec hominis substantia in eo quod alba est tamquam fundamentum ambulationis recte sumitur, uel in eo quod ambulans est tamquam subiectum albedinis; sed utrique aequaliter ipsa hominis essentia subiecta est nec alterum per alterum homini inest, sed unumquodque quod in> se subiecta hominis essentia suscipit, quae tunc tantum tamquam fundamentum proprie sumitur, cum in essentia sua tantum accipitur, quam integram et cum accidentibus et sine eisdem conseruare potest.

Sunt autem qui adstruant diuersa accidentia unam enuntiationem facere, cum talia sumuntur quae ad diuersa referuntur, ueluti si dicatur: 'homo citharaedus bonus'. Nam citharaedus per se inest homini, bonitas uero per citharizationem, cum non bonus nisi in arte citharizandi intelligitur; ut sicut 'homo' subiectum ponitur 'citharaedi', ita 'citharaedus' 'boni'. At si multiplicitatem enuntiationis facit relatio diuersorum ad idem, multo magis relatio diuersorum ad diuersa, quando non solum ea quae referuntur multa sunt, uerum etiam ea ad quae referuntur, multiplicitas /226/ geminatur. Sic namque magis multiplicem dicimus enuntiationem quae plura de pluribus enuntiat, quam quae plura de uno uel unum de pluribus praedicat. Fortasse etiam nec una oratio dici potest 'homo citharaedus bonus', cuius partium coniunctio competens non uidetur. Cum enim pro substantiuo utimur uocabulo 'citharaedi', alii substantiuo, quod est 'homo', non recte adiungitur tamquam ipsius adiectiuum nec est insuper 'citharaedus' tale sumptum quod adiectiuum debeat dici, sicut nec 'uir' nec 'femina' seu 'uirgo' aut 'miles', et quae in neutro genere deficiunt. Non enim in constructione substantiuis bene adiunguntur, ut uidelicet dicamus 'homo uir' uel 'homo miles', immo haec quoque tamquam substantiua praeiacere facimus, hoc modo: 'uir bonus', 'uir pius', 'miles strenuus', 'uirgo sapiens'. Quodsi 'citharaedus bonus' pro uno nomine sumamus, sicut oportet, ut bonitatem in citharizando intelligere ualeamus, quemadmodum in Primo Postpraedicamentorum ostendimus, tunc quoque competens non erit coniunctio, cum> 'citharaedus bonus' propter suprapositam causam adiectiuum dici minime possit, quod scilicet neutro caret. Verum etiam adiectiuum dici non potest quod ex his componitur quae sibi in oratione tamquam substantiuum et adiectiuum apponi dicuntur; sicut nec 'homo albus' nec 'miles fortis' ullo modo adiectiua esse substantiui permittit adiunctio, quando nomina composita sumuntur.

Patet autem ex suprapositis descriptiones quae ex pluribus accidentibus fiunt unam praedicationem non facere nec unas in sensu consistere, licet unam rem subiectam habeant quam describunt, ut haec descriptio: 'homo albus crispus Sophronisci filius'. Cum autem partis multiplicitas non solum in sensu, uerum etiam in rebus significatis est, multo magis multiplex enuntiatio est, ueluti ista: 'latrabile animal est canis' uel 'omnis canis est substantia'; cum 'canis' aequiuoce in designatione trium ponitur et dicitur: 'latrabile animal est canis', tantumdem proponitur ac si diceretur esse illa tria quae a> 'canis' nomine significantur. Ut sit semper enuntiatio falsa, cum> in quadam una significatione sua huiusmodi uoces multiplices enuntiantur.

Quidam tamen has etiam ueras seruare uolunt in quibus multa de uno praedicari dicunt, eam praedicationem sub disiunctione ponentes, ueluti cum dicitur: 'latrabile animal est canis', id uolunt intelligi: latrabile animal esse uel latrabile animal uel marinam beluam uel caeleste sidus, hoc est aliquam de his tribus rebus quas signiÞcat 'canis'. Sed hoc quidem non est praedicari multa, sed unum, quando scilicet unum /227/ tantum illorum trium attribuit; nec 'canis' nomen secundum aequiuocationem ita est accipiendum, ut unum de illis tribus indeterminate in ipso intelligatur, quippe iam esset una impositio ipsius secundum sensum unum, sed pro tribus nominibus conuenit ipsum locari. Sic enim Priscianus multa nomina in unam uocem incidere dixit, quando scilicet eadem uocis materia diuersorum nominum significationis sententiam> tenet atque officium. Unde oportet, cum dicitur: 'latrabile animal est canis', si 'canis' nomen aequiuoce sumatur, tantumdem ipsum efficere quantum tria nomina quibus aequipollet. Unde bene Aristoteles cum 'tunicae' nomen homini et equo aequiuoce imponi dixisset talemque enuntiationem fieri: 'tunica est alba', "nihil, inquit, differt dicere quam dicere equus est albus et homo est albus," quippe 'tunicae' nomen unicuique per se tamquam proprium nomen datum fuit, secundum id scilicet quod unumquodque erat in se, non ex ea communi causa quidem impositum illis duobus quod ipsa sit de collectione; alioquin illa non esset multiplex impositio, sed semel facta ex eadem causa utrumque designaret nec diuersa uocis sententia esset, sed eadem.

Patet autem ex superioribus multiplicitatem in parte propositionis consistere, quotiens ipsa pars multos generat intellectus, siue oratio sit siue dictio. Est autem multiplex intellectus, uel cum> multae res subiectae sunt, uel cum una. Nam 'homo albus ambulans', cum uel praedicatur uel subicitur, unam tantum rem demonstrat, quae scilicet albedinem et ambulationem suscipit; 'canis' autem multiplicitas non solum in> intellectu est, uerum etiam in rebus; unde multa per ipsum uel praedicari uel subici possunt. Si quis enim dicat: 'omnis canis est substantia', id tantum proponit ac si diceret et latrabile animal et marinam beluam et caeleste sidus substantiam esse. At in eo multiplex apparet illa.

Sed opponitur quod similiter quaelibet uniuersalis propositio multiplex debeat iudicari, ueluti ista, quae una est: 'omnis substantia est substantia', multiplex debet uocari, in eo scilicet quod multis aequipolleat propositionibus, his scilicet: 'omne corpus et omnis spiritus est substantia', quas quidem cum inferre dicatur, ab ipsis quoque mutuo inferri conceditur. Sed licet mutuam inferentiam ad alias habere concedatur, non tamen ideo propter illas multiplex iudicanda est, nisi earum sententias contineret; quod falsum est. In nomine enim substantiae nullo modo sententia inferiorum nominum continetur, immo /228/ potius in inferioribus sensus superiorum tenetur; cumque substantiae nomen uniuocum sit, non est ipsius intellectus multiplex, sed unus, quod ex eadem naturae conuenientia significatis est impositum. At uero 'canis' sicut multiplicem habuit impositionem, ita etiam multiplicem tenet significationem secundum intellectuum diuersitatem. Unde ea propositio quae dicit: 'omnis canis est substantia', recte pluribus propositionibus aequipollere uidetur eam>demque cum ipsis tenere sententiam, cum his scilicet quas supra posuimus.

Sed fortasse opponitur quod, si ea quae dicit: 'omnis canis est animal', eadem est in sensu cum his tribus: 'latrabile animal est animal', 'marina belua est animal', 'caeleste sidus est animal', oportet, cum haec falsa sit, illas quoque tres falsas esse; quod enim falsae propositioni aequipollet, falsum esse necesse est. At uero hae tres neque tantum falsae neque tantum uerae dici possunt, quarum una falsa est, duae autem uerae. Illa uero tantum falsa dicitur cum sit eius diuidens uera 'non omnis canis est animal', ut caeleste sidus. At uero si aequipollentiam secundum inferentiam, non secundum identitatem sententiae, accipiamus, non necesse erit fortasse omnia quae falsis aequipollent falsa[s] esse; quippe 'omnis substantia est corpus' ad istas duas: 'omne corpus est corpus' et 'omnis spiritus est corpus' secundum mutuam inferentiam dicitur habere aequipollentiam; quae cum tantum falsa sit, istae tamen duae neque falsae dici neque uerae possunt, sed una tantum uera est et altera falsa. At uero quaecumque ueris aequipollent, uera esse necesse est. Si uero aequipollentiam non tantum secundum mutuam inferentiam, uerum etiam secundum identitatem sententiae sumamus, uerum est et quaecumque eadem sunt cum falsis, falsa esse. Sed fortasse 'omnis canis est animal', quando in sententia trium propositionum sumitur, neque uera tantum neque falsa dici potest, sed partim uera et partim falsa, secundum ueri uel falsi continentiam. Possunt autem uel plura praedicari uel plura subici singillatim, nec tamen multas propositio [ei] sententias in se continet. Si enim dicam: 'hoc latrabile animal est canis', hoc est unumquodque illorum trium, unius tantum enuntiationis sensum facio falsum; ueluti si dicam: 'Socrates est rationalis et irrationalis', haec tantum falsa est enuntiatio cuius diuidens tantum uera esse comprobatur, haec scilicet: 'Socrates non est et rationalis et irrationalis', hoc est non est utrumque. Si autem haec propositio: 'Socrates est utrumque' eadem esset cum his duabus: 'Socrates est rationalis', 'Socrates est irrationalis', neque uera tantum neque falsa esse diceretur. Sic quoque et 'quoddam animal est rationale et irrationale', cum falsa sit, eo uidelicet /229/ quod nullum animal sit utrumque, duarum uerarum sensus non continet, harum uidelicet: 'quoddam animal est rationale', 'quoddam animal est irrationale'; nec ista: 'quoddam animal neque est rationale neque est irrationale' hoc est 'quoddam animal est neutrum', quae etiam falsa est, harum sententias continet quae uerae sunt: 'quoddam animal non est rationale', 'quoddam animal non est irrationale'; cum enim 'quoddam animal' semel ponitur, idem animal in ipso accipitur. Cum autem bis profertur, potest secundum diuersa animalia uerus consistere sensus. Nam et quoddam animal rationale est et quoddam irrationale, quantum ad diuersa animalis indiuidua; sed non ideo quoddam est utrumque, immo nullum utrumque est, sicut et nullum neutrum dici potest.

Possunt itaque plura> de eodem singillatim praedicari, nec tamen diuersi erunt propositiones sensus, si uidelicet subiectum semel sumatur. Oportet enim, ut multae sint sententiae utrorumque terminorum in quibus propositiones consistunt, aequaliter plures acceptiones esse atque ad singulas copulationem referri; alioquin non erunt multae propositiones in sensu, nisi multis propositionibus earum sensus exprimi possint. Ad sensum uero uniuscuiusque propositionis et terminorum necessaria est positio et copulae interpositio.

Possunt etiam multa esse subiecta quibus singulis unum attribuatur; nec tamen multi propositionum sensus erunt, ueluti cum dicitur: 'omnis canis est animal', hoc est 'unaquaeque de significationibus illius nominis quod est 'canis', est animal'; quod tantum falsum est. Similiter et eius aequipollens, haec scilicet: 'latrabile animal, marina belua, caeleste sidus sunt animalia', falsa est tantum et unius propositionis sententiam tenet, hanc scilicet quod animal unicuique illorum trium conuenit.

Possunt etiam plura singula de pluribus singulis pruaedicari in sensu unius propositionis, ueluti si dicam unumquodque illorum trium esse unumquodque illorum trium, et Socratem et Platonem singulos esse Socratem et Platonem singulos.

Cum autem propositiones aliae unitatem uel multiplici tatem in parte, aliae in tota enuntiationis sententia habeant, illae quae in parte multiplicitatem habent, diuidentem propositionem habere possunt. Sunt namque diuidentes: 'hoc latrabile animal est illa tria', et 'ipsum non est illa tria'. At uero quando multiplex in sensu est tota enuntiatio, multis propositionibus multae diuidentes debentur, ut sunt quidem in contradictione hinc multae affirmationes, illinc multae negationes; nec iam necesse est hanc partem esse ueram, illam uero falsam. Unde in Primo /230/ Periermenias Aristoteles: "quare non necesse est hanc quidem contradictionem ueram esse, illam uero falsam." Bene autem dixit: "non necesse est in multiplicibus enuntiationibus hanc partem contradictionis esse ueram, illam uero falsam," innuens scilicet quod aliquando altera pars uera sit, altera falsa; quando scilicet multiplicitas est in parte uel quando etiam multiplicitas est secundum totam enuntiationem, aliquando una pars contradictionis est uera et alia falsa, ueluti 'hic homo est rationalis' et 'hic homo est mortalis'; aliquando minime, ueluti cum dicitur: 'hic homo est homo', 'hic homo est equus', 'hic homo non est homo', 'hic homo non est equus'. Unam enim partem contradictionis hinc duas affirmationes ponimus, illinc uero duas negationes, quarum utraeque nec uerae sunt nec falsae, sed utrarumque una uera est et altera falsa.

At uero si multis propositionibus unam uelimus diuidentem reddere quae omnium simul sensum perimat, tunc quoque non necesse erit alteram partem esse ueram et alteram falsam; nam illae plures quae destruentur, tales esse poterunt quod uerae erunt nec falsae. Licet autem Aristoteles unam definiat enuntiationem quae unum de uno enuntiat, saepe tamen unitatem propositionis destruit uel diuersa enuntiatio praedicati, hoc modo: 'Socrates est homo', 'Socrates non est homo', uel 'Socrates currit', 'Socrates non currit', uel diuersa subiecti acceptio, sic 'omnis homo est homo', 'quidam homo est homo', uel diuersa uerbi tempora, ut cum 'est' et 'fuit' et 'erit' proponitur, et quicquid insuper diuersum propositionis sensum facit. Saepe etiam partis multiplicitas in terminis non est, sed in determinatione, hoc modo: 'ego uideo canem, illa uidelicet tria'.

Cadunt autem sub diuisione unarum et multiplicium propositionum non solum categoricae enuntiationes, uerum etiam hypotheticae. Sunt multiplices hypotheticae in quibus uel ex uno plure uel ex pluribus unum uel ex pluribus plura consequuntur; ex uno quidem plura sic:

    si est homo, est rationale et mortale

ex pluribus uero unum hoc modo:

    si est rationale uel mortale, est animal

ex pluribus autem plura ita:

    si est homo et equus, est rationale et irrationale

Unarum autem uocum aliae unae sunt naturaliter, aliae coniunctione; et rursus multiplicium aliae naturaliter sunt multiplices, aliae per [in]coniunctionem. Sunt autem unae naturaliter, quae /231/ secundum suam inuentionem unam tantum tenent sententiam. Unas uero coniunctione dici uolunt ad quarum sensus unitatem uel continuatio proferendi est necessaria uel aliqua coniunctio. Continuatio quidem proferendi, ut, si in definitione hominis 'animal rationale mortale' unum uelim intellectum secundum unam subiectam substantiam designare, oportet continue dictiones ipsas proferri. Si enim cum interuallo eas protulerim, unitatem sensus destruo; quippe tunc non ita designantur res sicut in constitutione hominis conueniunt, quando per se singulae capiuntur. Una etiam dicitur esse per coniunctionem hypothetica propositio, quae cum ex diuersis propositionibus copulata sit quae singulae diuersos continent sensus, in unam tamen sententiam consequentiae ipsae conueniunt, per appositam conditionem, quae una est coniunctio. Naturaliter autem multiplices sunt, quae ad unum sensum applicari nequeunt; per coniunctionem uero multiplices fieri dicuntur uoces illae quae uel per incontinuam prolationem uel per subtractam coniunctionem efficiuntur multiplices. Nota autem quod continuatio proferendi ad unitatem orationis quandoque necessaria sit, non tamen ad eam efficiendam sufficit. Unde Aristoteles: "quare autem unum sit et non multa 'animal gressibile bipes'". Neque enim in eo quod propinquae sunt partes, unum erit; sed de hoc> est alterius tractare negotii. Si enim hoc sufficeret ad unitatem quod propinquae partes proferuntur, omnes multiplices orationes unae possent fieri. At uero quae naturaliter sunt multiplices, nullo modo unae esse possunt. Iuuat itaque ad unitatem orationis continuatio proferendi, sed non sufficit. Non est autem idem simplex quod unum, nec multiplex quod compositum; unum namque et multiplex secundum sensum dicuntur, simplex uero et compositum secundum constitutionem. Quaecumque enim ex simplicibus terminis iungitur nec scilicet orationem in terminis habet, simplex dicitur, siue una sit, ut ista: 'Socrates est', siue multiplex, sicut ista: 'canis est'. Composita uero appellatur quae orationem aliquam terminum habet, siue una sit, ut ista: 'homo est animal rationale mortale' siue multiplex, ut ea quae ait: 'Socrates est homo albus ambulans'.

Haec autem de proprietatibus categoricarum enuntiationum dicta sufficiant Nunc autem in figuris et modis syllogismorum qui ex ipsis fiunt, propositum nostrum perficiamus. /232/

LIBER TERTIUS

DE SYLLOGISMIS CATEGORICIS

DE SYLLOGISMO>

Syllogismum itaque in Primo Analyticorum suorum Aristoteles tali definitione terminauit: "syllogismus, inquit, oratio est in qua positis aliquibus aliud quid a positis ex necessitate consequitur ex ipsis esse; dico autem ex ipsis esse per ipsa contingere; per ipsa uero contingere nullius extrinsecus egere termini ut fiat necessarium." Quam etiam definitionem Boethius in Secundo Categoricorum suorum commemorat ac diligenter singulas expediendo differentias pertractat, sicut in illa altercatione de loco et argumentatione monstrauimus quam ad simplicem dialecticorum institutionem conscripsimus. At uero hic quoque ubi syllogismorum naturam principaliter tractandam suscepimus, non incommode singula breuiter annotamus.

Quod igitur syllogismum orationem uocauit quamdam, ipsius differentiam a simplicibus dictionibus ostendit. Per id uero quod plures propositiones ponit in argumento ex quibus conclusio infertur, ab enthymemate siue exemplo diuiditur. In eo uero quod ex concessis infert, argumentum habere monstratur atque a quibusdam hypotheticis propositionibus differt, quae, cum formam syllogismi tenea[n]t earum complexio, non sunt tamen antecedentes propositiones concessae, ueluti ista:

    si omnis homo est asinus et nullus asinus est equus, nullus homo
    est equus

In hoc uero quod necessario ex praemissis conclusio prouenit, ab inductione differre dicitur. Hoc uero quod ipsa conclusio diuersa a praemissis propositionibus esse debet, ridiculosos syllogismos excludit, ut sunt isti:

omnis homo est risibilis sed omne risibile est risibile ergo omnis homo est risibilis

rursus:

omnis homo est homo sed omnis homo est homo ergo omnis homo est homo

Hi quidem nec syllogismi proprie debent dici nec argumentatio, quod eam quae iam concessa fuerat propositio, tamquam dubiam concludunt. Quod uero ait ipsam conclusionem prouenire per proposita, tale est ut ita perfecta sit inferentia syllogismi ut complexione[m] antecedentium propositionum quodammodo iam innuatur complexio conclusionis. Idque ipsum poni dicimus ad differentiam talium complexionum in quibus aliquid aut plus quam debeat aut minus ponitur. Plus autem quam debeat si> superflue aliquid aggregatur hoc modo:

    omne bonum iustum est
    omnis uirtus bona est et sol in Cancro est
    omnis> igitur uirtus iusta est

Minus autem ponitur hoc modo:

     omnis homo animal est
     sed omne animal animatum est
     igitur omnis homo corpus est

Defuit enim ad perfectionem inferentiae ea propositio quae omne animatum corpus esse ostenderet.

Syllogismorum autem alii categoricae formae sunt, alii hypotheticae. Categoricam quidem compositionem habent qui ex solis categoricis propositionibus componuntur, qui etiam categorici nominantur, ut sunt hi de quibus in praesenti tractandum est nobis. Hypotheticam formam tenent qui aliquam hypotheticam propositionem in sui constitutione continent; unde etiam hypothetici nominantur, ueluti iste:

si est homo est animal sed est homo ergo est animal

Licet enim et assumptio et conclusio categorica sit enuntiatio, ex sola tamen propositione prima quae hypothetica est, hypotheticus syllogismus totus appellatur. Sed de his alias. Nunc uero de solis categoricis cura est disputare.

DE SPECIEBUS CATEGORICORUM>

Horum autem Aristoteles alios perfectos, hoc est euidentes per se, esse dixit, alios imperfectos, id est non per se perspicuos. "Perfectum autem, inquit, dico syllogismum qui nullius alterius indigeat /234/ praeter assumpta ut appareat esse uerus," ut illi quattuor quos in prima figura ipse disponit; "imperfectum uero quod indiget aut unius aut plurimorum", ut sunt omnes illi quos ipse in secunda et tertia figura posuit, quarum complexio cum per se euidentiam non habet ut statim inferentiae credatur eius, in modos primae figurae resoluntur, a quibus etiam principium sumunt per conuersionem, sicut posterius apparebit, ac per ipsos qui euidentes sunt, fidem capiunt, modo quidem una propositione conuersa, modo duabus, sicut in sequentibus liquebit.

DE FORMA, FIGURA ET MODO SYLLOGISMI>

Nunc uero quid formam syllogismi quidue figuram aut modum /234.l0/ appellemus, distinguendum censeo. Significant autem diuersas ipsius compositiones. Formam quidem eam dicimus compositionem syllogismorum secundum quam categorici et hypothetici diuiduntur ab inuicem, in eo scilicet quod hi> categoricam constitutionem habent -- in eo quod ex solis categoricis propositionibus constant --, illi hypotheticam, secundum id quod aliquam continent propositionem hypotheticam.

Figuram uero secundum dispositionem medii termini accipimus, quem tribus modis uariari contingit in his quae praeponuntur propositionibus ad demonstrationem conclusionis. Cum enim singulae figurae syllogismorum minus quam tribus terminis contineri non possint, ille qui medius intendit, modo ita disponitur ut, cum in una propositione subiciatur, in alia praedicetur, quae prima est figura, hoc modo: 'omne bonum iustum est, omnis uirtus bona est'; modo uero ita communis est utrique propositioni ut in utraque praedicetur, quam quidem secundam figuram dicimus, hoc modo: 'omne iustum bonum est, nullum malum bonum est'; modo etiam ita ab utraque participatur ut in utraque subiectus sit, quae tertia figura uocatur, hoc modo: 'omne bonum iustum est; omne bonum uirtus est'.

Modorum uero diuersitates secundum qualitatem aut quantitatem propositionum syllogismi consideramus, in eo scilicet quod quidam ex solis affirmatiuis, quidam uero ex affirmatiuis simul et negatiuis constituuntur, aut quidam ex solis uniuersalibus, alii uero ex uniuersalibus simul et particularibus. Nam affirmatiuum et negatiuum ad qualitatem enuntiandi, uniuersale uero et particulare ad quantitatem subiciendi referuntur, in eo scilicet quod praedicatum modo affirmando, modo negando enuntiatur. Subiectum uero modo circa omnes, modo circa unum accipitur hoc modo: 'omnis homo est albus', 'quidam homo est albus', 'nullus homo albus est', 'quidam homo albus non est'.

/235/ Manifestum est autem ex his quae dicta sunt, figuras syllogismorum in his consistere propositionibus quae altero termino participant. Sunt autem propositiones aliae inuicem participantes, quae scilicet aliquem communem terminum habent, aliae uero non participantes, quae scilicet nullum eumdem terminum communicant, ueluti istae: 'Socrates legit', 'Plato disputat'. Participantium autem duo sunt modi. Aliae namque utroque termino participant, aliae uero altero tantum. Quae uero utroque participant, aliae ad eumdem ordinem, aliae ad ordinis commutationem; ad eumdem quidem ordinem sicut contrariae uel subcontrariae, subalternae siue contradictoriae; ad ordinis uero commutationem participatio in conuersione consistit. Sed de his quidem quae utroque termino participant in Secundo poicherii nostri satis dictum esse arbitror.

Nunc uero de his superest tractare quae altero termino participant in quibus figuras syllogismorum consistere supra diximus. Prima namque figura in his dinoscitur in quibus id quod in una subicitur, in alia praedicatur, hoc modo: 'omne iustum bonum est', 'omnis uirtus iusta est'; uel ita: 'omne iustum bonum est', 'omne bonum uirtus est'; siue enim id quod in prima subicitur, in secunda praedicetur, siue quod in prima praedicatur, in secunda subiciatur, primam figuram facimus. Non enim transpositio ordinis propositionum diuersam figuram facit, sed conuersio terminorum. Procreantur enim ex prima figura secunda et tertia per conuersionem alterius propositionis. Secundam quidem ex prima procreari Boethius [qui] in Secundo Categoricorum ostendit maiore extremitate conuersa, tertiam uero ex eadem nasci per conuersionem minoris extremitatis. Extremitates autem uocamus terminos conclusionis, ad quorum inter se cohaerentiam uel remotionem comprobandam medius terminus in propositis enuntiationibus intercedebat. Medium uero terminum illum dicimus qui ad conclusionem eorum quae probare uolumus, interponitur, utrique quidem antecedentium propositionum communis, cum in conclusionem numquam ueniat. Maior autem et minor extremitas non secundum continentiam rerum, sed secundum quamdam dignitatem accipitur. Illam namque maiorem, hoc est digniorem, dicimus quae in conclusione praedicatur; quae uero in ipsa subicitur, minorem et posteriorem appellamus, quippe principalis terminus propositionis praedicatus dicitur, a quo etiam propositio praedicatiua nominatur, de quo /236/ etiam quaestio quae probatur, fieri dicitur, cuius quoque inhaerentiam ad minorem extremitatem uel remotionem syllogismus ostendit.

Si quis igitur ex prima figura secundam procreare desideret, conuertat eam propositionum in qua maior extremitas ponitur, alia propositione manente, ueluti cum tales sint primae figurae propositiones: 'omne iustum bonum est', 'omnis uirtus iusta est', talem in primo modo primae figurae conclusionem habentes: 'omnis uirtus bona est'>; ex qua quidem conclusione apparet 'bonum' maiorem extremitatem appellari. Si quis eam praecedentium propositionum conuerterit, quae scilicet fuit prima propositio syllogismi, secundam figuram efficiet hoc modo: 'omne bonum iustum est', 'omnis uirtus iusta est'. Si uero eam propositionem conuertat in qua minor ponitur extremitas, quae scilicet secunda ponebatur superius, tertia figura prouenit, ex eadem figura, ex prima scilicet, et erunt tales propositiones: 'omne iustum bonum est', 'omne iustum uirtus est'.

Continet autem unaquaeque figura plures modos secundum diuersitatem, ut dictum est, qualitatis aut quantitatis propositionum. Prima namque figura auctore Aristotele quattuor modos habet; secunda quoque totidem tenet; tertia uero sex comprehendit.

Sunt autem hi primae figurae:

          omne iustum bonum est	nullum bonum malum est
         omnis uirtus iusta est	omne iustum bonum est
   omnis igitur uirtus bona est	nullum igitur iustum malum est
          omne bonum uirtus est	nullum bonum malum est
       quoddam iustum bonum est	quoddam iustum bonum est

quoddam igitur iustum uirtus est quoddam igitur iustum malum non est

Hi uero quattuor perfecti dicuntur, eo scilicet quod per se euidentiam habent nec ullius propositionis indigent ut necessario prouenire conclusio ex praemissis enuntiationibus uideatur, propositione scilicet et assumptione syllogismi. Quippe ipsa complexionis dispositio directa est, non per reflexionem conuersionis implicita, sicut complexiones aliarum figurarum quae ex prima per conuersionem prouenire demonstratae sunt. Ita quoque recta est huius figurae dispositio ut qui medius in sensu terminus intercedit, medius quoque in constructione locum teneat, quae uero extrema sunt, extremum. Sed non ita in caeteris figuris est. Unde omnes earum syllogismi in hos quattuor primae figurae syllogismos resoluendi sunt, ut euidentiam ex ipsis accipiant, sicut posterius ostendendum est.

/237/ Nunc uero propositos quattuor syllogismos diligenter inspiciamus eorumque regulas generales apponamus. Primus quidem omnino simplex est, cuius propositiones nec qualitate differunt nec quantitate, quippe omnes sunt affirmatiuae et omnes uniuersales. Huius autem regula talis est:

    si aliquid praedicatur de alio uniuersaliter et aliud subiciatur
    subiecto uniuersaliter, idem quoque subicitur praedicato eodem
    modo, id est uniuersaliter

ueluti cum 'iustum' 'bono' supponatur uniuersaliter et 'uirtus' 'iusto', 'bono' quoque ipsam necesse est supponi. Omnes uero alii syllogismi, cuiuscumque figurae sint, propositionibus uel qualitate uel quantitate differentibus coniunguntur; omnes namque alii propositionem uel particularem uel negatiuam continent. Quicumque uero particularem habent propositionem, uniuersalem quoque habere oportet; quippe ex solis particularibus nulla est syllogismi necessitas; et quicumque negatiuam aliquam habent, aliquam quoque affirmatiuam habere necesse est; nullus enim uerus est qui ex solis negatiuis texatur syllogismus.

Eius autem quem secundum modum posuimus, cuius propositiones sola qualitate disiunctae sunt, talis est regula: si aliquid remouetur ab alio uniuersaliter et aliud subicitur subiecto uniuersaliter, primum praedicatum remouetur a secundo subiecto uniuersaliter, ueluti cum 'malum' remoueatur a 'bono' uniuersaliter et 'iustum' supponatur 'bono' uniuersaliter, ab ipso -- 'iusto' scilicet, quod erat subiectum secundae propositionis, -- 'malum' uniuersaliter remouetur, quod in prima propositione praedicabatur.

Tertii quoque modi, cuius propositiones sola distant quantitate, regula talis est:

    si aliquid praedicatur de alio uniuersaliter et aliud subiciatur
    subiecto particulariter, idem subicitur praedicato quoque
    particulariter

Quarto uero modo cuius propositionum hae qualitate inuicem, illae uero quantitate dissident, talem regulam assignamus:

    si aliquid remouetur ab alio uniuersaliter et aliud subiciatur
    subiecto particulariter, primum praedicatum remouetur a secundo
    subiecto particulariter

Sicut autem tertius a primo differt in eo tantum quod posteriores propositiones particulares habet, ita quartus a secundo, et sicut /238/ isti ab eadem propositione, ita et illi incipiunt, ut sint nouem primae figurae modi; quattuor quidem ab Aristotele inuenti, quinque uero a Theophrasto et Eudemo superadditis, quibus, ut Boethius dicit>, Porphyrius in hac additione uisus est consensisse. Hi uero quinque a primis quattuor exordium sumunt atque ex ipsis per quamdam propositionum conuersionem descendunt; qui quidem katÕ ainauklasin uocantur, id est per refractionem quamdam conuersionemque propositionum.

Ac prius quidem omnes ordine disponamus; deinde qualiter ex quattuor suprapositis nascantur, aperiamus.

omne iustum bonum est nullum bonum malum est omnis uirtus iusta est omne iustum bonum est quoddam bonum uirtus est nullum malum iustum est omne bonum uirtus est omne bonum iustum est quoddam iustum bonum est nullum malum bonum est quaedam uirtus iusta est quoddam iustum malum non est.

quoddam bonum iustum est nullum malum bonum est quoddam iustum malum non est>

Nascitur autem quintus ex primo primis propositionibus manentibus atque uniuersali conclusione particulariter conuersa; a quo etiam comprobatur. Quicumque enim uniuersalem affirmatiuam in conclusione demonstrat, particularem quoque conuersionem ipsius per accidens ostendit; quippe omnis uniuersalis affirmatiua particularem conuersam infert. Sextus uero ex secundo uenit primis propositionibus manentibus et conclusione uniuersali uniuersaliter conuersa; a quo etiam fidem accipit. Quicumque enim uniuersalem negationem concludit, eius quoque simplicem conuersionem probauit: omnis enim uniuersalis negatiua sibi ipsi conuertitur. Septimus uero ex tertio manat primis enuntiationibus manentibus et conclusione particulariter conuersa; a quo etiam probationem sumit. Quisquis enim particularem affirmatiuam ostendit, eius quoque conuersionem simplicem comprobauit: omnis namque particularis affirmatiua sibi ipsi conuertitur. Ex quarto uero per conuersionem conclusionis nullus procreari potuit, pro eo scilicet quod particularis negatio conuersionem quam inferat nullam habet. Immo octauus et nonus qui restant, conuersis prioribus propositionibus quarti in ipsum resoluuntur. Octauus quidem in quartum resoluitur prima /239/ quarti propositione in secundam> octaui uniuersaliter conuersa et prima octaui particulariter in secundam> quarti conuersa, eadem in utroque manente conclusione. Nonus quoque in eumdem resoluitur prima propositione quarti in secundam noni uniuersaliter conuersa et secunda quarti particulariter in primam noni, eadem in utroque conclusione retenta.

His autem conuersionibus factis priorum propositionum octauus et nonus ex quarto demonstratur iuxta hanc regulam:

  quicquid ex consequenti prouenit, et ex antecedenti.

At uero primae propositiones octaui et noni primas propositiones quarti inferunt; unde eadem primis propositionibus horum conclusio uenit quae ex primis propositionibus quarti. In propositionibus uero aliorum trium qui per conuersionem conclusionis nascebantur, talis erat regula:

    quidquid infert antecedens, et consequens.

Hi igitur quinque superadditi modi, qui in quattuor primos resoluuntur, imperfecti dicuntur, sicut omnes alii tam secundae quam tertiae. Si quis autem uel in his uel in caeteris regulas generales requisierit, secundum terminorum dispositionem assignandae sunt, sicut in quattuor praemissis ostendimus; nec in his assignandis ulterius immorandum nobis esse censemus, sed ad caeterarum figurarum modos transeamus.

Illud tamen notandum quod aliis uerbis in regulis syllogismorum usi sumus quam Aristoteles; pro eo namque quod diximus 'aliud de alio uniuersaliter praedicari', ipse ponit 'aliud omni alii inesse'; pro eo quod diximus 'uniuersaliter remoueri', ipse dicit 'nulli inesse'; pro eo uero quod diximus 'particulariter praedicari uel remoueri', ipse usus est 'alicui inesse uel non inesse'. At uero haec uerba magis elegimus quae contemporaneorum nostrorum exercitium in usum deduxit, nihil quidem aliud quam in uerbis Aristotelis accipientes.

DE SECUNDA FIGURA EIUSQUE REGULIS>

In secunda uero figura quattuor tantum modos communis omnium sententia tenet. Cuius quidem conclusiones in eo a conclusionibus primae figurae differunt quod, cum in prima figura per nouem supradictos modos et affirmatio et negatio uniuersalis et affirmatio et negatio particularis in conclusionem ueniat, in secunda figura solae negatiuae uniuersales siue particulares concluduntur.

Fit igitur secundae figurae primus modus, quotiens per primam figuram ex uniuersali negatione et uniuersali affirmatione uniuersalis negatio concluditur. Secundus uero est qui ex uniuersali affirmatione et uniuersali negatione uniuersalem negationem colligit. Tertius uero, /240/ quando ex uniuersali negatione et particulari affirmatione particularis negatio infertur. Quartus autem fit, cum ex uniuersali affirmatione et particulari negatione particularis negatio prouenit, ut subiecta descriptio monstrat:

nullum malum bonum est omne iustum bonum est omne iustum bonum est nullum malum bonum est

    nullum igitur iustum malum est	nullum igitur malum iustum est

nullum malum bonum est omne iustum bonum est quoddam iustum bonum est quoddam malum bonum non est quoddam igitur iustum malum non est quoddam igitur malum iustum non est

Primi quidem talis est regula:

    si aliquid remouetur ab aliquo uniuersaliter et aliud subicitur
    praedicato uniuersaliter, primum subiectum remouetur a secundo
    subiecto uniuersaliter.

Secundi uero ea est:

    si aliquid praedicatur de aliquo uniuersaliter et praedicatum
    remouetur ab aliquo uniuersaliter, subiectum remouetur ab eodem
    uniuersaliter.

E regulis autem istorum caeterorum quoque regulas perpende, qui tantum ab istis in particularitate posteriorum propositionum differunt -- tertius quidem a primo, quartus uero a secundo -- ab eadem incipientes propositione.

DE MODORUM EIUS RESOLUTIONE IN PRIMAE>

Quoniam autem imperfectos omnes huiusmodi syllogismos supra esse diximus atque fidem sui capere ex his quattuor quos in prima figura Aristoteles posuit, qualiter hi quoque in eos resoluantur, ostendamus. At uero primus et secundus et tertius per conuersionem resoluuntur, primus quidem et secundus secundae figurae modus in secundum primae figurae modum; tertius uero secundae figurae in quartum primae figurae; quartus uero secundae figurae ex primo primae figurae per impossibilitatem solam ostenditur. Resoluitur autem primus secundae figurae in secundum primae hoc modo: conuersa prima uniuersali negatione uniuersaliter et manente secunda, quae uniuersalis affirmatio fuit, eadem in utroque conclusio consistit. Secundus uero secundae figurae in eumdem primae figurae resoluitur sic: conuertatur secunda uniuersaliter manente prima et commutetur propositionum ordo ut hic affirmatiua praeponatur, ibi uero secunda sit; fiet conclusio uniuersalis negatiuae quae /241/ consequebatur, conuersio. Tertius autem modus secundae de quarto primae procreatur, ita ut uniuersalis negatio in prima propositione conuertatur caeteris propositionibus non mutatis. Quartus uero modus secundae per solam impossibilitatem, ut dictum est, in primum primae figurae resoluitur, eo uidelicet quod eius propositiones simplicem conuersionem non habeant: non enim uniuersalis affirmatiua uel particularis negatiua simpliciter conuerti possunt. Unde non aliam de hoc modo ostensionem facere possumus quam per impossibile. Quae quidem impossibilitas per primum modum primae figurae demonstratur hoc modo: si quis duas propositiones quarti concesserit, particularem quoque negationem quae ex his infertur, concedere cogitur, ex eo scilicet quod ex praemissis propositionibus necessario infertur. Aut enim praemissae propositiones necessario consequentem exigunt, aut ipsae diuidentem ipsius secum patiuntur. At uero sumit aduersarius quod diuidentem patiantur, quae est huiusmodi: 'omne malum iustum est'; quae, cum primae propositioni eiusdem quarti modi aggregatur hoc modo:

omne iustum bonum est

omne malum iustum est

euenit per primum modum primae figurae ut haec quoque uera sit:

omne malum bonum est

At uero, cum iam prius concessa fuerit assumptio quarti: 'quoddam malum bonum non est', et modo comprobata sit eius contradictoria: 'omne malum bonum est', duas simul habemus contradictorias ueras, quod est impossibile.

DE TERTIA FIGURA EIUSQUE REGULIS>

Restat autem nunc ut de modis tertiae figurae disputemus, quorum quidem conclusiones a conclusionibus superiorum figurarum in eo differentiam tenent quod, cum in superioribus et uniuersales et particulares colligantur, in hac solae particulares concluduntur. Cuius quidem modos sex esse praediximus. Primus autem tertiae figurae modus ex duabus uniuersalibus affirmatiuis particularem affirmatiuam concludit; secundus autem ex uniuersali affirmatiua et uniuersali negatiua particularem negatiuam; tertius uero ex particulari affirmatiua et uniuersali affirmatiua particularem affirmatiuam; quartus quidem ex uniuersali affirmatiua et particulari affirmatiua particularem affirmatiuam; quintus autem ex particulari negatiua et uniuersali affirmatiua particularem negatiuam; at uero sextus ex uniuersali negatiua et particulari /242/ affirmatiua particularem negatiuam infert. Quorum quoque exempla subiciemus:

omne bonum iustum est nullum bonum malum est

omne bonum uirtus est omne bonum iustum est

quaedam uirtus iusta est quoddam iustum malum non est


quoddam bonum iustum est omne bonum uirtus est

omne bonum uirtus est quoddam bonum iustum est

quaedam uirtus iusta est quoddam iustum uirtus est


quoddam bonum malum non est nullum bonum malum est

omne bonum iustum est	quoddam bonum iustum est
quoddam iustum malum non est	quoddam iustum malum non est


Erant autem quidam, ut Boethius meminit, qui septem in hac figura modos constituebant addentes unum, quem secundum faciebant transpositis tantum praecedentibus propositionibus primi modi et conclusione conuersa hoc modo:

omne bonum uirtus est

omne bonum iustum est

quoddam iustum uirtus est

Sed hunc, inquit, a primo modo Aristoteles non diuidit, sed> hos duos unum putat, quorum eadem est complexionis regula, haec scilicet:

si aliqua duo praedicantur de eodem uniuersaliter, primum praedicatum secundo conuenit particulariter

Unde et nos Aristotelem sequentes sex tantum modos huius figurae esse deprehendimus. Secundi uero modi talis est regula:

    si aliquid remouetur ab aliquo uniuersaliter et aliud praedicatur
    de eodem subiecto uniuersaliter, primum praedicatum remouetur a
    secundo particulariter

Tertio quoque talis aptari poterit:

    si aliquid praedicatur de aliquo particulariter et idem alio
    praedicato supponatur uniuersaliter, primum praedicatum de
    secundo dicitur particulariter.

Ex his autem suprapositis regulis caeterorum quoque regulas perpende.

Est autem annotandum quod in hac figura per omnes modos idem in prima propositione et conclusione praedicatur, quod est maior extremitas; minor uero dicitur quae in assumptione praedicatur. In secunda uero figura id quod in prima propositione subicitur, in conclusione praedicatur, quod maiorem dicimus extremitatem; minorem uero quae /243/ in secunda subicitur. In prima autem figura per quattuor priores et perfectos modos idem in propositione et conclusione praedicatur, quod maior extremitas uocatur; secunda uero quae in assumptione subicitur. In caeteris uero quinque qui in eadem figura superadditi sunt, conuersio propositionum id non seruat, sed quae minor fuit extremitas in superioribus quattuor, maior est hic appellanda secundum praedicationem conclusionis, quae per conuersionem prouenit. Ac fortasse non multum necessitatis habuit horum quinque appositio, sed satis ad naturam complexionum ostendendam illos fuisse arbitror quos Aristoteles posuit, ex quibus liquide caeterorum quoque complexiones per eamdem figuram apparent.

DE MODORUM EIUS RESOLUTIONE IN PRIMAE>

Nunc uero superest ut tertiae figurae modos quos nouissime posuimus, qui etiam per se perspicui non sunt, in primos quattuor primae figurae modos resoluamus. Quorum quidem quintus per solam impossibilitatem ostenditur, sicut quartus secundae figurae; reliqui uero omnes per conuersionem quoque possunt comprobari. Primus enim tertiae figurae modus in tertium primae figurae modum resoluitur hoc modo: ut si[t] prima propositio primi modi tertiae figurae particulariter conuertatur et secunda eius hanc particularem praecedat, tertium primae figurae modum efficis eadem conclusione retenta; qui quidem tertius conuersus sit, et de hoc dubitare non poteris: quicquid enim prouenit ex consequenti, et ex antecedenti. Verum propositiones quae in tertio praeponuntur, ex his consequi possunt quae in primo praecedunt. Secundus quoque tertiae figurae in quartum primae ita resoluendus est, ut prima manente propositione et secunda, quae uniuersalis est, particulariter conuersa, eadem inferatur conclusio. Tertius in tertium resoluitur hoc moda: ut prima huius et secunda illius eadem maneat et prima huius in secundam illius particulariter conuertatur fiatque prima in illo quae secunda est in isto, conuersa uero alterius secunda ponatur. Per conuersionem quoque conclusionis redit tertius primae figurae syllogismus. Quartus quoque in eumdem resoluitur manentibus prima et tertia propositionibus et secunda particulariter conuersa. Sextus quoque de primo procreatur prima et tertia propositione manentibus et secunda particulariter conuersa. Quintus uero qui restat per impossibile tantum ostenditur propter eamdem causam quam de quarto modo secundae figurae supra reddidimus. Haec autem impossibilitas ex primo primae figurae modo demonstratur hoc modo: uere positis praemissis /244/ propositionibus quinti conclusio eius necessario ponitur. Aut enim illis positis conclusio necessario prouenit, aut ipsae praecedentes diuidentem conclusionis patiuntur. Ponit autem aduersarius quod praemissae propositiones simul esse possunt cum diuidente conclusionis. Quae quidem diuidens talis est: 'omne iustum malum est', cui quidem cum assumptio quinti adiungitur, haec scilicet: 'omne bonum iustum est', per primum primae figurae modum infertur: 'omne bonum malum est'; quae quidem contradictoria est primae propositionis quinti, quae iam concessa fuit. Duae itaque contradictoriae simul uerae conceduntur, quod est impossibile.

Non solum autem quartus secundae figurae et quintus tertiae in priores et perfectos primae figurae per impossibile resolui poterant, uerum etiam omnes alii qui per conuersiones ostensi sunt, per impossibile ex eisdem quoque monstrari possunt. Tertius enim secundae ex secundo primae per impossibile monstratur, secundus ex tertio, primus ex quarto. Quas quidem resolutiones eodem modo dispone quo modo in resolutione quarti fieri monstrauimus, ipsa uidelicet conclusione> in contradictoriam suam mutata atque adiuncta assumptione eius modi quem resoluere uolumus. Omnes quoque tertiae figurae modi ex eisdem quattuor primae figurae per impossibile demonstrari possunt, quemadmodum quintus resolutus est, sextus quidem tertiae figurae in tertium primae, quartus in quartum, tertius in secundum, secundus in primum, primus in secundum. Nec nos illud contrahet quod in quibusdam haec impossibilitas per contradictorias, in quibusdam per contrarias ostenditur; aeque enim, immo magis, peccat qui contrarias concedit quam qui contradictorias, quippe magis sibi contrariae quam contradictoriae aduersantur. Illud quoque in perturbationem> duci non debet si aliis quandoque terminis usi sumus in resoluendo modos quam prius in disponendo.

At uero illud aliquos mouere poterit quod in ostensione impossibilitatis pro contradictoriis ac rectis diuidentibus utimur his propsitionibus quas superius in Secundo contradictorias esse negauimus, cum quandoque eas non esse ueras contingat, uniuersalem scilcet affirmatiuam et particularem negatiuam, ut sunt istae: 'omne iustum uirtus est', 'quoddam iustum uirtus non est'. At uero etsi non necessitate huiusmodi resolutio constringat, probabilitatem tamen maximam tenet. In eo etiam ipsa ex necessitate non cogit, quod non est necesse ex praemissis propositionibus /245/ aut hanc sequi contradictoriam aut illam. Multa enim sunt ex quibus neutra duarum contradictoriarum sequitur. Ex hac enim propositione quae ait: 'omnis homo est animal', neque 'omnis homo est rationalis' prouenit nec multo minus ipsius contradictoria, quae falsa est. Idem quoque in figuris syllogismorum contingit. Ex his namque duabus:

omne iustum bonum est omnis uirtus iusta est

neque ista prouenit:

omnis coruus est niger

neque ipsius contradictoria. Illud quoque disiunctionis propositum quod apponimus, satisfacere non uidetur, cum scilicet dicimus: aut praemissae propositiones necessario inferunt conclusionem, aut ipsius patiuntur diuidentem. Multae enim uidentur propositiones quae duarum contradictoriarum hanc quidem non inferunt nec illam patiuntur: neque enim> hoc recipimus:

      si Socrates est hic lapis, non est homo

nec antecedens diuidentem sequentis patitur.

At uero de calumnia huius consequentiae Topicis nostris discutiendum reseruamus. Sicut tamen haec consequentia maximam tenet probabilitatem, ita et supraposita resolutio impossibilitatis maxima probabilitate obnixa est.

DE PERMIXTIONIBUS MODORUM

Contingit autem aliquando modales enuntiationes simplicibus aggregari in modis suprapositarum figurarum, sicut in Analyticis suis Aristoteles ostendit, in prima quidem hoc modo:

omne iustum possibile est esse bonum omnis uirtus iusta est omnem igitur Virtutem possibile est bonam esse

Similiter et necessarium et uerum per modos singulos. Sic quoque et in secunda figura contingit. Si quis enim istas concedat:

nullum malum possibile est esse bonum omne iustum possibile est bonum esse

huic quoque non contradicet:

       nullum iustum est malum

Idem in caeteris modis accidit. Tertiae quoque figurae sic adiunguntur:

    omne bonum possibile est iustum esse
    omne bonum uirtus est /246/
    quamdam igitur uirtutem possibile est iustam esse

Sic et in caeteris.

Videntur quoque syllogismi ex solis modalibus ueraciter componi. Si quis enim dicat:

    omne quod possibile est mori possibile est
    omnem autem hominem possibile est mori
    omnem igitur hominem possibile est uiuere

recte primum primae figurae modum perfecisse uidetur. Tales namque etiam syllogismos, qui uidelicet ex solis modalibus componantur, Aristoteles disposuisse inuenitur. Ut enim ostenderet quod id quod futurum est necesse est fieri, tale praemisit argumentum in Primo Periermenias quod id quod> futurum est non potest non fieri: "quod autem non potest non fieri impossibile est non fieri; quod uero impossibile est non fieri necesse est> fieri"; quare intulit: "quod futurum est necesse est fieri." Idem quoque in Secundo ad falsam opinionem recidendam de aequipollentia modalium propositionum talis syllogismi usus est argumentatione, cum ait: "an certe impossibile est sic poni necessarii contradictionem; nam quod necessarium est esse possibile est esse;" adiecit autem postea: "at uero quod est possibile esse non impossibile est esse; quod uero non impossibile est esse non necesse est esse;" secundum malam dispositionem conclusit itaque: "quare quod necesse est esse non necesse est esse, quod est inconueniens."

At uero mihi hi non esse syllogismi uidentur qui ex solis modalibus compositi sunt, quorum primae propositiones medio termino non connectuntur. Cum enim dicitur: 'omne quod possibile est mori, possibile est uiuere', 'illud quod possibile est mori' subiectum est in sensu, sicut 'homo', cum dicitur: 'omnem hominem possibile est uiuere'. Tale est enim: 'omne illud quod possibile est mori, id est omnem illam rem quam mori contingit, possibile est uiuere'. Si ergo in secunda propositione ipsum praedicaretur hoc modo: 'sed omnis homo est illud quod possibile est mori', 'ergo omnem hominem possibile est uiuere' recte in syllogismo per primam figuram conclusisset. Sed iam secunda propositio simplex esset, in qua 'illud quod possibile est mori' simpliciter de homine praedicatur. Talis autem et iste syllogismus est: /247/

omne corpus quod possibile est mori, possibile est uiuere sed omnis homo est corpus quod possibile est mori quare omnem hominem possibile est uiuere

Cuius quoque assumptio simplex est, in qua corpus simpliciter homini attribuitur, determinatum quidem per illud quod subiungitur 'quod possibile est mori'.

Sic quoque in simplicibus saepe syllogismi esse uidentur qui non sunt. Si quis enim dicat:

     omne quod homo non est, est non-homo
     sed hic lapis non est homo
     ergo est non-homo

primam, quam non fecit, figuram fecisse uidetur, cum praemissae propositiones medium terminum non communicent. In prima namque propositione illud 'quod homo non est, subiectum fuit, quod in secunda praedicari debuit hoc modo: 'sed hic lapis non est illud quod non est homo'. At tunc recte concluderetur: 'quare hic lapis est homo'. Quod autem 'homo' in secunda propositione remouetur, nihil ad participationem medii termini, cum uidelicet 'homo' nec praedicatus terminus nec subiectus in prima propositione fuerit, sed in determinatione subiecti positum. Sic quoque nec medius terminus intercedit cum dicitur: 'quod necesse est esse possibile est esse', et 'quod possibile est esse non impossibile est esse', nisi ita intelligatur: 'quod necesse est esse est illud quod possibile est esse' et 'quod possibile est esse non est impossibile esse'. Sed iam prima propositio simplex, non modalis, fuerit, in qua illud 'quod possibile est esse' simpliciter enuntiatur de eo quod necesse est esse.

Licet autem syllogismi recte dici non possint hi quos ex solis modalibus constitutos adiecimus, quia tamen> maximam probabilitatem tenent, non incommode quandoque a disputantibus inducuntur. Videtur autem aliquando medius terminus syllogismi in altera propositione nec praedicari nec subici, sed in determinatione terminorum poni, quando uidelicet obliquitas casuum incumbit hoc modo:

omnis homo est animal sed quaedam albedo est hominis ergo est animali

uel>:

omnis homo est animal sed quaedam albedo accidit homini ergo animali

uel ita:

       informat hominem

ergo in animal

uel etiam ita:

       fundatur in homine

ergo in> animali

DE PERMIXTIONE TEMPORUM

Possunt quoque per tempora propositiones syllogismorum uariari in singulis figuris; in prima autem sic:

omnis homo morietur omnis citharaedus est homo quare omnis citharaedus morietur

uel ita:

   	 omnis senex fuit puer

Nestor autem est senex quare fuit puer

In secunda uero hoc modo:

nullus lapis morietur omnis homo morietur quare nullus homo est lapis

uel ita:

        nullus puer fuit iuuenis

omnis autem senex fuit iuuenis quare nullus senex puer est

In tertia quoque talis fit [ad] temporum admixtio:

omne mortale morietur omne autem mortale uiuum est quoddam igitur uiuum morietur

uel ita:

        omnis senex fuit puer

omnis senex est non puer quoddam non puer fuit puer

Sic quoque per singulos modos trium figurarum praesenti tempori caetera quoque potuerunt aggregari. Ex solis autem propositionibus caeterorum temporum nulla secundum aliquam figuram syllogismi necessitas uidetur contingere, /249/ sicut nec ex solis particularibus aut negatiuis. Si quis enim talem primae figurae dispositionem faciat:

        nullus puer fuit iuuenis

omnis senex fuit puer nullus senex fuit iuuenis

falsum omnino uidetur. Erunt tamen fortassis qui subtilius inspicientes dicant hic quoque necessariam esse conclusionem, si medius terminus, id est 'puer', eodem modo et in prima et in secunda propositione sumatur, sicut in singulis singularum figurarum modis conuenit. Si enim> medius terminus dissimiliter, hoc est in diuersa significatione, ponatur, ad extremorum conclusionem non est idoneus. At si 'puer' in secunda quoque propositione, sicut in prima, circa existentes modo tantum accipiatur, falsa prorsus uidebitur ipsa secunda quae ait: omnis senex fuit puer. Tale est enim ac si diceret: 'omnis senex fuit aliquis eorum qui modo pueritiam habent'. Quod quidem intelligi conuenit, si per se una dictio 'fuit> puer' accipiatur, sicut in Primo Postpraedicamentorum ostendimus. Si uero 'fuit puer' in secunda propositione pro una dictione acceptum praedicetur, uera fortassis enuntiatio erit, sicut in eodem monstrauimus. Sed iam figura syllogismi, sicut et necessitas, deperit, quippe medius terminus non consistit, scilicet cum in prima propositione 'puer' subiectus est>, in secunda 'fuit puer' praedicatur. Sic quoque et si dicatur:

omnis qui fuit iuuenis fuit puer omnis autem senex fuit iuuenis quare omnis senex fuit puer

licet necessario prouenire conclusio uideatur, nulla tamen est figurae dispositio, sicut nec in his complexionibus quas ex solis modalibus supra coniunximus. In prima namque propositione 'ille qui iuuenis fuit' subicitur, qui in secunda non praedicatur. Non enim ita dicebatur: 'omnis senex est ille qui fuit iuuenis', immo ita: 'omnis senex fuit iuuenis', in quo tantum 'iuuenis' praedicari a pluribus dicitur. Si uero 'fuisse iuuenem' pro uno praedicato sumamus, eaedem fortassis propositiones erunt, hae scilicet: 'omnis senex fuit iuuenis' et 'omnis senex est ille qui fuit iuuenis', et> tunc medii termini communitas figurae complexionem seruabit. Sed iam secunda propositio de praesenti uidebitur in qua 'est' copula intelligitur, ac si hoc modo diceretur: 'omnis senex est ille quifuit iuuenis'. Haec de categoricis tam propositionibus quam syllogismis dicta doctrinae sufficiant.

FINIS CATEGORICORUM


LIBER PRIMUS

DE LOCIS

INTRODUCTIO>

Sicut ante categoricorum syllogismorum constitutionem ipsorum materiam in categoricis propositionibus oportuit praeparari, ita et ante hypotheticorum compositionem eorum propositiones hypotheticas (unde et ipsi hypothetici nominantur) necesse est tractari. Nullae autem idoneae propositiones in constitutione syllogismi sumuntur nisi quibus auditor consentit, hoc est quas pro ueris recipit, sicut ex definitione syllogismi, quam in extrema parte Categoricorum posuimus, manifestum est. Quoniam ergo hypotheticae enuntiationes quarum sensus sub consecutionis conditione proponitur, inferentiae suae sedem ac ueritatis euidentiam ex locis quam maxime tenent, ante ipsas rursus hypotheticas propositiones Topicorum tractatum ordinari conuenit, ex quo maxime hypotheticarum propositionum ueritas seu falsitas dinoscitur.

Locum ergo genera1iter definientes uim inferentiae dicimus. Veluti cum talis proponitur consequentia:

     si est homo, est animal

'homo', cuius habitudo ad 'animal' uim inferentiae tenet, locus dicitur, cumque 'homo' ad 'animal' utpote species ad genus suum sese habeat, locus ipse a specie assignandus est. Locum autem artius accipientes philosophi definierunt argumenti sedem uel id esse unde trahitur conueniens argumentum ad propositam quaestionem comprobandam. Quarum quidem definitionum prima Ciceroni adscribitur, secunda uero Themistii esse creditur. Sed unde istae strictae dicendae sint, facilius apparebit, si unde praemissa larga dicatur, prius patuerit, quae scilicet uim inferentiae locum esse determinauit; quae quidem breuiter est aperienda. Inferentia itaque in necessitate consecutionis consistit, in eo scilicet quod ex sensu antecedentis sententia exigitur consequentis, sicut in hypothetica propositione dicitur, ut in sequentibus monstrabitur. Haec autem inferentia alias perfecta est, alias imperfecta. Perfecta quidem est inferentia, cum ex ipsius antecedentis complexione consequentis ueritas manifesta est et antecedentis constructio ita est disposita, ut in se consequentis quoque constructionem contineat, ueluti in syllogismis /254/ aut in his hypotheticis quae formas habent syllogismorum. Si quis enim dicat:

   omnis homo est animal
   omne animal est animatum

atque ex his inferat:

   ergo omnis homo est animatus

antecedentes propositiones, quae et 'hominem' 'animali' et 'animal' 'animato' omnino subiciebant, tertiae quoque sensum quae ex ipsis infertur, liquide continebant, quantum etiam ad constructionis dispositionem, in qua quidem et ipse 'homo' 'animato' supponitur. Nam sicut una media hypothetica dicuntur duae hypotheticae in quibus per communitatem medii duo extrema in unius hypotheticae sensum coniunguntur, ita et una media categorica dici debent duae categoricae quarum extremitates per medii termini communitatem uel sibi conuenire uel a se remoueri monstrantur: conuenire quidem, ut in praemisso 'animatum' 'homini' adhaerere ostenditur mediante animali, cum ita quidem proponitur:

      omnis homo est animal
      omne animal est animatum

remoueri quidem hoc modo:

      omnis homo est animal
      nullum animal est lapis

hic enim 'lapis' ab 'homine' quoque per 'animal' remoueri monstratur. Ad hanc autem perfectionem inferentiae notandam 'per ea ipsa' in definitione syllogismi, sicut in Categoricorum Syllogismorum Secundo Boethius dicit, appositum est. Quae quidem definitio est huiusmodi: Oratio in qua, positis quibusdam et concessis, necesse est per ea ipsa> quae posita sunt et concessa, aliud euenire quam sint ea quae posita sunt et concessa. Quae quidem plenius apparebit, cum in sequentibus definitionem ipsam exponemus per singula argumentationis species uberius tractantes. Similiter et illae consequentiae perfectam habent inferentiam quae syllogismorum formas tenent et sola concessione antecedentium propositionum a syllogismo distare uidentur, ut cum ita proponitur:

    si omnis homo est animal et omne animal est animatum, omnis homo
    est animatus

uel ita:

    si omnis homo est animal et nullum animal est lapis, nullus homo
    est lapis

/255/ Sunt autem aliae inferentiae, quae imperfectae sunt, cum uidelicet una tantum propositio antecedit, etsi de eisdem antecedentibus substracta una fiat ad ultimam inferentiam hoc modo:

si omnis homo est animal, omnis homo est animatus

uel:

si omnis homo est animal, nullus homo est lapis

Quae quidem inferentiae, quamuis imperfectae sint quantum ad antecedentis constructionem, tamen necessitatem ex rerum natura saepissime tenent ueluti ista quam prius posuimus de 'animali' ad 'animatum', cum uidelicet natura animalis, cui animatum ut substantialis forma inest, ipsum animal praeter animationem existere nusquam patiatur. Perfectio itaque necessitatis etiam in his est inferentiis, non constructionis. Cum enim dicimus:

    si est animal, est animatum

quantum quidem ad rerum naturam quam nouimus, de ueritate consequentiae certi sumus, quia scilicet animal sine animato non posse subsistere scimus, non quidem quantum ad complexionem inferentis. Quamuis enim animal in se animatum contineat, nulla tamen apponitur propositio quae animal in animato contineri demonstret. Unde et clarum est, etsi idem ad se ipsum sequi facias hoc modo:

    si est animatum, est animatum

non perfectam esse inferentiam, quantum quidem ad inferentis constructionem. Nam quamuis certum sit idem sine se ipso non posse consistere non est tamen inferentia complexionis perfecta, ubi idem adsitionem simpliciter sequitur, nisi et ipsum in se contineri demonstretur per adiunctam antecedenti propositionem quae est: 'omne animatum est animatum'. Verum si ita proponatur:

    si omne animal est animatum et omne animatum est animatum, omne
    animal est animatum

perfecta quoque est secundum complexionem inferentia.

Quod quidem inde patet quia ex se tantum, non ex natura terminorum, haec inferentia perfecta est, quod, qualescumque terminos apponas, siue cohaerentes siue remotos, nullo modo cassari ualet consecutio. Si enim dicas:

    si omnis homo est lapis et omnis lapis est lignum, omnis homo est
    lignum

necessaria est et indubitabilis inferentia, quamuis nulla propositionum sit uera. Neque enim uel ueritas propositionum ueritatem exigit consequentiae uel falsitas falsitatem. Sed et ex ueris propositionibus falsa texitur consequentia hoc modo: /256/

    si hic lapis non est homo, hic lapis non est animal

et ex falsis uera hoc modo:

    si hic lapis est homo, hic lapis est animal

Aliud enim est partium sensum speculari, aliud consecutionem totam attendere, quae neque hoc esse uel non esse, neque illud proponit, sed

    si hoc est, non est illud

esse uel non esse, siue hoc uel illud sit uel non sit.

Caeterae quoque uerae consequentiae, quarum inferentia ex rerum natura pendet, non in quorumlibet terminorum rebus uerae consistunt, sed in his tantum quae naturam eius consecutionis seruant. Cum enim uera sit huiusmodi consequentia:

    si est homo est animal

ex natura speciei ac generis potes altero illorum mutato consecutionem destruere, si uidelicet tale apponas in loco cuiuslibet cuius essentia ad alterum nullam consecutionis habeat naturam. Veluti si 'hominem' mutes sic:

     si est lapis est animal

uel 'animal' ita:

    si est homo est lapis

Istae ergo consequentiae recte ex natura rerum uerae dicuntur quarum ueritas una cum rerum natura uariatur; illae uero ueritatem ex complexione, non ex rerum natura, tenent quarum complexio necessitatem in quibuslibet rebus, cuiuscumque sint habitudinis, aeque custodit, sicut in syllogismo uel in consequentiis quae formas eorum tenent, ostenditur.

UTRUM SYLLOGISMI EX LOCO FIRMITATEM HABEANT>

Sed fortasse in syllogismis ad concessionem antecedentium propositionum habitudines rerum necessariae uidentur, ut uidelicet 'omnis homo est animal', uel 'omne animal est animatum' inde concedamus quia generis cohaerentiam in 'animali' ad 'hominem' uel in 'animato' ad 'animal' consideramus. Quantum autem ad inferentiam syllogismi, quae fit de duabus praecedentibus propositionibus ad tertiam, nulla est cohaerentiae habitudo necessario, sicut nec> in illis consequentiis quae formas tenent syllogismorum.

Unde quia ita in se perfectae sunt huiusmodi inferentiae ut nulla habitudinis natura indigeant, nullam ex loco firmitatem habent. Cuius quidem loci proprietas haec est: uim inferentiae ex habitudine quam habet ad terminum illatum conferre consequentiae, ut ibi tantum ubi /257/ imperfecta est inferentia, locum ualere confiteamur. Veluti cum de auolibet dicimus:

    si est homo est animal

ex 'hominis' habitudine ad 'animal' -- quia scilicet species eius est -- ualere constat inferentiam. Hoc ergo quod ad perfectionem inferentiae deest, loci supplet assignatio, cum 'hominem', qui 'animal' probat, 'animalis' speciem consideramus, et speciei quidem naturam talem cognoscimus ut suum genus necessario ponat, quod maxima dicit propositio, quae nihilominus locus dicitur, sicut in sequentibus apparebit. Quae quidem maxima propositio post assignationem loci differentiae suae extra ad modum probationis ostendendum affertur. Itaque ubi inferentia perfecta non est, loci ualet habitudo, ubi uero perfecta, nequaquam. Quod enim perfectum est, nullo eget supplemento nec perfectioni quicquam deesse potest. Perfectam autem diximus syllogismi inferentiam, quae nullorum habitudine terminorum indiget. Quorum cumque enim terminorum inferentia componatur, si formam complexionis syllogismi teneat, incommutabilis consistit; unde non quilibet termini secundum constructionem speciei ac generis dispositionem suam habentes ueram faciunt consecutionem. Cum enim dico:

    si Socrates est homo, est animal

uerum est; si autem 'hominem' et 'animal', quae praedicantur, mutauero et 'hominem' et 'asinum' praedicata apposuero, falsam eorum inferentiam fecero.

Sed quaeritur, si omnis inferentia syllogismi perfecta sit, quomodo auctoritas alios perfectos dicat> -- ut illi qui primae figurae sunt --, alios imperfectos, ut sunt secundae et tertiae figurae. Sed haec imperfectio non ad inferentiam, sed ad euidentiam refertur. Similiter enim et in istis qui imperfecti dicuntur, inferentia est necessaria sicut in illis, et complexio con>sequentis propositionis in contexione antecedentium propositionum continetur. Sed non tam cito potest discerni in conuersione propositionum sicut in recta dispositione. Rursus a quaestione non uidetur alienum, si locos in syllogismis non esse confiteamur, quare etiam in syllogismis ipsos auctoritas assignet. Boethius enim, qui in Prologo Topicorum suorum proposuerat se ostensurum qui etiam loci quibus apti sint syllogismis, per singulos syllogismos locos assignat maximasque propositiones adaptat. Veluti /258/ cum locum a definitione, cuius exemplum primum positurus erat, uellet assignare, talem praemisit syllogismum:

    animal est substantia animata sensibilis
    arbor uero substantia animata sensibilis non est
    arbor igitur animal non est

In hoc enim syllogismo locum a definitione assignauit, quae est substantia animata sensiblis, et maximam propositionem talem adaptat:

    A quocumque remouetur definitio, et definitum

Voluit itaque Boethius locum quoque in syllogismis esse. Sed et ipse Porphyrius Isagogas suas et ad syllogismos necessarias, inde, ut aiunt, uocauit quod de his agunt rebus -- genere, specie, differentia, proprio et accidenti -- ex quibus syllogismi suae sedem contrahunt necessitatis. Unde et ipse in syllogismis locos accepit.

Sed etsi hoc recipiamus, non quantum ad inferentiam totius syllogismi locum esse confitemur, non uidelicet secundum hoc quod ex> duabus simul antecedentibus propositionibus consequens infertur, sed quantum ad inferentiam unius antecedentium propositionum ad tertiam. Modo enim in syllogismo locum metiuntur secundum inferentiam propositionis ad conclusionem, modo secundum inferentiam assumptionis ad conclusionem. Veluti cum dicimus:

      omnis homo est animal
      omne animal est animatum
      ergo omnis homo est animatus

si inferentiam attendamus ex propositione 'omnis homo est animal' ad 'omnis homo est animatus', a specie locus est, quae est 'animal', 'animati' scilicet, cuius quidem loci haec erit maxima propositio:

      de quocumque praedicatur species, et genus

et tunc quidem ipsam assumptionem quasi pro assignatione loci positam dicunt, ut uidelicet 'animal' 'animati' speciem esse innuat, cum ipsum 'animato' supponit. Si uero inferentiam assumptionis ad ipsam conclusionem attendamus, locum a genere, quod est 'animal', 'hominis' scilicet, assignat; secundum quidem hanc regulam:

quicquid praedicatur de genere uniuersaliter, ac de specie

et tunc quidem prima propositio pro assignatione loci relinquitur, ac si dicat 'hominem' speciem esse 'animalis' per hoc quod ipsum 'animali' /259/ supponit.

Sed si propositionum sensum, quem scilicet in assignatione loci> ponimus, consideremus, tantum uel a praedicatis uel a subiectis uel a remotis possumus locos assignare in categoricis syllogismis; in hypotheticis uero ab antecedenti tantum uel consequenti; aliter enim non erunt sufficientes assignationes. Qui enim 'animal' 'animato' uniuersaliter supponit, nec ex eo speciem ipsius esse ostendit, -- quippe aequale posset esse, -- sed tantum subiectum esse hoc, uel illud praedicatum, ostendit. Unde rectius a praedicato uel a subiecto locus assignandus est. A praedicato quidem qui supra a genere dictus est; cuius haec erit regula:

    quicquid praedicatur de praedicato, et de subiecto

A subiecto qui a specie positus est. Nam sicut genus speciei dicitur praedicatum, ita species generis subiectum. Cuius quoque talis est regula:

quicquid subicitur subiecto, et praedicato

A remotis uero siue ab oppositis dici potest cum uniuersalis negatiua adiungitur, quae separationem ostendit hoc modo:

nullus homo est lapis sed omnis Aethiops est homo quare nullus Aethiops est lapis

Qui enim dicit nullum hominem lapidem esse, ea procul dubio a se remota monstrat. Talis autem regula erit:

    si aliquid remotorum a se conuenit alicui, alterum ab eodem
    tollitur

Et haec quidem inferentia de assumptione ad conclusionem ostenditur. Si autem de propositione ad conclusionem, a praedicato est assignandus locus, id est 'homine', quem praedicatum Aethiopis esse assumptio monstrat. Et tunc est talis propositio maxima:

quicquid remouetur a praedicato, et a subiecto

Veluti 'lapidem' qui ab 'homine' praedicato [Ethiops] remouetur, oportet et ab 'Aethiope' remoueri.

In hypotheticis etiam uolens habitudinis loci assignationem sufficientem habere, semper uel ab antecedenti locum uel a consequenti assignabam, ueluti in ista:

si est homo est animal sed est homo ergo est animal

ab antecedenti locum assignabam secundum inferentiam assumptionis ad conclusionem iuxta hanc regulam:/260/

posito antecedenti ponitur consequens

Quod autem 'homo' 'animalis' consequens esset, praemissa consequentia monstrabat, non, ut quidam dicebant, quod sit ipsius species, qui et a specie locum assignandum dicebant. Cum uero ex eadem consequentia per consequentis destructionem assumeretur ita:

sed non est animal ergo non est homo

a destructione consequentis locum dicebam iuxta hanc maximam propositionem:

destructo consequenti destruitur antecedens

Quod uero hoc quod aufertur, illius quod destruitur, consequens sit, prima quoque monstrabat consequentia.

Sed si quidem locos ita assignemus maximasque propositiones demus secundum inferentiam unius antecedentium propositionum ad conclusionem, falsas saepe maximas propositiones oportebit apponi, ut sunt illae omnes a praedicato uel a subiecto uel a remoto et quaedam earum quae sunt a genere uel a specie, sicut in sequentibus apparebit; quae tamen maximam probabilitatem tenent. Possunt quoque fortasse et tales fieri syllogismi quorum nulla propositionum ad conclusionem per se necessario antecedat, ut iste:

  omne corpus est coloratum
  sed omne sedens est corpus
  ergo omne sedens est coloratum

Sed cum nec uerae sint nec perfectam inferentiam syllogismi ostendant, duarum uidelicet propositionum ad tertiam, immo imperfectam unius tantum propositionis ad alteram, nec maximae propositiones debent dici syllogismorum nec earum differentiae loci ipsorum.

Nec fortasse Boethius in syllogismis eos assignat uel eorum maximas propositiones adaptat, ut syllogismorum esse credatur>, sed ut ex imperfecta rerum inferentia, quae uera tenetur, uera quoque esse perfecta complexionis inferentia credatur, quae, ut dictum est, in syllogismo est. Nam ubi simplex ualet inferentia, quis non magis compositam recipiat?

Potest quoque ex simplici necessario probari composita. Si enim uerum est:

si omnis homo est animal, omnis homo est animatus

et ueram necesse est esse syllogismi inferentiam, hanc scilicet: /261/

    si omnis homo est animal et omne animal est animatum, omnis homo
    est animatus

Quicquid enim sequitur ad consequens, et ad antecedens. Duae uero illae simul propositiones ad quamlibet ipsarum antecedunt. Ostenditur itaque ex simplici inferentia composita.

Si quis forte de ipsa dubitauerit, ideo quod ea quoque ad compositam inferentiam syllogismi ualere Porphyrius dixit quae ualent ad simplicem, et maxime ad hypotheticos syllogismos cognitio quinque rerum, de quibus agit Porphyrius, utilis est secundum earum hypotheticas propositiones quae in ipsis uerae tenentur -- si quis autem totam syllogismi inferentiam sub regula uelit comprehendere, profecto ipsum omnium syllogismi propositionum oportet sensum colligere, categoricorum quidem ita:

si aliquid praedicatur de alio uniuersaliter et aliud praedicetur de praedicato uniuersaliter, illud idem praedicatur et de subiecto uniuersaliter.

Veluti si 'animal' praedicetur de 'homine' uniuersaliter et 'animatum' de 'animali', idem quoque, id est 'animatum', praedicatur de 'homine'.

Hypotheticorum quoque syllogismorum complexiones regulis possumus coartare, ueluti, si talis proponatur syllogismus:

si est homo est animal sed est homo ergo est animal

talis aptabitur regula:

    si aliquid infert aliud et id quod inferat existat, id quoque
    quod infertur necesse est existere;

uel si consequens auferatur hoc modo:

        sed non est animal

ac deinde antecedens ita:

       ergo non est homo

talis assignanda est regula:

    si aliquid infert aliud et ipsum auferatur illatum, ipsum quoque
    perimitur inferens

Quae quidem regulae non sunt maximae propositiones existimandae, quippe locum differentiam ipsarum non habent, cum in syllogismo locum non esse monstrauimus; cuius complexio ita est perfecta ut ex se ipsa firmitatem, non aliunde, habeat.

/262/ Sed et fortasse communem omnium hypotheticarum locum ab antecedenti in syllogismis quoque possunt assignari, secundum id scilicet quod omnis syllogismus hypothetica propositio dicitur, proponens consecutionem conclusionis ad argumentum quod in propositione et assumptione antecedentibus continetur. Cum itaque talem proferimus syllogismum:

     omnis homo est animal
     sed omne animal est animatum
     ergo omnis homo est animatus

atque ex 'omnis homo est animal' et 'omne animal est animatum', 'omnis homo est animatus' inferimus, duas propositiones ad tertiam antecedere ostendimus, quae uim inferentiae ex hoc quod antecedentes sunt ad tertiam, habent et in hac quoque inferentia locus ab antecedenti uidetur assignandus iuxta hanc maximam propositionem:

posito antecedenti ponitur consequens

uerum illae duae propositiones antecedentes sunt ad tertiam, quare illis positis tertia ponitur. Sed hic ab antecedenti locus superuacaneus omnino uidetur, cum nullam faciat probabilitatem dubiae consecutioni. Nam quicumque de consecutione quorumlibet ad se dubitauerit, et illud antecedens huius esse ignorauerit, et econuerso. Et qui certus fuerit alterum alterius esse antecedens, consecutionem nullo modo contradicet. Sed et de hoc loco in sequentibus uberius tractabitur. Quod etsi in syllogismo hic locus esse annuatur secundum antecessionem duarum propositionum ad tertiam, quam perfecta complexio terminorum facit, nullo tamen modo uidetur assignandus propter certitudinem consecutionis faciendam uel quia, ut dictum est, non facit uel quia perfecta est ex se ipsa inferentiae complexio et ex propria dispositione constructionis manifesta.

Earum itaque tantum inferentiarum uis proprie dicitur locus quae imperfectae sunt, ut quod ad perfectionem inferentiae defuerit, loci assignatio suppleat, ueluti cum dicimus: 'si est homo est animal' et per 'hominem' 'animal' ponimus, non est per connexionem eorum ad se quae in constructione proponuntur, rata consecutio. Sed manifestatur consecutionis necessitas cum hoc illius species esse demonstratur et modus probationis speciei ad genus maxima propositione exprimitur, ut ex utroque, tam uidelicet ex re ipsa in antecedenti constituta, secundum cuius habitudinem ad aliam quae in consequenti ponitur, consecutio /263/ firma ponitur, et ex maxima propositione qua modus probationis exprimitur, consequentiae firmitas consistat atque ex utrisque ei consensus adhibeatur.

DIVISIO LOCORUM

Unde talem ex loco diuisionem auctoritas posuit ut alium maximam propositionem, alium differentiam maximae propositionis appellaret. Est autem locus differentia: ea res in cuius habitudine ad aliam firmitas consecutionis consistit, ut, cum dicitur:

si est homo, est animal

'homo' qui in antecedenti ponitur ad 'animal' inferendum quod sequitur, affertur secundum id quidem quod ipsius est species. Maxima uero propositio dicitur: ea propositio quae multarum consequentiarum continens sensus communem modum probationis, quam in eis suae differentiae tenent, secundum uim eiusdem habitudinis ostendit, ueluti cum istis omnibus consequentiis: 'si est homo est animal', 'si est margarita est lapis', 'si est rosa est flos', 'si est rubor, est color' aliisque huiusmodi, in quibus scilicet species antecedunt ad genera, talis inducitur maxima propositio:

de quocumque praedicatur species, et genus

id est si species aliqua conuenit alicui, quodlibet genus ipsius conuenit eidem. Haec maxima propositio omnium huiusmodi consequentiarum s ensus continet et loquitur et communem modum inferentiae antecedentium rerum ostendit, secundum id scilicet quod de eis in illis consequentiis agitur, in quibus ad earum probationem generum sequitur positio et ad inferentiam priorum generum secundum id quod species ipsorum sunt, afferuntur. Non enim sufficit rem ipsam cognoscere quae ad aliam possit antecedere, nisi etiam teneamus modum inferentiae. Cum enim et species ad genus et genus ad speciem possit antecedere, non quolibet modo aliud alterum potest inferre, sed species quidem posita ponit genus, genus autem negatum negat speciem, hoc modo:

   si est homo est animal
   si non est animal non est homo

His autem duobus praecognitis, re uidelicet quae inferre aliam queat, quae differentia maximae propositionis est>, et modo inferentiae ipsius, qui maxima propositione exprimitur, statim inferentiam consequentiae secundum haec duo disponimus. Itaque tam ex loca differentia quam ex maxima propositione firmitas inferentiae custoditur, alio tamen et alio modo; ex differentia quidem hoc modo quod ipsa in antecedenti posita /264/ uim inferentiae tenet secundum habitudinem ex qua consequenti comparatur. Oportet enim in ipso antecedenti semper de loco differentia agi [qui] secundum habitudinem ex qua ad illatum terminum inferendum adducitur.

Sed nunc quidem prius hos locos quos maximarum propositionum differentias uocamus, ad tractandum suscipiamus; qui quidem quia maximis propositionibus pauciores sunt, quippe eiusdem differentiae multae maximae propositiones esse possunt, ut in sequentibus liquebit, facilius earum numerus in notitiam cadet. Hi uero sunt loci illi quos proposita consequentia cum aliquis de ipsius inferentia haesitans unde locus sit, requirit, respondere solemus, ueluti cum in hac consequentia:

si est homo est animal

unde sit locus, requiritur, a specie respondemus scientes 'hominem' ad 'animal' secundum hoc quod species eius est antecedere; cuius quidem interrogationis sententiam diligenter inquiramus.

Sunt autem 'unde' aduerbii diuersae signiÞcationes: modo enim ponitur materiale modo causale modo illatiuum modo locale. Materiale quidem cum dicitur: 'unde est anulus?' 'ex auro'; causale uero sic: 'iussa mea transgressus es; unde uerberaberis'; illatiuum autem ponitur ita: 'Socrates est homo; unde est animal'; locale quoque cum> dicitur: 'unde uenis?'

Quae ergo harum significationum propositae interrogationi conuenientius aptetur uidendum est. Unde manifestum est ex ipsa responsione duas significationes nouissimas nullo modo pertinere. Videtur autem uel materiale uel causale posse accipi. Sic et in caeteris consequentiis, cum earum terminorum inferentiam ignoramus, habitudinem secundum quam unus terminus ad alium inferendum affertur, requirimus cum talem quaestionem: 'unde locus?' proponimus communem inferentiae proprietatem secundum habitudinem requirentes. Unde merito non quae res sit locus dicimus, sed unde sit locus, id est ex qua habitudine uim inferentiae teneat. Illud ergo 'unde' ad habitudinem potius quam ad substantiam respicit; unde nonnisi nomina habitudinum ad huiusmodi interrogationem reddimus. Neque enim ab homine sed aspecie dicimus; illud namque substantiale nomen est, hoc autem habitudinis. Si autem quae res sit locus quaereretur, profecto de substantia rogaretur et substantiae nomen respondere conueniret, ut scilicet hominem nominaremus. Sed dicitur uis inferentiae in 'homine' non esse ex hoc quod est species, cum omnes uerae consequentiae ab aeterno sint uerae, /265/ antequam etiam res earum creatae essent, quod in sequentibus manifestabitur. Cum igitur de 'homine' et 'animali', antequam omnino consisterent, necessario consequeretur:

si est homo est animal

eo uidelicet quod homo sine animali nullatenus consistere potest, immo [ex] 'animal' necessario exigat, procul dubio postquam homo species animalis esset necessaria proposita consequentia fuit. Unde 'hominis' specialitas consequentiam ueram non fecit, quae iam uera erat nondum homine aut animali creatis uel eis quoque destructis uera semper permanebit. Dicendum est ergo hoc quod homo animalis est species non esse causam uerae consecutionis, sed probationem, neque locum assignari per causam sed propter probationem. Non enim quia species est homo, sed si species est homo, uera est inferentia. Ad argumentum itaque ueritatis consecutionis locus differentia adducitur, sicut et maxima

propositio quae post assignationem differentiae subiungitur, non ad causam inferentiae. Manentibus itaque rebus tantum in consequentiis pos sunt assignari loci quae tamen etiam rebus non existentibus secundum hanc rerum naturam quod haec sine illa nullo modo subsistere potest, ueritatem perpetuae consecutionis tenent. Si quis igitur rebus peremptis talem ponat consecutionem:

si est margarita est lapis

locusque in ipsa requiratur, non ualet assignari, quippe nullo modo res ipsius existunt. Unde nec locus esse possunt, sed tantum consecutionis causam sufficit demonstrare, quod uidelicet primum nullo modo sine secundo potest subsistere. Cum autem locus differentia non possit assignari rebus peremptis, nec maximae propositiones dicendae sunt. Amplius: quae sensus consequentiarum continent, quippe locum differentiam non habent, sine quibus eas esse non posse Boethius in Secundo Topicorum suorum demonstrat. Ait enim cum eas differentias maximarum propositionum esse ostenderet: "nam uniuscuiusque substantia ex propriis differentiis consistit, ut hominis ex rationalitate, quae est eius differentia." Oportet itaque unamquamque maximam propositionem locum differentiam> habere et cum locum differentiam non habuerit, non est maxima propositio uocanda, sed fortasse regula dici potest secundum id quod multarum continet propositionum sensus. Cum enim omnis maxima propositio regula dicatur, non omnis regula maxima propositio dicenda est, ut sunt illae quae categoricis propositionibus /266/ aptantur, uel etiam hypotheticis, et differentiam locum non habent, ut in tractatu maximae propositionis apparebit.

UNDE LOCI DIFFERENTIAE DICANTUR

Sed nunc quidem qualiter huiusmodi res quae in ipsis positae consequentiis uim inferentiae teneant, maximarum propositionum differentiae dicantur, considerandum est. Neque enim proprie ex ipsis maximae propositiones constant, quippe uocem res componere non possunt. Cum itaque res illa quae est homo, quae animal infert in hac consequentia:

si est homo est animal

et caeterae quae similiter sua genera probant, huius maximae propositionis:

de quocumque praedicatur species, et genus differentiae dicantur, recte quaeri potest> quare dicantur, cum ipsam non informant nec constituant. Sed hoc quidem modo maximam propositionem ex ipsa re quae locus dicitur, constare accepimus, quod ipsam in sensu suo continet. Unde et ipse in fine eiusdem libri eorumdem Topicorum cum per locos differentias ipsarum maximas propositiones diferre inter se ostenderet, ait: "omnes enim maximae propositiones uel definitionem continent uel descriptionem uel nominis interpretationem uel totum uel genus uel species uel partes uel caetera quibus differunt inter se maximae propositiones. Nam in eo, inquit, quod sunt maximae, non differunt, sed in eo quod haec quidem a definitione, illa uero a genere et aliae ab aliis locis ueniunt." Quo igitur modo maximae propositiones locos differentias continent, ita> et ex eis constare ac per ipsas differre dicuntur, agendo scilicet de ipsis et modum inferentiae ipsarum consequentia sua secundum habitudinem quam ad ea habent, ostendendo. Veluti haec maxima propositio:

    de quocumque praedicatur species, et genus differt

ab hac alia maxima propositione>:

    de quocumque praedicatur aliquid oppositorum, ab ipso remouetur
    alterum

secundum id quod illa inferentiam quorumlibet ad genera sua, ista autem ad opposita demonstrat. Etsi enim eaedem res et species sint et opposita ad aliud et ad aliud relatae, ut 'homo' et 'animalis' species et /267/ 'lapidi' dicitur esse oppositum et ad illud ut species, ad hoc uero ut oppositum antecedat, nihilominus tamen maximae propositiones diuersae reperiuntur ex locis differentiis, non tam quidem in aduersitate substantiae eorum quam in discretione comparationis, quia uidelicet ista eorum inferentiam ad illa quibus comparantur ut genera, at illa uero antecessionem ipsorum ad illa quibus comparantur ut opposita, demonstrat. Unde uidetur magis proprie relatio ipsa substantiae quam ipsa subiecta res> differentia maximae propositionis appellanda, ut specialitas quam in relatione, ut in 'homine' respectu 'animalis', ponunt uel oppositio[nem] respectu 'lapidis' prius differentia maximae> propositionis quam subiectus homo dicatur. Cum enim utraque praemissarum maximarum propositionum de homine agat, diuersorum quidem respectu, non in substantia hominis differre uidentur, quam aequaliter continent, sed in diuersitate habitudinum ipsius, cum haec ipsius inferentiam ad ea ad> quae ut species respicit, ostendat, illa uero ad ea quibus ut oppositum comparamus. Sed etsi differentiae maximarum propositionum huiusmodi habitudines ab his qui eas res aliquas existimant aut proprietates quasdam esse in subiectis substantiis credunt, concedantur, nullo tamen modo loci uocandae sunt, cum uidelicet ipsae in proposita consequentia nullam habeant inferentiam, quippe nec in ea ponuntur. Quae enim in ea ponuntur uocabula, essentiae tantum, non habitudinis, sunt designatiua, ut 'homo' et 'animal' et 'lapis'. Qui itaque dicit:

    si est homo est animal
    si est homo non est lapis

nullo modo de habitudinibus rerum, sed de essentiis agit, ita scilicet ut, si aliquid sit essentia hominis, et essentia animalis esse concedatur et lapidis substantia esse denegetur. Sicut autem propositae consequentiae de earum essentiis, non etiam de habitudinibus, agunt, sic etiam maximas earum propositiones oportet, quae ipsarum continent sensus. Non itaque uel 'genus' uel 'species' uel 'oppositum' uel caetera habitudinum nomina in maximis propositionibus posita aliquarum proprietatum designatiua sunt, immo ipsarum substantiarum, ut cum dicitur:

    de quocumque praedicatur species, et genus

hic est sensus ut, si aliquid sit ea res quae est species, id est uel homo uel equus et caetera, sit quaelibet res quae eorum genus est, ueluti animal aut corpus aut substantia; per genus itaque ac species substantiae ipsae, non aliquae earum proprietates, attribuuntur. Sed de his uberius in /268/ tractatu maximarum propositionum disputabitur. Cum igitur nec consequentiae nec earum propositiones maximae de rerum habitudinibus, sed de ipsis tantum substantiis agant, secundum inferentiam tamen quam habent ad ea ad quae fortasse secundum illas habitudines respiciunt, quomodo proprie ipsae habitudines differentiae maximarum propositionum proprie uideantur?

Sed dicitur et illud maxime in differentia consistere quod ad locum differentiam consequitur, secundum hoc scilicet quod locus differentia non in se maximam propositionem differre facit, quippe diuersae maximae propositiones eamdem rem, ut ostensum est, locum differentiam habent, sed secundum id ad quod inferendum affertur, ut supra dictum est; quod uidelicet hic ad genus suum, ibi uero ad oppositum antecedit. Et nos quidem ipsam quoque rem quae sequitur differentiam esse concedimus, sed non locum. Quod enim inferentiae uim in ipsa consecutione tenent, necesse secundum inferentiam semper antecedere quocumque modo, siue scilicet positum, siue remotum. Quod quidem cum in Topicis suis Boethius "superiorem differentiam" maximae propositionis appellet, ex priuilegio quidem uis inferentiae quam habet, et illud quoque ad quod inferendum affertur, differentiam quoque innuit esse inferiorem ac posteriorem, secundum id quidem quod infertur. Diuersitas quoque inferentiae saepe differentiam maximarum propositionum facit ut, cum eadem differentia diuersas habeat maximas propositiones, non secundum quidem locum differunt, quippe eidem termini sunt atque habitudo inferentiae secundum diuersum modum ipsius inferentiae, ut sunt istae quae speciei deseruiunt:

       de quocumque praedicatur species, et genus

uel:

quicquid praedicatur de specie, et de genere pariter

uel:

quicquid remouetur a genere, et a specie pariter.

Prima enim ab aliis seiungitur per hoc quod ad praedicationem speciei praedicationem generis supponit, duae quoque aliae a se inuicem separantur, ex hoc quidem quod illa illud quod speciei attribuit, et generi, haec autem quod aufert speciei, et generi.

Non est autem praeter> mittenda ad cognitionem loci differentiae /269/ doctrina Introductionum nostrarum, quas ad primam tenerorum introductionem conscripsimus, in quibus secundum terminorum mutationem locos pensandos esse docuimus; secundum id scilicet quod modo unus terminorum antecedentis propositionis uni terminorum consequentis, pro quo ipse mutatur, secundum uim inferentiae quam ad ipsam habet, comparatur, ex ea per quam ipsam respicit habitudinem, secundum quam et locum assignamus; modo utrique ad utrosque singillatim, modo etiam tota antecedens propositio toti consequenti.

Terminus autem termino secundum uim inferentiae comparandus est, cum tales proponuntur consequentiae:

     si omnis homo est animal, omnis homo est substantia
     si omnis homo est animal, Socrates est animal

quae quidem simplices sunt hypotheticae; uel tales, quae compositae dicuntur:

    si quia Socrates est homo Socrates est animal, et quia est homo
    est substantia
    si quia Socrates est animal Socrates est substantia, et quia est
    homo est substantia

In illis enim simplicibus, nisi antecedens categorica consequentem infert secundum praedicati sui quod mutatur uim inferentiae ad praedicatum alterius quod in locum ipsius succedit in consequenti propositione uel secundum uim inferentiae subiecti praecedentis propositionis ad subiectum sequentis locus est pensandus et secundum habitudinem inferentis termini ad alium assignandus, ut si species ille qui antecedit alterius fuerit, a species locus dicatur, uel secundum quamlibet ipsius habitudinem ad alium assignetur. In his quoque quae compositae sunt hypotheticae, secundum mutationem terminorum antecedentis consequentiae locus est considerandus et assignandus, ut uidelicet secundum id quod propositio aliqua antecedentis consequentiae mutata ad alteram, quae in sequenti consequentia loco ipsius apponitur, se habuerit, locus assignetur; ut si eius antecedens uel consequens fuerit ab antecedenti uel consequenti locus dicatur.

Cum uel antecedens categorica consequentem secundum utrumque terminum, id est praedicatum et subiectum, probauerit, uel antecedens hypothetica consequentem secundum utrumque terminum, et antecedens uidelicet et consequens, duplex erit locus, secundum id scilicet quod praedicata sese ad inuicem habuerint, aut subiecta aut antecedentia aut consequentia, ut in istis apparet:

    si omnis homo est animal, Socrates est substantia /270/
    si quia Socrates est animal Socrates est corpus, et quia Socrates
    est homo Socrates est substantia

Si enim pensemus in simplici quomodo praedicatum ac subiectum antecedentis, secundum quae infertur, ad praedicatum et subiectum con>sequentis sese habuerint, duas inueniemus habitudines, unam inter praesdicata, aliam inter subiecta, secundam quas quidem duo sunt assignandi loci. Nam et 'animal' species est substantiae et homo genus Socratis et quantum ad 'animal' praedicatum, quod species est substantiae, locus est unus a specie, quantum uero ad 'hominem' subiectum, qui genus est Socratis, alius est locus a genere. In composita quoque hypothetica cuius praecedens hypothetica consequentem infert, et secundum antecedens et secundum consequens duplex est locus. Nam secundum hoc quod prioris consequens antecedens est consequentis partis posterioris consequentiae, locus unus est ab antecedenti; secundum id uero quod eiusdem praecedentis antecedens consequens est antecedentis sequentis hypotheticae, alius est locus a consequenti.

Secundum autem totas antecedentes propositiones locus consistit cum dicitur:

    si omnis homo est animal, omne non-animal est non-homo
    si nullus homo est lapis, nullus lapis est homo
    si quia Socrates est homo Socrates est animal, et quia non est
    animal, non est homo

Tota enim praecedens propositio toti consequenti, secundum hoc quod ei aequipollet, comparatur.

Nunc autem eorumdem locorum quorum praemisimus cognitionem, supponamus diuisionem ac per singulos currentes eorum uniuersos inferentiae modos ponamus, singulisque maximas propositiones aptemus; in quo tamen illud praesciendum est nos, qui haec ad doctrinam artis dialecticae scribimus, eos solum locos exsequi quibus ars ista consueuit uti.

DIVISIO LOCORUM DIFFERENTIARUM

Horum autem alii inhaerentes sunt, alii extrinseci, alii medii. Inhaerentium autem alii a substantia, alii a consequenti substantiam. Locus a substantia ille est qui a definitionibus dicitur, siue illa sit nominis, quae interpretatio dicitur, siue rei quae> uel definitio substantialis uel descriptio nominatur. Omnes namque definitiones expressam rei substantiam demonstrant, ideoque huiusmodi locus a substantia est nominatus. Definitionum uero proprietates in libro /271/ earum uberius distinguendae sunt ac perrequirendae; hic autem solas earum inferentias satis est demonstrare.

Sunt igitur quattuor huius inferentiae regulae, cum uidelicet definitio ad definitum antecedit; duae quidem cum ipsa praedicantur, duae uero cum subiciuntur.

       si enim definitio praedicatur de aliquo, et definitum de eodem

ut:

si Socrates est [est] animal rationale mortale, est homo

uel

si remouetur, similiter

ut:

si idem non est animal rationale mortale, non est homo

Et in his quidem maximis propositionibus definitio et definitum cum praedicatis ponuntur; in his uero quae [con]sequuntur, in subiectis:

quicquid praedicatur de definitione, et de definito

uel

quicquid remouetur, similiter:

si animal rationale mortale currit uel non>, homo currit uel non>

ut singula quidem singulis referantur, affirmatio quidem ad affirmationem, negatio ad negationem.

Sed nunc quidem utrum omnium inferentia suprapositarum consequentiarum ueritatem custodia[n]t consideremus; quod facilius hoc modo fecerimus si prius in quo hypotheticae propositionis ueritas consistat deliberemus ac demum qui sit harum consequentiarum sensus> inuestigemus. Sententia itaque hypotheticae propositionis in consecutione est, in eo uidelicet quod alterum sequitur, uel non sequitur, ad alterum; consecutionis autem ueritas in necessitate tenetur, in eo scilicet quod id quod in antecedenti dicitur, non potest esse absque eo quod in consequenti proponitur; ueluti cum talis proponitur consequentia:

si est homo est animal

haec consequentia inde necessario conceditur quod non potest esse ut homo existat nisi etiam animal fuerit.

Sunt autem quidam qui non solum necessarias consecutiones, sed quaslibet quoque probabiles ueras esse fateantur. Dicunt enim ueritatem hypotheticae propositionis modo in necessitate, modo in sola probabilitate consistere; in qua quidem sententia Magistrum etiam nostrum /272/ deprehensum doleo. Sed hi nimirum probabilitatis expositionem non tenent; est autem probabile quod ueri similitudinem tenet; id est quod facile ab auditore conceditur. Id uero modo uerum modo falsum esse pro existimatione audientis contingit; multa enim uidentur quae non sunt et multa sunt quae non uidentur. Probabilitas itaque ad uisum referenda est, ueritas autem sola ad rei existentiam. Tunc enim uerum est cum ita ut dicitur in re esse contingit, siue uideatur, siue non; tunc autem probabile cum uidetur, siue sit siue non. Quis itaque probabilitatem amplius ueritati omnio supponat? At uero quod necessarium est uerum esse quis dubitet? Quod enim necesse est esse, ita in esse suo a natura confirmatum est ut ad non esse se habere non possit. Necesse autem hic quod ineuitabile dicitur accipimus, cuius quidem sempiternus est actus, siue circa esse siue circa non esse, id est cum sit, non potest non esse, uel cum non sit, non potest esse, nec in esse uel in non esse principium habuit, sed semper uel est ita uel non est. Patet itaque necessarium omnino comprehendi in uero, probabile modo cum uero conuenire, cum uidelicet auditor ueram tenet opinionem, modo etiam dissentire, cum tenet falsam. Dicunt tamen quia omne quod probabile est uerum est, saltem secundum eum cui est probabile; sed hi nimirum non iam uerum secundum rei essentiam, sed secundum opinionem, sicut probabile, pensant. Quid enim aliud in eo quod uerum aliquid secundum illum dicitur, potest intelligi, nisi quia uerum ei uidetur? Ut iam idem sit uerum quod probabile, cum tamen id in rei existentia, illud uero in opinione sola consistat; quae quidem opinio rei nullo modo essentiam mutat, cum nec quicquam ei auferat nec conferat.

Quod autem ueritas hypotheticae propositionis in necessitate consistat, tam ex auctoritate quam ex ratione tenemus. Ait in Primo Hypotheticorum Boethius cum sensum hypotheticae propositionis aperiret hoc modo: "cum dicimus: 'si peperit, cum uiro concubuit', ..... id tantum proponitur quod partus non potuisset esse, nisi cum uiro fuisset concubitus." Qui enim dicit alterum non posse esse altero absente, profecto dicit ipsius existentiam necessario exigere alterius praesentiam. Adiunxit quoque post expositionem categoricae enuntiationis: "in conditionali uero illud intelligimus quod si fuerit aliqua res quae homo dicatur, necesse sit aliquam esse quae animal nuncupetur", id est sit: nuncupatiuum enim uerbum sensu substantiui fungitur. Et haec quidem /273/ necessitas totius est consecutionis, non enuntiationis consequentis categoricae, ut uidelicet necessario consequens ex antecedenti prouenire intelligatur, ut animal necessario inesse ei qui fuerit homo; hoc enim falsum est. Addidit quoque in eodem Hypotheticorum, cum omnium hypotheticarum sententiam in necessitate consistere demonstraret, tam uidelicet earum quae necessarii propositiones in partibus habent ut ista:

si necesse est Socratem uiuere, necesse est animatum esse

quam aliarum quae non habent, ueluti ista:

          si uiuit, animatus est

"omnes uero, inquit, necessariam uolunt tenere consequentiam, et quibus necessitas in partibus additur et quibus non." Quantum enim ad uim conditionis et ad sensum consecutionis pertinet, omnes consequentiae necessariam proponunt[ur] inferentiam, tam illae uidelicet quae necessarii propositiones habent quam illae quae non habent. Aliud enim habere necessitatem in partibus, aliud in sensu totius consecutionis, sicut et de ueritate patet, cum scilicet modo ex ueris propositionibus falsa[m] consequentia[m], modo ex falsis uera texatur. Haec enim, ut ipse ait, necessitas terminis applicatur, id est propositionibus categoricis quae partes sunt consequentiae. "Necessitas uero, inquit, hypotheticae propositionis et ratio earum propositionum ex quibus iunguntur inter se connexiones, consequentiam quaerit; unde cum dico: 'si Socrates sedet, et uiuit', neque sedere enim eum neque uiuere necesse est," ut uidelicet necessitas ista non ad consequentem partem, sed ad totius consequentiae sententiam inferatur, ac si dicamus necessariam esse consequentiam. "Item, inquit, cum dicimus: 'si sol mouetur, necessario ueniet ad occasum', tantumdem signiÞcat quantum 'si sol mouetur, ueniet ad occasum'".

Ecce quod aperte auctoritas clamet sensum ac ueritatem consequentiae in necessitate consistere. Unde et ipse in Topicis cum discuteret qua scientia, quibus utamur argumentis, et philosophis maxime necessitatem subiacere monstraret, eam[que] ubique nomine ueritatis appellare consueuit. Cum enim omne argumentum in inferentia consistat, inferentia uero in consecutione maneat, idem est ueritas argumenti quantum ad inferendum conclusionem quod ipsius necessitas. Rursus cum in Tertio eorumdem Topicorum antecedens describeret hoc modo:

"antecedentia, quibus positis statim necesse est aliud consequatur," /274/ consequentiae monstrauit necessitatem. Ipse quoque Aristoteles ubi de sensu hypotheticae propositionis egisse reperitur, necessitatem aperte demonstrauit, ueluti in ea quam de [a] hypotheticis propositionibus dedit regula hoc modo:

    idem cum sit et non sit, non necesse est idem esse

ac si aperte diceret quia ad affirmationem et negationem eiusdem non sequitur idem consequens, ueluti cum ad 'Socrates est homo' sequatur 'Socrates est animal', ad negationem eiusdem, quae est: 'Socrates non est homo' non sequitur idem consequens, id est 'Socrates est animal'; de qua quidem regula latius in sequentibus disseremus.

Nunc uero in auctoritatibus inuestigandis de necessitate sensus hypotheticae> laboramus; quarum numerum quia iam sufficere credo, ad rationem, quae idem confirmet, transeamus.

Si, inquam, alias hypotheticas ueras quam necessarias acciperemus, multa contingerent inconuenientia secundum coniunctionem extremitatum mediarum hypotheticarum. Mediae autem sunt hypotheticae, ut in sequentibus apparebit, in partibus quarum media intendit propositio, qua coniunguntur extrema, ueluti in ista:

    si est homo est animal, si est animal est animatum

unde infertur secundum coniunctionem extremorum:

    si est homo, est animatum

Sed prius eam falsam sententiam ex inductione inconuenientium monstremus, cui omnes fere adhaerent, quae inter ueras consequentias omnes quoque probabiles recipit. Probabiles autem omnes eas concedunt in quibuscumque aliqua loci habitudo potest assignari quae saltem probabilitatem teneat, ut sunt etiam illae quae uel a simili uel a maiori uel a minori uel a communiter accidentibus uel ab auctoritate procedunt, quae nullam tenent necessitatem, et quaecumque causis maxime et rhetorum usui deseruiunt. Si igitur omnes etiam illas consequentias inter ueras admittamus in quibuscumque loci habitudo possit notari, profecto et eas saepe consequentias concedemus quae uerum habent antecedens et falsum consequens, ut eas aliquando quas Themistius inter maius et minus uel econuerso proponit. Ipse namque maius et minus secundum id quod magis uel minus existimatur, deliberat, ut cum uerberari rusticum uel seruum magis uideatur quam militem uel dominum, hoc maius, illud uero minus secundum uisum appellat. Inter /275/ quas quidem consequentias fieri docuit hoc modo: de minori quidem ad maius sic:

    si seruo uel rustico pepercerunt, et domino uel militi

de maiori quidem ad minus conuerso modo sic:

    si nec domino nec militi pepercerunt, nec seruo uel rustico

Quas quidem consequentias tunc ex uero antecedenti et falso consequenti contingit esse, cum non id quod magis uidetur, sed id quod minus aestimatur, contingit, ueluti cum militem, et non rusticum, quacumque causa uerberari contingit et talis proponitur consequentia:

    si rusticus non est uerberatus, nec miles

uel

    si miles est uerberatus, et rusticus

utraque aperte falsa est, cum uerum habeat antecedens et falsum consequens, et tamen in eas qualescumque locorum habitudines uel a maiori uel a minori assignari possunt, secundum hoc scilicet quod hoc magis, illud uero minus uidetur. Neque enim Themistius maius secundum ueritatem rei, sed secundum uisum accipit, secundum hoc scilicet quod cuilibet magis uel minus uidetur; quod ex appositis exemplis manifestum est. Ait enim, cum exemplum loci a minori poneret: "Si hominis definitio est 'animal gressibile bipes' idque minus uideatur definitio hominis quam 'animal rationale mortale' ... erit definitio hominis 'animal rationale mortale'." Si enim rei ueritatem attendamus, non magis haec hominis erit definitio quam illa. Hanc namque Dux Peripateticorum Aristoteles definitionem: 'animal gressibile bipes, homini dedit, in 'gressibile' quidem intelligens quod tantum gradi potest, non etiam uolare, sicut et in 'bipes' intelligitur quod tantum duos pedes habere possit, non plures. Aeque igitur et haec et illa hominis est definitio, si rei ueritatem teneamus. Sed quoniam ista: 'animal rationale mortale' in maiori consuetudine habetur, magis uidetur hominis definitio.

Patet insuper et ex maxima propositione 'minus' et 'maius' secundum uisum accipi, quae est huiusmodi:

    si id quod minus inesse uidetur inest, et quod magis inesse
    uidetur inerit.

Quotiens itaque id quod minus uidetur, illud infert quod magis existimatur, uel econuerso, a minori uel a maiori inferentia trahitur; in /276/ qua tamen sola consistit probabilitas, non ueritas, propter supradictam causam.

Amplius: si probabiles omnes inferentias ueris admisceamus, utique et istam:

si> Socrates non est sanus, est aeger

in qua habitudo immediatorum probabilitatem tenet, cum scilicet 'sanum' et 'aegrum' circa animam>, cui Socrates supponitur, immediata sint. Sed id quoque quod haec consequentia dicit, falsum atque impossibile ex eo manifestum est esse quod ex ipso falsum atque impossibile consequitur, quod nec etiam probabilitatem habet, id scilicet:

      si non est, est aeger

cum potius uerum sit:

      si non est, non est aeger

unde etiam

      si non est, est

inferri potest, quod etiam omni caret probabilitate. Similiter et

      si non est, est sanus

ex eadem pro>posita consequentia inferri potest, ipsa prius [est] per contrapositionem conuersa. Quod quidem ualde aduersum esse manifestum est priori consequenti, ei scilicet:

     si non est, est> aeger

Potest quoque et secundum eos qui ab oppositis inferentiam tenent necessariam, inferri aeque et

    si est lapis, est sanum

et

    si est lapis, est aegrum

quae ab omni probabilitate sunt alienae. Sunt quoque qui eas quas falsas auctoritas clamat falsaeque manifeste apparent, ueras confiteantur secundum quamdam inferentiae considerationem locique habitudinem, ueluti istam:

    si Socrates uel hic lapis est animal, est homo

ueram dicant, si similitudinis habitudo pensetur, in eo scilicet quod 'animal' et 'homo' similia sunt, uel in conuenientia 'Socrati' uel in remotione 'huius lapidis'; si uero complexio generis ad speciem attendatur, falsam esse concedunt.

Quibus quidem statim respondendum est eos talium consequentiarum sensus secundum complexionem male pensare, cum uidelicet sensus earum non sint in complexione, sicut maximarum propositionum, /277/ quae inferentias habitudinum suarum differentiarum complectantur. Illa autem tantum inferentiam suorum terminorum ostendit, de quibus tantum agit. Si enim complexionem inferentiae speciei ad genus ostenderet, utique omnes consequentias huiusmodi probaret. Amplius: cum unus tantum sit eius sensus, ille autem uel uerus sit uel falsus, oportet eam uel ueram tantum esse uel falsam; secundum enim proprium sensum unaquaque propositio uera uel falsa dicenda est. Ista autem consequentia secundum cuiusque habitudinis inferentiam sensus eius pensetur, unam tantum habet sententiam, cum eamdem ubique uocem materiam in eadem significatione retineat. Amplius: quicumque huiusmodi consequentias pro ueris recipiunt, ignorare uidentur quae ex ipsis consequentiae consequantur, quae tam ueritate quam probabilitate priuantur, ueluti ista:

     si est asinus, est homo

et multae aliae quarum sensus omnino est abhorrendus.

Fallitur itaque quicumque inter ueras recipit eas omnes consequentias quae probabilitatem tenent, etsi in eis uideatur posse assignari aliqua loci habitudo, quae probabilitatem, non ueritatem, teneat. Aut si uerius loci probabilitatem pensemus, nec locus, qui uis inferentiae dicitur, assignari potest, ubi inferentia non ualet. Quomodo enim inferentiae firmitas consistere queat, ubi non est firma inferentia? Immo nulla est, sed uidetur. Si quis igitur in huiusmodi inferentiis, quae ueritate priuatae sunt, unde sit locus, id est uis seu firmitas inferentiae, requisierit, non possumus ei uere respondere locum, cum omnino ibi non sit, nisi forte locum secundum uerisimilitudinem ac probabilitatem, non tantum secundum inferentiae ueritatem, pensemus, ueluti illi qui suprapositos omnes locos recipiunt nec a proprietate locorum secernunt. Sed etsi inter locos hos quoque recipiunt, numquam eis ueritatem inferentiae, sed probabilitatem ascribant, iuxta id scilicet quod facile ex ipsis adquiescitur consequenti post probationem antecedentis. Saepe enim> etiam ille qui falsam iudicat consecutionem, ex eo quod in antecedenti proponitur, fidem consequentis capit, etsi consecutionem et inferentiae necessitatem non concedat. Etsi enim cognoscam non necessarium esse ad amorem puellae quod saepe deprehensa est in nocte cum iuuene loquens secreto, tamen facile per hoc colloquium amorem suspicor et concedo, ex eo scilicet quod huiusmodi colloquia numquam uideamus contingere nisi inter amantes. Ex eo itaque quod ad inferentiam tunc admitto, fidem saepe capio, et quod ad inferentiam non uidetur /278/ sufficere, maxime tamen ad fidem uidetur ualere, et quae in inferentiae ueritate probabilitas non consistit, in commendatione fidei recipitur. Hanc autem probabilitatem quae ad inferentiam tendit, dialecticorum requirit discretio, cum aliquid probandum contenditur. Neque enim dialecticus curat siue uera sit siue falsa inferentia propositae consequentiae, dummodo pro uera eam recipiat ille cum quo sermo conseritur. Sed ubi pro uera audiens eam receperit, tam bene ex ea dialecticus procedet ac si sit uera. Sed haec quidem probabilitas, id est facilis concessio uerae inferentiae, in necessitate recipienda est. Neque enim, ut dictum est, alia est inferentiae ueritas nisi necessitas, et bene necessitatem in inferentiis suis dialecticorum cura requirit, ne in his maxime argumentationibus quae ad extremorum coniunctionem per medium contendunt, quae saepe a dialecticis proponuntur, sophismatis nodum incurrant. Saepe enim in talibus decipitur si aliae quam necessariae admittantur consequentiae, quod in sequentibus in inquisitione ueritatis singularum locorum inferentiarum apparebit. Et bene a dialecticis uerae inferentiae proprietas attenditur, quibus praecipue ueritatis inquisitio relinquitur quorumque exercitium in inuestigatione ueri ac falsi consumitur, atque haec certis comprehendere regulis tota studii assiduitate laborat; probabilitas autem casualis est et falsitati saepe adiuncta; necessitas autem> determinata et incommutabilis ueritas eius consistit, unde non alia firma est cuiuslibet ostensio nisi quae necessitate fulcitur. Amplius: si aeque et probabiles et necessariae inferentiae uerae concedantur, quaecumque maximae propositiones de inferentiis agunt, imperfectae proferuntur ut uerae dicantur, ueluti istae:

     quicquid infert antecedens, et consequens

uel:

     quicquid sequitur ad consequens, et ad antecedens

uel:

    si aliquid infert aliud quod inferat aliud, primum infert ultimum

Neque enim, ut ex suprapositis patet, secundum probabiles inferentias istae regulae possunt custodiri, sed ad necessarias tantum eas necesse est reduci. Unde et singulis inferentiis necessitatis nomen saepe oportet apponi, ac si ita dicamus:

   quicquid infert necessario antecedens, necessario et consequens

/279/ Sed etsi ita proferatur, nulli amplius aptabitur consequentiae, sed plus de inferentia quam singulae consequentiae proponet. Cum enim uis conditionis aeque et ad necessitatem et ad probabilitatem se habere concedatur, cum dicimus:

      si hoc est, illud est

nullam ex uerbis necessitatem concipimus. Ex hac itaque etiam ratione conuincitur eam solam constare sententiam, quae ubique uim conditionis in necessitate[m] custodit. Haec enim clara est conditionis et uerbi copulationis discretio quod illud quidem in praedicatione solum actum rerum inhaerentiae, haec uero necessitatem consecutionis proponit. Cum ita per 'est' uerbum 'animal' 'homini' copulatur, actus tantum eius inhaerentiae demonstratur; cum uero per 'si' conditionem idem eidem coniungitur, incommutabilis consecutionis necessitas ostenditur. Quod autem necessarium est, sempiternum est nec principium nouit. Unde et id quod ista consequentia uera proponit:

     si est homo, est animal

ita est semper ut dicitur, siue solae res ipsae de quibus agitur, permaneant, siue non; et omnes uerae consequentiae ab aeterno sunt uerae. Categoricarum autem propositionum ueritas, quae rerum actum circa earum existentiam proponit, simul cum illis incipit et desinit. Hypotheticarum uero sententia nec finem nouit nec principium. Unde et antequam homo et animal creata fuerint uel postquam etiam omnino perierint, aeque in ueritate consistit id quod haec consequentia proponit:

si [est] homo est animal rationale mortale, est animal

cum uidelicet nullo modo quodlibet tale animal esse possit, nisi animal ipsa fuerit.

Sed opponitur quod destructo homine non possit uera esse

       si est homo, est animal

immo

       si est homo, non est animal

quae ipsius est contraria. Homine enim destructo uerum est quia nullus homo est animal, cum scilicet falsa sit eius diuidens: 'quidam homo est animal', quippe omnino homo non est; cum nullus homo sit animal, contingit 'animal' omnino ab 'homine' remoueri et ita ei oppositum esse; et ideo ueram esse inter opposita consequentiam illam>:

     si est homo, non est animal

Videtur quoque et ex uniuersali negatiua proposita consequentia extrahi, secundum quidem hanc regulam in qua differentiam a subiecto quidam assignant: /280/

    si aliquid remouetur ab aliquo uniuersaliter, tunc si aliquid
    subicitur subiecto, primum praedicatum remouetur ab eodem

quod uidelicet subiciebatur subiecto, id est secundo subiecto.

Sed huius quidem regulae sententiam cassam in sequentibus opportunius ostendimus, eum uidelicet eas consequentias tractauerimus quae ex categoriea coniunguntur et hypothetica. Nunc autem illud quod de oppositione opponitur recidamus. Non sunt, inquam, ulla opposita quia sibi non cohaerent sed quia, cum sint in eodem, simul ea natura non patitur, ut sunt homo et lapis, quae etiam natura a se remota sunt; 'animal' autem ab 'homine' non alia causa remouetur nisi quia ipse homo non ullo modo consistit. Unde inhaerentiam, quam sola rei destructio aufert, lex naturae exigit, cum nullatenus hominem natura pateretur esse, nisi ei animal inhaereret. Unde et in natura sibi semper adhaerentia uidentur, ex quo naturalem consecutionem semper custodiunt, nec ullam ad inuicem oppositionem recipere, sicut nec ipse homo sibi ipsi opponi potest, licet tamen a se ipso uere remoueatur, cum omnino non sit: quod enim omnino non est, nec homo est. Cum autem [ab] homine nullo modo existente nullus homo sit homo, non tamen ideo oppositus sibi ipse est homo nec ista ideo uera consequentia:

    si est homo, non est homo

quam nec etiam oppositionis proprietas ueram faceret, si etiam ipsum hominem sibi oppositum esse contingeret, ut in tractatu de ui inferentiae oppositorum apparebit, cum nullam huiusmodi consequentiam ex oppositionis quoque natura ueram esse conuincemus.

Sed praecipue suprapositae consequentiae ueritas, quae scilicet ait:

    si est homo, est animal

cassari uidetur, cum iam caeteris animalibus creatis homo nondum factus esset. Si quis enim homine non existente et caeteris animalibus manentibus talem proponat consequentiam:

    si est homo, est animal

falsa omnino reperiretur, si propositionum ex quibus iungitur, significationem secundum singularum dictionum impositionem accipiamus. Nam tunc per 'animal' tantum ea quae homines non sunt, nominantur, ut equus uel asinus et caetera, quippe ea sola animalia sunt quae sola animalis naturam participant, ad quam significandam 'animalis' nomen /281/ est inuentum. Et tunc quidem cum aliquid animal esse dicitur, eorum animalium numero aggregatur quae homines non sunt. Quod uero homo dicitur, his quae non sunt associatur, quippe nondum sunt homines. Unde manifesta uidetur consequentiae falsitas:

    si est homo, est animal

tale est enim ac si diceremus:

    si est homo, est uel equus uel asinus uel aliquid ex his
    animalibus quae homines non sunt

Et fortasse si> singularum enuntiationum sensus dictionumque impositionem attendamus, falsa erit consequentiae sententia. Sed si secundum rei naturam inferentiae necessitatem pensemus, quae nulla enuntiatione mutari potest, nulla uariabitur significationis mutatione. Sed iam conuenienter uerbis quibus solet exprimi, non poterit, cum nondum ad illam continentiae capacitatem impositio nominis 'animalis' peruenerit, quam post creationem hominis consecuta est. Sed nec proprie dici possunt uel consequentiae propositiones uel orationes huiusmodi enuntiationes, quae ea nomina quae rebus ut existentibus imposita sunt, continent, ipsis tamen rebus non existentibus, ueluti si animali uel homine destructo uel nondum creato talis fieret consequentia:

     si est homo, est animal

uel talis enuntiatio praedicationis: 'homo est animal' uel 'homo non est animal', nec orationes dicendae essent, quippe nec dictiones essent 'homo' et 'animal'; neque enim nomina neque uerba sunt suis non existentibus significationibus; quippe ex praesenti natura hominis uel animalis, quae iam non sunt, imposita fuerant.

Ubi autem nominis causa periit, nomen quoque in ipsis remanere non potest. Sed licet in enuntiatione proprietas orationis uel propositionis non remaneat, sententiae tamen firmitas non mutatur, siue uerbis exprimi conuenientibus possit siue non, nec enuntiationis uariatio rerum naturam mutare potest. Neque enim, ut in Libro Periermenias Aristoteles docuit, propter affirmare uel negare res erit uel non erit. Et nota quod cum homine non existente et caeteris animalibus talis fit consequentia:

    si est homo, est animal

et uis significationis uocum proprie attenditur ac si ita diceretur: 'si est homo, qui tamen [est] non est, est unum de his quae animalia sunt', quod quidem falsum, cum potius eorum natura hominem expelleret; non est idem cum eo quod modo utrisque, id est homine et animali, existentibus, /282/ eadem enuntiatio proponit. Unde, cum illud falsum sit, hoc tamen semper uerum esse contingit, id est in re semper ita est esse ut semel uere et propria etiam enuntiatione uere dici potuit, rebus scilicet iam existentibus ac sua nomina habentibus.

Patet autem homine quoque destructo et animali ueram esse hanc consequentiam:

    si est homo, est animal

ex ista:

    si non est animal, non est homo

quae uera est. Haec autem animali destructo de quolibet uera sic potest ostendi: animali destructo uerum est de quolibet quod non est animal; unde ex necessitate contingit quod non est homo; aut enim 'animal' negatum negat 'hominem', aut 'animal' negatum patitur secum 'hominem'; quicquid non exigit unam diuidentium, patitur secum aliam; at uero falsum est 'animal' negatum pati secum 'hominem'. Est enim impossibile ut animali non existente in aliquo homo ibi, id est animal rationale mortale, reperiatur, quod, cum non possit esse praeter animal, materiam suam, nec praeter animal alicubi potest existere tale animal, id est homo; non itaque remotio 'animalis' patitur secum praesentiam hominis: restat ergo ut 'hominem' excludat negatio 'animalis' hoc modo:

    si non est animal, non est homo

unde et illa relinquitur:

    si est homo, est animal

quae mutuam inferentiam uel consecutionem habet ad illam.

Patet itaque ex suprapositis omnes consequentias ueras ab aeterno ueras> esse, id est ita ut in eis semel uerae proponantur semper esse, siue scilicet res de quibus in eis agitur, existant siue non. Unde et earum necessitas est manifesta, quae nulla rerum praesentia uel absentia potest immutari, quod nos ostensuros superius proposuimus.

Patet et ex hoc differentia categoricae et hypotheticae enuntiationis cum haec, ut supra quoque diximus, actum inhaerentiae rerum, illa necessitatem> consecutionis ostenderet, quae quidem, ut diximus, ipsis quoque rebus destructis incommutatibilis consistit. Quia uero categoricae enuntiationes actum rerum proponunt quantum ad enuntiationem inhaerentiae praedicati, actus uero rerum ex ipsarum rerum praesentia manifestus est, necessitas autem inferentiae ex actu rerum perpendi non potest, quae aeque, ut dictum est, et rebus existentibus /283/ et non existentibus permanet, arbitror hinc locum tantum in hypotheticis propositionibus requiri, cum de ui inferentiae rerum earum dubitatur quae ex actu rerum conuinci non possunt>. Neque enim, quoniam albedo omni cygno inest secundum accidens uel nigredo omnino abest, uel haec consequentia:

      si est cygnus, est albus

uel ista:

       si est cygnus, non est niger

uere proponi potest; quippe et praeter albedinem substantia cygni posset existere utpote ipsius fundamentum et prius in natura[m], etsi ubique cum ea reperiatur. Quia ergo actus rei ad necessitatis ostensionem non sufficit, naturae uis inuiolabilis in consecutione relinquitur. Unde non alias categoricas ad hypotheticas antecedere concedimus, nisi quod rerum naturam ostendant, quae consecutionis necessitatem in perpetuum custo>diant, ut istam: 'animal est genus hominis' ad huiusmodi consequentiam:

si est homo, est animal

et quaecumque rerum tales assignant habitudines, quae hypotheticarum sequentium uim consecutionis conseruant. Hypotheticarum autem negationes quaelibet a multis possunt categoricis inferri, tam ab his uidelicet quae rerum naturam quam ab his quae solum actum pronuntiant. Si enim omnis homo sit non albus, uel quidam uel omnis homo sit niger, non est uera:

si est homo, est albus

neque enim potest esse ut quodlibet aliud necessario exigat sine quo reperiri ualeat. Ex hypotheticis autem categoricas alias sequi non recipimus nisi negatiuas; quippe omni rerum essentia destructa consecutionis non uiolatur necessitas, ut ex praemissis manifestum est. Concedimus autem ex ea:

si est homo, non est lapis

nullus homo est lapis

uel ex ista:

       si est homo, est animal

'quidam homo est animal', quae> non sunt opposita. Sed de his quoque consequentiis quae uel ex categorica et hypothetica uel econuerso iunguntur, latius et competentius in inferioribus disputabitur. Nunc uero ad consecutionis necessitatem redeuntes, eam subtilius inspiciamus.

Videntur autem duae consecutionis necessitates: una quidem largior, cum uidelicet id quod dicit antecedens non potest esse absque eo quod dicit consequens; altera uero strictior, cum scilicet /284/ non solum antecedens absque consequenti non potest esse uerum, sed etiam> ex se ipsum exigit; quae quidem necessitas in propria consecutionis sententia consistit et ueritatem tenet incommutabilem ut, cum dicitur:

si est homo, est animal

'homo' proprie ad 'animal' antecedit, cum ex se> ipso 'animal' exigit. Cum enim in substantia hominis animal contineatur, cum 'homine' semper 'animal' attribui contingit. Unde et bene Priscianus ait in inferioribus superiora intelligi: qui enim 'homo' dicit et 'animal tale' ponit, necessario 'animal'> attribuit. Haec autem recta est et simplex uerae consecutionis necessitas, quae ab omni absoluta est inconuenienti quaeque mihi in sensu hypotheticae enuntiationis sola contineri uidetur, ut nihil aliud 'hoc illud antecedere' credatur quam 'hoc ex se illud exigere'. Quam quidem antecessionem in Topicis suis Boethius commemorat: "antecedentia, inquit, sunt quibus positis statim necesse est aliud consequi". Cum enim 'necessitati' 'statim' adiunxit, in ipso antecedentis sensu consequens iam contineri monstrauit.

Ex illa autem necessitate nimis laxa, quam in sententia quoque consecutionis alii recipiunt, multa uidentur inconuenientia contingere, ex omnibus scilicet illis consequentiis quarum consecutio inter diuersas rerum substantias proponitur hoc modo:

     si homo est, lapis non est
     si paternitas est, filiatio est

Patet autem in antecedentibus harum consequentiarum consequentia contineri nec ex sensu antecedentium sententiam consequentium constare, sed posterius ex naturae discretione et proprietatis naturae cognitione nos cum antecedenti de ipso quoque certos esse consequenti, ex eo scilicet quod nouimus natura ita hominem et lapidem esse disparata, quod in eodem sese simul non ferre queant; ut paternitatem et filiationem ita ex natura relationis simul esse coniuncta, ut alterum absque altero permanere nullatenus ualeat. Ex sententia autem antecedentis sententia consequentis perpendi non potest, cum scilicet ita rerum essentiae de quibus agitur, in se discretae sint, ut nihil illius insit huius substantiae, quique aliquid hominem esse dicit, solum hominem affirmat nihilque de remotione 'lapidis' uel cuiuslibet ex uerbis suis /285/ demonstrat; similiter et qui paternitatem esse proponit, nihil de essentia filiationis tangit.

Maximam autem probabilitatem in consecutione necessitas ista tenet, cum uidelicet antecedens absque consequenti non potest existere. Quae quidem necessitas, si recte consecutionis necessitatem pensemus, inuenietur uel potius ad enuntiationem categoricam quam hypotheticam pertinere, cum id scilicet intelligitur: hoc non posse esse absque illo, ut iam secundum huiusmodi necessarii expositionem haec quoque consequentia:

si Socrates est lapis, est asinus

necessaria reperiatur, cum primum sine secundo non possit esse. Quod enim omnino non potest esse, et sine illo non potest esse, et quod sine illo potest esse, constat procul dubio quia potest esse. Quae autem ex hac necessitate inconuenientia contingant, si ipsa quoque in ueritatem consecutionis recipiatur, in sequentibus apparebit, cum huiusmodi inferentiae locos tractauerimus.

Est autem illud maxime notandum quam maxime in enuntiatione consequentiarum magis uocum proprietas et recta impositio sit attendenda, ac magis quidem quam rerum essentia consideranda. Cum enim proponitur:

si est corpus, est corporeum

si est corpus, est coloratum

quamuis eadem corporis sit substantia, quae et corporea est et colorata, et quicquid coloratum esse contingit, et corporeum, et econuerso, ut iam nulla sit in re distantia inter substantiam quae colore formatur aut corporeitate constituitur, -- illam tamen enuntiationem ueram esse, hanc uero falsam esse contingit, secundum id quod diuersis modis substantia corporis accipitur; hic quidem secundum id quod corporeitate, ibi uero secundum id quod colore formatur. Quarum quidem formarum haec secundum substantiam, illa uero secundum accidens inest corpori. Quia uero corporeitatis forma substantialiter corpori inest, in substantiae ipsius nomine ipsa quoque intelligitur et, cum corpus quidlibet esse dicitur, corporea substantia esse proponitur, sed non colorata; quippe absque colore omni substantia corporis integra posset consistere. Quia ergo coloratum ex accidentali forma substantiam corporis designat, sine qua quidem forma quaelibet res in natura corporis omnino possit consistere, corporeum uero ex substantiali, praeter quam nullo modo substantia corporis uel intelligi potest, haec consecutio necessitate, quam /286/ illa tenet, priuatur. Sic quoque et in enuntiatione praedicationis, significationis proprietas maximam facit differentiam. Aliud enim proponitur in 'Socrates est corporeus' quam in 'Socrates est coloratus'. Alioquin non essent diueri sensus propositarum consequentiarum, quae tantum secundum consequentiam> diuersae inueniuntur. Patet quoque maxime [esse] ex his consequentiis:

si est homo, est animal

si est homo, est

quas destructo homine ueras confitemur, quantum ex discretione impositionis uocum manifesta sit consecutio. Si enim substantiam, prout se habet, attendamus, eam non existere inueniemus; ac si ut existentem eam acceperimus, quis eam uel ad 'animal' uel ad 'esse' antecedere concesserit? Sed si nominis huius quod est 'homo', propriam impositionem tenuerit, secundum id scilicet quod substantiae hominis ut existenti es animalitate> et rationalitate et mortalitate datum est, ratam omnino consecutionem uiderit. Qui enim destructo homine quidlibet dicit hominem esse, rem quidem quae non est attribuit, sed ut existentem eam ponit; alioquin nominis impositionem non teneret, nisi scilicet in ea significatione eo uteretur homine quoque destructo, in qua ipsum tenet hominem non existentem, et cum rem quidem quae destructa est, ponit, quae scilicet erat uera hominis substantia, quae absque animali nullatenus uel existere uel intelligi potest, 'animal' simul necessario attribuit. Quippe nihil potest esse illa uera hominis substantia quae destructa est, nisi animalis uera fuerit essentia. Ponamus enim esse hominem et non esse animal, si fieri posse uideatur; certe, si quod per 'hominem' accipitur, attendamus, id est animal rationale mortale, inueniemus idem animal esse et non esse, quod est impossibile. Si quis itaque uocum impositionem recte pensauerit, enuntiationum quarumlibet ueritatem facilius deliberauerit et rerum consecutionis necessitatem uelocius animaduerterit.

Hoc autem logicae disciplinae proprium relinquitur, ut scilicet uocum impositiones pensando quantum unaquaque proponatur oratione siue dictione discutiat. Physicae uero proprium est inquirere utrum rei natura consentiat enuntiationi, utrum ita sese, ut dicitur, rerum proprietas habeat uel non. Est autem alterius consideratio alteri necessaria. Ut enim logicae discipulis appareat quid in singulis intelligendum sit uocabulis, prius rerum proprietas est inuestiganda. Sed cum ab his rerum natura non pro se sed pro uocum impositione requiritur, tota eorum /287/ intentio referenda est ad logicam. Cum autem rerum natura perconta>ta fuerit, uocum significatio secundum rerum proprietates distinguenda est, prius quidem in singulis dictionibus, deinde in orationibus, quae ex dictionibus iunguntur et ex ipsis suos sensus sortiuntur. Neque enim absque partium discretione composita perfectio cognosci potest.

Cumque hypotheticarum enuntiationum sententiam tractandam ad> ueri falsique discretionem suscepimus, ex partibus earum nobis incohandum uidetur esse, quae sunt antecedens et consequens et quae ea coniungit conditio. Sed quoniam conditionis condicionem in necessitate consistere supra monstrauimus, antecedentis ac consequentis regulas in praesenti ponere sufficiat. Sed prius antecedentis ac consequentis significationes distinguamus.

Accipiuntur autem antecedens et consequens modo in designatione integrarum enuntiationum, ueluti cum in hac consequentia:

si Socrates est homo, Socrates est animal

primam categoricam ad secundam antecedere dicimus uel eorum quae ab ipsis dicuntur, modo uero in designatione simplicum dictionum siue eorum quae ab ipsis significantur, ut in eadem consequentia speciem ad genus antecedere dicimus, id est 'hominem' ad 'animal', natura uel habitudo uim inferentiae tenet. Per id uero quod antecedens et consequens accipiuntur in designatione totarum enuntiationum quae hypotheticam perficiunt, uel in designatione eorum quae per eas dicuntur, dictum est quia nullum uerum infert falsum. Si enim ad terminos aspiciamus antecedentium et consequentium enuntiationum, inueniemus saepe a uero falsum inferri, ueluti cum dicimus:

    si uera est: omnis homo est animal, falsa est: nullus homo est
    animal (uel: non omnis homo est animal)

Si uero totas enuntiationes pensemus, uerum potius a uero hic inferri uiderimus. Verum est enim quia uera est 'omnis homo est animal', et quod falsa est 'nullus homo est animal' uel 'non omnis homo est animal'. Cum autem per 'antecedens' et 'consequens' siue dictiones simplices siue integras enuntiationes accipimus, tunc ea quidem hypotheticarum enuntiationum partes appellare possumus, ex quibus scilicet ipsae consequentiae coniunguntur, non quidem de quibus agitur, sed ex quibus constant. Neque enim ueram hanc consequentiam:

si est homo, est animal

/288/ de uocibus agentem possumus accipere siue dictionibus siue propositionibus. Falsum est enim ut si haec uox 'homo' existat, haec quoque sit quae est 'animal'; ac similiter de enuntiationibus siue earum intellectibus. Neque enim necesse est ut qui intellectum praecedenti propositione generatum habet, habeat quoque intellectum ex consequenti conceptum. Nulli enim diuersi intellectus ita sunt affines ut alterum cum altero necesse sit haberi, immo nullos simul intellectus diuersos animam> retinere ex propria quisque discretione conuicerit, sed totam singulis intellectibus, dum eos habet, uacare inuenerit. Quodsi quis essentiam intellectuum ad se sequi sicut essentiam rerum ex quibus habentur intellectus, concesserit, profecto quemlibet intelligentem infinitos intellectus habere concederet, secundum id scilicet quod quaelibet propositio innumerabilia consequentia habet. Amplius: siue de enuntiationibus siue de intellectibus earum agatur, oportet nomina earum in consequentia poni; sed si uel 'homo' uel 'animal' accipiantur nomina uel enuntiationum uel intellectuum, profecto consequentia esse non poterit:

   si est homo, est animal

quae ex solis iuncta est dictionibus, ac si sic diceretur:

    si homo, animal

immo omnino imperfecta est oratio. Ut igitur ueritatem consecutionis teneamus, de rebus tantum eam agere concedamus et in rerum natura regulas antecedentis ac consequentis accipiamus, quae sunt huiusmodi:

(1) posito antecedenti ponitur consequens
(2) perempto consequenti perimitur antecedens hoc modo:

si est homo, est animal

si non est animal, non est homo

(3) neque autem posito antecedenti consequens perimitur
(4) neque perempto antecedenti consequens necesse est perimi
(5) uel poni, sicut
(6) neque destructo consequenti ponitur antecedens
(7) neque eodem posito ipsum uel ponitur
(8) uel aufertur.

Cum hae illis sicut affirmatiuae earum inter se aequipolleant, oportet has cum illis ueras simul uel falsas esse. Sunt quoque et duae superiores regulae sibi in omnibus consentientes atque ex se mutuo possunt ostendi, ut scilicet si quis istam concesserit:

si est homo, est animal

ad illam quoque concedendam:

  si non est animal, non est homo

cogatur, et econuerso.

Sic autem ex inductione impossibilis, cum prima uera fuerit, et secunda uera esse conuincetur. Ponamus itaque istam ueram:

si est homo est animal

ac de ista dubitetur:

  si non est animal, non est homo

id est utrum 'animal' negatum neget 'hominem'; atque id ita confirmabimus: aut 'animal' negatum negat 'hominem' aut negatum patitur 'hominem', ut uidelicet contingere possint ut 'animali' remoto ab aliquo homo in eodem existat; concedit autem fortasse quod 'animali' remoto, homo permaneat; sed prius concessum fuit quod 'homo' 'animal' ex necessitate exigat, in ea scilicet consequentia quae proponebat:

si est homo, est animal

contingit itaque ut quod non est animal, sit animal; quod enim patitur secum antecedens, et consequens; ueluti cum negatio 'animalis' patiatur secum positionem 'hominis', quae ad positionem 'animalis' prius antecedebat, eadem quoque, id est negatio 'animalis', patitur secum positionem ipsius, quod est impossibile; unde et illud impossibile esse conuincitur ex quo id contigit quod negato 'animali' homo permaneat; quod etsi id non potest fieri, relinquitur statim ut negato 'animali' 'homo' denegetur, quam nos consequentiam ostendere proposuimus.

Potest quoque similiter ex inductione inconuenientis ostendi, cum secunda fuerit concessa, quae ait:

si non est animal, non est homo

et primam constare, quae ait:

  si est homo, est animal

Ponatur itaque uera:

si non est animal, non est homo

et de alia dubitetur:

  si est homo, est animal

utrum scilicet 'homo' positus ponat 'animal'. Et sic poterit uera conuinci: aut 'homo' positus animalis praesentiam exigit, aut ipse positus animalis absentiam patitur; concedit autem aduersarius quod hominis existentia animalis absentiam perferat, ut scilicet contingere queat ut homo alicubi sit, ubi animal non existit; sed cum absente animali necesse sit animal abesse, ut prius concessum erat, conuincitur, cum homo sit, hominem posse non esse, quod etiam est impossibile; unde et impossibile illud conuincitur ex quo id contingit, quod scilicet 'hominis' positio negationem /290/ 'animalis' pateretur; quodsi eius negationem non patitur, profecto eius positionem exigit; unde et uera ostenditur:

si est homo, est animal

cum uera illa recipietur:

si non est animal, non est homo

Cum autem et haec uera illam ueram et illa istam exigat, patet eas sibi aequipollentes esse. Et haec quidem aequipollentia in conuersione per contrapositionem consistit, sicut> in sequentibus ostendemus, cum omnium conuersiones hypotheticarum monstrauerimus.

Tertia uero, quae aiebat posito antecedenti non auferri consequens, ex priori manifesta est. Neque enim potest esse ut ad idem consequantur affirmatio et negatio de eodem, sicut nec ad idem antecedere possunt Aristotele testante, qui ait: "idem cum sit et non sit, non necesse est idem esse," id est: ad affirmationem et negationem eiusdem non sequitur idem consequens, ueluti cum ad positionem 'hominis' ponatur 'animal', ad remotionem eiusdem non ponitur ipsum. Non itaque uerae simul pot[u]erint esse:

     si est homo, est animal

et

si> non est homo, est animal

quas huiusmodi inconuenientia comitantur:

       si non est homo, est homo

aut

si non est animal, est animal

Quae quidem inconuenientia nullus ambigit esse, cum alterius diuidentium ueritas non solum ueritatem alterius non exigat, immo omnino eam expellat et exstinguat.

Sic autem monstrantur ex praemissis consequentiis, si quis eas receperit, proposita inconuenientia. Si quis cum ista:

si est homo, est animal

etiam istam receperit:

        si non est homo, est animal

et istam quoque cum eadem concesserit:

si non est animal, est homo

quae per consequentis et antecedentis destructionem secundae aequalis redditur: quaecumque enim uera est cum una aequipollentiarum, et cum /291/ alia, uel quandoque uera est una, et alia; similiter et falsa; ex his autem duobus:

  si est homo, est animal
  si est animal, non est homo
  

necessario per extremorum coniunctionem infertur:

si est homo, non est homo

Si enim cuiuslibet [pro]positio alterius positionem necessario exigat, quae quidem secunda positio cuiuslibet positionem inferat, primi quoque positio positionem exigit ultimi; de qua quidem extremorum coniunctione latius in sequentibus disseremus, cum medias hypotheticas earumque syllogismos tractauerimus. Potest quoque ex praemissis eisdem consequentiis per conuersionem prioris extrahi:

     si non est animal, est animal

hoc modo conuertat:

   si est homo, est animal

quae prima fuit hoc modo:

    si non est animal, non est homo

eique aliam subiungat:

     si non est homo, est animal

atque ex his necessario concludat

     si non est animal, est animal

Patet itaque ex inductione inconuenientium aristotelicam regulam constare, quae, ut diximus, negabat ad affirmationem et negationem eiusdem idem sequi; ostendamus quoque et quod nos adiecimus affirmationem et negationem eiusdem ad idem consequi non posse; quod etiam inconuenientium consecutio monstrat, tales uidelicet consequentiae in quibus unaquaque diuidentium ad alteram consequatur, sicut in supramissis. Sed haec tamen est differentia quod in illis negatio ad affirmationem, in istis autem affirmatio ad negationem antecedit. Ponamus itaque istas duas:

    si est homo, est animal
    si non est homo, est animal

ut quae inde procedant inconuenientia uideamus. Hoc autem est huiusmodi:

si est homo, non est homo

Per conuersionem enim secundae adiunctam primae hoc modo:

   si est homo, est animal
   si est animal, non est homo

/292/ infertur per medium:

     si est homo, non est homo

Quia ergo ex ueritate istarum impossibile sequitur, eas ueras esse non posse conuincit. Impossibile enim est unde impossibile sequitur et falsum unde falsum contingit. Falsum ergo atque impossibile est eas simul ueras esse consequentias quae ex eodem affirmationem et negationem eiusdem sequi pronuntiant. Et merito uidetur. Sunt enim tamquam contrariae huiusmodi consequentiae in quibus ex eodem affirmatio et negatio consequuntur, uehementer sibi oppositae, quod in Hypotheticis nostris conuenientius aper>iemus.

Nunc autem eas de suprapositis regulis quae restant, tractemus, quae scilicet aiebant non destructo antecedenti necessario poni consequens uel auferri. Quarum prima, quae ait destructo antecedenti non necessario perimi consequens, non ita est accipienda ut nusquam reperiatur falsa, sed ita ut [sunt semper] eius affirmatio possit semper uera consistere. Aliqui enim fortasse termini reperirentur in quibus antecedens negatum consequens neget. Cum enim uera sit:

      si est homo, est animal rationale mortale

uera quoque contingit:

    si non est homo, non est animal rationale mortale

Verum hanc consecutionem natura complexionis antecedentis et consequentis non perficit, sed gratia terminorum contingit. Ideoque ita diximus quod non necesse sit perempto antecedenti perimi consequens ad complexionem earum respicientes. Illam autem quae ait antecedenti perempto non perimi consequens ueram ubique tenet suae affirmationis falsitas. Neque enim potest esse ut cum antecedens, ut dictum est, positum ponat consequens, idem destructum ipsum auferat. Veluti cum posito 'homine' ponatur 'animal', eodem destructo non aufertur 'animal'; neque enim simul uerae esse poterunt:

si est homo, est animal

et

si non est homo, non> est animal

quas huiusmodi sequitur impossibile conuersa priori:

    si non est animal, est animal

Quidam tamen has regulas non solum in tota antecedentis et consequentis enuntiatione, uerum etiam in terminis eorum assignantes dicunt in quibusdam ex immediatione contingere ut antecedenti destructo consequens ponatur. Veluti cum 'sanum' ad 'aegrum' ex /293/ oppositione antecedat, ut positum illud remoueat sic:

si est sanum, non est aegrum

idem remotum ex immediatione ponit 'aegrum' hoc modo:

    si non est sanum, est aegrum

Sed, sicut in sequentibus apparebit, neutra harum consequentiarum firmitatem tenet; nec in rebus terminorum suprapositae regulae sunt accipiendae, sed in his quae tota propositionum enuntiatione dicuntur. Nam quamuis et in quibusdam possint rebus aptari praemissae regulae, ut sunt illae quae aiunt posito antecedenti poni consequens, uel perempto consequenti perimi antecedens, uelut, 'homine[m]' , quod 'animal' antecedit, posito in aliquo 'animal', quod consequens eius est, ponitur in eodem, uel 'animali' remoto a quolibet et ipse 'homo' remouetur, tamen liberius expediuntur et assignantur secundum sensus totarum enuntiationum et laxius accipiuntur, ut uidelicet ita exponantur: posito antecedenti, id est existente eo quod dicit antecedens propositio, existit illud quoque quod consequens proponit. Veluti si ita sit in re ut ista enuntiatio dicit: 'Socrates est homo', ita est in re ut ista proponit: 'Socrates est animal' ac destructo consequenti, id est non existente quod consequens propositio dicit, non remanet quod antecedens proponit ueluti si non fuerit id quod dicit 'Socrates est animal', nec quod 'Socrates est homo' proponit. Sic enim intellectae non solum rerum cohaerentium ac de se praedicabilium inferentiam ostendent, sed quaecumque pro ueris accipiuntur consequentiis applicabuntur, siue uis earum inferentiae in sententia totarum enuntiationum siue in rebus quoque terminorum consistat. Est enim aliud pensare uim inferentiae secundum proprietatem atque habitudinem rerum, aliud ipsam inspicere secundum totarum antecedentis enuntiationum sententiam. Sunt namque pleraeque consequentiae quae, si rerum naturam inspiciamus, eas falsas iudicabimus; si uero totarum enuntiationum sensus recte tenuerimus, ueras easdem confitebimur, ut sunt istae:

     si omnis homo est lapis, quidam lapis est lapis
     si Socrates est brunellus, Socrates est homo

uel

si idem est animal, est homo

Si enim 'hominis' et 'lapidis' in priori consequentia subiectorum naturam inspexerimus, quae in eodem sese non perferunt, quomodo ex subiectione unius alterius subiectionem concedemus? Ut scilicet quia 'homo' 'lapidi' uniuersaliter supponatur, ideo 'lapis' eidem particulariter subiciatur, /294/ cum uidelicet et multis 'hominem' supponi uideamus quae nullam 'lapidis' praedicationem suscipiant. Aut si 'brunelli' et 'hominis' in partibus secundae consequentiae praedicatorum oppositionem animaduerterimus, quomodo praedicationem unius alterius praedicationem exigere concedemus? Aut, cum animal genus sit hominis, quis ad eius positionem 'hominem' poni recipiat? Sic tamen ostendi poterunt suprapositae consequentiae hoc modo: si 'omnis homo est lapis' uera est, simul et 'quidam lapis est homo'; quodsi uerae sunt 'omnis homo est lapis' et 'quidam lapis est homo', contingit necessario ueram esse> 'quidam lapis est lapis'; haec est enim forma inferentiae tertii modi primae figurae; unde et sic per extremorum coniunctionem infertur.:

si omnis homo est lapis, quidam lapis est lapis

Sic quoque secunda conuincitur uera: si 'Socrates est brunellus' uera est, simul et 'brunellus est Socrates'; ex his autem duabus necessario consequitur 'Socrates est Socrates', ex qua etiam infertur 'Socrates est homo'; coniunctis itaque extremitatibus concluditur:

   si Socrates est brunellus, Socrates est homo

Huic tamen extremorum coniunctioni non>nulli resistere conantur ex medii termini dissimilitudine. Ait enim in Hypotheticis suis Boethius, cum numerum mediarum hypotheticarum inquireret eumque numero earum quae ex tribus terminis iunguntur comparar>et, ut sunt illae quae uel ex categorica et hypothetica uel econuerso connectuntur, nec unam uocari hypotheticam cui medius terminus dissimiliter accipitur nec extrema per eum connecti. Dissimilitudinem uero medii termini accipiunt[ur] non solum quando diuersi termini ponuntur in medio, ueluti cum ita proponitur:

      si est homo, est rationale
      si est rationale, est animal

aut cum dissimiliter idem enuntiatur hoc modo:

   si est homo, est rationale
   si non est rationale, non est Deus

uerum etiam quotiens talis praemittitur enuntiatio, cuius ueritas rerum habitudines perimit, ex quibus posteriores consequentiae uim suae consecutionis custodiunt. Veluti cum talem propositam consequentiam:

si omne animal est homo quoddam animal non est homo

per medium ostendi uiderint inualida argumentatione nonnisi ex dissimilitudine ista resistere possunt. Est autem huiusmodi argumentatio: /295/

    si omne animal est homo, omnis asinus est homo unde et omnis
    asinus est animal

et ita:

    quoddam animal est asinus quare et quoddam animal non est homo

In hac autem argumentatione ultimae inter opposita consequentiae nonnulli ex dissimilitudine contradicunt. Dicunt enim 'hominem', qui unus erat de mediis terminis, dissimiliter accipi, cum uidelicet prius ut cohaerens asino ac postea ut oppositum eidem accipitur. Nam cum prima enuntiatio 'omne animal est homo' 'homini' 'animal' uniuersaliter supponeret, utique et sub 'homine' 'asinum', qui unum est de animalibus, collegit, in quo eorum omnem oppositionem remouet. Destructa autem oppositione eorum consequentia ultima, quae ex sola oppositione uim habebat, falsa relinquitur. Sic quoque et ex dissimilitudine medii termini illi quoque superiori argumentationi, quae ostendebat:

    si Socrates est brunellus, Socrates est homo

per denegationem ultimae consequentiae, quae ait:

    si Socrates est Socrates, Socrates est homo

resistere laborant. Aiunt enim istam consequentiam non aliunde ueram uideri nisi ex eo quod 'Socrates' 'hominis' inferius fuerit. Illum autem hominis inferius esse non iam recipiunt, ubi in praemissa enuntiatione 'brunellus', qui 'hominem' expellit, coniunctus 'Socrati' fuerat, immo 'asinus' per 'brunellum', qui ei copulatur; neque enim iam ipsum aliud a 'brunello' esse nullo modo aiunt.

Sed hi nimirum qui in> praemissa enuntiatione ex 'Socrate', cui 'brunellus' copulabitur, 'hominem' sequi non concedunt, profecto nec ex 'brunello', postquam 'Socrati' coniungitur, 'asinum' inferri debent concedere. Ubi enim 'Socrati', qui homo est, coniungitur, non remanet inferius 'asini'. Si quis itaque sic proposuerit:

    si Socrates est brunellus, quidam homo est brunellus
    si quidam homo est brunellus, quidam homo est asinus

non recipietur secunda consequentia, cum 'brunellus' inferius 'asini' non remaneat. Sed nec similiter prima, cum iam 'Socratem', ubi 'brunello' supponitur, 'homini' necesse sit opponi.

Sed sunt plerique qui primae argumentationis consequentiae obuiandum non censeant propter illam terminorum enuntiationem. Neque enim resistendum in huiusmodi argumentationibus dicunt nisi ex dissimilitudine medii termini. Medius autem nondum existit una /296/ tantum consequentia proposita. Ut enim medius intercedat terminus, oportet ipsum et in prima consequentia subsequi et in secunda antecedere; priori uero consequentiae contradicere non audent, eoquod compellantur confiteri falsas eas quoque quae ex falsis propositionibus uerae texuntur, ueluti ista:

    si omnis homo est margarita, omnis homo est lapis

neque enim iam 'margarita' 'hominem' prorsus continens species lapidis remanet. Sed priores consequentias ex ulla terminorum enuntiatione non denegent, quae modo illam argumentationem absoluunt quae aristotelicam auctoritatem oppugnat, ubi in tractatu Oppositorum: "sanis, inquit, omnibus sanitas quidem erit, languor uero non erit." Est autem talis argumentatio quae potius ostendat si omne animal sit sanum, languorem esse; quod plane Aristoteli contradicit, qui si omne animal sanum sit, languorem non esse confirmat. Est autem huiusmodi argumentatio:

    si omne animal est sanum, omne languidum est sanum

a toto: 'animal' namque etiam languentia continet; quodsi omne languidum est sanum, omne languidum est animal; unde et quoddam animal est languidum; unde et languor in quodam animali consistit, et ita languor est; itaque per medium ostensum est quod, si omne animal est sanum, languor est. Quae quidem argumentatio cassari non dicitur nisi in priori consequentia. Sed primam quidem consequentiam pro eo contradicunt quod prima eius positio quasi concessa praemittatur. Cuius ueritatis concessio iam omnino perimit continentiam languidi in animali; ubi enim 'animal' 'sano' prorsus supponi conceditur, nullum continere 'languidum' annuitur. Tunc itaque terminorum enuntiationem unius quoque per se positae consequentiae inferentiam perimere dicunt, cuius habitudinis uim enuntiationis ueritas aufert, cum subcontinuatiua> conditio apponitur, id est cum id quod iam concessum fuerat, coniungit. Cum autem non solum continuatiua est nec quicquam concessionis requiritur, sed sola conditionis copulatio attenditur, id quod nec uerum est nec concessum, consecutionem impedire non dicunt. Sed unde maiorem uim aduersus enuntiationem secundae uel tertiae consequentiae quam aduersus enuntiationem primae habeat primae partis enuntiatio, cum uidelicet nec uera sit nec concessa? Sicut in superioribus argumentationibus, ubi uel ex 'omne animal est homo', 'quoddam animal non est homo' uel ex 'Socrates est brunellus', 'Socrates est homo' extrahebatur, non ex /297/ primis quidem propositionibus ut ex concessis argumentari incipimus nec ullam earum concessionem requirimus, sed sub conditione solum: 'si hoc est illud esse' proponimus. Quae quidem conditionis copulatio aeque et in ueris et in falsis enuntiationibus consistit. Nulla itaque exhibetur> ratio ut prioris enuntiatio partis magis sequentes quam priores consequentias oppugnare ualeat, si aequaliter eius ueritas aduersa utriusque fuerit. Sed nec pro enuntiatione quacumque impediri potest quaecumque consequentia uera consistit. Quod enim sempiternum [non] est ac necessarium, nullo potest impediri casu; nec propter enuntiare, ut Aristoteles meminit, erit aliquid aut non erit. Enuntiatione ergo resistendum non est, sed si forte enuntiatione, sola ueritate enuntiation>is; alioquin per oppositam enuntiationem quamlibet possemus impedire ueritatem, qui sic quidlibet uel esse uel non esse enuntiaremus> Si ergo sola enuntiationis ueritas impediat, nulla autem uera enuntiatio sic praemissa consecutionem> posteriorum hypotheticarum impediat, profecto inique calumniantur ex ueritate praemissae enuntiationis consequentias posteriores; nam quae praemittuntur consequentiae, uerae quidem conceduntur ab ipsis, ueluti illa quae ait:

    si omne animal est homo, omnis asinus est homo

et

    si Socrates est brunellus, brunellus est Socrates

Sed earum ueritas aliarum ueritatem nullo modo impedit. Neque enim uerum uero potest esse impedimento. Non itaque ex ueritate illius praemissae enuntiationis calumniari oportuit posteriores consequentias.

Sunt autem et qui singulas recipiunt consequentias, sed extremorum coniunctionem non admittunt propter dissimilitudinem enuntiactionis medii termini. Cumque talis inducitur regula:

    si aliquid infert aliud quod inferat aliud, primum inferens
    inferre ultimum

id subintelligendum et determinandum esse diiudicant: 'terminis eodem modo acceptis', non scilicet dissimiliter enuntiatis. Sed si haec suppleatur determinatio, nullis amplius mediis hypotheticis regula poterit aptari, cum id scilicet quod in determinatione apponitur ex inferentiis mediarum uel mediorum terminorum enuntiationibus perpendi non possit. Sed nec ulla potest dici dissimilitudo enuntiationis medii termini in supradictis, cum mediae semper propositiones uocesque earum in eadem semper significatione, cum intercedunt mediae, accipiuntur.

/298/ Nec si Boethii dicta pensemus, qui dissimilem enuntiationem medii termini calumniatur ipsamque extremorum coniunctionem intercipere concedit, ut "si, inquit, ita proponatur:

    si est a, est b
    si necesse est esse b, est uel non est c

nihil illam dissimilitudinem huic pertinere uidemus. Haec enim dissimilitudo quam appellant, non augmenta[n]t numerum hypotheticarum mediarum, sicut Boethius uoluit, quippe eaedem mediae propositiones eorumque termini manent. Amplius: si haec dissimilitudo terminorum coniunctionem impediret, non posset aliquis, cum in mediis hypotheticis falsas sponte sua reciperet consequentias, ad inconueniens compelli, ueluti si talem concederet mediam:

    si omnis homo est margarita, omnis homo est animal
    si omnis homo est animal, omnis homo est animatus

non utique posset inferri hoc inconueniens:

    si omnis homo est margarita, omnis homo est animatus

quippe 'animal' dissimiliter ita accipitur, quod modo ad oppositum 'animati', id est 'margaritam', consequitur, modo idem ad 'animatum' antecedit, quod fieri uere non potest. Amplius: cum propter huiusmodi dissimilitudinem coniunctioni extremorum resistant eamque denegent, quaerendum est si uel ideo id faciant quod huiusmodi dissimilitudo non exigat coniunctionem extremorum uel quod eam non perferat. Sed ideo non est resistendum quod eam non exigat nec nos in eo uim facimus quod dissimiliter accipiuntur termini, sed in eo quod id illud exigit, illud uero tertium ponit. Neque enim sufficit ad contradicendum id quod non exigit id quod contradicitur, sed quod ipsum nonpatitur. Ex eadem enim possem opponere aduersus quamlibet extremorum coniunctionem hoc quod ego sedeo uel quodlibet ad ipsam non pertinens, quod uidelicet ipsam non exigat. Quodsi huiusmodi dissimilitudo extremorum coniunctionem omnino auferat, bene in ea ubique extremorum coniunctioni conceditur; sed id quidem falsum est. Ex his namque mediis:

    si Socrates est brunellus, Socrates est asinus
    si Socrates est asinus, quidam homo est asinus

aut

    si omne animal est homo, omne animal est rationale
    si omne animal est rationale, nullum animal est irrationale

necessario infertur hinc quidem: /299/

    si Socrates est brunellus, quidam homo est asinus

illinc uero:

    si omne animal est homo, nullum animal est irrationale

Quod autem necessario ex illis istae inferantur clarum est, cum ex earum partibus partes istarum consequantur, in quibus quidem nulla poterit dissimilitudo notari, conuersis scilicet secundis consequentiis prioris argumentationis hoc modo dispositis:

    si nullus homo est asinus, Socrates non est asinus
    si Socrates non est asinus, Socrates non est brunellus

quare

    si nullus homo est asinus, Socrates non est brunellus

Secunda quoque sic:

    si quoddam animal est irrationale, quoddam animal non est
    rationale
    si quoddam animal non est ir>rationale, quoddam animal non est
    homo

quare:

    si quoddam animal est [ir]rationale, quoddam animal non est homo

Cum autem in his argumentationibus nulli dissimilitudini adhaerere ualeant nec ulla enuntiatio sit aduersus ullam consequentiam, oportet extremorum coniunctionem concedi. Sed si> in his argumentationibus extremorum coniunctio conceditur, necesse est ut et insuperioribus recipiatur, in quibus clara est secundum eos dissimilitudo. Si quid enim antecedit ad aliud, antecedens antecedentis infert consequens consequentis. Quae uero aequipollentes sunt consequentiae, ad se mutuo antecedunt et consequuntur. Non itaque huiusmodi dissimilitudo enuntiationis mediorum terminorum coniunctionem> extremorum quam patitur, oppugnat nec per eam destruendam est opponenda. Neque enim ista est illa, ut dictum est, quae ad extremorum coniunctionem Boethius ualere negauit. Nec quidem fallere potest ut cum primum ponat secundum, id est necessario exigat, secundum uero tertium, primum quoque tertium [non] necessario exigat. Est namque haec perfectae inferentiae syllogismi forma et est quidem prima consequentia propositio, secunda uero assumptio, tertia autem conclusio, quae ex duabus praemissis infertur.

Hi quidem sunt syllogismi mediarum hypotheticarum quos ad fidem regularium syllogismorum, quos ex eisdem mediis Boethius disponit, affert, alio tamen ordine constitutos, cum et assumptio et conclusio /300/ in istis sit hypothetica, in illis uero categorica. Unde et istos qui ad fidem aliorum afferuntur, aliis magis esse perspicuos et certos oportet. Quorum quidem syllogismorum inferentiam indubitabilem esse demonstrat categoricorum forma syllogismorum, qui primi sunt atque ex se cogniti; in quibus quidem, sicut in illis, ut extremorum firma sit coniunctio medius intercedit terminus, cuius quidem communitas ex propositione et assumptione unam reddit propositionem et ad unum reducit illas duas sensum, ad coniunctionem scilicet extremitatum. Qui enim dicit:

    si est homo, est animal
    si est animal, est animatum

id> per has duas consequentias demonstrare intendit quod ex 'homine' 'animatum' procedat. Quorum quidem connexio communitatem mediae propositionis qua modo ad istud consequitur modo ad illud antecedit, ut ea coniungat necessario contingit, secundum quam quidem consecutionem primi antecedentis ad extremum una dicuntur hypothetica duae illae quae in assumptione et propositione disponuntur. Sic et una dici possunt categoricae illae quae in argumentis categoricorum syllogismorum disponuntur, quae ad unius propositionis sensum quae ex ipsis infertur, per medii termini communitatem de extremitatum coniunctione contendunt. Quos quidem sicut et categoricos sub figuris collocat medii termini communitas. Sicut autem forma complexionis categoricorum syllogismorum nulla potest enuntiationis dissimilitudo impedire, sic nec istorum hypotheticorum.

Sed fortasse uidetur inconueniens ex complexione categoricorum quoque syllogismorum contingere, nisi in dissimilitudine eis quoque> resistatur, tale scilicet: quodsi uerae sint istae duae propositiones: 'omnis homo est asinus' et 'nullus homo est asinus', non sunt uerae eaedem; quod sic ostenditur: si omnis homo est asinus et nullus asinus est asinus, nullus homo est asinus; at uero si nullus homo est asinus, non sunt uerae praemissae, quippe cum non sit uera una ex ipsis, quae est huic contraria, haec scilicet: 'omnis homo est asinus

Sed fortasse poterit dici quod illa regula, quae ait:

    si aliquid infert aliud quod inferat aliud, primum infert ultimum

nihil ad hos terminos. Nam duae praecedentes propositiones unius inferentis sensum non continent, cum diuersae sint ex toto propositiones. Sed una tantum uim habet inferentiae et exigit aliam quae infertur. /301/ Regula autem sic est intelligenda: si aliquid exigit aliud etc. Sed dicitur quia similiter cum dicitur:

    si Socrates est homo et lapis, Socrates est lapis

in hac inferentia utrique termini uim tenent. Sed licet termini non habeant, tota tamen habet propositio, quae una tantum est. Unde enim omnino eorum ratio reconditur qui talibus complexionibus contradicunt! Poterunt namque ipsi cogi argumentatione aliter per diuersos syllogismos disposita ex eisdem consequentiis mediarum hypotheticarum. Veluti si suprapositum iterum proponamus, hoc scilicet:

    si omne animal est homo, quoddam animal non est homo

atque ita argumentationem> disponamus: si quia omnis asinus est animal, quoddam animal non est homo, et quia omne animal est homo, quoddam animal non> est homo; quicquid sequitur ad consequens, et ad antecedens; unde ex 'omne animal est homo' 'omnis asinus est animal' consequi non denegant; nunc autem primam assumo consequentiam hoc modo:

    sed si omnis asinus est animal, quoddam animal non est homo

eamque etiam sic ostendo: si quia omnis asinus est animal, quoddam animal est asinus, et quia omnis asinus est animal, quoddam animal non est homo; quicquid infert antecedens, et consequens: unde 'quoddam animal est asinus' antecedere ad 'quoddam animal non est homo' concedunt uim oppositionis considerantes. Sic itaque per plures syllogismos eis qui per unum non adquiescebant, satisfacimus, cum etiam singulos ostendimus> et ea quae oportet assumi ut antecedentia, ut concludamus consequentia, atque assumpta deinde comprobamus, ut conclusionibus quoque adquiescant.

Clarum itaque omnibus esse ex suprapositis arbitror illam cui addebant terminorum dissimilitudinem inualidam esse, ut per eam extremorum coniunctionen impediant. In quibus autem consequentiis suprapositis inconuenientibus sit resistendum, in sequentibus apparebit cum inferentias generum atque oppositorum tractauerimus. Sunt autem qui et consequentias singulas in suprapositis argumentationibus recipiant unamque extremorum coniunctionem.

Sed proponitur inconueniens quod quod> intellexerat probatum esse, denegat. Veluti cum nos superius talem proposuimus consequentiam probandam:

    si Socrates est brunellus, Socrates est homo

quae ei inconueniens uidebatur qui 'brunellum' et 'hominem' ut opposita /302/ accipiebat, eamque probauimus, non in ea inconueniens conuincimus. Neque enim iam ista 'brunellum' 'homini' dicit oppositum, sed cohaerens, sicut Socrates est ipsius inferius.

Sed hic nimirum qui hoc dicit, non animaduertit quod falsam praemiserit propositionem quae hunc asinum et hunc hominem coniungebat. Si enim uel 'Socrates' in 'brunellus' uel 'brunellus' in 'Socrates' mutaretur, quod quidem oporteret ut uera propositio fieret, non iam ex falsa procederemus propositione, sed uera, quae scilicet eamdem rem sibi attribueret, ac si ita diceretur: 'Socrates est Socrates' uel 'brunellus est brunellus'. At si in prima significatione terminos non oppositos in tota argumentatione tenuerit, profecto ex positione 'brunelli huius asini' in 'Socrate hoc homine' positionem 'hominis' in eodem contingere necessario uiderit. Nec quidem id inconuenientibus aggregauerit si, ut supra docuimus, uim conditionis non ad praedicata, sed ad totas propositiones referet, ac si ita intelligat ut si in re fuerit quod prima propositio dicit 'Socrates est brunellus', in re est quod secunda proponit 'Socrates est homo' et maxime uis inferentiae in secundo subiecto consistit.

Potest quoque et ea ostendi necessaria consequentia quae ait:

    si Socrates est animal, Socrates est homo

cum uidelicet id quod antecedens dicit absque eo quod consequens proponit, esse non possit. Quomodo enim Socratis> substantia uel ut Socrates alicui esse posset uel aliquid ei ut Socrati conueniret, nisi ipsa id quod dicitur esset et sub una maneret essentia? Quodsi ipsa in proprietate Socratis maneat sicut de ea per hoc nomen 'Socrates, agitur, utique et in natura hominis ipsum necesse est consistere. Potest quoque et tali ratione confirmari praemissa consequentia:

    si Socrates est animal, est homo

si enim Socrates est animal, id est aliquod de animalibus, utique et illud quoque animal est Socrates. Quodsi Socrates aliquod sit animal et illud sit Socrates, profecto Socrates est Socrates; unde et homo esse conuincitur.

Sunt autem qui huic resistere rationi conantur. Aiunt enim 'Socrates est animal' particulariter tantum conuertendam hoc modo: 'quoddam animal est Socrates', sed haec quidem conuersio magis est uocum quam rerum, cum uidelicet praedicatum uocabulum in subiecto ponitur et subiectum in praedicato collocatur, non rerum quidem, cum uidelicet res quae prius praedicabatur, posterius non subiciebatur. Qui enim /303/ dicebat Socratem esse animal, aliquod quidem animalium indeterminate Socrati dabat et, licet non esset determinatum, tamen erat ex omnibus unum. Quod ergo idem uoluerit subici Socrati secundum conuersionem, oportet ut illud Socratem esse proponat. Neque enim ex quodam animali, quod aeque ad omnia indeterminate animalia se habet, illud potest concipi. Sed de hac quidem conuersione in Libro Categoricorum uberius et conuenientius disseruimus.

Volunt etiam resistere in eo quod dicitur:

    si Socrates est animal et illud animal est Socrates, Socrates est
    Socrates

neque enim aliter hanc complexionem recipiunt, nisi secundum syllogismorum formas medius terminus, id est 'animal', uniuersaliter supponatur. Sed nihil eorum ratio proficit; neque enim fallere potest ut> cum aliquid alii insit aliudque ei quod inest infuerit, illi etiam cui in>est conuenit. Si autem opponatur:

    si> Socrates est animal et quoddam animal est asinus, Socrates
    est asinus

nihil ostenditur, cum nec ad rem pertineat. Ex eo enim quod 'asinus' cuidam attribuitur animali, quis ei quod in Socrate est, conuenire perpendat? Ac si ita diceretur: si> Socrates est animal et illud animal sit asinus, ex necessitate, et 'Socrates est asinus' conuincitur. Non autem, etsi 'omne' medio termino apponere>tur, consecutionem contradiceremus, sed quod 'omne' caetera animalia praeter illud quod Socrates est, sub 'asino' colligit, nihil ad cohaerentiam 'asini' ad 'Socratem', quippe omnia 'Socrati' sunt opposita. Oppositorum autem subiectio uel praedicatio oppositi subiectionem uel praedicationem nullo modo exigit.

In eo autem solo iuuat 'omne' ad extremitatum coniunctionem quod animal illud quod in Socrate est, colligit. Unde etiam patet quotiens illud 'animal' accipitur, etsi non alia colligantur, ratam esse conclusionem. Constat itaque suprapositam argumentationem ualere.

Nequaquam ueritati supraprobatarum consequentiarum resistere uiderimus, si uocum impositionem proprietatemque enuntiationum tenuerit. Qui enim, cum dicitur:

    si omnis homo est lapis, quidam lapis est lapis

'lapidem' in proprietate lapidis sic, ut homini per hoc nomen 'lapis' attribuitur, acceperit, ipsum procul dubio existere non dubitauerit.

Quomodo enim aliquid alicui ut lapis inesse possit, nisi lapis sit? Sic quoque et in aliis consecutionibus dictionum atque enuntiationum proprietas maxime est attendenda, ut, si unaquaeque dictio in coniunctione enuntiationis propriam retineat significationem, cum uidelicet 'lapidem' et 'hominem' falsa enuntiatione coniungimus, in unoquoque id quod est /304/ et quod per uocem designatur, intelligamus. In omni enim enuntiatione, ut supra dictum est, ad sensus cognitionem maxime necessaria est discretio impositionis et significationis uocum, ex quibus pariter et suam compositionem sortiuntur et suam significationem.

Opponitur autem fortasse ex suprapositis et comprobatis consequentiis quod uel oppositum suum oppositum uel genus suam speciem ponit, quod tam a ratione quam ab auctoritate est alienum. Sed haec quidem omnino cessabit obiectio, si quae dixerimus pensentur. Neque enim consecutionis necessitatem aut uim inferentiae uel ad rem oppositam uel ad generalem rettulimus, sed ad totas enuntiationes, quod et ex regulis suprapositarum consequentiarum clarum est. Si quid enim alicui conxenit, tam ipsum quod conuenit quam illud cui conuenit esse necesse est, secundum id quoque quod eis conuenit> uel ab eis remouetur.

Patet insuper ex conuersionibus quae secundum totas enuntiationes fiunt, in argumentatione media ut extrema conueniant, uim consecutionis extremorum ad totas enuntiationes referendam esse. Est autem aliud in consecutione coniungi propositiones, aliud uim consecutionis in eis pendere. Semper enim totae antecedens et consequens enuntiationes per conditionem coniunguntur, uis tamen consecutionis et inferentiae necessitas saepe in rebus terminorum maxime pendet atque attenditur. Veluti cum dicimus:

    si Socrates est homo, est animal

haec consecutio ex 'homine' specie animalis clara est, cuius praedicationem, 'animal' circa quodlibet subiectum consequitur neque quantum ad uim inferentiae speciei ad genus Socrati uiua proprietas, cum aeque firma sit inferentia de quolibet subiecto. Si autem uim consecutionis in totis enuntiationibus attendimus, aeque ad inferentiam omnes enuntiationum termini comparantur, quorum quidem omnium mutatio propositiones commuta[n]t. Siue enim subiectum siue praedicatum mutetur, eadem cum priori propositio remanere non potest ac sicut uel 'homine' ablato et alio in loco eius> posito quod ad 'animal' inferentiam non haberet, uel 'animali' remoto et alio in loco eius constituto quod ad 'hominem' consecutionem non haberet, posset consecutio cassari.

Veluti si sic proponeretur:

    si est lapis est animal, si est homo est lapis

et ita etiam 'Socrate' mutato et alio pro ipso in sequenti propositione posito consequentia debilitatur, ueluti si ita dicatur:

    si Socrates est homo, Plato est animal

uidetur ita>que et 'Socratis' et cuiuslibet repetitionum positio necessaria /305/ quantum etiam ad uim inferentiae rerum ut in loco speciei ad genus, quantum uero ad uim inferentiae totarum enuntiationum et positio cuiuslibet dictionis necessaria est, quae quidem subtracta totam mutat enuntiationem. Cum autem in rebus uis inferentiae attenditur, rerum habitudines pensandae sunt et secundum eas loci assignandi, cum autem in> totis enuntiationibus, earum quoque sunt habitudines considerandae, ut siue pares fuerint siue quo alio modo subici> comparentur.

Nunc autem ex octo suprapositis regulis antecedentis et consequentis tres ostendere superest, quae scilicet aiebant (6) destructo consequenti non poni antecedens uel (7) posito consequenti necessario poni antecedens (8) nec> posse destrui. Quarum quidem ex tribus aliis facilis est ostensio quibus ipsas aequipollere necesse est, sicut et earum diuidentes affirmationes cum diuidentibus earum aequantur, sicut secunda primae fuerat aequa. Est enim omnium aequipollentiae communis regula ut:

    si aliquid inferat aliud, destructo consequenti destruatur
    antecedens

Destruitur autem aeque affirmatio per negationem et negatio per affirmationem. Utraque namque alterius rectam oppositionem tenet eiusque destruit quam non patitur ueritatem.

Sunt autem quidam qui hanc regulam in illis tantum hypotheticis recipiunt quarum partes simplicia antecedentia et consequentia habent. Cum enim multae propositiones in antecedenti primae hypotheticae proponuntur, inconueniens inde contingere dicunt. Veluti cum uerum recipiunt quod

    si Socrates neque est rationalis neque irrationalis, non est
    animal

falsum est tamen ut si sit animal, sit utrumque, id est rationalis et irrationalis. In quo etiam dicunt bene dici singulariter quod aliquid infert aliud, non uidelicet aliqua pluraliter aliud, quia uidelicet, quando plura praemittuntur, inferentiam destructionum cassari dicunt ut in praeposito exemplo.

Sed hic quidem inquirendum, ut et in his praemissa regula conseruetur, quae sit inferentia multorum ad unum, siue scilicet antecedunt singillatim ad idem siue simul accepta. Singillatim quidem ante cedunt si unaquaeque praecedentium negationum per se consequens inferre ualeat, hoc modo:

    si non est rationale, non est animal
    si non est irrationale, non est animal

/306/ Et tunc quidem multiplex erit supraposita hypothetica, quae diuersarum consequentiarum sensus continebit. Sed iam utramque falsam esse continget. Si autem duae intelligantur consequentiae, ut scilicet utriusque negatio 'animal' neget, et 'animalis' positio utrumque ponet. Si uero utrorumque simul negatio 'animal' neget, ut scilicet ita dicamus quod si Socrates neutrum fuerit, id est nec rationalis nec irrationalis, non erit animal, poterit quoque et per consequentis et antecedentis destructionem ita inferri ut si Socrates sit animal, sit eorum alterum, id est uel rationalis uel irrationalis. Sicut enim 'Socrates est animal' et 'non est animal' diuidentes sunt affirmatio et negatio, ita 'Socrates est alterum eorum' et 'Socrates est neutrum'. Et tunc quidem sub unius propositionis sensu accipiuntur quae prius duae uidebantur propositiones et unius tantum antecedentis loco constituitur. Una autem est propositio quae duo simul ab eodem remouet, ac si ita dicatur:

    si Socrates neutrum est, non est animal

uis enim inferentiae in diuidentibus consistit, ad quorum uidelicet remotionem diuisiue remoueri concedunt.

Si uero inter totas etiam propositiones quae antecedunt ad tertiam, uis inferentiae recipiatur ac si> uidelicet ita diceretur:

    si ita est in re ut utraque istarum dicit propositionum, ita est
    in re ut tertia proponit

nec tunc quoque destructionum inferentia fallit, ut uidelicet ita dicamus quod

    si non est in re quod dicit ultima, non est in re totum quod
    primae proponunt

Sicut enim simul antecedunt, ita et simul auferri debent. Neque enim fallere potest ut si quid aliud necessario exigit, si id quod exigitur non erit, nec quod exigit necesse est non esse. Alioquin in inconuenienti rediremus quod superius monstraximus, cum ex antecedentis inferentia per positionem ad consequens consequentis antecedens per destructionem pensaremus. Sic autem destructiones et consequentis et antecedentis simpliciter faciendae sunt, sicut in regula proponuntur simpliciter. Qui enim dicit: si aliquid antecedit ut aliud consequatur, si id quod consequitur non fuerit, nec id quidem quod antecedit erit, /307/ simpliciter consequentiam> destruit, quasi uidelicet eorum poneret rectas diuidentes. Nam cum eamdem affirmatiuam tam contraria quam contradictoria ipsius destruant, quippe eam secum ueram nullo modo patiuntur, si etiam contrari[et]as in huiusmodi destructione recipiamus, inconueniens saepe ex destructione antecedentis incurremus. Cum enim uera sit quae ait:

    si nullum animal est album, nullus homo est albus

falsa tamen est quae proponit:

    si omnis homo est albus, omne animal est album

Rursus cum pro uera teneatur:

    si omnis homo est albus, Socrates est albus'>

falsa tamen ab omnibus conceditur:

    si Socrates non est albus, nullus homo est albus

Et hoc quidem inconueniens ex antecedentis destructione, non consequentis, contingit per quamcumque oppositam> consequens propositio auferatur, siue scilicet per contrariam siue per contradictoriam non erit antecedens. Quod enim ad contradictoriam sequitur, et ad contrariam necesse est sequi. Ipsa namque contradictoria ex contraria sequitur; unde non necesse est sequi contrariam ad id ad> quod sequitur contradictoria. Neque enim necesse est sequi antecedens ad id ad quod sequitur consequens, sicut antecedere ad id ad quod> antecedit consequens. Licet ex quacumque consequentis destructione nullum contingat inconueniens, secundum tamen proprium regulae sensum non per aliam quam per diuidentem est destruendum, sicut et ipsum antecedens. Si autem et illam contingat ueram esse quae inter contrarias proponitur, ueluti cum ista:

    si omnis homo est animal, omnis homo est substantia

etiam ista uera sit:

    si nullus homo est substantia, nullus homo est animal

nulla tamen necessitate ex ea potest ostendi uel illam ostendere. Sic tamen, memini, solebam ex illa istam ostendere:

    si quia omnis homo est albus omnis homo est coloratus, et quia
    Socrates est albus Socrates est coloratus et quia Plato est albus
    Plato est coloratus

et ita de singulis hominis indiuiduis. Si quid enim antecedit ad aliud, antecedens antecedentis infert consequens consequentis. Sequentium autem consequentiarum antecedentia antecedere dicuntur ad antecedens praecedentis consequentiae. Si enim Socrates et caeteri homines albi sunt, tunc omnis homo esse albus conceditur. Rursus: consequens

/308/ praecedentis consequentiae antecedens esse conceditur ad consequentiam hypotheticarum sequentium. Si enim omnis homo est coloratus, et Socrates coloratus esse conceditur et Plato et quilibet alii homines. Si autem uerae sint illae consequentiae omnes, uerae sunt et earum aequipollentes per destructionem antecedentis et consequentis, hae scilicet:

    si Socrates non est coloratus, Socrates non est albus

et similiter de omnibus aliis indiuiduis hominis. Quae si uerae sunt, uera est ista:

    si nullus homo est coloratus, nullus homo est albus

quod etiam data nouissime regula demonstrat. Itaque ex hac consequentia:

    si omnis homo est albus, omnis homo est coloratus

ostensa est et illa quae contrarias destructiones continet, illa scilicet quae ait:

    si nullus homo est coloratus, nullus homo est albus

Sed haec non est ostensio firma. Nequaquam enim ex prima consequentia inferri poterant illae omnes quae sequebantur consequentiae, nec quae ibi adducta est regula aptari potest terminis quamuis etiam 'omnis homo est albus' concedatur antecedens esse ad illas propositiones quae singula hominis indiuidua supponunt 'albo' uel illae quae singula hominis indiuidua supponunt 'colorato', ad illam: 'omnis homo est coloratus'. Ex eo enim quod dicitur antecedens antecedentis inferre consequens consequentis, nihil aliud perpendi potest nisi quod si ita est in re ut dicit antecedens, ita est in re ut dicit consequens, ac si ita dicatur ut si uerae sunt omnes istae propositiones: 'Socrates est albus', 'Plato est albus' et sic caeteri, uerae sunt istae: 'Socrates est coloratus', 'Plato est coloratus' et similiter alii, ut uidelicet omnes simul acceptae ad alias omnes simul acceptas antecedant, non etiam singulae ad singulas.

Non est autem necesse ut cum plura simul ad plura antecedant in una consequentia, in diuersis quoque consequentiis quaedam horum singillatim ad quaedam illorum antecedant. Cum enim ex istis duabus simul: 'Socrates est rationalis' et 'mortalis' annuant sequi 'Socrates est homo uel risibilis', nullum tamen praecedentium per se aliquid sequentium ponit. Amplius: si ex illa consequentia:

    si omnis homo est albus, omnis homo est coloratus

omnes illae se>querentur consequentiae, profecto et singulae possent inferri, ueluti ista:

    si Socrates est albus, est coloratus

/309/ quod nullo modo procedit. Neque iam ab inconuenienti liberari possent illi qui hanc concedunt a toto consequentiam:

    si omnis homo est Plato, Socrates est Plato

Qui enim istam recipiunt consequentiam, nec istam negare poterunt:

    si omnis homo est Plato, omnis homo est Socrates

quod sic ostenditur: si 'omnis homo est Plato' uera est simul et 'Socrates est Plato', quare et 'Plato est Socrates'; his autem iunctis 'Plato est Socrates' et 'omnis homo est Plato' infertur: 'omnis homo est Socrates'; itaque si omnis homo est Plato, omnis homo est Socrates. Si autem ex ista concedantur sequi istae consequentiae:

    si Plato est Plato, Plato est Socrates

et

    si Plato est Plato, Socrates est Socrates

et ita de singulis hominis indiuiduis absolui non poterit inconueniens, cum apertissime falsa sit ea quae dicit:

    si Plato est Plato, Plato est Socrates

quippe uerum habet antecedens et falsum consequens:

    quicquid enim ex uero sequitur uerum esse non dubitatur

Sic itaque ostensum esse arbitramur ex qualibet consequentia non ex necessitate comprobari uel inferri posse per destructionem consequentis et antecedentis consequentiam quae contrarias terminis alterius consequentiae propositiones contineat, sed contradictorias et recte secundum diuidentiam oppositas.

De maximis propositionibus

Nunc autem ad discretionem ueritatis singularum consequentiarum antecedentis et consequentis inferentiis assignatis maximarum quoque propositionum proprietates inspiciamus, quibus quidem singularum ueritas consequentiarum exprimitur quaeque ultimam et perfectam omnium consecutionum probationem tenent. Ita enim notas eas esse oportet ut nihil notius [possit] inueniri ualeat; a nullo eis fides est adhibenda, sed ipsam potius, ut Boethius ait, in propria natura sui gerunt. Unde et quicumque eis contradicere praesumpserit quae ultimae sunt et perfectae propositiones, nulla poterit ulterius cogi ratione, cum id quoque, quod caeteris notius est naturaliter, non admittat, et quod ad caeterorum perfectam positionem inuentum est; unde /310/ eas in Topicis suis Boethius maximas seu uniuersales siue principales aut indemonstrabiles ac per se notas appellat. Maximae autem proprie siue uniuersales dictae sunt quantum ad diuersarum consequentiarum continentiam. Haec enim quae ait:

    de quocumque praedicatur species, et genus

omnium illarum consequentiarum sensus continet in quibus ad positionem speciei suae quodlibet genus ponitur; ueluti istarum: 'si est homo, est animal', 'si est animal, est substantia', 'si est margarita, est lapis', et aliarum quarumlibet eumdem inferentiae modum secundum eamdem habitudinem habentium. Principales autem ex eo dicuntur quod ex ipsis aliae demonstrantur; inde monstrabiles uero seu per se notae uocantur quod ex se ipsis cognoscantur. Quod tali potest descriptione terminari: maximae propositiones illae dicuntur regulae> quae, multarum consequentiarum sensus continentes, communem inferentiae modum secundum uim eiusdem habitudinis demonstrant; ueluti ea quam supra posuimus, quae communem modum inferentiae speciei ad genus demonstrat, qui in multis proponitur consequentiis quarum omnium sensus ipsa continet tamquam multiplex consequentia; quae quidem multiplicitas posterius apparebit.

Nunc autem praemissae definitionis singula consideremus, a quibus scilicet enuntiationibus differentiam faciant.

Cum itaque diximus eas consecutionis sensum habere, categoricas enuntiationes exclusimus. Sunt enim quidam qui inter maximas propositiones recipiant quasdam categoricarum enuntiationum regulas, ut sunt illae quae multarum categoricarum sensum secundum eamdem terminorum habitudinem demonstrant, ueluti istae:

    omne genus praedicatur de qualibet sua specie

uel

    nullum oppositum praedicatur de suo opposito

Quas quidem inde maximas non esse apparet quod locum differentiam non habeant, sine quo maximam propositionem non posse consistere Boethius docuit, sicut nec homo praeter rationalitatem, quae est ipsius differentia. Quod uero dictum est multarum consequentiarum sensus contineri in maxima propositione eiusque multiplicitas ostenditur, unae excluduntur hypotheticae, quae scilicet unam consecutionem exprimunt, ut ista:

    si est homo, est animal

/311/ Quod uero dictum est eas demonstrare communem inferentiae modum secundum uim eiusdem habitudinis, excluduntur quaedam hypotheticae regulae, ut sunt illae quae complexiones perfectas syllogismorum demonstrant; quae ex nullius rei habitudine, ut superius iamdiu ostensum est, uim suae consecutionis recipiunt, cum uidelicet aeque in quibuslibet rebus eorum complexio uera consistat. Sunt autem hae:

    si aliquid praedicatur de aliquo uniuersaliter et aliud subicitur
    subiecto uniuersaliter, idem quoque subicitur praedicato
    uniuersaliter

et aliae huiusmodi, siue categoricorum complexiones siue hypotheticorum demonstrent, ueluti ista:

    si aliquid inferat> aliud et ex illato aliud inferatur, primum
    inferens infert ultimum.

Sunt quoque et aliae regulae quae non syllogismorum complexiones, sed simplicium consequentiarum sensus continent, nec tamen maximae propositiones debent dici, cum locum differentiam non habeant; ut sunt omnes illae quae rerum habitudines sub conditione praemittunt inferentiae illius habitudinis; ueluti cum dicimus:

    si aliquid est species alterius, ipsum positum ponit alterum;

ueluti

    si homo est species animalis, tunc si est homo est animal

aut cum ita proponimus:

    si aliquid praedicatur de altero uniuersaliter, tunc si aliud
    praedicatur de praedicato uniuersaliter, et de subiecto

hoc modo:

    si omnis homo est animal, tunc si omne animal est animatum omnis
    homo est animatus

aut cum ita enuntiamus:

    si aliquid infert aliud, quicquid infert antecedens, et
    consequens

hoc modo:

    si quia est homo est animal, tunc si quia est risibile est homo
    et quia risibile est animal

Quas quidem tamen maximas propositiones non esse apparet, quia communem modum inferentiae secundum uim eiusdem habitudinis rerum non ostendunt, quamuis tamen quidam locos differentias his assignent. Volunt enim in tota enuntiatione uim inferentiae illius habitudinis /312/ accipere, secundum quam consequentes hypotheticas ueras considerant. Quae quidem habitudo in praemissa propositione monstratur; ueluti cum dicimus:

    si homo est spenes animalis, tunc si est homo est animal

antecedens propositio illam rerum habitudinem demonstrat, secundum modum cuius inferentiae sequens hypothetica disponitur, inter speciem scilicet et genus. Ideoque in> illa tota consequentia eumdem locum differentiam assignare uolunt qui in sequenti hypothetica attenditur. Sed falso; neque enim speciei proprietas, quae in aliquo praecedentium terminorum insit, operatur ad hoc ut ex categorica praemissa posterius hypothetica inferatur. Aeque enim et de his rebus complexio illa uera est, quarum nulla alterius species uel genus esse potest. Si enim dicatur:

    si homo est species lapidis, tunc si est homo est lapis

haec consequentia nihilo minus uera est quam supraposita. Quia ergo huiusmodi complexio in omnibus aequaliter terminis uera consistit, cuiuscumque scilicet habitudinis sint, patet in ea speciei uel generis proprietatem uim inferentiae non tenere, quippe cum ad consecutionem hypotheticae ad categoricam nulla uel speciei uel generis operetur proprietas, sed ad ueritatem quidem sequentis hypotheticae. Siue enim homo sit species lapidis siue oppositum, non minus illa tota consequentia quae inter categoricam et hypotheticam proponitur, uera est, ut ex homine patet et lapide. Sed si quidem hominem lapidis speciem esse contingeret, tunc [si quidem] sequentem consequentiam quae ait:

    si est homo, est lapis

ex natura speciei oporteret concedi; quod quidem ex eo patet quia quicumque terminus antecedat 'lapidem', non fit inferentia uera. Ad consequentem itaque hypotheticam speciei natura uidetur operari; non ad totam quae ex categorica et hypothetica coniungitur. Amplius: cum in antecedenti, in quo locum, id est uim inferentiae, oportet esse, aeque de specie ipsa ac genere agatur, cum ita proponitur:

    si [est] homo est species animalis etc.

non magis species in> inferentia uim habere uidetur quam genus. Si uero uis in specie potius attendatur, eoquod speciei uocabulum praedicatur, et si ita dicatur:

    si lapis est genus hominis etc.

uis inferentiae in genere esse dicetur; quod tamen nullus dicit propter consequentis hypotheticae dispositionem, secundum quam locum in tota considerant hypothetica. Sed neque res quae genus est uel species, /313/ ut dictum est, quippe saepe ibi non ponitur, uim habent, sed hoc quod aliquid sit genus uel species alterius, quod praecedens dicit propositio. Unde cum ex eo solum quod antecedens proponit categorica, uis inferentiae ad hypotheticam consequentem consistat, id solum quod ipsa dicit, locum oportet nominari, secundum id scilicet quod ipsum necessario exigit, ut uidelicet ab antecedenti assignetur; quo posito consequens necesse est poni uelut hypotheticam sequentem.

Patet insuper et ex assumptione quoque maximae propositionis supradictam regulam maximam propositionem non esse. Cum enim ex loco differentia et maxima eius propositione quorumlibet inferentiam terminorum extrahere uolumus, prius ipsius differentiae habitudinem ad rem quam inferre uolumus, consideramus; utque eam in rebus ipsis cognouerimus, modum quoque inferentiae earum cogitamus; quemdam inde maxima propositione designamus, ac secundum hanc statim consequentiam de propositis rebus componimus; quam quidem cum ex loci differentiae habitudine et maxima propositione confirmare uolumus, assumimus et assignamus in rebus ipsis inferentiae habitudinem ac demum propositam concludimus consequentiam; ueluti cum de 'homine, ad 'animal, consequentiam constituere uolumus, prius eius habitudinem ad 'animal' consideramus, et cum speciem esse uiderimus, speciei ad genus communem inferentiae modum excogitamus; quem maxima propositione sic exprimimus:

    de quocumque praedicatur species, et genus

ac deinde talem de propositis rebus consequentiam disponimus:

    si est homo, est animal

de qua si quis dubitauerit, eam per habitudinis assignationem et maximam propositionem quam iam concesserit, probamus sic assumentes; sed homo est species animalis quare uera est consequentia illa:

    si est homo, est animal

Ex supradicta uero regula, quam quorumlibet inferentiae terminorum applicari diximus, neque in omnibus habitudinem loci differentiae quam aiunt assignare possumus ne>que ex ea in his in quibus est habitudo assignata et assumpta, consequentiam propositam inferre possumus. Si enim ista consequentia proposita:

    si homo est species lapidis, tunc si est homo est lapis

in qua locum a specie, id est 'homine', assignant assignato loco differentia atque illa regula pro maxima propositione adducta: /314/

    si aliquid est species alterius ipsum positum ponit alterum

de ipsa quisque consequentia dubitauerit eamque per assignationem habitudinis loci differentiae et maxima propositione probare uoluerimus ita assumentes:

    sed homo est species lapidis; tunc si est homo est lapis

nullam fidem ex assumptione facimus, cum nec ipsa uera recipiatur nec postea totam propositam consequentiam inter categoricam et hypotheticam concludere possumus, ita scilicet: 'quare si homo est species lapidis, tunc si est homo est lapis', sed illam tantum quae sequitur:

    si est homo est lapis

Unde ex eo quod hoc illius species esset, illa tantum quae sequitur uera constaret et in ea uim inferentiae speciei natura recte habere uideretur. Patet itaque in hac tota consequentia nec locum esse a specie nec illam regulam maximam illius esse propositionem>.

Sed si fortasse locus in ea requiratur, communem differentiam, ut ostensum est, ab antecedenti respondere possumus ac talem secundum differentiam aptare maximam propositionem:

    posito antecedenti ponitur consequens

ac sic deinde assumere: sed illa categorica antecedens est illius hypotheticae; quare posita illa ponitur hypothetica; qui est sensus totius hypotheticae. Si quis uero hanc antecedens illius esse dubitauerit, inducatur deinde regula quae consequentiam firmet, ac si ita dicatur: uere hoc ad illud antecedit, quia uera est haec regula: si aliquid est species a1terius etc., ac si de uera consequentia. Ex ea autem, ut dictum est, assumere non possumus, sed eam terminis ita assignare ueluti: si homo est species lapidis, tunc si> 'homo' praedicatur de quolibet, et 'lapis'. Sed nec loci quidem differentiae nec propositiones maximae in talibus consequentiis requirendae sunt, cum ipsae omnino certae sint, ubi sequentium hypotheticarum maximae propositiones constabunt.

Sunt autem qui assumptionem supradictam de assignatione habitudinis loci faciunt, cum maxima propositione data propositam consequentiam uolunt ostendere; immo antecedens ipsius consequentiae assumunt ac consequens concludunt. Veluti cum ista proposita consequentia:

    si Socrates est homo, est animal

locum a specie assignauerint, talem ad eam maximam propositionem adduxerint: /315/

    de quocumque praedicatur species, et genus

ita assumunt:

    sed homo, qui est species animalis, praedicatur de Socrate quare
    animal, quod uidelicet genus ipsius est

Sed id quidem nec assumptio dici potest nec saepissime uera fuerit, sicut nec conclusio, ut cum ex duobus falsis iuncta fuerit consequentia, ueluti cum dicitur:

    si Socrates est margarita, est lapis

Si enim data maxima propositione assumatur ita:

    sed margarita praedicatur de Socrate

et concludatur:

    quare lapis praedicatur de eodem

falsa erit tam assumptio quam conclusio. Nec id etiam quod dubium fuit et propositum quodque per maximam propositionem ostendi debuerat, concluditur; de tota enim consequentia dubitatur, non de eius partibus; quare ipsa tota probanda fuerat et concludenda. Unde si data maxima propositione ita assumatur:

    sed margarita est species lapidis

ac deinde tota concludatur consequentia hoc modo:

    quare si margarita praedicatur de Socrate, et lapis

nostrum ad finem propositum duximus nec falsam habemus assumptionem nec conclusionem. Et in his quidem argumentationibus in quibus ex maximis propositionibus consequentias earum ostendimus, maximae sunt propositiones inclusae, cum uidelicet uel propositionis uel assumptionis obtineret locum, ueluti cum talis syllogismus componitur:

    de quocumque praedicatur species, et genus
    sed homo est species animalis
    quare si homo praedicatur de aliquo, et animal

Tales uero assumptiones de assignatione habitudinum loci differentiae post maximam propositionem datam nos facere Boethius in Topicis suis docuit, cum scilicet ex definitione 'inuidi' a sapiente remoto ostenderet ipsum sapientem non esse inuidum. Ubi enim talem maximam propositionem extra adduxit:

    a quocumque remouetur definitio, et definitum

sic ex ea assumpsit: "est autem in definitione 'inuidi' alienis bonis tabescere" ac deinde totam conclusit consequentiam hoc modo: "quod quia in sapientem> non uenit, ideo 'inuidus' a 'sapiente' disiungitur", ac /316/ si ita diceret: quia definitio 'inuidi' 'sapienti' non congruit nec 'inuidus'; qui sensus quidem erat propositae consequentiae. Ubi autem maxima propositio data est locique habitudinis per assumptionem assignatio facta, perfecta fit propositae consequentiae probatio argumentatione syllogismi. Nisi autem habitudo assignaretur, non appareret ex maxima propositione consequentia. Unde enim magis suprapositam maximam propositionem ad istam consequentiam:

    si est homo, est animal

scirem pertingere quam ad istam:

    si est homo, est risibilis

nisi hoc illius speciem esse cognoscerem, quod assumptione ostenditur? Si autem, sicut quidam uolunt, post maximam propositionem assumerem propositae consequentiae antecedens et concluderem consequens hoc modo:

    sed homo praedicatur de Socrate quare animal

similiter et eamdem maximam propositionem propositam> de partibus alterius consequentiae liceret assumere et concludere hoc modo:

    sed homo praedicatur quare risibile

Neque enim magis haec assumptio ad fidem huius propositae consequentiae faciendam ualet quam illa ad fidem illius et aequaliter utraque conceditur assumptio. Unde cum habitudinis assumptio hic tantum uera recipiatur ubi inter speciem et genus inferentia proponitur, non ubi proprium ad speciem, sicut ibi consequitur, ad huius tantum ostensionem consequentiae ualet, non etiam ad probationem illius. Cum autem ita assumitur, nihil de probatione propositae consequentiae relinquitur. Idque est quod de eis in Topicis Boethius meminit ut cum conclusa est in argumentatione, syllogismi scilicet, maxima propositio, perfectam teneat propositae consequentiae probationem, adiumento scilicet propriae quae dicta est assumptionis. Cum enim ubi pro maxima propositione recipitur eam concedi necesse sit, non potest consequentia denegari cui ipsa congruere conceditur. Quod autem ipsa ei congruat terminorum habitudo quam assumptio proponit, demonstrat. Est itaque

maxime necessaria talis assumptio ad probationem propositae consequentiae ex maxima propositione. Si autem assumptio defuerit, quamuis inserta sit in argumentatione hoc modo: /317/

    de quocumque praedicatur species, et genus quare si est homo

non est perfecta probatio, sed ad perfectionem restat assignationis habitudinis assumptio.

Nota autem quod eadem maxima propositio et inclusa in argumento est quantum ad istam, et extrasumpta quantum ad illam dicitur. Cum enim tali enthymemati:

    homo es, igitur animal es

talem extra inducimus maximam propositionem:

    de quocumque praedicatur species, et genus

itaque ex ipsa assumimus:

    homo autem species est animalis

atque sic concludimus:

    quare si es homo, es animal

quantum ad hunc syllogismum qui totum concludit enthymema, inclusa dicitur cuius in argumento proponitur, quantum uero ad ipsum enthymema quod ex ipsa ostenditur, extrasumpta dicitur: neque enim in ipso continetur.

Utrum autem haec assumptio quae habitudinem assignare dicitur, proprie fiat secundum syllogismi formam ex maxima propositione, postquam maximarum propositionum sensus aperuerimus, apparebit, quod in praesenti faciendum uidetur.

Omnes itaque maximae propositiones consequentias esse multiplices confitemur. Licet enim saepissime in materia categoricae enuntiationis soleant accipi, ueluti cum dicitur:

    de quocumque praedicatur species, et genus

sensus tamen eius, qui> consequentiam ostendit, in consecutione debet custodiri, ac si ita dicatur:

    si species praedicatur de aliquo, et genus de eodem

Sunt autem et multiplices consequentiae, quia multarum sensus hypotheticarum continent, ueluti supraposita, quae ita est intelligenda: si aliqua species praedicatur, quodlibet genus illius praedicatur de eodem. Alioquin ad omnium generum consecutionem ad suas omnes species non possemus ex ea inniti, nisi scilicet antecedens quasi particulare et consequens quasi uniuersale acciperemus; quod quidem satis apparebit, cum ex maxima propositione argumentationem tractauerimus>, quam quidam recipere solent. Multiplicem consequentiam autem suprapositam maximam propositionem inde patet esse quod multarum hypotheticarum continet sententias numeratas solum ut ex ipsa possint inferri /318/ sed quod idem prorsus cum illis in sensu dicat. Si enim id sufficeret ut maximae aliarum consequentiarum dicerentur quia illas inferre necessario possit, profecto etiam ista:

    a quocumque remouetur genus, et species

maxima propositio huius consequentiae:

    si est homo, est animal

dici posset. Quia enim suam infert ipsius aequipollentem cuius est, hanc scilicet:

    si non est animal, non est homo

istam quoque necesse est inferre. Non itaque sufficit quod maxima propositio aliquam inferat aut probet consequentiam ut illius maxima dicatur, nisi etiam ipsius sententiam in proprio sensu contineat. Atque haec quidem multiplicitas ex ui relationis pronominum manifesta est. Cum enim dicitur:

    si aliqua species praedicatur de aliquo, quodlibet genus illius
    praedicatur de eodem

illud 'illius' ad quamlibet speciem quaecumque in antecedenti intelligatur, cuiuslibet generis sui consecutionem singillatim reducit, ac si uidelicet ita intelligatur et ut 'homo' positus ponat singula sua genera et 'lapis' sua et quaelibet alia species sua omnia hoc modo:

    si est homo, est animal uel corpus etc.

uel:

    si est margarita, est lapis etc.

et similiter de aliis.

Non solum autem in hypotheticis enuntiationibus multiplicitas ista ex relatione contingit, uerum etiam> in categoricis. Cum enim dicimus: 'quaelibet species est suum genus' uel: 'omnis res praedicatur de se' per appositionem 'suum' 'se' relatiuorum pronominum multiplicem facimus enuntiationem. Cum enim dicimus: 'omnis species est suum genus' singula genera de singulis suis speciebus praedicari dicimus, ac si diceremus 'homo est animal uel corpus uel substantia' et 'margarita est lapis' etc. Rursus: cum dicimus 'omnis res praedicatur de se' unamquamque rem sibi ipsi attribuimus, ac si ita dicamus: 'Socrates est Socrates', Plato est Plato' etc.

Si autem relationis pronomina subtrahamus atque ita dicamus: 'omne genus praedicatur de specie' uel 'omnis res praedicatur de aliquo', multiplicitas quae prius erat, non remanet. Nec mirum, si relationes totam uim in sensu custodiant, cum etiam constructionis ordinem permutent. Cum enim nominatiuo primus constructionis locus reseruetur, saepe /319/ relationis proprietas id impedit. Si enim ita dicam: 'Petrum diligit sua puella' uel 'eius amica', cum et 'sua' et 'eius' relatiua sint, -- unde et secundam rei cognitionem faciunt, -- oportet praecedere nomen 'Petri' ad quod referantur, quod primam faciat rei ipsius notitiam, quocumque scilicet casu proferri nomen eius constructio exigat, siue obliquo, ut in praemisso exemplo, siue recto, ut hic: 'Petrus diligit suam puellam'. Unde et cum relatiua apponuntur pronomina in consequentiis quarum conuersiones facere uolumus, ipsa secundum constructionem locum oportet mutare, ut uidelicet semper in consequenti ponantur ad secundam cognitionem faciendam praemisso in antecedenti nomine quod fecerit primam. Cum enim sic dicimus:

    si aliquis est homo, ipse est risibilis

et conuertimus simpliciter, non totas transponimus propositiones, ut scilicet ita dicamus:

    si ipse est risibilis, aliquis est homo

sed ita proponimus:

    si aliquis est risibilis, ipse est homo

Rursus: cum dicimus:

    si aliquis est homo, ipse est animal

et per contrapositionem conuertimus, non ita dicimus:

    si ipse non est animal, nullus est> homo

uerum ita:

    si aliquis non est animal, ipse non est homo

Sic quoque et si quis ex hac maxima propositione:

    si aliqua species praedicatur de aliquo, quodlibet genus illius
    praedicatur de eodem

(id est: si aliquid est species, illud est quodlibet genus illius), in qua aliqua species singula earum genera ponit, circa quodlibet uelit inferre consequentiam per destructionem consequentis et antecedentis, ad sensum potius quam ad uerba recurrat. Et si quis ex omnibus illis consequentiis quae in maxima propositione multiplici continentur, pares earum per destructionem consequentis et antecedentis sub una enuntiatione uoluerit inferre, ita aiat:

    si aliquod genus remouetur ab aliquo, et quaelibet illius species
    remouetur ab eodem

non quidem ita:

    si non quodlibet genus illius praedicatur de eodem, nulla species
    praedicatur de aliquo

Ubi uero relationes pronominum non ponuntur, totas quoque possumus propositiones conuertere, ueluti cum dicimus: /320/

    si aliquis est homo, aliquis est risibilis

ut uidelicet ita dicamus:

    si aliquis est risibilis, aliquis est homo

aut cum per contrapositionem conuertimus proprias diuidentes in transpositione ponimus hoc modo:

    si nullus est risibilis, nullus est homo

Est autem aliud proponere:

    si aliquis est homo, aliquis est risibilis

quam dicere:

    si aliquis est homo, ipse est risibilis

sicut et aliud est enuntiare: 'quoddam animal est rationale et ipsum est irrationale, quam 'quoddam animal est rationale et quoddam irrationale'. In illis enim eidem rei inhaerere pro>ponuntur 'rationale' et 'irrationale', in his uero minime. Potest enim 'quoddam' bis dictum ad diuersa reduci; unde si semel supponeretur, hoc modo: 'quoddam animal est rationale et irrationale', eidem utraque darentur. Similiter cum 'idem' relatiuum ponitur, ut in praeposito patet exemplo. Rursus: aliud est enuntiare: 'quoddam mortale est rationale et quoddam rationale est im>mortale' quam hoc modo proponere: 'quoddam mortale est rationale et illud rationale est immortale'. Ex his infertur necessario quoddam falsum [est], quod scilicet quoddam mortale est immortale, sed non ita ex illis. In his enim firma est complexio syllogismi, ubi scilicet eidem quod inest aliud esse proponitur, quod etiam subiecto priori necesse est conuenire. Sed non ita in illis, cum scilicet per> 'quoddam', quod repetitur, aeque indeterminate singula possint intelligi rationalia, non scilicet illud determinate quod inerat 'mortali

Patet itaque in categoricis enuntiationibus relationem uim maximam habere et totam mutare sententiam. Sic etiam in hypotheticis qui ex categoricis iunguntur, contingit. Aliud enim est proponere:

    si aliquid est pater, aliquid est filius

quam dicere:

    si aliquid est pater, idem est filius

aut:

    si aliquid est domus, aliquid est paries

quam:

    si aliquid est domus, ipsum est paries

Illae namque uerae et indubitabiles recipiuntur, hae uero falsae sunt apertissime. Ex his namque illas probare possumus:

    si pater est, filius est
    si domus est, paries est

/321/ quae a nullis uerae esse dubitantur, hoc modo:

    si quia pater est filius est, et quia quoddam ens est pater,
    quoddam ens est filius

quod est dicere:

    si aliquid est pater, aliquid est filius

Patet itaque aliud esse

    si aliquid est pater, aliquid est filius

quam

    si aliquid est pater, idem est filius

cum haec aperte falsa sit, illa autem uera possit ostendi, quippe cum in> ista positio 'filii' ad positionem 'patris' circa idem fit, in illa uero minime.

Conuincitur itaque et ex his relationem uim maximam obtinere in hypotheticis quoque enuntiationibus adeoque ut ipsa relatiua particula totam faciat enuntiationem multiplicem. Haec maxima propositio:>

    si aliqua species praedicatur de aliquo, quodlibet genus illius
    praedicatur de eodem

singulorum generum praedicationes ad praedicationes singularum suarum specierum quaecumque in antecedenti accipiantur, ostendit sequi, nec quod 'genus' et 'species' in consueta significatione circa collectionem accipiuntur, sed pro singulis specierum nominibus, ac si diceremus: 'si> est homo uel margarita , est animal uel lapis'. Alioquin falsa esset maxima propositio nec ad propositam consequentiam quae uera est, pertineret.

Neque enim uerum est quod, si aliquid sit species, aliquod generis nomen refertur, ideo quod> sit ipsum genus. Ipsa enim specialia quae species sunt, nullo modo genera dicuntur nec idem speciale et generale collectio potest esse, cum uidelicet haec paucior sit, illa multiplicior. Sunt itaque genera et species quasi substantiua singularum specierum et generum nomina.

Sed opponitur quod si substantiua sint hoc loco nomina, sicut et 'homo' et 'animal' et caetera pro quibus ponuntur, genitiuos casus non conuenienter hic regere [non] possunt. Neque enim homo animalis nec animal hominis dicitur. Amplius: si> substantiue ponantur genus et species in maxima propositione, non est maximae propositionis assumptio illa quae, ut diximus, habitudinem assignat, cum nec ipsius terminos assumat secundum significationem, sed solum per uocem. Cum enim habitudinem assignant, substantiua non sunt.

Et nos quidem eam assumptionem esse proprie confiteri non possumus, cum nec uocibus maximae propositionis in eadem significatione retineat nec regulas assumptionum hypotheticarum seruet. Cum /322/ enim, ut diximus, maximam propositionem consequentiam esse oporteat, non aliam ex ipsa assumptionem auctoritas facere nos docuit nisi per positionem antecedentis et destructionem consequentis. Haec autem nullo istorum modorum facta est. Unde nec assumptio uidetur appellanda, sed quaedam dici potest assignatio qua terminis propositae consequentiae maxima propositio concenire et applicari monstretur.

Quod autem opponitur 'genus' uel 'species' non substantiue accipi in huiusmodi regulis ex adiunctione genitiuorum, ne attentius inspiciamus non impedit. Neque enim cum dicimus: 'genus illius' uel 'species illius' quasi diuersa nomina, sed tamquam unam dictionem accipimus. Et est quidem 'genus illius' commune nomen generum omnium cuiuslibet speciei, quaecumque in antecedenti accipitur, et multiplicem quorumlibet nominum generalium significationem continens, sicut et 'species' quorumlibet specialium. Oportet enim et ipsas partes multipliciter accipi, sicut ipsum compositum, siue scilicet dictiones siue etiam propositiones, ita scilicet quod resolui possint in partes earum consequentiarum quibus maxima propositio inducitur uelut earum continens sensus.

Ac fortasse facilius absoluere possumus, si non secundum> figuratiuam et quodammodo impropriam locutionem, scilicet singularum dictionum uel propositionum, contingat, sed ex totis multarum consequentiarum sententiis. Neque enim in figuratiuis constructionibus oportet singularum dictionum attendere significationem, sed totius constructionis mutare sententiam. Inde etiam figuratiua et impropria dicitur quod suam sententiam ex singularum partium significatione non perficit. Cum itaque et genus et species per se considerata proprie et sicut a Porphyrio describuntur, accipiantur, quod ex adiunctis genitiuis ostenditur, in toto tamen consecutionis sensu, qui ad singulas reducitur consequentias, uim illius significationis non possident; sic etiam in categoricis contingit enuntiationibus. Cum enim dicimus: 'animal praedicatur de homine' uel 'lapis remouetur ab homine' in hoc sensu: 'homo est animal' uel 'homo non est lapis', si illarum enuntiationum dictiones in sensus istarum resoluamus, necesse est> constructionem secundum casus uariari. Sicut enim non conuenit dici: 'homo praedicatur animal' pro 'homo est animal', ita nec oportet dici: 'animal est de homine, pro 'animal praedicatur de homine'. Non itaque ad singularum dictionum significationem in figuratiuis constructionibus est inspiciendum, sed ad totius constructionis sententiam, quippe, ut dictum est, non ex significationibus singularum dictionum suam contrahit, sicut illae quae propriae sunt, sententiam. Cum autem 'species' et 'genus' singillatim /323/ accepta in relatione ponantur in maxima propositione, non impedit, ut superius dicebamus, assumptionem esse assignationem habitudinis loci differentiae diuersa uocum acceptio, ac si non sit regularis. Sed siue pro assumptione recipiatur siue non, ipsa tamen cum maxima propositione totam propositae consequentiae probationem tenet. Cognita enim rerum habitudine et modo inferentiae eius, qui maxima propositione exprimitur, statim secundum haec duo consequentiam componimus.

Sunt autem qui in maximis propositionibus antecedens semper particulariter et consequens uniuersaliter accipiendum censent. Alioquin [in] argumentationem> in qua ex> maxima propositione ad propositam consequentiam descendunt, dicunt non ualere, si uidelicet antecedens uniuersaliter uel consequens particulariter accipiatur. Quod quidem apparebit cum ex hac maxima propositione:

    si aliqua species praedicatur de aliquo, quodlibet genus ipsius
    praedicatur de eodem

hanc consequentiam:

    si Socrates est homo, Socrates est animal

hoc modo confirmabimus: si quia aliqua species praedicatur de aliquo quodlibet genus illius praedicatur de eodem, et quia 'homo' praedicatur de Socrate quodlibet genus ipsius praedicatur de eodem: quod enim sequitur ad consequens, et ad antecedens; 'homo autem praedicatur de Socrate' antecedens est ad 'aliqua species praedicatur de aliquo'; at si quia 'homo' praedicatur de Socrate quodlibet genus ipsius, id est hominis, praedicatur de eodem, et quia 'homo' praedicatur de Socrate, et 'animal' de eodem: quicquid enim infert antecedens et consequens. Clarum autem est, si quodlibet genus hominis praedicatur de Socrate, 'animal' de ipso praedicari. Itaque ex maxima propositione supraposita uera haec consequentia:

    si 'homo' praedicatur de Socrate, et 'animal'

id est

    si Socrates est homo, est animal

ad cuius quidem ostensionem necessarium erat ut antecedens esset particulare -- in maxima propositione particularis propositio ad uniuersalem antecedit. Sed quale fuerit antecedens, et consequens, cum uidelicet idem prorsus cum illa subiectum retineat; quod etiam ex ipsis consequentiis ostenditur quas proposita regula continet.

Sed nunc quidem in quo argumentationem superiorem calumiemur iuxta eorum opinionem ostendamus. Cum itaque dicimus: /324/

    si aliqua species praedicatur de aliquo, quodlibet genus ipsius
    speciei praedicatur de eodem

illud 'illius' ad quamlibet speciem quae in antecedenti accipitur, refertur, ita quidem ut ad singulas species singula earum genera reducat. Et cum quidem indeterminate in antecedenti quaelibet species possit intelligi, determinate tamen ad illam, quaecumque sit relatio pronominis, nos mittit, ueluti, cum ita dicimus:

    si aliquis homo est albus, ipse est coloratus

licet per 'aliquis' unus hominum indeterminate subiciatur, tamen per 'ipse' determinate ille, quicumque sit, demonstratur qui 'albo' supponebatur. Sic autem indeterminate, sicut in antecedenti, in consequenti quoque 'aliquis' acciperetur, ac> si ita proferretur:

    si quidam homo est albus, quidam homo est coloratus

Cum autem in 'aliqua species' quaelibet specierum possit accipi, ad quam 'illius' referatur, cum ei supponitur, oportet illud 'illius' ad singulas singillatim species referri; cum antecedens ipsum mutatur et 'homo' apponitur, statim ad solum 'hominem' quod praecedit, subiunctum 'illius' referatur. Unde non est eadem in sensu propositio quae in utraque consequentia consequitur, nec illa quae dabatur regula:

    quicquid sequitur ad consequens, et ad antecedens

aptari potest, cum uidelicet tota prior consequentia quantum ad sensum sit mutata, immo potius locus est a toto in comprehensione assignandus, secundum id scilicet quod illa antecedens maxima propositio omnes continet consequentias inter 'hominem' et sua genera, et inter alias species ad sua. Regula huiusmodi erit:

    existente toto totaliter, id est secundum omnes partes suas,
    existit earum quaelibet

Unde id quod maxima propositio dicit ad ea quae per consequentem hypotheticam dicuntur, totum est; quare si singula sunt quae maxima propositio proponit, et illa sunt quae sequens consequentia dicit. Sic quoque et in categoricis propositionibus in quibus relatiua ponuntur pronomina, quae totam faciunt propositionem multiplicem, non est uis inferentiae secundum terminos, sed secundum totarum enuntiationum sensus pensanda, ueluti cum dicimus:

    si omne animal praedicatur de se, tunc Socrates praedicatur de se

neque enim solum mutatur subiectum, sed etiam praedicatum. Oportet enim in unaquaque enuntiatione ad praemissum nomen relatiuum pro nomen referri, sicut et cum dicitur:

    Socrates predicatur de se et Plato de se /325/

hic ad Socratem, ibi ad Platonem 'se' reducitur. Non itaque ex maxima propositione ad propositam consequentiam per medium nos descendere quae apponitur relatio permittit, sed est simplex inferentia facienda ex maxima propositione ad quamlibet propositam consequentiam secundum praedic[a]tam regulam assignati loci a toto; ad quam tamen inferentiam loci assignatio necessaria uidetur, quae uidelicet quidem monstret hoc illius speciem esse. Nam cum ex Icontinenti, ad 'contentum, inferimus, uidetur apponenda constantia quae hoc in illo comprehendi demonstrat. Veluti cum dicimus:

    si omne animal, tunc homo

uel

    si omnis canis, tunc latrabile animal

hae uidentur apponendae: 'cum homo sit animal, uel 'animal canis'; de quo quidem in sequentibus latius disseremus, cum> locum a toto tractauerimus.

Possunt autem maximae propositiones non solum in coniunctione, sed etiam in disiunctione proferri, sicut et illae quae per eas monstrantur consequentiae. Huic namque disiunctae quae ait:

    aut est homo, aut est animal

locus a specie qui et coniunctae ipsius aptatur, poterit assignari. Talis enim maxima propositio potest> proferri:

    aut species non inest alicui aut genus eidem conuenit

talis enim est> ac si dicatur:

    si species inest alicui, genus quoque eidem conuenit.

Sic quoque caeteris disiunctis, sicut et coniunctis, enuntiationibus maximae propositiones in disiunctione possunt aptari et loci eidem qui in coniunctis dantur, assignari. Disiunctarum autem naturam in Hypotheticis nostris conuenientius exsequemur.

Non solum autem in coniunctis, uerum etiam in disiunctis hypotheticis locos assignamus atque maximas propositiones aptare possumus; locum autem eumdem quem in coniuncta ipsius possumus assignare, ut in ista:

    aut non est homo, aut est animal

eumdem a specie locum assignare possumus quem in coniuncta in quam resoluitur, hac scilicet: /326/

    si est homo, est animal

talem uero maximam propositionem proferre:

    aut species remouetur ab aliquo, aut genus ipsius conuenit eidem

unde: homo species est animalis, quare aut 'homo' remouetur ab isto, aut 'animal' conuenit ipsi. Sic quoque et alias maximas propositiones in disiunctione licet conuertere secundum resolutionem atque aequipollentiam disiunctarum ac coniunctarum ad inuicem, quae superius est demonstrata. Sicut enim contingit disiunctas et coniunctas aequipollere, sic etiam contingit earum propositiones maximas pares esse.

Non est autem praetereundum quod saepe consequentiarum partes cum determinationibus proferuntur, in quibus quidem determinationibus uis inferentiae consistit, ueluti cum dicitur:

    si ego uideo hominem, ego uideo animal

'Video' namque per> 'hominem' siue 'animal' determinatur; in 'homine' autem, quod in determinatione ponitur, uis inferentiae consistit secundum habitudinem quam ad 'animal' tenet, quod in alia determinatione intelligitur, ut etiam sit a specie locus, talisque maxima propositio inducatur:

    si aliquis uidet speciem, et genus

unde: homo est species animalis, quare si ego uideo hominem, et animal. Haec autem maxima propositio dici potest propositio, quae omnium specialium ac generalium terminorum consecutionem secundum appositi uerbi determinationem ostendit, ubi uero sensus mutari non debet, sicut nec ubi substantiuum ponitur uerbum, quod nullam recipit determinationem ueluti hoc loco:

    si est homo, est animal

Cum enim hoc loco talis inducitur maxima propositio:

    de quocumque praedicatur species, et genus

'praedicari' tantum pro 'esse' accipitur, ac si uidelicet diceremus:

    quicquid est species, est genus ipsius

Nec secundum uerbi significationem extenditur maxima propositio, sed secundum comprehensionem inferentiae omnium terminorum eiusdem habitudinis.

Sunt autem qui uim inferentiae non solum in determinatione hic pensent, uerum etiam inter praedicata, in praedicatis quidem ipsas quoque determinationes concludentes. Cum enim dicitur:

    si ego uideo hominem, ego uideo animal

/327/ 'uidere hominem' quasi unum praedicatum et 'uidere animal' quasi aliud accipiunt, ut hic quoque talem possint aptare regulam:

    de quocumque praedicatur species, et genus

unde: 'uidere hominem' est> species ad 'uidere animal'; quare si uidere hominem conuenit mihi, et uidere animal.

Nec nos quidem et id denegamus et ita posse uim inferentiae deliberari; sed prius uidetur accipi in sola determinatione quae praecipue uim uidetur habere.

Sunt autem et qui uim in determinationibus tantum intelligunt ac secundum etiam uerbi determinationis extensionem propositionem maximam extendunt, hoc modo:

    si aliquid praedicatur de aliquo respectu speciei, et de eodem
    respectu generis

ueluti cum uidere conueniat mihi respectu hominis, qui est species animalis, idem conuenit mihi respectu animalis. In respectu uero quamlibet determinationem accipiunt, siue illa ad uerbum siue ad nomen ponatur; ad uerbum quidem, ut in praemisso exemplo, ad nomen uero sic:

    si est caput hominis, et animalis

Liberius autem nos expediemus, si in maximis propositionibus ad sensum propositarum consequentiarum, quanto magis poterimus, accesserimus; ut uidelicet tali propositae consequentiae:

    si uideo hominem, uideo animal

talis inducitur maxima propositio:

    quicquid uidet speciem, uidet genus

uel, si de actionibus omnium uerborum uelimus agere, ita dicamus:

    quicquid agit in speciem, agit in genus

quod tantumdem ualet quantum>

    cuiuscumque actum suscipit species, et genus;

uel si passiua apponantur uerba, hoc modo:

    si uidetur ab homine, uidetur ab animali

uel talis potest induci regula:

    quicquid uidetur a specie, et a genere

uel talis:

    quicquid patitur a specie, et a genere

id est cuicumque infertur passio a specie, et a genere.

Sed no>tandum est quod cum> uerbi quoque significationem extendimus, non sufficit tantum assignatio habitudinis inferentiae, uerum /328/ etiam illa est facienda demonstratio qua uerbum pro>positae consequentiae in uerbo maximae propositionis includi designemus. Ut cum praepositae consequentiae:

    si uidetur ab homine, uidetur ab animali

talem inducimus regulam:

    quicquid patitur a specie, et a genere

non solum monstrandum est hominem esse speciem animalis, uerum etiam> uideri contineri sub pati. Si autem uel genitiui uel datiui uel caeteri obliqui casus apponantur, qui similiter in determinatione ueniunt, et secundum eos oportet regulas apte componere, ueluti si dicatur:

    si est caput hominis, est animalis

tali confirmetur regula:

    quicquid est speciei, et generis

Vel si ita proponatur:

    si datur homini, et animali

talis potest maxima propositio induci:

    quicquid fit speciei, et generi;

aut si ita:

    si est ex auro, est ex aere

talis:

    quicquid constat ex specie, et ex> genere;

uel

    si informatur ex albedine, et colore

talis:

    quicquid informatur specie, et genere;

et ex his quidem caeteras quoque in determinatione regulas apte conuenit secundum propositas consequentias ordinare.

Sunt tamen nonnulli qui has abhorreant maximas propositiones in quibus neque de praedicatione uel remotione neque de consecutione agatur. Sed si ad ista semper uelint respicere, quid dixerint in istis consequentiis:

    si domus est, paries est
    si pater est, filius est

in quibus totum uel relatiuum uim inferentiae tenet? Si enim dicatur:

    quicquid praedicatur de toto, et de parte

id est de uno relatiuorum, et de altero, nihil falsius. Cum enim domus sit domus, non est paries domus, uel cum pater sit pater, non necesse est esse patrem et filium. Amplius: si ad praedicationem uel consecutionem omnes uelint reducere regulas, multa inconuenientia contingent.

/329/ Non est autem praetereundum illas determinationes cassas et inutiles esse, quae a quibusdam minus eruditis maximis propositionibus apponuntur superflue, quasi integris uestimentis panniculi quidam assuantur. Quas quidem in his Introductionibus quas ad paruulorum institutionem conscripsimus, nos posuisse meminimus, ueluti cum dicimus:

    de quocumque praedicatur species uere et affirmatiue sine modo
    etc., et de eodem praedicatur genus eodem modo;

uel cum dicimus:

    quicquid infert antecedens in uera coniuncta naturali
    consequentia affirmatiua, infert et consequens

Quas quidem omnes superfluas uiderimus, si maximae propositionis sensus recta pensauerimus et consequentiarum sensus quibus inducuntur eae, acceperimus.

Ac prius de ea quam praemisimus agamus, quae erat huiusmodi:

    si species praedicatur de aliquo, et genus de eodem

ac primum quidem quomodo> 'praedicari' conueniat accipi uideamus. Tribus autem modis 'praedicari' sumitur, uno quidem secundum enuntiationem uocabulorum ad se inuicem in constructione, duobus uero secundum rerum ad se inhaerentiam, aut cum uidelicet in essentia cohaeret sicut materia materiato, aut cum alterum alteri secundum adiacentiam adhaeret, ut forma materiae. Ac secundum quidem enuntiationem omnis enuntiatio categorica tam uera quam falsa, tam affirmatiua quam negatiua, praedicatum et subectum habere dicitur, uelut etiam istae: 'omnis homo est lapis', 'nullus homo est lapis'. Hanc autem praedicationem in Topicis suis Boethius monstrat, cum modo nomen, id est uocem significatiuam incomplexam, de oratione, modo orationem de nomine uel de oratione praedicari ostendit; et de hoc quidem praedicato et subiecto propositio coniungitur. Sed non de his in propositione agitur, sed de praedicatione tantum rerum, illa scilicet solum quae in essentia, quae uerbo substantiuo exprimitur, consistat, sicut in Libro Categoricorum Syllogismorum ostendimus. Tantum itaque 'praedicari illud' accipimus quantum si 'hoc illud esse' diceremus, tantum per 'remoueri' quantum per 'non esse'. Alioquin partes regulae sensum partium propositae consequentiae, sicut oportet, non continerent. Cum itaque /330/ per 'praedicari' 'esse' accipiamus, superflue uel 'uere' uel 'affirmatiue' apponitur; quod enim est aliquid, uere est illud; 'affirmatiue' autem enuntiationis est determinatio, quia tantum in uocibus consistit affirmatio, sicut et modi uel determinationis appositio. Modus enim uel determinatio tantum uocum sunt designatiua, quae solae moderantur uel determinant in enuntiatione positae.

Vel si etiam ad rerum inhaerentiam has omnes determinationes nitamur reducere, superfluum totum esse conuincitur, cum propositae consequentiae sensum> quae nullas habet determinationes maxima propositio, simpliciter quoque prolata, recte demonstret, haec scilicet:

    si species praedicatur de aliquo, et genus

id est

    si aliquid est species, et genus quodlibet ipsius

ueluti si est homo, est animal et corpus et quodlibet insuper hominis superius. Cum autem in consequentiarum partibus modi ponerentur hoc modo:

    si est homo, necessario et animal

'necessario' et in maximis propositionibus, ut et aliae> determinationes non relinquitur, ac si dicamus:

    cuicumque species necessario inhaeret, et genus

uel cuicumque potest inhaere>re, similiter.

Patet itaque nihil in maximis propositionibus esse determinandum quae simplicibus famulantur hypotheticis, ut sunt illae quae de praedicatione siue subiectione agunt. Sed nec in illis quae in praepositis, quae scilicet de antecessione uel consecutione agunt, si uidelicet competenter intelligantur, et in essentiarum demonstratione antecedens et consequens accipiantur sicut in praepositis consequentiis. Nihil itaque aliud> in 'antecedere hoc ad illud' uel 'inferre hoc illud' accipimus, quam 'si hoc est, illud esse'. Inferentia uel propria antecessio enim est idem in coniunctione conditionalis, ut scilicet idem sit antecedens quod inferens uel consequens quod illatum. Sic itaque quod dicitur:

    quicquid infert antecedens, et consequens

accipe: quidquid infert inferens, et illatum.

Quod autem antecedens et consequens in disiunctis quoque Boethius accipit, non ad rerum essentias, sed ad enuntiationum constitutionem respexit. Si enim sensum disiunctarum pensemus, non sensum primae /331/ propositionis ad sententiam secundae> antecedere uiderimus, sed id quod diuidens prioris dicit ad id quod secunda pars proponit; quod ex resolutione disiunctae dinoscitur; ex qua etiam resolutione hypotheticae, id est conditionales, disiunctiuae quoque sunt appellatae.

De loco a substantia

Nunc autem superest locorum uariationes tam in maximis propositionibus quam in earum differentiis pertractare et quae uerae sint et incommutabiles inferentiae secundum eos et quae non deliberare. At quia illius loci a substantia primum inter inhaerentes posuimus modos inferentiae, prius expediamus hunc quem in definitione auctoritas constituit.

Definitio autem alia rei est, alia uocabuli, quae interpretatio dicitur Rei autem definitio alia secundum substantiam, quae proprie definitio dicitur, alia secundum accidens, quae descriptio nuncupatur. Secundum substantiam quidem ut cum substantiam dicimus esse rem per se existentem uel hominem animal rationale mortale; secundum accidens quidem ut cum Socratem dicimus esse hominem album crispum etc.

Sed prius quidem propositarum definitionum complexiones regulasque tradamus. Tot autem modis definitio ad definitum quot modis definitum ad definitionem antecedit. Quattuor autem modis> id fieri dicitur:

    de quocumque enim praedicatur definitio, et definitum

et

    a quo remouetur, similiter;
    quicquid etiam praedicatur de definitione, et de> definito

uel

    quicquid remouetur, similiter

ut in suppositis apparet exemplis:

    si Socrates est animal rationale mortale, est homo

uel

    si non est animal rationale mortale, non est homo

uel

    si animal rationale mortale currit, homo currit

uel /332/

    si non currit, nec homo

Nunc autem quae istarum consequentiarum necessitatem custodiant aut quae non, inquiramus; neque enim omnes necessariae mihi uidentur. Neque enim uel ea quae ait:

    si est animal rationale mortale, est homo

necessaria est uel ea quae proponit:

    si animal rationale mortale est, homo est

quod tam ex ratione quam ex inconuenientium inductione apparet. Haec autem est ratio quod> hominis quidem substantiam formae eius substantiales omnes aequaliter cum ea generali conficiunt ac tam bene ad ipsius subsistentiam necessariae sunt 'gressibile' et 'bipes' seu 'perceptibile disciplinae' multaeque aliae quae in substantiam eius ueniunt, quarum nomina non habemus sicut 'rationale' aut 'mortale'. Sicut itaque nec praeter rationalitatem aut mortalitatem homo potest existere, ita nec praeter caeteras differentias. Cum itaque animal in homine formatur, necesse est ipsum omnibus hominis formis uestiri. Qui autem dicit 'animal rationale mortale', illis tantum hominis formis inductum 'animal' ponit, quibus tantum inductum homo esse non potest. Non itaque necessarium est ut, si quid fuerit animal rationale mortale, id est animal[is] illis duobus formis inductum, sit homo. Quod etiam talis inconuenientis inductione monstratur: si quia est animal rationalitate et> mortalitate informatum est homo, et quia est animal informatum rationalitate et mortalitate tantum est homo; unde etsi est animal informatum rationalitate et mortalitate tantum, id est nullis aliis formis, est informatum bipedalitate; si enim homo est, est informatum bipedalitate et quibuslibet hominis substantialibus formis, quae omnes in nomine 'homo' rationabiliter intelliguntur iuxta illud Aristotelis: "genus autem et species qualitatem circa substantiam determinant;" hoc autem plane falsum est ut si quod animal informatum illis tantum duabus formis, sit formatum illa alia, cum uidelicet 'tantum' appositum omnes alias excludat.

Est autem annotandum diuersas esse positiones 'tantum' aduerbii. Modo enim 'tantum' subiecto, modo praedicato apponitur. Subiecto quidem sic: 'Socrates tantum est animal rationale mortale' ac si dicerem 'ipse solus et nulla alia res', ut uidelicet omnes alias res a subiectione 'animalis rationalis mortalis' excludam. Ac tunc quidem falsa est propositio, quia etiam Plato illud est. Nec ex ista inferri potest, 'Socrates /333/ tantum est Socrates', quae uera est; ita enim ipse est Socrates ut nulla alia res sit Socrates. Neque enim uerum est ut si aliquid tantum in parte concludatur, in toto tantum contineatur et bene su>pradicta consequentia neganda uidetur, quantum quidem pertinet ut ad remotionem partis totum remoueatur. Nam quae dicit: 'Socrates tantum est Socrates', talis est: 'Socrates est Socrates et nulla alia res est Socrates'; unde quidem haberi potest secundum impositionem 'Socratis' in se ipso quod ipse sit animal rationale mortale, sed non quod tantum, id est nulla alia res. Quis enim ex eo inferat> quod nulla alia res esset animal rationale mortale? Si uero 'tantum' praedicato posueris, ut uidelicet excludat omnia alia praedicari de Socrate, uera est propositio quae ait: 'Socrates est tantum animal rationale mortale'. Ita enim ipse est animal rationale mortale quod ipse non est ulla alia res. Et haec quidem inferri potest ex 'Socrates tantum est Socrates'. Si enim non est alia res a Socrate, non est aliud ab animali rationali mortali; hoc enim illius totum est.

Non itaque animalis ad rationalitatem et mortalitatem coniunctio hominis substantiam quam per se non facit, per se [non] exigit. Cum tamen haec tria ad constituendum hominem non sufficiunt, sufficiunt tamen ad definiendum. Si enim uel 'bipes' uel 'gressibile' post ista in definitione poneretur, superfluitas in constructione iudicaretur, cum illa per se hominem aequali definitione determinent. Quicquid enim homo est, animal rationale mortale est, et econuerso. In rei tamen constitutione nihil Deus superflue posuit. Cum uero in rerum coniunctione superfluum nihil existat, in constructione tamen nominum potest notari superfluitas. Sed si tamen definitionem dare uelimus quae totam hominis substantiam exprimat, non uidetur superfluum omnes apponere differentias, ac si sic diceremus: 'homo est animal informatum rationalitate et mortalitate, bipes, gressibile', etc. Si uero ad aequalitatem tantum at>tendamus, sufficit talem definitionem componere quae ad definitum conuerti possit, secundum quidem actum rei, non secundum naturam. Ita enim in actu modo contingit quod nullum animal rationalitate et mortalitate simul informatum reperitur praeter hominem; nulla tamen id natura uidetur exigere.

Has itaque definitiones quae totam rei substantiam non exprimunt, non necesse est ita ad definitum antecedere sicut consequi. Consequi uero idem necesse est quod et singula eius membra consequantur; si enim homo est, animal est, siue rationale siue etiam mortale; unde et si homo est, est animal rationale mortale; sed non conuertitur. /334/ Neque enim in definitione huiusmodi tota definiti uocabuli significatio clauditur. Unde cum in antecedenti consequens non claudatur, necessaria non potest esse de definitione ad definitum inferentia, si, inquam, sensum definitionis secundum significationem singularum partium pensemus. Recordor enim quia secundum quamdam definitionis acceptionem ad praedicationem definiti praedicationem definitionis> poni concedebaml. Dicebam enim eam modo in ui definitionis praedicari, modo simpliciter in ui orationis enuntiari; et cum quidem in ui definitionis praedicabatur, totam et> expressam definiti substantiam praedicabat, et tunc ad eam definitum sequi concedebam; et tot in definitione quot in definito uocabulo intelligebam, ut uidelicet tantumdem diceret 'animal rationale mortale simul' quantum 'homo'. Si uero eam tantum in ui orationis praedicarem, ut uidelicet tantum partium significationem attenderem quae ad tria nos mittit, in quibus tantum homo non consistit, necessitatem inferentiae denegabam, Unde definitio, cum orationis sit species, naturam orationis non potest excedere; sed, sicut omnis oratio ex partibus suis suam contrahit significationem, ita definitio ex suis; alio>quin dictio uideretur, si uidelicet ad significationem totius, non partium, respiceremus. Unde ab omni necessitate alienam censemus illam consequentiam in qua huiusmodi definitio definitum ponit, quae quidem definitio, licet sit hominis substantiae, tamen eam omnino non exprimit, cum non omnia illa quae in eius substantiam conueniunt, non contineat. Unde illae quae substantiam omnino determinant, ad definitum mutuo et antecedunt et consequuntur, ut est ea quam substantiae dedimus: res per se existens, id est nullo egens subiecto. Idem enim prorsus definitum uocabulum et definitio notant; 'homo' uero et 'animal rationale mortale' ad eamdem quidem rem impositionem et enuntiationem habent; sed non secundum idem eamdem rem demonstrant. In 'homine' enim omnes eius differentiae debent intelligi; in definitione uero illa nonnisi duae apponuntur.

Licet autem eadem res per 'animal rationale mortale' et per 'homo' praedicetur, quia tamen illam esse diuersis modis demonstrant, non est uera consequentia, sicut nec ista:

    si est corpus, est coloratum

Licet enim essentia illa quae per 'coloratum' attribuitur, eadem cum illa sit quae per 'corpus' ponitur, tamen quia aliunde a 'colorato' quam a 'corpore' nominatur -- ex adiacentia scilicet coloris, absque quo omnino /335/ corpus posset existere, quippe eius est fundamentum -- omni profecto necessitate consequentia illa destituta est.

Sed opponitur quod ubi eadem res per utrumque inesse dicitur, non potest inferentia cassari. Idem enim positum se ipsum necessario ponit. Verum corporeum et corpus idem sunt; cum igitur quidlibet corpus sit, necesse est et corporeum esse. Similiter et> 'animal rationale mortale' et 'homo' idem sunt; si itaque sit animal rationale mortale, et hominem necesse est esse.

Sed dico quia quidem uerum est quod si aliquid inest alicui, idem inest eidem, et quod animal rationale mortale idem prorsus est quod homo, nec tamen ex his sequi ut si quid sit animal rationale mortale, sit homo, si propriam uocum demonstrationem attendamus. Si uero magis essentiam rei quam uocum proprietatem insistamus magisque identitatem essentiae quam uim uerborum attendamus, profecto consequentiam non recipimus>, ut uidelicet uel tot in 'animal rationale mortale' quot in 'homo' intelligamus, uel in 'homine' tantum quantum in 'animal rationale mortale'. Nam talis est 'idem' pronominis relatiui demonstratio, quod in regula praedicta ponitur, ut, ad quodcumque referatur nomen, eius simpliciter significationem contineat; ueluti cum dicimus:

    si est animal rationale mortale, est idem' uel 'si est> homo,
    est idem

nihil aliud in 'idem' quam in praecedentibus uocibus accipi debet, ac si sic dicamus:

    si est animal rationale mortale, est animal rationale mortale

uel

    si est homo, est homo

Ubi tamen et 'animal rationale mortale' damus, essentiam illam quae homo est, praedicamus. Nec tamen ipsa per hoc nomen 'homo, designata ad se ipsam per definitionem assignata necessario consequitur, si uocum proprietas recte pensetur. Unde clarum est quantam uim cum enuntiationibus uocum proprietas teneat; maximeque illa attendenda est uocum significatio quae prima est, id est quae in uoce ipsa denotatur et secundum quam ipsa uox imponitur, non ea cui imponitur. Nam et cum definitio et definitum ad eam>dem prorsus substantiam habeant impositionem atque enuntiationem, saepe tamen non idem prorsus de ipsa notant. Nam 'animal rationale mortale' secundum id tantum hominis substantiae datum est, quod est animal informatum rationalitate et mortalitate; 'homo' uero secundum caeterarum quoque formarum differentiarum informationem. Quarum itaque uocum eadem est subiecta /336/ res, diuersae sunt impositionum causae, quae constructionum proprietates uariant.

Non est autem praetereundum, cum in huiusmodi consequentiis locum a definitione respondemus, de quo etiam in maximis propositionibus propositarum consequentiarum agimus, definitionem nomen rei accipi. De quo quidem per definitionem uocalem agitur, ut sit quidem definitio tam rei definitae quam definientis orationis nomen, actiue quidem et passiue acceptum. Haec autem ratio definitionem in rei demonstratione accipi probat, cum a definitione locus assignatur, quod in ipsa consequentia tantum de rebus, non de uocibus, agitur. Falsa enim esset quaelibet suprapositarum consequentiarum, si de uocibus ageretur. Nulla enim necessitas in uocum enuntiatione consistit, cum qualibet prolata altera possit omnino taceri. Cum itaque dicimus:

    si est animal rationale mortale uel non est, est homo uel non est

et 'animal rationale mortale' in designatione tantum rei, non orationis, utimur -- nullo enim modo aliter ueritatem uel probabilitatem consequentiae propositae tenerent --, res illa quae est animal rationale mortale, de qua in antecedenti agitur, uim inferentiae tenet ac proprie locus dicitur; de qua etiam in maxima propositione agi conuenit, quae ait:

    de quocumque praedicatur definitio, et definitum

id est si aliquid est definitio, et definitum. Aliter enim maxima propositio> illius consequentiae non esset nec eius sensum contineret, nisi de eisdem rebus ageret; nec ullam aliter probabilitatem haberet. Quis enim hoc recipiat ut, si aliquid sit illa definiens oratio, sit homo uel non sit, cum uidet hominem et illam orationem omnino opposita esse, ita ut nihil possit esse homo et illa oratio? Verum res ad se cohaerentiam habent, cum omnino haec sit illa et idem prorsus sint, sicut dictum est.

Sed opponitur potius locum ab eodem esse quam a definitione: idem enim> est definitio quod definitum. Unde etiam in Topicis quaestionem de eodem de definitione Boethius appellatl. Sed licet tamen idem sit definitio et definitum, sicut animal rationale mortale et homo, secundum id tamen quod de eis in proposita consequentia agitur>, non est locus ab eodem simpliciter, sed a definitione assignandus. Quaedam enim in re ipsa, secundum id quod per definitionem et per nomen designatur, potest diuersitas ostendi secundum, ut dictum est, diuersam uocum enuntiationem, modo quidem secundum id quod tantum ut animal rationale mortale accipitur, modo uero secundum id quod cum /337/ omnibus caeteris quoque formis quae non> designantur, intelligitur. Atque ideo rectius per definitionem locum assignamus quam per idem, quia ipsa res uim inferentiae tenet accepta simpliciter, secundum id quod per definitionem exprimitur, non secundum id quod eadem prorsus cum ipso intelligitur. Qui enim 'animal rationale mortale' concipit, eamdem quidem rem cum 'homine' intelligit; sed non ut eamdem accipit, si et eam ut animal rationale mortale simpliciter et non ut> hominem consideret. Unde et bene in maxima propositione dicitur:

    de quocumque praedicatur definitio, et definitum

non:

    de quocumque praedica[ba]tur idem, de eodem praedicatur idem
    quare non eodem modo, sed secundum diuersos idem denotatur

Sed dicitur quare secundum id quod definitum uocabulum designatur, res non est definita dicenda, immo secundum id quod per definitionem significatur? Quia enim definitio definiens est, et quod ea demonstratur definitum esse oportet. Unde res ipsa melius secundum id[em] quod definitione terminatur, definita uidetur dici, quam secundum id quod definito uocabulo nominatur, et tunc quidem bene passiue definitum dicitur respectu definientis orationis. Amplius: siue definitio idem prorsus cum definito uocabulo siue minus notet, non debet per 'idem' relatiuum pronomen locus assignari; locum enim in antecedenti oportet intelligi. Unde si, secundum hoc quod in antecedenti posita res aliqua uim inferentiae tenet, eam> uolumus demonstrare, non possumus per relatiuum pronomen, quod> quidem secundam cognitionem oportet facere. Neque enim ita conuenienter regulam possumus componere, ut 'idem' in antecedenti ponatur hoc modo:

    si idem praedicatur de aliquo, idem praedicatur de eodem

sed in consequenti sic:

    si aliquid praedicatur de aliquo, idem praedicatur de eodem

ut semper 'idem' in consequenti positum secundam cognitionem secundum relationem faciat.

Bene autem quaestio de definitione de eodem potest dici, ueluti ista: 'utrum homo sit animal rationale mortale', quia quaestiones expraedicatis suis nomina sumunt. Per 'idem' autem relatiuum pronomen quae libet res, cum in praedicato ponitur, designari potest, cum iam per nomen subiectum fuerit designata, quod primam fecerat cognitionem.

/338/ Manifestum est autem omnem substantiae definitionem ad definitum duas in necessitate tenere regulas. Duae uero aliae maximam tenent probabilitatem:

    quicquid enim a definitione, et a definito necessario remouetur

uel

    a quocumque definitio, et definitum

aliae uero duae probabilitate fultae sunt.

Tot etiam necessarias et totidem probabiles definitum ad definitionem secundum consequentis et antecedentis destructionem necesse est habere, et hae quidem necessitatem habent:

    de quocumque praedicatur definitum, et definitio,

uel

    quicquid de definito, et de> definitione

hae uero probabilitate sola subnisae sunt:

    quicquid remouetur a definito, et a definitione

uel

    a quocumque definitum, et definitio

Possumus autem tam eum locum qui a definitione, quam eum qui a definito dicitur, a substantia uocare. Nam et definitum definitionis, sicut definitio definiti, expressa est in re ipsa substantia. Nullum tamen a substantia locum auctoritas posuit nisi a definitione, eo uidelicet quod saepius ad fidem definitio quam definitum afferatur, secundum id scilicet quod oratione definitionis res ipsa explicatius ostendatur quam nomine definito, ut superius diximus.

De loco a descriptione

Illarum autem definitionum regulae quae secundum accidens fiunt, omni sunt necessitate destitutae. Neque enim 'Socrates' 'hominem album et crispum Sophronisci filium' necessario ponit nec ab ipso ponitur. Quod autem necessario non exigat, inde patet quia omnino fundamentum praeter accidentia potest consistere et per diuersa tempora circa accidentia sua uariatur. Unde ad eorum inferentiam necessitatem nullam habe[n]t, cum modo sine illis modo cum illis reperiatur. Sed nec descriptio ad descriptum necessario antecedit. Posset enim aliquis fratrum Socratis esse homo albus crispus etc., nec tamen Socrates esse. Probabilitatem tamen maximam habent argumenta a descriptione uel descripto.

Ab interpretatione

Regulae uero ab interpretatione nominis, secundum id quod ipsa /339/ interpretatio modo substantiam rei continet, modo uero quibusdam accidentibus subiectum depingit, modo necessitatem modo probabilitatem proponunt. Est autem substantialis interpretatio ut si 'anthropos' graecum nomen, quod est 'homo', latina definitione aperiemus, hac scilicet: 'animal rationale mortale', uel si aliquod graecum nomen latina descriptione. Est enim interpretatio secundum id quod ignotum aperit uocabulum cuius nullam adhuc significationem tenebamus, definitio uero uel descriptio secundum id quodrem> iamquodammodo cognitam alicui manifestius secundum eius proprietates demonstrat. Si uero interpretatio etymologiam fecerit, ut uidelicet magis secundum nominis compositionem quam secundum rei substantiam fiat, ueluti cum hoc proprium nomen 'Bartolomeus', 'filium regis' interpretamur; secundum id scilicet quod 'Bar' graece 'filius' latine dicitur, 'tolomeus' autem 'rex', huiusmodi interpretatio, quia solius nominis compositionem sequitur nec rei potius proprietatem exprimit, nullam probabilitatem exigit.

Atque haec de locis a substantia sufficiant.

De locis a consequenti substantiam

Nunc uero locos a consequenti substantiam consequens est tractare. Qui quidem in eo locos a substantia consequi dicuntur quod eos in cohaerendo comitentur. Adducuntur enim et isti in inferentiam secundum cohaerentiam ad ea quae inferuntur. Unde tam isti quam illi inhaerentes dicuntur, eo scilicet quod secundum cohaerentiam probent.

Est autem horum huiusmodi diuisio. Locorum substantiam consequentium alios a toto, alios a partibus, alios a pari, alios a praedicato, alios a subiecto, alios a contingentibus, id est excedentibus et excessis, alios ab antecedentibus uel consequentibus assignamus.

Nunc autem prius locum a toto tractemus. 'Totum' autem duobus modis accipimus; aliud enim secundum diffusionem, aliud secundum coniunctionem consideramus. Et quod quidem in diffusione totum est, generale uocamus. Generalis enim substantia tota simul et eadem in omnibus suis speciebus existit, ueluti animal in homine et in equo, aut homo in Socrate uel in Platone. Omne enim /340/ 'genus' hic accipimus quod maius et substantiale, sicut et Boethius in Topicis suis in diuisione praedicatiuarum quaestionum 'genus' accepit.

De loco a genere

Tres autem regulas a genere in usum duximus, has quidem:

    a quocumque remouetur genus, et species

uel

    quicquid non conuenit generi, nec speciei

id est quicquid prorsus remouetur a genere, et a specie; uel

    quicquid praedicatur de genere ut de contento, et de specie

ut subiecta monstrant exempla:

    si hic lapis non est animal, non est homo
    si nullum animal est lapis, nullus homo est lapis
    si omne animal est lapis, omnis homo est lapis

Potest quoque quarta apponi, quae nihilo minus ueritatem tenere uidetur; sed ideo illam in consuetudinem non duximus quia semper falsis membris coniungitur, quae est huiusmodi:

    de quocumque praedicatur genus uniuersaliter acceptum, de eodem
    praedicatur quaelibet ipsius species

ut:

    si aliquid est omne animal, est> quilibet homo

Sed et ista quidem, sicut et aliae regulae, ex regulis a specie per consequentis et antecedentis destructionem ostenditur.

Sed nunc quidem quae ex suprapositis necessitatem et quae non custodiant demonstremus. Et duae quidem priores, quae in remotione datae sunt, incommutabilem ueritatem conseruant. Aliae uero duae solam probabilitatem tenent; quod ex corpore et homine maxime patet. Neque enim necessarium est quod ita proponimus:

    si omne corpus est corpus, omnis homo est corpus

quippe aeternum non est, cum uidelicet primum sine secundo aliquando exstiterit; ueluti solis creatis elementis ac nondum in species per differentias redactis de his quoque substantiis, quae postea uel homo uel asinus uel caeterae species per differentiarum informationem effectae sunt, uerum erat in principio dicere quia corpora erant nondum homine aut asino creatis. Nullo tamen modo uere poterat dici quia homo est corpus uel asinus . Haec enim nomina specialia substantias ipsas ut differentiis informatas significant. Nomen uero generis omnibus est impositum ex simplici natura corporis, quod quidem posse existere peremptis omnibus speciebus auctoritas ipsa docuit, cum scilicet /341/ Porphyrius peremptis speciebus animalis eius simplicem naturam rationabiliter intelligi posse monstrauit. Cum itaque 'corpus' hoc nomen pluribus sit impositum ex simplici natura corporis, quae est substantia corporea, quisquis per hoc nomen quod est 'corpus', de aliquibus agit, secundum id tantum ea colligere debet quae substantiae sunt corporeae, non etiam secundum id quod posterioribus formis sunt constitutae, uel animatione scilicet uel rationalitate, quae etiam in nominibus specierum intelliguntur. Quis igitur ad genus necessario consequi speciem dicat, cum tota generalis materia praeter quaslibet inferiores formas tota possit et in omnibus consistere in sua simplicitate substantiae?

Sed dicitur quia omne uniuersalitatis signum quod generalissimo apponitur, ipsas quoque colligit species; et uerum est quidem, sed in eo tantum quod corpora sunt, quae si in eo quod corpora sunt, existant, non ideo tamen necessarium est esse in eo quod sunt talia corpora, id est differentiis specierum informata, sicut per specialia nomina designantur. Et haec quidem ratio in his tantum generibus uigere uidetur quae tota non sunt specierum substantia, cum uidelicet post ipsa differentiae quoque restant; sed non ita in his quae sunt specierum tota substantia; ut homo Socratis et Platonis, et caeterae species suorum indiuiduorum, quae ex eis sola Dei creatione, non ulla adiunctione formae, condita sunt, sicut in Libro Partium docuimus; sed nec ibi huiusmodi consecutionem recipimus:

    si, scilicet, omnis homo est, Socrates est

in> 'Socrate' enim, ut discretae substantiae impositum est, determinate, in 'homine' uero indeterminate quaelibet accipiuntur; et quotiens aliquos hominum contingit existere, uera est haec propositio: 'omnis homo est', falsa tamen semper est ista: 'Socrates est' nisi Socrate permanente. Non itaque ex 'omnis homo est homo' necessario inferri potest 'Socrates est homo'; sicut nec conuersa uera est, ut scilicet:

    si Socrates non est homo, quidam homo non est homo

Vera enim prima sine secunda potest reperiri, nondum enim Socrate nato aut iam defuncto. Quod enim non est, nec homo esse potest. Quis tamen aut quemdam hominem non esse hominem inde minus falsam, aut omnem hominem esse hominem minus esse uerum concedat? Alioquin primo homine defuncto semper uerum esset 'quidam homo non est homo', quod nos cotidie pro inconuenienti in sophisticis argumentationibus proponimus. Licet uero Socrate existente cum dicimus: 'omnis homo est homo', ipsum Socratem colligamus, in quantum quidem homo est, non in /342/ quantum hic homo determinate, nullo tamen modo ex ipso antecedenti consequentis habetur sententia. Idem enim semper antecedens propositio dicit quibuscumque hominibus existentibus, id est quod homini circa omnia eius inferiora conueniat homo. Nec quidem ex uerbis propositionis Socrate quoque existente magis ipsum in ea comprehendi manifestum est quam non existente, sed fortasse ex nostra discretione, cum ipsum hominem esse tenemus.

Sed fortasse dicitur quare si ex ista regula:

    quicquid praedicatur de genere uniuersaliter, idem praedicatur de
    qualibet eius specie,

illam consequentiam:

    si omnis homo est homo, Socrates est homo

concedamus prouenire, cum illa semper uera sit regula, et istam ueram esse> necesse est consequentiam. Illam autem regulam semper indubitabilem dicunt, si uerba ipsius aeque accipiantur, genus scilicet et species, quae res ipsas secundum id quod sese ad inuicem habent, nominant, ut uidelicet alterum alterius nullo modo genus esse queat, nisi dum> alterum eius species erit. Dum autem Socrates uel homo nondum creati erant nec iste hominis nec ille corporis species erant, nec corpus uel homo illorum genera; unde illis nondum creatis ad propositas de eis consequentias nihil attingere praedicta regula uidetur; sed tantum postquam creati sunt et habitudines illas susceperunt, necessaria de eis potest proponi consequentia.

Sed hi nimirum qui hoc dicunt, necessitatis proprietatem male attendunt, quod, ut iam saepe dictum est, initium non nouit. Nec quidem recte maximarum propositionum uerba accipiunt. Ut propositarum consequentiarum sensus ipsa contineat, oportet nomina in illa, non in relatione, proponi, quia et falsae essent maximae propositiones, et propositarum consequentiarum sensus non continerent, sed quasi substantiua generum ac specierum nomina intelligi, sicut de maximis propositionibus tractantes docuimus. Quis insuper ab inconuenienti se possit absoluere, si huiusmodi consequentias inter genus ac speciem receperit? Ex hac enim consequentia:

    si omnis homo est homo, omnis homo est albus

quis hoc sequi deneget:

    si omnis homo est homo, quidam homo est albus

unde et /343/

    quidam homo necessario est albus?

Rursus ex ista:

    si omnis homo est homo albus, omnis homo niger est homo albus

quis hoc inferri prohibeat:

    si omnis homo est homo albus, quidam homo est niger uel homo
    niger?

Ex hac quoque:

    si omnis homo est albus, omnis homo niger est albus

ista denegari non potest:

    si omnis homo est albus, quidam homo est niger

Si enim omnis homo niger est albus, id est omnis informatus nigredine est informatus albedine, oportet eumdem hominem simul et nigredine et albedine informari, unde et eum hominem qui albus est nigrum esse oportet, et ita quemdam hominem esse nigrum. Sicut autem nec illa a genere regula necessitatem habet:

    cuicumque conuenit genus uniuersaliter acceptum et quaelibet
    ipsius species

solae itaque illae duae stabiles sunt quae in remotione sunt datae et ex se ipsis per aequipollentiam negatiuarum ostenduntur; aliae uero duae, etsi non aequam habeant firmitatem, maximam tenent probabilitatem.

Saepe autem et ad specierum omnium collectionem genus antecedit.

    Si quid enim remouetur a genere, et ab omnibus eius speciebus

uel

    si genus ab aliquo, et omnes eius species;

uel

    si aliquid de genere praedicatur, et de omnibus eius speciebus;

uel

    si genus de aliquo, et species eius sub disiunctione

id est aliqua ex omnibus speciebus, de eodem praedicatur; aut

    si genus uniuersaliter acceptum cuilibet conuenit, et omnes ipsius
    species de eo praedicantur

Ab integro

Nunc autem regulas eius quod integrum est totius exsequamur. Quarum prima haec est:

    toto existente necesse est quamlibet eius partem existere

ueluti si domus sit, et parietem necesse est esse. Si uero quantitatis signum apponitur quod singulas colligit partes, non solum circa esse, sed /344/ circa quodlibet praedicatum 'totum' ponit quamlibet partem. Ut si ita dicamus:

    si tota domus est alba> (id est si album conuenit domui circa
    singulas eius partes), tunc paries est albus

Regula autem huiusmodi erit:

    quicquid conuenit toti totaliter, id est secundum singulas eius
    partes, conuenit cuilibet partium eius

Sed hic fortasse locus magis ab uniuersali toto quam ab integro potest dici, si uidelicet sensum potius quam uerba pensemus. Talis enim sensus uidetur ut si quaelibet pars domus sit alba, haec est alba. 'Pars namque domus' uniuersalius est 'hac parte' ac de singulis partibus domus praedicatur. Similiter et illud uere potest dici ut:

    si totaliter aliquid a toto separatur, id est circa singulas
    partes, idem cuilibet partium aufertur

ut si domus prorsus albedine careat, id est secundum singulas partes, nec ista albedinem habet, ac si scilicet dicatur:

    si nulla pars domus est alba, nec ista est alba

Saepe etiam 'totum' ad partium omnium collectionem antecedit, ut:

    si uidelicet aliquid praedicatur de toto, et de omnibus partibus
    eius simul acceptis

uel:

    si totum de aliquo, et omnes simul partes

aut:

    si aliquid a toto remouetur, et ab omnibus partibus simul

uel:

    si totum ab aliquo, et omnes simul partes

ut in subiectis exemplis continetur:

    si domus est, paries et tectum et fundamentum sunt

aut

    si qualibet res est domus, est paries tectum fundamentum simul
    iuncta

uel

    si domus non est, nec illa tria coniuncta sunt

uel

    si aliquid non est domus, nec est illa tria coniuncta

Quae quidem consequentiae non totius, sed definiti possunt dici; 'domus' namque nihil aliud est intelligenda quam illa tria compositionem domus habentia. Aliam enim in coniunctione partium compositionem non recipimus, nisi illam quae domum facit. Alioquin non essent uerae praepositae consequentiae inter negationes, quae uidelicet dicunt: /345/

    si domus non est, illa tria iuncta non sunt

uel

    si aliquid non est domus, nec est illa tria coniuncta

Possent enim haec tria et coniuncta existere et compositionem domus non habere. Sicque recte domus definitio secundum compositionem componitur, cum illa tria coniuncta domus esse monstrantur. Haec enim erat una definitionis species quam superius secundum compositionem fieri diximus. Libet autem eius consequentiae sensum inspicere quam primam posuimus, quae recte ex natura totius suae uim inferentiae tenet, quae erat huiusmodi:

    si domus est, paries est

Videtur enim inconueniens ex ea contingere, secundum id quidem quod domus et paries omnino sunt opposita. Nullum enim oppositum suum ex necessitate oppositum uidetur exigere, siue scilicet in essentia siue in adiacentia poneres. Neque uerum uidetur uel

    si est rationale animal, est animal

uel

    si est rationale, est sensibile

quia uidelicet sensibilitatis sui animalis essentia rationalitati est opposita ac si tamen in quibusdam non uidetur posse contradici. Cum enim relatiua omnia opposita sint, ipsa tamen sese et in essentia et in adiacentia mutuo ponunt. Quis enim uerum non admittat:

    Si paternitas est>, filiatio est
    si pater est, filius est?

Sed ex his fortasse inconueniens contingit. Si enim uera est prima, uera est ista:

    si quoddam ens est paternitas, quoddam ens est filiatio

et ita:

    si omne ens est paternitas, quoddam ens est filiatio

quod quidem manifestum est inconueniens, quod his plane monstratur qui inferentiam inter opposita recipiunt. Sequitur enim secundum eos ex praemissa consequentia:

    si omne ens est paternitas, quoddam ens non est paternitas

si enim est filiatio, non est paternitas. Amplius: si quia paternitas existit filiatio existit, et quia paternitas sola existit, id est ipsa et nulla alia res, filiatio existit, immo magis filiatio non existit. Ubi enim rebus aliis omnino in paternitate esse aufertur et filiationi necessario. Magis itaque uera uidetur consequentia quae ait:

    si paternitas est et nulla alia res est, filiatio non est

quam alia, in qua scilicet filiationem esse consequebatur; quae quidem /346/ cum ista uera non potest esse, ut enim supra docuimus. Sicut enim impossibile est affirmationem et negationem eiusdem ad idem antecedere, ita et consequi. Dicitur autem quia impossibile est illud quod in antecedenti proponitur, quod scilicet domus sit sola, id est nulla alia re existente, et quod unum est, sed non ideo minus facit ueram consequentiam. Licet enim haec consequentia:

    si Socrates est asinus, est animal

antecedens habeat impossibile, tamen non ideo minus est uera.

Sed fortasse dicitur quia huic consequentiae antecedens, licet in se impossibile sit, tamen quantum ad consequens non est impossibile, quippe ipsum secum bene pateretur quod necessario exigit, ideoque uera est haec consequentia:

    si Socrates est asinus, est animal

Sed non ita illa supraposita:

    si domus est sola, id est et nulla alia res, paries non est

uera uidetur. Nam illud quod quidem antecedit impossibile est esse etiam quantum ad consequens, cum uidelicet domus existentia parietis exigat essentiam. Neque enim ut domus sit, paries potest non esse. Itaque etiam illa uera uidetur:

    si domus est sola, paries est

Sed falso. Licet enim domus absque pariete non possit existere, non tamen ideo necessaria est consecutio quae ait:

    si domus est, paries est

quippe in antecedenti consequens non intelligitur. Qui enim dicit: 'domus est', tribus tantum simul acceptis 'esse' attribuit ac nulli quidem eorum per se. Quod autem simul pluribus attribuitur, non necesse est singulis attribui, ut cum 'domus' illis simul conueniat, nulli tamen eorum aptari potest. Atque haec de locis a toto dicta sunt.

A partibus

Nunc autem proximum est ut locos a partibus breuiter annotemus. Quorum quidem consequentiae eis quae a toto supra positae sunt per consequentis et antecedentis destructionem aequipollentes redduntur. Unde et ex earum proprietate circa uerum uel falsum de his quoque possumus iudicare. Partes autem sicut et tota dupliciter sumimus. Aliae enim sunt integri, aliae generalis, quae diuisiuae uocantur; quae quidem singulae sui totius praedicationem recipiunt ueluti species.

A diuisiuis

Hae uero sunt regulae unius speciei ad genus:

    de quocumque praedicatur species, et genus

uel

    quicquid praedicatur de specie, et de genere particulariter

uel

    quicquid remouetur similiter

uel

    a quocumque remouetur species, et genus eidem non conuenit
    uniuersaliter

ueluti 'si brunellus non est homo, non est omne animal'.

Omnes uero species simul acceptae ad genus mutuo antecedunt et consequuntur, ueluti si in 'rationali' et 'irrationali' omnes animalis species accipiamus, eas ad genus> mutuo antecedere et consequi> iuxta has regulas faciemus:

    quicquid praedicatur de omnibus speciebus, et de genere
    uniuersaliter

uel

    quicquid remouetur similiter

uel

    de quo cumque praedicatur aliqua earum, et genus

uel

    a quocumque> remouentur omnes, et genus

ut exemplorum appositio continet:

    si omne rationale et omne irrationale est animatum, omne animal
    est> animatum>

uel

    si nullum rationale et nullum irrationale est animatum, nullum
    animal est animatum

uel

    si Socrates est uel rationalis uel irrationalis, est animal

uel

    si idem neque est rationalis neque irrationalis, non est animal

Quarum quidem consequentiarum circa uerum aut falsum proprietas ex suprapositis est manifesta. Unde si maximae propositionis singula uerba aptare uelimus propositis consequentiis, oportet eas semper cum quibusdam constantiis proferri. Cum enim dicimus>: quicquid praedicatur de omnibus speciebus, praedicatur de genere uniuersaliter, illud 'omnibus' ex uerbis propositae consequentiae non potest haberi. Unde uidetur tale quid apponi quod ipsum genus in ipsis speciebus prorsus contineri demonstraret, ac si ita propanamus: /348/

    si omne rationale et omne> irrationale est animatum et in his
    omnes partes animalis comprehendantur, tunc omne animal est
    animatum

Et tunc quidem pro necessitate etiam huiusmodi constantia manifeste apponenda est, cum ad partium negationes totius negationem supponimus, hoc modo:

    si neque est rationalis neque irrationalis, non est animal

Nam cum hodie 'homo' sufficienter per homines existentes diuidatur, id est Socratem, Platonem et eos qui modo sunt, de homine quidem futuro uel praeterito nullo modo necessaria uidetur consequentia huius modi:

    si ille neque est Socrates neque Plato neque aliquis aliorum modo
    existentium, non est homo

quippe non est aeterna ueritas consequentiae, quia [ex] ipso existente aperte falsa est ex uero antecedenti et falso consequenti coniuncta. Amplius: si de Homero praeterito talem dicamus ueram consequentiam:

    si neque est Socrates uel aliquis existentium modo, non est homo

profecto et istam recipimus:

    si non est Socrates uel aliquis existentium modo>, non est
    Homerus

cum qua etiam ista uera est:

    si est Homerus, est uel Socrates uel aliquis existentium
    modo/348.20/

quod quidem impossibile est, cum nullus existentium queat esse Homerus.

A CONSTITUTIVIS

Nunc constitutiuarum partium inferentiam ad totum suum ostendamus. Unde

    qualibet parte destructa totum non potest existere

Unde

    si non sit paries, non est domus

Cuius quidem consequentiae sententia ei quam ab integro toto supra posuimus, aequalis est et ex ipsa manifestum utrum haec uera uel falsa dicenda sit. Illae quoque regulae praetermittendae non sunt quae omnes simul partes coniunctas ad totum suum quasi definitionem ad definitum antecedere monstrant, ut

    si quidlibet praedicatur de omnibus partibus coniunctis, ac de
    toto

uel

    si quid remouetur similiter

uel

    si partes coniunctae praedicantur de quolibet, et totum de eodem

uel /349/

    si remouentur similiter

Sunt autem quaedam tota quae nec generalia nec integra uidentur, ut 'coloratum' ad 'hominem' uel 'homo albus' ad 'Socratem'; cuius argumenta omni sunt necessitate destituta. Sunt quoque et naturalia et casualia tota; naturalia quae ipsa parte remanente determinatum est ipsi inesse, casualia uero quae non, ut 'sedens' ad 'Socratem' uel 'homo albus' ad 'grammaticum'; haec autem nullam consequentiae necessitatem custodiunt.

A PARI

Nunc uero locum a pari persequamur. Paritatem itaque modo secundum praedicationem, aliquando secundum significationem, modo secundum comitationem, nunc etiam secundum quantitatem aut secundum inferentiam accipimus. Secundum praedicationem quidem ea paria dicimus quae de eodem tantum praedicantur, ut 'homo' et 'risibile animal' et 'sensibile corporeum' et 'corpus'. Secundum comitationem quidem, ut ea quorum essentia sese comitatur, id est quorum alterum numquam existit sine altero ut mundus et tempus uel quaelibet relatiua. In quantitate uero paria sunt quae eiusdem sunt quantitatis, ut homines aequalis longitudinis. In inferentia uero ut propositiones sese mutuo inferentes, ut 'nullus homo est lapis' et 'nullus lapis est homo'; 'si est homo, est animal' et 'si non est animal, non est homo'; 'si est homo, est animal' et> 'aut non est homo, aut est animal

Sed nunc quidem parium in praedicatione uel inferentia locos satis est exsequi, quos quidem dialectici in usum maxime duxerunt eoquod maxime earum proprietas ueras facere consequentias uideatur.

A PARI IN PRAEDICATIONE

Loco autem> a pari in praedicatione quattuor regulas aptant:

    de quocumque enim praedicatur unum par, et reliquum

uel

    a quocumque remouetur similiter

uel

    quicquid praedicatur de uno pari, et de reliquo

uel

    quicquid remouetur similiter.

Sed est notandum quia quaedam dicunt paria naturalia, quaedam uero accidentalia et transitoria . Naturalia autem illa dicunt quorum neutrum umquam alicui sine altero inest, ut risibile et homo. Casualia uero uel transitoria illa dicunt quae aliquando sine se reperiri queunt, ut Socrates et hic sedens; neque enim Socrates et haec sessio in eodem /350/ semper reperiuntur, sed saepe Socrates sine omni sessione reperitur.

Dum tamen Socrates sedet, 'hic sedens' et 'Socrates' paria dicuntur, eo uidelicet quod sibi mutuo supponuntur. Nec tamen necessariam faciunt consequentiam; neque enim si est Socrates, est hic sedens, cum saepe Socrates sine hac sessione consistat.

Nulla itaque consequentia ex natura sumpliciter paritatis uera potest ostendi, sed fortasse ex pro>prietate paritatis naturalis. Sed et fortasse hoc falsum est. Nam quis hanc necessariam recipiat:

    si est corpus, est coloratum

quippe corpus est coloris fundamentum et absque colore omnino consistere potest? Sed nec ista:

    si est homo, est risibilis

necessaria potest dici, secundum id quod Porphyrius speciem proprio priorem naturaliter appellat, cum uidelicet proprium in specie posterius fieri dicit. Nulla itaque consequentia uel ex natura naturalis paritatis uera est putanda. Unde itaque in hac consequentia:

    si est animal, est sensibile

uel

    si est corpus, est coloratum

locum assignabimus, sed potius firmitas inferentiae in natura speciei ac differentiae constituentis quam in proprietate paritatis consistit, ut talem scilicet inducamus regulam:

    de quocumque praedicatur species idem informat quaelibet
    constitutiua speciei differentia

Locus uero assignari potest a substantialiter informato.

Libet autem considerare, cum 'hominem' et 'risibile' paria uocemus, quid per 'risibile' accipiamus, utrum uidelicet ipsam qualitatem quae est risibilitas, siue rem ea informatam. Sed res risibilitate in>formata nihil aliud est quam homo; alioquin non esset uera 'omne risibile est homo'. Quod autem idem est cum aliquo, non est ei aequale, sed idem prorsus. Quodsi ipsam risibilitatem homini aequalem in praedicatione adiacentiae dicamus, eo uidelicet quod 'homo' praedicatur de omnibus his quibus ipsa adiacet et econuerso, non uidetur maxima propositio quae ait:

    de quocumque praedicatur unum par, et reliquum

huic aptari consequentiae:

    si Socrates est homo, homo est risibilis

/351/ nisi etiam dicamus: 'ea praedicatione qua ei est par'. Alioquin non possemus ostendere ex maxima propositione:

    si est homo, est risibilis

Ex eo enim quod 'risibilitas' de Socrate quoquomodo praedicaretur, non posset ostendi quod in adiacentia praedicaretur, nec, ut supra diximus in tractatu maximarum propositionum, in maximis propositionibus per 'praedicari' nisi de praedicatione essentiae, sicut in partibus propositae consequentiae agitur. Sed si de hac praedicatione tantum in regula agamus, oportet secundum eam concedi ut si quid sit homo, sit risibilitas; quod omnino falsum est et nihil ad propositam consequentiam; uel 'rem risibilem' et 'hominem' esse paria. Et fortasse possumus dicere 'rem risibilem' et 'hominem' esse paria. Nam quamuis sit eadem substantia, tamen ibi quaedam diuersitas secundum diuersum acceptionis modum potest considerari, cum modo tantum ut risibilitate informata accipitur, modo uero ut differentiis substantialibus quae hominem faciunt, secundum quae duo ab his nominibus 'risibilis' et 'homo' designatur. Et tunc quidem praedi cationem parium in essentia possumus accipere, quando scilicet eadem est utriusque essentia. Si uero diuersas conciperemus in parte essentias utpote hominem et risibilitatem, de praediatione essentiae non possumus agere. Neque enim diuersae essentiae de eodem essentialiter praedicari possunt. Sed alterum quidem in essentia, alterum in adiacientia praedicari nihil prohibet uel utrumque in adiacientia, ut 'homo' et 'album' uel 'risibile' et 'album' de Socrate. Et tunc quidem necessaria erit illa determinatio quam supra posuimus, 'ea scilicet praedicatione qua est ei par'. Nam 'risibile' et in praedicatione essentiae 'hominem' expellit, ut scilicet quod risibilitas fuerit, homo esse non possit, et in adiacientia ei adaequatur, ut scilicet omne illud cui ipsa adiacet, homo credatur et omni quod homo est, ipsa adiaceat.

A PARIBUS IN INFERENTIA

Inferentiae uero parium in inferentia hae regulae sunt:

    posito uno pari ponitur reliquum
    destructo uno pari destruitur reliquum

Paria autem ea hoc loco dicimus quae a propositionibus dicuntur, ueluti sunt ea quae dicunt istae duae consequentiae:

    si est homo, est animal,
    si non est animal, non est homo

/352/ quorum uno existente necesse est aliud existere, et uno non existente alterum non esse. Si enim ita est in re ut dicit ista consequentia:

    si est homo, est animal

ita est in re ut dicit ista alia:

    si non est animal, non est homo

et econuerso. Vel si non est in re quod ista dicit, nec quod illa proponit, et econuerso, id est si una est uera, et alteri, uel si est falsa, et alia. Et hoc est quod dici solet de paribus idem iudicium, circa ueritatem scilicet aut falsitatem.

Qui enim unum pro uero recipit, et alterum non debet reprobare, et de falso similiter.

A PRAEDICATO VEL SUBIECTO

Nunc autem locos a praedicato uel subiecto tractemus. Quos quidem multi in his tantum consequentiis assignant quae ex categorica et hypothetica iunguntur, sicut in Introductionibus paruulorum ostendimus. Cum enim dicimus:

    si omnis homo est animal, tunc si omne animal est animatum, omnis
    homo est animatus

uel ita:

    si omnis homo est animal, tunc si omne risibile est homo, omne
    risibile est animal

in illa locum a praedicato, in ista uero locum a subiecto assignant. Illud enim locum dicunt quod in sequenti hypothetica uim inferentiae tenet, et secundum id quod in antecedenti categorica sese habuit, locum assignant, si uidelicet praedicatum fuerit, a praedicato, uel si subiectum, a subiecto. At nos quidem neque talem locorum assignationem in huiusmodi consequentiis recipimus nec ullam in eis ueritatem esse deprendimus.


Sed prius de assignatione loci disputemus ac de ea maxima propositione quae inducitur a praedicato, quae est ita:

    si aliquid praedicatur de aliquo uniuersaliter, tunc si aliud
    praedicatur de praedicato uniuersaliter, et de subiecto

Sed si istam pro maxima propositione differentiae a praedicato recipimus, oportet locum a praedicato esse in omnibus his terminis quibus ipsa /353/ aptari poterit. Cum autem ipsa omnibus terminis, cuiuscumque sint habitudinis, siue cohaereant sibi siue non cohaereant, possit aptari, dummodo secundum eam disponantur, oportet locum a praedicato in omnibus recipi, ut in his quoque, cum dicitur:

    si omnis homo est lapis, tunc si omnis lapis est asinus omnis
    homo est asinus

locum a praedicato assignemus; quod nec ipsi negant. Sed quid sit ibi locus a praedicato uidendum est. Sed certum est secundum eos quia lapis, secundum id scilicet quod in praecedenti categorica de 'homine' praedicatur. Sed si 'lapis' uim inferentiae tenet ex praedicatione ad 'hominem', quaero siue ex praedicatione secundum uocum enuntiationem, siue secundum rerum cohaerentiam. Sed nulla in re est cohaerentia lapidis ad hominem. Quodsi ad solam praedicationem enuntiationis respiciamus, nullam etiam probabilitatem consequentia tenet. Quis enim consequi concedat ut, si 'lapis' de 'homine' uniuersaliter enuntietur quacumque enuntiatione, siue scilicet uera siue falsa, uera sit illa consequentia quae sequitur? Unde est quia 'lapidem' uel quidlibet de 'homine' possumus enuntiare. Sed nihil ueritatis enuntiatio nostra consequenti hypotheticae confert, quae aperte falsa est. Sed nec maxima quoque propositio de praedicatione enuntiationis, sed inhaerentiae, sicut ipsa consequentia, agit. Qui enim dicit: 'omnis homo est lapis', per uocum quidem enuntiationem rerum ostendit cohaerentiam quae non est, et ideo falsa est antecedens categorica sicut consequens hypothetica.

Sed fortasse dicitur quia illa antecedens categorica quasi uera accipitur, et tunc idem locus a praedicato secundum ipsam rerum cohaerentiam potest assignari. Sed dico quod nec> in his locus a praedicato est> ubi uera est antecedens categorica, ueluti in ea quam primam posuimus, quae ait:

    si omnis homo est animal, tunc si omne animal est animatum omnis
    homo est animatus

Neque enim ex eo quod 'animal' 'homini' tamquam praedicatum cohaeret, ex illa categorica illa procedit hypothetica, id est uera est illa tota consequentia ex categorica et hypothetica coniuncta, sed fortasse illa tantum consequens hypothetica quae ait:

    si omne animal est animatum, omnis homo est animatus

Si enim quod 'animal' hominis praedicatum est, illam hypotheticam totam ex categorica et hypothetica ueram esse exigit, profecto necesse est talem consequentiam recipi:/354/

    si animal est hominis praedicatum uniuersale, tunc uera est illa
    tota consequentia

id est

    si omnis homo est animal, sequitur: si omnis homo est animal,
    tunc si omne animal est animatum, omnis homo est animatus

quod nullo modo procedit. Non itaque hoc quod animal homini in rei ueritate cohaereat, illam totam hypotheticam ueram facit quae ex categorica et hypothetica iungitur, sed illam quae in ea sequitur hypotheticam, ad quam ipsa praedicatio 'animalis' ad 'hominem' antecedit.

Patet insuper uerae praedicationem inhaerentiae nullam uim inferentiae conferre illi totius consequentiae complexioni, cum uidelicet aeque in omnibus terminis ipsa complexio recipienda sit, cuiuscumque scilicet sint habitudinis, siue cohaereant siue non. Tam bene enim haec consequentia:

    si omnis homo est lapis, tunc si omnis lapis est asinus omnis
    homo est asinus

recipienda est, quantum ista:

    si omnis homo est animal, tunc si omne animal est animatum omnis
    homo est animatus

licet nihil concessum antecedat. Nam concessio antecedentis ad ueritatem consequentiae in qua antecedit, non operatur, sed ad concessionem ueritatis consequentis, ut id quod Socrates est homo non operatur ad ueritatem huius consequentiae:

    si Socrates est homo, Socrates est animal

-- aeque enim si non esset homo, uera esset consequentia --, sed ad ueritatem consequentis partis, quae est 'Socrates est animal'. Nullam itaque uim inferentiae consequentia quaelibet recipit ex concessione uel ueritate sui antecedentis, sed ex proprio sensu, id est quod id sine illo non possit esse, siue scilicet hoc uel illud sit, siue non sit. Iuxta genus conficiunt ad concessionem antecedentis categoricae illi qui, ut uim inferentiae a praedicato in ea concedant, primam categoricam quasi ueram ponunt, cum nec ubi uera est, uis inferentiae sit ex praedicatione, quae aeque in quorumlibet terminorum complexione consistit, sicut et syllogismi complexio, ex qua talis consequentiae dispositio sumpta est, sicut in sequentibus apparebit. Sicut enim talis complexionis syllogismi inferentia:

    omnis homo est animal
    sed omne animal est animatum
    ergo omnis homo est animatus

/355/ fallere non potest, quicumque sint termini, sic nec ista complexio consequentiae usquam secundum eos deficit:

    si omnis homo est animal, tunc si omne animal est animatum omnis
    homo est animatus

siue scilicet termini sint cohaerentes, siue non. Unde nihil ad inferentiam totius consequentiae operari conuincitur concessio uel ueritas antecedentis propositionis, quandoquidem in omnibus terminis aeque firma complexio manet, sed ad ueritatem quidem sequentis hypotheticae. Scimus enim quod, si uera esset antecedens categorica, quae est 'omnis homo est animal', 'animal' hominis esset praedicatum; unde et quicquid animali conueniret, homini quoque conuenire concederent; ueluti si omne animal esset animatum, et omnis homo animatus esse diceretur. Quod itaque 'animal' hominis sit praedicatum, ad ueritatem tantum sequentis hypotheticae iuuat. Unde et in 'esse' uis inferentiae ex praedicato potius uidetur esse talisque maxima propositio danda:

    quicquid praedicatur de praedicato, et de subiecto;

unde 'animal' hominis est praedicatum; unde, si 'animatum' praedicatur de animali, et de homine.

Sed fortasse opponitur quare si in simplici illa consequentia:

    si omne animal est animatum, omnis homo est animatus

locum a praedicato dederimus, secundum id scilicet quod 'animal' hominis est praedicatum, non uidetur recte fieri, cum nulla apponatur in ea propositio quae 'animal' hominis [est] praedicatum esse demonstret, sicut illa quae ad hypotheticam antecedebat. Sed hi nimirum qui hoc opponunt, quomodo et in hac simplici consequentia:

    si non est animal, non est homo

uel

    si est homo, est animal

locum a genere uel a specie recipiunt, cum nulla scilicet apposita sit propositio quae uel animal genus hominis uel hominem speciem esse animalis ostendat. Oporteret itaque semper secundum eos in hypothetica composita locum a genere uel specie dari, praemissa uidelicet tali enuntiatione quae id genus illius uel id speciem eius esse monstraret, ac si uidelicet diceremus:/355.35/

    si animal est genus hominis, tunc si Socrates non est animal non
    est homo

ac si in nulla simplici consequentia locum assignare possemus , sed tantum in composita, in qua uidelicet propositio antecederet ex qua /356/ possit haberi terminorum natura quae sequentem hypotheticam ueram esse exigat. Nec iam magis locus a genere dari poterit inter genus ac speciem quam inter quoslibet terminos, cuiuscumque sint habitudinis. Sicut enim haec consequentia necessaria tenetur:

    si animal est genus hominis, tunc si Socrates non est animal non
    est homo

sic etiam ista reprobari non potest:

    si lapis est genus hominis, tunc si Socrates non est lapis non
    est homo

Verum in neutra harum locus dandus est a genere sed in consequenti tantum prioris consequentiae, quod erat huiusmodi:

    si Socrates non est animal, non est homo

Ibi enim genus tantum speciem probat, id est> 'animal' 'hominem', cum uidelicet ex eius remotione 'homo' remoueri monstratur. Hic autem ubi dicitur:

    si animal est genus hominis, tunc si Socrates non est animal non
    est homo

tota infertur consequentia quae sequitur, quae aeque de animali et homine agit. Nulloque modo ex antecedenti compositae consequentiae 'homo' potest probari, quod in consequenti illatae hypotheticae a Socrate remouetur, quippe cum uerum sit illud et istud falsum, immo tota consequentia ex antecedenti categorica, quae etiam uera est. Quia ergo species non probatur ex genere in ea composita ubi assignatio habitudinis antecedit, non est locus a genere assignandus, sed in simplicibus tantum consequentiis, sicut in tractatu huius loci supra monstrauimus, cum quattuor eius regulas posuimus1. Nam antequam consequentiam inter genus ac speciem disponamus, de eorum ad se habitudine certi esse debemus ac modo earum probationis ac secundum haec consequentiam disponere, iam quidem ex discretione nostra tenentes habitudinem terminorum et nominum probationis illius habitudinis, non ex aliqua praemissa propositione innuentes. Ubi enim aliqua propositio praemissa illud praediceret, quid opus esset locum requirere? In his itaque tantum consequentiis iure unde sit locus requiritur, in quibus nulla quae certitudinem fiat assignatio praeponitur. Non itaque locus a genere uel specie negari potest in simplici consequentia, ut scilicet nulla habitudinis antecedit assignatio propter ipsam> assignationem. Similiter nec locus a praedicato uel subiecto in his consequentiis in quibus assignatio praedicationis uel subiectionis non antecedit, denegari potest, /357/ immo in eis tantum assignari poterit, ut idem qui a genere uel a pari dicuntur, a praedicato possint assignari, uel qui a specie uel a pari, a subiecto. Quaecumque enim de altero praedicantur uel eis maiora sunt tamquam genera uel aequalia, et quae aliis supponuntur, uel sunt eorum species uel eis aequalia. Non est itaque locus a praedicato uel subiecto in rebus diuersus a loco a toto uel a pari uel loco a specie uel a> pari, sed in comparatione habitudinis, secundum id scilicet quod tantum secundum praedicationem uel tantum secundum subiectionem alterum ad inferentiam alterius affertur. Potest enim idem secundum diuersos modos habendi se ad alterum in inferentiam ipsius adduci, ut 'homo' ad inferentiam 'animalis' uel secundum id simpliciter quod est ipsius subiectum uel tantum secundum id quod pars est diuisibilis uel etiam secundum id quod est species. Rursus: 'animal' ad 'hominis' inferentiam afferri potest uel secundum id quod tantum ut eius praedicatum consideratur uel secundum id quod tantum ut uniuersalius accipitur uel ut etiam genus ipsius. Ut tot possint esse regulae a subiecto quot sunt a parte diuisibili, uel tot a praedicato quot fiunt a toto uniuersali. A subiecto quidem hae:

    quicquid subicitur subiecto, et praedicato/357.20/
    quicquid praedicatur de subiecto, et de praedicato particulariter

uel

    quicquid remouetur similiter

A praedicato uero totidem fient secundum consequentis et antecedentis destructionem. Et hos omnes locos in simplicibus consequentiis sicut eos qui a parte sunt uel a pari, uel a toto uel a pari accipi conuenit. Qui ab ipsis in re quidem, ut dictum est, diuersi non sunt, uerum in compositis consequentiis eos nullo modo recipimus nec regulas illas compositarum consequentiarum quae uel a praedicato sunt uel a subiecto, maximas propositiones uocamus. Si enim ista consequentia:

    si omnis homo est animal, tunc si omne animal est animatum omnis
    homo est animatus

locus a praedicato recte assignaremus, oporteret cum ex praedica[men]to argumentum traheretur, quaestionem a subiecto esse, quam quidem ex consequenti et diuidente ipsius oporteret constare, hoc modo: 'utrum si omne animal est animatum, omnis homo est animatus uel non'. Sed haec quaestio hypothetica est, non categorica, nec a subiecto dici potest, sicut nec a specie uel a pari dicitur, cum nec de inhaerentia /358/ uel modo inhaerentiae quaerat, sed tantum de consecutione inquirat.

Amplius: si a praedicato in composita hypothetica praedicta locus esset, oporteret in conuersione consequentiae locum esse a subiecto, cum uidelicet ita per contrapositionem conuertitur:

    si non si omne animal est animatum omnis homo est animatus, non
    omnis homo est animal

quod quidem nullus recipit nec regulam etiam a subiecto componere nouit. Quod autem nec maximae propositiones illae sint quarum differentias a praedicato uel a subiecto assignant in compositis consequentiis, ex assump>tione earum clarum est, cum uidelicet assignata differentiae habitudine non possit tota concludi hypothetica composita cui regula inducitur, sed tantum ipsius consequens. Cum enim proposita hac consequentia:

    si omnis homo est lapis, tunc si omnis lapis est asinus omnis
    homo est asinus

talis inducitur regula:

    si aliquid praedicatur de aliquo uniuersaliter, tunc si aliud
    praedicatur de praedicato uniuersaliter, ac de subiecto

atque ita ex ea assumunt:

    sed lapis praedicatur de homine uniuersaliter

ac deinde ita concludunt:

    quare si asinus praedicatur de lapide uniuersaliter, ac de homine
    uniuersaliter

falsa quidem est tam assumptio quam conclusio. Nec id quod probandum fuerat et ad quod regula allata fuerat, id est tota composita consequentia, probatur, sed tantum consequens eius concluditur, ad quod uidelicet consequens hoc quod 'lapis' de 'homine' uniuersaliter praedicaretur operaretur, ut uidelicet inde in ea locus a praedicato contingeret, sicut supra monstratum est. Ad id enim praedicationis habitudo operari potest quod ipsa exigit, ipsa autem praedicatio 'lapidis' de 'homine' consequentem hypotheticam ueram reddit, quae ex ipsa sequitur, non totam hypotheticam compositam.

Non solum autem assignationem loci differentiae a praedicato uel subiecto in compositis hypotheticis non recipimus, sed ipsarum quoque ueritatem calumniamur. Sed prius ex eo nos expediamus quod ex syllogismis categoricis, quos necessarios certum est, originem huiusmodi /359/ consequentiae ducant hoc modo ut, cum in syllogismo duae propositiones ad tertiam antecedant, in huiusmodi consequentiis unaquaeque de antecedentibus propositionibus antecedit ad consequentiam ex alia et conclusione syllogismi coniunctam, ut sit talis syllogismus:

    omnis homo est animal
    sed omne animal est animatum
    quare omnis homo est animatus

ac talis consequentia:

    si omnis homo est animal, tunc si omne animal est animatum omnis
    homo est animatus

Prima enim propositio syllogismi ad consequentiam ex assumptione et conclusione coniunctam> antecedit. At qui non bene ex syllogismo huiusmodi consequentiae firmitatem recipiunt, cum ex ipsis nullo modo probari possint, ac saepe plures propositiones ad aliquam antecedere concedunt, ut nullam ex antecedentibus ad consequentiam ex aliis iunctam antecedat, ueluti cum ab enuntiatione partium totum unius comprobatur. Saepe etiam in categoricis> syllogismis praedicta regula cassatur ut in hypotheticis. Cum enim uerus sit iste syllogismus:

    si est homo est animal
    sed est homo
    ergo est animal

non possumus ex eo habere hanc consequentiam falsam:

    si est homo, tunc si quia est homo est animal tunc est animal

cuius uerum potest esse antecedens, consequens uero falsum. E categoricis etiam modis incon>ueniens saepe contingit, ut eorum qui negatiuas praemittunt. Cum enim necessaria sit talis inferentia syllogismi:

    quoddam animal non est asinus
    sed omne animal est animal
    ergo quoddam animal non est asinus

falsa tamen est huiusmodi consequentia:

    si quoddam animal non est asinus, tunc si omne animal est animal
    quoddam animal non est asinus

quippe uerum est antecedens et falsum consequens. Si enim consequens consequentia uera sit, ueram quoque istam necesse est:

    si omne animal est asinus, quoddam animal non est asinus

quod aperte falsum est. Amplius: cum uerus sit iste syllogismus:

    nullus homo est lapis
    sed omnis margarita est lapis /360/
    quare nullus homo est margarita

et istam secundum eam consequentiam recipiunt:

    si nullus homo est lapis, tunc si omnis margarita est lapis
    nullus homo est margarita

in qua sese ab inconuenienti non liberabunt. Nam si quia nullus homo est lapis, uera est illa consequentia, et quia non est uera consequentia, quidam homo est lapis. Quare si non est uera illa consequentia, uera est ista:

    si omnis lapis est asinus, quidam homo est asinus

Ex particulari enim affirmatiua consequentiam illam secundum syllogismi formam non denegant quod si quia non est uera ista consequentia, uera est illa, et quia nulla uera est, aliqua est uera; quod omnino falsum est. Amp1ius: quis et istam nesciat falsam consequentiam:

    si nullus homo est> necessario homo, tunc est> non homo
    necessario homo>

Ex his quoque syllogismis qui solas affirmatiuas praemittunt in conueniens contingit. Si enim ex isto syllogismo:

    omnis homo est simllis brunello
    sed Socrates est homo
    quare est similis brunello

uerum eius antecedens esse et falsum consequens continget. Contingit enim ex consequenti consequentia quod si est homo, brunellus est. Si enim Socrates sit similis brunello, et brunellus ei; unde et ipse est brunellus>.

Et sunt quidam qui determinationes huiusmodi consecutionem impedire dicunt nec eas cum determinationibus recipiunt; 'brunello' autem quod 'simile' apponitur, determinationem dicunt, quae respectu cuius similitudo conueniat, innuit. Aiunt enim ex his inconuenientia contingere in quibus determinationes proponuntur. Falsam enim hanc consequentiam ex determinatione dicunt:

    si omne animal praedicatur de se, tunc si Socrates est animal
    Socrates praedicatur de se

cuius uerum est antecedens et falsum consequens. Nam si quia Socrates est animal Socrates praedicatur de se, et quia Socrates est animal Socrates est Socrates; quod falsum esse non dubitant.

Sed hi nimirum magis uerba quam uerborum sententiam attendunt. Si enim primae propositionis sensum attenderent, quae ait: 'omne animal praedicatur de se', profecto ad hoc inconueniens non procederent. /361/ In illa enim propositione unumquodque animalis indiuiduum sibi attribuitur, Socrates quidem sibi ipsi et Plato sibi et hic equus sibi et similiter unumquodque aliorum sibi, ac si scilicet ita diceremus: 'Socrates est Socrates', 'Plato est Plato', 'hic equus est hic equus', et similiter de aliis; ut uidelicet sit multiplex prima propositio per pronomen relationis. Unde si quis a subiecto procedere uoluerit, dicat de quolibet 'si Socrates est Socrates' et similiter de aliis, nec haec etiam determinatio impedimento erit sententiae, quae potius quam uerba est insistenda. Nulla enim inferentiae regula, etiam ea quae est syllogismi, si ad uerba consequentiae referatur, uera est; determinatio uero tantum in uocibus consistit, cum solae uoces determinent, quae solae significant. Sed nec etiam terminorum simplicitas ueram custodit consecutionem ex praedicatione, quod quidem ex omni manifestum est casuali uel accidentali praedicatione uel quandoque naturali. Casua1iter autem alterum de altero praedicatur, quando ex natura subiecti nulla est certitudo praedicationis, ut 'sedens' de Socrate, circa quod ipse facile alteratur. Accidentaliter autem ut 'coloratum' de corpore subiecto, cuius tamen determinata est praedicatio secundum actum rerum sempiternum et generalem. Naturaliter autem de altero praedicatur quod ei substantialiter inest, ut 'animal' uel 'rationale' de homine. In his autem omnibus manifestum est fallere dispositiones consequentiarum quae ex syllogismo assumi recte uidentur, ueluti istae:

    si omnis homo est corpus, tunc si omne corpus est substantia
    omnis homo est substantia
    si omne corpus est coloratum, tunc si omnis homo est corpus omnis
    homo est coloratus
    si Socrates sedet, tunc si Socrates stat quoddam sedens stat

Quod istae omnes falsae sint ex antecedentium ueritate et consequentium falsitate apparet. Quod autem consequens prioris consequentiae falsum est ex tractatu loci a genere manifestum est; de consequenti etiam secundae clarum est, cum nulla sit necessitate subnixum; tertiae autem consequens omnino falsum constat esse, cum eius antecedens possibile sit ac consequens impossibile: impossibile enim est quod haec dicit propositio: 'quoddam sedens stat'.

    Si autem consequens esse impossibile est, et antecedens

et /362/

    si antecedens possibile est esse, et consequens.

Idemque de 'necessario' ac 'uero' intelligendum est quod de 'possibili'; idem uero de 'falso' quod de 'impossibili', quorum utrumque abnegatiuum est. Falsa itaque omnino est ea consequentia quae ait:

    si Socrates stat, quoddam sedens stat

etiam ipso sedente. Neque necessaria est, cum ueritatem perpetuam non teneat, quod ex eo clarum est quod eius antecedens absque consequenti saepe contingere solet. Amplius: cum omne rationale et mortale sit homo, falsa tamen est haec consequentia:

    si est rationale et mortale, est homo

sequitur enim ex ea:

    si est Deus et agnus, est homo

Rursus: cum omne gressibile et> bipes sit homo, falsum tamen est quod:

    si est gressibile et bipes, est homo

sequitur enim ex ea:

    si est bos et coruus, est homo

Errant itaque quicumque his com>positis consequentiis ex affinitate syllogismorum credunt, cum nulla sint necessitate subnixae. Sed nec etiam simplices, quarum potius dispositio locum uel a praedicato uel a subiecto esse pateretur eorumque assignationi competeret, ueritatem ullam ex ui praedicationis uel subiectionis recipiunt, ut cum istae uerae sint:

    si est homo, est animal
    si non est animal, non est homo

licet 'homo' 'animalis' subiectum sit, 'animal' uero 'hominis' praedicatum, nequaquam tamen aut ista ex praedicato aut illa ex subiecto uim suae necessitatis contrahit, immo ex generis aut speciei natura, quae est huiusmodi ut alterum absque altero nullo modo consistere queat. Praedicatio autem uel subiectio tantum ad actum rerum, qui transitorius est ac uariabilis, non ad naturam necessitatis pertinet.

Sunt tamen qui ex loco a praedicato uel subiecto ueritatem consequentiae uelint os tendere in his quae a genere uel a> specie ueniunt consequentiis, uel etiam in his omnibus quae inter praedicatum ac subiectum necessariae proponuntur. Nec nos quidem denegamus uim inferentiae uel praedicatum uel subiectum habere, sed non ex eo simpliciter quod sunt uel praedicatum uel subiectum, sed potius ex eo quod sunt uel genus uel species. Unde potius ad ueritatis comprobationem /363/ a specie uel a genere locus est assignandus quam a praedicato uel subiecto. Quorum maximae propositiones inuiolabiles consistunt; illae autem a praedicato uel subiecto ubique falsae. Quod enim de omni egerit praedicato uel subiecto, uerum esse non potest, cum id quod de omnibus dixerit, in quibusdam non inueniatur. Aeque enim haec propositio: 'omnis homo est non> Socrates, propter unum falsa est, ac si propter mille. Similiter et istam regulam generalem:

    quicquid subicitur subiecto, et praedicato

falsam esse ubique certum est, quia nusquam id quod ipsa dicit, de omnibus contingit.

Sunt tamen miseri quidam qui eam ueram esse confirment:

    ubicumque species posita ponit genus

Sed nec ibi nec alibi uera est, cum nec ibi nec alibi id quod ipsa de omni praedicato ac subiecto proponit, contingat. Neque enim ipsa tantum continet sensus earum consequentiarum quae necessariae inter speciem et genus proponuntur, sed quaecumque inter quaelibet subiecta ad quaelibet sua praedicata fieri possunt. Cum ergo in quibusdam deficiat quod ipsa dicit, non potest in omnibus esse, sicut eius sententia tenet. Secundum autem propriam sententiam uniuscuiusque enuntiationis ueritas seu falsitas est pensanda, ut si ipsa de omnibus egerit, in omnibus quod ipsa proponit uera> inueniatur, alioquin pro falsa teneatur.

Licet autem praedicatio aut subiectio nullam consecutionis necessitatem teneant, maximam tamen probabilitatem habent, cum ex eis argumenta ad aliquid probandum adducuntur, eo scilicet quod si propositioni resistere uolumus calumniantes consecutionem, adiuncta antecedenti propositioni altera propositione quae praedicationem uel subiectionem assignat, ad conclusionis concessionem cogemur; ueluti si proponatur: 'omnis homo est corpus', huic tamen non adquiescamus: 'omnis homo est coloratus', adiungenda est antecedenti propositioni 'omne corpus est coloratum', ut in modum syllogismi consequentia composita nulla possit impediri contradictione. Cumque apposita antecedenti propositio certa sit, nihil plus de antecedenti per concessionem consequentis probandum est quam una tantum propositione apposita. Ideoque eas saepe recipimus, postquam de praedicatione aut subiectione certi sumus, cum ex eorum antecedentibus facile concessioni consequentium adquiescimus; cum tamen ueris indigemus consequentiis, nullo modo eas admittimus; ueluti cum medias hypotheticas componimus, quarum /364/ ut extremitates cohaereant, firmum ex necessitate uinculum oportet interponi.

Patet autem ex simplicibus compositas quoque necessarias non esse, sed tamen illas quoque maxime probabiles uideri; in quibus quidem nullo modo uel a subiecto uel a> praedicato locus debet responderi, sicut supra docuimus. Sed si qui forte eas recipiunt, communem in eis ab antecedenti locum assignent, secundum id scilicet quod categorica ad hypotheticam antecedit, talemque maximam propositionem adaptent:

    posito antecedenti ponitur consequens

quod autem categorica ad hypotheticam antecedat, id est quod uera sit illa consequentia, regula illa supra inducta, quam non esse maximam propositionem diximus:

    si aliquid praedicatur de aliquo uniuersaliter, etc.

illud ostendant; de qua quidem assignatio habitudinis ad probationem consequentiae fieri non potest, ut supra diximus; sed quaedam ipsius coaptatio ad terminos sufficiat, hoc modo facta ut si hoc de illo praedicatur, tunc si illud aliud praedicatur de hoc, et de illo. At fortasse ita constare debent huiuscemodi consequentiae, quarum antecedentia habitudines terminorum praeponunt, ut ex ipsa assignatione ueritas earum sit manifesta uel falsitas, ut nec locus nec maxima propositio sit ulterius requirenda.

Sunt autem qui a causa locum iudicant assignandum quando assignatio habitudinis antecedit, putantes habitudinem terminorum causam ueritatis consequentis, ueluti cum dicitur:

    si animal est genus hominis, tunc si non est animal non est homo

hoc quod animal est genus hominis, causam> posterioris consecutionis dicunt. Sed potius effectus quam causa dicendum est, cum sit natura et tempore posterius. Semper enim quod consequentia dicit in re fuit, non tamen semper homo fuit animal.

AB ANTECEDENTI VEL CONSEQUENTI

Nunc autem ad locos ab antecedenti uel consequenti descendamus. Est autem antecedentis et consequentis [si] genus triplex. Accipiuntur enim in designatione rerum inter quas uis inferentiae /365/ consistit, secundum quod Boethius in Topicis ait: item species antecedit et genus sequitur"; totum etiam partem antecedit; accipiuntur quoque in demonstratione propositionum consequentiam constituentium uel eorum quae ab ipsis dicuntur. Cum enim in Hypotheticis suis Boethius consequentiae constitutionem ex categoricis propositionibus ostenderet, ait illam quae prima est antecedens ac quae posterior est consequens appellari, secundum id uero quod nomina sunt eorum quae a propositionibus dicuntur, ipsa in Topicis definiuit dicens: "antecedentia sunt quibus positis statim id quod consequens est necesse est sequi;" secundum quam etiam significationem regulas eorum proferimus, has scilicet:

    posito antecedenti ponitur consequens

et caeteras, quas in sequentibus ponemus. At quoniam praeposita antecedentis definitio superius est expedita, cum de ueritate hypotheticarum enuntiationum ageremus, restat solum regulas antecessionis et consecutionis apponere.

Sunt autem hae ab antecedenti:

    posito antecedenti ponitur consequens

id est existente antecedenti existit consequens, ueluti cum 'Socratem esse hominem' sit antecedens ad 'Socratem esse animal,' cum ita sit in re quod Socrates sit homo, ita necesse est esse quod sit animal. Sed haec quidem loci assignatio haecque maxima propositio, quae omnibus generaliter consequentiis ueris potest aptari, nullam uidetur probabilitatem facere ideoque omnino superuacanea uidetur. Nam quicumque de ueritate consecutionis dubitauerit, et hoc illius esse antecedens non receperit et econuerso. Unde si alia possit assignatio loci fieri, semper ista praetermittenda est, ut in praemissa consequentia potius a specie locus quam ab antecedenti est assignandus. Alia:

    quicumque infert antecedens, et consequens

ueluti cum 'Socrates est homo' sit antecedens ad 'Socrates est animal', quicquid exigit hoc esse et illud, ac si ita dicatur:

    si quare Socrates est risibilis Socrates est homo, et quia est
    risibilis est animal

Sunt autem aliae duae a consequenti, haec scilicet:/365.35/

    destructo consequenti destruitur antecedens

hoc modo: /366/

    si non est animal, non est homo

Cum enim 'Socrates est animal' sit consequens ad 'Socrates est homo', si ipsum non fuerit, nec antecedens erit. Et est notandum quod hic quoque, sicut in omnibus consequentiis diximus, generalis locus ab antecedenti assignari potest ac supraposita regula induci; cum uidelicet dicimus:

    si non est animal, non est homo

secundum id scilicet quod tota praecedens negatio antecedens est posterioris; secundum uero partes negationum, id est affirmationes quae perimuntur, a consequenti tantum esse poterit. Nota quod haec quoque regula:

    destructo consequenti destruitur antecedens

generaliter, sicut illa ab antecedenti, uidetur omnibus consequentiis posse induci, etiam isti:

    si Socrates est homo, Socrates est animal

Sic enim solebam ipse eam, memini, exponere: destructo consequenti destruitur antecedens id est: destructio consequentis infert destructoriam antecedentis; unde 'Socrates non est animal' antecedit ad 'Socrates non est homo, et ista 'Socrates est homo' est destructio 'Socrates non est homo,> et ista 'Socrates est animal' est destructio 'Socrates non est animal; quare ista 'Socrates est homo' infert illam 'Socrates est animal'. Et tunc quidem semper oportebat attendere quasi praecessisset per conuersam propositae consequentiae contrapositionem. Sed tunc quidem non a consequenti locum assignare poteramus, sed a destructoria consequentis. Neque enim 'Socrates est homo', quod praecedit, consequens est ad 'Socrates est animal', sed destructoria diuidentis sequentis ad diuidentem illius. Aeque enim et affirmatio negationem et negatio perimit affirmationem, secundum id scilicet quod inuicem sunt oppositae. Ut autem a consequenti locum assignare possimus regulae suprapositae, his tantum consequentiis eam inducamus quae ex utrisque negatiuis iunguntur. Sed tunc quidem non ex omni consequentia ab antecedenti in consequentiam parem a consequenti poterimus incidere, nisi saepe negationes negationum fecerimus, ueluti cum talis proponatur consequentia:

    si non est animal, non est homo

in qua ab antecedenti quoque locum esse diximus, secundum id scilicet quod negatio antecedit ad> negationem, si quidem destructo consequenti destruere antecedens uelimus, id est negato hoc illud negare, dicamus:/367/

    si non-Socrates non est homo, non-Socrates non est animal

Sicut enim in Libro Categoricorum Syllogismorum diximus nihil prohibet quamlibet propositionem habere propriam negationem sui totius remotiuam, siue illa fuerit affirmatiua, siue negatiua. Similiter et quando de consequentia ex affirmatiua et negatiua iuncta, uel econuerso, in parem conuersam incidere uoluerimus secundum hanc regulam:

    si aliquid antecedit ut aliud consequatur, si id quod consequitur
    non fuerit, nec id quod antecedit

negationum negationes secundum uerba regulae fieri conuenit. Non tamen denego minus esse consequentiam ueram si per affirmatiuas negationes destruerentur, sed minime ad uerba regulae has destructiones attinere uideo, nisi fortasse ita dicatur:

    si aliquid infert aliud, diuidens illati infert diuidentem
    inferentis

Et sunt quidem nonnulli qui hanc regulam simplicem non nouerint:

    destructo consequenti destruitur antecedens

quamuis eam in Topicis Boethius ponat, sed tantum hanc compositam:

    si aliquid infert aliud, destructo consequenti destruitur
    antecedens

hoc modo:

    si quia est homo est animal, et quia non est animal non est homo

In hisque tantum compositis locum a destructione consequentis, id est a destructo consequenti, assignant, quem nos potius a pari secundum contrapositionem assignandum esse supra meminimus.

Sed mirum est quare conuersa consequentia locum a posteriori habitudine nesciat assignare, cum id in omnibus aliis consistat. Cum enim hic sit locus a specie:

    si est homo, est animal

-- cum scilicet species antecedit --, si conuertatur consequentia hoc modo:

    si non est animal, non est homo

a genere esse oportet. Idem quoque in omnibus est attendendum, ut uidelicet in conuersione terminorum conuersio habitudinum in assignatione locorum custodiatur. Sed nec a consequenti debet responderi differentia compositae regulae nec ipsa est maxima propositio dicenda nec quamcumque ex antecedenti suo innuunt terminorum habitudinem, ut consequens hypothetica uera sit, sicut in tractatu loci a praedicato uel subiecto dictum est. Nec ista consequentia quidem composita: /368/

    si quia est homo est animal, et quia non est animal non est homo

uera est ex eo quod esse animal ad esse hominem consequatur; aeque enim, si non consequeretur, uera esset tota composita, ut ista:

    si quia est homo est lapis, et quia non est lapis non est homo

--, immo eoquod ex altera consequentiarum altera secundum contrapositionem aequipollens redditur. Sed fortasse in his per contrapositionem consequentiarum conuersionibus contingere eamdem consequentiam duas conuersiones habere, ut si isti:

    si non est animal, non est homo

et ista datur:

    si est homo, est animal

et ista:

    si non non est homo, non non est animal

Est haec quoque a consequenti regula:

    quicquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens

hoc modo:

    si quia est animal est substantia, et quia est homo est
    substantia

unde 'esse animal' ad 'esse hominem' consequitur; quare 'esse substantiam' ad 'esse animal' consequitur et ad 'esse hominem'. Sunt itaque> duae ab antecedenti, duae a consequenti maximae propositiones. Si quae uero aliae regulae a consequenti uel ab antecedenti nasci uideantur, non sunt multae aliae quam> quas in Introductionibus nostris posuimus, quae uidelicet habitudines antecessionis et consecutionis, ex quibus sequentes hypotheticae uerae sunt, ex antecedenti innuant. Illae quidem, etsi uerae sint, pro maximis propositionibus non sunt recipiendae, sicut ex tractatu superiori maximarum propositionum manifestum est>. Cum autem sint, ut dictum est, quattuor maximae propositiones ab antecedenti et consequenti, duae quidem utrimque, posteriores quidem tantum compositis hypotheticis aptantur, primae uero etiam simplicibus, ubi etiam caeteri loci uel a specie uel a genere uel a caeteris habitudinibus possunt assignari, qui nullo modo compositis hypotheticis secundum quosdam assignantur. Sed et eos quoque non inconuenienter in compositis possumus assignare. Cum enim tales proponimus hypotheticas compositas:

    si quia Socrates est homo est animal, et quia est homo est
    substantia
    si quia Socrates est animal est substantia, et quare est homo est
    substantia

/369/ in illa quidem a specie, in ista uero a genere possumus assignare talesque maximas propositiones componere:

    quocumque posito ponitur species in aliquo, eodem posito ponitur
    genus in eodem
    quicquid autem ponitur posito genere in aliquo, idem ponitur
    posita specie in eodem.

Unde animal est species substantiae; quare si posito 'Socrates est homo' 'animal' ponitur in Socrate, eodem posito substantia ponitur in eodem; cuius talis est sensus:

    si aliquid exigit speciem praedicari de aliquo, idem exigit genus
    praedicari de eodem

Ac de locis quidem inhaerentibus expeditum est.

DE EXTRINSECIS

Nunc uero tractemus extrinsecos. Quorum alii ab oppositis, alii ab immediatis assignantur, qui quidem non tam in re quam in diuerso probationis modo discrepant. Idem enim ad alterum et oppositum est et immediatum, ueluti sanum ad aegrum, homo ad non-homo. Sed tunc quidem inferentiam secundum naturam oppositionis pensamus, cum altero posito alterum tollitur, hoc modo:

    si est sanum, non est aegrum

tunc uero secundum immediationem, cum altero ablato alterum ponitur, hoc modo:

    si non est sanum, est aegrum

Sed nunc quidem prius locum ab oppositis exsequamur. /369/

DE OPPOSITIS

Quattuor modis opposita Aristoteles disgregauit; alia enim relatiua, alia contraria, alia habitum et priuationem, alia affirmationem et negationem uocauit. Et stricte quidem Aristoteles opposita in hac diuisione accepit, eas uidelicet tantum oppositiones quae ad unum possunt esse. Unius enim relatiui unum tantum est relatiuum, ut paternitatis filiatio; unius contrarii unum, ut albedinis nigredo; unius habitus una priuatio, ut uisionis caecitas; unius affirmationis tantum una propria et simplex negatio, ut 'omnis homo est albus', 'non omnis homo est albus'>. Largius autem oppositionem accipientes omnia quoque illa uocamus opposita quae sese in eodem non patiuntur, ut sunt etiam /370/ homo et asinus, homo et equus uel lignum uel lapis et quicquid hominis naturam expellit; quae quidem Boethius in Primo Hypotheticorum disparata uocauit, quae etiam opposita dici innuit in Libro Diuisionum, cum omnem generis diuisionem per opposita fieri dixit ac commune praeceptum de diuisionibus secundum accidens tradidit dicens quicquid in ipsis diuiditur per opposita segregari.

Large itaque oppositionem accipientes omnia> ea dicimus opposita quae sese circa idem expellunt, et horum quidem alia in significatione, alia in essentia tantum, alia in adiacentia, alia in respectu sibi aduersantur. Sunt autem in significatione uoces oppositae, modo quidem complexae uoces, ut affirmatio et negatio de eodem, quae simul uerae esse non possunt, modo incomplexae, ut haec nomina 'homo' 'equus', quae eidem simul conuenire non possunt. In essentia uero oppositae sunt quaelibet diuersae rerum essentiae, ut albedo et nigredo. Sed horum alia in essentia tantum opposita, ut albedo et duritia, alia etiam in adiacentia, ut albedo et nigredo. Sicut enim in eadem re[s] non potest simul esse albedo et nigredo, ita nec simul ea participare, id est simul alba esse et nigra. In respectu uero opposita relatiua dicimus, quae quidem, cum eidem simul adiaceant, numquam eodem respectu conueniunt; cum enim eumdem et patrem et filium esse ad diuersos contingat, ad eumdem non potest contingere. Sed fortasse in quibusdam uidetur id fallere. Idem enim eiusdem secundum diuersas scientias et discipulus et magister poterit esse; sed si non in personis, saltem in scientiis respectus uariatur. Idem quoque eiusdem et antecedens est et consequens et praedicatum et subiectum>.

Sed nunc quidem in ui oppositionum quas Aristoteles ad tractandum elegit, proprietates ac differentias uberius planiusque assignemus.

DE RELATIVIS

Unde in relatiuis, quorum natura in praedicamento ipsorum diligenter pertractata est, non est> diutius immorandum. Quae quoniam simul esse diximus neutrumque alio prius uel posterius esse constat, 'prioris' tantum modos seu 'simul' ad relatiuorum discretionem in praesenti tractare sufficiat. /371/

DE 'SIMUL'

'Simul' itaque plures modos Aristoteles computat. Quaedam namque secundum tempus simul esse docuit, quaedam uero secundum naturam. Secundum tempus autem ea simul esse dixit quaecumque generata sunt uel facta in eodem tempore; et hanc quidem primam et propriam significationem 'simul' appellauit, quae etiam magis est consueta. Quae uero naturaliter simul dicuntur, duobus modis subdiuisit. Nam et ea simul secundum naturam esse dixit quae ad se mutuo conuertuntur, -- ita ut neutrum causa sit alterius, ut sunt relatiua; si enim relatiuorum alterum alterius causa esset, prius naturaliter esset --, et ea quae secundum eamdem generis diuisionem consistunt et contra se in diuisione eiusdem generis tamquam diuidentia ipsum ponuntur, ut uolatile, inquit, et gressibile et aquatile in diuisione animalis. Genus autem prius est ipsis, ut es secundo modo 'prioris' apparebit.

DE PRIORI

Sunt autem 'prioris' modi quattuor a philosophis pluribus confirmati; quintus autem ab Aristotele inuentus et adiunctus creditur. Primus quidem modus et proprietate et inuentione dicitur secundum temporis praecessionem, ut quaelibet res alia quam in tempore praecessit, prior secundum tempus dicitur. Secundus uero est secundum non-conuersionem inferentiae, ut quod ab altero tantum infertur, non etiam ipsum infert, ut unum duobus prius est. Si enim duo sunt, et unum est, sed non conuertitur. Sic quoque si species sit, genus erit, sed non econuerso. Tertius autem modus est secundum ordinem, ut quae prior in dispositione uersus scripta est littera. Quartus uero secundum diuersitatem consideratur, ut qui in familiis praesunt, aliis priores appellantur. Quinto autem modo priora dicuntur quae ad ea quorum causae sunt, mutuam habent inferentiam, -- ut essentia, inquit, rei ad diuersitatem propositionis: quia enim in re est quod propositio dicit uel non est, uera uel falsa est propositio --, et ad se mutuo consequi uidentur, ut uidelicet si ita est in re ut dicit propositio, uera est ipsa et econuerso. In quo tamen attendendum est priori consequentiae ad necessitatis firmitatem supplendam esse constantiam, quod scilicet ipsa propositio fiat. Saepe enim contingit rem esse uel non esse et nullam fieri quae illud dicat propositionem; unde nec ueram eam esse nec falsam. /372/

Sunt autem qui constantiam non apponendam esse iudicant, ut simplicem seruent conuersionem, uim quidem facientes in eo quod propositio illud dicere dicitur, ueluti cum ita proponitur:

    si ita est in re ut dicit propositio, tunc uera est ipsa
    propositio

Dicunt enim in eo quod propositio dicit, existentiam propositionis contineri; aliter enim non diceret, nisi fieret. Sed si in eo quod propositio dicit, uim faciant, profecto non inferentiam causae attendunt. Non enim essentia rei ut a propositione designata, prior est ueritate propositionis, immo simul cum ea, cum sine ea nullatenus possi[n]t consistere. Profecto nec Aristoteles de dictu propositionis mentionem facit, cum ait: "esse namque hominem conuertitur ad ueram de se orationem; nam si est homo, inquit, uera est oratio qua dicitur quia est homo."

Sed et secundae consequentiae, quae ait: 'si uera est oratio, ita est in re....' uidetur constantia apponenda esse. Falsa namque uidetur haec consequentia quod si 'Socrates> est homo' est uera, id est dicit illud quod in re est, inde Socrates sit homo. Si enim quia 'Socrates est homo' dicit illud quod in re est, Socrates est homo, et quia dicit Socratem esse hominem Socrates est homo; quod falsum est. Non enim, ut Aristoteles docuit, propter enuntiationem propositionis res erit uel non erit. Amplius: si quia 'Socrates est homo' dicit illud quod in re est Socrates est homo, et quia 'Socrates est homo' dicit brunellum esse asinum Socrates est homo; quod etiam nullo modo procedit. Potest autem simpliciter inferri> ex eo quod 'Socrates est homo' dicit illud quod in re est, quod illud quod in re est> dicitur ab ipsa. Sed non quod illud determinate quod ipsa dicit sit in re sine constantia infertur, hac scilicet: 'cum illud quod ipsa dicit existens in re, sit 'Socrates est homo', tunc 'Socrates est homo' in re est, quod est dicere: 'Socrates est homo'.

Sed fortasse dicitur nec adhuc ualere cum apposita constantia consecutio, nisi imponamus quod totum illud quod dicit, sit 'Socrates est homo'. Neque de hac propositione multiplici: 'latrabile animal est canis', quae trium propositionum continet sensus, uidetur uerum quod si ipsa dicit illud quod in re est, et illud quod in re [est] existens dicit, sit 'latrabile animal est latrabile animal', quod inde latrabile animal sit latrabile animal; illud enim quod ipsa dicit, aliud posset esse quam 'latrabile animal> est latrabile animal>'. Ut ista uera uideatur consequentia, ita dicendum est:

    si 'Socrates est homo, dicit illud quod est in re> et illud quod
    ipsa /373/ dicit sit tantum 'Socrates est homo', tunc Socrates
    est homo

Videtur tamen posse probari proposita consequentia, haec scilicet:

    si 'Socrates est homo' dicit illud quod in re est, tunc illud
    quod in re est dicitur ab ipsa; quare et illud quod dicitur ab
    ipsa in re est; unde 'Socrates est homo' in re est, quippe id
    tantum ab ipsa dicitur. Si uero in re est 'Socrates est homo',
    ipse re uera homo est.

Sed haec quidem argumentatio similis est ei quae ostendere uidetur quod si haec diuisio: differentia alia diuisibilis, alia constitutiua fit per opposita, 'diuisibile' et 'constitutiuum' sunt opposita; quod nequaquam procedit. Multae enim per opposita diuisiones fiunt quae per ista non fiunt, cum scilicet opposita non sint, immo nullae quae per opposita tantum fiunt, per ista fiunt, cum haec scilicet non sint opposita. Sic igitur suprapositam argumentationem soluimus, cum dicimus: Socrates est homo' dicit illud quod est in re', particulariter et indeterminate, non singulariter et demonstratiue, ponitur, ac si scilicet ita diceremus: 'dicit quiddam quod in re est'. Similiter et cum dicitur: 'illud quod in re est dicitur ab ipsa' particulariter sumendum est hoc modo: 'quiddam quod est in re dicitur ab ipsa'. Cum autem et ita conuertitur: 'illud quod dicitur ab ipsa est in re', particulariter, non singulariter, sumendum est; alioquin conuersa non esset, cum in praedicato aliquid singulare non poneretur. Talis est ergo ac si diceremus: 'quiddam quod dicitur ab ipsa est in re'. Sed iam hinc [iam] non prouenit quod 'Socrates est homo' sit in re, licet illud quod ipsa dicit et 'Socrates est homo' sit idem, quippe ex particulari singularis hoc modo non prouenit, nec tunc etiam quando ad plura sese non habet factus particulariter quam singularis, ueluti hic:

    si quidam Phoenix uiuit, hic Phoenix uiuit

Si quis autem uerba calumnietur cum dicitur 'quiddam quod haec propositio dicit est in re', eoquod 'quiddam' male uideatur apponi ei quod non est uniuersale, nihil ad sententiam consequentiae quae de destructionibus non agit, sed per constructiones, nec ex uitio constructionis, nullum rei uitium infertur. Si quis autem hanc consequentiam:

    si quiddam quod haec propositio dicit 'Socrates est homo' est in
    re, tunc 'Socrates est homo' est in re

ex proprietate paritatis uelit confirmare, non est audiendus. Nullam enim recipimus consequentiam ex natura huius paritatis, quam in quibusdam uidemus deficere. Licet enim 'pater Socratis' et 'Sophroniscus' paria dicamus, falsa tamen est omnino haec consequentia: /374/

    si Sophroniscus est, pater Socratis est

ex qua scilicet ostenditur:

    si Sophroniscus est, Socrates est

Ex eo namque quod pater Socratis est, Socratem esse comprobatur hoc modo:

    si pater Socratis est, quoddam ens est pater Socratis unde et
    Socrates est filius cuiusdam entis, et ita ipse est

Erunt autem fortasse qui et eam consequentiam quam supra innuimus:

    si 'Socrates est homo' dicit 'brunellus est asinus', dicit illud
    quod in re est

calumniari uelint, cum non semper 'brunellus est asinus' in re sit nec in antecedenti consequens habeatur, ideoque ei quoque contradicent consequentiae quam superius fecimus:

    si quia 'Socrates est homo' dicit illud quod in re est Socrates
    est homo, et quia ipsa dicit 'brunellus est asinus' Socrates est
    homo

Unde et hoc in consequenti adiungimus:

    ...et quia ipsa dicit 'brunellus est asinus' quod in re est,
    Socrates est homo

quae quidem consequentia non minus falsa est.

Haec autem ad relatiuorum discretionem hoc loco dicta sufficiant. Caetera uero quae de ipsis dicuntur, in praedicamento ipsorum diligenter tractauimus.

DE CONTRARIIS

Nunc autem secundam oppositorum speciem tractemus, quae in contrariis continetur; quae quidem ideo contraria excellentia oppositionis nominantur, eo uidelicet quod maxime sibi sint aduersa ac prima fronte opposita. Cum enim idem ad diuersa contingat oppositum, omne ad id contrarium dicitur quod maxime est ei aduersum, ut cum 'pauperi' et 'diues' et 'superabundans' opponatur, et 'auaro' 'largus' et 'prodigus', et 'pauido' 'fortis' et 'temerarius', illa tamen contraria eis sunt quae> quam longissime dissident, 'pauperi' quidem 'superabundans', 'auaro' 'prodigus', 'pauido' 'temerarium'; uincunturque omnes caeterae oppositiones aduersitate contrariorum. Neque enim adeo aduersantur sibi caeterae oppositiones. Relatiua quidem in eodem et simul contingit esse,

DE MAIORI OPPOSITIONE CONTRARIORUM QUAM RELATIVORUM

contraria uero numquam, ut idem numquam simul est et album et /375/ nigrum uel bonum et malum uel calidum et frigidum; sed idem simul pater est et filius, et magister et discipulus, licet diuersis respectibus. Sed fortasse in contrariis generibus id non potest seruari, ut in uirtute et uitio, motu et quiete, quae in eodem simul reperiuntur per quaedam sua inferiora; quae contraria non sunt, sed sibi consentientia. Idem enim et auarus est et castus, et qui quiescit in loco, secundum alterationem mouetur; unde eadem res simul et uirtutem et> uitium et quietem et motum habet, quae contraria genera Aristoteles appellat. Sed constat ipsum quoque omnino respuere in eodem contraria, ut supra meminimus, ex ea uidelicet probatione qua magnum et paruum, quae in eodem, diuersis tamen respectibus, uidebat, contraria non esse conuincit.

Sunt autem quidam qui contraria genera in eodem esse non abhorrent, sed contrarias species in eodem esse impossibile confitentur. Dicunt enim quod cum omnia accidentia per indiuidua in subiecta ueniant, et ipsa contraria genera per indiuidua sua subiectis contingunt. Quae quidem indiuidua primo speciebus sunt supposita, quae eorum sunt tota substantia, ut uirtus et uitium quae in hoc homine per hanc castitatem et hanc auaritiam recipiuntur, quae indiuidua sunt castitatis et auaritiae, quae inuicem species non sunt contrariae. Quodsi genera contraria per indiuidua specierum non contrariarum in eodem contingant, non est inconueniens, quippe ipsa contraria non sunt eorum tota substantia sicut species. Verum species contrarias esse in eodem per aliqua sua indiuidua illud prohibet quod nec ipsarum indiuidua in eodem possunt esse, quorum sunt tota substantia ea quae sunt contraria, utpote species; ideoque inquiunt Aristotelem bene negasse magnum et paruum, quae contraria tenebantur, in eodem esse, quae species, non genera, esse constabat.

Sunt autem et qui species contrarias in eodem posse consistere non denegant. Nec eam quidem sententiam> confitentur duxisse ad uersarium ad inconueniens in rei ueritate, sed ad tale quod pro inconuenienti habebat. Tam namque desipientem aduersarium inducunt, qui, ex eo quod contraria in eodem esse dicerentur, crederet ea in eodem esse in ui contrariorum, id est secundum id quod se expellunt; quod est inconueniens. Sed quis tam desipientem aduersarium inueniat aut quis philosophus ad uerae confirmationem sententiae falsum ac sophisticum inconueniens adducat? Sic enim quodlibet etiam uerum improbare /376/ posset. Quis etiam, si quidam in eodem contraria reciperet quaedam, crederet eum pro inconuenienti adduxisse quod contraria essent in eodem uel saltem non determinasse inconueniens pro qualitate contrariorum? Omnia itaque contraria in eodem esse negamus, sicut et Ipse in eodem docuit: "sed nihil est, inquit, quod uideatur simul contraria recipere posse," postque contrariorum exempla adicit: "nihilque aliud simul contraria suscipiet."

Sed si> nulla in eodem sint contraria, quomodo uirtutem et uitium, quae contraria genera dicit, contraria dicemus, quae in eodem uidemus? aut cum genus ipsa sit specierum omnium collectio, quasdamque ex istis speciebus contrarias, quasdam non contrarias uideamus, quomodo ipsum genus contrarium dicere possumus? Sunt autem in uirtute quaedam species contrariae, quaedam non, ut sunt illae quae sunt mediae contrariorum uitiorum, ut pauidi et temerarii forte, prodigi et auari largum, de quibus Horatium dixisse recorder:

    uirtus est medium uitiorum et> utrimque reductum

Nam largitas et fortitudo extremis contrariis quasi composita uidentur, et ex utrisque aliquid mutuare, sed id quod ex hoc recipit cum eo quod ex illo assumit [ob]temperare. Largus enim dicitur qui rationabiliter et secundum temporis opportunitatem sua modo distribuit, modo conseruat, et fortis uel audax cuius rationabiliter mouetur animus ut modo se ad pugnam erigat modo extrahat secundum temporum discretionem. Unde et qui fortis est, temerario accedit ineo quod resistit, ac pauido in eo quod desistit, cum uterque alterum tantum sine discretione cognoscat, temerarius quidem semper in surgere, pauidus uero semper in recedere. Sic quoque et largus in eo quod sua distribuit, prodigo consentit, in eo uero quod propria conseruat, auaro congruit. Sicque media uitiorum ex utrisque extremis Flaccus meminit esse reducta, quasi ex utraque parte aliqua[m] decerperent, quae ipse quoque uirtutes appellat. Cum ergo quaedam uirtutis species contrariae sint ac quaedam contrariae non sint, quarum generalem uirtutis collectionem contrariam dixit, aut fortasse ea quae media sunt uitiorum Aristoteles non uirtuti sed sapientiae supposita putat, eo scilicet quod in rationabili consideratione, ut dictum est, consistant, aut ea quae media sunt, unum in natura non aestimat sed diuersa, secundum id scilicet quod ex diuersis /377/ est iunctum, ut medius color ex albedine et nigredine, uel tepor ex calore et frigore, inter quae sunt media. Hae namque minutiae albedinis illis minutiis nigredinis iunctae unum faciunt medium colorem, quasi diuersa puncta lineam, ubique omnes minutiae simul fundantur, et medius color ex eis coniunctus; quippe nihil aliud est quam ipsae simul; atque hoc modo recte contrarium genus uirtutem dixit, cuius omnes species contrarias credidit, ac si non uideatur his qui Ethicam uerius insistunt. Si quis itaque uirtutem et uitium in eodem esse monstrauerit, profecto contraria in eodem esse conuincet, sed numquam quae inter se contraria sint, in eodem reperiet; non sunt enim castitas et auaritia sibi contraria, sed aliis. Omnes quoque species motus et quietis contrarias esse arbitratus est, secundum quod etiam singulis in tractatu motus assignat contraria. Unde et haec quoque genera recte contraria uocauit. Sed numquam ex hoc potest ostendi ea quae inter se contraria sunt, in eodem contingere; quippe non quilibet motus cuilibet quieti contrarie opponitur. Unum enim tantum, ut dictum est, contrarium unius est. Unum dico secundum communionem naturae, non secundum proprietatem substantiae. Haec enim albedo cuilibet nigredini aeque aduersa est. Quae quidem aduersitas, quae ex natura speciei contingit, proprie ad ipsas species refertur, secundum quod quidem unam tantum naturam unius esse contrarium contingit> ...desunt quaedam...>

Quae quidem multos in hanc sententiam induxit ut contrarium nomen tantum uniuersalium, non etiam singularium, confiterentur, albedinis quidem et nigredinis, non huius albedinis uel huius nigredinis. Sic quoque et relatiuum et priuatio et habitus nomina tantum uniuersalium dicunt. Relatiua quidem, ut supra meminimus, tantum uniuersalia dicebant ex relatione constructionis. Habitus quoque et priuatio uniuersalium tantum nomina dicunt, eoquod in indiuiduis non possunt seuari. Si enim haec uisio mea alicuius caecitatis esset habitus, simul et aliqua caecitas esset eius priuatio. Sunt namque relationum nomina 'habitus' et 'priuatio', sed quae, cum nulla sit simul in ea quae eam priuet nullaque fortasse in toto tempore uitae mihi contingeret? Unde potius ipsa uniuersalia uisio et caecitas, quae permanentia sunt, uidentur habitus et priuatio dici. Sed si 'habitus' et 'priuatio' tantum sunt uniuersalium nomina, quomodo possumus per hanc uisionem et caecitatem, quae circa eumdem catulum contingunt temporibus diuerisis, /378/ ordinem priuationis et habitus et naturam ostendere, quippe cum non sint priuatio et habitus? Amplius: ut> species ab indiuiduis in essentia non discrepent, oportet indiuiduorum substantiam habere quod speciei naturam recipit. Sed neque de speciebus ipsis magis dicendum uidetur quod sint priuatio et habitus, quam de indiuid>uis, si earum statum inspiciamus totamque earum collectionem comprehendamus, quasi hinc omnes caecitates, illinc uero omnes uisiones, in quibuscumque sint subiectis, constituamus. Neque enim uel omnes simul omnium priuationem uel habitum dicimus, cum non contingant circa idem, sed circa diuersa, nec aliqua alicuius, propter eamdem causam. Si igitur ad statum uel existentiam uel specierum uel indiuiduorum respiciamus, ea priuationem et habitum proprie non dicimus.

Sed haec nomina relatiua esse non> teneamus; oporteret enim simul esse quae ab> eis nominarentur. Unde Aristoteles relatiua ea uidetur innuere cum eorum relationem ostenderet, dicens quia caecitas priuatio uisionis, non caecitas uisionis dicitur. Sed profecto uere non sunt relatiua, sicut et negatio et affirmatio, quia nequaquam reciprocantur. Neque enim quemadmodum dicimus: 'priuatio habitus priuatio' uel 'negatio affirmationis negatio', ita quoque contingit dicere: 'habitus priuationis habitus' uel 'afirmatio negationis affrmatio'. Sicut enim /378.20 affirmatio prior est naturaliter negatione, ita habitus priuatione; nec dico tantum in substantia, sed etiam in proprietate habitus; ex quo enim ipsa est caecitas, habitus dici potest. Cuius uidelicet habitus est haec proprietas ut a subiecto praeter ullam subiectae rei> corruptionem recedere possit, sed numquam amplius natura eius ipsum regredi permittat. Priuatio uero est quae adueniens subiecto quod naturaliter habitus susceptibile est, ipsum expellit nec ulterius reuerti patitur. Cum itaque aliquid priuationem dicimus alicuius, non relationem assignamus, sed quid priuauerit ostendimus. Priuatio enim quasi priuans dicitur, eo uidelicet quod aliquid priuauerit et expulerit a subiecto, id est habitum. Sic quoque et cum dicimus: 'uidens quod uidetur uidens' uel 'quod uidetur a uidente uidetur', non relationem assignamus; sed hic passionem inferre actionem, illic passionem inferri ab actione monstramus. Sicut autem nomen relatiuorum aut contrariorum in indiuiduis quoque seruamus, sic etiam uocabula 'priuationis' et 'habitudis' in ipsis quoque custodimus.

Postquam autem ostendimus contraria maiorem tenere oppositionem /379/ quam relatiua, idem quoque ipsa ad alia habere conuincamus, siue ad priuationem et habitum siue ad affirmationem et negationem; ac prius ad priuationem et habitum.

   DE MAIORI OPPOSITIONE CONTRARIORUM QUAM PRIVATIONIS ET HABITUS

Cum quidem magis quam contraria uidentur sibi aduersari, in eo scilicet quod alterum sine licentia ulla regressionis expellat nec expulsum amplius reuerti permittat, contraria uero sibi mutuo succedunt, siue mediata sint siue immediata; etenim ex calido frigidum et ex frigido fit calidum et ex sano aegrum et ex aegro sanum. Sed haec est maximae oppositionis in contrariis comprobatio quod saepe aduentus contrariorum et recessus substantiam ipsam nouat et perimit, ut eorum quae naturalia sunt, sicut calor ignis. Priuatio uero et habitus numquam motum substantiae, sed alterationem faciunt. Eadem enim prorsus utrumque substantia recipit. Unde illud est quod Aristoteles ait: "priuatio uero et habitus dicuntur quidem circa idem aliquid, ut uisio et caecitas circa oculum." Constat itaque contraria magis sibi aduersari quam priuationem et habitum, quamuis alterum inregressibiliter expellat alterum, id est quaelibet priuatio suum habitum. Non bene enim ad oppositionis augmentum prohibitio regressionis operari ridetur. Contingeret enim iam ipsam priuationem magis oppositam esse habitui, quem sibi succedere non permittit, quam habitum ipsi; quod impossibile est. Tantum enim oppositionis hoc ad illud necesse est habere quantum illud ad istud habet.

DE MAIORI OPPOSITIONE CONTRARIORUM QUAM AFFIRMATIONIS ET NEGATIONIS

Affirmationem et negationem in oppositione contraria superant. Facilius enim de eodem ueras esse simul affirmationem et negationem natura permitteret quam in eodem simul esse contraria. Possibilius enim uidetur simul esse quod dicunt istae propositiones: 'Socrates est albus' et 'non est albus', quam quod istae proponunt: 'Socrates est albus' et 'Socrates est niger'. Quas complexa contraria Aristoteles dicit, eo uidelicet quod remotio albi magis consentiat positioni ipsius quam positio nigri. Neque enim ex eo quod albedine careo tantum sum diuersus ab eo quantum ex eo quod sum> niger. Carere enim albedine posset medio colore coloratus, qui non> tantum albedini quantum nigredo, quae eius est contrarium, aduersatur. Sed de hoc quidem uberius in Libro Categoricorum /380/ egimus, cum contrariarum propositionum maximam oppositionem esse conuinceremus. Nunc autem causa nominis contrariorum ostensa eorum proprietates diligenter consideremus.

Horum autem Aristoteles alia mediata alia immediata esse docuit. Mediata uero ea determinauit quorum non est necessarium alterum inesse suo susceptibili, ut sunt album et nigrum, quae proprium susceptibile corpus habent. In quo cum medios colores esse uideamus, determinatum est neutrum contrariorum ibi esse. Immediata uero ea definit quorum necessarium est alterum inesse suo susceptibili, ut sanum et aegrum circa animal. Nullum enim contingit esse quod horum alterum non habeat, etsi absque utroque possit subiecta animalis natura consistere; quippe prior est eis naturaliter utpote eorum sustentamentum. Mediata siue immediata quantum ad naturam proprii susceptibilis dicit, secundum id scilicet quod determinatum est eam aut, ubicumque est, esse cum altero eorum, aut alicubi sine altero utroque consistere. Unde nihil est illud quod quidam opponunt, album et nigrum immediata esse circa cycnum uel coruum uel corpus non medio colore coloratum, quamuis tamen alterum inesse certum sit. Haec enim non sunt propria eorum susceptibilia, sed subiecta corporis natura. Unde quantum ad proprium susceptibile, ubicumque sint album et nigrum, mediata debent appellari. Similiter et immediata secundum proprii subiecti naturam pensamus, ut sanum et aegrum secundum subiectam animalis naturam; quae fortasse quantum ad corpus uel substantiam mediata uidentur dici, cum in aliquo eorum neutrum contingat ueluti in insensibilibus aut spiritibus; sed nullo modo propter hoc mediata sunt dicenda, sed, ut dictum est, propter proprium susceptibile.

Propria uero contrariorum susceptibilia modo multa uidentur in natura, modo unum. Multa enim sunt, ut ea quae bonum et malum recipiunt. Neque enim solae substantiae bonae siue malae dicuntur, sed etiam qualitates ipsae, siue etiam passiones aut actiones et multa alia accidentia. Quae quoniam diuersis subiacent praedicamentis, nulla communi natura possunt uniri. Sed fortasse diuersae sunt bonitates diuersorum praedicamentorum et 'bonum, secundum illa multipliciter accipitur; cuius multiplicitatem ipse nos Boethius docuit, cum bona alia esse monstrauit secundum hoc quod retinent boni qualitatem, id est bonitatem ipsam, quae contraria est malitiae; alia secundum hoc quod /381/ faciunt rem> bonam. Bonae quidem ex qualitate boni substantiae dicuntur; uirtutes uero ex eo quod eas bonas faciunt. Non ita facere bonum et facere malum contraria uidentur sicut malum et bonum. Fortasse enim in eodem possunt simul contingere, sicut pati bonum et pati malum, uel amare bonum et amare malum. Videntur itaque omnia contraria unam communem naturam habere semper subiectam, siue generalem siue specialem. Et siquidem Aristoteles susceptibile secundum sustentationem suscepit, ex ipsis clarum est substantiis, quae solae accidentia omnia sustentant, ueluti ipsam quoque claritatem cum albedine quae ea informatur. Unde et ipse ait Aristoteles: "palam uero est quia circa idem aut specie aut genere naturam habent fieri contrarietates, ut languor et sanitas in corpore animalis uel albedo et nigredo simpliciter in corpore, aut iustitia et iniustitia in homine." Hicque naturalia et propria contrariorum susceptibilia posuit, quae prime et primo loco ea suscipiunt. Nam etsi animal sanum et homo sanus et corpus album et homo albus dicatur, haec quidem propria est praedicatio, illa uero per accidens enuntiatio. Nam quod homo sanitati>s susceptibilis est uel albedinis, ex animalis uel corporis natura, quam participat, habet, non ex propria substantia. Sunt mediatorum contrariorum modo plura media, ut albi et nigri fuscum et pallidum et caeterae mediorum colorum species, aliquando unum, ut calidi et frigidi tepor. His uero quae in medio sunt, modo nomina posita sunt, modo ea uocabulorum penuria negatione extremorum proferri conuenit, ut inter bonum et malum id dicitur esse quod neque bonum est neque malum, ut ipsa bonitas, quae neque bona dicitur, cum se ipsa non sit informata, neque mala, cum contrarium non recipiat. Sic et multa alia neque bona neque mala dicuntur. Insunt autem contraria quibusdam naturaliter, ut calor igni et albedo niui, quae eis insunt substantialiter, quibusdam uero per accidens utpote suis fundamentis, ut eadem ferro uel cycno.

Adiecit quoque Aristoteles omnia contraria uel in eodem genere esse, uel in contrariis generibus, uel ipsa esse genera. Sunt enim albedo, inquit, et nigredo in colore, iustitia et iniustitia in uirtute et uitio, quae sunt contraria genera; "bonum uero, inquit, et malum non sunt in genere, sed ipsa sunt genera aliquorum existentiat. Ex quo quidem quidam talem eum diuisionem innuisse dicunt, quod contraria alia sunt genera, /382/ alia specialissima. Specialissima uero sic subdiuiduntur ut eorum alia sub eodem genere alia sub diuersis contrariis ponuntur. Sed quid dicemus de eo quod ait bonum et malum non esse in eodem genere, sed genera esse contraria? Sunt enim utraque in qualitate, aut fortasse in aliquo aliorum praedicamentorum. Certum enim est non diuersis praedicamentis contraria contineri. Unde et ipse dixit: "si ex contrariis unum fuerit quale, palam est quoniam et reliquum erit quale." Ipsa etiam Boethii expositio in qualitate ea collocat.

Sed nec genera uidentur esse bonitas et malitia, sed species specialissimae, nisi forte pro uirtute et nequitia accipiantur, quod etiam Boethius plane innuit, cum super hanc diuisionem commentans iustitiam sub bono et malo contrariis generibus dicit contineri, quae Ipse sub uirtute et nequitia collocauerat. Quod igitur prius Aristoteles 'uirtutis' et 'nequitiae' nomine designauerat, id deinde in bono ac> malo intellexit. Sunt etiam eadem contraria et in contrariis generibus et in eodem, et fortasse etiam genera, ut iustitia et iniustitia in uirtute et nequitia et in qualitate continentur. Possunt fortasse reperiri et quaedam contrariae species quae neque in eodem genere sint neque in contrariis generibus. Videntur enim quaedam actiones quibusdam passionibus contrariae, nec tamen earum genera sunt contraria, ut delectari ac contristari quae Ipse in Facere ponit contraria. Placari scilicet et irasci, ut etiam contristari, actiue accipiatur, uel etiam gaudere et contristari, quod est passio a contristation>e illata. Sed id quidem omnino auctoritas, ut dictum est, abicit, ut in diuersis praedicamentis contraria inuicem contineantur. Unde passionem tantum passioni et actionem actioni oportet apponi contrarie. Ut autem oppositionem in membris suprapositae diuisionis seruare possis, ita accipe 'esse in genere eodem tantum', ut uidelicet illud 'tantum' ad utrumque, et ad 'genus' et ad 'idem', referatur, ut et in genere tantum sint et in eodem tantum. Cum autem in genere tantum esse dicantur, ea esse genera excludimus et specialissima esse innuimus; cum autem in eodem tantum, opposita genera separamus. Cum autem dicimus: alia[m] in contrariis generibus sunt, 'tantum' etiam est apponendum ad remouendum esse genera, ut et ista specialissima intelligantur; et sic quidem bonum est illud quod subiungitur: "alia non in eodem continentur," genere tantum uidelicet, "sed etiam, inquit, sunt genera."

Non est autem praetermittendum sub quibus praedicamentis contraria /383/ cadant et quae sint contrarietate absoluta. Certum est autem ex auctoritate Aristotelis nihil substantiae uel quantitati uel relationi conrtrarium esse. Cum enim proprietatem substantiae uel quantitatis inuestigaret, nihil illis contrarietatis accidere dixit. Cum autem in tractatu Quantitatis magnum et paruum non esse contraria conuinceret, firmum ex relatione argumentum sumpsit; quia enim relatiua erant ea, contraria esse negauit. Tria itaque praedicamenta omni contrarietate absoluta esse Aristoteles testatur. Tribus quoque ipse aliis inesse contraria docet, Qualitati quidem, Actioni et Passioni. De contrarietate autem caeterorum omn>ium praedicamentorum nihil omnino in textu Pracdicamentorum, quem habemus, determinauit, horum scilicet: Quando, Ubi, Situs, Habere. Nec nos quidem quod auctoritas indeterminatum reliquit, determinare praesumemus, ne forte aliis eius operibus quae latina non nouit eloquentia, contrarii reperiamur. Haec tamen praedicamenta quae ex Quantitate nascuntur, Quando, Ubi, contrarietate, sicut ipsa Quantitas, absoluta uidentur.

Nota autem id quod diximus, contraria maxime esse aduersa, eorum obesse sententiae qui eamdem in essentia materiam generis in omnibus proponunt speciebus ipsis, ut eadem prorsus sit in essentia materia hominis et asini, quae est animal, sed diuersae quidem hic et ibi illius formae. Si enim omnium specierum est eadem in substantia materia, tunc albedinis et nigredinis et caeterorum contrariorum, quae omnia, ut dictum est, eiusdem generis species esse necesse est. Si autem albedo et nigredo in essentia materiae suae coniunctae> sint, quomodo ita sibi aduersari poterunt, sicut ea quae nec materiam eamdem habent nec formis eisdem conficiuntur, ut sunt ea quaecumque in diuersis consistunt praedicamentis, ut homo et albedo? Si quae enim sunt formae quae substantiam> albedinis constituant, hominis non possunt substantiam facere, quia diuersorum generum, et non subalternatim positorum, diuersas esse tam species quam differentias Aristoteles docuit. Nostra quoque sententia tenet solas substantiae species differentiis confici caeterasque species per solam subsistere materiam, sicut in Libro Partium ostendimus. Si ergo eadem prorsus est materia, quae est in ipsis diuersitas? Sed eadem quae est in consimilitudine substantiae, non indeterminatae essentiae. Neque enim ea> qualitas quae est essentia /384/ albedinis, essentia est nigredinis -- esset enim albedo nigredo --, sed consimilis in natura generis superioris. Consimilitudo autem uel substantiae uel formae contrarietatem non impedit.

Dubitari potest ab his qui facile et difficile et possibile et impossibile tamquam contraria sibi opponunt, quare magis contraria inuicem non dicant facile et impossibile, uel necesse et impossibile; haec enim magis aduersantur sibi.

Haec quidem dicta sunt de oppositione contrarietatis. Cui quidem oppositionem priuationis et habitus subiungi ordo ipse exigit.

DE PRIVATIONE ET HABITU

Haec autem circa idem subiectum contingere diuersis temporibus Aristoteles docuit, "ut uisio et caecitas, inquit, circa oculum." Et omne quod susceptibile est habitus, priuationis quoque susceptiuum est. Etenim quod uidet caecum fieri potest, et qui comatus est caluus, et qui dentatus est e>dentulus; similiterque in caeteris. Tunc autem tantum priuationem contingere dicimus quando habitum in suo quoque tempore, quod scilicet ei natura determinauit, deesse uidemus, ueluti, si in nono die catulus uisionem non recipiat, eum caecum esse non dubitamus. Non itaque omnis ille priuationem habet qui non habet habitum, sed qui, inquit Aristoteles, quando contingit habere, non habet, id est tempore quo naturaliter fuerat susceptibilis habitus. "Edentulum enim, inquit, non omnem illum dicimus qui non habet dentes nec caecum qui non habet uisum, sed qui, quando contingit habere, non habet," id est in tempore quo debuit habitus inesse. "Quaedam enim, inquit, generationes sunt quae neque dentes neque uisum habent, sed non uidentur edentatae neque caecae," ut sunt ostrea et quae sunt sine capite. Stellio quoque uel nepa neque uisionem neque caecitatem suscipiunt, quippe oculo circa quem> fiunt haec, non iuuantur. Cum autem de habitu transitus fiat in priuationem, de priuatione in habitum impossibile est fieri regressionem. Nec quidem dicimus simpliciter eos qui habent priuationem, non posse habere habitum, sed non posse habere post priuationem, quod est regredi a priuatione in habitum. Quilibet enim homo, etiam ille qui caecus est, possibilis est uidere. Bene enim tota eius natura pateretur ut et tempore suo uisionem suscepisset et eam in uita /385/ sua custodisset, ut numquam in eo caecitas conti[n]gisset. Quod enim in uno particularium uidemus contingere, id in omnibus eiusdem speciei indiuiduis posse contingere credimus; 'potentiam' enim et 'impotentiam' secundum naturam accipimus, ut id tantum quisque possit suscipere quod eius natura permittit, idque non possit quod natura expellit. Cum autem omnia eiusdem speciei particularia eiusdem sint naturae -- unde etiam dicitur ipsa species tota indiuiduorum substantia esse --, idem omnia recipere potentia sunt et impotentia. Unde et curtatum et qui ipsos pedes naturaliter habet aeque bipedes uel gressibiles secundum potentiam dicimus, magis quidem ad naturam quam ad statum subsistendi respicientes. Cum tamen curtatum possibile sit simpliciter duos pedes habere, impossibile ipsum habere eos postquam amiserit; sic et ipsum qui caecus est, possibile est uidere, sed non possibile est uidere postquam caecus est. Est igitur aliud enuntiare simpliciter possibile, aliud cum determinatione, cum hoc uerum sit, illud falsum, sicut et hae[c] propositiones> de Socrate sedente: 'possibile est Socratem stare', 'possibile est stare dum sedet'; prima enim uera est, secunda falsa; de quibus quidem enuntiationibus cum de categoricis egimus pro>positionibus uberius tractauimus. Si quis itaque regressionem de priuatione in habitum posse fieri, ueluti de caecitate in uisionem, uelit ostendere, quod ille qui priuationem habet potest et habitum habere, ut qui habet caecitatem potest uidere, non haec satis ad argumentum regressionis. Sic enim qui caecus est, uidere posset, quod numquam caecitas in eo conti[n]gisset, et ita nulla fieret regressio, quae non potest esse nisi ad id quod prius habuit. Videtur autem cum dicimus: 'possibile est caecum uidere', si 'possibile' ad totum propositionis sensum, non ad potentiam substantiae referamus, ex eo sequi posse fieri regressionem. Quomodo enim, inquiunt, posset esse quod caecus uideret, nisi regressio fieret, de caecitate scilicet ad uisionem? Sed dico quod nullo modo ex eo quod dicitur: 'caecus uidet' potest innui uel referri regressio de caecitate ad uisionem, sicut nec ex eo quod dicitur: 'caecus uidit'>, innuitur> de caecitate ad> uisum. Constat itaque de habitu in priuationem posse fieri mutationem, sed non de priuatione in habitum regressionem. Hicque est eorum ordo ut naturaliter habitus praecedat priuationem.

Non sunt autem idem, ut Aristoteles docuit, priuari et priuatio uel habere habitum et habitus. "Neque enim, inquit, caecum esse est caecitas nec habere uisum est uisus;" similiterque in /386/ caeteris. "Si enim, inquit, idem esset caecitas et caecum esse, utraque de eodem praedicarentur;" nunc uero minime, de eodem scilicet praedicantur, "sed caecus dicitur homo, caecitas uero nullo modo homo dicitur. Modus tamen oppositionis in istis idem est, nam sicut caecitas uisui opposita est, sic[ut] caecum esse ad uisum habere oppositum est." Huic quidem loco talem Boethius expositionem aptauit: "ubi, inquit, habitus tria oportet considerari, ueluti uisione in aliquo existente necesse est subiectam personam existere et susceptam ab ea uisionem esse et quamdam insuper proprietatem ex coniunctione[m] uisionis ad personam innasci quae per 'habere habitum' designatur." Sic quoque et in priuatione tria consistunt, ut in caecitate ipsa quidem caecitas et subiecta ea persona et caecum esse, quod est priuari, quod ex priuatione et persona innascitur, quod uidelicet caecum esse ipse Aristoteles a caecitate in eo monstrat diuersum quod caecum esse de homine dicitur, caecitas uero de homine non praedicatur.

Sed, ut aiunt, proprie tantum de oculo dicitur, qui eius est proprium susceptibile. Similiter et 'habere habitum, proprie de homine ipso dicitur, habitus uero ipse proprie de parte ipsius, oculo scilicet, praedicatur. Patet itaque ex praedicationis diuersitate diuersam eorum esse essentiam. Quorum enim eadem est essentia, eamdem necesse est esse praedicationem, et quorum diuersa praedicatio, et essentia. Ex coniunctione itaque caecitatis uel uisionis ad oculum quamdam innasci proprietatem credunt in toto homine ipso qui oculum habet, quod de> eo proprie dicuntur haec, scilicet habere uisum et caecum esse, quae habere habitum et priuari dicuntur. Visio enim et caecitas, quae oculo insunt ac de eo proprie dicuntur, habitus sunt et priuatio. Unde aliam dicunt proprietatem 'habere habitum' quam 'habitus', aliam 'priuari' quam 'priuatio'. Modum tamen eumdem oppositionis cum habitu et priuatione in eo seruare dicuntur quod non solum sese expellunt, uerum ordinem certum circa idem seruant temporisque determinationem, sicut illa exspectant. Sicut cnim uisio circa oculum caecitatem naturaliter praecedit nec ipsam umquam subsequi potest, sic habere uisum caecum esse circa subiectam hominis personam.

Sed haec quidem sententia nec rationi nec uerbis aristotelicis congruit. Neque enim est ratio quare haec quoque accidentia in priuatione et habitu non recipiantur quorum naturam oppositionemque habent. Alioquin erit imperfecta supraposita oppositorum diuisio. Haec quoque /387/ eorum praedicatio de persona propria non est; de quo enim proprie 'habere habitum' dici potest nisi de eo quod habitum habet, ut uisum habere de oculo aut caecum esse nisi de eo quod habitu priuatum est, ut ipse oculus. Quodsi priuationis et habitus proprietates ac differentias ad priuari et habere habitum in eo considerant quod haec secundum partes, illa uero secundum tota contingnunt, profecto nec uisum oculo dabunt, sed parti eius, ut pupillae eius, quae sola uidet. Suntque fortasse multa priuationum et habituum quae non secundum partium susceptionem contingunt, ut uxoratum et uiduum esse>, quae in priuatione et habitu Boethius annumerat; quae tamen in eo quoque> priuationis et habitus proprietatem uidentur exercere quod nullum in eis natura tempus determinauerit, quo, ut Aristoteli placuit, alterum illorum necesse sit inesse subiecto aut quod fiat eorum uicissim in alterum permutatio. Nam et qui uiduus erat, uxorem tantum ducit et uxoratus tantum dicitur. Sed fortasse quaecumque post primam accipiuntur, non uxores proprie, sed consortes uocari debent.

Illud autem quod Aristoteles in priuatione et habitu ad differentiam mediatorum contrariorum ostendit, quod in quodam tempore alterum priuationis et habitus necesse est> inesse suo susceptibili, ad maiorem respexit partem; quod cum quibusdam priuationum et habituum conueniat ac nullis mediatis contrariis aptari possit, bene in differentiam ducitur, cum id natura eorum expellat quod horum proprietas potitur ac saepissime tenet. Cum autem uxoratum et uiduum esse> non secundum partes contingant, sed toti accidant homini, non est omnium priuationum et habituum secundum partes contingere. Nec per hoc possunt priuari et habere habitum quae proprietates esse creduntur, a priuatione et habitu separa>ri.

Amplius: cum inter 'priuari' et 'priuationem' per eorum praedicationem Aristoteles differentiam daret dicens priuari quidem de homine, sed non priuationem praedicari, "sed caecus, inquit, dicitur homo, caecitas uero nullo modo dicitur." Unde nihil aliud colligere est> nisi quia in adiacentia, non in essentia, caecitas de homine dicitur. Hoc enim uocabulum adiacentiae, illud essentiae, et utrumque caecitatem diuersis modis sigInificat, sed alterum quidem caecitatem tantum significat, alterum uero ipsum quoque fundamentum nominat, quod est caecum, ideoque de ipso enuntiari potest, ut dicatur homo caecus, non caecitas, caecitatem quidem habere, non esse. Sicut autem praedicationem /388/ caecitatis in essentia homini abstulit, sic etiam posset et illius proprietatis quae priuari esse creditur, et cuiuslibet accidentis.

Nihil itaque aliud rationabiliter ex uerbis Aristotelis concipi potest nisi differentia uocabulorum, substantiuorum scilicet et sumptorum, quae uidelicet cum et in significatione et soni similitudine conueniunt, ut 'priuatum' et 'priuatio', 'caecus' et 'caecitas', secundum praedicationem tamen modumque significandi discrepant. Hoc itaque quod dixit priuari uel habere habitum, nihil aliud nisi nominatas personas intellexit, quae scilicet priuatae sunt uel quae habent habitum, ut sunt ipsae substantiae; ut uidelicet magis uocum proprietates quam rerum diuersitates intendat distinguere. Si enim omnia eius opera studiose inspiciamus, magis eum in uocibus immorari quam in rebus inueniemus liberiusque uerba eius de uocibus quam de rebus exponerentur, quippe qui logicae deseruiebat. Sic> enim, cum differentiam affirmationis et negationis ad alia ostenderet, secundum diuidentia ueri ac falsi uocabula aliorum accepit, cum ea incomplexa uocauit, nam complexum et incomplexum ipse in designatione tantum uocum cognouit accipere, iuxta illud Praedicamentorum "eorum quae dicuntur alia quidem secundum complexionem dicuntur," ut orationes, "alia sine complexione," ut simplices uoces, de quibus quidem ipse intendebat. Quod autem priuari et habere habitum eumdem modum oppositionis dixit habere cum priuatione et habitu, ipsas uidelicet personas quae eas suscipiunt, secundum susceptionem earum, non secundum naturam substantiae dictum puta, et ordinem quem in ipsis personis secundum accidentia consideramus , ut ea[m]dem scilicet persona[m] secundum habitus susceptionem praecedat se ipsam naturaliter secundum priuationem.

Solet autem de morte et uita quaeri utrum in priuationem> et habitum an potius in contraria recipiantur. Videntur enim ex ordine suo priuatio et habitus. Sed hoc quidem subiecti natura recte impedire uidetur. Neque enim fiunt circa idem subiectum, sed circa hoc quod substantialiter est mutatum, cum modo sit sub animato, modo sub inanimato transeat. Sicut autem animatum et inanimatum contraria dicimus, sic etiam mortem et uitam qualitates quasdam, non actiones. Nam mors et uita actiones, unde uerba ipsa 'mori' et 'uiuere' dicuntur sumpta, contraria non sunt, sed in eodem simul; nam quicumque moritur, uiuit; sed potius qualitates quaedam, quae etiam mors et uita nominantur, quae in eodem simul nullo modo possunt existere. Unde /389/ recte dicitur nullum uiuum mortuum esse ac nullum mortuum uiuum; et hic quidem 'mortuum' nomen est qualitatis, non participium praeteritae actionis; de hoc enim fortasse dici potest: 'quoddam mortuum est uiuum', quia uidelicet quiddam quod moriens fuit, est uiuum, ut ille qui iam dudum mori coepit ac nondum mortuus in extremo uitae positus anhelat. Ipse enim secundum id quod iamdiu moriens fuit, mors actio in eo secundum quoddam suum inferius praeterita est, ac secundum aliud adhuc in ipso est; haec enim accidentia quae actiones sunt uel passiones, sibi consimiles habent partes et suae naturae, ut singulae partes mortis mors dicuntur. In corpore quoque Phoenicis quod resuscitatum est, uidetur posse dici quoddam mortuum uiuum; quia moriens semel exstitit, omni tempore mortuum amplius diceretur; sicut et quod semel amatur, omni tempore sequenti amatum dici potest ex praeterita passione, et quod semel amabitur, omni tempore quod ullam eius amationem praecedet, amandum. Unde non ita in praedicatione opposita sunt participia contrariarum actionum uel passionum quae praeteriti sunt temporis uel futuri, sicut ea quae sunt praesentis. Non enim sicut dicimus: 'nullum calefaciens est frigi dum faciens', ita possumus enuntiare: 'nullum calefacturum est frigidum facturum'; aut sicut dicimus: 'nullum quod calefacit frigidum fit', ita contingit dicere: 'nullum calefactum est frigidum factum' aut 'nullum calefaciendum est frigidum faciendum', eo uidelicet quod praeteritorum et futurorum multae sint partes. Praesentia uero indiuisibilia sunt. Unde in praeterito aut futuro secundum diuersas eorum partes contraria in eodem poterunt esse; sed non in praesenti, quippe partibus caret. Verum est enim quod idem ferrum et calidum fiet et frigidum fiet alio quo et alio tempore, et rursus idem et calefactum est et frigidum factum. Sed numquam idem et calefit et frigidum fit, et calefaciens est et frigidum faciens.

Haec autem de oppositione priuationis et habitus dicta sunt. Nunc oppositionem affinnationis et negationis tractare superest.

DE AFFIRMATIONE ET NEGATIONE

Horum autem proprium est semper alterum uerum esse et alterum falsum, siue quidem ipsae res sint siue non sint. Neque enim hic aliam negationem nisi propriam et diuidentem accipimus, quae scilicet simpliciter sensum affirmationis perimit, de qua in Periermeniis dictum est. Aut enim qui dicit uerus est, aut qui negat. Siue enim Socrates sit siue /390/ non sit, semper alterum eorum quae istae propositiones dicunt: 'Socrates est homo', 'non est Socrates homo', necesse est esse et alterum non esse. Cum enim Socrates existit, uera est affirmatio et falsa negatio; cum autem non est, econuerso est. Sicut> autem Aristoteles priuari a priuatione et habere habitum ab habitu separauit, ita ea quae sub affirmatione et negatione iacent, ab affirmatione et negatione diuisit, eumdem tamen et illis modum oppositionis habere dixit.

Quidam autem per 'iacere sub affrmatione et negatione' finitum et infinitum uocabulum accipiunt, ut 'sedet', 'non-sedet', quidam uero intellectus ab affirmatione et negatione generatos; sed nos potius ea quae ab affirmatione et negatione dicuntur accipimus, essentias scilicet rerum de quibus per affirmationem et negationem agitur, de quibus scilicet in consequentiis affirmationum et negationum agitur. Quae quidem cum affirmatione et negatione in eo modum eumdem oppositionis habent quod, sicut affirmationum et negationum utrumque neque simul uerum esse neque simul falsum esse potest, sed semper alterum uerum et alterum falsum, ita ea quae ab ipsis dicuntur, neque simul esse neque simul non esse possunt, sed alterum semper est et alterum non est. Quod ad affirmationem et negationem in eo differentiam habent quod illae orationes sunt, haec autem orationum significata; unde bene sub affirmatione et negatione iacere dicuntur tamquam earum significationes.

Nunc autem quattuor suprapositis oppositionibus pertractatis ad earum differentias ueniamus, quas et ipse Aristoteles diligenter distinxit.

DE> DIFFERENTIA RELATIVORUM ET CAETERAS OPPOSITIONES

Relatiua igitur et simul sunt natura et ad se inuicem reciprocantur, quibus quidem caeterae oppositiones carent. Neque enim contraria simul sunt natura, ut sanitas et aegritudo, cum omnino alterum sine altero possit esse. Unde et ipse Aristoteles ait: "sanis namque omnibus sanitas quidem erit, languor uero non erit," ac si aperte diceret quod in omni animali posset sanitas contingere; unde et languorem non esse contingeret. Sic quoque et priuatio deesse potest omnino, cum habitus fuerit, et negationem perimere necesse est, cum affirmatio uera manserit. Reciprocari etiam secundum se ista non possunt. Neque enim dicitur album nigri album, uel nigrum albi nigrum uel caecum uidentis caecum uel /391/ econuerso, uel 'Socrates sedet' 'non Socrates sedet Socrates se>det', uel econuerso.

CONTRARIORUM AD PRIVATIONEM ET HABITUM

Differunt quoque contraria et priuatio et habitus in se inuicem et ab affirmatione et negatione; ac prius quas inter se habent differentias aperiemus. Differunt autem priuatio et habitus tam ab mediatis quam immediatis contrariis. Ab immediatis quidem in eo segregantur quod alterum immediatorum semper est manente suo susceptibili, ut in animali sanitas uel languor. Non autem semper inesse necesse est uel priuationem uel> habitum. Ante enim determinatum tempus neque caecitas neque uisio inest oculo. A mediatis quoque contrariis, siue naturalibus siue non naturalibus, separantur priuatio et habitus; a naturalibus quidem in eo quod nullo tempore necesse est alterum inesse suo susceptibili, cum uidelicet medium contingere possit; priuationis uero et habitus alterum necesse est inesse, postquam res ad determinatum tempus uenerit, in his uidelicet quibus natura tempus determinauit. Amplius: in huiusmodi contrariis, quae uidelicet naturalia non sunt, possibile est in alterum fieri mutationem manente susceptibili, ut ex sano aegrum et ex aegro sanum et ex albo nigrum et econuerso. Unde in priuatione et habitu impossibile est mutationem fieri in alterutrum. Cum enim ab habitu in priuationem> mutatio fiat, a priuatione in habitum fieri non potest; "neque enim, inquit, caecus factus rursus uidit, nec cum esset caluus, rursus comatus factus est, nec cum esset edentulus, dentes ei orti sunt." A naturalibus autem in eo clara est differentia quod manente susceptibili id quod naturale est necesse est ei inesse; cumque determinate alterum semper insit, certum est alterum semper abesse. Ex natura enim niuis et ignis certi sumus et hunc semper calere et illam semper albere, ut scilicet horum contraria nequeant suscipere; "neque enim, inquit, possibile est ignem frigidum esse neque niuem nigram." Priuationis uero et habitus non semper, ut dictum est, alterum inest nec quod accidit determinate contingit et quod contingit recedere potest; quaecumque non secundum naturam, sed per accidens insunt, et non esse possibile est, ut uisionem ipsam quae ueniente caecitate recedit>. Posset etiam ipse homo, si simplicem eius substantiae naturam respiciamus, integer et perfectus omni tempore uitae suae subsistere absque utroque, tam uisione quam caecitate. Quicquid enim natura non impedit, possibile est /392/ fieri, et quicquid ipsa non exigit, possibile non esse. Ipsa neutrum exigit, cum sine utroque aliquando consistat, ante quidem, non post, determinatum tempus.

Videtur tamen et post temporis determinationem neque uisionem neque caecitatem in ipso homine esse, ueluti in dormiente. Si enim, inquiunt, uisio esset in eo, uidere eum oporteret; si uero caecitas inesset, numquam amplius ipsum uidere contingeret. Dicimus autem uisionem in dormiente quoque esse, non illam quae actio est, sed quae est qualitas, quae habitus dicitur, quae etiam de ipso dormiente praedicatur, ut uidelicet dicamus ipsum dormientem uidentem esse, non quidem secundum id quod agat, sed quod qualitate quadam oculi eius informati sint, quae aeque et cum actione et sine ea potest esse.

Atque haec quidem ad differentiam contrariorum et priuationis et habitus dicta sufficiant.

Nunc autem affirmationis et negationis distantiam ad alia monstrare superest>. Horum autem, ut diximus, proprium est semper alterum esse uerum et alterum falsum, siue scilicet res sit, siue non sit. Nullum autem supradictorum uerum est uel falsum, neque scilicet relatiua, neque contraria, neque priuatio et habitus. Quod quidem ex eo Aristoteles confirmauit quod nulla eorum quae illa significant, uera sunt uel falsa in significatione, sed omnino sunt incomplexa uocabula, ut 'sanum', 'aegrum', etc.; incomplexorum autem, ut ipse ait, nulla ueritas uel falsitas consistit.

Sed fortasse contrariis complexis uel priuationi et habitui complexis non potest supradicta proprietas auferri. Complexa autem contraria eas dicimus propositiones quae de eodem contraria enuntiant hoc modo: 'Socrates est sanus', 'Socrates est aeger'; similiter et in complexione priuationem et habitum accipiunt: 'Socrates est uidens', 'Socrates est caecus'. In his autem supraposita proprietas affirmationis et negationis uidetur contingere eoquod alterum falsum et alterum uerum contingat, sed non semper; in quo quidem a proprietate affirmationis et negationis recedunt. Cum enim Socrates non fuerit, omnia de eo falsa, et eum scilicet sanum esse et eum aegrum esse et caecum esse et uidentem esse. Manente etiam susceptibili contrariorum uel priuationis et habitus saepe neutrum in eo contingit, contrariorum quidem cum medi[t]ata fuerint, priuationis uero et habitus ante temporis determinationem./393/

DE LOCO AB OPPOSITIS

Nunc autem quattuor oppositionibus pertractatis earumque differentiis iuxta Aristotelem annotatis, oppositorum inferentias consideremus, quas quidem ab extrinsecis uenire superius diximus. Est autem oppositorum communis inferentiae modus quem oppositionis natura exigit huiusmodi ut altero posito alterum tollitur.

Si enim in quibusdam oppositorum contingat altero posito alterum poni et perempto perimi, ut in relatiuis, aut altero remoto alterum poni, ut in affirmatione et negatione uel immediatis, id non ex natura oppositionis exigitur, sed ex proprietate relationis uel immediationis. Attende autem ea hoc modo accipienda in inferentia quomodo sunt opposita ac secundum id sese expe11ere. Alioquin nec probabilitatem tenerent inferentiae.

DE INCOMPLEXIS OPPOSITIS

Omnia itaque opposita eo modo quo opposita sunt sese expellunt, siue sint simplicia opposita siue complexa. Quae quidem res in essentia tantum fuerint opposita, in essentia sese expellant hoc modo:

    si est albedo, non est duritia
    si est homo, non est equus

Quodsi sunt in adiacentia, et in adiacentia sese auferunt hoc modo:

    si est album, non est nigrum
    si est caecum, non est uidens

Haec est autem regula oppositionis secundum essentiam:

    si aliquid oppositorum praedicatur de aliquo, oppositum ipsius
    remouetur ab eodem

ut etiam de praedicatione essentiae agatur, hoc modo:

    si aliquid est aliquod oppositorum, non est alterum

Haec uero est oppositionis in adiacentia:

    si aliquod oppositorum in adiacentia adiacet alicui, oppositum
    ipsius non adiacet eidem

quae etiam secundum essentiam potest intelligi; quae enim suscipiunt opposita in adiacentia, opposita sunt in essentia, ut alba res et nigra. Unde si aliquid est ea res quae est alba, ipsa non est ea quae est nigra, ut etiam praedicatio essentiae fundamento oppositorum attendatur. Haecque expulsio oppositorum secundum praedicata contingit, non secundum /394/ subiecta. Neque enim opposita sunt secundum subiectionem, sed secundum praedicationem. Cum enim eidem supponantur, de eodem non praedicantur.

Si autem in respectu fuerint opposita, secundum respectum expulsio fiat, ut in relationibus hoc modo:

    si est pater illius, non est filius eiusdem

uel

    si est magister illius in isto, non est discipulus illius in
    eodem

Quo enim respectu alterum relatiuorum inerit, alterum> non conueniet sed quomodo in relatione simile ad simile uel aequale ad aequale hoc tenebitur. Sunt autem quae oppositae sunt in> essentia, secundum existentiam quoque oppositae, ut nox et dies, quae simul existere non possunt. Unde et talem de eis recipimus consequentiam secundum eorum subsistentiam:

    si dies est, no>x non est', cuius haec est regula:

existente aliquo oppositorum in existentia alterum deficit

DE COMPLEXIS

Custoditur etiam huiusmodi inferentia non solum in rebus, uerum etiam in his quae a totis propositionibus dicuntur quae simul sese non patiuntur, ut sunt ista: 'solus Socrates est filius Sophronisci', 'Plato est filius Sophronisci'; si itaque solus Socrates est filius Sophronisci, non est Plato filius eiusdem (posito uno oppositorum tollitur alterum). Haec quoque quidem inferentia custodiri potest ubicumque in terminis potest seruari. Sicut enim 'equus' et 'homo' opposita sunt, sic[ut] 'Socrates est homo' et 'Socrates est equus'. Sed si quidem, cum dicitur:

    si Socrates est homo, non est equus

uis inferentiae in terminis tantum attendatur, negatio tantum praedicato est apponenda ad ipsum remouendum; si uero inter totas propositiones, toti propositioni praeponenda est ad ipsam destruendam.

Cum autem in affirmatione et negatione inferentiam oppositionis facimus, eumdem locum falsum tenet quem negatio praeposita, ueluti cum dicimus:

    si uerum est Socratem sedere, falsum est Socratem non sedere

ac si ita dicamus:

    si ita est in re quod Socrates sedet, non est ita in re ut dicit
    negatio

/395/ -- Maxima propositio:

    si uera est affirmatio, falsa est negatio

uel

    si uera est negatio, falsa est affirmatio --

ita quidem ut magis regulae sensum ad significatam propositionem quam ad ipsas referamus.

      LOCUS AB OPPOSITIS SECUNDUM AFFIRMATIONEM ET NEGATIONEM

Nunc autem dispositis consequentiis oppositarum regulisque assignatis utrum uerae sint inquiramus. Sed quia ex eis inconuenientia contingunt, eas non recipimus. Sequitur autem ex ista:

    si Socrates est homo, non est lapis

ista:

    si est utrumque, id est homo et lapis, non est utrumque

Ex his quoque duabus consequentiis:

    si est homo, non> est lapis
    si est lapis, non est homo

ista infertur:

    si est homo et lapis, non est homo et lapis

Amplius: cum uerae sint istae:

    si omnis homo est lapis, omnis homo est lapis
    si omnis homo est lapis, nullus homo est homo>

infertur:

    si omnis homo est lapis, quidam lapis non est homo

unde et:

    si omnis homo est omnis lapis, quidam lapis non est homo

uel ita:

    si quia omnis homo est lapis nullus homo est homo, et quare illud
    est quidam lapis non est homo

Si enim nullus homo est homo, quidam lapis non est homo, quod per contrapositionem ostenditur

Amplius: si quia omnis homo est> lapis, nullus homo est homo, et quia omnis homo est lapis et omnis lapis est homo, nullus homo est homo; cum potius sequatur 'omnis homo est homo

Amplius: huic falsae consequentiae, quae per medium probatur:

si omne animal est animal, quoddam animal non est homo

ex oppositis resistitur.>

Hae quoque consequentiae uerae non sunt:/396/

    si Socrates est brunellus, Socrates non est Socrates

uel

    si omnis homo est lapis, nullus homo est homo

cum tamen earum per contrapositionem pares recipiantur; probari quippe potest quod si Socrates est brunellus, ipse est Socrates; et ista etiam: 'omnis homo est lapis' uera esse nullo modo potest, nisi etiam uera sit ista: 'quidam homo est homo>', quippe ubi lapis homini omnino cohaeret, ipsum non expelleret.

Amplius: si quia omnis homo est lapis nullus homo est lapis, et quia omnis homo est lapis nullus homo est homo; quod omnino falsum est; immo magis consequitur quod omnis homo sit homo per primum modum primae figurae.

Amplius: si quia est homo non est lapis, et quia est omne corpus non est lapis; unde et si est omne corpus, non est omne corpus. His quoque inconuenientibus et illud congruit quod ex ista consequentia sequitur:

    si est Romae, non est Parisius

hoc scilicet:

    si est ubique, non est ubique

Sed fortasse aliquid dicent aduersus illas consequentias quae secundum quantitatem totius fiunt hoc modo:

    si est omne corpus, est homo

uel

    si est in omni loco, est Romae

illi qui nostram tenent sententiam. Quas quidem non esse ueras inde patet ubi nos maximas propositiones loci a genere tractauimus. Sed primum quidem inconueniens absolui non potest.

Videtur quoque et in his consequentiis quae inter opposita proponuntur:

    si omne ens est paternitas, nullum ens est filiatio'
    si omne ens est domus, nullum ens est paries',

inconuenientia trahi hoc modo:

    si quia omne ens est paternitas nu11um ens est filiatio, et quia
    omne ens est paternitas nulla filiatio est

Unde et illud contingit:

    si omne ens est pater, nulla paternitas est

hinc quoque istud:/397/

    si omne ens est paternitas, nullum ens est paternitas

Ex hac quoque consequentia:

    si omne ens est domus, nullum ens est paries

consimili argumentatione extrahitur:

    si omne ens est domus, nullum ens est domus

Quibus quidem in>conuenientibus se non possunt hi absoluere qui et consequentias parium et relatiuorum suscipiunt, nisi forte aliquid de dissimilitudine medii termini garriant, quae, ut supra monstrauimus, nulla est, cum eaedem prorsus propositiones mediae ponantur.

Maximam tamen probabilitatem huiusmodi consequentiae tenent quae inter opposita proponuntur eoquod sese opposita pati non possunt. Quas etiam ex ueritate consecutionis superius expedita falsas esse apparet, nisi et ipsae cum constantiis innuentur.

AB IMMEDIATIS

Nunc autem immediatorum consequentias exsequamur, quae contrarie cum suprapositis in eo se habent quod in illis negatio ad affirmationem antecedit, hoc modo:

    si non est sanum, est aegrum

Sicut autem opposita et complexa et incomplexa> monstramus, idem etiam in immediatis ostendamus.

DE INCOMPLEXIS

Ac prius de incomplexis agamus. Non solum autem immediatio huiusmodi in contrariis speciebus a finito et infinito contingit. Sicut immediata sunt circa animal sanum et aegrum uel rationale et irrationale, sic etiam rationale animal et irrationale animal, et circa substantiam corpus et spiritus. Omnis enim substantia quae non est corpus, est spiritus et quae non est spiritus, est corpus; unde et nullum hoc habent medium in substantia. Omne etiam finitum cum suo infinito immediatum est ut 'homo' 'non homo', 'album' 'non album', 'Socrates' 'non Socrates', et haec quidem per omne esse immediata sunt, illa uero supraposita circa quoddam, ut sanum et aegrum uel rationale et irrationale sub animali, uel corpus et spiritus sub substantia tantum. Sunt enim multa quae neque sana sunt neque aegra neque rationalia neque irrationalia, omnia scilicet quae non sunt animalia, et quaecumque substantiae non sunt, neque corpora sunt neque spiritus: genus enim remotum omnes simul perimit species. At /398/ uero quaecumque non sunt homo, sunt non-homo et econuerso, et quaecumque non sunt alba, sunt non-alba et econuerso, et quaecumque non sunt Socrates sunt non-Socrates.

Contingit autem idem plura immediata habere ad diuersa, ut 'rationale' et priuatorium habet et negatiuum, 'irrationale' scilicet et 'non-rationale'; alterum quidem sub animali tantum, quod est 'irrationale', alterum uero, quod infinitum est, per omne esse, quodest 'non-rationa1e'.

Unde manifestum est aliam esse significationem priuatorii quam infiniti uocabuli. Quod enim priuatorium est, non solum priuat contrarium, uerum etiam quamdam ponit formam, ut 'irrationale' non solum rationalitatem expellit, sed etiam irrationalitatem, quae est ei contraria, ponit. Infinitum autem uocabulum solummodo ex remotione finiti omnibus quae in finito non clauduntur, imponitur, ut 'non-rationale' omnibus quae [non] rationalia non sunt, ex communi causa, hac quod rationalia non sunt; secundum quam quidem communem impositionis causam etiam uniuoca quodammodo dici possunt et una terminari definitione, ut ir>rationale: quod non est rationale. Unde manifestum est omnia infinita priuatoriis esse ampliora: omnia enim irrationalia non-rationalia sunt, sed non conuertitur.

Videtur quoque idem diuersa habere immediata per omne esse, ut animal et quaelibet genera uel proprium infinitum et cuiuslibet suae speciei infinitum, ut 'animal' et 'non animal' et 'non-homo': sicut enim omne quod non est animal, est non> animal et econuerso, sic omne quod non est animal est non-homo et econuerso. Quae etiam proponuntur consequentiae immediationis inter illa, et inter ista. Sicut enim dicitur:

    si non est animal, non est animal

et

    si non est animal, est non->animal

ita etiam proponitur:

    si non est animal>, non est homo
    si non est non-homo, est animal

Dicunt tamen quidam non esse ueras huiusmodi consequentias inter 'animal' et 'non-homo', nisi 'non-homo' extra 'animal' tantum accipiatur, quasi scilicet infinitum 'animalis', eo uidelicet quod ex huiusmodi consequentia quae inter affirmationem et negationem proponitur, quattuor fieri syllogismos Boethius docuit, duos quidem lege /399/ complexionis, per positionem scilicet antecedentis et> destructionem consequentis, duos uero alios ex natura oppositionis terminorum, per destructionem scilicet antecedentis et positionem consequentis. Ipse insuper Boethius in eodem Libro Hypotheticorum dixit huiusmodi consequentiam quae inter affirmationem et negationem proponitur, inter contraria tantum proponi, id est inter opposita. Unde etiam oppositionem uolunt habere inter 'non-homo' et 'animal', cum huiusmodi consequentia inter ea proponitur:

    si non est non-homo, est animal

Unde non> infinitum 'hominis' accipiunt 'non-homo' in praemissa consequentia, sed in sensu infiniti 'animalis', nec aliter consequentiam recipiunt. Sed qui de infinito 'animalis' eam recipiunt, de infinito 'hominis' eam> negare non possunt. Infinita enim minorum maiora sunt infinitis maiorum. Quanto enim pauciora sunt ea quae remouentur, tanto plura esse contingit ea a quibus remouentur, et quanto abundat numerus eorum quae sub affirmatione cadunt, tanto decrescit numerus eorum quae sub negatione ueniunt. Cum itaque 'non-homo' infinitum 'hominis' uniuersalius sit infinito 'animalis', remotum remouet illud. Unde et quicquid ad remotionem 'non-animalis' ponitur, idem ad negationem 'non-hominis' sequitur. Amplius: cum ad negationem 'non-hominis' infiniti sui 'hominem' poni concedant, et 'animal' poni ad eamdem necesse est: quod enim antecedens infert, et consequens; species autem ad genus necessario antecedit.

Patet itaque de infinito etiam speciei, sicut de infinito generis, recipiendam esse consequentiam ad nomen generis; ac sic opposita non sunt infinitum speciei et generis nomen, in quibus simul omnes caeterae species eiusdem generis continentur, ut equus, asinus et caeterae quae et non-homo sunt et animal. Sed profecto ea non immediata uoco, sed non-mediata dico. Immediata enim auctoritas tantum opposita uocauit, non-mediata autem sunt quaecumque medium non habent, ut etiam circa corpus non medio colore coloratum 'album' et 'nigrum' non-mediata dicuntur, non immediata. Sicut enim supra dictum est, immediatio contrariorum secundum proprium susceptibile dispensatur. Omnia itaque immediata circa idem non-mediata dicuntur; sed non conuertitur, ut ex praemissis apparet. Sicut autem oppositionem rerum modo secundum praedicationem uel adiacentiae uel essentiae consideramus, modo uero secundum existentiam, sic etiam immediationem. /400/ Secundum adiacentiam quidem sanitas et aegritudo circa animal immediata sunt, corpus uero et spiritus circa substantiam; secundum praedicationem essentiae uel 'homo' et 'non-homo' circa omnia. Nox uero et dies circa tempus immediata sunt non secundum praedicationem aliquam, sed secundum existentiam, hoc modo scilicet quod quolibet tempore existente uel nox uel dies existere dicitur.

DE COMPLEXIS

Sunt autem complexa immediata, ut sunt affirmatio et negatio diuidentes et quaecumque propositiones oppositae uerum falsumque diuidunt. Sicut autem in incomplexis alia per omne esse alia circa quoddam contingebat immediata esse, ita et hic uidetur. Sunt enim per omne esse affirmatio et negatio immediatae, secundum id scilicet quod de omni re, siue sit siue non sit, semper altera uera est et altera falsa. Circa praedicationem uero 'animalis' propositiones de 'sano' et 'aegro' immediatae sunt, ut circa istam 'Socrates est animal' istae duae: 'Socrates est sanus', 'Socrates est aeger'.

Nunc autem omnium immediatorum natura pertractata ad eorum consequentias ueniamus inferentiae, quarum secundum uim immediationis haec communis est regula ut:

    altero ablato alterum ponatur

hoc modo:

    si Socrates non est sanus, est aeger
    si non est spiritus, est corpus
    si nox non existit, dies est
    si non est equus, est non-equus
    si non est uera "Socrates est homo", uera est> "Socrates non est
    homo"

uel:

    si non est uera "Socrates est sanus," uera est "Socrates est
    aeger"

Est autem communis sententia nulla necessitate fulciri huiusmodi consequentias quae inter negationem et affirmationem proponuntur, sed semper earum ueritatem con>stantiarum adiunctione egere, quae de his fiat circa quae sunt immediata, ueluti si talis proponatur consequentia de Socrate:

    si non est sanus, est aeger

falsa est, nisi constantia suppleatur, haec scilicet: 'cum sit animal'. Si enim quia Socrates non est sanus est aeger, et quia non est est aeger; unde etiam sequitur quod si non est, est. Patet quoque simili argumentatione et illud extrahi:/401/

    si nulla res est, aliqua res est

Ideoque omnes ad consecutionem ueritatis iudicant apponendam esse constantiam de 'animali', circa quod sunt immediata:

    si non est sanum est aegrum, cum sit animal

DE CONSTANTIA

Sed hic quidem positionem constantiae inspiciamus ac cui in consequentia adiungatur inquiramus. Dicunt tamen quidam quod nec de consequentia sit nec inter partes consequentiae recipienda, sed cum hoc totum:

    si non est sanum est aegrum, cum sit animal

unum uerum dicunt, necesse est propositionem esse; unde aut categorica aut hypothetica. At uero categoricam non esse patet; unde hypotheticam esse constat. Si autem illud totum hypothetica est propositio, et ipsa quoque constantia pars est hypotheticae propositionis; unde et consequentiae partem oportet esse. Cum autem pars sit consequentiae,

restat quaerere utrum sit antecedens aut consequens aut aliqua pars eorum. Sed sunt qui de antecedenti neque de consequenti eam esse uolunt, sed quidem utrique necessarium, cuius adiumento ex antecedenti consequens proueniat, ex negatione scilicet quae ait: 'Socrates non est sanus', affirmatio quae proponit: 'Socrates est aeger'. Sed ad istam quidem consecutionem nihil iuuare potest, quae scilicet fit inter negationem et affirmationem. Impossibile est enim sequi ex negatione affirmationem; quare impossibile ex earum consecutione ostensum est sequi. Id uero quod impossibile est, nullo adiumento fieri potest et quicquid nititur ut fiat, in cassum agit. Quis itaque dicat constantiam eam ueram consecutionem reddere, quae uera esse non possit, eam scilicet quae simpliciter inter negationem et affirmationem, cui tantum ipsa apponitur? Quodsi tantum tota uera est consequentia, in qua etiam constantia concluditur per adiunctionem ipsius, et ipsa quoque constantia in partes consequentiae, ut dictum est, uenit. Quarum nullam uel ratio uel auctoritas nouit nisi conditionem et quae in antecedenti et consequenti per eam coniunctis continentur.

Utrum ergo constantiam antecedens uel consequens uel eorum partem annuamus, diligenter inquirendum est. Quod facilius fiet, si illius particulae 'cum' quae apponitur, significationes inquiramus. Est autem illud modo temporale modo causale modo conditionale. Temporale quidem ponitur, cum dicitur: 'cum caelum rotundum est, ignis /402/ calidus est'; causale uero hoc loco: 'suspende eum, cum sit fur', id est 'quia est fur'; conditionale uero cum pro 'si' coniunctione accipitur, ueluti in hac consequentia:

    cum est homo, est animal

quam eiusdem potestatis esse cum ista:

    si est homo, est animal

Boethius in Topicis suis docuit.

Dicunt autem quidam quod conditionale sit in superiori consequentia categoricamque illam: 'Socrates est animal' cum illa consequentia coniungat:

    si non est sanus, est aeger

ac si ita dicatur:

    si Socrates est animal sequitur si non est sanus est aeger

Sed tunc quidem plane falsa est tota consequentia, quippe uerum est antecedens et falsum consequens.

Dicetur fortasse quod in consequenti consequentia ipsa ponatur constantia antecedente sola negatione hoc modo:

    si non est sanum sequitur cum est animal est aegrum'

id est

    si est animal, est aegrum

quae etiam falsa est eadem causa qua superiori; fortasse Socrates sanus non est, non quantum 'animal' positum ponit 'aegrum', cum sit uniuersalius. Si uero consequentiam antecedere facias et sequi negationem categoricam hoc modo:

    si quia est animal non est sanum, est aegrum',

falsa etiam erit haec consecutio; consecutio enim praedicationem non exigit. Quocumque itaque conditionale uerteris, falsa est consecutio.

Si uero ipsum causale sumpseris, nusquam potes ipsum competenter locare, ut ueritatem consequentiae conserues. Si enim dixeris:

    si non est sanum quia est animal est aegrum

falsa erit consequentia. Talis enim> est sensus categoricae causalis: 'est sanum quia est animal', id est: ita quod animal est, inde sanum. Unde sequitur 'quia est' et in primum inconueniens reuertitur: 'si non est, est'. Si uero antecedenti causa apponatur, hoc modo:

    si quare est animal non est sanum, est aegrum'

falsa etiam erit consecutio. Sequitur enim ex ea: /403/

    si quia est animal [non]nulla qualitate formatur, est aegrum

quod omnino falsum est, cum antecedens consequens ipsum auferat. Quod enim nulla qualitate formaretur, aegritudinem non haberet. Si uero causam toti hypotheticae apponas hoc modo:

    si non est sanum est aegrum, cum est animal

id est: quia est animal, uera est de eo illa consequentia, falsum est omnino; neque enim uel hoc quod est> animal uel aliquid aliud, causa est ueritatis consequentiae ne>que ille effectus, cum nullo modo esse queat. Unde nec causale illud 'cum' potest accipi.

Sed nec fortasse temporale. Si enim temporale sit, oportet ut alicui illud cui apponitur, temporaliter coniungat siue antecedenti siue consequenti seu toti consequentiae. Toti quidem hypotheticae hoc modo:

    cum est animal sequitur si non est sanum est aegrum

consequenti uero sic:

    si non est sanum cum est animal est aegrum

antecedenti uero ita:

    si cum est animal non est sanum est aegrum

Sed si quidem toti consequentiae copulaueris, falsum proferes. Falsum est enim ut quo tempore categorica uera est, hypothetica sit uera, quae nullo tempore uera esse potest; uera tamen est categorica. Si uero consequenti adiungatur non minus falsa consecutio apparet: si enim quando est animal, est aegrum, oportet simul utrumque esse; unde et in primum inconueniens rursus incidimus. Si uero antecedenti adiunxeris hoc modo:

    si cum est animal non est sanum est aegrum

id est

    si in eodem tempore et est animal et non est sanum, tunc est
    aegrum

fortassis uera est consecutio, sed iam ab immediatis locus esse non poterit. Non enim uis inferentiae in 'sano' tantum, sed in 'animali' consistit, ac si ita diceremus:

    si est animal quod non est sanum, tunc est aegrum

Unde potius locus a descriptione esse uidetur quam ab immediatis. Nam 'animal quod non est sanum' 'aegri' descriptio potest esse; et bene quidem postquam apposita est constantia, ab immediatis esse negatur. Sed tantum assignari potest ab immediatis, cum simpliciter consequentia profertur, quantum quidem ad probabilitatem consecutionis, non quantum ad ueritatem attinet.

/404/ Patet itaque ipsam constantiam de antecedenti esse ac duas simul antecedere propositiones. Sed nec adhuc fortasse una satis est constantia ad ueritatem consequentiae, quia et adhuc forsitan in inconueniens incidemus. Si enim quia est animal et non est sanum, est aegrum, et quia est> animal et nullo animalis accidenti formatum, est sanum, uel ita: et quia est animal uel neque sanum neque est aegrum. Illi quoque qui locum ab oppositis non calumniantur, tale inconueniens uitare non possunt:

    si est animal et lapis, est sanum

uel qui locum a parte diuisibili uel a subiecto tenent, istud:

    si est sanum et lapis, est aegrum

Videtur itaque mihi et alia apponi constantia quae est huiusmodi:

    'cum> omne animal quod non est sanum est aegrum

atque ita dicatur:

    si Socrates non est sanus cum sit animal et omne animal quod non
    est sanum sit aegrum, tunc est aeger

Sicut autem consequentiis apponuntur, sic regulis earum oportet addere, ut istas regulae superioris consequentiae:

si aliquod immediatum remouetur ab aliquo et illud sub eo maneat circa quod sunt immediata, acsi scilicet diceremus sub eo cuius omnia quae non sunt unum immediatorum, sunt alterum, ipsum alterum de eodem praedicatur, ut si 'sanum' remouetur a 'Socrate' et ipse sub 'animali' sit, cuius omnia quae non sunt sana, sunt aegra, ipse profecto aeger est. Quam quidem regulam non esse maximam propositionem patet ex assumptionum natura superius digesta. Postquam enim in antecedenti habitudinis est assignatio, maxima non potest esse propositio.

DE LOCIS A CONSTANTIIS>

Cum autem constantia antecedenti adiungenda sit unumque cum alio antecedens faciat, manifestum est:

    quicquid ad consequens consequitur, et ad ipsam constantiam cum
    propositione cui adiungitur, aut quicquid ipsam propositionem cui
    adiungitur inferet, inferet quoque earum consequens.

Hoc autem ideo dicimus quod sunt quidam qui eam consequentiam quae constantiam tenet, ad> extremorum coniunctionem idoneam esse negent nec posse ex ea argumentari dicunt, ubi constantia fuerit apposita. Habent enim per admixtionem eiusdem ad> extremorum coniunctionem plura inconuenientia, ueluti cum dicitur:/405/

    si non est corpus, non est sanum
    si non est sanum cum sit animal, est aegrum
    quare si non est corpus, est aegrum

quod omnino falsum apparet. Et bene quidem hoc loco cohaerentiae extremorum resistunt, cum non sit idem medius terminus. Cum enim in prima consequentia una tantum sequatur propositio, in secunda duae antecedunt; unde nec media est consequentia. At uero si utraeque sequerentur in prima, sicut et antecedunt in secunda, non posset extremorum cohaerentia fallere. Unde non natura constantiae coniunctionem extremorum impedit, sed medii termini absentia. Si enim ita diceretur:

    si non est corpus cum est animal, non est sanum
    si non est sanum cum est animal, est aegrum

necessario inferretur:

    si non est corpus, est aegrum

Atqui primae consequentiae falsitas omnibus est manifesta.

Unde autem constantia dicta sit ea propositio cui praeponitur 'cum', et unde non> alia, solet quaeri. Ac fortasse uidetur alia inde non debere dici constantia quod secundum terminorum habitudinem in inferentia ipsius ad ultimam locus assignari ualeat, et ita principaliter in ea uim inferentiae consistere atque ideo non constantiam debere uocari, sed quasi antecedens cui constantia apponatur. Sed quid dixerimus constantiam cum ita proponemus:

    si est animal cum non sit sanum, est aegrum
    si est rationale cum sit mortale, est homo

In prima enim consequentia illa propositio cui 'cum' praeponitur, inferentiam principaliter tenere uidetur ex habitudine terminorum; in secunda uero nulla est antecedentium quae secundum dispositionem consequentiae ex habitudine terminorum inferentiam tenere uidetur. Constantiam itaque non aliunde uocari aestimo quam> quia cum alia in antecedenti consistit, cui per temporale aduerbium coniungitur.

Est autem annotandum omnes consequentias quas simplices superius denegabamus, constantiarum adiumento ueritatem recipere. Quae quidem uel secundum formam syllogismi aggregentur uel tale quid exigant quod in formam syllogismi possit adiungi, ueluti cum ex propositis ueram uolumus facere consequentiam uel ex aliis quae simplices consequentias non reddunt ueras, appositione constantiarum eas ueras efficiemus hoc modo: /406/

    si Socrates est homo et nullus homo est lapis, Socrates non est
    lapis

uel ita:

    si Socrates est homo et homo et lapis sint opposita, Socrates non
    est lapis

Et prima quidem consequentia formam habet syllogismi. In alia uero propositio de habitudine terminorum infertur, quae eam exigit quae formam syllogismi faciebat, haec scilicet: 'homo et lapis sunt opposita' istam: 'nullus homo est lapis'.

Est etiam illud praenoscendum nihil de constantiis quae necesse sunt, ad consecutionem esse praetermittendum, cum mediae disponuntur consequentiae, ut extremorum fiat coniunctio; quae quidem coniungi non possunt nisi firmissimo necessitatis uinculo astringantur et sint necessariae omnes quae in ea ponantur consequentiae. Cum autem non ad extremorum coniunctionem uel ad alicuius probationem> tota inducitur consequentia, sed in ipsa aliquid comprobatur, ipsum uidelicet consequens ex antecedenti, non uidetur multum necessaria appositio constantiae, eoquod certa sit nec ad fidem desit. Et si apponatur, nihil propter fidem consequentis est amplius demonstrandum de assumptione quam si> ipsa deesset, quippe ipsa certa est, ueluti si demonstrare uelimus quod Socrates sit aeger talemque proponamus consequentiam:

    si non est sanus, est aeger

uolentes ex remotione 'sani' 'aegrum' comprobare, licet consequentiae ueritatem constantiis egere sciamus, tamen eas superflue requireremus quas omnes ueras esse cognoscimus.

Atque haec de locis extrinsecis dicta sufficiant. Nunc uero ad medios ueniamus.

DE LOCIS MEDIIS

Quorum alii in relatiuis, alii in toto seu partibus, alii in excedentibus et excessis continentur -- qui simplices sunt -- alii permixti sunt ex suprapositis inhaerentibus et extrinsecis.

DE LOCO A RELATIVIS

Fit autem locus a relatiuis extrinsecus cum ita proponitur:

    si pater est, filius est

Proponi potest de relationibus ipsis in essentia hoc modo:

    si paternitas est, filiatio est

uel

    si non est haec, nec illa
    si pater non est, filius non est

Similiter et hae quidem omnes per simplex esse fiunt, in quarum uidelicet partibus esse simpliciter praedicatur uel remouetur. Hae uero aliae inter eadem circa tertium proponuntur:

    si iste est pater illius, ille est filius istius

Quae quidem omnes in eo necessariae uidentur quod impossibile est esse antecedens absque consequenti. Nos autem id sufficere ad necessitatem consecutionis non concedimus, nisi etiam in antecedenti consequens, ut supra docuimus, intelligatur. Alioquin et consequentiae oppositorum necessariae uiderentur. Nos autem nullam necessitatem consequentiae inter diuersas rerum essentias admittimu, quod etiam superius ex inductione inconuenientium confirmauimus.

Sunt autem praemissarum consequentiarum propositiones maximae:

    si quid uno relatiuorum formatum exstiterit, et aliquid altero
    formatum necesse est esse
    si unum relatiuorum fuerit, et alterum
    si aliquod relatiuorum inerit alicui respectu alterius, alterum
    relatiuorum inerit alteri respectu eiusdem;

quae tamen regula in his terminis cassa uidetur:

    si omnis pater est pater alicuius, aliquis est filius omnis
    patris

Hic enim omnis pater paternitatem suscipere dicitur respectu alicuius filii, cum tamen nullus filius respectu omnis patris habeat filiationem, sed unusquisque respectu sui tantum. Si quis autem de prima propositione dubitauerit, sic ostendatur: uere omnis pater est pater alicuius, quare et iste et ille et similiter alii. Amplius: aut omnis est pater alicuius filii, aut quidam non est pater alicuius filii; aut si quidam non sit pater alicuius filii, non est pater filii: omnis enim filius alicuius est. Si quis autem [dicat] relatiuorum reciprocationem fallere dicat quia signa uniuersalitatis uel particularitatis apponuntur, fallitur. Si quis enim dicat: 'omnis filius est filius omnis patris', potest conuertere sic: 'omnis pater est pater omnis filii', sicut et hic 'omnis homo est similis omni[s] asino': 'omnis asinus est similis omni homini'. Sic quoque et particulariter potest conuerti: 'quidam pater est pater alicuius filii'; 'quidam filius est filius cuiusdam patris'. Sed tunc fortasse cassari dicetur reciprocatio cum simul et uniuersale et /408/ particulare signum apponetur, ut in> priori exemplo. At iam uniuersalis non fuerit data de relatiuis regula, quae consequentiae ex uero et falso coniunctae deseruiat. Falsa est enim propositio quae ait: 'aliquis est, filius omnis patris', quia uera est eius contradictoria: 'nullus est, filius omnis patris', quia neque iste neque ille ac sic de singulis.

Fortasse autem et particularem quae ait: 'aliquis est filius omnis patris' uoluerint ab enumeratione partium patris, huius scilicet patris et illius et singulorum, hoc modo demonstrare: uere aliquis est filius omnis patris, quia aliquis est filius huius patris et aliquis est filius huius et similiter de singulis: quare aliquis est filius omnis patris. Sicut enim pater, cum in subiecto uniuersaliter> ponebatur, per annumerationem suarum partium probaba>tur, quare non etiam cum in determinatione uniuersaliter> ponitur? Quis etiam ad probationem huius propositionis: 'brunellus est similis omni homini' idoneas istas non dicat: 'brunellus est similis Socrati et Platoni et caeteris'? Neque enim impositionem suam mutant, cum in determinatione signa ponuntur. Sed profecto non est idonea probatio ad ostensionem unius particularis plures de eisdem terminis particulares annumerare>. Neque enim ex his duabus: 'quoddam animal est rationale', 'quoddam animal est irrationale' haec ostendi potest: 'quoddam animal est rationale et irrationale' uel ex negatiuis negatiua. Non enim semel dictum 'quoddam' in diuersis accipi potest, sicut pluries prolatum. Est enim et quoddam rationale et quoddam irrationale, sed non idem. Unde nullo modo uerum est 'quoddam est utrumque'. At uero si 'quoddam' semel dictum unum tantum accipitur>, quomodo potest dici quod omnis homo est quidam? Neque enim bene uidetur monstrare ex istis: 'Socrates est quidam', 'Plato est quidam' -- in quibus 'quidam' in diuersis accipitur --, sicut nec ex istis: 'quidam Socrates est', 'quidam est Plato' et sic de singulis, ita: 'quidam est omnis homo'. Sicut enim cum dicitur: 'quidam est Socrates', 'quidam est Plato', per 'quidam' diuersa ponuntur, sic etiam cum dicitur: 'Socrates est quidam', 'Plato est quidam', in quibus 'qui>dam, in diuersis accipitur, per 'quidam' diuersa praedicantur; alioquin falsae essent propositiones. Sicut enim de eodem diuersae non praedicantur essentiae, ita nec idem de diuersis. Neque enim eadem res est diuersae substantiae neque diuersae substantiae eadem essentia. Si enim uel idem de diuersis uel diuersa de eodem dicerentur, ipsa quoque de se inuicem praedicarentur. At uero si diceretur: 'quidam homo est Socrates et Plato et caeteri', ut scilicet 'quidam' semel> acciperetur, esset probatio idonea ut quidam esset omnis homo; uel si ita proferretur: 'Socrates et /409/ Plato et sic caeteri sunt quidam homo', recte omnis homo quidam homo esse uideretur: tunc enim 'quidam' semel posito eadem res acciperetur. Si ergo in 'quidam' semel dicto unum tantum omnium, ut diximus, accipitur, quomodo uera erit 'omnis homo est quidam', quae omni homini quemdam inhaerere dicit? Si enim omni homini quidam inhaeret, et cuidam omnem hominem necesse est inhaerere; unde etiam uera esset 'quidam homo est omnis'. Sicut enim in remotione conuersio tenetur, sic etiam in praedicatione. Nam sicut illud a quo alterum remouetur, ab ipso necesse est remoueri, ita et de quo alterum praedicatur, de ipso necesse est praedicari. Nec rerum conuersio in aliquo fallere potest, sed uocum quandoque constructio idonea non fit ad conuersionem, ueluti in particulari negatiua et uniuersali affirmatiua, quae simpliciter conuerti denegantur, non quidem quantum ad rerum essentiam, sed quantum ad eamdem uocum transpositionem. Cum enim dicimus: 'omnis homo est animal' et in omnibus hominibus aliqua de animalibus ponimus indeterminate, conuertere etiam sic possumus: 'et illa omnia animalia sunt homines', sed non ita: 'omne animal est homo', quippe non omne animal attribuebamus. Cum etiam dicimus: 'quoddam animal non est homo', possumus et secundum rerum essentiam hoc modo conuertere: 'et nullus homo est illud animal'. Quod autem conuersionem nullam natura rerum impediat, sed uocabulorum diuersa secundum signa acceptio, ex singularibus, quarum una est acceptio, patet. Si quis enim dicat: 'omnis homo est Socrates', 'Plato est Socrates', potest etiam conuertere sic>: 'Socrates est omnis homo', 'Socrates est [uel] Plato', uel> 'nullus homo est Socrates, [uel], 'Plato non est Socrates' sic: 'Socrates non est homo', 'Socrates non est Plato'. Sic quoque et in particularibus: 'quidam homo est Socrates', 'Socrates est quidam homo', 'quidam homo non est Socrates', 'Socrates non est quidam homo'.

Non itaque rerum essentia simplicem impedit conuersionem, sed eadem transpositarum uocum acceptio, secundum quod dictum est uniuersalem affirmationem uel particularem negationem eius contradictoriam non habere conuersionem huiusmodi, eo uidelicet quod, sicut> dicimus: 'omnis homo est animal' uel 'quoddam animal non est homo', ita non contingat conuertere: 'omne animal est homo' uel 'quidam homo non est animal'. Hinc quoque scilicet ex eadem uocis demonstratione dictum est uel idem de diuersis praedicari, cum dicitur: 'homo est animal', 'asinus est animal', uel diuersa de eodem, cum dicitur: 'quoddam animal est homo', 'quoddam animal est asinus', secundum id scilicet quod 'animal' uel 'quoddam animal' idem hic et ibi dicant, non tamen idem in re diuersis /410/ inhaeret uel diuersa eidem in re insint. Est itaque identitas tantum, non secundum rerum essentiam, sed secundum uocum denotationem. Si ergo rerum conuersio nusquam fallit, habet haec quoque conuersionem: 'omnis homo est quidam', sicut et illa: 'omnis homo est Socrates', ut scilicet dicamus illum quemdam esse omnem hominem; quod falsum est. Si enim, cum 'quidam' proferimus, unum quemcum>que de omnibus accipimus, cui 'omnem hominem' supponimus, falsum intellectum tenemus. At uero rursus 'homo' tantumdem dicere uidetur, quantum 'quidam homo' tam ex conuersione quam ex aequipollentia particularis et indefinitae. Inde enim 'omnis homo est animal' uel 'Socrates est animal' talem simplicem conuersionem habere uidentur: 'quoddam animal est homo' uel 'quoddam animal est Socrates', quod scilicet tantumdem 'animal' quantum 'quoddam animal' sonabat. Hinc quoque 'animal est homo' et 'quoddam animal est homo' aequales uidentur appellari. Accedit etiam huic significationi impositio singularis numeri, quae fit circa singulos. Unde si uera recipitur 'omnis homo est homo', non uidetur reprobanda 'omnis homo est quidam homo', quae etiam ostendi potest ex falsa sua contradictoria 'quidam homo non est quidam homo'. 'Omne' quoque singillatim omnes, non simul, colligit quorum unusquisque quidam est. Recte igitur in dubietatem ducitur ueritas huius propositionis: 'omnis homo est quidam', quae et uera ex quibusdam et falsa ex quibusdam uidetur. Similiter et ueritas huius: 'omnis pater est pater cuiusdam filii' dubitari potest, cuius conuersio secundum relationem nullo modo uera uidetur, haec scilicet: 'quidam filius est filius omnis patris'. Quae quidem dubitatio ita fortasse solui poterit cum dicitur: 'omnis homo est quidam', si multiplex in sensu multarum propositionum accipiatur et 'quidam' multipliciter acceptum ad singulos hominum referatur, sicut in propositionibus indiuiduorum ex quibus ostenditur, uera est; si autem 'quidam' in demonstratione unius tantum ponatur, falsa est. Similiter pensanda est ueritas uel falsitas huius: 'omnis pater est pater cuiusdam filii', cum uidelicet 'cuiusdam' modo ad unum tantum, modo ad diuersa reducitur; cum uero ad diuersa reducitur et multiplex est propositio, multiplex est etiam reciprocatio et uera sicut prior assignatio. Cum enim dicitur: 'omnis pater est pater cuiusdam', et sic de aliis potest reciprocari ut et quidam sit filius huius et quidam huius etc., illi scilicet quorum patres erant. Quod fortasse in hac propositione intelligi potest: 'omnis patris est quidam filius'. Fortasse enim transpositio promptior est ad ueritatis intelligentiam, secundum id scilicet quod in 'omni' posito singuli colligantur, ad quos quidem in diuersis reducitur. /411/ Cum autem in 'quidam' unus tantum accipitur, falsa est assignatio et falsa reciprocatio.

De loco autem ab integro uel eius partibus post locum a genere et specie egimus>, cum omnis 'totius' inferentiam tractaremus.

A conting>entibus

Nunc igitur de loco a contingentibus disputemus, quorum duae sunt regulae:

    quicquid enim praedicatur de uno contingentium uniuersaliter, et
    de altero particulariter

uel

    quicquid remouetur, similiter

hoc modo:

    si omnis homo est animal, quoddam album est animal
    si nullus homo est animal, quoddam album non est animal

Contingentia autem haec dicimus 'album' et 'hominem', eoquod in parte se contingant; quorum consequentiae maximam tenent probabilitatem.

DE MEDIIS MIXTIS

Sunt quoque et illi medii loci qui ex inhaerentibus et extrinsecis sunt permixti, ut sunt illi qui a gene re et oppsitis simul fiunt uel a specie et oppositis uel a pari et oppositis et quicumque alii ex his sunt permixti. Haec autem est permixtionis traditio: si diuersarum consequentiarum antecedens et consequens per medium coniungantur in unam consequentiam, potest in coniuncta locus assignari permixtus ex illis, ex quibus singulis in prioribus consequentiis assignabatur. Veluti si ex his duabus consequentiis

    si omnis homo est animal, Socrates est animal
    si Socrates est animal, Socrates non est lapis

in quibus loci assignantur, in prima quidem a genere, in secunda uero ab oppositis, talis coniungatur consequentia:

    si omnis homo est animal, Socrates non est lapis

locus simul a genere et opposito dandus est, secundum hoc scilicet quod homo Socratis genus est, id est superius, et animal lapidis oppositum. Si quis etiam ex istis duabus:

    si nullus homo est sanus, Socrates non est sanus
    si Socrates non est sanus, Socrates est aeger

istam coniungat:

    si nullus homo est sanus, Socrates est aeger

illos simul locos in ista assignabit quos in illis diuisim proferebat, a genere scilicet et immediato.

Regulae autem huiusmodi erunt: in priori quidem haec:

    si aliquod oppositorum praedicatur de genere alicuius
    uniuersaliter>, alterum oppositorum remouetur a qualibet specie
    illius generis.

Unde animal oppositum est lapidis et homo genus Socratis; quare si 'animal' praedicatur de 'homine' uniuersaliter, 'lapis' remouetur a 'Socrate'. In secunda uero consequentia haec poterit maxima propositio dari:

    si aliquod immediatorum remouetur a genere alicuius
    uniuersaliter, alterum immediatorum conuenit cuilibet specierum
    eiusdem generis

Videtur autem supraposita de permixtis locis doctrina in hac fallere consequentia:

    si Socrates est homo, est sensibilis

quae ex his duabus nascitur:

    si est homo, est animal
    si est animal, est sensibilis

in quibus loci a specie et a pari assignantur, qui non dantur in ea quae nascitur, immo a specie tantum, id est homine, qui est species sensibilis. Sed etiam a specie et> a pari simul dari potest iuxta hanc regulam:

    si species alicuius generis praedicatur de aliquo, par illius
    generis praedicatur de eodem

Contingit autem ueras uel falsas esse consequentias permixtorum locorum secundum ueritatem uel falsitatem praepositarum consequentiarum ex quibus nascuntur.

Non autem omnes permixtos locos dicimus medios nisi eos, ut dictum est, qui extrinsecitatem aliquam habent et cohaerentiam, etiam si medius adhibeatur locus uel cum extrinseco uel cum inhaerenti, ut ille qui a contingentibus ducitur hoc modo:

    si nullus homo est lapis, quoddam album non est margarita
    si omnis homo est animal, quoddam album non est lapis

Hic igitur locus medius ex medio quo mixtus est, qui, quoniam et extrinsecitatem et cohaerentiam continet, cum quocumque adiungatur, siue cum inhaerenti siui cum extrinseco, locum medium permixtum reddit. /413/

Unde inhaerentes uel extrinseci siue medii dicantur

Nunc autem locorum quos in usum dialectici trifariam partiti fuimus, expedita diuisione, alios inhaerentes alios medios alios extrinsecos appellantes, undi hi inhaerentes, illi extrinseci, alii medii dicantur exponamus. Inhaerentes autem dicti sunt quod ad ea ad quorum inferentiam inducantur secundum uim cohaerentiae quam ad ea habent, afferantur antecedentia, ut species ad genus suum uel unum par ad reliquum etc. Extrinseci uero dicuntur in quorum inferentia non cohaerentia, sed magis remotio esse attenditur. Medii uero quod aeque et cohaerentia et extrinsecitas in eorum inferentia consideretur; nam et relatiuorum ad se et partium ad totum et contingentium inter se quaedam est cohaerentia et disiunctio. Ex oppositione enim quam habent relatiua, extrinsecitatem recipiunt; ex commutatione uero relationis qua> ad se inuicem referuntur ac sine se esse non possunt, quamdam habent inuicem affinitatem adhaerentiae, secundum quam et Themistius et Tullius eorum locos inter inhaerentes posuerunt. Totum etiam parti et adhaerens est et ab ipsa seiunctum; adhaeret quidem secundum id quod in quantitate et constitutione sui eam tenet, secundum quod et ipsi locos eorum inter inhaerentes collocauerunt; disiuncta uero sunt secundum praedicationem; neque enim totum de parte neque pars de toto praedicantur. Contingentia quoque et conueniunt et dissident circa diuersa, ut homo et album circa albos homines iungmtur et a se recedunt in aliis quibus alterum tantum conuenit, ut in lilio, cui album solum conuenit, et in nigro homine, cui tantum homo inest. Hos uero medios qui mixti sunt ex inhaerentia et extrinsecitate quam in partibus habent, medios recte dici apparet.

Haec de locis dicta sunt quorum inferentias uel in necessitate firmatas uel maxima probabilitate suffultas dialecticorum disputatio in usum deduxit. Sunt autem alii quibus dialectici raro ac numquam fere utuntur, quos tamen etiam> Boethius Graeci Themistii atque Romani Tullii diuisiones de locis plene exsecutus non praetermisit. Hos quoque tractabimus> ne quid doctrinae subtrahere uideamur, eaque etiam tractare pigrum non sit quae de diuisionibus eorumdem auctorum restare atque nostro deesse tractatui uidentur; ac prius, sicut ipse Boethius, diuisionem Themistii ponamus.


LIBER SECUNDUS

DE DIVISIONIBUS THEMISTII ET TULLII

DIVISIO THEMISTII

Hic igitur locos differentias, sicut et nos, in tres species partitus, alios inhaerentes alios extrinsecos alios medios appellauit. Inhaerentes quoque, quemadmodum nos superius, in duo diuisit, cum uidelicet alios a substantia, alios a consequenti substantiam assumi dixerit. Quos uero locos a substantia dixit, omnes superius plene tractauimus, et quosdam insuper consequentes substantiam, eos scilicet qui a toto sunt tam generali quam integro, uel a partibus tam diuisiuis quam constitutiuis. Nam locum quoque ab integro uel eius parte inhaerentem tantum uocauit, quem nos tamen medium dici conuenientius ostendimus. Restant autem ex consequentibus substantiam hi quos uel in causis posuit uel a generatione uel a corruptione uel ab usu uel a communiter accidentibus fieri dixit, quos nos quidem prius tractemus quam eos quos ipse uel extrinsecos uel medios supposuit.

At nunc in causis immoremur, quarum proprietates cum plene distinxerimus, qualiter ex eis loci ueniant facilius docebimus, cum ipsae scilicet ad probationem suorum effectuum inducantur.

DE CAUSIS

Causas autem quattuor Boethius computat, efficientem scilicet, materialem, formalem, finalem. Efficientem autem eam descripsit quae mouet atque operatur ubi aliquid explicetur, id est effectus, ut faber, dum cultellum fabricatur, ipsi materiae ferri sua operatione formam cultelli aptando motum praestat ut in cultellum transeat, de qua uberius in sequentibus tractabimus, cum ad species motus ueniemus.

DE MATERIALI

Materialem uero in eam ex qua fit et eam in> qua fit separauit; ex qua fit, id est ferrum, in qua fit, id est incus. Sed haec quidem in qua fit absurde et incongrue materia dicitur, sed ea sola ex qua fit, quae scilicet in substantiam effectus transit, ut animal in hominem, ligna et /415/ lapides in domum. Non autem causam aliquam negamus esse eam in qua fit, sicut est et illa per quam fit, ut ferreus malleus, id est martellus, sed materialem dici prohibemus, tametsi Boethius alios nimium secutus materialem eam> in Topicis suis appellauerit, cum tamen eius locum non posuerit sciens eam non proprie materiam dici. Sola enim materia proprie dicitur ex qua rei substantia constat. Unde et illi qui farinam panis materiam appellant, quam in constitutione panis esse non concedunt, decepti sunt. Neque enim ideo materia putanda quod ab ea panis principium sumpserit, nisi etiam ipsam in sui constitutione retineat, sicut nec forma rei putanda est nisi quae ipsam actualiter informat. Unde et Boethius firmam posuit probationem a materia, cum Mauros inde arma non habere conuincit quod eis ferrum, quod armorum est materia, desit; quae quidem probatio infirma esset, si sine materia materiatum reperiretur, sicut in pane concedunt. Sed procul dubio non est farina panis materia putanda, cum in eius constitutione numquam sit; neque enim iam farina remanet, sed micae. Micae itaque panis materia sunt, non farina.

Nota autem quod ea quae constituta sunt, alia praeiacentem materiam habuerunt, ut nauis -- prius enim ligna fuerunt quam ex eis aut domus aut nauis constituerentur --, alia simul cum materia coeperunt, ut elementa quae in materiam caeterorum corporum prima creata sunt, quae a se ipsis inceperunt. Quae uero primae sunt creaturas nulla praeiacens materia praecessit. Sic et accidentia simul cum materia sua nascuntur. Sed siue tempore praecedat materia materiatum siue non, natura necesse est et dignitate praecedere, secundum id scilicet quod materialiter creat et facit esse; nec aliud quidem putandum est materiatum quam materialis essentia, postquam in eius constitutione est posita. Neque enim animal quod in homine est, id est quod rationalitate et mortalitate est in>formatum, res est alia ab homine, nec ligna aut lapides quae in constitutione domus, aliud putanda sunt a domo. Quae enim essentiae partes sunt, omnes simul acceptae idem prorsus sunt quod totum utpote propria[m] et tota[m] rei essentia[m]; in quid materiam de materiato praedicari omnium auctoritate conuincitur.

DE FORMALI

Forma uero in essentia non componit, sed superueniens substantiae perfectionem effectus reddit, et haec est formalis causa. Sicut enim /416/ absque materia consistere non potest quae ex ipsa componitur substantia, sic nec praeter formam perfici potest, cuius aduentu ipsam compleri ac perfici Porphyrius dixit, ut hominem rationalitatis ac mortalitatis informatione. Fortasse enim substantia hominis in materia generis quodammodo posset consistere, sed praeter differentiarum informationem perfecta[m] non esse.

Non autem omnem formam in causam recipimus, nisi eas tantum quae ad creationem substantiae necessariae sunt ac praeter quas effectus ipse consistere non potest. Quae igitur accidentales sunt, ut albedo Socratis, causae dicendae non sunt, cum nullo modo praeter ea[s] subiecta consistant, immo ipsae propter subiecta. Omnia enim accidentia posteriora sunt suis subiectis atque in eis semper sunt ac per ea subsistunt. Unde magis accidentium causa ex subiectis pendet quam subiectorum ex accidentibus; et sunt quidem fundamenta causae, in quibus accidentia fiunt; quam quidem causam, ut supra meminimus, Boethius non satis commode materiali aggregat. Illam autem per quam fit, ut ea per quae operamur instrumenta, omnino praetermisit, nisi forte et in efficienti tam eam quae efficit quam eam per quam efficit acceperit.

DE FINALI

Finalem uero eam appellauit ut incidere causa est fabricationis cultelli; ideo enim factus est ut per eum incidamus. Quae quidem causa, cum posterior sit temporaliter, maxime tamen praecedit ex proprietate causae. Haec enim est propter quam totum agitur et ad quam tota respicit operatio; et est quidem uictoria causa belli, quia scilicet> intentio est uictoriae, quae compulit hominem ad pugnandum, bellum uero uictoriae, sed hoc quod ex eo contingit, et, nisi praecederet bellum, esse non potuit; bellum uero omnino praeter uictoriam potuit esse, ac secundum hoc quod Tullius effectum uocat, quod Themistius finem appellat.

DE EFFICIENTE

Breuiter autem omnibus causis designatis ad efficientem reuertentes quemdam de ipsa errorem recidamus. Sunt enim qui inter causas efficientes quasdam incommode causas aggregant, ut qui patrem filii causam efficientem confitentur, matrem uero causam in qua fit. Dicunt /417/ enim patrem mouere atque operari, ut aliquid explicetur, quod efficientium proprietas exigit. Sed hi nimirum miror quare et matrem efficientem causam non uocent. Ipsam etiam, dum cohabitat, in motu [esse] necesse est esse atque in eodem pariter operari. At uero si proprietatem efficientium integre pensemus, neuter generantium efficientibus est aggregandus, sed solus Creator, cuius mira et occulta operatio formam infuso semini paulatim adaptat et imprimit. Haec enim sola proprie causa efficiens dicitur quae de subiecta materia operando rei formandae suam formam imprimit operatione, ut faber cultello atque natura homini. Largius tamen efficientem causam in diuisione Tullii Boethius sumens solem quoque efficientem causam diei uocauit, cum uidelicet ait: "causa est efficiens quae quamlibet rem praecedens efficit, non tempore, sed proprietate naturae, ut sol diem." Non enim sol de materia aliqua operando atque ipsam formando diem efficit, sicut faber cultellum aut natura hominem, quae ipso quoque patre defuncto infusum semen in corpus humanum coaptat. Haecque proprie una dicuntur secundum naturam, quae per operationem propriam Deus creat ac format ac perficit; caetera uero quae hominum operatio, ut sunt nauis et domus, nec creantur ab hominibus, quippe nihil substantiae efficitur, sed solae quae iam creatae sunt substantiae coniunguntur, nec una proprie dici possunt, quae scilicet natura substantiae non unit, sed forte per accidens una dici possunt quae sola operatio coniungit. Est itaque creare substantiam ipsam facere, quod solius est Summi Artificis; coniungere uero est iam creata componere, quod hominibus competit. In his ergo homines efficientes esse possunt, quae ad coniunctionem rerum iam a Deo creatarum pertinent; in his uero Deus quae ad creationem attinent, efficere itaque [est] hominum est simpliciter componere, Dei uero substantiam ipsam creare. Si quis autem et ipsos homines creatores, quantum scilicet ad compositionem, praesumat dicere, non est audiendus. Neque enim uel ipsam formam creant, sed aptant componendo subiecta; nec sunt efficientes in creando, sed in aptando. Ipse enim Deus in eorum operatione simul creat quod eorum operatio adaptat. Cum autem et Deus efficiens causa sit, quantum, ut dictum est, ad creationem, et homo quoque quantum ad compositionem, uterque mouet, id est motum praestat ei quod efficitur: Deus quidem secundum generationem, dum substantiam creat, homo uero secundum alterationem, dum compositionem adaptat.

Sed nunc quoque motus species ad horum discretionem tractemus.

/398/ uero quaecumque non sunt homo, sunt non-homo et econuerso, et quaecumque non sunt alba, sunt non-alba et econuerso, et quaecumque non sunt Socrates sunt non-Socrates.

Contingit autem idem plura immediata habere ad diuersa, ut 'rationale' et priuatorium habet et negatiuum, 'irrationale' scilicet et 'non-rationale'; alterum quidem sub animali tantum, quod est 'irrationale', alterum uero, quod infinitum est, per omne esse, quod est 'non-rationa1e.'

Unde manifestum est aliam esse significationem priuatorii quam infiniti uocabuli. Quod enim priuatorium est, non solum priuat contrarium, uerum etiam quamdam ponit formam, ut 'irrationale' non solum rationalitatem expellit, sed etiam irrationalitatem, quae est ei contraria, ponit. Infinitum autem uocabulum solummodo ex remotione finiti omnibus quae in finito non clauduntur, imponitur, ut 'non-rationale' omnibus quae [non] rationalia non sunt, ex communi causa, hac quod rationalia non sunt; secundum quam quidem communem impositionis causam etiam uniuoca quodammodo dici possunt et una terminari definitione, ut ir>rationale: quod non est rationale. Unde manifestum est omnia infinita priuatoriis esse ampliora: omnia enim irrationalia non-rationalia sunt, sed non conuertitur.

Videtur quoque idem diuersa habere immediata per omne esse, ut animal et quaelibet genera uel proprium infinitum et cuiuslibet suae speciei infinitum, ut 'animal' et 'non animal' et 'non-homo': sicut enim omne quod non est animal, est non> animal et econuerso, sic omne quod non est animal est non-homo et econuerso. Quae etiam proponuntur consequentiae immediationis inter illa, et inter ista. Sicut enim dicitur:

    si non est animal, non est animal

et

    si non est animal, est non->animal

ita etiam proponitur:

    si non est animal>, non est homo
    si non est non-homo, est animal

Dicunt tamen quidam non esse ueras huiusmodi consequentias inter 'animal' et 'non-homo', nisi 'non-homo' extra 'animal' tantum accipiatur, quasi scilicet infinitum 'animalis', eo uidelicet quod ex huiusmodi consequentia quae inter affirmationem et negationem proponitur, quattuor fieri syllogismos Boethius docuit, duos quidem lege /399/ complexionis, per positionem scilicet antecedentis et> destructionem consequentis, duos uero alios ex natura oppositionis terminorum, per destructionem scilicet antecedentis et positionem consequentis. Ipse insuper Boethius in eodem Libro Hypotheticorum dixit huiusmodi consequentiam quae inter affirmationem et negationem proponitur, inter contraria tantum proponi, id est inter opposita. Unde etiam oppositionem uolunt habere inter 'non-homo' et 'animal', cum huiusmodi consequentia inter ea proponitur:

    si non est non-homo, est animal

Unde non> infinitum 'hominis' accipiunt 'non-homo' in praemissa consequentia, sed in sensu infiniti 'animalis', nec aliter consequentiam recipiunt. Sed qui de infinito 'animalis' eam recipiunt, de infinito 'hominis' eam> negare non possunt. Infinita enim minorum maiora sunt infinitis maiorum. Quanto enim pauciora sunt ea quae remouentur, tanto plura esse contingit ea a quibus remouentur, et quanto abundat numerus eorum quae sub affirmatione cadunt, tanto decrescit numerus eorum quae sub negatione ueniunt. Cum itaque 'non-homo' infinitum 'hominis' uniuersalius sit infinito 'animalis', remotum remouet illud. Unde et quicquid ad remotionem 'non-animalis' ponitur, idem ad negationem 'non-hominis' sequitur. Amplius: cum ad negationem 'non-hominis' infiniti sui 'hominem' poni concedant, et 'animal' poni ad eamdem necesse est: quod enim antecedens infert, et consequens; species autem ad genus necessario antecedit.

Patet itaque de infinito etiam speciei, sicut de infinito generis, recipiendam esse consequentiam ad nomen generis; ac sic opposita non sunt infinitum speciei et generis nomen, in quibus simul omnes caeterae species eiusdem generis continentur, ut equus, asinus et caeterae quae et non-homo sunt et animal. Sed profecto ea non immediata uoco, sed non-mediata dico. Immediata enim auctoritas tantum opposita uocauit, non-mediata autem sunt quaecumque medium non habent, ut etiam circa corpus non medio colore coloratum 'album' et 'nigrum' non-mediata dicuntur, non immediata. Sicut enim supra dictum est, immediatio contrariorum secundum proprium susceptibile dispensatur. Omnia itaque immediata circa idem non-mediata dicuntur; sed non conuertitur, ut ex praemissis apparet. Sicut autem oppositionem rerum modo secundum praedicationem uel adiacentiae uel essentiae consideramus, modo uero secundum existentiam, sic etiam immediationem. /400/ Secundum adiacentiam quidem sanitas et aegritudo circa animal immediata sunt, corpus uero et spiritus circa substantiam; secundum praedicationem essentiae uel 'homo' et 'non-homo' circa omnia. Nox uero et dies circa tempus immediata sunt non secundum praedicationem aliquam, sed secundum existentiam, hoc modo scilicet quod quolibet tempore existente uel nox uel dies existere dicitur.

DE COMPLEXIS

Sunt autem complexa immediata, ut sunt affirmatio et negatio diuidentes et quaecumque propositiones oppositae uerum falsumque diuidunt. Sicut autem in incomplexis alia per omne esse alia circa quoddam contingebat immediata esse, ita et hic uidetur. Sunt enim per omne esse affirmatio et negatio immediatae, secundum id scilicet quod de omni re, siue sit siue non sit, semper altera uera est et altera falsa. Circa praedicationem uero 'animalis' propositiones de 'sano' et 'aegro' immediatae sunt, ut circa istam:

    Socrates est animal

istae duae:

    Socrates est sanus
    Socrates est aeger

Nunc autem omnium immediatorum natura pertractata ad eorum consequentias ueniamus inferentiae, quarum secundum uim immediationis haec communis est regula ut:

    altero ablato alterum ponatur

hoc modo:

    si Socrates non est sanus, est aegere
    si non est spiritus, est corpus
    si nox non existit, dies est
    si non est equus, est non-equus
    si non est uera "Socrates est homo," uera est> "Socrates non est
    homo"

uel

    si non est uera "Socrates est sanus," uera est "Socrates est
    aeger"

Est autem communis sententia nulla necessitate fulciri huiusmodi consequentias quae inter negationem et affirmationem proponuntur, sed semper earum ueritatem con>stantiarum adiunctione egere, quae de his fiat circa quae sunt immediata, ueluti si talis proponatur consequentia de Socrate:

    si non est sanus, est aeger

falsa est, nisi constantia suppleatur, haec scilicet: 'cum sit animal'. Si enim quia Socrates non est sanus est aeger, et quia non est est aeger; unde etiam sequitur quod si non est, est. Patet quoque simili argumentatione et illud extrahi: /401/

    si nulla res est, aliqua res est

Ideoque omnes ad consecutionem ueritatis iudicant apponendam esse constantiam de 'animali', circa quod sunt immediata:

    si non est sanum est aegrum, cum sit animal

DE CONSTANTIA

Sed hic quidem positionem constantiae inspiciamus ac cui in consequentia adiungatur inquiramus. Dicunt tamen quidam quod nec de consequentia sit nec inter partes consequentiae recipienda, sed cum hoc totum:

    si non est sanum est aegrum, cum sit animal

unum uerum dicunt, necesse est propositionem esse; unde aut categorica aut hypothetica. At uero categoricam non esse patet; unde hypotheticam esse constat. Si autem illud totum hypothetica est propositio, et ipsa quoque constantia pars est hypotheticae propositionis; unde et consequentiae partem oportet esse. Cum autem pars sit consequentiae, restat quaerere utrum sit antecedens aut consequens aut aliqua pars eorum. Sed sunt qui de antecedenti neque de consequenti eam esse uolunt, sed quidem utrique necessarium, cuius adiumento ex antecedenti consequens proueniat, ex negatione scilicet quae ait: 'Socrates non est sanus', affirmatio quae proponit: 'Socrates est aeger'. Sed ad istam quidem consecutionem nihil iuuare potest, quae scilicet fit inter negationem et affirmationem. Impossibile est enim sequi ex negatione affirmationem; quare impossibile ex earum consecutione ostensum est sequi. Id uero quod impossibile est, nullo adiumento fieri potest et quicquid nititur ut fiat, in cassum agit. Quis itaque dicat constantiam eam ueram consecutionem reddere, quae uera esse non possit, eam scilicet quae simpliciter inter negationem et affirmationem, cui tantum ipsa apponitur? Quodsi tantum tota uera est consequentia, in qua etiam constantia concluditur per adiunctionem ipsius, et ipsa quoque constantia in partes consequentiae, ut dictum est, uenit. Quarum nullam uel ratio uel auctoritas nouit nisi conditionem et quae in antecedenti et consequenti per eam coniunctis continentur.

Utrum ergo constantiam antecedens uel consequens uel eorum partem annuamus, diligenter inquirendum est. Quod facilius fiet, si illius particulae 'cum' quae apponitur, significationes inquiramus. Est autem illud modo temporale modo causale modo conditionale. Temporale quidem ponitur, cum dicitur: 'cum caelum rotundum est, ignis /402/ calidus est'; causale uero hoc loco: 'suspende eum, cum sit fur', id est 'quia est fur'; conditionale uero cum pro 'si' coniunctione accipitur, ueluti in hac consequentia:

    cum est homo, est animal

quam eiusdem potestatis esse cum ista:

    si est homo, est animal

Boethius in Topicis suis docuit.

Dicunt autem quidam quod conditionale sit in superiori consequentia categoricamque illam: 'Socrates est animal' cum illa consequentia coniungat:

    si non est sanus, est aeger

ac si ita dicatur:

    si Socrates est animal sequitur si non est sanus est aeger

Sed tunc quidem plane falsa est tota consequentia, quippe uerum est antecedens et falsum consequens.

Dicetur fortasse quod in consequenti consequentia ipsa ponatur constantia antecedente sola negatione hoc modo:

    si non est sanum sequitur cum est animal est aegrum

id est

    si est animal, est aegrum

quae etiam falsa est eadem causa qua superiori; fortasse Socrates sanus non est, non quantum 'animal' positum ponit 'aegrum', cum sit uniuersalius. Si uero consequentiam antecedere facias et sequi negationem categoricam hoc modo:

    si quia est animal non est sanum, est aegrum

falsa etiam erit haec consecutio; consecutio enim praedicationem non exigit. Quocumque itaque conditionale uerteris, falsa est consecutio.

Si uero ipsum causale sumpseris, nusquam potes ipsum competenter locare, ut ueritatem consequentiae conserues. Si enim dixeris:

    si non est sanum quia est animal est aegrum

falsa erit consequentia. Talis enim> est sensus categoricae causalis: 'est sanum quia est animal', id est: ita quod animal est, inde sanum. Unde sequitur 'quia est' et in primum inconueniens reuertitur: 'si non est, est'. Si uero antecedenti causa apponatur, hoc modo:

    si quare est animal non est sanum, est aegrum'

falsa etiam erit consecutio. Sequitur enim ex ea: /403/

    si quia est animal [non]nulla qualitate formatur, est aegrum

quod omnino falsum est, cum antecedens consequens ipsum auferat. Quod enim nulla qualitate formaretur, aegritudinem non haberet. Si uero causam toti hypotheticae apponas hoc modo:

    si non est sanum est aegrum, cum est animal

id est: quia est animal, uera est de eo illa consequentia, falsum est omnino; neque enim uel hoc quod est> animal uel aliquid aliud, causa est ueritatis consequentiae ne>que ille effectus, cum nullo modo esse queat. Unde nec causale illud 'cum' potest accipi.

Sed nec fortasse temporale. Si enim temporale sit, oportet ut alicui illud cui apponitur, temporaliter coniungat siue antecedenti siue consequenti seu toti consequentiae. Toti quidem hypotheticae hoc modo:

    cum est animal sequitur si non est sanum est aegrum

consequenti uero sic:

    si non est sanum cum est animal est aegrum

antecedenti uero ita:

    si cum est animal non est sanum est aegrum

Sed si quidem toti consequentiae copulaueris, falsum proferes. Falsum est enim ut quo tempore categorica uera est, hypothetica sit uera, quae nullo tempore uera esse potest; uera tamen est categorica. Si uero consequenti adiungatur non minus falsa consecutio apparet: si enim quando est animal, est aegrum, oportet simul utrumque esse; unde et in primum inconueniens rursus incidimus. Si uero antecedenti adiunxeris hoc modo:

    si cum est animal non est sanum est aegrum

id est

    si in eodem tempore et est animal et non est sanum, tunc est
    aegrum

fortassis uera est consecutio, sed iam ab immediatis locus esse non poterit. Non enim uis inferentiae in 'sano' tantum, sed in 'animali' consistit, ac si ita diceremus:

    si est animal quod non est sanum, tunc est aegrum

Unde potius locus a descriptione esse uidetur quam ab immediatis. Nam 'animal quod non est sanum' 'aegri' descriptio potest esse; et bene quidem postquam apposita est constantia, ab immediatis esse negatur. Sed tantum assignari potest ab immediatis, cum simpliciter consequentia profertur, quantum quidem ad probabilitatem consecutionis, non quantum ad ueritatem attinet.

/404/ Patet itaque ipsam constantiam de antecedenti esse ac duas simul antecedere propositiones. Sed nec adhuc fortasse una satis est constantia ad ueritatem consequentiae, quia et adhuc forsitan in inconueniens incidemus. Si enim quia est animal et non est sanum, est aegrum, et quia est> animal et nullo animalis accidenti formatum, est sanum, uel ita: et quia est animal uel neque sanum neque est aegrum. Illi quoque qui locum ab oppositis non calumniantur, tale inconueniens uitare non possunt:

    si est animal et lapis, est sanum

uel qui locum a parte diuisibili uel a subiecto tenent, istud:

    si est sanum et lapis, est aegrum

Videtur itaque mihi et alia apponi constantia quae est huiusmodi:

    cum> omne animal quod non est sanum est aegrum

atque ita dicatur:

    si Socrates non est sanus cum sit animal et omne animal quod non
    est sanum sit aegrum, tunc est aeger

Sicut autem consequentiis apponuntur, sic regulis earum oportet addere, ut istas regulae superioris consequentiae:

    si aliquod immediatum remouetur ab aliquo et illud sub eo maneat
    circa quod sunt immediata, ac si scilicet diceremus sub eo cuius
    omnia quae non sunt unum immediatorum, sunt alterum, ipsum
    alterum de eodem praedicatur

ut si 'sanum' remouetur a 'Socrate' et ipse sub 'animali' sit, cuius omnia quae non sunt sana, sunt aegra, ipse profecto aeger est. Quam quidem regulam non esse maximam propositionem patet ex assumptionum natura superius digesta. Postquam enim in antecedenti habitudinis est assignatio, maxima non potest esse propositio.

DE LOCIS A CONSTANTIIS>

Cum autem constantia antecedenti adiungenda sit unumque cum alio antecedens faciat, manifestum est: quicquid ad consequens consequitur, et ad ipsam constantiam cum propositione cui adiungitur, aut quicquid ipsam propositionem cui adiungitur inferet, inferet quoque earum consequens. Hoc autem ideo dicimus quod sunt quidam qui eam consequentiam quae constantiam tenet, ad> extremorum coniunctionem idoneam esse negent nec posse ex ea argumentari dicunt, ubi constantia fuerit apposita. Habent enim per admixtionem eiusdem ad> extremorum coniunctionem plura inconuenientia, ueluti cum dicitur: /405/

    si non est corpus, non est sanum
    si non est sanum cum sit animal, est aegrum
    quare si non est corpus, est aegrum

quod omnino falsum apparet. Et bene quidem hoc loco cohaerentiae extremorum resistunt, cum non sit idem medius terminus. Cum enim in prima consequentia una tantum sequatur propositio, in secunda duae antecedunt; unde nec media est consequentia. At uero si utraeque sequerentur in prima, sicut et antecedunt in secunda, non posset extremorum cohaerentia fallere. Unde non natura constantiae coniunctionem extremorum impedit, sed medii termini absentia. Si enim ita diceretur:

    si non est corpus cum est animal, non est sanum
    si non est sanum cum est animal, est aegrum

necessario inferretur:

    si non est corpus, est aegrum

Atqui primae consequentiae falsitas omnibus est manifesta.

Unde autem constantia dicta sit ea propositio cui praeponitur 'cum', et unde non> alia, solet quaeri. Ac fortasse uidetur alia inde non debere dici constantia quod secundum terminorum habitudinem in inferentia ipsius ad ultimam locus assignari ualeat, et ita principaliter in ea uim inferentiae consistere atque ideo non constantiam debere uocari, sed quasi antecedens cui constantia apponatur. Sed quid dixerimus constantiam cum ita proponemus:

    si est animal cum non sit sanum, est aegrum
    si est rationale cum sit mortale, est homo

In prima enim consequentia illa propositio cui 'cum' praeponitur, inferentiam principaliter tenere uidetur ex habitudine terminorum; in secunda uero nulla est antecedentium quae secundum dispositionem consequentiae ex habitudine terminorum inferentiam tenere uidetur. Constantiam itaque non aliunde uocari aestimo quam> quia cum alia in antecedenti consistit, cui per temporale aduerbium coniungitur.

Est autem annotandum omnes consequentias quas simplices superius denegabamus, constantiarum adiumento ueritatem recipere. Quae quidem uel secundum formam syllogismi aggregentur uel tale quid exigant quod in formam syllogismi possit adiungi, ueluti cum ex propositis ueram uolumus facere consequentiam uel ex aliis quae simplices consequentias non reddunt ueras, appositione constantiarum eas ueras efficiemus hoc modo: /406/

    si Socrates est homo et nullus homo est lapis, Socrates non est
    lapis

uel ita:

    si Socrates est homo et homo et lapis sint opposita, Socrates non
    est lapis

Et prima quidem consequentia formam habet syllogismi. In alia uero propositio de habitudine terminorum infertur, quae eam exigit quae formam syllogismi faciebat, haec scilicet: 'homo et lapis sunt opposita' istam: 'nullus homo est lapis'.

Est etiam illud praenoscendum nihil de constantiis quae necesse sunt, ad consecutionem esse praetermittendum, cum mediae disponuntur consequentiae, ut extremorum fiat coniunctio; quae quidem coniungi non possunt nisi firmissimo necessitatis uinculo astringantur et sint necessariae omnes quae in ea ponantur consequentiae. Cum autem non ad extremorum coniunctionem uel ad alicuius probationem> tota inducitur consequentia, sed in ipsa aliquid comprobatur, ipsum uidelicet consequens ex antecedenti, non uidetur multum necessaria appositio constantiae, eoquod certa sit nec ad fidem desit. Et si apponatur, nihil propter fidem consequentis est amplius demonstrandum de assumptione quam si> ipsa deesset, quippe ipsa certa est, ueluti si demonstrare uelimus quod Socrates sit aeger talemque proponamus consequentiam:

    si non est sanus, est aeger

uolentes ex remotione 'sani' 'aegrum' comprobare, licet consequentiae ueritatem constantiis egere sciamus, tamen eas superflue requireremus quas omnes ueras esse cognoscimus.

Atque haec de locis extrinsecis dicta sufficiant. Nunc uero ad medios ueniamus.

DE LOCIS MEDIIS

Quorum alii in relatiuis, alii in toto seu partibus, alii in excedentibus et excessis continentur -- qui simplices sunt -- alii permixti sunt ex suprapositis inhaerentibus et extrinsecis.

DE LOCO A RELATIVIS

Fit autem locus a relatiuis extrinsecus cum ita proponitur:

    si pater est, filius est

Proponi potest de relationibus ipsis in essentia hoc modo:

    si paternitas est, filiatio est

uel

    si non est haec, nec illa
    si pater non est, filius non est

Similiter et hae quidem omnes per simplex esse fiunt, in quarum uidelicet partibus esse simpliciter praedicatur uel remouetur. Hae uero aliae inter eadem circa tertium proponuntur:

    si iste est pater illius, ille est filius istius

Quae quidem omnes in eo necessariae uidentur quod impossibile est esse antecedens absque consequenti. Nos autem id sufficere ad necessitatem consecutionis non concedimus, nisi etiam in antecedenti consequens, ut supra docuimus, intelligatur. Alioquin et consequentiae oppositorum necessariae uiderentur. Nos autem nullam necessitatem consequentiae inter diuersas rerum essentias admittimu, quod etiam superius ex inductione inconuenientium confirmauimus.

Sunt autem praemissarum consequentiarum propositiones maximae:

    si quid uno relatiuorum formatum exstiterit, et aliquid altero
    formatum necesse est esse
    si unum relatiuorum fuerit, et alterum
    si aliquod relatiuorum inerit alicui respectu alterius, alterum
    relatiuorum inerit alteri respectu eiusdem;

quae tamen regula in his terminis cassa uidetur:

    si omnis pater est pater alicuius, aliquis est filius omnis
    patris

Hic enim omnis pater paternitatem suscipere dicitur respectu alicuius filii, cum tamen nullus filius respectu omnis patris habeat filiationem, sed unusquisque respectu sui tantum. Si quis autem de prima propositione dubitauerit, sic ostendatur: uere omnis pater est pater alicuius, quare et iste et ille et similiter alii. Amplius: aut omnis est pater alicuius filii, aut quidam non est pater alicuius filii; aut si quidam non sit pater alicuius filii, non est pater filii: omnis enim filius alicuius est. Si quis autem [dicat] relatiuorum reciprocationem fallere dicat quia signa uniuersalitatis uel particularitatis apponuntur, fallitur. Si quis enim dicat: 'omnis filius est filius omnis patris', potest conuertere sic: 'omnis pater est pater omnis filii', sicut et hic 'omnis homo est similis omni[s] asino': 'omnis asinus est similis omni homini'. Sic quoque et particulariter potest conuerti: 'quidam pater est pater alicuius filii'; 'quidam filius est filius cuiusdam patris'. Sed tunc fortasse cassari dicetur reciprocatio cum simul et uniuersale et /408/ particulare signum apponetur, ut in> priori exemplo. At iam uniuersalis non fuerit data de relatiuis regula, quae consequentiae ex uero et falso coniunctae deseruiat. Falsa est enim propositio quae ait: 'aliquis est, filius omnis patris', quia uera est eius contradictoria: 'nullus est, filius omnis patris quia neque iste neque ille ac sic de singulis.

Fortasse autem et particularem quae ait: 'aliquis est filius omnis patris' uoluerint ab enumeratione partium patris, huius scilicet patris et illius et singulorum, hoc modo demonstrare: uere aliquis est filius omnis patris, quia aliquis est filius huius patris et aliquis est filius huius et similiter de singulis: quare aliquis est filius omnis patris. Sicut enim pater, cum in subiecto uniuersaliter> ponebatur, per annumerationem suarum partium probaba>tur, quare non etiam cum in determinatione uniuersaliter> ponitur? Quis etiam ad probationem huius propositionis: 'brunellus est similis omni homini' idoneas istas non dicat: 'Brunellus est similis Socrati et Platoni et caeteris'? Neque enim impositionem suam mutant, cum in determinatione signa ponuntur. Sed profecto non est idonea probatio ad ostensionem unius particularis plures de eisdem terminis particulares annumerare>. Neque enim ex his duabus: 'quoddam animal est rationale', 'quoddam animal est irrationale' haec ostendi potest: 'quoddam animal est rationale et irrationale' uel ex negatiuis negatiua. Non enim semel dictum 'quoddam' in diuersis accipi potest, sicut pluries prolatum. Est enim et quoddam rationale et quoddam irrationale, sed non idem. Unde nullo modo uerum est 'quoddam est utrumque'. At uero si 'quoddam semel dictum unum tantum accipitur>, quomodo potest dici quod omnis homo est quidam? Neque enim bene uidetur monstrare ex istis: 'Socrates est quidam', 'Plato est quidam' -- in quibus 'quidam' in diuersis accipitur --, sicut nec ex istis: 'quidam Socrates est', 'quidam est Plato' et sic de singulis, ita: 'quidam est omnis homo'. Sicut enim cum dicitur: 'quidam est Socrates', 'quidam est Plato', per 'quidam' diuersa ponuntur, sic etiam cum dicitur: 'Socrates est quidam', 'Plato est quidam', in quibus 'qui>dam, in diuersis accipitur, per 'quidam' diuersa praedicantur; alioquin falsae essent propositiones. Sicut enim de eodem diuersae non praedicantur essentiae, ita nec idem de diuersis. Neque enim eadem res est diuersae substantiae neque diuersae substantiae eadem essentia. Si enim uel idem de diuersis uel diuersa de eodem dicerentur, ipsa quoque de se inuicem praedicarentur. At uero si diceretur: 'quidam homo est Socrates et Plato et caeteri', ut scilicet 'quidam' semel> acciperetur, esset probatio idonea ut quidam esset omnis homo; uel si ita proferretur: 'Socrates et /409/ Plato et sic caeteri sunt quidam homo', recte omnis homo quidam homo esse uideretur: tunc enim 'quidam' semel posito eadem res acciperetur. Si ergo in 'quidam' semel dicto unum tantum omnium, ut diximus, accipitur, quomodo uera erit 'omnis homo est quidam', quae omni homini quemdam inhaerere dicit? Si enim omni homini quidam inhaeret, et cuidam omnem hominem necesse est inhaerere; unde etiam uera esset 'quidam homo est omnis'. Sicut enim in remotione conuersio tenetur, sic etiam in praedicatione. Nam sicut illud a quo alterum remouetur, ab ipso necesse est remoueri, ita et de quo alterum praedicatur, de ipso necesse est praedicari. Nec rerum conuersio in aliquo fallere potest, sed uocum quandoque constructio idonea non fit ad conuersionem, ueluti in particulari negatiua et uniuersali affirmatiua, quae simpliciter conuerti denegantur, non quidem quantum ad rerum essentiam, sed quantum ad eamdem uocum transpositionem. Cum enim dicimus: 'omnis homo est animal' et in omnibus hominibus aliqua de animalibus ponimus indeterminate, conuertere etiam sic possumus: 'et illa omnia animalia sunt homines', sed non ita: 'omne animal est homo', quippe non omne animal attribuebamus. Cum etiam dicimus: 'quoddam animal non est homo', possumus et secundum rerum essentiam hoc modo conuertere: 'et nullus homo est illud animal'. Quod autem conuersionem nullam natura rerum impediat, sed uocabulorum diuersa secundum signa acceptio, ex singularibus, quarum una est acceptio, patet. Si quis enim dicat: 'omnis homo est Socrates', 'Plato est Socrates', potest etiam conuertere sic>: 'Socrates est omnis homo', 'Socrates est [uel] Plato', uel> 'nullus homo est Socrates, [uel], 'Plato non est Socrates' sic: 'Socrates non est homo', 'Socrates non est Plato'. Sic quoque et in particularibus: 'quidam homo est Socrates', 'Socrates est quidam homo', 'quidam homo non est Socrates', 'Socrates non est quidam homo'.

Non itaque rerum essentia simplicem impedit conuersionem, sed eadem transpositarum uocum acceptio, secundum quod dictum est uniuersalem affirmationem uel particularem negationem eius contradictoriam non habere conuersionem huiusmodi, eo uidelicet quod, sicut> dicimus: 'omnis homo est animal' uel 'quoddam animal non est homo', ita non contingat conuertere: 'omne animal est homo' uel 'quidam homo non est animal'. Hinc quoque scilicet ex eadem uocis demonstratione dictum est uel idem de diuersis praedicari, cum dicitur: 'homo est animal', 'asinus est animal', uel diuersa de eodem, cum dicitur: 'quoddam animal est homo', 'quoddam animal est asinus', secundum id scilicet quod 'animal' uel 'quoddam animal' idem hic et ibi dicant, non tamen idem in re diuersis /410/ inhaeret uel diuersa eidem in re insint. Est itaque identitas tantum, non secundum rerum essentiam, sed secundum uocum denotationem. Si ergo rerum conuersio nusquam fallit, habet haec quoque conuersionem: 'omnis homo est quidam', sicut et illa: 'omnis homo est Socrates', ut scilicet dicamus illum quemdam esse omnem hominem; quod falsum est. Si enim, cum 'quidam' proferimus, unum quemcum>que de omnibus accipimus, cui 'omnem hominem' supponimus, falsum intellectum tenemus. At uero rursus 'homo' tantumdem dicere uidetur, quantum 'quidam homo' tam ex conuersione quam ex aequipollentia particularis et indefinitae. Inde enim 'omnis homo est animal' uel 'Socrates est animal' talem simplicem conuersionem habere uidentur: 'quoddam animal est homo' uel 'quoddam animal est Socrates', quod scilicet tantumdem 'animal' quantum 'quoddam animal' sonabat. Hinc quoque 'animal est homo' et 'quoddam animal est homo' aequales uidentur appellari. Accedit etiam huic significationi impositio singularis numeri, quae fit circa singulos. Unde si uera recipitur 'omnis homo est homo', non uidetur reprobanda 'omnis homo est quidam homo', quae etiam ostendi potest ex falsa sua contradictoria 'quidam homo non est quidam homo'. 'Omne' quoque singillatim omnes, non simul, colligit quorum unusquisque quidam est. Recte igitur in dubietatem ducitur ueritas huius propositionis: 'omnis homo est quidam', quae et uera ex quibusdam et falsa ex quibusdam uidetur. Similiter et ueritas huius: 'omnis pater est pater cuiusdam filii' dubitari potest, cuius conuersio secundum relationem nullo modo uera uidetur, haec scilicet: 'quidam filius est filius omnis patris'. Quae quidem dubitatio ita fortasse solui poterit cum dicitur: 'omnis homo est quidam', si multiplex in sensu multarum propositionum accipiatur et 'quidam' multipliciter acceptum ad singulos hominum referatur, sicut in propositionibus indiuiduorum ex quibus ostenditur, uera est; si autem 'quidam' in demonstratione unius tantum ponatur, falsa est. Similiter pensanda est ueritas uel falsitas huius: 'omnis pater est pater cuiusdam filii', cum uidelicet 'cuiusdam' modo ad unum tantum, modo ad diuersa reducitur; cum uero ad diuersa reducitur et multiplex est propositio, multiplex est etiam reciprocatio et uera sicut prior assignatio. Cum enim dicitur: 'omnis pater est pater cuiusdam', et sic de aliis potest reciprocari ut et quidam sit filius huius et quidam huius etc., illi scilicet quorum patres erant. Quod fortasse in hac propositione intelligi potest: 'omnis patris est quidam filius'. Fortasse enim transpositio promptior est ad ueritatis intelligentiam, secundum id scilicet quod in 'omni' posito singuli colligantur, ad quos quidem in diuersis reducitur. /411/ Cum autem in 'quidam' unus tantum accipitur, falsa est assignatio et falsa reciprocatio.

De loco autem ab integro uel eius partibus post locum a genere et specie egimus>, cum omnis 'totius' inferentiam tractaremus.

A CONTING>ENTIBUS

Nunc igitur de loco a contingentibus disputemus, quorum duae sunt regulae:

    quicquid enim praedicatur de uno contingentium uniuersaliter, et
    de altero particulariter

uel:

    quicquid remouetur similiter

hoc modo:

    si omnis homo est animal, quoddam album est animal
    si nullus homo est animal, quoddam album non est animal

Contingentia autem haec dicimus 'album' et 'hominem', eoquod in parte se contingant; quorum consequentiae maximam tenent probabilitatem.

DE MEDIIS MIXTIS

Sunt quoque et illi medii loci qui ex inhaerentibus et extrinsecis sunt permixti, ut sunt illi qui a gene re et oppsitis simul fiunt uel a specie et oppositis uel a pari et oppositis et quicumque alii ex his sunt permixti. Haec autem est permixtionis traditio: si diuersarum consequentiarum antecedens et consequens per medium coniungantur in unam consequentiam, potest in coniuncta locus assignari permixtus ex illis, ex quibus singulis in prioribus consequentiis assignabatur. Veluti si ex his duabus consequentiis:

    si omnis homo est animal, Socrates est animal
    si Socrates est animal, Socrates non est lapis

in quibus loci assignantur, in prima quidem a genere, in secunda uero ab oppositis, talis coniungatur consequentia:

    si omnis homo est animal, Socrates non est lapis

locus simul a genere et opposito dandus est, secundum hoc scilicet quod homo Socratis genus est, id est superius, et animal lapidis oppositum. Si quis etiam ex istis duabus:

    si nullus homo est sanus, Socrates non est sanus
    si Socrates non est sanus, Socrates est aeger

istam coniungat:

    si nullus homo est sanus, Socrates est aeger

illos simul locos in ista assignabit quos in illis diuisim proferebat, a genere scilicet et immediato.

Regulae autem huiusmodi erunt: in priori quidem haec:

    si aliquod oppositorum praedicatur de genere alicuius
    uniuersaliter>, alterum oppositorum remouetur a qualibet specie
    illius generis.

Unde animal oppositum est lapidis et homo genus Socratis; quare si 'animal' praedicatur de 'homine' uniuersaliter, 'lapis' remouetur a 'Socrate'. In secunda uero consequentia haec poterit maxima propositio dari:

    si aliquod immediatorum remouetur a genere alicuius
    uniuersaliter, alterum immediatorum conuenit cuilibet specierum
    eiusdem generis

Videtur autem supraposita de permixtis locis doctrina in hac fallere consequentia:

    si Socrates est homo, est sensibilis

quae ex his duabus nascitur:

    si est homo, est animal
    si est animal, est sensibilis

in quibus loci a specie et a pari assignantur, qui non dantur in ea quae nascitur, immo a specie tantum, id est homine, qui est species sensibilis. Sed etiam a specie et> a pari simul dari potest iuxta hanc regulam:

    si species alicuius generis praedicatur de aliquo par illius
    generis praedicatur de eodem

Contingit autem ueras uel falsas esse consequentias permixtorum locorum secundum ueritatem uel falsitatem praepositarum consequentiarum ex quibus nascuntur.

Non autem omnes permixtos locos dicimus medios nisi eos, ut dictum est, qui extrinsecitatem aliquam habent et cohaerentiam, etiam si medius adhibeatur locus uel cum extrinseco uel cum inhaerenti, ut ille qui a contingentibus ducitur hoc modo:

    si nullus homo est lapis, quoddam album non est margarita
    si omnis homo est animal, quoddam album non est lapis

Hic igitur locus medius ex medio quo mixtus est, qui, quoniam et extrinsecitatem et cohaerentiam continet, cum quocumque adiungatur, siue cum inhaerenti siui cum extrinseco, locum medium permixtum reddit. /413/

UNDE INHAERENTES VEL EXTRINSECI SIVE MEDII DICANTUR

Nunc autem locorum quos in usum dialectici trifariam partiti fuimus, expedita diuisione, alios inhaerentes alios medios alios extrinsecos appellantes, undi hi inhaerentes, illi extrinseci, alii medii dicantur exponamus. Inhaerentes autem dicti sunt quod ad ea ad quorum inferentiam inducantur secundum uim cohaerentiae quam ad ea habent, afferantur antecedentia, ut species ad genus suum uel unum par ad reliquum etc. Extrinseci uero dicuntur in quorum inferentia non cohaerentia, sed magis remotio esse attenditur. Medii uero quod aeque et cohaerentia et extrinsecitas in eorum inferentia consideretur; nam et relatiuorum ad se et partium ad totum et contingentium inter se quaedam est cohaerentia et disiunctio. Ex oppositione enim quam habent relatiua, extrinsecitatem recipiunt; ex commutatione uero relationis qua> ad se inuicem referuntur ac sine se esse non possunt, quamdam habent inuicem affinitatem adhaerentiae, secundum quam et Themistius et Tullius eorum locos inter inhaerentes posuerunt. Totum etiam parti et adhaerens est et ab ipsa seiunctum; adhaeret quidem secundum id quod in quantitate et constitutione sui eam tenet, secundum quod et ipsi locos eorum inter inhaerentes collocauerunt; disiuncta uero sunt secundum praedicationem; neque enim totum de parte neque pars de toto praedicantur. Contingentia quoque et conueniunt et dissident circa diuersa, ut homo et album circa albos homines iungmtur et a se recedunt in aliis quibus alterum tantum conuenit, ut in lilio, cui album solum conuenit, et in nigro homine, cui tantum homo inest. Hos uero medios qui mixti sunt ex inhaerentia et extrinsecitate quam in partibus habent, medios recte dici apparet.

Haec de locis dicta sunt quorum inferentias uel in necessitate firmatas uel maxima probabilitate suffultas dialecticorum disputatio in usum deduxit. Sunt autem alii quibus dialectici raro ac numquam fere utuntur, quos tamen etiam> Boethius Graeci Themistii atque Romani Tullii diuisiones de locis plene exsecutus non praetermisit. Hos quoque tractabimus> ne quid doctrinae subtrahere uideamur, eaque etiam tractare pigrum non sit quae de diuisionibus eorumdem auctorum restare atque nostro deesse tractatui uidentur; ac prius, sicut ipse Boethius, diuisionem Themistii ponamus.


LIBER SECUNDUS

DE DIVISIONIBUS THEMISTII ET TULLII

DIVISIO THEMISTII

Hic igitur locos differentias, sicut et nos, in tres species partitus, alios inhaerentes alios extrinsecos alios medios appellauit. Inhaerentes quoque, quemadmodum nos superius, in duo diuisit, cum uidelicet alios a substantia, alios a consequenti substantiam assumi dixerit. Quos uero locos a substantia dixit, omnes superius plene tractauimus, et quosdam insuper consequentes substantiam, eos scilicet qui a toto sunt tam generali quam integro, uel a partibus tam diuisiuis quam constitutiuis. Nam locum quoque ab integro uel eius parte inhaerentem tantum uocauit, quem nos tamen medium dici conuenientius ostendimus. Restant autem ex consequentibus substantiam hi quos uel in causis posuit uel a generatione uel a corruptione uel ab usu uel a communiter accidentibus fieri dixit, quos nos quidem prius tractemus quam eos quos ipse uel extrinsecos uel medios supposuit.

At nunc in causis immoremur, quarum proprietates cum plene distinxerimus, qualiter ex eis loci ueniant facilius docebimus, cum ipsae scilicet ad probationem suorum effectuum inducantur.

DE CAUSIS

Causas autem quattuor Boethius computat, efficientem scilicet, materialem, formalem, finalem. Efficientem autem eam descripsit quae mouet atque operatur ubi aliquid explicetur, id est effectus, ut faber, dum cultellum fabricatur, ipsi materiae ferri sua operatione formam cultelli aptando motum praestat ut in cultellum transeat, de qua uberius in sequentibus tractabimus, cum ad species motus ueniemus.

DE MATERIALI

Materialem uero in eam ex qua fit et eam in> qua fit separauit; ex qua fit, id est ferrum, in qua fit, id est incus. Sed haec quidem in qua fit absurde et incongrue materia dicitur, sed ea sola ex qua fit, quae scilicet in substantiam effectus transit, ut animal in hominem, ligna et /415/ lapides in domum. Non autem causam aliquam negamus esse eam in qua fit, sicut est et illa per quam fit, ut ferreus malleus, id est martellus, sed materialem dici prohibemus, tametsi Boethius alios nimium secutus materialem eam> in Topicis suis appellauerit, cum tamen eius locum non posuerit sciens eam non proprie materiam dici. Sola enim materia proprie dicitur ex qua rei substantia constat. Unde et illi qui farinam panis materiam appellant, quam in constitutione panis esse non concedunt, decepti sunt. Neque enim ideo materia putanda quod ab ea panis principium sumpserit, nisi etiam ipsam in sui constitutione retineat, sicut nec forma rei putanda est nisi quae ipsam actualiter informat. Unde et Boethius firmam posuit probationem a materia, cum Mauros inde arma non habere conuincit quod eis ferrum, quod armorum est materia, desit; quae quidem probatio infirma esset, si sine materia materiatum reperiretur, sicut in pane concedunt. Sed procul dubio non est farina panis materia putanda, cum in eius constitutione numquam sit; neque enim iam farina remanet, sed micae. Micae itaque panis materia sunt, non farina.

Nota autem quod ea quae constituta sunt, alia praeiacentem materiam habuerunt, ut nauis -- prius enim ligna fuerunt quam ex eis aut domus aut nauis constituerentur --, alia simul cum materia coeperunt, ut elementa quae in materiam caeterorum corporum prima creata sunt, quae a se ipsis inceperunt. Quae uero primae sunt creaturas nulla praeiacens materia praecessit. Sic et accidentia simul cum materia sua nascuntur. Sed siue tempore praecedat materia materiatum siue non, natura necesse est et dignitate praecedere, secundum id scilicet quod materialiter creat et facit esse; nec aliud quidem putandum est materiatum quam materialis essentia, postquam in eius constitutione est posita. Neque enim animal quod in homine est, id est quod rationalitate et mortalitate est in>formatum, res est alia ab homine, nec ligna aut lapides quae in constitutione domus, aliud putanda sunt a domo. Quae enim essentiae partes sunt, omnes simul acceptae idem prorsus sunt quod totum utpote propria[m] et tota[m] rei essentia[m]; in quid materiam de materiato praedicari omnium auctoritate conuincitur.

DE FORMALI

Forma uero in essentia non componit, sed superueniens substantiae perfectionem effectus reddit, et haec est formalis causa. Sicut enim /416/ absque materia consistere non potest quae ex ipsa componitur substantia, sic nec praeter formam perfici potest, cuius aduentu ipsam compleri ac perfici Porphyrius dixit, ut hominem rationalitatis ac mortalitatis informatione. Fortasse enim substantia hominis in materia generis quodammodo posset consistere, sed praeter differentiarum informationem perfecta[m] non esse.

Non autem omnem formam in causam recipimus, nisi eas tantum quae ad creationem substantiae necessariae sunt ac praeter quas effectus ipse consistere non potest. Quae igitur accidentales sunt, ut albedo Socratis, causae dicendae non sunt, cum nullo modo praeter ea[s] subiecta consistant, immo ipsae propter subiecta. Omnia enim accidentia posteriora sunt suis subiectis atque in eis semper sunt ac per ea subsistunt. Unde magis accidentium causa ex subiectis pendet quam subiectorum ex accidentibus; et sunt quidem fundamenta causae, in quibus accidentia fiunt; quam quidem causam, ut supra meminimus, Boethius non satis commode materiali aggregat. Illam autem per quam fit, ut ea per quae operamur instrumenta, omnino praetermisit, nisi forte et in efficienti tam eam quae efficit quam eam per quam efficit acceperit.

DE FINALI

Finalem uero eam appellauit ut incidere causa est fabricationis cultelli; ideo enim factus est ut per eum incidamus. Quae quidem causa, cum posterior sit temporaliter, maxime tamen praecedit ex proprietate causae. Haec enim est propter quam totum agitur et ad quam tota respicit operatio; et est quidem uictoria causa belli, quia scilicet> intentio est uictoriae, quae compulit hominem ad pugnandum, bellum uero uictoriae, sed hoc quod ex eo contingit, et, nisi praecederet bellum, esse non potuit; bellum uero omnino praeter uictoriam potuit esse, ac secundum hoc quod Tullius effectum uocat, quod Themistius finem appellat.

DE EFFICIENTE

Breuiter autem omnibus causis designatis ad efficientem reuertentes quemdam de ipsa errorem recidamus. Sunt enim qui inter causas efficientes quasdam incommode causas aggregant, ut qui patrem filii causam efficientem confitentur, matrem uero causam in qua fit. Dicunt /417/ enim patrem mouere atque operari, ut aliquid explicetur, quod efficientium proprietas exigit. Sed hi nimirum miror quare et matrem efficientem causam non uocent. Ipsam etiam, dum cohabitat, in motu [esse] necesse est esse atque in eodem pariter operari. At uero si proprietatem efficientium integre pensemus, neuter generantium efficientibus est aggregandus, sed solus Creator, cuius mira et occulta operatio formam infuso semini paulatim adaptat et imprimit. Haec enim sola proprie causa efficiens dicitur quae de subiecta materia operando rei formandae suam formam imprimit operatione, ut faber cultello atque natura homini. Largius tamen efficientem causam in diuisione Tullii Boethius sumens solem quoque efficientem causam diei uocauit, cum uidelicet ait: "causa est efficiens quae quamlibet rem praecedens efficit, non tempore, sed proprietate naturae, ut sol diem." Non enim sol de materia aliqua operando atque ipsam formando diem efficit, sicut faber cultellum aut natura hominem, quae ipso quoque patre defuncto infusum semen in corpus humanum coaptat. Haecque proprie una dicuntur secundum naturam, quae per operationem propriam Deus creat ac format ac perficit; caetera uero quae hominum operatio, ut sunt nauis et domus, nec creantur ab hominibus, quippe nihil substantiae efficitur, sed solae quae iam creatae sunt substantiae coniunguntur, nec una proprie dici possunt, quae scilicet natura substantiae non unit, sed forte per accidens una dici possunt quae sola operatio coniungit. Est itaque creare substantiam ipsam facere, quod solius est Summi Artificis; coniungere uero est iam creata componere, quod hominibus competit. In his ergo homines efficientes esse possunt, quae ad coniunctionem rerum iam a Deo creatarum pertinent; in his uero Deus quae ad creationem attinent, efficere itaque [est] hominum est simpliciter componere, Dei uero substantiam ipsam creare. Si quis autem et ipsos homines creatores, quantum scilicet ad compositionem, praesumat dicere, non est audiendus. Neque enim uel ipsam formam creant, sed aptant componendo subiecta; nec sunt efficientes in creando, sed in aptando. Ipse enim Deus in eorum operatione simul creat quod eorum operatio adaptat. Cum autem et Deus efficiens causa sit, quantum, ut dictum est, ad creationem, et homo quoque quantum ad compositionem, uterque mouet, id est motum praestat ei quod efficitur: Deus quidem secundum generationem, dum substantiam creat, homo uero secundum alterationem, dum compositionem adaptat.

Sed nunc quoque motus species ad horum discretionem tractemus./418/

DE MOTU

Motus itaque alius secundum substantiam, alius secundum quantitatem, alius secundum qualitatem, alius secundum locum contingunt.

DE MOTU SUBSTANTIAE

Motus autem fit secundum substantiam, quotiens res aliqua in substantia sua generatur uel corrumpitur. Generatur autem, dum aliquod substantiale esse assumit; ueluti, cum aliquod corpus uiuificatur, animati corporis substantiam assumit uel animalis uel hominis. Corrumpitur autem, dum eamdem substantialem deserit naturam, ut cum moriendo inanimatum redditur. Sunt itaque motus substantiae duae species, generatio scilicet, quae est ingressus in substantiam, et corruptio, quae est egressus a substantia; et sunt quidem inuicem contrariae, etsi simul in eodem generatio et corruptio contingant, sed non qua sunt contrariae. Dum enim quodlibet corpus animatur, inanimatum deserit secundum quod corrumpitur, et animatum assumit secundum quod generatur. Unde in eodem generatio simul est cum corruptione, sed non ideo contraria. Neque enim contraria sunt generatio animati et corruptio inanimati, sed generatio animati et corruptio eiusdem, et generatio inanimati et corruptio eiusdem, quae in eodem simul consistere nequeunt. Hic uero motus qui generatio dicitur, secundum quem scilicet in naturam substantiae quaelibet res transfertur, soli Creatori subiacet. Corruptio tamen ipsius nobis subiecta uidetur, secundum hoc scilicet quod uel aliquem interficimus uel lignum comburendo in cinerem resoluimus aut fenum in uitrum liquefacimus. In quo etiam generatio nobis subiecta uidetur. Nam dum per actum nostrum priorem deserunt substantiam ea quae corrumpuntur, aliam assumunt, secundum quam generantur, ut simul et corrumpere uideamur et generare. Si enim inde dicimur corrumpere quia per hoc quod circa substantiam agimus, ipsa in corruptionem cadit, similiter et generare concedamur, quia per actum nostrum in generationem uenit, et fortasse in his generationibus id refelli non potest quae primae non sunt. Nam primae rerum creationes, in quibus non solum formae, sed ipsae etiam substantiae creatae sunt a Deo, ueluti cum ipsis corporibus prius esse contulit, soli Omnipotenti ascribi possunt earumque corruptiones: neque enim corporis alicuius substantiam actus ullus hominis adnihilare potest./419/

Primas uero creationes dicimus per quas rerum materiae prius inceperunt esse, quae scilicet praeiacentem non habuerunt materiam. Unde in Genesi dictum est: "In principio creauit Deus caelum et terram," id est in prima creatione; ab ipsis enim operari coepit et in ipsis materiam omnium corporum conclusit. In ipsis enim omnia posuit elementa quae caeterorum corporum sunt materia. Non enim pura et distincta creauit elementa, ut quasi per se ignem poneret uel terram uel aerem uel aquam, sed omnia in singulis permiscuit; et singulae quidem fabricae ex elementis quae in eis abundabant nomina traxerunt, aeris quidem fabrica ex humiditate et leuitate aerii elementi, ignis uero ex leuitate et siccitate ignei, aquae uero massa ex humiditate et mollitie aquatici, terrae uero ex grauitate et duritia terrei elementi.

Secundae uero creationes sunt, cum iam creatam materiam per adiunctionem substantialis formae nouum facit ingredi esse, ueluti cum de limo terrae hominem Deus creauit. In quo quidem nulla materiae nouitas, sed solius formae uidetur diuersitas et quantum ad formam substantiae pertinet, uidetur mutari natura substantiae; et hae quidem postremae creationes generationi et corruptioni uidentur subiacere. Nam id quod prius esse incipit, dum fit nec adhuc exstitit, quomodo motum generationis possit habere, cum scilicet omnino non sit? In his etiam quae omnino pereunt, ut de anima[li]bus pecudum aut de accidentibus dicitur, quo tempore putemus motum corruptionis, cum nec motum corruptionis ualeamus discernere? At uero illae creationes quae praeiacentem habent materiam numquam deficientem, generationi subiacent et corruptioni; ueluti cum limum terrae ille Summus Artifex ex inanimato uiuificaret et in hominem formaret et ipsam terrae substantiam iam creatam per adiunctionem formarum in hominem uerteret. Unde recte in Eodem Moyses: "formauit, inquit, Dominus hominem," in quo aperte hanc creationem per formas fieri demonstrauit atque a prima separauit. Ibi enim 'creare' simpliciter dixit, hic etiam 'formare' posuit. In qua secunda creatione ipsa terrae materia, quae iam existebat, motum generationis habere poterat, dum informaret eam Deus animatione sensibilitate rationalitate mortalitate et caeteris, aut corruptionis, dum inanimatum desereret. De qua etiam creatione secunda idem ait in Eodem "masculum et feminam creauit eos." Sed nec huiusmodi creationes postremae nostris subiacent facultatibus, sed omnis creatio a nostris actibus est aliena et soli Deo ascribenda. Neque enim in fornace posito /420/ cinere feni ut in uitrum transeat, noster actus in creationem uitri quicquam operatur, sed ipse Deus nobis etiam physicam ignorantibus in natura eorum quae praeparauimus, occulte operatur ac nouam perficit substantiam. Ubi autem uitrum a Deo creatum est, nostra operatione> in uasa multifarie formatur, sicut ex lignis et lapidibus iam a Deo creatis domum componimus, nihil quidem creando, sed creata coniungendo.

Nulla itaque generatio nostris actibus est permissa. Unde a patre filius recte creari non potest dici>, nisi secundum id quod ex ipsius substantia manans diuina operatione ad humanam naturam prouehitur. Unde potius filius ex patre fieri quam per patrem dicitur, secundum id scilicet quod quamdam, quae ex ipso manauit materiam>, occulte Dei oper>atio formauit in hominem.

Cum nulla nobis subiecta sit substantiae generatio, corruptio potest subiecta uideri, nec mirum; facilius enim est in omnibus destruere quam componere et leuius nocere quam prodesse possumus et promptiores ad malum operandum quam ad bene faciendum sumus. Qui enim hominem formare non possumus, ipsum destruere ualemus; ac fortasse quamdam ipsi generationem facere uidemur secundum inanimationem. Nam dum animationem auferimus, inanimationem reddimus, quae in substantiam ueniens generationem facit. Sed auferre quidem possumus, quod corruptioni pertinet, sed nil conferre in substantiam, quod generationis est; non animatum ergo facimus, sed inanimationem quoque solus Deus creat. Non autem idem est non esse animatum et esse inanimatum. Mu1ta enim sub negationem cadunt quae priuationem non suscipiunt; quantum uero ad negationem, corruptio est, quantum uero ad formam priuationis, generatio, quae etiam soli Deo ascribenda est. Nam si nihil in substantiam ageremus, non minus quandoque Deus eam in animationem reduceret; sed potest esse ut citius per hoc quod agimus ipsam resoluat.

Hic igitur substantiae motus quem generationem dicimus, soli Deo ascribendus est tam in primis quam in postremis creationibus. In quibus quidem naturae creationibus generales ac speciales constitutae sunt substantiae. Neque enim formae mutatio diuersitatem specierum aut generum facit, sed substantiae creatio. Quocumque enim modo uarientur formae, si identitas manserit, nihil ad essentiam generalem uel specialem agitur. Cum autem et formae nullae diuersae sint, diuersa tamen poterunt esse genera, ut sunt generalissima in suae discretione substantiae, aut fortasse quaedam species, ut de speciebus accidentium infinitatem uitantes concedimus. Quamdiu itaque essentia materialis naturae in se diuersa atque aliud ab alia fuerit, diuersa contingit esse genera uel species. /421/ Diuersitas itaque substantiae diuersitatem generum ac specierum facit, non formae mutatio. Nam etsi in speciebus substantiae specierum diuersitatis causa sit differentia, hoc tamen ex rerum diuersitate substantiae quam faciunt, contingit. Unde etiam substantiales sunt appellatae huiusmodi differentiae, quae in substantiam uenientes et discretionem substantiae faciunt et unionem communis naturae; neque enim alia in speciali aut generali natura concludimus nisi ea quae natura substantiae diuina uniuit operatio.

Haec quidem de prima specie motus, quae generatione et corruptione diuiditur, dicta sufficiant, quam nos secundum substantiam fieri diximus.

DE MOTU QUANTITATIS

Secunda quoque species, quam secundum quantitatem assignauimus, duabus distribuitur speciebus, augmento scilicet et diminutione, quae et inuicem contrariae sunt. Et est quidem augmentum motus essentiae rei secundum quantitatis ipsius intensionem, diminutio uero secundum eiusdem remissionem. Mutatur enim res secundum augmentum, cum ipsa substantiae quantitas per additamentum alicuius creuit, ueluti cum pueris adolentibus sua Deus occulte ministrat incrementa atque nostram extendit qualibet dimensione substantiam siue in altum siue in longum seu in latum. Diminuitur autem cum aliquid substantiae demitur et subtrahitur, ueluti cum ipse Deus nobis ueterescentibus nostras paulatim substantias attenuat.

Et sunt quidem quattuor omnino augmenta. Crescit enim res tribus supradictis modis, cum uidelicet in spissum siue in longum siue in latum extenditur; quartum uero cum secundum numerum multiplicatur, ut si quattuor adiungantur duo in constitutione senarii. Totidem etiam contingit esse detrimenta. Nam ex eodem fit detrimentum unde factum fuerat augmentum. Sicut enim, si quid cuilibet rei sit additum, totum maius efficitur rei, sic si> quid quantitati cuiuslibet essentiae massaeque ipsi substantiae subtrahitur, totum ipsum diminuitur.

Sed nunc quidem inuestigandum esse dicit minus de his motibus, augmento scilicet et diminutione, quam> circa quae fiant. Non enim aliquod augmentum fieri in aliquo uidetur per adiunctionem alicuius, quippe nihil augeri uidetur. Neque enim cum aliquid alicui apponitur, illud quod appositum est, creuit neque illud cui appositum est, cum plures partes quam prius non habeat. Sed nec totum quod ex /422/ eis coniunctum est, creuisse uidetur. Eas enim tantum partes adhuc retinet quas prius habebat, illud scilicet quod est adiunctum et cui est adiunctum. Sicut enim illa duo coniuncta simul totum sunt ad singula, sic et disiuncta totum erant ad eadem. Omnia enim plura simul accepta siue continuata sint siue disiuncta, totum sunt ad singula. Similiter et de detrimento potest opponi: quid igitur augeri uel diminui dicemus? Sed simpliciter quidem accipiendum est et dicendum augmentum esse in composito respectu simplicium, cum plures habeat partes. Easdem enim omnes et plures continet, sicut senarius omnes partes quaternarii et insuper binarii. Unde maior secundum augmentum, siue hoc quaternario siue illo binario quem continet, recte dicitur>. Non autem semper 'maius' et 'minus' proprie secundum augmentum accipimus. Proprie namque tantum augmentum accipimus in eo quod in partium quantitate suarum ab alio abundat. In partibus autem abundare dicimus omnes alterius partes comprehendere et insuper aliquas habere; quod quidem in toto ad partem tantum poteris inspicere. Omnes enim partes partium totius esse necesse est et omne totum totius partium quoque totum est. Cum autem omnia cuiuslibet partis membra ipsum quoque constituant totum, necesse est totum a singulis partibus suis in quantitate partium abundare, id est easdem omnes et insuper quasdam habere, quod quidem est plures in augmento partes habere. Non enim plures partes secundum augmentum hoc habent quam illud, cum nullae fuerint communes. Unde cum quislibet homo alio maior dicitur, non secundum augmentum partium dici potest proprie, quia nullas habent communes partes, sed> secundum ex[ante]cedentem dimensionem, quia scilicet extensa est magis longitudo huius aut latitudo quam illius. Quodsi quis etiam secundum dimensionis excellentiam augmentum accipiat, ut quislibet longior homo respectu breuioris augeri dicatur, multum improprie augmentum accipit. Augeri namque proprie dicitur per adiunctionem> alicuius quantitatem massamque ipsam substantiae crescere. Ut quadrangulum crescere Aristoteles dixit composito, id est adiuncto, gnomone, quo etiam subtracto diminuitur. Plures enim sunt partes in quadrangulo adiunc to gnomone quam in eo quod relinquitur de quadrangulo separato gnomone. Consistit autem gnomonis perfectio in tribus quadranguli partibus, quibus si quarta adiungatur, perficitur quadrangulus, ut apposita figura monstrat. Qui quidem quadrangulus respectu illius quadranguli qui est adiunctus, /423/ quartam partem uel gnomonis cui[us] adiunctus est, augeri dicitur. Neque enim, ut quidam putant, augmentum referendum est ad illum quadrangulum cui quarta pars adiungitur, sed ad compositum ex ipso et gnomone. Non enim, sicut diximus, aliqua pars in constitutione cuiuslibet augetur, sed ipsum compositum respectu componentium creuit, cum uidelicet totum contineat quod unaquaeque pars comprehendit atque insuper quicquid quaelibet aliarum partium continet. Est igitur augeri quodlibet compositum plures partes ipsum habere in aliquo loco quam prius haberet in eodem, et diminui pauciores habere quam prius, ut secundum capacitatem et aggregationem in eumdem locum augmentum consistat, non tantum secundum pluralitatem partium. Ipsae namque partes plures non sunt, sed ipsum compositum plures partes habet in hoc loco quam prius. Veluti si duo sint homines, unus intra domum et unus extra, illi duo unum sunt compositum ad singulos et si exterior in domum abstrahatur, idem compositum plures partes in domum habet quam prius; sed non ideo plures partes quam prius. Sicut enim non est unum quod sibi habeat plures tunicas quam ille qui habet plures uestes, ita nec illud. Quod autem secundum loci capacitatem atque coniunctionem augmentum accipiatur, non solum usus, sed auctoritas contradicit, cum dicitur: 'si quid cuilibet rei sit additum', hoc est: adiunctum in aliquo. Unde cum dicimus:

    si quid cuilibet rei sit additum totum maius efficitur

non ita est accipiendum ut maius fiat compositum quam prius esset, sed maius quam singulae partes effectum est per adiunctionem cuiuslibet ipsarum; prius namque compositum non erat. Et si aliae partes quae prius erant, accipiantur, non erit numerus earum diminutus; eaedem enim extra coniunctionem erant partes quae intra. Fit itaque augmenti comparatio non de composito ad se ipsum, sed de toto ad singulas partes. Unde recte 'totum' Boethius apponit. Nulla enim res plures habet in aliquo tempore partes aut pauciores quam in alio. Ubi enim plures fiunt partes mutata secundum augmentum substantia, non potest haec substantia dici esse uel fuisse illa quae pauciores habuit. Videtur autem compositio rerum nihil ad augmentum perficere, cum non sint plures res per coniunctionem effectae. Si enim unum tribus adiungas, non uidetur eorum numerus creuisse, nisi forte secundum locum, quod scilicet plures in hoc loco sunt substantiae quam prius, cum nondum unus duobus huc esset aggregatus. Ac fortasse in his rebus quae coniunctionem non exigunt, sed naturaliter discretae sunt, sicut numeri, nihil /424/ operatur ad augmentum compositio, sed in his quae per continuationem fiunt, ut in quadrangulo qui ex gnomone et quadrangulo coniungitur. Non enim quadrangulum unum redderet gnomo et quadrangulus, si discreta manerent. Unde ad quadranguli augmentum coniunctio quoque uidetur operari, non ad numerum rerum.

Has uero duas species motus secundum quantitatem fieri diximus, quia secundum substantiae comprehensionem fiunt; et sunt quidem utriusque, id est substantiae et quantitatis, hi motus. Cum enim augetur substantia, necesse est et quantitatem substantiae crescere. Et est assignatus hic motus secundum quantitatem ad differentiam superioris, qui secundum substantiam fieri dictus est. In superiore enim motu[s] non est necesse quantitatem substantiae mutari, sed substantiam ipsam. Cum enim hoc corpus hominis de animato ad inanimatum mouebitur, substantiae quantitas non mutabitur, cum eadem membra remanebunt. At uero per adiunctionem uel substractionem alicuius necesse est quantitatem, id est comprehensionem substantiae, mutari.

DE COMPARATIONE

Non est autem hoc loco praetermittenda consideratio augmenti uel detrimenti secundum comparationem, ueluti cum dicitur hoc esse magis uel minus album quam illud. At uero ad comparationem uenire nihil nisi accidens Boethius confirmat. Non tamen omnia; sicut enim Aristoteles quantitatem absolutam esse contrarietate dixit, sic etiam comparatione. Unde magnum et paruum, longum aut breue, latum aut spissum siue album quantitates non esse clarum est, quamuis semper secundum quantitatem contingant eisque semper adhaereant, nec nisi mediantibus quantitatibus substantiis accidant. Proprie enim et primo loco ipsa linea longa uel breuis dicitur et numerus multus, ac deinde etiam substantiae. Sicut enim non dicitur magis uel minus homo, ita nec dicitur magis uel minus> albedo; magis autem uel minus album dicitur: sumpta itaque accidentium nomina sola comparari possunt, non scilicet substantiua. Unde in praedicamento qualitatis Aristoteles dixit: "non tamen omnia sed plura: iustitia namque a iustitia si dicatur magis et minus, potest quislibet ambigere," album autem magis et minus altero dicitur et iustum magis et minus alterum altero. Sed et ipsa crementa suscipiunt; cum candidum namque sit, contingit amplius fieri candidum. /425/ Esse in his accidentium praedicationibus Aristoteles comparationem innuit quae per adiectiua nomina fiunt, quibus ipsa proprie ut accidentia et substantiis adhaerentia designantur. In substantiuis autem uocabulis ea omnino reprobat. Sicut enim accidentia modo secundum hoc quod subiectas informant substantias consideramus, modo autem eorum substantiam per se speculamur atque ipsorum essentiam in se ipsa secundum hoc quod est, intelligimus, ita quoque ipsa diuersis uocabulis designamus, modo quidem adiectiuis, cum scilicet ipsa ut substantiis adiacentia designamus, modo uero substantiuis, cum eadem secundum propriam essentiam demonstramus. Unde et duplicem habent praedicationem, unam quidem secundum accidens, aliam secundum substantiam. Secundum accidens quidam sic: 'hoc corpus est album': hic enim albedo secundum adiacentiam subiecto corpori attribuitur, ac si dicatur hoc corpus albedine informari. Secundum substantiam ita: 'hic color est albedo'. Omnis species indiuiduis suis, sicut et genus speciebus, in substantia materialiter inest. Unde et recte substantiua, non accidentalia, illa eorum nomina dicuntur quae ea in essentia, non in adiacentia, signiÞcant. Substantiarum uero praedicatio simplex est. Neque enim praedicationem adiacentiae recipere possunt, quippe cum non adiaceant rebus>, sed tantum essentiae; quare et omnia eis substantiis imposita nomina necesse est esse substantiua. Unde nec adeo per actionem ueniunt, sicut nec substantiua accidentium nomina, sed sola, ut dictum est, adiectiua, quae scilicet formas in adiacentia demonstrant, nec quidem omnia, sicut ea, ut supra meminimus, quae a quantitatibus sumpta sunt, ut 'tres' a 'ternario', 'unum' ab 'unitate'. Multa quoque sunt relatorum sumpta quae non comparantur, ut pater filius, dominus seruus, duplum dimidium, magister discipulus; quae enim fixa sunt, certum est non comparari. Plura etiam qualitatum sumpta ad comparationem non ueniunt, ut differentiarum uocabula quas comparari Boethius negauit, circa haec quidem susceptibilia quibus substantialiter insunt, ut calor igni et albedo niui substantialiter insunt atque rationalitas> homini; per accidens circa haec quibus accidentia sunt, comparantur, ut scilicet hic homo magis albus illo uel magis calidus dicatur, et nix ipsa forsitan magis alba homine uel ignis magis calidus, sed non magis calidus hic ignis illo uel haec nix magis alba illa, magis tamen hic ignis quam ille calefacit, secundum id scilicet quod uicinior est uel maior. Similiter autem nec hic homo magis rationalis, sed fortasse magis /426/ ratiocinans. Quae enim secundum naturam potentiae sunt, comparari non possunt, sed fortasse illae quae sunt aptitudinis, secundum quod et potentior et facilior hic homo illo dicitur et durius hoc corpus illo, quod scilicet facilius possit sectioni resistere. Quas enim natura infert potentias aequaliter, sicut natura ipsa, omnibus inest, ut rationalitas singulis hominibus. Quae uero habitudinis sunt, comparantur; prout enim quidam melius uel peius dispositi sunt, magis uel minus potentes dicuntur, et magis aptus hic ad currendum uel ad pugnandum quam ille dicitur secundum membrorum aptitudinem, uel magis durus secundum partium densitatem. Has itaque potentias habitudinis, non naturae, quae accidentales sunt, nihil prohibet comparari. Sed hae quidem quae in naturam substantiae ueniunt, sub comparatione non cadunt, ut rationale, risibile. Ac si haec per accidens homini inesse dicatur, quae propria est, illa uero substantialiter, quae maior est, nec tamen multo rationabilius hanc accidentibus hominis quam illam aggregant, cum utramque natura conferat. Quod enim natura exigit, separari non patitur et quod ipsa requirit, deesse non potest. Sed de hoc satis atque uberius in Libro Partium disputauimus.

Certum est autem et ex Porphyrio nec specierum propria ad comparationem uenire sicut nec differentiae, de quibus ait:

    Esse autem unum et idem neque intensionem neque remissionem
    suscipiens.

Sunt quoque et multae aliae qualitates quae comparari non possunt, ut circulus, quadratum, triangulus, sed et pleraque accidentia in Situ uel Quando uel caeteris praedicamentis, quae ad comparationem non ueniunt.

Nunc autem in his quae comparantur accidentibus quid sit comparari, perquiramus. Aiunt autem comparationem accidentis in eo esse quod huic subiecto cum augmento, illi cum detrimento conueniat. Unde ad comparationem nulla nisi communia ueniunt accidentia, quae scilicet a pluribus participentur, cum uidelicet inter plura eiusdem accidentis subiecta comparatio consistat. Neque enim aliter alterum subiectorum accidens haberet intensum, alterum uero remissum, nisi utrumque haberet. Si quis itaque dicat Ruteneum magis esse album Aethiope, electiue, non comparatiue, est accipiendum. Electio autem uni tantum formam reliquit, comparatio uero utrique, ut etiam illa quae per contraria proponitur, quando scilicet ex intensione unius contrarii remissionem alterius intelligimus, ueluti cum dicitur Ponticum Mare dulcius Afro, id est minus amarum. Cum enim neutrum dulce sit, non /427/ potest circa ea dulcedo comparari, sed potius eius contrarium, quod est amaritudo, secundum quam ad comparationem> ueniunt. Cum autem accidens comparari sit subiecta ipsius secundum intensionem aut remissionem eius inuicem conferri atque aequaliter in intensione ac remissione comparatio fiat, non ita tamen nomina comparatiui uel superlatiui gradus inuenta sunt in detrimento sicut in augmento. Sed huiusmodi comparationes semper 'minus' aduerbio positiuo nomini adiuncto proferimus hoc modo: 'minus album'; 'albius' autem pro 'magis album' dicimus. Si quis autem 'parui' comparationem secundum remissionem fieri dicat, cum uidelicet dicitur 'minor minimus', non ad accidens potest remissionem referre, sed fortasse ad substantiam. Qui enim minor est, magis est paruus; unde augmentum paruitatis esse apparet. Saepe autem et in utroque modo comparationis nominibus caremus et utramque aduerbiis proferre cogimur, sicut in comparatione uerborum. Nam 'magis et minus calefaciens' dicitur et 'magis et minus albens'. Non autem in omni comparatione augmentum proprie uel detrimentum accipimus nisi in ea quae circa idem subiectum fit per diuersa tempora, ut cum hoc corpus magis hodie album quam heri dicitur. Ea enim augeri tantum uel crescere superius dicta sunt quae ei quod prius habebant, aliquid aggregant. Augmentum itaque per aggregationem, sicut detrimentum per substractionem, contingit, ut nihil proprie augmentatum dicatur nisi respectu eius quod prius de ipso fuerat, eius uidelicet partis quae prius sola exstiterat, ueluti, cum illi quae prius fuerat albedini alia aggregatur, albedo crescere dicitur secundum aggregatam partem et hoc subiectum quod ipsam suscipit, magis album quam prius secundum albedinis augmentum dicitur. In qua quidem fortasse comparatione eiusdem ad se ipsum non solum communis, sed particularis etiam albedo uidetur comparari, quae quidem augmentata dicitur. Sed quomodo uere dicemus: 'hoc corpus est hodie magis hoc album quam heri', ut per 'hoc album' eamdem indiuisibilem albedinem accipiamus? Neque quantum ad illam partem albedinis quam heri habebat et adhuc habet, magis 'hoc album' dicitur nec quantum ad totam compositam albedinem, quae heri in ipso tota non erat. Si enim hodie esset minus hoc album quam heri secundum totam albedinem, et heri secundum eamdem minus erat hoc album; quare et hoc album erat ac iam compositam albedinem habebat; quod aperte falsum est. Patet itaque nec propria accidentia comparari circa idem, sed communia tantum, sicut supra diximus; quae quidem /428/ comparatio circa idem sola proprie secundum augmentum dicitur fieri. Cum uero alterum subiectum alteri confertur secundum comparationem accidentis albedinis, quod huius scilicet albedo est maior quam illius, non haec ad augmentum referenda est magnitudo. Non enim unius albedo respectu alterius augmentata dicitur, cum qua nullas partes communes tenet, sicut ex superioribus est manifestum. Omnem itaque comparationem secundum maiorem minoremque accidentis informationem pensamus, non secundum augmentum. Multa enim sunt subiecta quorum alterum altero albius dicitur; quorum albedines numquam creuerunt, sed aequaliter semper permanserunt. Ac multae rerum maiores uel minores inuicem dicuntur quae numquam creuerunt uel decreuerunt, sed ex quo creatae sunt, eamdem mensuram seruauerunt. Unde non omnem magnitudinem uel paruitatem secundum augmentum uel detrimentum accipi conuenit, sicut supra dictum est, nec omnem comparationem secundum augmentum uel detrimentum accipi, sed plures secundum maiorem uel minorem informationem.

Cum autem quattuor modis magnitudo aut paruitas, sicut augmentum et detrimentum, contingat, secundum uidelicet longitudinem uel latitudinem uel spissitudinem uel numeri multiplicationem, quaerendum restat utrum secundum has omnes dimensiones an secundum quasdam accidentia in comparatione ueniant; ut si> uidelicet hoc subiectum albius illo dicatur secundum hoc quod latior est eius albedo uel longior uel spissior uel plures partes albedinis in isto sint quam in illo. Sed manifestum est non secundum latitudinem uel longitudinem maiorem albedinis hoc subiectum illo albius dici, cum uidelicet haec parua margarita uel haec minima nix illo albo equo albior dicatur, et hoc minimum subiectum magis esse paruum quam illud magnum, ut punctum illo corpore. Sed nec secundum multiplicationem partium albedinis hoc subiectum illo albius dicatur, cum plures fortasse sint partes albedinis in corpore equi albi quam in minima niue. Amplius: si maiorem numerum partium ad comparationem ualere dicamus, cur non etiam quantitates comparari concedamus, secundum id scilicet quod plures partes huius linea uel superficies habet quam illius aut etiam calorem circa hunc maiorem et illum minorem ignem, quibus est substantialis? Restat itaque ut secundum spissitudinem albedinis ipsius comparationem accipiamus, ut uidelicet hoc corpus albius illo dicatur, quantumcumque hoc sit uel illud, quia spissiorem habet albedinem, id est plures albedinis /429/ partes hic sibi sunt suppositae quam ibi. Sed idem fortasse et de quantitatibus dicetur; secundum id namque quod densius est subiectum, plures in superpositione> lineas aut superficies habet; sed numquam plures eidem corpori inhaerent uel superficies uel lineae, sed singulae singulis partibus corporis, nec ita sibi supponuntur quantitates in eodem corpore sicut colores, sed per totum corpus singulae substantiae partes singulas suas habent dimensiones. Itaque substantiis familiariter adhaerent, ut idem sit earum numerus et substantiarum. Qualitates autem plures esse contingit quam subiecta, et plures albedines eidem corpori tingendo attribuimus. Cum enim semel pannum in tincturam posueris, tenuis adhuc color [per] subiectam substantiam non satis cooperit. Sed merso iterum panno aliamque superficiem albedinis inducto minus apparet subiecta corporis substantia et magis colorata dicitur. Sic quoque in floribus colorandis natura operatur. Prima enim die lilium quadam albedinis superficie uestit nec bene per eam coloratum reddit, donec et alias superponat secundum temporum diuturnitatem. Quo ergo plures in superpositione albedinis partes recipit, albius dicitur et coloratius, et unum quidem albedinis indiuiduum alii superpositum> sunt albedo superposita alii in eodem subiecto et alia. Sed non unitas unitati in diuerso subiecto apposita unum faciunt unitatis indiuiduum; omnis enim unitas indiuisibilis est. Quae autem duas contineret unitates, diuidi posset per eas. Unde magis unum non potest dici hoc quam illud, cum in eadem unitate non sit unitas unitati superposita, una pars unitatis alteri, sicut hoc albius illo dicitur secundum superpositionem partium eiusdem albedinis. Aut fortasse hoc subiectum albius illo dici potest secundum densitatem partium albedinis collateraliter dispositarum, non sibi superpositarum. Quanto enim densius sibi coadiacent, tanto melius subiectam substantiam uelant.

Sed non secundum id iam hoc indiuisibile corpus niuis albius aliquo poterit dici. Non enim in diuisibili collateraliter albedinis partes locari possunt, sed melius in superpositione in eodem sibi adhaerent quasi diuersa puncta albedinis. Haecque expeditior est sententia de coloribus ut ipsos secundum superpositionis spissitudinem comparari dicamus. Non autem fortasse secundum spissitudinem omnia comparari conuenit, sed quaedam etiam secundum longitudinem subiecti, ut longum longius, quaedam secundum habitudinem, ut latum latius, quaedam secundum numeri multiplicationem, ut hic grex maior illo dicitur uel hoc corpus illo secundum latitudinem aut longitudinem aut quamlibet dimensionem. Ac de augmentis quidem horum accidentium quae sensibus /430/ non subiacent, difficile est iudicare, sicut et de augmento paruitatis. Nam cum sint modo duae res aequalis dimensionis, eiusdem scilicet magnitudinis uel paruitatis, qua ratione, si altera de rebus illis abscisa parte minoretur, in parte residua, quae minor dicitur, augeri secundum spissitudinem dicemus paruitatem, quae prius tota re integra manente non erat in eadem cum augmento? Aut quae exigit ratio ut decrescente subiecto necesse sit accidens eius crescere. Idem de comparatione tenuis uel rari opponendum uidetur. Quanto enim magis attenuatur uel rarescit subiectum, tenuius uel rarius dicitur. Unde et in tenuitate spissitudinem uel in ipsa etiam spissitudine spissitudinem uel in paruitate augmentum confiteri cogimur. Quod quidem absurdum uidetur eoquod horum fortasse accidentium ignoremus augmenta. Aut se fortasse facilius expediunt qui non omnem comparationem secundum rerum augmenta, sed secundum uocum prolationem accipiunt quibus comparatiua aduerbia apponuntur. Aliud enim uidetur albedinem cum augmento inesse subiecto, aliud ipsum magis album dici. Magis enim album dici non conuenit nisi respectu eius quod minus est album; augmentatam quidem albedinem in se ipsam habere possunt, etsi nihil aliud album esset. Unde in 'albiori' non solum albedinis augmentum innuitur, sed simul quaedam ad aliud subiectum secundum magnitudinem relatio. Unde potius comparationes secundum magnitudinem uel paruitatem, quae relatiua sunt, conuenit pensare quam secundum augmentum et detrimentum, quae sunt contraria.

Cum autem tres comparationis gradus esse a puerilibus disciplinis accepimus, hanc inter illos differentiam ponunt quod eamdem accidentis proprietatem diuersis modis significant, positiuus quidem simpliciter nihil quidem de quantitate eius demonstrans, ut 'album'; comparatiuus uero uel superlatiuus quantitatis quidem sunt designatiua secundum intensionem accidentis, ita tamen ut superlatiuus ita comparatiuo abundet, sicut comparatisus positiuo. Sicut enim 'albius' 'magis album' dicimus, sic 'albissimum' 'multo magis album'. Unde omne albius album esse necesse est et omne albissimum albius. Sed non conuertitur. Cum autem 'albissimus' 'multo albius' sonet, non tamen hoc in constructione nisi ad genitiuum pluralem refertur, illud uero ablatiuo cuius>libet numeri gratia comparatiui quod continet, adiungitur. Sicut enim 'albissimus eorum' dicimus, ita 'multo albior eo uel eis', gratia uidelicet 'albius' comparatiui quod ablatiuo utriusque numeri coniungitur. Cum autem ipsorum essentia accidentium augeri uel imminui dicatur uel /431/ ipsum accidens in substantia sua maius alio uel minus dicatur, quaeri solet cur non etiam in essentia comparentur, ut uidelicet haec albedo quae maior est, magis albedo quam illa quae minor est, dicatur. Sed iam et ipsae comparari possent substantiae uel quantitates, secundum id quidem quod maiores sunt aliis uel minores. Sed id profecto non ad comparationem, sed ad diminutionem referendum est, secundum quod quidem ab 'homine' 'homuncio' uel 'homunculus' uel 'homullulus' dicimus, uel a 'linea' 'lineola', nullam quidem relationem ad alterum in comparatione notantes, sed substantiae detrimentum in se ipsa monstrantes.

Non est autem praetermittendum utrum omnis secundum quantitatem motus nostrae sit operationi subiectus. Et fortasse cuiuslibet compositi diminutionem efficere ualemus, sed non ita secundum quodlibet augmentum subiecta unire. Neque enim aestimo hominum operatione ulla ita coniungi corpora ut nulla sit inter ea distantia. Unde nec lineae longitudo continua uel superficiei latitudo uel corporis spissitudo nostrae subiacent actioni, sed fortasse numeri multiplicatio secundum aggregationem ad eumdem locum; ueluti cum huic aceruo lapidum aliquem aliorum lapidum aggregamus uel ligna lapidibus coniungimus in compositione domus aut lignis stophas inserimus in constructione nauis. Haec itaque nostra uniuntur operatione, non naturae creatione, et haec quidem secundum compositionem, non secundum creationem efficimus, dum ea quae secundum suam creationem plura sunt ac diuisa, nostra operatione in unam fabricam componimus. Haec itaque hominum operatione, non naturae creatione, una dicuntur; quorum quidem nomina, sicut numeri uel populi uel gregis uel turbae, quidam collectiua esse autumant, sed falso; haec enim quocumque modo uniri necesse est, ut domus uel nauis fiant, quamdamque compositionem simul iuncta recipere; illa, etiam disgregata, suas retinent proprietates. Haec enim unitas hominis Parisius habitantis et illa hominis Romae manentis hunc faciunt binarium. Unde sola unitatum pluralitas numerum perficit, populum uero hominum conuentus, uel turbam uel gregem irrationalium congregatio. Neque enim populum aut gregem uel turbam accipimus in animalibus per loca longinqua diffusis, sed simul congregatis; nauis autem aut domus non solum in pluralitate rerum aut congregatione consistunt, sed in certa rerum compositione. Neque enim, quoquo modo iungatur materia, domum aut nauim efficit, nisi propria compositione uniantur membra. Unde non ita horum nomina, quoquo modo uniuntur, pluralia esse contingit, sicut eorum ex quibus unum non efficitur, ut diuersarum /432/ unitatum aut diuersorum animalium; quod quidem et ex eo manifestum est quod non ita istorum singularis numeri nominibus plurales uerborum personas apponimus, sicut illorum. Non enim sicut dicimus: 'populus uel grex uel turba ueniunt', ita dicimus: domus uel nauis fiunt', quae factitia sunt tota.

Haec quidem de motu quantitatis dicta terminauimus. Nunc uero consequens ut eum motum quem secundum qualitatem fieri diximus, tractemus.

DE MOTU QUALITATIS

Quem quidem alterationem Aristoteles appellat; inquo tanta fuit quorumdam dissensio, ut omnem motum in alterationem includerent et non ipsam specie, sed idem prorsus esse cum motu confiterentur, quorum Aristoteles sententiam in tractatu motus improbat. Quibus tamen Porphyrii auctoritas uisa consensisse, qui motum, etiam substantiae, alterationi uidetur supponere. Ait namque in tractatu differentiae omnem differentiam tam accidentalem quam substantialem alteratum facere. Unde et motum substantiae qui secundum differentias substantiales contingit, alterationi uisus est aggregasse. Sed ne tanti uiri ratio cassari uideatur atque a Principe Peripateticorum dissensisse, ad cuius etiam Categorias ipse Porphyrius Introductionem scribebat, intelligendum est eum nimis laxe et aequiuoce 'alteratum' accipisse quasi 'mutatum', nec sententiae fuisse controuersiam, sed diuersam uocis acceptionem. Sed cum alterationem motum secundum qualitatem dicamus, omnes autem differentias substantiales qualitatibus aggregantes>, cur non etiam motus secundum ipsas alterationes uocemus? Sed notandum est quod hoc loco 'qualitas' non accipitur nomen quarti generalissimi, sed commune omnium accidentium uocabulum, ita scilicet ut et qualitatem generalissimum partim excedat et ab ipsa partim excedatur. Nam in hoc quod differentias quoque> non continet, a qualitate exceditur; in eo uero quod caeterorum accidentia continet, excedit. Nisi enim in 'alteratione' mutationem etiam actionum et passionum aliorumque accidentalium praedicamentorum includeremus, non omnem motum in supradicta diuisione acciperemus, ueluti cum> omnes motus qui fiunt circa sessionem, cursum etc.

At fortasse non est necesse ut differentias a qualitate separemus, cum omnem motum secundum qualitatem alterationem dicimus. Nam et /433/ ille fortasse motus qui circa species aduenientibus differentiis contingit, quantum ad qualitatis susceptionem pertinet, alteratio dici potest; quantum uero ad substantiae nouitatem pertinet quae adueniente differentia creatur, motus substantiae est, qui generatio dicitur. In quo quidem Porphyrii auctoritas diligentissimi philosophi omnino absoluitur, quae omnem differentiam alteratum facere perhibet, quantum quidem ad ipsius pertinet informationem, non quantum ad substantiae creationem, ut nullum etiam motum sine alteratione contingat fieri, sed non omnem esse> alterationem, ut illi quoque qui secundum quantitatem aut loci mutationem fiunt. Cum enim augetur aliquid uel minuitur, secundum disiunctionem uel coniunctionem alterius alteratur aut cum secundum locum mutatur, diuersas locorum quantitatiuorum formas accipit. Quia ergo omnem motum alteratio[nem] comitatur, quorumdam error suspicatus est omnem motum alterationem esse. Sed aliud cum alteratione fieri aliud alterationem esse. Cum enim alteratio secundum cuiuslibet accidentis mutationem contingat atque omnis motus sit accidens, omnem utique motum aduenientem subiecto necesse est alterationem facere. Quare et alteratio alterationem generabit usque in infinitum.

Sed sunt quidem nonnulli qui in quibusdam inconueniens infinitatis se uitare non posse confitentur, ut in praedicatione unitatis, qua omnis unitas una dicitur, aut potentiae cum dicitur omnis potentia potens; quia omnis potentia potentem facit secundum subiecti informationem, omnis potentem facere potest; ex actu enim suo potentiam habet, quare et potens ipsa dicitur. Similiter et impotentia secundum hoc quod impotentem facit, potest dici potens, -- quae potentiae contraria est --, ex proprietate quoque qualitatis quae facere simile aut dissimile potest>. Hi qui similitudinem in qualitate tenent, non uitant infinitatem. Quia enim qualitas conceditur, sub proprietate qualitatis cadit; quare et secundum similitudinem similitudo in infinitum contingit.

Rursus: in 'habere' infinitatem incurrere uidemus. Ex omni enim re quam habemus, habere proprietas innascitur; quare et ex habitu ipso habere proprietas usque in infinitum propagatur. Sed de his alias.

Non est autem alterationi generaliter unum contrarium opponendum, sicut in supradictis motibus, sed per species. Unde et Aristoteles /434/ ait: "reliquo uero assignatorum motuum," id est uel alterationi uel secundum locum mutationi, "non est facile assignare contrarium." Videntur in alterationibus diuersa eiusdem esse contraria, quorum alterum sub motu sit, alterum autem sub quiete contraria motui>. Motus secundum albedinem contrarium habere uidetur tam quietem secundum albedinem quam mutationem in nigredinem, ut album fieri ad nigrum fieri. Sed quod magis aduersum, id profecto solum ut contrarium est> opponendum, ut huic motui ille secundum ipsius contrarium. Sicut enim actiones et passiones quae ex contrariis nascuntur, contrarias esse contingit, ut calefacere ad frigidum facere et calefieri ad frigidum fieri, sic et motus qui secundum contraria contingunt, inuicem ut contrarii opponuntur. At iam non omnibus alterationis speciebus contraria poterimus assignare, nisi his scilicet qui ex contrariis accidentibus descendunt. Atque haec ad cognitionem alterationis sufficiant.

DE MOTU SECUNDUM LOCUM

Fit autem mutatio secundum locum quando unus locus deseritur et alius assumitur, ueluti cum de hac domo in illam uel de hac uilla in aliam uel de hac ciuitate in illam transimus. Sed si de loco quantitatiuo, qui corpori quod circumscribit accidit, egerimus, ab alteratione ipsum diuidere fortasse non poterimus, secundum id scilicet quod illa circumscriptio inter accidentia tenetur, quae eadem etiam consistere uidetur motis per diuersa loca corporibus. Quamdiu enim idem manserit corpus quantitatiuum, et qui ipsum comitatur locus idem permanet. Expeditior itaque erit sententia de substantialibus locis quae saepe permutamus, ut de hac domo uel de hac uilla. De huius quoque motus specierum contrarietate magna fuit apud Antiquos dissensio ac sicut quidem in speciebus alterationis duo eidem assignabant contraria, sicut ostendimus, ita et hic uolebant, ut motui secundum hunc locum quietem secundum eumdem aut in contrarium locum mutationem. Contraria autem superiorem et inferiorem locum aestimabant quae neque de quantitatiuo neque de substantiali teneri potest, quippe sicut substantiae, ita nihil quantitati potest esse contrarium. Non igitur potest secundum contrarietatem locorum contrarietas motuum secundum loca pensari, sed potius uidetur motui secundum locum quies secundum eumdem locum opponi contrarium, ut moueri de hoc loco et quiescere in eodem contraria confiteamur, si /435/ qua, inquam, forte in his motibus contrarietas possit assignari, quae quidem scilicet contrarietas in his, ut dictum est, consistit quae maxime inuicem aduersa reperiuntur.

Est autem de omni specie motus expeditum, ex quibus quidem illud quod supra posuimus, apparere certum est: patrem inde efficientem causam non debere dici quod substantiam filii moueat, id est motum ei sua operatione praestet, de ea quasi de subiecta materia operando et formam sua operatione aptando sicut faber cultello. Unde potius ex patre filium fieri quam per patrem dici conuenit, secundum hoc scilicet quod ex ipso quaedam manauit portio, quae in filium tamquam in materiam diuina operatione est [in]formata. Sic enim Deus de particula illa substantiae patris operatur, sicut faber de parte quadam ferri quam a tota massa separauit. Non tamen patrem materiam filii concedimus, quamuis ex ipso per partem quamdam fieri dicatur, sed illam solam partem quae in constitutione eius ponitur. Non itaque omnis causa ex qua fit, materialis est dicenda, sed ea tantum ex qua consistit. Sunt et quibus pater causa per quam fit uideatur, sed falso: non enim instrumento eo utitur Summus quoque Opifex, qui ipso quoque defuncto filium format ac perficit./435.20/

DE INFERENTIIS QUATTUOR CAUSARUM>

Nunc autem quattuor causarum proprietatibus liquide praemonstratis qualiter ipsae in inferentiam trahantur et ad effectus suos antecedant, declarandum est. Efficiens autem hoc modo:

    si bonus est faber, bonus est cultellus

quam quidem inferentiam ut seruare possit in omnibus, bonum in fabricando cultellum fabrum intelligi uolunt. At uero nihil obest si necessitate sit destituta maxima propositio:

    cuius effector bonus est, bonus est etiam effectus.

Similiter et de malo.

A materiali> uero argumentum sic trahitur: 'non habent Mauri arma, cum nec ferrum habeant'; 'nec tu cultellum habes, si omnino ferro careas

Maxima propositio:

    cui materia deest, et materiatum.

Non potest autem haec inferentia cassari, sictur nec illa quae genere ablato speciem aufert, quippe genus est materia speciei.

Ex formali uero ita fit argumentum: 'non sunt Sirenes homines, cum eis rationalitas desit'. Maxima propositio:/436/

    cui formalis causa non adhaeret, ei formatum non conuenit.

Haec quoque inferentia refelli non potest, cum nec praeter formalem causam, sicut nec praeter materialem, effectus consistere queat.

Finalis quoque ita effectum suum ostendit:

    si beatum esse bonum est, et iustitia bona est
    si uictoria bona est, et bellum bonum est
    si malum est superari, malum est pugnare

Sicut enim per bellum uictores uel uicti efficimur, ita ex uita iusta ad remunerationem pertingitur. Ut igitur uictoria finis est pugnae, ita beatitudo iustitiae. Maxima propositio:

    cuius finis bonus est, ipsum quoque bonum est.

Hic autem 'esse' [quod] cuiuslibet temporis designatiuum accipitur, pro eo scilicet quod simul finalis causa et effectus non consistunt: praecessit enim bellum uictoriam. Sic itaque regulam, ut aliquam habeat probabilitatem, intelligunt:

    cuius finis bonus est, quando est, ipsum quoque bonum est, quando
    est.

Ex effectu uero ad causas easdem totidem inferentiae fieri possunt, licet eas Themistius non ponat arbitrans ex illis illas satis esse manifestas per conuersionem consequentiarum hoc modo:

    si bonus est cultellus, bonus est faber
    si habes cultellum, habes ferrum
    si es homo, es rationalis
    si bonum est bellum, bona est uictoria

Potest tamen fortasse bellum dici quod completum ad uictoriam non ducitur, uelut si ambo qui pugnant, simul sese perimant uel fatigati bellum sponte dimittant neutro adhuc superato, sicut de Hectore et Aiace, uel quolibet alio casu bellum dissoluatur, non omnino completum. Solent autem generalem regulam a causa uel ab effectu dare sic:

    ex causa perpenditur effectus, uel econuerso, quae tantum de
    complexis esse uidentur.
      DE LOCIS A CONSEQUENTI SUBSTANTIAM SECUNDUM THEMISTIUM>

Restant autem quattuor ex his locis quos a consequenti substantiam Themistius assignat, a generatione scilicet, a corruptione, ab usu, a communiter accidentibus.

A GENERATIONE VEL CORRUPTIONE>

A generatione quidem argumentum hoc modo trahitur:/437/

    si bona est domus, bonum est componere domum

Hunc autem locum ab effectu Themistius dixit, quem a generatione Tullius nominauit. Ipsa namque compositio causa domus est. Maxima propositio:

    eius quod bonum est>, generatio bona est.

Si uero conuertas consequentiam, multo melius a generatione locus erit. Est itaque 'generatio' nomen tam generatae rei quam ipsius generationis; similiter et 'corruptio' nomen est tam rei quae corrumpitur, quam ipsius passionis quae corruptio dicitur. Siue ergo ita proponas:

    si bona est domus, mala est destructio domus

seu econuerso dicas, a corruptione locus esse perhibetur. Maxima propositio:

    eius quod bonum est, destructio mala est

et

    cuius destructio mala est, ipsum bonum est.

AB USU

'Usus' quoque uocabulum dupliciter sumitur, tam in designatione rei quam utimur, quam in demonstratione proprietatis eius qui utitur uel illius quo utitur. Ab hoc ita fit argumentum:

    si bonus est equus, bonum est equitare

uel econuerso. Maxima propositio:

    eius quod bonum est, bonus est usus, uel
    cuius usus bonus est, ipsum quoque bonum est.

A COMMUNITER ACCIDENTIBUS

Communiter uero accidentia ea dixit quae idem subiectum communicant ac circa ipsum sese ita comitantur ut fere numquam contingat alterum ab aliquo subiecto suscipi, nisi alterum ab eodem suscipiatur, siue in eodem tempore siue in diuersis. Modo enim alterum praecedit alterum, modo subsequitur, modo simul in eodem fiunt. Nam congressio amorem praecedit et atrox facinus trepidatio mentis sequitur, uel paenitentia malum factum; simul ambulatio et strepitus pedum solent esse. Ex his autem ita fit argumentum:

    si congressus est ad eam, eam amat
    si paenitet, malum fecit
    si audis strepitum pedum, tunc ambulat

Videntur itaque huiusmodi argumenta quandoque in necessitate deficere, cum illud quod proponitur sine eo quod supponitur, esse potest, /438/ ut congressio sine amore uel strepitus pedum sine ambulatione. Quodsi quandoque necessitas uideatur incumbere, ut in eo quod supra quoque posuimus:

    si paenitet, male>fecit,

eo uidelicet quod poenitentia nonnisi ex malefacto proueniat, non tamen id ex natura communiter accidentium contingit. Ideoque huius loci proprietas ex natura sui nihil nisi probabilitatem tenet. Unde Boethius in Tertio Topicorum: "neque haec, inquit, necessaria sunt, sed frequenter eueniunt." Idem quoque in Eodem cum inter communiter accidentia, quae adiuncta Tullius nominat, et inter antecedentia et consequentia differentiam daret propter locorum discretionem: "in adiunctis, inquit, nulla necessitas est, in antecedentibus uero et consequentibus maxima." Maxima> propositio:

    posito uel ablato uno adiunctorum> ponitur uel aufertur alterum.

Unde Tullius ex adiunctis adiuncta perpendi dixit>.

DE EXTRINSECIS

Nunc autem eos locos inspiciamus quos Themistius extrinsecus posuit; quorum alios a rei iudicio assignauit, alios a simili, alios a maiori uel minori, alios a proportione, alios ab aliquo quattuor oppositorum, alios a transsumptione.

A REI IUDICIO>

Quem autem locum Themistius a rei iudicio uocat, Tullius ab auctoritate nominat. Ex quo ita sumi solet argumentum: 'caelum uolubile est quod ita sapientes atque astrologi iudicauerunt, quorum studium in inquisitione huius physicae laborat'. Maxima propositio:

    quod sapientium confirmat auctoritas, esse constet.

At uero hoc argumentum, licet ab omnibus impromptu teneatur, nulla tamen necessitate firmum est, sed maxime in probabilitate consistit. Unde Boethius in Tertio Topicorum: "hic, inquit, locus iudicio nititur et auctoritate et totus probabilis est nihil continens necessarium," et rursus: "hic etiam inartificialis et expers artis uocatur, quoniam hinc non sibi ipse conficit argumentum orator, sed praeparatis praepositisque utitur testimoniis." Expertem autem artis hunc locum non in eo /439/ dixit quod nulla ars ipso utatur, quem omnibus communem esse diximus, sed potius inde in>artificialis dici uidetur quod nullius artis doctrina indigeat, cuius argumentum aeque omnes proponere sciunt. Rei autem iudicium siue auctoritas uerba auctoris authentica designant per quae id confirmamus quod ostendere uolumus.

Videtur autem hic locus qui ab auctoritate dicitur, ab effectu posse assignari. Quod enim Plato uel quislibet philosophorum caelum dixit esse uolubile, ex eo contingit quod ita erat. Nam quia sic res ipsa se habet, sic eam se habere dixerunt, non quia dixerunt>, ita fuit. Et poterit quidem idem locus ab effectu dari semper, sed tunc tantum ab auctoritate quando ipsa philosophi auctoritas attenditur quae dictum ipsius commendat. Bene etiam hunc seorsum a loco ab effectu Themistius intellexit siue Tullius, qui 'effectus' quattuor tantum causarum suprapositarum intellexerunt. Quod autem caelum rotundum est, nulla est de propositis causis ad uerba Platonis, sed talis tantum, qualis est essentia rei ad ueritatem propositionis uel praesentia solis ad essentiam diei.

A SIMILI

Nunc uero locum a simili tractemus. 'Similitudinem' large Themistius accipit tam secundum qualitatem rerum eamdem quam secundum quantitatem. Proprie namque 'similitudinem' secundum qualitatis eius participationem accipimus; quod in proprietate qualitatis Aristoteles manifeste monstrauit. Similitudo uero in quantitate paritas dicitur, id est aequalitas; quantitatis enim proprium est facere aequale et inaequale, sicut ipse quoque de quantitate tractans insinuat. Si enim eiusdem mensurae sint subiecta, non proprie in eo similia, sed aequalia dicuntur, sicut et si eiusdem qualitatis sint, non ex eo proprie aequales, sed similes uocantur. Unde bene Tullius locum a paria loco a simili diuisit et seorsum posuit. A simili uero in qualitate ita uenit argumentum:

    similiter rationale exce>dit hominem sicut mortale
    at uero rationale non est proprium hominis
    quare nec mortale

A simili uero in quantitate, hoc est a pari, ita:

    similiter hi duo aequalis longitudinis sunt
    hic autem trabem attingere potest
    quare et ille

Maxima propositio:

    de similibus> idem iudicium

hoc est

    quod de uno contingit, et de alio.

Haec uero regula sine argumento omni ueritate est destituta. Nulla enim adeo ad inuicem conueniunt quae in pluribus non differant.

Sunt tamen quidam qui tunc semper argumentum a simili necessarium esse uolunt quando similitudinis causa adiungitur causa hoc modo:

    si mortale non est proprium hominis quia excedit, nec rationale
    propter eamdem causam

Sed nec adhuc necessarium dici debet. Saepe enim idem in utroque causa non efficit. Contingit enim ut duo simul furtum facerent et alius captus propter furtum suspenderetur, alius uero non. Non itaque uerum est quod, si iste propter furtum suspensus sit, et ille propter idem. Amplius: si quis hanc consequentiam de Socrate et Sophronisco albis receperit:

    si Socrates est albus propter albedinem, Sophroniscus est albus
    propter eamdem

tali constringetur inconuenienti:

    si Socrates est albus propter albedinem, Sophroniscus est

Nihil igitur ad inferentiae necessitatem appositio causae operatur, sed propter ostensionem sui causa tantum inducitur.

DE MAIORI ET MINORI

Maius autem et minus alio modo Themistius quam Tullius accipit, Themistius quidem 'maius' et 'minus' secundum id quod magis uel minus uidetur accipit, Tullius uero secundum maiorem uel minorem actionem uel personam, ita quidem ut saepe hunc locum quem a maiori Themistius dicit, a minori Tullius appellet, uel econuerso, ut in exemplis apparet a maiori Themistii et minori Tullii, uelut> ita:

    si episcopus est uerberandus, et presbyter
    si presbyter est honorandus, et episcopus
    si eius miserendum non est qui castrum incendit, nec ei uenia
    danda est qui ciuitatem incendio consumpsit

Magis enim uidetur ei condonandum esse qui castrum incendit quam illi qui ciuitatem combussit, et minus est castrum quam ciuitas. Quem quia /441/ ille locum a maiori secundum uisum dixit, iste a minori secundum quantitatem rei uocat. A maiori uero secundum Themistium et a minori secundum Tullium hoc modo argumentum sumitur:

    si ei uenia danda est qui regem inscius interfecit, nec ei
    deneganda est qui consulem ignarus occidit

Minus enim illud quam istud uidetur et maior est regis persona quam consulis. Tales autem maximas propositiones Themistius protulit:

    si quod magis uidetur esse non est, nec quod minus uidetur esse
    contingit
    si quod minus uidetur esse contingit, et quod magis uidetur
    esse> euenit

Cum igitur a maiori Themistius argumentum sumit, ex negatione negationem ostendit, cum autem a minori, ex affirmatione affirmationem, eadem consequentia conuersa. Tullius uero indifferenter propositionibus utitur. Cuius hae sunt maximae propositiones:

    quod ualet in maiori, ualet in minori, et econuerso.

Haec autem argumenta ita falsa esse deprehenduntur ut saepe uerum sit quod proponitur, falsum autem quod ex ipso infertur. Saepe namque accidit ut id quod minus uidetur fiat, et quod magis uidetur non fiat.

DE OPPOSITIS>

De oppositis autem atque eorum locis satis disputatum esse arbitror superius. Illud tamen notandum est quod alio modo inferentiam contrariorum Themistius disponit quam nos superius atque aliam maximam propositionem protulit, hanc scilicet:

    contraria contrariis conueniunt

hoc modo:

    si bona est sanitas, mala est aegritudo

Hic autem plura contraria suis contrariis proponuntur; sunt namque sanitas et aegritudo contraria ac rursus bonum et malum. Videtur itaque ut si bonum conueniat sanitati, malum conueniat aegritudini. At uero saepe proposita regula deficit. Plura enim contraria sunt quae sub eodem contrario continentur. Unde Aristoteles cum de contrariis ageret: "contrarium, inquit, est bono ex necessitate malum....., ut sanitati languor et iustitiae iniustitia et fortitudini debilitas.....; malo autem aliquando bonum contrarium est, aliquando malum; egestati enim, cum sit malum, superabundantia[m] contrarium est, cum sit ipsa malum."

/442/ Sunt autem quidam qui etiam compositis consequentiis contrarias propositiones continentibus eamdem regulam aptare conantur, ueluti isti:

    si> quare omne animal uiuum omnis homo uiuum, et quia nullum
    animal

uiuum, nullus homo uiuum', et econuerso; 'conuenire' autem hoc loco pro 'comitari' in consecutione, accipiunt. Sed nec in his uera est regula. Cum enim recipiamus illam consequentiam:

    si nullum animal uiuum, nullus homo uiuum

illam omnino denegamus:

    si omne animal uiuum, omnis homo uiuum

sicut cum de loco a genere tractaremus, ostendimus.

DE PROPORTIONE

Proportio uero similitudo habitudinum dicitur, quando scilicet ipsae quoque rerum habitudines ad se inuicem similitudinem habent, sicut in naui et ciuitate et rectore et principe monstrari potest. Sicut enim se habet nauis ad rectorem, ita ciuitas ad principem, quod uidelicet utrumque regi debet. Ac rursus ut se habet rector ad nauem, ita princeps ad ciuitatem, quod scilicet uterque regere debet. Hinc ita argumentum uenit ut si quaeratur utrum princeps in ciuitate sit eligendus sorte, negamus, quia nec nauibus gubernator sorte praeficitur, sed magis secundum artem accommodandus est. Maxima propositio:

    quod in quibusdam proportionalibus euenit, contingit in aliis

Hunc autem locum ab eo qui ex simi1ibus ducitur, Themistius separauit, quem in loco a simili Tullius inclusit. Ille igitur in nomine 'similitudinis' rerum tantum similitudinem, non etiam habitudinum, accepit. Hic uero in 'similitudine' utrumque comprehendit; qui tamen a 'similitudine' 'paritatem' separauit, quam etiam ille in 'similitudine' continuit. Hanc autem differentiam proportionis et similitudinis quam Themistius considerauit, Boethius in Secundo Topicorum manifeste declarat: "hic, inquit, locus distat ab eo qui ex similibus ducitur; ibi enim una res cuilibet alii comparatur, in proportione uero non est similitudo rerum, sed quaedam habitudinum comparatio." Et similitudo quidem rerum in duobus consistere potest, proportionem uero semper in pluribus necesse est contineri; quando uidelicet plura pluribus secundum consimilem modum se habendi ad alterum comparatur, haec ad minus quam in tribus rebus consistere non potest. In tribus autem aliquando consistit, in quattuor autem uel in pluribus frequenter. In quattuor uero, ut in supraposito exemplo; in pluribus uero, sicut in eo Porphyrii de genere specie differentia et aere forma statua. In tribus quoque contineri potest una rerum duas habitudines participante, sicut in numeris, binario scilicet et quaternario, et quaternario> et octonario. Ut enim binarius dimidium est quaternarii, ita quaternarius octonarii. Quaternarius autem qui et duplum est binarii et dimidium octonarii, duas suscipit habitudines. Nota autem, quod dicitur proportio similitudo habitudinum ita sumendum esse, quod ipsa rebus inest per habitudines. Cum enim nauis et ciuitatis hoc quod reguntur, eadem sit habitudo et rursus regere principis et rectoris, non sunt habitudines similes, sed magis res ipsae ex habitudinibus, ut natis et ciuitas ex eo quod utrumque regitur, ac rursus princeps et rector ex eo quod uterque regit. Illud quoque notandum est quod cum dicitur locus esse a proportione>, talis est a proportionalibus secundum hoc quod proportionem) partici>pant. Non enim proprietas ipsa probat, sed res ipsae de quibus agitur, gubernator scilicet et nauis principem et ciuitatem. Poterunt fortasse in istis habitudines diuersae esse et similes, si uidelicet 'regere' et 'regi' aequiuoca sit praedicatio. Sed siue eaedem sint siue diuersae, semper a proportionalibus quae probant, locum esse intelligendum est.

EX TRANSSUMPTIONE

In transsumpt>ione uero argumentatio proponitur cum prima quaestione proposita ac nondum probata alia quaestio assumitur eaque probatur ut eius probatio ad fidem prioris postea afferatur, ueluti, si fiat talis quaestio: utrum mortale sit proprium hominis eaque deseratur atque ista prorsus proponatur: utrum rationalc sit proprium hominis, at id non esse probetur eoquod non soli conueniat, conuincitur ex eodem nec mortale proprium esse; de quo prima quaestio mouebatur. Locus quidem a maiori in transsumptione dicitur, quando scilicet ex uno membro secundae quaestionis unum membrum primae quaestionis infertur. Magis enim uidetur rationale proprium hominis quod in solo Deo ipsum excedit, quam mortale, quod hominibus conuenit et> irrationalibus.

Non est autem 'transsumptio' alicuius habitudinis loci designatiuum, /444/ sed magis ex hoc nomine innuitur qualiter argumentatio ducatur, ita scilicet quod prima quaestione dimissa alia ad ostensionem, cuius promptior est probatio, transsumitur atque probatur, ut per ipsam quae notior est, prima postea conuenientius ostendatur, sicut in praemisso continetur exemplo. Hic igitur locus qui in transsumptione consistit a caeteris qui extrinseci sunt, in re diuersus non est, sed in modo tractandi, in eo scilicet quod in transsumptione argumentatio constituitur. Unde Boethius in Secundo Topicorum:

Transsumptionis, inquit, locus nunc quidem in ae>qualitate, nunc etiam in maioris minorisue comparatione consistit; aut enim ad id quod est simile aut ad id quod est> maius aut minus, fit argumentorum rationumque transsumptio.

Quoniam autem non est diuersa loci huius habitudo a superioribus, sed dissimilis modus tractandi, non multum conuenienter ipsum Themistius a superioribus diuisit ac tamquam diuersum per se posuit ac tractauit, sed bene ipsum in superioribus Tullius comprehendit.

Quaeri uero solet utrum huiusmodi transsumptionem in omnibus ac solis extrinsecis locis Themistius acceperit. In solis autem esse uidetur eoquod huiusmodi locum ipse inter extrinsecos tantum posuerit. At uero et de inhaerentibus transsumptio fieri posse uidetur. Unde Boethius in Eodem: "qui locus, inquit, a toto forsitan esse uidetur, sed quoniam non inhaeret his de quibus proponitur terminis sed extra posita res hoc tantum quia notior uidetur, assumitur, ideo ex transsumptione locus hic conuenienti uocabulo nuncupatur." Ex toto autem uel ex quolibet alio inhaerentium locorum transsumptio fieri uidetur, ueluti si quaeratur utrum spissum sit magnum, hoc est magnitudo, talisque inde quaestio fiat: utrum spissum sit aliquid, idque non esse probetur, ex eo congrue non esse magnum a toto generali conuincitur. Sic quoque in transsumptione cuiuslibet loci argumentatio proponi potest, siue etiam inhaerens sit siue medius.

Sunt tamen quidam qui auctoritatem dicant numquam proprie transsumptionem fieri uelle nisi de extrinsecis locis. Unde recte locum a toto a loco ex transsumptione omnino separauit per proprietatem inhaerentium quae loco a toto accidit. Sunt etiam qui dicant transsumptionem de omnibus locis aeque fieri, nullum tamen secundum transsumptionis naturam inhaerentem debere dici, sed magis extrinsecum quia, ut supra diximus, in transsumptione nulla attenditur cohaerentia /445/ ex proprietate ipsius, sed hoc tantum quia notior uidetur, res alia extra assumitur, non quia scilicet cohaereat.

Sed dico quod si tantum maior notitia in transsumptione attenditur nullaque habitudinis proprietas pensatur, non iam uel a mai>ori uel a minori uel a simili locus assignandus erit, sed tantum a notiori assignandus esse uidetur nec iam magis debere dici extrinsecus quam cohaerens, cum haec quidem notitia aeque cohaerentibus insit>. Omne enim ex quo ducitur argumentum, notius esse oportet eo quod probatur per ipsum, nam si ignota notis, inquit, probantur, argumentum uero rem dubiam probat, necesse est ut quod ad fidem quaestionis affertur, ipsa sit notius quaestione. Cum igitur transsumptio aeque et de inhaerentibu>s et de extrinsecis fiat, uidetur potius huiusmodi locus magis medius quam extrinsecus appellari, sicut et de loco a diuisione dicitur, ut in sequentibus apparebit. Placet itaque magis Tullii sententia, qui huiusmodi locum a caeteris non diuidit nec etiam de transsumptione aliquam fecit mentionem, quae nulla est inferentiae habitudo, sed argumentandi diuersitas. "Fit uero, inquit, haec transsumptio etiam in nomine quotiens ab obscuro uocabulo ad notius argumentatio transfertur ut, si, inquit, quaeratur an philosophus inuideat sitque ignotum quid 'philosophi' nomen significet dicemus ad uocabulum notius transferentes non inuidere, quia> sapiens sit; notius uero est 'sapientis' uocabulum quam 'philosophi'," hoc enim latinae linguae est, illud uero graecae locutionis. At uero haec transsumptio inter cohaerentia consistere uidetur. Siue enim idem in nomine 'philosophi' quod in nomine 'sapientis' accipitur, siue 'sapientis' uocabulum, sicut uidetur, continentius est ac quasi genus est 'philosophi', cohaerentia denegari non potest.

Dicunt tamen quidam quod, licet cohaerentia denegari non possit, cum sint ea uocabula> cohaerentia tamquam genus ad species suas, sola tamen extrinsecitas hoc loco attenditur, quae in habitudine maioris ad minus consistit. Magis enim uidetur quod sapiens inuideat quam philosophus, qui caeteris in sapientia praecellit.

Nunc uero de mediis superest disputare./446/

DE MEDIIS

"Medii, inquit, sumuntur uel ex casu uel ex coniugatis uel ex diuisione nascentes." Casus autem uocantur aduerbium inflexum a nomine siue ipsum primitiuum nomen. Ut sit 'casus' nomen tam eius quod cadit ab alio per diriuationem quam illius a quo cadit. Siue ergo 'iuste' aduerbium a 'iustitia', siue a 'iusto' diriuari dicatur, casus inuicem dicuntur primitiuum nomen et aduerbium ab ipso diriuatum.

Coniugata uero dicuntur nomina quae ab alio denominantur, cum eo a quo sumpta sunt, siue etiam inter se -- ut 'iustus iusta iustum', quae a 'iustitia' sumpta sunt et denominatiua --, coniugata dici possunt, siue inter se et cum ipsa iustitia.

A casibus uero ita sumitur argumentum:

    si iustitia bona est, et quod iuste est bene est

uel econuerso; uel ita:

    si quod iustum est bonum est, et quod iuste est bene est

et econuerso. A coniugatis autem hoc modo:

    si iustitia bona est, et qui iustus est bonus est

et econuerso;

    si albedo color est, et qui albus est coloratus est

uel econuerso; licet haec conuersio saepe deÞcere deprehendatur: saepe namque> sumpta sibi conueniunt quorum formae diuersae sunt nec de se inuicem dicuntur. Cum enim omne rationale sit coloratum, nulla tamen rationalitas color est. At uero cum formae de se inuicem dicuntur, et formata de se inuicem praedicari certum est. Aeque tamen uterque locus a coniugatis uocabitur. Maxima propositio:

    quorum casus uel coniugata sibi coaptantur, ipsa quoque sibi
    coniunguntur.

Restat locus a diuisione, ad cuius cognitionem illud praedicendum est nullam loci habitudinem in nomine diuisionis accipiendam esse, sicut> et de transsumptione dictum est, sed potius exprimi modum tractandi argumentationem, quae per diuisionem incipit. Cum igitur de habitudine huius loci requiritur, non a diuisione respondendum est, sed a partibus uel ab oppositis in diuisione, prout loci se habuerit habitudo. "Omnis autem, inquit, diuisio uel negatione fit uel partitione"; negatione quidem hoc modo: 'omne animal aut habet pedes aut non habet' uel ita: 'animal aliud habet pedes, aliud non habet'; /447/ partitione uero sic: 'omne animal aut sanum est aut aegrum, uel ita: 'animal aliud sanum est, aliud aegrum'. Earum autem quae partitione proponuntur, sex modos in Libro Diuisionum Boethius docuit, cum alias esse generis in species, alias totius in partes, alias uocis in significationes uel modos, alias subiecti in accidentia, alias accidentis in subiecta, alias accidentis> in accidentia docuit; quas omnes conuenientius atque uberius exsequemur, cum Diuisionum Libro operam dederimus.

Nunc uero nostro id solum proposito sufficit earum argumentationum locos tractare qui per diuisionem incipiunt. Ac primum de ea agamus quae per negationem fit. Haec autem diuisio tunc tantum proprie proponi uidetur, quando indirecta ratiocinatione argumentatio ducitur, ueluti cum ex parte diuisionis seu disiunctionis propositae quam aduersarius concedit, ipse prius ad inconueniens ducitur, atque ita pars ipsa quae assumpta fuit et concessa, falsa esse conuincitur, ex qua falsum consequi monstratum est; deinde uero pars altera uera concluditur. Cuius rei tale Boethius posuit exemplum: "tempus, inquit, aut habet originem aut non habet." Sumit quidem alter disputantium quod originem habet, quod uerum est; unde tali argumentatione sophistica ad inconueniens ducitur: si tempus habet originem, non> fuit semper tempus; fuit itaque quando non fuit tempus; sed 'fuisse' temporis significatio est; fuit igitur tempus quando non fuit tempus, quod omnino falsum est. Non est itaque uerum quod tempus originem habeat. Restat itaque ut uerum sit quod originem non habeat, quod fuit in altero diuisionis membro. Si enim uera non sit affirmatio, ueram constat esse negationem, et econuerso.

In hac autem argumentatione duo principales loci a diuisione esse a Boethio conceduntur, cum uidelicet uel impossibile concluditur ex concessione, uel ex falsificata parte altera uera esse ostenditur, quae oppositae inuicem sunt tamquam affirmatio et negatio. Talis autem inferentia fuit de parte ad totum, cum in im>possibili facta fuit conclusio:

    si fuit quando non fuit tempus, fuit tempus quando non fuit
    tempus

nam significatio 'fuit' quasi pars temporis erat. Hic igitur locus cohaerens fuit. Cum autem ad alteram partem disiunctionis reditur atque inter affirmationem et negationem illatio fit, quae opposita sunt, locus est extrinsecus. Quia ergo locus a diuisione modo cohaerens est, modo /448/ extrinsecus, neque cohaerentem tantum ipsum neque extrinsecum Themistius dixit, sed medium inter utrosque collocauit.

Huius autem suprapositae argumentationis sophisticae solutionem Primus fantasiarum nostrarum liber plene continet. In ea quoque argumentatione quae per partionem incipit, modo cohaerens locus est, modo extrinsecus. Cohaerens autem est, si sic dicatur:

    omne animal aut sanum est aut aegrum
    arbor autum neque sana est neque aegra
    quare nec animal ipsa est

Extrinsecus autem erit si sic dicatur:

    aut est sanum aut est aegrum
    sed non est sanum
    est igitur aegrum

uel ita:

    sed est sanum
    non est igitur aegrum

Hic namque inter opposita proponitur illatio. Hic autem locos assignamus secundum eos qui in syllogismis quoque locos esse recipiunt. Quoniam ergo in argumentatione utriusque diuisionis modo cohaerens locus est, modo extrinsecus, ideo locum a diuisione medium Themistius uocauit, non ita quidem ut singuli loci a diuisione medii dicantur, cum potius unusquisque uel cohaerens tantum sit uel extrinsecus, sed totam ipsorum multitudinem, in qua quidam cohaerentes, quidam extrinseci ponuntur, inter utrosque collocauit.

Caeteri autem qui uel a casibus uel a coniugatis nascuntur, singuli in se et cohaerentiam habere et extrinsecitatem dicuntur atque hinc medii siue mixti nominantur. Notant autem cohaerentiam et extrinsecitatem in istis non solum secundum uocis conuenientiam in principio et differentiam in fine, uerum etiam secundum> significationem: 'iuste' igitur et 'iustitia' siue 'iustus' in eo conueniunt quod omnia unam iustitiam significant; in eo uero differunt quod 'iuste' aduerbium eam tantum significa[n]t ut ad actiones quae uerbis tantum significantur, pertinentem. Inde enim aduerbia dicuntur quia uerbis tamquam adiectiua eorum apponuntur significationem ipsorum moderantia, hoc modo: 'uiuo iuste', 'iudico recte'. Coniugata quoque et conueniunt in significatione et quodammodo differunt, ut 'iustitia' et 'iustus'; cum utrumque /449/ iustitiam significet, conuenientiam habent; cum autem id diuerso modo faciant, illud quidem in essentia, id uero in adiacentia, differentiam recte tenent. Secundum quam differentiam uel in significatione uel in modo significandi possumus deprehendere in ipsis sumptis quae etiam inter se coniugata dicuntur, ut sunt 'iustus iusta iustum'; "haec enim, inquit, inter se et cum ipsa iustitia coniugata dicuntur." Nulla est forte differentia secundum significationem, sed diuersitas positionis secundum genus, cum hoc scilicet nominibus tantum masculini generis adiungatur, illud uero feminini, aliud autem neutri.

Sunt autem et qui extrinsecitatem in ipsis attendant secundum sexuum hominum diuersitatem atque actuum significationem, 'iustus' quidem referentes ad mares, 'iusta' uero ad feminas, 'iusta' autem ad facta ipsorum, quae etiam iusta dicuntur. Si uero conuenientiam et differentiam uocis attendamus, aeque in omnibus eas inueniemus, quod quidem satis ei congrueret quod ait: "medii uero loci appellantur, quoniam si de iustitia quaeritur et a casu uel a coniugatis argumenta> ducuntur neque ab ipsa proprie atque coniuncte neque ab his quae sunt extrinsecus posita uidentur trahi, sed ex ipsorum casibus, hoc est quadam ab ipsa leui mutatione deductis," iuxta uidelicet diuersam finis terminationem. Nec mireris diuersis modis extrinsecitatem a Themistio considerari qui etiam multis modis cohaerentiam accepit, non tantum secundum praedicationem, qua genus speciebus uel definitio conuenit definito, uerum etiam secundum qualemcumque affinitatis adiunctionem. De parte enim totum non dicitur nec causa saepe de effectu praedicatur nec equitare de equo, et tamen ex his quoque cohaerentes locos procreari uoluit. Tullius quoque cohaerentiam multo amplius extendens omnem locum cohaerentem uocauit praeter eum qui ab auctoritate dicitur, quem solum extrinsecum posuit; cuius etiam diuisionem de eisdem topicis differentiis Boethius non praeterrnisit, quae in duas tantum locorum species facta fuit; quam nos et breuiter percurramus.

DE DIVISIONE TULLII

Cum igitur Marcus Tullius locos alios ipsis quaestionum terminis haerere proposuit, alios extrinsecus assumi, eas rursus quae in ipsis haerent de quibus quaeritur, tali diuisione partitus est: "in ipso, inquit, /450/ tum ex toto, tum ex partibus, tum ex nota, tum ex his rebus quae quodammodo affectae sunt ad id de quo quaeritur." Ipsa quoque affecta hoc modo subdiuisit: "alia, inquit, sunt coniugata, alia sunt a genere, alia ex forma, alia ex similitudine, alia ex differentia, alia ex contrariis, alia ex adiunctis, alia ex antecedentibus alia ex consequentibus, alia ex repugnantibus, alia ex efficientibus, alia ex effectis, alia ex comparatione maiorum aut minorum aut parium." Hic itaque et eos quos Themistius medios uocauit et quosdam insuper quos extrinsecus posuit, inhaerentibus aggregauit solum ab auctoritate locum, quem a rei iudicio uocauit, extrinsecus ponens.

Nunc autem de singulis agendum est. Totum igitur definitionem cuiuslibet rei uocauit, siue illa substantialis forma sit, siue descriptio, eo uidelicet quod totaliter et integre rem ipsam quam definit demonstret, cui omni[s] et soli conuenit. Partes autem uocat tam constitutiuas quam diuisibiles quaecumque species non sunt, ut sunt paries et tectum [et] domus, uel Socrates et Plato hominis. Locum uero a toto ipsarum non assignat, quia fortasse satis ex loco ipsa per conuersionem potuit intelligi, aut potius in causis uel effectis ipsa quoque comprehendit, quippe partes domus materia sunt ipsius et homo Socratis et Platonis. Notam uero nominis interpretationem uocauit. In coniugatis autem tam casus quam coniugata collegit. Formam uero speciem nominauit. Similitudinis uocabulum aeque et similitudinem rerum in ae>qualitate et proportione[m] comprehendit. Differentiam omnem> illam formam> uocauit quae ita inest alicui quod separari non quaeat eo remanente, ut rationalitas homini uel tyranno crudelitas. Non enim in proprietate tyranni manet qui crudelis non est. Ab hac ita trahitur argumentum:

    si non est crudelis, non est tyrannus

Maxima propositio:

    a quo differentia abest, et differens

'Contrariorum' nomine large pro quibuslibet oppositis abusus est; adiuncta uocauit quae Themistus communiter accidentia appellauit. Quae uero sint antecedentia et consequentia qualesque eorum regulae, ex superioribus manifestum est. Repugnantia uero dixit unum de contrariis cum supposito sui contrarii, ueluti cum 'dormire' ac 'uigilare' contraria sint, 'stertere' uero 'dormire' supponatur, 'stertere' ac 'uigilare' repugnantia dicuntur. A quibus ita argumentum uenit: /451/

    si stertit, non uigilat

Maxima propositio:

    cui alterum repugnantium inest, alterum abest

Efficientem quoquo modo omnem causam dicit praeter finalem, quam in effectis includit, ut Boethio placuit. Effecta ipsos causarum effectus appellat siue etiam finalem causam, sicut ex resolutione diuisionis Tullii ad diuisionem Themistii Boethius monstrat. Ait namque: "effecta illi sunt similia loco quae Themistius posuit a fine; nam causarum effectus finis est." Ex his tale protulit exemplum: 'an dubitas amasse qui rapuit?

Maxima propositio:

    ubi effectus est, eausam non deesse licet

Saepe transacta causa effectus manent, ueluti pallor post infirmitatem, uel potius uerba quae> cuiuslibet temporis designatiua sunt. A comparatione maiorum locus uel minorum aut parium a maiori uel minori uel a pari dicitur. Paritatem autem eam dicit quam similitudinem in quantitate Themistius uocauit. 'Maius' autem uel 'minus', sicut iam supra meminimus, secundum maiorem uel minorem personam siue actum accipit, ex quibus imprompta sunt argumenta. A maiori:

    si is qui patriam bello persecutus est, tandem a ciuibus ueniam
    meruit, cur non is quoque mereatur qui ob seditionem motam actus
    est in exsilium?

A maiori uero hoc modo:

    si Gaium Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae
    Scipio priuatus interfecit, cur non Catilinam orbem terrae caede
    atque incendio uastare cupientem consules persequantur?

Maxima propositio:

    quod ualet in maiori, ualet in minori, et econuerso.

A rei iudicio locus, quem solum extrinsecus posuit, ab auctoritate uocauit Themistius.

DE EORUM DIVISIONUM CONVENIENTIA>

Nunc autem duorum auctorum duabus diuisionibus expeditis illam etiam inter ea conuenientiam quam Boethius notat, inspiciamus, qualiter uidelicet altera alteram uicissim includat atque contineat, reducendo membra earum ad se inuicem. Sed haec quidem reductio atque membrorum conuenientia non ita ubique accipienda est, ut prorsus /452/ eadem sint membra quae ad se reducuntur, sed uel in partem possint sese contingere ac conuenire sibi. Ac prius diuisionem Tullii ad themistianam reducamus in illis praecipue membris quae in diuisione Themistii non uidentur annumerata esse, quae sunt huiusmodi: differentia, antecedens, consequens, repugnantia, effecta, paria, quae quidem ita Boethius reduxit: "a differentia, inquit, Marci Tullii a toto in diuisione Themistii uel a parte intelligi potest; a toto quidem si sit constitutiua," hoc est si sumatur respectu eius speciei quam constituit atque excedit, "a parte uero si sit diuisibilis." "Ab antecedentibus, inquit, et consequentibus locus plurifariam spargitur: nam et definitio et descriptio et antecedere rem et consequi possunt; item nominis interpretatio; item species antecedit, genus sequitur." Causa etiam antecedit uel sequitur suum effectum uel communiter accidentia sese mutuo consequuntur uel antecedunt, si sint, inquit, in>separabilia, ut surdum naturaliter et mutum per accidens. Et hic quidem antecedens et consequens simplices quoque terminos nominat. "Itaque, inquit, hic locus pluribus mixtus est non tam in rebus ab aliis quam in tractatione diuersus. Ipsa enim conditio consequentiae locum alium facit, cum ipsa conditio consequentiae uel in definitione uel descriptione uel forma uel causa uel in caeteris posita sit," ac si aperte diceret: non est diuersa locorum essentia, sed habitudo secundum quam argumentatio tractatur. Alia enim habitudo est in eo quod definitio uel species uel causa nominatur.

Patet autem ex hoc loco eorum opinionem cassam esse qui antecedens esse> et consequens in argumentationibus nolunt con>cedere, ne forte eas hypotheticas propositiones esse confiteantur. Hic namque argument[at]orum loci tractantur. "Repugnantia, inquit, oppositis aggregantur."

Sed quaerendum est in qua quattuor specierum Themistius ea comprehendit. Et uidetur quidem in contrariis ea inclusisse uocans ea quoque contraria quae contrariis adiuncta sunt. "Effecta, inquit, illi sunt consimilia loco quem Themistius posuit a fine; nam causarum effectus finis est." A pari locus a simili in quantitate apud Themistium dicitur. /453/

Nunc quoque eos locos de diuisione Themistii qui in diuisione Tullii computari non uidentur, ad ipsam reducamus. Sunt namque, ut Boethio placuit, hae diuisiones sibi alterna reciprocatione coniunctae. Restant autem ex Themistii locis hi: ab integro toto, ab usibus, a generationibus, a corruptionibus, a proportione, a transsumptione, a casibus, a diuisione. Sed hic quidem locus qui ab integro toto dicitur apud Themistium, ab effectu esse potest apud Tullium. Omne enim compositum suarum specierum effectus est, partes uero ipsius materia. Ab usibus, inquit Boethius, si usus aliquid efficit; a causis, si ipse efficitur ab effectis.

Sed hic nobis inquirendum est, quando usus uel efficiens uel effectus dicatur. Sed si supraposita exempla ad memoriam reducamus, 'equum' uidelicet et 'equitare', neutrum esse uidebitur; 'equus' tamen uidetur quodammodo facere 'equitare' et causa ipsius esse, quippe Tullius omnem causam efficientem quoquo modo uocauit, 'equitare' uero effectus. Si igitur 'equus' 'equitare' probet, ab efficientibus erit, id est causis; si uero 'equitare' 'equum', ab effectis. A generationibus quoque uel a causis uel ab effectibus esse poterint. Si enim generatio in designatione formae, ipsius scilicet compositionis, sumatur, a causa dicetur; si uero in designatione formati, hoc est compositi, ab effectu. "A corruptionibus, inquit, ab efficientibus," hoc est a causis, dici potest. "Nam cum omnis, inquit, generatio efficiat aliquid, id est substantiam formet, corruptio rursus ipsa quoque efficit quiddam, id est substantiali forma spoliat ac priuat, ut mors facit corporis dissolutionem." Sed si ipsa forma corruptio substantiam quae corrumpitur, probet, a> causa recte uidebitur; si uero econuerso, ab effectu. A transsumptione uero locus uel a maiori uel a minori uel a simili uel quo alio nomine uocari poterit. A proportione uero a simili, a casibus a coniugatis; nam aeque et casus et coniugata Tullius coniugata uocauit. A diuisione locus modo a partibus, modo ab oppositis uel ab aliis ueniet.

Nunc autem duorum auctorum quae de locis fiunt diuisionibus diligenter expeditis, superest quaestio de quibusdam locis, utrum in ipsis contineantur, ut sunt illi quos a praedicato uel a subiecto superius assignauimus, uel a contingentibus uel plures etiam qui a disparatis dicuntur hoc modo: /454/

    si est homo, non est lapis

et qui inter aequipollentia proponuntur hoc modo:

    si nullus homo est lapis, nullus lapis est homo
    si omnis homo est animal, omne non-animal est non-homo

Hos etiam in suprapositis diuisionibus comprehendi conuenit, quae de omnibus locis differentiis fieri confirmantur. Ait namque Boethius in ipso Topicorum suorum Proemio, cum de locis intentionem suam ostenderet: "nec dialecticos solum locos, sed rhetoricos etiam quoue hi inter se atque a dialecticis differant, cura est exsequendi, ut omnibus undique locis plena consideratione propositis eorumque inter se differentiis et communitatibus pernotatis et argumentorum copia comparetur et clara locorum possit esse distinctio." Rursus idem in Secundo Eorumdem, cum diuisionem Themistii inciperet: "omnes igitur loci, id est maximarum differentiae propositionum, aut ab his ducantur necesse est terminis qui in quaestione sunt positi, praedicato scilicet atque subiecto" etc. Rursus idem eadem diuisione completa: "quae cum ita sint, breuiter locorum mihi diuisio commemoranda est, ut nihil praeter eam relictum esse monstretur, quod non intra eam probetur inclusum." Idem in Tertio, cum Tullii partitionem de eisdem locis supponeret, Marcus Tullius, inquit, diuisionem locorum omnium facit hoc modo: "ex his, inquit, locis in quibus argumenta inclusa sunt, alii in eo ipso haerent de quo agitur, alii sumuntur extrinsecus." Sed fortasse ita eo facilius absoluemus si in primis diuisionibus locorum, non in subdiuisionibus, omnes locos comprehendi dixerimus, sicut eorum uerba habere uidentur. Cum igitur primae diuisiones omnes locos comprehendant, posteriores tamen minus continentes esse poterunt. Nullus itaque locus erit qui secundum Themistium non sit uel inhaerens uel extrinsecus uel medius ac secundum Tullium uel inhaerens uel extrinsecus. Plures tamen esse poterunt qui in subdiuisionibus non cadent. Quod itaque dictum est omnes locos comprehensos esse, secundum priores, non secundum posteriores, diuisiones accipiendum est.

DE LOCIS ARGUMENTORUM

Nunc autem omnium conditionalium ui inferentiae demonstrata, /455/ secundum quam locos nimium laxe accepimus, eas quoque locorum definitiones exsequamur quas superius iuxta auctoritatem protulimus, in quibus non comprehenditur uis cuiuslibet inferentis, sed concessi tantum. Unde a Tullio huiusmodi locus bene descriptus est argumenti sedes, siue a Themistio sic: unde trahitur argumentum ad propositam quaestionem comprobandam. Quod enim ille argumentum nominauit, iste autem probationem quaestionis posuit, uterque concessionem innuit. Neque enim argumentum esse potest quod non est concessum, nec probatio fieri nisi ex concessis. Est enim probare fidem facere; ex dubiis autem fides non sumitur. Cui enim per se non creditur, nec ad> alterius fidem idonee affertur. Unde et in Topicis Boethius: "si ignota, inquit, notis probantur, argumentum uero rem dubiam probat, necesse est ut quod ad fidem quaestionis affertur, ipsa sit notius quaestione." Non est itaque idem probare quod inferre nec argumentum quod antecedens, sed plura probant quae non inferunt, et plura inferunt quae non probant. Infert enim 'Socrates est margarita': 'Socrates est lapis'; sed, cum concessione careat, ad fidem non est idoneum; unde assumptio adiuncta ad fidem est necessaria. Probare enim potest quod non ueram tenet inferentiam; ut ex eo quod illam rapuerim, ipsam amare reputor. Sic et in caeteris argumentis contingit quae probabilia sunt ac non necessaria. Cum autem loci argumentorum tractantur propter id comprobandum de quo dubia quaestio proponebatur, iure in singulis argumentationibus, unde etiam propositae quaestiones sint, assignantur. Quia autem et ille per argumentum locum et iste per quaestionem describit, utrumque prius est tractandum. Neque enim aliter cognosci potest quod definitur, nisi et ea praecognita sunt per quae deÞnitur; ac prius de quaestione agendum est.

DE QUAESTIONE

'Quaestionis' autem nomen et actiue et passiue accipi, pro quaerente scilicet et quaesita, Boethius ostendit. Quod enim quaestionem propositionem esse dixit quae in dubietatem et ambiguitatem adducta est, ad quaesitam referendum est, de cuius scilicet ueritate dubitamus ac quaerimus. Nam ea per quam quaerimus, cum sit interrogatio, non potest esse enuntiatio. Unde nec uerum aut falsum continere; secundum quae ipse quoque in proximo propositionem deÞnierat sic: propositio est oratio uerum falsumue significans. In Eodem quoque, postquam propositionem /456/ semper esse dixit, siue scilicet de ipsa quaeratur siue non, adiecit: "si de ipsa quaeritur, quaestio est; si est approbata, conclusio; idem igitur propositio est et quaestio et conclusio." In quo manifeste propositionem ipsam, de cuius ueritate quaeritur, quaestionem passiue nominauit. Eam quoque per quam quaerimus, quaestionem in sequentibus appellat, cum illam quaestionem thesim esse monstrauit, quae de re caeteris circumstantiis nuda quaerat ac disserat hoc modo: 'unde affirmatio et negatio sint species enuntiationis annon?

Nota autem quod uis interrogationis aliquando in nominibus interrogatiuis, aliquando in aduerbiis pendet. Sunt autem nomina inde>finita et interrogatiua 'quis' uel 'quid' siue etiam 'quae', 'cuias' uel> 'cuius', 'qualis' aut 'quantus', 'quotus' uel 'quot'. Sed 'quis' quidem et 'quae' certas requirunt personas hoc modo: 'quis uenit? Socrates'; quae ludit? Picias; 'quid' uero ad naturam magis quam ad personam pertinere uidetur. Cum enim quaeritur: 'quid est Socrates?', 'homo' uel 'animal' responderi solet, ac de natura magis quam de persona dubitari uidetur; 'qualis' uero de adiacientia qualitatum interrogat, 'cuias' uero gentile est, 'cuius' uero possessiuum. Unde si quaeratur: 'cuias est Pindarus?', 'Thebanum' dicimus; 'cuium uero pecus?', 'melibaea' respondemus; 'quantus' uero de dimensionibus quaerit hoc modo: 'quanta est uirga?', 'bicubita' uel 'tricu>bita'; 'quotus' uero de ordine hoc modo: 'quota pars tua est?', 'tertia' uel 'quarta'; 'quot' uero de numero ita: 'quot sunt isti?', 'centum'.

Quaesita uero ea est propositio quae ipsam quaerentem quaestionem constituit tam affirmatiuam quam negatiuam. Has quoque dialecticas interrogationes Aristoteles determinauit quae ex diuidentibus iunguntur affirmatione[m] et negatione[m], de quarum ueritate in eis quaeritur hoc modo: 'utrum caelum est rotundum? uel non est rotundum?' Cum enim multae a dialecticis interrogationes proferuntur uel in quid uel in quale multisque aliis modis, nullam tamen dialecticam uocauit, nisi quae a dialecticis ex affirmatione et propria negatione coniungitur, cum de ueritate alterius probatio exigitur. Est itaque 'caelum rotundum est>' uel 'caelum rotundum non est' quaestio de qua quaeritur. Cum enim altera in dubitationem uenit, utramque uenire necesse est, et cum altera probatur, utriusque fides quodammodo> relinquitur. Cum enim de ueritate unius certi uel dubii sumus, et de falsitate alterius. Tota uero quae ex utriusque /457/ coniungitur propositionibus, quaestio est per quam quaeritur, ueluti ista: 'utrum caelum est rotundum uel non?

Sicut autem propositiones ex quibus quaerentes quaestiones componuntur, modo categoricas modo hypotheticas esse contingit, ita et quae de ipsis quaeruntur, quaestiones modo ex categoricis modo ex hypotheticis descendunt propositionibus. Ex categoricis quidem ut suprapositae, ex hypotheticis uero ut ista: 'utrum si est homo est animal, uel non si est homo est animal?' Cuiuscumque enim> propositionis probatio requiritur ipsa in quaestione, in propria diuidente ponitur et cum argumentatio probata fuerit, quaelibet pars quaestionis conclusio dicitur. Unde et ipse ait conclusionem esse propositionem argumento approbatam. Sicut enim non quodlibet antecedens argumentum dicitur, sed id tantum quod concessum probat, sic non quodlibet consequens conclusio, sed id tantum quod probatur cuique fides ex argumento adiungitur. Unde ei soli 'ergo', quod subcontinuatiua est conditio, praeponitur, cum ipsius argumenti concessio praecesserit. In hoc enim 'si' conditionis et 'ergo' positio diuersa est quod hoc> tantum concessa copulat -- unde et consequenti iungitur --, illud autem et inconcessa.

Sicut autem categoricarum propositionum sensus in praedicatione est, hypotheticarum uero in consecutione, ita et earum quaestiones modo de inhaerentia rerum, modo de consecutione propositionum requirunt. Cum enim quaeritur utrum homo sit animal, id exigitur utrum animal homini inhaereat. Cum uero inquiritur utrum si est homo est animal, id ambigitur utrum esse animal ex esse hominem proueniat.

Sed nunc quidem categoricarum quaestionum diuisiones iuxta auctoritatem exsequamur. In quibus et de hypotheticis, quarum partes ex partibus harum connectuntur, satis liquebit. Harum ergo aliae de inhaerentia simpliciter quaerunt, aliae de modo inhaerentiae quoque proponunt. De inhaerentia quidem ut supraposita, in qua de inhaerentia generis ad speciem suam quaerebatur; de modo uero inhaerentiae rogatur cum iam constituta inhaerentia quomodo inhaereat requiritur, siue scilicet ut genus uel ut differentia uel ut proprium uel ut accidens uel ut eadem prorsus essentia. Ut genus quidem, ut homo Socrati uel animal homini. 'Genus' enim hoc loco accipimus quamlibet rei superiorem essentiam. In quo etiam nomine Boethius constitutiuas specierum differentias comprehendit, ut est rationale hominis, ut scilicet omne maius, et substantiale, in ipso includeret Quaestionem uero de proprio de /458/ aequali ac non substantiali accepit, ut coloratum est corpori aut, ut quibusdam placet, risibile homini. Quaestionem uero de eodem de definitione uocauit, secundum id scilicet quod idem definitione et definito uocabulo ponitur. Quaestionem autem de maiori ac non substantiali quaestioni de accidenti aequauit. At uero multum improprie et formam genus appellat uel definitionem, ut rationale hominis uel sensibile animalis et nimis stricte accidens accepit, in ea tantum quae maiora sunt. Sunt enim quaedam minora ut grammaticum homine uel album corpore, nullaque sunt accidentia quae proprio susceptibili abundare queant.

Si uero hanc diuisionem quaestionum quod alia de genere, alia de differentia, alia de proprio, alia de definitione, id est de eodem, fiant, haec quoque quae de inhaerentia fiunt, aptemus, non aliis applicare possumus nisi eis quae ex uera affirmatiua categorica descendunt. Si enim dixero: 'utrum homo est asinus uel non est?', hic nulla earum fuerit. Neque enim praedicatum, a priuilegio cuius nomina quoque quaestionibus imponuntur subiectae rei, uel genus uel differentia uel proprium uel accidens uel definitio, sed oppositum. Bene autem ac rationalibiter dictum esse uidebimus hanc quadrifariam diuisionem quaestionis in his tantum quaestionibus constitutam esse, si ipsius quoque auctoris uerba diligentius inspiciamus. Ait namque Boethius in Primo Topicorum:

    In omni dialectica quaestione praedicatiua dubitatur an ei quod
    subiectum est id quod praedicatur inhaereat; cum aliquid alicui
    inesse proponitur, id aut maius erit eo de quo praedicatur etc.

Ecce enim aperte hanc quaestionum uariationem ex eo uenire docuit quod praedicatum subiecto inhaeret, quod ad ueritatem affirmationis pertinet. Rursus idem in Eodem adiecit:

    In praedicatiuis autem quaestionibus unus quidem subiectus
    terminus dicitur, alius praedicatus nihilque in praedicatiuis
    quaestionibus aliud quaeritur nisi an subiecto praedicatus
    inhaereat.

Quod si inesse constiterit, quaeritur itane insit ut genus an ut accidens an ut proprium an ut definitio: nam si ostenditur non inesse, nihil de quaestione relinquitur; nam quod omnino non inest, nec ut accidens nec ut genus nec ut definitio nec ut proprium inesse potest. Cum itaque ostendit quaestiones de modo inhaerentiae ex ueris tantum affirmatiuis descendere, quippe de modo inhaerentiae quaerendum non> est, cum ipsa non sit secundum quas illas quoque de inhaerentia uariare uolunt, profecto constat et istas ex eisdem propositionibus descendere; sed nec ueram tantum, si ad praedicationem respiciamus.

/459/ Videtur in supradicta diuisione omnis quaestio praedicatiua contineri, ut sunt illae in quibus de accidenti fundamentum uel de accidenti aliud accidens aut de se inuicem contingentia praedicantur, ueluti cum dicimus: 'utrum omne coloratum est corpus' uel 'omne grammaticum est homo' uel 'grammaticum musicum' uel 'rationale mortale'. Sed has omnes irregulares praedicationes quidam dicunt, cum neque sint secundum substantiam neque secundum accidens. Non itaque aliae quaestiones in supraposita diuisione cadunt nisi quae ex affirmatiua uera regulari ueniunt. Regulares uero eas dici uolunt quarum praedicationem iuxta Porphyrium regularem appellant, quae uidelicet uel secundum substantiam fit uel secundum accidens.

Sunt autem praedicatiuae quaestionis de inhaerentia duae species, una quae dialecticis famulatur -- quae ab eis thesis uocatur --, altera uero quae rhetoricis subiecta est, quae hypothesis uocatur. Haec autem harum est differentia quod thesis circumstantias non recipit, quas hypothesis habet. Circumstantias uero eas determinationes uocamus quae circa praedicationem consistunt, ueluti cum de qualitate quoque uel quantitate facti uel de causa uel loco uel tempore uel de adiuuantibus uel compellentibus inquiruntur. Eius autem quam thesim dicimus, species sunt duae: simplex et composita. Simplicem autem dicimus eam quae una tantum affirmatione et eius negatione componitur, ut supradicta, compositam uero quae pluribus, ut ista: utrum sit album uel nigrum uel medio colore coloratum.

Atque de quaestionibus dicta sufficiant; nunc ad argumentum procedamus.

DE ARGUMENTO

Hoc autem Tullius rationem rei dubiae fidem facientem definiuit. Neque enim aliter argumentum esse potest, nisi ei de quo dubitatur fidem faceret, id est credulitatem, ut scilicet ei auditor consentiat, ueluti cum ex eo quod rotundum est caelum, uolubile esse conuincimus. Quod ergo caelum rotundum est, argumentum dicitur, quod ad concessionem conclusionis dubium prius auditorem cogit. Est autem argumentum tam propositionum antecedentium nomen quam significationum earum, ueluti in quolibet syllogismo propositio simul et assumptio argumentum dicuntur; secundum quam significationem nominis 'argumenti' Boethius /460/ maximam propositionem in argumento includi sicut eius partem docuit. Cum enim sit uox maxima propositio, rei partem esse impossibile est. Dicuntur in argumentis ea quae a propositionibus ipsis significantur, ipsi quidem intellectus, ut quibusdam placet, quorum conceptio sine etiam uocis prolatione ad concessionem alterius ipsum cogit dubitantem. Unde et bene 'rationis' nomen in praemissa definitione dicunt apponi; 'ratio' enim nomen est intellectus qui in anima est.

Sed, si diuisionis uerba attendamus, potius argumentum accipiendum erit in designatione eorum quae a propositionibus dicuntur, quam eorum intellectuum qui ab ipsis generantur. Est autem talis quam idem supposuit diuisio: "argumentorum, inquit, alia sunt probabilia et necessaria, alia probabilia ac non necessaria, alia necessaria ac non probabilia, alia nec probabilia nec necessaria." Necessarium autem definit quod uidetur ita esse atque alitcr esse non potest, probabile uero, quod secundum id quod uidetur facile conceditur. Quae quidem definitiones in designatione intellectuum non commode possunt exponi. Neque enim in propositione quicquam de intellectu dicitur, sed, cum de rebus agitur, per ipsam intellectus generatur, qui neque in sua essentia necessitatem tenet neque inferentiam ad alterum. Sunt enim quaedam quae in se necessitatem habent, ut Deum esse immortalem, quaedam uero quae tantum in antecessione ad alterum ac non in se, ut Socratem esse hominem ad Socratem esse animal. Intellectus uero neque antecedit ad alios, quippe cum non de ipsis in consequentia agatur, ut dictum est, nec ullam ad se necessitatem eorum tenet comitatio. Unde potius de his quae propositiones ipsae dicunt, supraposita definitio seu diuisio est accipienda, ac sicut argumentum non in se, sed quantum ad conclusionem dicitur, ad cuius uidelicet concessionem arguit, sic et necessarium uel probabile quantum ad ipsam dicendum est, non quantum ad se ipsum. Alioquin et in ista consequentia:

    si Socrates non est asinus, est non-asinus

necessarium esset argumentum, et in ista non necessarium:

    si Socrates est homo, est animal

Non enim necesse est Socratem esse hominem, cum possibile sit non esse. Est itaque necessarium argumentum quod ad eius concessionem ad quod necessario antecedit, auditorem compellit, probabile uero per quod alteri facile adquiescitur, ut ex rapina amori. Licet enim non necessariam /461/ uideam inferentiam rapinae ad amorem, rationabiliter tamen ex rapina suspicor amorem.

Sunt autem, memini, qui uerbis auctoritatis nimis adhaerentes omne necessarium argumentum in se ipso necessarium dici uelint. Alio quin definitio 'necessarii', quam iuxta Boethium superius assignauimus, non recte argumento assignaretur, quae uidelicet ait quod ut dicitur ita est, atque aliter esse non potest. Si enim in hoc enthymemate:

    Socrates est homo: ergo est animal

illud quod praecedit, siue intellectus sit, siue id quod propositio dicit, argumentum dicamus, non poterit ipsi definitio aptari, cum ita ut dicitur semper non sit. Si uero dicatur esse necessarium quantum ad conclusionem ac sane uere etiam intelligatur, toti potius consecutionis inferentiae necessitas attribuitur. Unde necessarium argumentum dici non uolunt, nisi in se fuerit necessarium, ueluti hic:

    Socrates non est animal: quare nec est homo

Similiter et de probabili.

Nota autem in supraposita diuisione argumenti duo membra praeterquam necesse est aggregata uideri, haec scilicet quibus probabilitas aufertur. Omne enim argumentum probabile esse oportet. Quomodo enim argumentum fecerit qui per ipsum non acquiescit conclusioni? Quomodo acquiescet, nisi idoneum hoc ad illud uiderit esse? Unde, si rei ueritatem teneamus, aeque ab argumentis separanda uidentur tam ea quae necessaria sunt ac non probabilia quam ea quae nec necessaria sunt nec probabilia, cum tamen Boethius ultimum tantum membrum excludat, quod sophistis deseruire docuit; cuius tale protulit exemplum: Diogenem habere cornua eoquod quisque habeat quod non perdidit; sed et de eo quod necessarium est ac non probabile obiectionem posuit, quam et ipse postea dissoluens ipsum inter argumenta reliquit. Docuit enim non solum probabilia ea dici quae statim ut audita sunt, recipiuntur, sed quae etiam per alia ad probationem idonea efficiuntur, ubi adiuncta extrinsecus probatione commode ad fidem afferuntur. Quae tamen solutio non multum rationabilis uidetur, sed potius confirmare nullum argumentum esse quod non sit probabile. Si enim et illud quod statim recipitur et quod ex probatione monstratur, probabile dicitur, profecto omne probabile uidetur. Nullum est quod aliter fidem faciat, nisi ad id faciendum uideatur idoneum. Sed, ne nimis auctoritatis regulas culpemus, ei quantum possumus assentire conemur, ut, quae /462/ etiam in ratione non teneamus, ore profiteamur, dummodo morsus detrahentium uitare queamus.

Non est illud praetermittendum quod ipse ostenderit quae scientia quibus utatur argumentis: dialecticos quidem et rhetores maxime probabilitatem attendere, philosophos uero necessitatem, sophistas uero neutrum, quantum ad eorum intentionem, non quantum ad audientium existimationem, qui sophismatum laqueos non> animaduertunt. Cum autem dialecticus probabilitatem maxime requirat, cui aliquando necessitas incumbit, necesse est et ipsum necessaria saepe argumenta assumere, sicut et philosophum quandoque probabilia. Sed quod maxime in intentione est, magis est attendendum. Nec minus tamen dialecticis a quibus argumenta proponuntur, uera ac necessaria requirenda sunt, immo nulla alia recipere debent nisi quae uera sunt. Sed sola sufficit probabilitas his qui proponunt. Tam bene enim fidem faciunt per ea quae necessaria non sunt, dummodo conceduntur ab eo cum quo disputatur, sicut per ea quae necessitatem habent. Sed, ut firmae sit propositionis ostensio omnemque sophismatis nodum effugiat, non alia ille cui propositio proponitur, argumenta debet admittere nisi quae uera ac necessaria cognouerit.

Nunc autem quaestione atque argumento gratia definitionum loci pertractatis sensum earum aperiamus. Quod ergo Tullius ait locum esse sedem argumcnti, Themistius autem illud unde trahitur argumentum ad quaestionem comprobandam, eamdem protulerunt sententiam. Cum enim id quod in quaestione propositum fuit probare uolumus, rei alicuius habitudinem ad aliquem terminum quaestionis consideramus modumque ipsius probationis qui proposito nostro congruat, ac deinde re ipsa cognita quae ad alteram comprobari conuenit, modoque eius probationis qui maxima propositione monstratur, statim secundum haec argumentum disponimus quo propositam quaestionem probamus de qua prius quaerebatur. Unde tam ex re ipsa quae habitudinem ad aliam habet -- quam differentiam maximae propositionis superius diximus --, quam ex maxima propositione qua modus probationis exprimitur, argumentum trahitur. Unde utrumque sedem argumenti, id est locum, conuenit appellari. De quibus uberrime supra disseruimus.

Non est autem idem argumentum quod argumentatio. Id enim solum quod probat, argumentum dicimus. Totam uero complexionem /463/ probantis et probati argumentationem dicimus, ut totum syllogismum uel totum enthymema, ita scilicet ut in argumentatione argumentum quasi pars in toto contineatur.

DE ARGUMENTATIONE

Est igitur argumentatio oratio in qua id quod dubium fuerat, ex alio comprobatur argumento. Huius autem duae sunt species, syllogismus scilicet atque inductio; ex his uero aliae duae manant, enthymema scilicet atque exemplum. Sed quoniam syllogismorum natura ex Libro Categoricorum Syllogismorum satis est manifesta, quo eorum definitionem expediuimus, ad reliquas species transeamus.

DE INDUCTIONE

Inductionem ergo dicimus eam argumentationem in qua ex particularibus alterum comparticulare uel eorum probatur uniuersale. Ex particularibus autem comparticulare hoc modo: 'quia in regendis curribus et> in regendis nauibus non sorte sed secundum peritiam moderandi rectores sunt eligendi, ita et rebus publicis secundum priuilegium artis sunt praeponendi'. Haec enim omnia regendarum rerum particularia sunt, currus scilicet, nauis, res publicae. Si uero ex his omnibus praemissis inferam: 'ergo in omni re quam regi uolumus, rectores magis secundum artem assumendi sunt quam sorte praeficiendi', ex particularibus uniuersale ostenditur.

DE ENTHYMEMATE SIVE EXEMPLO

Sicut autem enthymema ex syllogismo fit per substractionem alicuius praepositarum propositionum, sic exemplum ex inductione. Sed non ita ex qualibet inductione exemplum licet componere, sicut ex quouis syllogismo enthymema. Nam in exemplo semper ex uno particularium alterum ostendi auctoritas uoluit, sicut ex regimine nauium regimen curruum uel rerum publicarum. Unde ad exempli constitutionem illa ualet inductio quae uniuersale concludit. Si quis enim ex uno particularium de uniuersali uniuersaliter inferr>et, nec etiam probabilitatem faceret. Unde nec inter argumentationes talem complexionem receperunt. Ex omni uero syllogismo per substractionem uel propositionis uel assumptionis, enthymema nascitur, ueluti ex isto syllogismo:/464/

    omnis homo est animal
    omne animal est animatum
    ergo omnis homo est animatus

uel istud:

    omnis homo est animal
    ergo omnis homo est animatus

uel istud:

    omne animal est animatum
    ergo omnis homo est animatus

et ex categorico quidem syllogismo categoricum tantum prouenit enthymema. Ex hypothetico uero etiam categoricum nasci potest, cum scilicet assumptio categorica fuerit. Si enim ex isto syllogismo:

    si est homo, est animal
    sed est homo
    ergo est animal

priori propositione praetermissa quae hypothetica syllogismum fecit hypotheticum, ita dicam:

    est homo
    ergo est animal

categoricum enthymema composui[t]. Si uero consequentiam praeponam, hypotheticum quoque enthymema erit propter eam, sicut syllogismus, quamuis necessitatem quam syllogismus habet, non teneat. Sicut ergo enthymema imperfectus est syllogismus, sic exemplum imperfecta inductio dicitur.

Horum autem omnium praeter syllogismi inferentia imperfecta est locique assignatione ad euidentiam egens. In quibus firmam terminorum complexionem aggregata propositioni assumptio non facit. Cum enim in inductione plures praeponantur, sicut in syllogismo, propositiones, nullam tamen eorum assumptionem oportet dici. Omnis enim assumptio uel medium terminum ad extremorum coniunctionem assumit, ut in categoricis syllogismis aut in hypotheticis in quibus hypothetica per extremorum coniunctionem concluditur, aut unam totam de partibus propositae consequentiae ponit uel destruit. Ponit quidem ut in isto:

    si est homo, est animal>
    sed est homo
    ergo est animal

uel in isto:

    si est homo est animal, si est animal est animatum
    sed est homo
    ergo est animatum

Aufert quidem sic:/465/

    si est homo, est animal
    sed non est animal
    ergo non est homo

uel hoc modo:

    si est homo est animal, si est animal est animatum
    sed non est animatum
    ergo non est homo

Quae quidem assumptiones quantum ad concessionem solam propositae propositionis uel eius negationis, non quantum ad complexionem quae per eam fiat, operantur. Inductiones quae categoricae proferuntur huius modi assumptionem habere non possunt, ueluti ista:

    hic lapis non est rationalis
    quare non est animal

Si uero sic dicemus:

    hic lapis non est rationalis et hic lapis non est irrationalis
    sed omne animal est> uel rationale uel irrationale
    quare hic lapis non est animal

tunc profecto uniuersalis assumptio syllogismum perficeret. Sed nec categoricam habent assumptionem quae ad extremorum conclusionem contendunt. Neque enim uel locus in ea qui a diuidentibus est, assignari posset uel maxima propositio proferri. Sed nec in his inductionibus quae hypothetice componuntur, assumptiones hypotheticae fiunt, ueluti in ista:

    si est homo, est risibile
    si est equus, est hinnibile
    quare si est asinus, est rudibile

Neque enim aliquam de praecedentibus propositionibus totam ponunt uel auferunt propter conclusionis concessionem uel medium assumunt terminum propter extremorum coniunctionem, ut in apposito liquet exemplo:

    si est homo, est animal
    si est animal, est animatum
    quare si est homo est animatum

Videntur autem quaedam inductiones enthymemata esse. Si enim ex isto syllogismo:

    omne rationale est animatum et omne irrationale est animatum
    sed omne animal est> uel rationale uel irrationale
    ergo omne animal est animatum

assumptionem demerimus, imperfectum relinquimus syllogismum, /466/ quem enthymema supra diximus. Sed in eodem uidemur inductionem componere de particularibus ad uniuersale, nec bene enthymema uidetur, cum ex pluribus inferat, nisi forte irregulare, ut est illud quod ex irregulari et plures quam tres terminos continente nascitur, ut hoc:

    omnis homo est animal
    omne animal est animatum
    ergo omnis homo est corpus

quod ex isto prouenit syllogismo:

    omnis homo est animal
    omne animal est animatum, omne animatum est corpus
    ergo omnis homo est corpus

substracta tertia propositione. Sed et sicut syllogismus irregularis est quod plures habet assumptiones, sic enthymema quod ex eo nascitur una propositionum adempta. Sic et fortasse et illud irregulare fuit enthymema in quo particularia proponuntur, quae regularis erat inductio et ex irregulari syllogismo nascebatur, uel nec enthymema dici poterat, quamuis imperfectus esset syllogismus, cum inductionis teneret proprietatem.

Cum autem sint quattuor argumentationum species, quas superius distinximus, inter quas syllogismus et natura et firmae probationis priuilegio principalis supereminet, de syllogismis tantum tractatus a dialecticis constituti sunt, non de reliquis speciebus; quos quidem pro qualitate ipsorum duobus uoluminibus diuiserunt, de categoricis prius ac de hypotheticis tractantes posterius. Nos uero, quia de categoricis superius actum est, ad hypotheticos operam conuertamus. /469/


LIBER PRIMUS

DE DIVISIONE HYPOTHETICARUM EARUMQUE PROPRIETATIBUS

PROLOGUS>

Nouam accusationis calumniam aduersum me de arte dialectica scriptitantem aemuli mei nouissime excogitauerunt, affirmantes quidem de his quae ad Fidem non attinent, christiano tractare non licere. Hanc autem scientiam non solum nos ad fidem non instruere dicunt, uerum Fidem ipsam suarum implicamentis argumentationum destruere. At uero mirabile est cur non mihi liceat tractare quod eis permissum sit legere aut quid tractare sit malum quod legere sit concessum. Neque enim fidei intuitus quem dicunt, consequeretur, si lectionis usus substraheretur; adem>pta namque lectione cognitio peribit scientiae. Si uero aduersus Fidem militare artem concedant, eam procul dubio non esse scientiam confitentur. Est enim scientia ueritatis rerum comprehensio, cuius species est sapientia, in qua fides consistit. Haec autem est honestatis siue utilitatis discretio; uetitas autem ueritati non est aduersa. Non enim sicut falsum falso uel malum malo contrarium potest reperiri, ita uerum uero uel bonum bono potest aduersari, sed omnia sibi bona consona sunt et conuenientia. Scientia autem omnis bona est, et ea quae de malo est, quae iusto deesse non potest. Ut enim iustus malum caueat, eum praenosse malum necesse est; neque enim uitaret nisi praenosceret. Cuius itaque mala est actio, bona potest esse cognitio, ut, cum malum sit peccare, bonum est tamen peccatum cognoscere, quod aliter non possumus uitare. Ea quoque scientia cuius nefarium est exercitium, quae mathematica appellatur, mala putanda non est. Neque enim crimen est in sciendo quibus obsequiis aut quibus immolationibus daemones nostra uota perficiant, sed in agendo. Si enim et hoc scire malum esset, quomodo ipse quoque Deus malitia absolui posset? Ipse quoque qui omnium scientias quas creauit, continet ac solus omnium uota cogitationesque uniuersas inspicit, scit utique et quae diabolus desideret et quibus factis eius assensum consequi possimus. Si ergo scire malum non est, sed agere, nec ad scientiam sed ad actum referenda est malitia. Ex his itaque scientiam omnem, quae a Deo solo est et ex ipsius munere procedit, bonam esse conuincimus. Unde et omnis scientiae studium bonum /470/ oportet concedi, ex quo id quod bonum est, adquiritur; eius autem doctrinae studium praecipue est insistendum, cuius potior ueritas cognoscitur.

Haec autem est dialectica, cui quidem omnis ueritatis seu falsitatis discretio ita subiecta est, ut omnis philosophiae principatum dux uniuersae doctrinae atque regimen possideat. Quae fidei quoque catholicae ita necessaria monstratur, ut schismaticorum sophisticis rationibus nullus possit, nisi qui ea praemuniatur, resistere. Neque enim Ambrosium Mediolanensium antistitem, uirum catholicum, Augustinus, gentilis adhuc philosophus et christiani nominis inimicus, ex unitate Deitatis, quam ueraciter in Tribus Personis religiosus ille episcopus confitebatur, angustiasset, si et ipsum dialectica praemunisset; cum uidelicet talem ei regulam per inscientiam absque omni determinatione uenerabilis episcopus concessisset: ut cuiuscumque pluralis numeri singulare de pluribus nominibus singillatim praedicaretur, et plurale de eisdem insimul enuntiaretur. Quae quidem in his nominibus cassa est quae unius substantiae atque eiusdem essentiae designatiua sunt, ut cum et Pater sit Deus, et Filius Deus et Spiritus Sanctus Deus rectissime credantur, non tamen plures Dei sunt confitendi; quippe eiusdem> Diuinae Substantiae illa tria nomina sunt designatiua. Sic quoque cum et Tullius homo uere dicatur et rursus Cicero et iterum Marcus homo nominetur, nequaquam tamen Marcus et Tullius et Cicero homines sunt, cum eiusdem substantiae uocabula sint designatiua, et plura quidem sola uoce, non significatione, diuersa substantiae. Et si ita supraposita determinatio non satisfaceret rationi, eoquod non una tantum persona sit in Deo sicut in Marco, ad impugnationem tamen regulae sufficere posset.

At uero perpauci sunt quibus huius scientiae secretum, immo sapientiae thesaurum, diuina reuelare gratia dignetur; quae quidem quanto subtilior est, tanto difÞcilior; quanto autem difficilior, tanto rarior; quanto autem rarior, tanto pretiosior; quanto pretiosior, tanto maioris studii digna exercitio. Sed quia labor huius doctrinae diuturnus ipsos assiduitate legendi fatigat lectores et multorum studia et aetates subtilitas nimia inaniter consumit, multi, nec quidem irrationabiliter, de ea diffidentes ad eius angustissimas fores non audent accedere; plurimi uero eius subtilitate confusi ab ipso aditu pedem referunt et quasi in ipso gustu incogniti saporis euomunt et, dum gustando non possunt saporis qualitatem discernere, subtilitatis laudem in crimina uertunt ueramque ingenii sui imbecillitatem ficto crimine scientiae defendunt ac, dum ipsos /471/ in inuidiam dolor accendit, his detrahere non erubescunt quos huius artis peritiam uident consecutos. Quae quidem sola id in excellentia sua priuilegium tenet, ut non eam exercitium, sed potius conferat ingenium. Quantocumque enim tempore in eius doctrina desudaueris, laborem inaniter consumis, nisi mente tua arcani tanti capacitatem caelestis gratiae munus effecerit. caeteras uero scientias quibuslibet ingeniis potest exercitii diuturnitas ministrare; haec autem diuinae gratiae tantum ascribenda est, quae nisi mentem praestruat interius, frustra qui docet aerem uerberat exterius. Quanto autem huius artis ministrator clarior est, tanto quae ministratur pretiosior.

Haec aemulorum nostrorum calumniae satis est respondisse; nunc ad propositum accedamus congruoque ordine post categoricorum syllogismorum traditionem hypotheticorum quoque tradamus constitutionem. Sed sicut ante ipsorum categoricorum complexiones categoricas propositiones oportuit tractari, ex quibus ipsi materiam pariter et nomen ceperunt, sic et hypotheticorum tractatus prius est in hypotheticis propositionibus eadem causa consumendus; de quarum quidem locis ac ueritate inferentiae, quia in Topicis nostris satis, ut arbitror, disseruimus, non est hic in eisdem immorandum. Sed satis est earum diuisiones exsequi aut si qua alia doctrinae uideantur necessaria.

EXPLICIT PROLOGUS

DE HYPOTHESI>

Hypotheticorum nobis tam propositionum quam syllogismorum proprietates aperientibus discutiendum prius occurrit quot modis 'hypothesis' nomen, unde hypotheticum dictum est, accipiatur. Est autem, ut Eudemo placuit, duplex eius significatio. Modo enim hypothesin propositionem aliquam dicimus per consensum, modo per conditionem. Per consensum autem et concessionem hypothesis propositio illa dicitur quae non in se uera recipitur, sed gratia argumentandi conceditur, ut quid ex ea possit extrahi uideatur; per conditionem uero illa hypothesis appellatur de qua in praesenti tractandum est, cuius quidem partes, antecedens scilicet et consequens, conditione coniunguntur, cuiusque sensus in conditione consistit, ueluti cum dicitur:/471.35/

    si est homo, est animal

neque enim absolute uel hominem esse> uel animal dicimus, sed ea /472/ conditione animal esse: si fuerit homo, enuntiamus. Huius autem, sicut et categoricae propositionis, tres sunt partes, termini scilicet eius, antecedens et consequens, et quae ea innectit coniunctio, ut in praemissa hypothetica antecedentem eam dicimus propositionem quae praecedit, cui scilicet conditio apponitur; quae uero sequitur atque ex priore infertur, consequens appellatur. Harum autem duo modi secundum appositas coniunctiones considerantur. Aliae enim in coniunctione, aliae in disiunctione proponuntur. In coniunctione quidem ut supraposita:

    si est homo, est animal

cui coniunctiu>a coniunctio apponitur; in disiunctione uero hoc modo:

    aut nox est, aut dies

cum uidelicet disiunctiu>ae coniunctiones adhibentur. Sed prius de coniunctis agendum est.

Harum autem alias naturales alias temporales auctoritas uocat. Naturales quidem et rectas hypotheticas eas dicunt quae propriam secundum inferentiam consecutionem ui conditionis ostendunt, ut illa quoque quam praemisimus:

    si homo est, animal est

Temporales uero illas Boethius uocauit quae temporaliter, non conditionaliter, aliquid alicui coniungunt, ut ista:

    cum pluit, tonat

Non enim hoc loco proponitur quod si pluit, tonat, sed magis id dicitur quod quando pluit, et tonat, id est: quo tempore unum contingit, et alterum, ac si uidelicet utrumque simul Þeri diceretur. In his nulla natura consecutionis attenditur, sed sola comitatio secundum idem tempus proponitur, id scilicet tantum quod utrumque simul fiat, siue absque se omnino esse ualeant, siue alterum exigat alterum. Aeque enim uerus est et qui dicit:

    cum Socrates est animal, est homo

et qui proponit:

    cum ipse est homo, est animal

Apparet itaque in temporalibus nullam consecutionis naturam secundum uim habitudinis terminorum atque inferentiae necessitatem, sed solam, ut dictum est, comitationem esse pensandam. Unde merito a naturalibus diuiduntur; de quibus quidem uberius et conuenientius in sequentibus disputabitur. /473/

DE CONNEXIS NATURALIBUS

Nunc autem ad naturales connexas reuertamur; quarum quidem sensus et ueritas quare ex Topicis nostris, ut dictum est, manifesta sunt, ubi scilicet quorum locorum inferentia ueram in necessitate consecutionem custodiret quorumque minime, docuimus, ad diuisiones earum transeamus.

QUAE PER POSITIONEM TERMINORUM, QUAE NON

Harum autem alias per positionem terminorum, alias non per positionem terminorum fieri Boethius dixit. Per positionem uero terminorum eas fieri [in] consequentias uoluit quae id quod natura prius est, utpote causa, in consecutione quoque praeponunt, eum uidelicet antecedens causa est consequentis, ut solis, inquit, praesentia diei. Cum ergo sic dicitur:

    si sol praesto est, dies est/473.15/

haec per positionem terminorum fit consequentia; cum uero conuertitur ita:

    si dies est, sol praesto est

et antecedit effectus, haec per positionem terminorum non fit eonsecutio nec ulla alia cuius antecedens non est causa consequentis./473.20/

DE NEGATIONIBUS HYPOTHETICIS

Videntur autem in huiusmodi propositionibus, sicut in categoricis, eiusdem plures esse negationes, una quidem quasi contradictoria ac recte diuidens, alia uero tamquam contraria. Veluti eius consequentiae quae ait:

    si est homo, est animal

tum ea uidetur negatio quae negatiuo aduerbio praeposito totam eius sententiam perimit hoc modo:

    non si est homo, est animal

tum ea quae ipsum interpositum consequenti tantum adiungitur sic:

    si est homo, non est animal

Ac prior quidem negatio simplex est ac propria, id est contradictionis oppositionem ad praemissam affirmationem tenet; secunda uero implicita uidetur, eum etiam priorem continere uideatur et contrarietatis oppositionem> ad eamdem affirmationem habet. Quarum quidem contrarietatis /474/ oppositionem post contradic>tionis ostensionem in Primo Hypotheticorum suorum Boethius monstrauit. Cum enim hypotheticis propositionibus recte opponi et contradictorie dixisset illas solas quae earum sensum simpliciter perimunt -- ut sunt illae quae negatione[m] conditioni praeposita totam destruunt affirmationem hoc modo:

    non si est homo, est animal

-- adiunxit et illas negationes esse, contrarias scilicet, quae consequentem tantum partem auferunt, quodcumque fuerit antecedens, ut sunt istae:

    si est homo, non est animal
    si non est homo, non est animal

cum quibus idem tenent antecedens sed consequens in negationem> conuertunt. Ad consequentem enim partem, ut ipse in eodem Boethius dicit, respiciendum est ad huiusmodi negationem faciendam, et bene secundum consequentis partis remotionem in his enuntiationibus negationes disponimus, sicut in categoricis secundum remotionem praedicati. Nam quem locum in enuntiatione categorica praedicatum obtinet, eum in hypothetica consequens habet, et quem subiectum in illa, antecedens in ista. Similesque sunt eorum ad inuicem regulae, ut in sequentibus aperiemus.

Non est autem idem

    si est homo, non est animal

et

    non si est homo, est animal

quamuis utraque falsa sit, sicut nec istae, quae categoricae sunt enuntiationes: 'non omnis homo est animal' et 'nullus homo est animal'. Aliam enim uim praeposita toti propositioni negatio tenet in simplicem uniuersalis affirmatiuae sensum, aliam cum a singulis praedicatum remouet. Sic quoque et hypotheticis enuntiationibus contingit, ut scilicet aliam uim habeat negatio toti praeposita consequentiae, aliam interposita ad solum consequens auferendum, quod quidem ex 'albo' uel 'animali' uel 'homine' monstratur. Cum enim uerum sit enuntiare:

    non si est album, est homo
    non si est animal, est homo
    falsum est tamen proponere uel
    si est album, non est homo

uel /475/

    si est animal, non est homo

Illae enim tantum proponunt[ur] alterum non exigere alterum, hae uero alterum non posse etiam pati alterum. Unde magis aduersa est ei quae dicit:

    si est homo, est animal

id est 'hominem' necessario 'animal' exigere, ea quae proponit:

    si est homo, non est animal

quam ea quae ait:

    non si est homo, est animal

sicut enim et magis aduersa est ad 'omnis homo est animal', 'nullus homo est animal' quam 'non omnis homo est animal', sicut in Libro Categoricorum monstrauimus --; atque ideo ei ut contraria est opponenda. Et bene istas ut contrarias opponi concedimus, si non solum sensus contrarietatem, sed contrarii proprietatem atque affinitatem in eis pensemus. Contrarias enim simul ueras esse non contingit, sed falsas quandoque; sic et istas. Falsae enim sunt et

    si est animal, est homo

et

    si est animal, non est homo

et rursus

    si est album, est homo

et

    si est album, non est homo

Quia enim animal uel album sine homine potest existere, ipsum necessario non exigit. Qui uero cum eo potest inueniri, ipsum necessario non expellit. Insuper contrariae contradictorias quodammodo continent et eas inferunt, sed non ab ipsis inferuntur. Idem et> in hypotheticis contingit. Si enim uera est:

    si est homo, non est animal

uera est

    non si est homo, est animal

sed non conuertitur. Affinitas autem tanta est istarumcum> contrariis ut fere ab omnibus mutuam ad eas inferentiam habere concedantur. Has enim inuicem aequipollere secundum mutuam inferentiam annuunt. Hinc quidem 'omnis homo est animal' ac

    si est homo, est animal

illinc uero

    nullus homo est animal

ac /476/

    si est homo, non est animal

Nos tamen qui, ut in sequentibus apparebit, has omnes inferentias non recipimus, aequipollentiam uerae inferentiae in eis non concedimus. Multum tamen eas affines esse contrariis annuimus et probabilem maxime esse earum inferentiam uidemus.

Sunt autem nonnulli qui tam auctoritati quam rationi obuiantes nullas alias negatiuas hypotheticas concedunt nisi quae negatione praeposita totius hypotheticae sensum auferunt. Quaecumque proponuntur hypotheticae siue ex duabus coniunguntur affirmatiuis, ut haec:

    si est homo, est animal

siue ex duabus negatiuis, ut ista:

    si non est animal, non est homo

siue ex affirmatiua et negatiua uel econuerso, ut ista:

    si est nox, non est dies

omnes affirmatiuae consecutionis sensum proponere uidentur, secundum quidem consecutionem unius propositionis ad alteram. Quae enim ex duabus iungitur affirmatiuis, affirmatiuam sequi ad affirmatiuam proponit; quae uero ex duabus negatiuis, negatiuam ad negatiuam; quae uero ex affirmatione et negatione uel econuerso, negationem ex affirmatione uel affirmationem ex negatione procedere monstrat.

Quod quidem ex sensu quaestionum earum clarum est. Cum enim earum sensum in Primo Topicarum Differentiarum Boethius aperiret, praemissa illa earum diuisione quod alia ex duabis affirmatiuis etc., "si igitur, inquit, ex duabus affirmatiuis conditionalis propositio constat, id quaeritur an affirmatio affirmationem consequatur; si uero ex duabus negatiuis.... utrum negatio negationem.....; quodsi ex affirmatione et negatione uel ex negatione et affirmatione..... id ambigitur siue affirmationem negatio siue negationem afÞrmatio comitetur." Patet itaque et ex sensu quaestionum hypotheticarum, quae sit enuntiationum sententia utque omnes inferentiam custodiant, consecutionem scilicet unius propositionis, quaecumque sit>, ad alteram, quaecumque fuerat. Patet insuper et eas affirmatiuas esse ex singulis negatiuis earum diuidentibus, quae negatione toti praeposita consequentiae consecutionem alterius propositionis, quaecumque sit, ad alteram, quaecumque fuerat, perimunt hoc modo: /477/

    non si est homo, est animal
    non si est animal, non est homo
    non si est nox, non est dies
    non si non est nox, est dies

ac si intelligatur: non procedit ex ista illa.

Et nos quidem istas proprias ac simplices hypotheticarum negationes concedimus quae negatione praeposita totam perimunt consecutionem. Illas tamen negatiuas recipimus quae negatione interposita unius propositionis ad alteram separationem faciunt; et illas quidem destructiuas, has autem separatiuas appellamus, quod etiam in categoricis enuntiationibus in Libro earum considerauimus. Cum itaque proponimus>:

    si est homo, non est lapis

et ad positionem 'hominis' 'lapidis' praedicationem excludimus, separationem affirmatiuae ad affirmationem facimus; uel si> proponimus:

    si non est animal, non est homo

separationem affirmatiuae ad negationem facimus. Possunt fortasse et affirmatiue accipi secundum consecutionem unius propositionis, siue sit affirmatiua siue negatiua, ad alteram. Sed siue sint affirmatiuae siue negatiuae secundum partium exclusionem, nihil eis negationem, quae earum totos perimit sensus, auferre potest. Cuilibet enim propositioni ad totam eius sententiam perimendam negatio praeponi poterit; aeque quidem et ad 'Socrates est homo' et ad 'Socrates non est homo'. Omnis itaque propositio negatiuam destructoriam habere poterit, sed non omnis separatiuam nisi sola affirmatiua: terminorum enim est separatio, totius uero propositionis destructio.

Nota autem quia in hypotheticis enuntiationibus duae uidentur eiusdem contrariae. Huius enim:

    si omnis homo est albus, omnis homo est coloratus

istae duae uidentur contrariae:

    si omnis homo est albus, non omnis homo est coloratus

et

    si omnis homo est albus, nullus homo est coloratus

Sed illa maxime est aduersa quae contrariam recipit consequentis, non quae diuidentem, sicut et ipsae contrariae magis sunt aduersae; et ideo ea sola opponenda est ut contraria, illa uero quae diuidentem habet, in contraria quasi eius subalterna continetur, non tamen ut contrariae /478/ quasi diuidens opponatur. Ea enim sola recte opponitur negatiua quae negatione praeposita totum eius perimit sensum.

Quae quidem quibusdam nimium grammaticae adhaerentibus negationes categoricae, non hypotheticae, uidentur. Aiunt namque aduerbium aliter non posse construi, nisi uerbo adiungatur; inde enim aduerbium dicitur, quod uerbo adiungitur. Unde negatiuum aduerbium in negatione facienda uerbo semper oportet apponi; quare dicunt 'sequitur' subaudiendum esse, ac si ita dicatur: 'non sequitur esse animal ad esse hominem'. Sed haec quidem mihi firma ratio non uidetur. Quamuis enim ex hoc quod aduerbium est uerbo habeat adiungi, non semper id necesse est fieri, quod ex aliis clarum est aduerbiis. Nam 'magis' aduerbium cum sit, modo uerbo adiungitur, modo uero nomini, cum dicitur 'magis albus', id est 'albior'. Sed fortasse dicitur quod in 'magis albus' ens intelligitur cui 'magis' apponatur uice uerbi sui fungenti. Sed falso; neque eius substantiuum uerbum comparari potest quod omnia in substantia designat, quippe non est substantiae, sed accidentis comparatio. Unde nec ea nomina quae essentiae sunt, in his quoque accidentibus quae comparatiuis comparari possunt, sed tantum sumpta quae ea ut accidentia circa substantiam determinant. Neque enim 'magis albedo' quemadmodum 'magis album' dicimus et bene 'magis albus', non 'magis ens albus' dicitur, cum uidelicet sit augmentum accidentis, id est albedinis, non essentiae. Sicut autem 'magis', cum aduerbium sit, modo uerbo construitur, modo non, sic etiam negatio. Cum enim rerum separationem facit, uerbo apponitur; cum autem totum propositionis perimit sensum, toti propositioni praemittitur.

QUAE UNAE VEL MULTIPLICES

Sunt et hypotheticae propositiones, sicut et categoricae, quaedam unae, quaedam multi>plices. Unae quidem sunt quae unum tantum consequens ad unum antecedens sequi proponunt; multiplex uero quae plura ad unum uel unum ad plura uel plura ad plura consequi dicit, hoc modo:

    si est homo, est rationale atque mortale
    si est rationale siue irrationale, est animal
    si neque est animal neque lapis, neque est> homo neque margarita

QUAE SIMPLICES VEL COMPOSITAE

Cum autem omnes hypotheticae propositiones, si categoricis /479/ comparantur, non simplices inueniantur, eaedem tamen, si ad se inuicem referuntur, quaedam simplices, quaedam compositae dice[n]tur. Simplices autem uocant illas hypotheticas quae ex simplicibus tantum propositionibus, hoc est categoricis, componuntur et postremo quaecumque nullam continent hypotheticam, ueluti ista:

    si es homo, es animal

uel etiam ista:

    si esses homo, esses animal

cuius quidem partes licet enuntiatiua non sint, in simplices tamen propositiones per assumptionem et conclusionem resoluuntur sic>:

    sed eras homo
    quare eras animal

uel ita:

    sed non eras animal
    quare non eras homo

Simplices etiam hypotheticae dici possunt quae plures continent categoricas, dummodo nullam hypotheticam habeant, ut ista:

    si omnis homo est animal et omne animal est animatum, omnis homo
    est animatus

Quae uero simplices sunt hypotheticae atque ex duabus categoricis iunguntur, tali diuisione partimur quod aliae ex duabus affirmatiuis, aliae ex duabus negatiuis, aliae ex affirmatiua et negatiua, aliae ex negatiua et affirmatiua connectuntur, ueluti istae:/479.25/

    si est homo, est animal
    si non est animal, non est homo
    si est homo, non est lapis
    si non est homo, est non-homo

DIVISIO COMPOSITARUM

Compositarum uero talis est partitio quod aliae ex utraque hypothetica, aliae ex altera tantum coniunguntur, aliae uero mediae inter has et illas collocantur. Ex utraque uero hypothetica hoc modo componitur consequentia:

    si quia est homo est animal, et quia non est animal non est homo

ex altera uero hypothetica istae consequentiae constant quae uel ex categorica et hypothetica uel econuerso connectuntur, sicuti istae: /480/

    si omnis homo est animal, tunc si est homo est animal
    si quia est homo non ese lapis, nullus lapis est homo

DE MEDIIS HYPOTHETICIS

Mediam autem illam dicimus hypotheticam quae plures continet consequentias nulla conditione inuicem copulatas, sed eumdem terminum medium participantes hoc modo:

    si est homo est animal, si est animal est animatum

Hae namque duae consequentiae una dicuntur hypothetica secundum unius consecutionis sententiam ad quam tendunt, ut uidelicet ex 'homine' 'animatum' sequi demonstrent, non quidem simpliciter, sed 'animali' mediante. Sunt itaque in hac media hypothetica principale ipsius antecedens et consequens id quod in prima consequentia antecedit et in posteriore sequitur; medius autem terminus, qui in prima consequens et in secunda antecedens ad coniunctionem extremorum intercedit tamquam copula inter principale antecedens et consequens totius mediae consequentiae ponitur. Ipsae uero conditiones quae in singulis consequentiis ponuntur, ipsarum terminos connectunt. Media uero huiusmodi hypothetica non solum ex communitate medii termini dici potest, uerum eam mediam Boethius uocauit inter hypotheticas ex duabus consequentiis conditione connexis [et] copulatas et eas quae ex altera tantum hypothetica connectuntur, hoc est affinem> utrisque, in eo scilicet quod et duas continet consequentias, sicut et illa quae ex hypothetica hypotheticam sequi demonstrat, et tres tantum terminos diuersos medii termini participatio facit qui terminorum numerus adaequat illius numeru>m earumque hypotheticarum quae ex categorica et hypothetica uel econuerso pro>ponuntur. Ipsis quoque simplicibus hypotheticis in eo affinis dici poterit quod secundum principalem ipsius intentionem atque sententiam ex categorica, ut dictum est, categoricam sequi demonstrat. Unde cum ex ea syllogismum componimus eamque primam propositionem syllogismi constituimus, modo per positionem antecedentis prima assumitur categorica et concludimus ultimam, modo uero per destructionem consequentis ultimam auferimus categoricam ac> deinde destruimus in conclusione priorem hoc modo:

    si est homo est animal, si est animal est animatum
    sed est homo
    quare est animatum /481/

uel ita:

    sed non est animatum
    quare non est homo

Et hae quidem quae mediae dicuntur hypotheticae, ex medii termini participati>one figuratos faciunt syllogismos. Sicut enim in categoricis syllogismis medii termini trina positio tres syllogismorum figuras efficit, eodem modo et in hypotheticis illis contingit qui ex media descendunt hypothetica, ut postmodum in sequentibus apparebit. Ac sicut unam consequentiam mediam ex duabus facit medii termini communitas, ita fortasse et una categorica dici duae poterunt per communitatem medii termini, ueluti istae: 'omnis homo est animal, omne animal est animatum', quae quidem ad unam praedicationem 'animati' ad 'hominem' mediante 'animali' contendunt.

DE TEMPORALIBUS

Nunc autem coniunctarum hypotheticarum naturalium speciebus diligenter pertractatis ad eas quas temporales Boethius appellat et ex quibus compositas hypotheticas iungit, transeamus. Tres namque conditionalium propositionum species fecit, coniunctas scilicet tam naturales quam temporales atque disiunctas. De naturalibus uero superius egimus, nunc uero de temporalibus in proximo disputandum est. In his autem, ut dictum est, nulla natura consecutionis attenditur, sed sola comitationis societas, ut uidelicet simul sit utrumque, siue absque se esse omnino ualeant, siue alterum exigat alterum. Aeque enim qui dicit:

    cum Socrates est animal, est homo

uerus est et qui proponit:

    cum ipse est homo, est animaL

sed non ita, si conditional>em uertimus enuntiationem; non enim ita recipitur:

    si est animal, est homo

sicut

    si est homo, est animal

Unde apparet in illis quae propriam consecutionem retinent ac uim conditionis necessariam monstrant in inferentiam secundum ipsorum terminorum naturam, naturam> consecutionis secundum terminorum> habitudinem quae necessitatem exigat, esse pensandam. In his autem quarum consecutio nihil aliud est dicenda quam in eodem tempore /482/ comitatio, nulla est consecutionis natura pensanda; sed dum membra sint uera, et ipsam esse ueram consequentiam concedunt, alioquin falsam; et indifferenter alterum ad alterum et antecedere potest et consequi. Unde me in Introductionibus Paruulorum confirmasse memini talium consequentiarum conuersiones, sicut et disiunctarum, simplices esse; quod in sequentibus conuenientius ostendemus.

Nunc autem utrum ipsae temporales, ut Boethio placuit, inter hypotheticas recipiendae sint, an rationabilius categoricae dicantur, nobis est discutiendum. Sed prius quibus regulis ex ipsis naturales consequentiae iungantur, expediamus. Quae sunt huiusmodi:

    quicquid comitatur antecedens, et consequens

ac si dicamus:

    quicquid simul sit cum antecedenti, et consequenti

uel

    cum quocumque simul sit antecedens, et consequens

hoc modo:

    si cum est homo est medicus, cum est animal est artifex

Amplius:

    quorumcumque antecedentia sese comitantur, et consequentia

hoc modo:

    si cum est homo est medicus, cum est animal est artifex

et in prioribus quidem duabus consequentiis unius antecedentis natura uim inferentiae tenet, in> tertia uero gemini proprietas antecedentis firmitatem inferentiae confert. Sicut enim 'homo' ad 'animal', ita 'medicus' ad 'artificem' necessario antecedit. Ex categorica quoque et temporali consequentia, siue e>conuerso, naturalem consequentiam ueram facile compones, si prius terminorum proprietatem tenueris. Ut igitur ex categorica temporalis uere inferatur, oportet talem componi temporalem ut utraque pars eius ex praecedenti categorica per se possit extrahi, ueluti si ita proponatur: 'si est homo, cum est animatum est animal'. Nam et ex 'homine' 'animatum' et 'animal' necessario inferuntur. Regula autem huiusmodi erit:

    existente antecedente existunt simul quaelibet eius consequentia

Ideo autem talem oportet eligi temporalem cuius utraque pars ex praemissa /483/ categorica possit inferri quia non aliter uera potest esse temporalis, nisi eius utraque pars uera fuerit; tantumdem enim ualet 'cum hoc est, illud esse' quantum 'in eodem tempore utrumque esse'. Unde in Primo Hypotheticorum Boethius ait: "'cum ignis calidus est, caelum rotundum est', non 'quia ignis calidus est, caelum est rotundum'; sed id haec propositio designat quia quo tempore ignis calidus est, eodem tempore caelum quoque rotundum est." In eodem autem tempore utrumque esse non potest, si alterum defuerit. Ut autem ex temporali categorica consequatur, oportet aliquam partem temporalis per se ad categoricam antecedere. Veluti cum hoc modo proponitur:

    si cum est animatum est homo, est animal

'homo' enim ad 'animal' inferentiam habet. Regula autem huiusmodi detur:

    existente antecedente cum quolibet, existit quodlibet ipsius
    consequens

Annotandum uero est quod ita Boethius regulariter Þeri docet consequentias in quibus consequuntur temporales, ut gratia praecedentis propositionis uerae uideantur consequentes temporales. Cum enim praecedens propositio uim maximam inferentiae tenere uidetur, per praecedentem uero propositionem uera consequens temporalis tunc uidebitur, ac non per se, cum ipsa in naturalem conuersa consequentiam ueritate priuabitur, ueluti cum dicitur:

    si est homo cum est animatum, est animal

Neque enim uera est naturalis consequentia de 'animato' ad 'animal', sicut de 'animali' ad 'animatum'. Si autem sic proponatur:/483.25/

    si est homo cum est animal, est animatum

uidetur sequens temporalis non esse uera gratia praecedentis categoricae,

immo semper per se uera forsitan existimabitur, eo scilicet quod in naturalem con>uersa necessitatem seruet perpetuam; si enim est animal, necesse est animatum. Nec tamen si rei ueritatem magis quam uisum uelimus attendere, altera temporalium sine altera umquam uera poterit consistere, cum, ut dictum est, omnes huiusmodi temporales simplicem conuersionem custodiant. Haec itaque regularitas quantum ad opinionem, non quantum ad rei ueritatem descripta est, non quod uidelicet una magis uera sit quam alia, sed quod magis uideatur uera. Rursus: si ipsa antecedat temporalis, id quoque in ea custoditur quod in naturalem conuersa necessitatem non teneat, ut si> ita dicatur:

    si cum est animatum est homo, est animal

/484/ Idque dictum esse arbitror, quod scilicet temporales siue antecedant siue consequantur, tales fiant quod in naturales conuersae uerae non sint propter earum destructiones, quae [in] quibusdam placebant, ut uidelicet soli consequenti negatio apponeretur, quod quidem uim inferentiae tenet uel secundum id quod probat uel quod probatur. Veluti cum dicitur:

    si cum est animatum est homo, est animal

inter 'hominem' et 'animal' 'uis inferentiae consideratur et 'animatum' quidem ad inferentiam non operatur, sed ad quamdam comitationem ponitur, ueluti si talis fieret consequentia:

    si est homo et lapis, est animal

cum inter 'hominem' solum et 'animal' tota uis inferentiae penderet. Unde si quantum ad uim inferentiae destructionem facere intendam, solum, inquiunt, 'hominem' sufficit destrui 'animali' destructo siue etiam 'lapis' remaneat. Similiter et cum dicitur:

    si cum est homo est animatum, est animal

et ex ista per consequentis destructionem et antecedentis assumimus, ita quantum ad principalem inferentiam Boethii dictum assumere:

    sed non est animal
    ergo non est homo

quocumque etiam modo se habeat 'animatum'. Ideoque in destructione 'cum' in 'quamuis' conuertunt, ac si ita dicerent: 'quamuis etiam esset animatum'. Alioquin Boethium non possunt absoluere qui tantum ad sequentem partem temporalis negationem apponit, secundum id scilicet quod ad eam uis inferentiae respicit, siue scilicet temporalis ad categoricam siue categorica antecedat ad temporalem. Tunc autem illud 'quamuis' bene poni uidetur cum prima pars temporalis secundam necessario non infert, id est cum secunda destructa prima potest remanere, ueluti cum dicitur: 'sed> non est animal, quamuis sit animatum'. Si uero 'animal' 'animato' praeponeretur in temporali, male posset illud 'quamuis aptari. Quid enim esset dicere:

    sed non est animatum, quamuis sit animal

cum scilicet perempto animato animal remanere non possit. Unde illa regularitatis determinatio, quam in temporalibus componendis scilicet determinat, a destructionibus ipsarum quas ipse docuit, maxime operari uidetur.

Sed ut nos quidem in his destructionibus Boethium possimus defendere, in aliquo eum praesumimus emendare, in eo scilicet quod huiusmodi temporales hypotheticas appellat; aut potius aliorum sententiam eum dixisse credamus. Neque enim hypotheticarum, sed categoricarum est sensus temporalium. Hypotheticae enim conditionales /485/ latine dicuntur. In his uero temporalibus nulla est conditio, sed sola temporis comitatio. Cum itaque dicimus: 'cum caelum rotundum est, ignis calidus est', hic est sensus: ignis calidus est in eo tempore in quo caelum est rotundum. Et est quidem determinatio secundum tempus, quo scilicet tempore calor inhaereat igni, nec magis consequentiam> coniunctio temporalis aduerbii facit quam coniunctio aduerbiorum loci uel qualitatis uel quantitatis, ueluti cum dicitur: 'quo uel unde ego curro, tu curris'; 'qualiter uel quantum ego curro, tu curris'. Sicut enim cum dicimus: 'quando ego curro, tu curris', utriusque cursum in eodem tempore fieri monstramus, ita et cum dicimus: 'quo uel unde ego curro, tu curris', cursum secundum locum unius, aut secundum similitudinem aut secundum quantitatem cum dicimus: 'quomodo uel quantum ego curro, tu curris'. Sicut autem et istae categoricae esse a nullis dubitantur quae uel eodem modo aliqua esse uel fieri dicunt uel eodem loco uel ad eamdem quantitatem, sic nec illae quae in eodem tempore aliqua fieri uel esse denuntiant. Cum itaque dicitur: 'quando caelum rotundum est, ignis calidus est' -- quod ita est accipiendum: ignis est calidus in eo tempore in quo caelum est rotundum --, 'ignis' quidem subiectum est, 'calidum' uero praedicatum, 'quando autem caelum est rotundum' determinatio praedicationis. Unde ad negationem faciendam ad 'calidum' cum ipsa eius determinatione excludendum negatiuum aduerbium est apponendum, ac si ita dicamus: 'ignis non est calidus, quando caelum est rotundum'. Idque est illud quod Boethius uoluit cum ait ad consequentem partem negationem esse referendam, ut uidelicet ipsam cum ipsa determinatione remoueret. Consequentem autem partem dicebat illam quae post determinationem proferebatur, secundum illos quidem qui inter hypotheticas temporales quoque recipiunt. Ac sic quidem ex destructionibus temporalium nullum contingit inconueniens, si uidelicet ipsa quoque determinatio in qua antecedens accipiebatur, cum ipso praedicato remoueatur. Unde si in negatione determinatio quoque non excludatur, multa contingent inconuenientia; nec congrua poterit fieri destructio, quae in diuidentibus propositionibus non consistet.

Primumque illam calumniemur defensionem quam praetendunt de destructione secundum principalem inferentiam, ueluti cum dicitur:

    si cum est animatum est homo, est animal

hic enim uim inferentiae inter 'hominem' et 'animal' considerant; nihil enim magis 'animatum' quam quislibet alius terminus operatur. Sed dico /486/ quod licet uis inferentiae in terminis consistat, tota tamen est propositio destruenda. Alioquin ex ista consequentia:

    si Socrates est homo, est animal

ita possemus per destructionem assumere et concludere:

    sed hic lapis non est animal
    ergo hic lapis non est homo

quantum quidem ad uim inferentiae terminorum, secundum id scilicet quod inter speciem et genus uis inferentiae consistit. Et bene quidem tota sequens et antecedens propositio est destruenda, cum inter totas propositiones inferentia consistat, licet uis inferentiae ex terminis pendeat. Qui enim dicit:

    si> Socrates est homo, Socrates est animal

non tantum proponit 'animal' sequi ad 'hominem', sed ad positionem 'hominis' in Socrate poni 'animal' in eodem. Unde bene hypothetica propositio non ex simplicibus terminis componi, sed ex aliis propositionibus coniungi dicitur, secundum id scilicet quod id quod sequens propositio monstrat sequi ex eo quod praecedens proponit. Non itaque destructio facienda est secundum terminos tantum, uerum secundum totas propositiones, inter quas proponitur consecutio. Cum itaque negatio apponitur praedicato, ut ipsum excludat, ipsam quoque determinationem temporalem simul debet auferre. Alioquin, si ipsam relinquimus, multa contingerent inconuenientia ex destructionibus, in his maxime hypotheticis in quibus temporales antecedunt, ueluti in ista:

    si cum lapis est animatus est homo, tunc est animal

Assumamus enim:

    sed lapis non est animal

quod uerum est, et concludamus:

    ergo cum est animatus, non est homo

ut scilicet determinationem relinquamus ac solum 'hominem' remoueamus, ac si ita dicamus: 'homo ab eo remouetur in eo tempore in quo ipsi animatum cohaeret', quod> falsum est, cum ei in nullo tempore animatum inhaereat. Illud quoque temporale aduerbium, quod in 'quamuis' coniunctionem ideo mutant, in destructione negationem omnino destruit.

Nullam enim affirmationis uocem in negatione propria conuenit mutari, sed solam apponi negatiuam particulam. Saepe etiam nec poni posset illud 'quamuis', cum uidelicet nec natura sensum pro>positionis cui 'quamuis apponitur, pateretur. Quid enim esset dicere: 'quare lapis non est homo, quamuis est animatum'? Amplius: si secundum uim inferentiae destructiones in his oporteat pensare, quare in his hypotheticis quae ex duabus temporalibus iunguntur, in quibus duplex uis inferentiae consideratur, non sint duplices destructiones? Veluti cum ita proponitur:

    si cum est homo est medicus, cum est animal est artifex

'homo' enim ad 'animal' et 'medicus' ad 'artificem' tamquam ad sua tota referuntur.

Sed neque Boethius hic duplices posuit destructiones, sed consequenti tantum parti negationem dixit apponendam, intendens scilicet cum eo quod in consequenti praedicatur, ipsam quoque temporalem determ>ina>tionem auferri. Unde rationabiliter huiusmodi temporales categoricas esse confitemur. Neque enim aduerbii est, sed coniunctionis consecutionem facere. Aduerbium autem ad uerbum proprie est referendum, ut inhaerentiam quae per ipsam fit, determ>inet, nec tamen semper. Nam et aliquando ad totas reducitur propositiones, ueluti cum uel istam propositionem: 'cum Socrates sedet, possibile est eum stare' ueram accipimus, uel istam: 'cum Socrates est homo, necesse est eum uiuere, falsam intelligimus, cum uidelicet totius propositionis sensum determinare uolumus, ac si dicamus: 'possibile est stare dum sedet', id est ita est in re ut haec propositio dicit: 'possibile est stare', dum ita est in re ut haec altera dicit: 'Socrates sedet'. Et secundum quidem huiusmodi determinationem quae ad totas reducitur propositiones, ex quibuslibet propositionibus ueris uidetur uera texi temporalis, cuiusque scilicet temporis uerba ponantur, ut si> de Socrate sene uere possit dici quod, quando fuit iuuenis, fuit infans, id est quando ita est in re ut haec propositio dicit: 'Socrates fuit iuuenis', ita est ut haec altera dicit: 'fuit infans', utrumque modo uerum est de eo. Si uero ad inhaerentiam rerum illud 'quando' referatur, ut in eodem tempore et infantiam et iuuentutem ei inhaesisse dicamus, falsum est. Licet enim in praeterito tempore ei illa duo inhaeserint, non ideo in eodem tempore fuerunt. Diuersae enim sunt partes tam praeteriti quam futuri temporis; hoc enim est magis proximum, illud magis longinquum. Praesens autem tempus simplex est et indiuisibile, atque ideo quaecumque in praesenti cohaerent, simul inesse necesse est. Sed siue temporalis determinatio ad totam propositionem referatur, siue ad aliquam eius partem, non minus categoricam constituit enuntiationem, quippe ubique actus rerum, non consequentiae necessitas exprimitur. Cum enim dicimus: 'cum Socrates est animatus, est homo', siue aduerbium ad praedicata siue ad totas propositiones referamus, categoricas enuntiationes facimus. Sed hic dicimus simul esse quod duae propositiones dicunt, ibi uero simul esse Socrati illa duo praedicata, ac si diceremus:

    Socrates est simul animatum et homo /488/

Memini tamen quia dicere solebam tunc hypotheticam esse propositionem cui temporale aduerbium apponebatur, cum ipsum ad propositiones totas referebatur, tunc uero categoricam, cum ad simplices terminos ponebatur; sicut et de disiunctiua coniunctione. Est enim categorica: 'omne animal est aut sanum aut aegrum', hypothetica uero:

    aut omne animal est sanum, aut omne est aegrum

At uero, licet huiusmodi temporales rationabilius categoricae quam hypotheticae uideantur, nos tamen Boethio adhaerentes eis tamquam hypotheticis in modis syllogismorum utamur. Quem tamen fortasse de destructione earum, si attentius inspiciamus, nullo modo in quibusdam defendere possumus, sed emendare. Nam sicut, quando temporalis affirmatiuum consequens habet, ipsi tamen negationem in destructione apponit, ita et, quando negatiuum est consequens, ipsi soli negationem demus; ut uidelicet eius quae ait: 'cum est animatum, non est lapis', hanc diuidentem opponat: 'cum est animatum, est lapis'. Nos uero potius in omnibus toti consequentiae negationem praeponi uolumus.

Atque haec de temporalibus enuntiationibus ad discretionem hypotheticarum dicta sunt; haec autem de coniunctis tam naturalibus quam temporalibus dicta ad praesens sufficiant. Nunc ad disiunctas procedamus.

DE DISIUNCTIS

Quae quidem licet disiunctiuae coniunctiones longe separare uideantur, non ita tamen ab eis dissident ut non inueniantur naturalibus hypotheticis per aequipollentiam aequales. Ex omni namque disiuncta in parem sibi coniunctam incidimus antecedenti> per primam diuidentem destructo et consequenti eodem remanente, ut in suprapositis apparet. Nam negationem quae antecedit in disiuncta, diuidens affirmatio quae antecedit in coniuncta uelut ei opposita recte perimit; consequens autem in utrisque idem relinquitur. Oportet itaque ut si coniuncta ex duabus affirmatiuis constiterit, disiuncta eius ex negatione et affirmatione iungatur, ut in superioribus exemplis. Si uero coniuncta ex duabus iuncta sit negatiuis, disiuncta ex affirmatione et negatione constabit, hoc modo:

    si non est animal, non> est homo
    aut est animal, aut non est homo

Quodsi haec ex affirmatiua et negatiua, uel econuerso, consistat, illa ex duabus negatiuis uel ex duabus affirmatiuis copulabitur, uerbi gratia:

    si est homo, non est lapis
    aut non est homo, aut non est lapis /489/
    si non est sanum, est aegrum
    aut est sanum, aut est aegrum

Sic autem facile disiunctam in coniunctam resoluere poteris, si formae minus euidentis disiuncta fuerit quam tu desideres, ut ex antecedenti ipsius disiunctae et diuidente eius primam proponas disiunctam et quid postea intuleris ex apposita diuidente, id ad primam diuidentem non dubites in disiunctione consequi. Veluti si de ista dubitaueris disiuncta:

    aut non est homo, aut est animal

sic illam facilius comprobabis: aut non est homo aut est homo; quod si est homo, est animal; quare aut non est homo, aut est animal. Quicquid enim disiunctionem habet ad antecedens, et ad consequens. Unde cum haec negatiua: 'non est homo' in disiunctione ad suam diuidentem affirmationem 'est homo' antecedat, illa autem animal esse inferat, necesse est ut prima quoque ad postremam habeat disiunctionem. In quo etiam comprobando talis est argumentatio adhibenda. Unde cum uerae sunt illae duae consequentiae:

    aut non est homo, aut est homo

et

    si est homo, est animal

necesse est et istam esse ueram:

    aut non est homo, aut est animal

quia ex eisdem ueris uera conuincitur ipsius ultimae coniuncta, haec scilicet:

    si est homo, est animal

et uere ad illas duas haec sequitur, quia infertur ex coniuncta praecedentis et alia quae ipsi adiungitur, his uidelicet:

    si est homo, est homo

et

    si est homo, est animal

Eadem ratio in aliis quoque disiunctis comprobandis est adhibenda.

Nunc autem et earum disiunctarum sensus consideremus quae ex pluribus quam duabus propositionibus iungantur, ueluti ista:

    aut est calidum, aut est frigidum, aut est tepidum

Sed prius disiunctiu>ae coniunctionis positionem et uim inspiciamus, quae quidem quantum ad constructionis coniunctionem coniunctiua dicitur, quantum uero ad sensus disiunctionem disiunctiua nominatur. Coniungit itaque complexionem constructionis, dum in oratione posita ad perfectionem sensus alterius orationis submissionem eum repetitione /490/ sui exigit. Neque enim ita disiunctiua coniunctio sicut coniunctiua semel accepta sensum complet. Non enim ita dici potest:

    aut est homo, est animal

sicut

    si est homo, est animal

ut uidelicet aliquis sit idoneus structurae sensus semel posita disiunctione.

Unde si repetatur disiunctio:

    aut est homo, aut est animal

perfectus fiet intellectus, etsi sit falsus. Oportet itaque unum aut aliud semper referri circa ea de quibus disiunctionem proponimus, hoc modo:

    aut nox est, aut dies est

Cuius quidem disiunctionis sensum ita quidam accipiunt ac si dicatur 'alterum istorum': uel nox uel dies. Alii uero addunt 'tantum', eo uidelicet quod in suis> Hypotheticis Boethius dicat utramque propositionum inter quas disiungitur, simul esse non posse. "Cum enim, inquit, dicimus:

    aut est a, aut est b

aut easdem propositiones quolibet alio modo uariamus, id 'aut' coniunctio, quae disiunctiua ponitur, sentit simul eas esse non posse. "Alii enim ex necessitate alterum esse intelligunt, in eo scilicet quod disiuncta quoque necessitatem, sicut aequipollens coniuncta, custodire debeat.

Sed nulla quidem superiorum expositionum idonea uidetur. Si enim id disiuncta proponat quod alterum sit uel quod alterum tantum sit, iam procul dubio et istam oportet ueram esse disiunctam:

    aut sum animal, aut sum asinus

Est enim uerum, id scilicet quod sum animal, et tantum, id est non etiam sum asinus. Sed tamen falsa disiuncta ex pari coniuncta conuincitur, hac scilicet:

    si non sum animal, sum asinus

quippe hinc sequitur

    si non sum animal, sum animal

Si uero id proponat disiuncta quod ex necessitate sit alterum, contingit hanc ueram esse:

    aut non sum asinus, aut sum homo

et hanc falsam:

    aut sum sedens, aut non sum sedens

illorum enim alterum necesse est esse, horum uero neutrum. Necesse est enim me non esse asinum, cum sit impossibile esse; neque autem me /491/ sedere necesse est neque non sedere. Illa tamen falsa ex coniuncta sua, et ista uera, conuincitur.

Si quis itaque sensum disiunctae uoluerit expedire, non aliter quam per sensum aequipollentium coniunctarum id poterit monstrare, quarum quidem constitutionem supra docuimus Boethium plurimum secuti, ubi in fine suorum Hypotheticorum disiunctarum sensum naturamque terminorum earum per aequipollentiam coniunctarum resoluit. Cum itaque disiunctae sensum demonstrare uolumus, ad coniunctam ipsius statim recurrimus, cuius quidem sententia magis est manifesta. Idque ex utrisque pariter innuitur altero ex his inter quae disiungitur, perempto alterum consistere necessario, quasi medium non possint habere, non etiam, ut Boethio placuisse uidetur, quod simul esse membra disiunctae non possint. Possunt namque tales proponi disiunctae quarum utraque membra simul sunt, ueluti istae:

    aut non omnis homo est albus, aut quidam homo est albus
    aut quidam homo aut hic niger homo non est albus

quae quidem uerae ex coniunctis suis conuincuntur, his scilicet:

    si omnis homo est albus, et quidam
    si nullus homo est albus, nec hic niger

Quia ergo id solum ex disiuncta, ut dictum est, innui uidetur quod si alterum eorum quae in membris continentur, tollitur, alterum remanere necesse sit -- quod ad immediationem pertingere uidetur --, manifestum est ut quamcumque partem disiunctae tollendo assumas, alteram ponendo concludas. Conuertitur namque omnis disiuncta simpliciter, ut in sequentibus apparebit. Tantumdem enim est proponere:

    aut nox est, aut dies

quantum enuntiare:

    aut dies est aut nox

Cum itaque omnis disiuncta simpliciter conuertatur atque utrique ipsius parti sua disiunctiua coniunctio praeponatur, non ex habitudine> terminorum quid fuerit disiunctae antecedens quidue consequens, dinoscitur, sed ex ordine pronuntiandi. Quaecumque enim prius proferetur propositio, antecedens dicitur, quae posterius, consequens appellatur. In coniunctis autem non ordo proferendi antecedentem et consequentem facit, sed appositio conditionis. Ea enim pars cui 'si' adiungitur, antecedens est, et quae ex ea infertur, consequens, siue prius siue posterius quaelibet proferatur. Siue enim dicamus: /492/

    si est homo, est animal

seu ita pronuntiemus:

    est animal, si est homo

eam semper antecedens esse ostendimus cui ad inferendam aliam conditionem praeponimus.

Nunc autem, quod proposuimus, earum disiunctarum sensum inquiramus quae ex pluribus terminis connectuntur hoc modo:

    aut est calidum, aut frigidum, aut tepidum

et quae ipsi coniuncta recte possit attribui inspiciamus. Cuius tamen coniunctam esse huiusmodi:

    si neque est calidum neque frigidum, est tepidum

communis omnium sententia tenet. In cuius tamen coniunctae dispositione non parua potest adhiberi dubitatio, si uim aut positionem disiunctiuarum coniunctionum inspexerimus. Cum enim, ut diximus, unum aut aliud reduci secundum disiunctionem oporteat, quaero de priori utrum ad secundum uel ad tertium uel ad utrumque referatur. Ac similiter de secundo siue tertio inquiri potest quo referatur. Quodsi primum ad secundum per se uel ad tertium per se habeat disiunctionem, alterum ad nullum disiunctionem habere uidetur, ueluti si primum ad secundum habeat disiunctionem, tertium ad quid habebit?; uel si ad tertium, [uel] ad quid secundum>? Neque unum per se potest sine altero poni. Amplius: si primum ad secundum per se uel ad tertium per se uel ad utrumque per se habeat disiunctionem, oportet unam disiunctam intelligi inter primum et secundum quae nullam habebit probabilitatem, cum saepe utrumque ipsius membrum falsum inuenietur, uel inter primum et tertium, quae similiter falsa statim apparebit, uel duas aperte falsas, ac si scilicet tales disiunctae accipiantur. Priori autem 'aut geminato ita:

    aut est calidum aut frigidum, aut est calidum aut tepidum

ut uidelicet multiplex intelligatur proposita de tribus disiuncta, primo quidem ad duo alia quasi ad singula reducto. Quodsi disiuncta dicatur antecedere uel disiuncta sequi, ac si sic diceretur:

    aut uera est haec disiuncta: est calidum aut frigidum

-- ut uidelicet aliud 'aut' subaudiamus --, aut est tepidum; uel ita:

    waut est calidum, aut uera est illa disiuncta: est frigidum aut
    tepidum /493/

nullam teneret probabilitatem disiuncta, cum nec probabilis ulla fieret coniuncta, uel haec scilicet:

    si non est uera disiuncta, tunc est tepidum

uel ista:

    si non est calidum, uera est disiuncta

de pluribus enim corporibus ita aperte falsa inueniretur quod uero antecedenti falsum consequens supponeretur.

Unde mihi non aliter secundum coniunctae suae resolutionem ac probabilitatem uidetur accipienda proposita disiuncta nisi categorica habens disiunctum praedicatum antecedere intelligatur, ac si hoc modo dicatur:

    aut istud est calidum aut frigidum, aut est tepidum

id est:

    aut est alterum horum, aut est illud

tamquam dicatur:

    si neutrum horum est, tunc est illud

Ac fortasse et ita poterit eadem disiuncta accipi ut in sequenti categorica habens disiunctiuum praedicatum intelligatur, ac si sic proferatur:

    aut est calidum, aut est frigidum aut tepidum

id est

    aut est illud aut> alterum horum duum

ac si dicatur:

    si non est calidum, est frigidum uel tepidum

Et his quidem modis supraposita disiuncta intellecta maximam tenet de quolibet corpore probabilitatem, quia uidelicet nullum corpus inuenitur quod non> sit aliquo illorum trium occupatum. Et nos saepe quoque per unum 'aut' categoricam in disiunctione, sicut hypotheticam, proferimus, alio quidem subintellecto. Cum enim dicimus: 'nox uel dies est', id est: alterum horum existit, uel ita: 'omne animal est sanum uel aegrum', id est alterum horum, ibi subiectis, hic praedicatis disiunctione apposita categoricam facimus enuntiationem. Ac tantumdem ualet unius disiunctionis appositio altera ad quam referenda est, subintellecta, quantum si duas ponamus hoc modo:

    aut nox aut dies est
    omne animal aut est sanum, aut est aegrum

Similiter et hypotheticam per unam disiunctionem saepe proferimus alia subintellecta hoc modo:

    nox est aut dies
    Socrates est sanus aut ipse est aeger

/494/ Notandum uero quod eum disiunctiuae coniunctiones tam categoricarum propositionum quam hypotheticarum terminis applicentur, alium tamen sensum pro qualitate enuntiationum in> hypotheticis enuntiationibus quam in categoricis habere uidentur. Qui enim dicit: 'Socrates est uel sanus uel aeger' et ad praedicata disiunctiones apponit, id solum proponere uidetur quod sit alterum illorum; quippe unumquodque animal est aliquod eorum. Qui uero hypotheticam componit, ad ipsas scilicet propositiones antecedentem et consequentem disiunctiones referens hoc modo:

    aut Socrates est sanus, aut Socrates est aeger

non solum innuit esse alterum eorum quae propositiones dicunt, uerum etiam altero non existente alterum necessario existere, id est si unum non sit, alterum esse. Quod quidem falsum est; sequitur enim ex eo tale in conueniens:

    si nulla res est, aliqua res est

uera tamen est categorica quae aiebat Socratem esse aut sanum aut aegrum, id est alterum illorum.

Sunt tamen quidam qui nec discretionem ullam inter categoricam et hypotheticam in disiunctione compositas habent, sed idem dicunt proponi cum dicitur: 'Socrates est uel sanus uel aeger' et cum dicitur:

    aut Socrates est sanus, aut aeger

ut scilicet omnis enuntiatio quae disiunctiu>as recipit coniunctiones, hypothetica credatur. Volunt itaque semper in huiusmodi categoricis quae disiunctiones recipiunt, hypotheticae sensum intelligi, quasi proponatur disiunctio inter temporales de eodem subiecto ad diuersa praedicata aequaliter relato; ueluti cum dicitur:

    Socrates est uel sanus uel aeger

tale est ac si dicatur:

    aut Socrates est sanus, aut Socrates est aeger

Quod quidem falsum esse conuincitur ex eis categoricis quae, cum uniuersales sint, disiunctiu>as habent coniunctiones, ueluti ista: 'omne animal est uel sanum uel aegrum'. Cum enim haec uera esse non dubitetur, falsa est manifeste hypothetica quae ita proponitur:

    aut omne animal est sanum, aut omne animal est aegrum

cum uidelicet neutrum sit. Quod et ex pari coniuncta monstratur, hac scilicet:

    si non omne animal est sanum, omne est aegrum

quippe cum haec uerum habeat antecedens et falsum consequens. Patet itaque alium esse sensum categoricae in disiunctione propositae, alium /495/ hypotheticae. Nec mirum aliam uim habere disiunctiones quando propositionibus applicantur et quando simplicibus terminis, cum uidelicet, quando terminis applicantur, per coniunctionem resolui non possunt; quippe inter simplices terminos non potest consecutio consequentiae consistere, sed semper inter> propositionum sensus uel tales qui in eos resoluuntur. Huius enim consequentiae partes, quamuis enuntiatiuae non sint, in propositiones tamen per assumptionem et conclusionem resoluuntur.

Haec quidem de disiunctis dicta sufficiant.


DE CONVERSIONIBUS

Nunc autem de conuersionibus omnium hypotheticarum superest disputare. Quarum quidem duplex est conuersio , quemadmodum et categoricarum propositionum . Aliae namque simpliciter, aliae per contrapositionem conuertuntur. Temporales quidem hypotheticae et disiunctae simplicem tenent conuersionem. Sicut enim aeque dici potest:

    aut nox est, aut dies est

uel

    aut dies est, aut nox est

ita aeque dicitur:

    cum pluit, tonat

et

    cum tonat, pluit

Neque enim potest esse ut hoc sit cum illo, nisi etiam illud simul fuerit cum isto. Naturalium autem coniunctarum conuersiones per contrapositionem solum fieri possunt> hoc modo:

    si est homo, est animal
    si non est animal, non est homo

Conuersiones autem in> hypotheticis propositionibus, sicut in categoricis, secundum transpositionem terminorum pensamus, in illis quidem praedicati et subiecti, in istis autem antecedentis et consequentis; in illis quidem cum de praedicato fit subiectum et econuerso, in istis autem cum de consequenti fit antecedens, et econuerso. Tunc uero simplicem conuersionem in illis dicebamus esse cum simpliciter termini transponebantur, nihil eis adiuncto uel ablato, sed eidem prorsus termini seruabantur, ueluti hic: 'nullas homo est lapis': 'nullus lapis est homo'; 'quidam homo est lapis': 'quidam lapis est homo'; tunc uero per /496/ contrapositionem cum de praedicata uoce subiectum ac de subiecta praedicatum faciebamus secundum contrapositionem, ut uidelicet tales per se termini in> conuersione ponerentur>, qui quasi sibi aduersantes contra se ponantur, ut sunt finitum et infinitum, quae secundum affirmationem et negationem sibi dicuntur opponi, ut in hoc loco: 'omnis homo est animal': 'omne non-animal est non-homo'; 'quidam homo non est animal': 'quidam non-animal non est non-homo'; sunt autem opposita homo non-homo, animal non-animal. Eosdem quoque conuersionis modos in hypotheticis esse animaduertimus, simplicem quidam conuersionem ut in suprapositis disiunctis et coniunctis temporalibus, per contrapositionem uero in coniunctis naturalibus, iuxta illam quidem [illam] regulam:

    si aliquid antecedit ut aliud consequatur, si id quod consequitur
    non fuerit, nec illud quidem quod antecedit erit.

Contrapositionem uero rectam secundum affirmationem et negationem appositio negationis facit. Sunt tamen nonnulli qui ad nomen conuersionis hypotheticarum obstrepant et uehementer obstupeant eoquod de earum conuersionibus Boethium tractare non uiderint nec alium quemquam qui consequentiarum naturas ostenderet. Unde nos quidem non ex falsitate, sed ex nouo conuersionis nomine redarguunt; nec me quidem contra auctoritatem locutum, sed fortasse ultra auctoritatem ostendere possunt. Nec est quidem eorum calumnia rationabilis. Si enim ex; additamento uel nouitate me accusent, quomodo et illi absolui possunt quicumque ad alicuius scientiae perfectionem ex se aliquid post primos tractatores adiecerunt? Sed nec ex nouitate in> conuersionibus consequentiarum me accusare poterunt quasi huius conuersionis inuectorem, si singulorum dicta quos in arte Latini celebrant, memoria confirmauerint, Aristotelis uidelicet seu Porphyrii seu Boethii. Ait enim Aristoteles, cum de ultima significatione 'prioris' loqueretur: "eorum enim quae conuertuntur secundum quod est esse consequentiam, quod alteri quolibet modo causa est, digne prius natura dicitur;..... esse namque hominem conuertitur.....ad de se ueram enuntiationem; nam si est homo, uera est oratio qua dicitur, quia homo est, et homo conuertitur; quare est." Rursus idem cum de secundo modo 'simul' loqueretur,: "naturaliter, inquit, simul sunt quaecumque conuertuntur secundum quod est esse consequentiam. Sed /497/ nequaquam causa est alterum alteri ut sit, ut in duplo et dimidio; conuertuntur etenim haec: nam cum> sit duplum, est dimidium, et cum sit dimidium, est duplum." Haec aperte Aristoteles de conuersione consequentiae loquitur in Libro Praedicamentorum, de qua etiam in Libro Periermenias ipsum egisse reperies; cum uidelicet consequentias inferentiae modalium propositionum ostenderet, "consequentiae, inquit, secundum ordinem fiunt ita ponentibus: illi enim quae est possibile esse illa quae est contingit esse, et haec illi conuertitur." Idem in eodem: "ergo impossibile et non impossibile ad> illud quod est contingens et possibile et non contingens et non possibile sequuntur quidem contradictorie, sed conuersim." Ipse etiam Porphyrius in his quas ad Praedicamenta scripsit Isagogis, conuersiones consequentiarum non tacuit; ait enim, cum differentiam a proprio differre monstraret: "et differentia quidem illis est consequens quorum est differentia; sed non conuertitur," ut uidelicet ad speciem antecedat; quod scilicet si esset, conuerteretur. Multa quoque Boethii dicta conuersionem consecutionis indicant. Ait enim in Primo Categoricorum, cum de inferentia subalternarum loqueretur, si uniuersales uerae fuerint, ueras esse particulares; conuerti autem non posse; rursus cum falsae sint particulares, falsas esse uniuersales, sed minime conuerti, ut uidelicet, sicut illae ad istas ueras antecedunt, ita istae ad illas, uel sicut istae falsae ad illas falsas, ita illae falsae ad istas falsas, quod uidelicet, si esset conuersio consequentiae, fieret. In Hypotheticis quoque suis saepissime illam quam per contrapositionem diximus conuersionem consequentiarum monstrauit, ueluti in secundo et tertio modo figurae tertiae, cum eos in modos primae figurae resoluit conuersis secundis per contrapositionem consequentiis; et in secundo quidem ait istam consequentiam:

    si non est c, non est a

ita conuerti posse:

    si est a, est c

in tertio quidem istam:

    si est c, non est a

hoc modo:

    si est a, non est c

Commendat itaque consequentiarum quoque utramque conuersionem non solum ratio, uerum etiam auctoritas; et est quidem in naturalibus /498/ coniunctis per contrapositionem conuersio naturalis, in disiunctis autem siue coniunctis temporalibus simplex conuersio. Si itaque uera sit uel falsa naturalis consequentia, similiter et eius per contrapositionem conuersa. Similiter et qualis fuerit temporalis coniuncta, talis erit ipsius simplex conuersa.

Nota autem id quod de simplici conuersione temporalis supra diximus, cum adhuc eam quasi hypotheticam teneremus, non posse seruari in his quae generalia habent aduerbia, ut ista: 'quamdiu Socrates ambulat, mouetur'. Sed nec per contrapositionem illam quam putant, ut uidelicet ita dicant: 'quamdiu non mouetur, non ambulat'; haec enim cum illa numquam simul uera esse potest, sicut nec partes huius cum partibus illius.

EXPLICIT PRIMUS HYPOTHETICORUM



INCIPIT SECUNDUS HYPOTHETICORUM

INTRODUCTIO>

Omnium autem hypotheticarum propositionum natura diligenter pertractata ad earum syllogismos descendamus; atque illud prius notandum est nullum syllogismum a temporali hypothetica incipere, sed tantum a coniuncta naturali uel a disiuncta. De syllogismis autem coniunctarum in praesenti disserendum est; in syllogismis uero disiunctarum operis nostri laborem finiemus. Ac prius eos disponamus qui ex simplicibus hypotheticis descendunt.

DE SIMPLICIBUS HYPOTHETICIS ET EARUM SYLLOGISMIS

Hae uero sunt quattuor, prima quidem ex duabus affirmatiuis, secunda ex affirmatiua et negatiua, tertia ex negatiua et affirmatiua, quarta quidem ex duabus negatiuis; quae sunt huiusmodi:

    Si est a, est b
    si est a, non est b
    si non est a, est b
    si non est a, non est b

Quas etiam non solum in litteris, uerum etiam in terminis assignari conuenit, cum syllogismorum modos constituerimus. Harum autem quattuor consequentiarum natura constitutionis breuiter est distinguenda. Quarum quidem duae, prima uidelicet et quarta, in eadem terminorum materia consistunt atque inter sibimet adhaerentia aut quae simul /499/ naturaliter sint, uerae tantum inueniuntur, secunda uero inter omnia disparata, id est quae sibi conuenire non possunt, uera recipitur; tertia uero tantum inter haec quae medio carent. Quam tamen Boethius nimis stricte accipiens inter opposita tantum fieri dixit medio carentia, cum uidelicet ait in Hypotheticis suis hanc consequentiam quae> inter affirmationem et negationem proponitur in contrariis tantum medio carentibus proponi, hoc est in disparatis immediatis. Qui uero etiam talem ad hoc confirmandum regulam inducunt:

    quicumque terminus remotus alium ponit, ipse positus eumdem
    remouet

At uero haec regula in pluribus falsa esse conuincitur. Qui enim hanc recipit:

    si non est homo, est non-homo

nec hanc denegabit:

    si non est animal, est non-homo

'animal' tamen et 'non-homo' cum de se particulariter dicantur, disparata a se nullo modo dicuntur. Rursus: quicumque hanc recipit:

    si non est sanum, est aegrum

nec huic contradicet:

    si non est animal, est aegrum

'animal' tamen et 'aegrum', cum omne aegrum animal sit, opposita quidem non uidentur. Non igitur inter opposita tantum huiusmodi consequentia proponi uidetur quae inter negationem fit et affirmationem, sicut ea quae inter affirmationem et negationem proponebatur, sed inter ea tantum quae medium non habent, siue opposita sint siue minime. Nihil autem refert quantum ad modos quos cupimus, siue uerae sint siue falsae propositiones, dummodo ipsa ab auditore recipiatur. Has uero quae uel> inter opposita uel inter immediata proponuntur consequentias, quas nos in Topicis nostris calumniati sumus, multi pro ueris recipiunt, secundum quos indoneae syllogismis erunt. Amplius: siue ueris propositionibus siue falsis syllogismus texatur, dummodo formam teneant syllogismi, tota tamen ipsius inferentia firmissima semper erit.

Ex his autem quattuor propositionibus octo nascuntur syllogismi, ex omni namque hypothetica duo syllogismi manant, unus quidem per positionem antecedentis, alius uero per destructionem consequentis. Per positionem antecedentis ille fieri syllogismus dicitur in quo /500/ assumptio propositae consequentiae [per diuidentem] antecedens ita ut fuit, constituitur ac ponitur, ac deinde consequens ita ut fuit, subiungitur hoc modo:

    si est a, est b
    sed est a
    ergo est b

Per destructionem uero consequentis illi fieri dicuntur in quibus assumptio propositae consequentiae per diuidentem ipsius destruitur>, ut in conclusione quoque antecedens auferatur, ut ex eadem consequentia monstratur hoc modo:

    si est a, est b
    sed non est b>
    ergo non est a

Destrui autem affirmatio per negationem siue negatio per affirmationem aequaliter potest, cum neutra alterius ueritatem non perferat ac recte ei opponatur.

Et hi quidem syllogismi quorum assumptiones et conclusiones per positionem terminorum consequentiae fiunt, perfecti, hoc est perspicui esse in se atque euidentes, dicuntur, eo uidelicet quod ita assumptio et conclusio terminos constituant sicut in praemissa hypothetica fuerant dispositi; ideo probatione ad euidentiam non indigent. Reliqui uero omnes, qui uidelicet per terminorum destructionem fiunt, imperfecti sunt nec per se perspicui, sed semper probatione aliqua ad fidem indigentes; de quibus quidem posterius agendum est. Primo autem loco de perfectis tractandum. Sed quoniam assumptionum et conclusionum modi talium syllogismorum quae ex antecedenti et consequenti propositae consequentiae ueniunt, secundum naturam inferentiae antecedentis et consequentis ad inuicem maxime dinoscuntur, inferentiarum ipsarum discretionem in promptu conuenit esse; quas quidem in Primo Topicorum nostrorum diligenter tractauimus. Quas etiam hoc loco breuiter recolligi non est onerosum:

    posito igitur antecedenti necesse est poni consequens
    posito uero consequenti non necesse est poni antecedens

fallit enim saepissime. Cum enim 'homo' positus 'animal' ponat, 'animal' tamen positum 'hominem' non ponit, sed nec etiam positum 'animal' 'hominum' aufert. Cum itaque posito antecedenti necessario ponatur /501/ consequens, posito consequenti nec remoueri necesse est antecedens, quantum, inquam, ad naturam antecedentis et consequentis pertinet.

Nam fortasse in quibusdam gratia> terminorum, non complexionis natura, consequens etiam positum ponit antecedens hoc modo:/501.5/

    si est duplum, est dimidium
    si est dimidium, est duplum

Sed hoc relationis proprietas, non antecedentis et consequentis natura, facit. Si enim ex natura consequentis id contingeret, ut uidelicet consequens positum poneret antecedens, omnibus consequentibus inesset; quod enim naturale est, omnibus inest. At uero

    destructo consequenti ipsius quoque antecedens necesse est perimi
    destructo uero antecedenti nec destrui consequens neque poni
    necesse est

quantum, inquam, ad naturam ante>cedentis attinet. Nam gratia terminorum in eisdem destructum antecedens destruit consequens, in quibus positum consequens ponit antecedens. Quippe pares regulae inueniuntur quae aiunt:

    posito antecedenti ponitur consequens
    destructo consequenti destruitur antecedens

Secundum has igitur duas regulas quae solae necessitatis firmitatem tenent, syllogismorum quoque firma fit contexio. Et haec quidem regula quae dicit:

    posito antecedenti ponitur consequens

ad modos assumptionum et conclusionum perfectorum syllogismorum pertinet. Illa uero alia> quae ait:

    destructo consequenti destruitur antecedens

ad imperfectos pertinet syllogismos. Hi uero sunt perfecti qui ex simplicibus hypotheticis descendunt.

PER POSITIONEM ANTECEDENTIS

Primus quidem hic est quia prima uenit hypothetica; ordo namque syllogismorum secundum ordinem pensatur propositionum:

    si est a, est b
    sed est a
    ergo est b

ueluti si sic dicatur: /502/

    si est homo, est animal
    sed est homo
    ergo est animal>

Si uero consequens ponatur in assumptione hoc modo: 'sed est animal nihil necessario de antecedenti concluditur.

Secundus uero est qui ex secunda propositione nascitur, hoc modo:

    si non est homo, non est lapis
    sed est homo
    ergo non est lapis

Si uero assumptio consequens ponat, sicut fuit, hoc modo: 'sed non est lapis', nihil ad antecedens.

Ex tertia uero tertius hoc modo:

    si non est homo, est non-homo
    sed non est homo
    ergo est non-homo

Si uero consequens assumptio ponat hoc modo: 'sed est non-homo', nihil ad antecedens secundum complexionis naturam, sed fortasse secundum terminorum proprietatem, qui oppositi quoque sunt ad inuicem. Nec si etiam possit consequens positum necessario ponere antecedens ex quacumque proprietate, nulla tamen erit syllogismi forma, in qua hoc consequens positum ponat antecedens uel antecedens destructum destruat consequens, quippe syllogismi inferentia ita perfecta debet esse ut nulla rerum habitudo ad ipsam operetur, sed ex se ipsa adeo firma sit ut ex dispositione quoque antecedentium propositionum ipsa conclusionis ueritas annuatur, sicut in Primo Topicorum ostendimus, uel in Tertio Categoricorum in expositione definitionis syllogismorum. In his uero nullo modo conclusio ex propositione et assumptione manifesta est, quippe nihil ex proposita consequentia aliud haberi potest, nisi quod antecedens positum ponat consequens, non etiam quod econuerso consequens antecedens exigat. Sed tamen hos quoque Boethius multum abusiue syllogismos nominat in Secundo suorum Hypotheticorum, quos quidem gratia terminorum fieri, non lege complexionis, dicit; secundum quod ex tertia propositione quattuor nasci syllogismos dicit, duos quidem secundum complexionis syllogismi naturam, duos uero gratia terminorum oppositionis, quos nos tamen omnino syllogismos esse negamus, /503/ ad quorum scilicet inferentiam ipsa rerum habitudo iuuat, non ipsa syllogismi complexio sufficit.

Unde ex singulis hypotheticis nonnisi duos fieri syllogismos concedimus, aut per positionem scilicet antecedentis, aut per destructionem consequentis. Atque hinc recte superius ex quattuor praemissis propositionibus octo tantum fieri syllogismos diximus, illos duos omnino reprobantes quos ex tertia propositione proprietas terminorum, non complexionis forma, facere uidebatur.

Ex quarta autem propositione quartus hoc modo deducitur:

    si non est animal, non est homo
    sed non est animal
    quare non est homo

Si uero consequens constituat assumptio hoc modo: 'sed non est homo' nihil de 'animali' necessario infertur hoc modo: 'ergo non est animal'>.

Quattuor sunt syllogismi qui ex simplicibus hypotheticis per positionem antecedentis nascentes perfecti nominantur.

Nunc autem reliquos quattuor supponamus qui per consequentis destructionem ex eisdem propositionibus nascentes imperfecti dicuntur atque probatione aliqua ad euidentiam indigentes. Haec autem probatio per inductionem inconuenientis atque impossibilitatis adhibetur, sicut in singulis modis ostendemus.

PER DESTRUCTIONEM CONSEQUENTIS

Primus igitur modus eorum syllogismorum qui ex simplicibus per destructionem consequentis descendunt, hic est qui a prima propositione uenit hoc modo:

    si est a, est b
    sed non est b
    ergo non est a

Hic autem syllogismo probatio talis adiungitur: uere b ablato aufertur a; utrum aut b negatum negat> a aut b negatum patitur secum a; ponit aduersarius quod b negatum patitur secum a, hoc est quod quaedam res sit quae et non sit b et sit a; sed ad haec dico quod cum prima iam concessa sit consequentia:

    si est a, est b

hoc est uere a ex necessitate exigat b ac sine eo esse non possit, oportet ut id quod b non est et est a b non sit et b sit. Quod enim simul est cum antecedenti, et cum consequenti esse necesse est; non erit quidem b, /504/ sicut iam concessa assumptio dicebat. Erit idem quoque quia suum antecedens esse conceditur, quod est a. At uero impossibile est quod cum non sit b, sit. Impossibile ergo erat illud ex quo ostenditur, ut b scilicet negatum pateretur a. Quodsi ipsum non patitur, restat ut ipsum expellat, ac sic in conclusione superioris modi b prius in assumptione ablato a quoque> necessario ablatum est. Si uero antecedens auferatur nihil necessario de consequenti secundum formam syllogismi concluditur.

Secundus uero ex secunda propositione nascitur hoc modo per destructionem consequentis:

    si est a, non est b
    sed est b
    ergo non est a

Aeque enim, ut supra dictum est, et affirmatio negationem et negatio affirmationem destruit. Si quis autem de conclusione hic dubitauerit utrum bene ex praemissis proueniat, sicut in superiori modo ex inductione inconuenientis ad fidem compellendus est> hoc modo: uere posito b, a necessario remouetur; utrum aut b positum necessario excludit a, aut b positum patitur secum a. Ponit aduersarius ut patiatur a, hoc est ut idem quod b est, a sit; sed ad haec praemissam consequentiam adhibeo, quae ait:

    si est a, non est b

Ex his itaque infertur quod id quod est b, non est b; quicquid enim simul est cum antecedenti, idem simul erit cum consequenti. Sic quoque et in caeteris qui imperfecti dicuntur probatio ex impossibili adhibenda est. Si uero deleas antecedens hoc modo: 'sed non est a', nihil ad b per formam syllogismi.

Tertius uero modus hic est quem tertia propositio creat:

    si non est a, est b
    sed non est b
    ergo est a

Si enim cum non sit b, a negabitur, a uero si negetur, necesse est b esse -- sicut prima propositio dicebat --, cum non sit b, b erit. Si uero ponatur in assumptione hoc modo: 'sed est a', nihil ad b secundum, inquam, formam syllogismi, ut superius docuimus./504.35/

Quartus uero ex quarta propositione manat hoc modo:

    si non est a, non est b
    sed est b
    ergo est a

Si enim cum b sit, a non est, a rursus si non est, necesse est non esse b, -- sicut prima propositio dicebat --, oportet ut cum b sit, b non sit; /505/ quod est impossibile. Si uero a ponat assumptio hoc modo: 'sed est a', nihil ad b per formam syllogismi.

Omnes itaque syllogismi qui ex simplicibus consequentiis ueniunt, octo sunt, quattuor quidem perfecti per positionem antecedentis, ac rursus quattuor imperfecti per destructionem consequentis. Per consequentis autem positionem uel antecedentis destructionem nulla est syllogismi necessitas, quippe nec forma aliqua syllogismi.

  DE COMPOSITIS EX CATEGORICA ET HYPOTHETICCA ET EARUM SYLLOGISMIS

Nunc de syllogismis compositarum hypotheticarum superest disputare. Ac prius de his agamus qui a consequentiis ex categorica et hypothetica constantibus incipiunt. Illam autem hypotheticam quae consequentiam constituit, Boethius temporalem ponit, non naturalem. Si igitur conditio naturalis mutetur in temporalem, totidem erunt temporales quantum superius posuimus naturales, id est quattuor quibus cum affirmatiua categorica praeponetur, quattuor erunt consequentiae ex affirmatiua categorica et hypothetica coniunctae; rursus quattuor si negatio eisdem praeponatur:

    Si est a, cum est b est c
    si est a, cum est b non est c
    si est a, cum non est b est c
    si est a cum non est b non est c

In his autem quattuor a affirmatum antecedit. Rursus totidem erunt quando idem negatum eisdem temporalibus praeponetur hoc modo:

    Si non est a, cum est b est c
    si non est a, cum est b non est c
    si non est a, cum non est b [non] est c
    si non est a>, cum non est b non est c

Sicut autem propositiones geminantur quantum ad priores, ita etiam syllogismi.

Sed nunc quidem de natura ac ueritate talium consequentiarum agendum est. Cum igitur temporalis uera esse non possit, nisi utraque ipsius pars uera fuerit, sicut supra docuimus, oportet ut si ex aliqua propositione temporalis inferatur, utraque pars ipsius ex eodem consequi possit, ueluti in ista apparet:/505.35/

    si est homo, cum non est animatum est animal

Ex prima namque categorica et 'esse animatum' et 'esse animal' consequitur. /506/ Alioquin nec tota temporalis ex ipsa sequeretur. Idem quoque in caeteris oportet considerari. Talis autem regula erit secundum uim antecedentis quae propositarum consequentiarum ueritatem ostendet:

    posito antecedenti erunt simul quaelibet eius consequentia

Illud quoque praetermittendum non est quod Boethius notat ipsas temporales tales semper eligi quae in naturalem hypotheticam conuersae ueritatem non teneant, ueluti illa quae in praemissa sequebatur: 'cum est animatum est animal'. Si enim dicatur:

    si est animatum, est animal

falsa est omnino. Haec autem non propter ueritatem consequentiarum determinant, sed quia aliter regulares esse non dicuntur consequentiae quae ex temporalibus coniunguntur. Sicut enim uera est quae ait:

    si est homo, cum est animatum est animal

ita et ueram esse necesse quae proponit:

    si est homo, cum est animal est animatum

quippe omnis temporalis, ut supra quoque docuimus, simplicem conuersionem teneat. "At uero, inquit Boethius, si sic diceretur:

    si est homo, cum est animal est animatum

non uideretur uera [con]sequens temporalis propter praecedentem categoricam; semper enim fortasse uera alicui uideretur esse, sicut et ea, quae naturalis est, quae ait:

    si est animal, est animatum

Unde tales semper uoluit temporales consequi quae propter categoricam tantum praecedentem uerae uiderentur, ut sunt illae quae, ut dictum est, in naturalem consequentiam commutatae uerae non sunt.

Praefatam uero talium consequentiarum naturam per singulos modos in appositis terminis inspicere licet.

Est igitur primus eorum syllogismorum qui a consequentiis ex categorica et hypothetica constantibus ueniunt, hic qui a prima propositione descendit hoc modo:

    si est homo, cum est animatum est animal
    sed est homo
    ergo cum est animatum est animal

uel ita per consequentis destructionem:/507/

    sed non cum est animatum est animal
    ergo non est homo

Nota tamen quod in destructione temporalis consequentiae Boethius consequenti tantum ipsius negationem apponens superius a nobis reprehensus, cum de temporalibus plenius tractaremus nostram atque ipsius sententiam coniectantes. Unde in omnium temporalium destructionibus toti temporali negationem esse praeponendam confirmauimus.

Secundus uero ex secunda nascitur propositione ita:

    si est homo, cum est animatum non est equus
    sed est homo
    ergo cum est animatum non est equus

uel ita:

    sed non cum> est animatum non est equus
    ergo non est homo

E tertia uero tertius hoc modo uenit:

    si est homo, cum non est in>animatum est sensibile
    sed est homo
    ergo cum non est inanimatum est sensibile

uel ita:/507.20/

    sed non cum non est inanimatum est sensibile>
    quare non est homo

Quarta uero quartum facit sic:

    si est homo, cum non est in>animatum non est insensibile
    sed est homo
    ergo cum non est inanimatum non est insensibile

uel ita:

    sed non cum non> est in animatum non est insensibile
    non est igitur homo

Quintus autem ex quinta procreatur ita:

    si non est animal, cum est non-homo est non-animal
    sed non est animal
    ergo cum est non-homo est non-animal

uel ita:

    sed non cum est non-homo est non-animal
    quare est animal

Ex sexta uero sextus fiet hoc modo: /508/

    si non est animal, cum est non-homo non est equus
    sed non est animal
    quare cum est non-homo non est equus

uel ita:

    sed non cum est non-homo non est equus
    quare est animal

Ex septima uero sic generatur:

    si non est animal, cum non est homo est non-animal
    sed non est animal
    ergo cum non est homo est non>-animal

uel ita:

    sed non cum non est homo est non-animal
    quare est animal

Ex octaua quoque octauus ita disponitur:

    si non est animal, cum non est homo non est equus
    sed non est animal
    quare cum non est homo non est equus

uel ita:

    sed non cum non est homo non est equus
    quare est animal

Hi quidem sunt modi gui a consequentiis descendunt ex categorica et hypothetica constantibus numero sexdecim, octo quidem per positionem, octo uero per destructionem.

   DE CONNEXIS EX HYPOTHETICA ET CATEGORICA ET EARUM SYLLOGISMIS

Totidem uero ex his nascuntur consequentiis quae ex hypothetica et categorica coniunguntur; de quibus in proximo agendum est. Quarum etiam propositiones prius ordine digerantur ac deinde earum naturam inspiciamus. Ac prius c affirmatum, deinde uero c negatum quattuor suprapositis consequentiis simplicibus supponamus hoc modo:

    Si cum sit a est b, est c
    si cum sit a non est b, est c
    si cum non sit a est b, est c
    si cum non sit a non est b, est c>

Nunc autem ad easdem consequentias c negatum consequatur hoc modo: /509/

    Si cum sit a est b, non est c
    si cum sit a non est b, non est c
    si cum non sit a est b, non est c'>
    si cum non sit a non est b, non est c

In his autem omnibus tales temporales consequentias categoricis praeponi Boethius uoluit, quarum consequentia per se categoricam quae sequitur inferant iuxta hanc regulam:

    Ab antecedenti: existente antecedenti cum quolibet ponitur
    quodlibet ipsius consequens

sicut ex ista liquet:

    si cum est animatum est homo, est animal

Nam ex eo quod homo est, quod consequens temporalis fuit, 'animal esse', quod consequens categorica proponebat, necessario consequitur; antecedens uero temporalis tale ponendum esse assignat quod nec consequens suum> necessario nec posteriorem categoricam inferat, ut ex superiori manifestum est. Neque enim 'animatum' uel 'hominem' ponit uel 'animal'.

Nunc ad singulos propositarum consequentiarum modos ex sequemur.

Ex prima propositione primus hic est:

    si cum est animatum est homo, est animal
    sed cum est animatum est homo
    ergo est animal

uel ita:

    sed non est animal
    ergo non cum est animatum est homo

Ex secunda uero secundus ita:

    si cum est animal non est sanum, est aegrum
    sed cum est animal non est sanum
    ergo est aegrum

uel ita:

    sed non est aegrum
    ergo non cum est animal non est sanum

Ex tertia uero tertius ita:

    si cum non est equus est homo, est rationale
    sed cum non est equus est homo
    ergo est rationale /510/

uel ita:

    sed non est rationale
    igitur non cum non est equus est homo

Ex quarta quartus:

    si cum non est homo non est equus, est non-equus
    sed cum non est homo non est equus
    ergo est non-equus

uel ita:

    sed non est non-equus
    quare non cum non est homo non est equus

Ex quinta quintus:

    si cum est animal est homo, non est equus
    sed cum est animal est homo
    ergo non est equus

uel ita:

    sed est equus
    ergo non cum est animal est homo

Ex sexta sextus:

    si cum est animal non est rationale, non est homo
    sed cum est animal non est rationale
    quare non est homo

uel ita:

    sed est homo
    quare non cum> est animal non est rationale

Ex septima septimus:

    si cum non est immortale est rationale, non est equus
    sed cum> non est immortale est rationale
    ergo non est equus

uel sic:

    sed est equus
    igitur non cum non est immortale [non] est rationale

Ex octaua:

    si cum non est rationale non est sensibile, non est animal
    sed cum non est rationale non est sensibile
    quare non est animal

uel ita:

    sed est animal
    quare non cum non> est rationale non est sensibile /511/

Hi quidem sunt modi syllogismorum a consequentiis ex hypothetica et categorica coniunctis uenientium sexdecim, octo quidem per positionem antecedentis, octo uero per destructionem consequentis.

     DE CONIUNCTIS EX UTRAQUE HYPOTHETICA ET EARUM SYLLOGISMIS

Dispositis autem syllogismis his qui a consequentiis descendunt ex altera hypothetica connexis illi tractandi occurrunt qui ab illis ueniunt consequentiis in quibus hypothetica ad aliam antecedit hypotheticam.

Qui quidem geminantur ad supra positos nouissime, sicut illi prius ad simplices, quemadmodum et pro>positiones ipsorum. Sunt igitur propositiones illorum sexdecim, syllogismi uero triginta duo, de quibus deinceps tractandum est.

Sed nunc quidem prius eorum omnium propositiones disponamus ae deinde proprietates distinguamus.

    Si cum sit a est b, [et] cum sit c est> d
    si cum sit a est b, cum sit c> non [c] est d
    si cum a sit [non] est b, cum non sit c est d
    si cum sit a est b, cum non sit c non est d


    Si cum sit a non est b, cum sit c est d
    si cum sit a non est b, cum sit c non est d/511.20/
    si cum sit a, non> est b, cum non sit c est d
    si cum [non] sit a non est b, cum non sit c non et d


    Si cum non sit a est b, cum sit c est d
    si cum non> sit a est b, cum sit c non> est d
    si cum non sit a est b, cum non sit c est d>/511.25/
    si cum non sit a est b, cum non sit c non est d


    Si cum non sit a non est b, cum sit c est d
    si cum non sit a non est b, cum sit c non est d
    si cum non sit a non est b, cum non sit c> est d
    si cum non sit a non est b, cum non sit c non est d/511.30/

Haec autem ordinis suprapositarum propositionum cognitio est: sumantur quattuor simplices temporales ad quas superius categoricae sequebantur eodem ordine quo ipsae antecedant, ac rursus quattuor /512/ simplices temporales eodem modo> et eodem ordine inter alios terminos proponantur. Si ergo unaquaeque posteriorum quattuor ad unamquamque quattuor eo ordine quo dispositae sunt, consequatur, sexdecim erunt propositiones hypotheticae; de quarum etiam natura nobis disserendum est. Voluit quoque hoc loco Boethius utrasque temporales consequentias, et quae scilicet praecedunt et quae consequuntur, tales elegi quae con>uersae in naturalem consequentiam non sint uerae. Sed prioris antecedens posterioris antecedens et prioris consequens posterioris consequens necessario exigat iuxta hanc regulam, quae ab antecedenti simul et consequenti uenit:

    quorumcumque antecedentia simul sunt, et consequentia

sicut ex apposita monstratur hypothetica:

    si cum est homo est medicus, cum est animal est artifex

Cum enim 'homo' ad 'animal' necessario antecedat ac rursus 'medicus' ad 'artificem', necesse est ut si homo et medicus simul sint, animal quoque et artifex simul existant. Sicut autem prima temporalis in naturalem conuersa non uera est, ita etiam nec secunda.

Nunc syllogismos disponamus. Ex prima:

    si cum est homo est medicus, cum est animal est artifex
    sed cum est homo est medicus
    ergo cum est animal est artifex

uel ita:

    sed non cum est animal est artifex
    ergo non> cum est homo [non] est medicus

Ex secunda:

    si cum est homo est medicus, cum est animal non est lapis
    sed cum est homo est medicus
    ergo cum est animal non est lapis

uel ita:

    sed non cum est animal non est lapis
    ergo non cum est homo est medicus

Ex tertia:

    si cum est homo est medicus, cum non est non-homo est artifex
    sed cum est homo est medicus
    ergo cum non est non>-homo est artifex

/513/ uel ita:

    sed non cum non est non-homo est artifex
    ergo non cum est homo est medicus

Ex quarta:

    si cum est homo est albus, cum non est lapis non est niger
    sed cum est homo, est albus>
    ergo cum non est lapis non est niger

uel ita:

    sed non cum non est lapis non est niger
    ergo non cum est homo est albus

Ex quinta:

    si cum est animal non est homo, cum est animatum est non-homo
    sed cum est animal, non est homo>
    ergo cum est animatum est non-homo

uel ita:

    sed non cum est animatum est non-homo
    ergo non cum est animal non est homo

Ex sexta:

    si cum est animal non est homo, cum est animatum non est Socrates
    sed cum est animal non est homo
    ergo cum est animatum non est Socrates

uel ita:

    sed non cum est animatum non est Socrates
    ergo non cum est animal non est homo

Ex septima:

    si cum est animal non est homo, cum non est non-animal est
    non-homo
    sed cum est animal, non est homo
    ergo cum non> est non-animal est non-homo

uel ita:

    sed non cum non est non-animal est non-homo
    ergo non cum est animal non> est homo

Ex octaua:

    si cum est animal non est homo, cum non est lapis non est
    Socrates
    sed cum est animal non est homo
    ergo cum non est lapis non est Socrates

uel ita:

    sed non cum non est lapis non est Socrates
    quare non cum est animal non est homo

/514/ Ex nona:

    si cum non est homo est animal, cum est non-homo est animatum
    sed cum> non est homo est animal
    quare cum est non->homo est animatum

uel ita:

    sed non cum est non-homo est animatum
    igitur non cum non est homo est animal

Ex decima:

    si cum non est homo est animal, cum est non-homo non est lapis
    sed cum non est homo est animal
    quare cum est non-homo non est lapis

uel ita:

    sed non cum est non-homo non est lapis
    ergo non cum non est homo est animal

Ex undecima:

    si cum non est homo est animal, cum non est Socrates est animatum
    sed cum non est homo est animal
    igitur cum non est Socrates est animatum

uel ita:

    sed non cum non est Socrates est animatum
    Quare non cum non est homo> est animal

Ex duodecima:

    si cum non est homo est animal, cum non est Socrates non est
    lapis
    sed cum non est homo est animal
    ergo cum non est Socrates non est lapis

uel ita:

    sed non cum non est Socrates non est lapis
    igitur non cum [est] non est homo est animal

Ex tertia decima:

    si cum non est homo non est animal, cum est non-homo est
    non>-animal
    sed cum non est homo non est animal
    ergo cum est non-homo est non-animal

uel ita:

    sed non cum est non-homo est non-animal
    quare non cum non est homo non est animal

Ex quarta decima:

    si cum non est homo non est animal, cum est non-homo non est
    lapis
    sed cum non est homo non est animal
    igitur cum est non-homo non est lapis

/515/ uel ita:

    sed non cum est non-homo non est lapis
    quare non cum non> est homo non est animal

Ex quinta decima:

    si cum non est homo non est animal, cum non est Socrates est
    non-animal
    sed cum non est homo non est animal
    ergo cum non est Socrates est non-animal

uel ita:

    sed non cum non est Socrates est non-animal
    quare non cum non est homo non est animal

Ex sexta decima:

    si cum non est homo non est animal cum non est Socrates non est
    equus
    sed cum non est homo non est animal
    igitur cum non est Socrates non est equus

uel ita:

    sed non> cum non est Socrates non ese equus
    ergo non cum non est homo non est animal

Omnes itaque modi syllogismorum qui a consequentiis ex utraque hypothetica coniunctis ueniunt, duo et triginta sunt numero, sexdecim per positionem ac rursus sexdecim per destructionem, qui omnes connumerati sunt; in quibus quidem ordinem illum hypotheticorum syllogismorum quem Boethius tenet, commutauimus. Ipse namque Boethius inter syllogismos consequentiarum ex altera tantum hypothetica constantium et> syllogismos consequentiarum ex utraque hypothetica connexarum eos medios locauit qui ex mediis propositionibus nascentes tribus figuris continentur, quos nos nondum posuimus; nec> id quidem irrationabiliter fecisse uidetur, sed bene eos syllogismos medios inter alios locasse uidetur, quorum primas propositiones medias inter alias ipse praedixerat. Inde etiam post syllogismos consequentiarum ex categorica et hypothetica, uel econuerso, constantium syllogismos mediarum hypotheticarum sese posuisse commemorat: "quia ut superiores, inquit, propositiones, ita hae[c] quoque tribus terminis connectuntur, et a similibus ad similia facilior transitus fiet." Nos tamen his syllogismis qui figurati non sunt, eos qui figurati sunt et a longe diuersis propositionibus nascuntur, interserere noluimus, quorum ad se similitudinem, sicut et eorum propositionum, ipse etiam Boethius notauit. Sicut enim simplices consequentias et compositas ex duabus hypotheticis /516/ consimiles inuicem esse uoluit, in eo scilicet quod, sicut in illis utraeque propositiones eiusdem generis sunt, hoc est categoricae, ita in istis utraeque propositiones eiusdem generis sunt, id est hypotheticae, sic quoque earum syllogismos sibi consimiles esse dixit, qui ex similibus propositionibus ueniunt, quarum etiam assumptiones et conclusiones, sicut in illis, eiusdem generis sunt; ita in istis eos quoque rursus syllogismos confirmauit ad inuicem, sicut propositiones eorum qui a consequentiis descendunt ex categorica et hypothetica, uel econuerso, constantibus; utrorumque namque consequentiae ex dissimilibus propositionibus iunguntur, cum altera categorica sit, altera hypothetica; ac rursus utrorumque assumptiones et conclusiones dissimiles ab inuicem.

Nunc igitur ad eos transeamus syllogismos qui ex mediis propositionibus originem ducunt. Quorum quidem propositiones primae in tribus terminis constitutae tres, non ultra, figuras perficiunt.

DE FIGURIS HYPOTHETICORUM MEDIORUM SYLLOGISMORUM>

Prima autem figura in his mediis hypotheticis dinoscitur in quibus id quod prius ad alterum consequebatur, rursus ad alterum antecedit hoc modo:

    si est a est b, si est b est c

Hic enim b> qui in priori consequentia consequebatur ad a, in posteriori antecedit ad c.

Secunda uero figura est cum duo ad unum idem consequuntur sic:

    si est a est b, si non est a est c

Hic namque a modo affirmatum, modo negatum antecedit ad b et ad c.

Tertia uero in qua duo antecedunt ad idem ita:

    si est b est a, si est c non est a

Hic enim a modo affirmatum, modo negatum ad b et ad c eonsequitur. Cum autem idem ad duo antecedere uel consequi dicimus, non eamdem propositionem, sed eumdem terminum propositionis accipimus. Non autem eadem propositio ad duas uel in secunda figura antecedit uel in tertia sequitur, eum altera sit semper> affirmatiua, altera negatiua. Alioquin aequimodae propositiones mediae essent, de quibus nullus fieri posset syllogismus, ut posterius apparebit.

Nota autem in omnibus figuris medium terminum illum dici /517/ qui utrique consequentiae communis est. Alios uero duos extremitates appellari, quod quidem in secunda et tertia figura per resolutionem primae figurae monstrabitur. Ostenduntur namque secunda et tertia figura ex prima per con>uersionem alterius earum consequentiarum quae in media propositione continentur, sicut posterius liquebit. Unde primae figurae syllogismi perfecti in se quantum ad syllogismos secundae uel tertiae dicuntur, quippe eorum primae propositiones, quae mediae sunt, ita rectam tenent dispositionem ut ea quae prima est de extremitatibus uel postrema uel quod medium in sensu ipsa connectit extrema, in ipsa etiam dispositione terminorum ita sunt ordinata. In secunda uero figura quod medium est in sensu, a scilicet, ad extrema, b uidelicet et c, antecedit. In tertia uero sequitur ad eadem. Licet autem primae figurae syllogismi perfecti, ut dictum est, dici possint quantum ad syllogismos secundae uel tertiae> figurae, qui per ipsos demonstrantur, omnes tamen trium figurarum syllogismos quos Boethius posuit, imperfectos nominauit ad comparationem quorumdam aliorum qui ex eisdem figuris hypotheticam in conclusione colligentes per coniunctionem extremorum, ueluti iste:

    si est a est b
    si est b est c
    quare si est a est c

In illis autem quos Boethius ex mediis propositionibus disponit, et assumptiones categoricae sunt et conclusiones, sicut in simplicibus, hoc modo:

    si est a est b, si est b est c
    sed est a
    quare est c

In his itaque tota media quae proponitur, prima est propositio, secundum id scilicet quod ad unam inferentiam tendens una dicitur consequentia; categoricae uero assumptio et conclusio sunt quae ex ea fiunt. In illis uero quae hypotheticam concludunt, media propositio quae ponitur, in propositione syllogismi et assumptione diuiditur, ita quidem ut prima consequentia quae in ipsa media continetur, propositio sit syllogismi, secunda uero assumptio, quae uero per coniunctionem extremorum infertur, conclusio huius syllogismi. Syllogismi> qui hypotheticam per coniunctionem extremorum colligunt, illis consimiles sunt> qui categorici sunt, quippe sicut illi tribus categoricis propositionibus continentur, ita isti /518/ tribus hypotheticis, ac sicut illi conclusionem per coniunctionem extremorum faciunt, ita isti, ac sicut figura in illis continetur in propositione et assumptione, ita in istis. Quia ergo satis erant illi euidentes ex se et ex similitudine categoricorum, quasi certos superfluum uisum est eos tractari aut fortassis ideo quia per positionem uel destructionem terminorum nullae essent assumptiones et conclusiones, sed per coniunctionem extremorum> colliguntur, ita isti; atque ideo isti ex similitudine quoque categoricorum perfecti in se atque perspicui uidentur. Ideoque Boethius eos ponere superuacuum duxit quod satis manifesti essent, sed eos tantum qui imperfecti atque incogniti erant cura fuit exsequi. Qui quidem sicut et illi quos superius tractauimus, modo per positionem antecedentis, modo uero per destructionem consequentis fiunt, sicut per singulas figuras docebimus.

Sunt autem singularum figurarum octo propositiones, sicut et eorum syllogismorum qui a consequentiis descendunt ex altera hypothetica constantibus. Bene autem harum et illarum consequentiarum numerus idem est, sicut et terminorum ipsarum. Tres enim tantum diuersos terminos medii communitas in mediis propositionibus facit.

PRIMAE FIGURAE PROPOSITIONES CUM SYLLOGISMIS

Sunt autem hae primae figurae propositiones:

    Si est a est b, si est b est c
    si est a est b, si est b non est c
    si est> a non est> b, si non est b est c
    si est a non est b, si non est b non est c


    Si non est a est b, si est b est c
    si non est a est b, si est b non est c
    si non est a non est b, si non est b est c>
    si non est a non est b, si non est b non est c

In quattuor ergo primis propositionibus a affirmatum, in quattuor uero postremis idem negatum proponitur. Ordinem quidem harum propositionum mediarum ex posterioribus earum hypotheticis perpendere ordinem simplicium hypotheticarum quem supra posuimus, conseruantibus, medium uero tantum sicut in posteriori hypothetica antecedit, ita in priori necesse est consequi.

Nunc autem eos prius constituamus syllogismos qui per positionem antecedentis fiunt.

PER POSITIONEM

Ex prima propositione:

    si est homo est animal, si est animal est animatum

posset equidem perfecte concludi:

    quare si est homo est animatum

sed constituitur in assumptione prima categorica hoc modo:

    sed est homo

et concluditur ultima

    quare est animatum

Unde bene ad euidentiam huiusmodi syllogismus, cuius conclusio categorica est, sicut assumptio, ex eo cuius hypothetica est tam conclusio quam assumptio, fidem capit, quippe ita assumptio et conclusio horum syllogismorum categoricae terminos constituunt, sicut propositiones hypotheticarum quae in illis concluduntur. Omnes itaque isti syllogismi qui ex aliis euidentiam sui contrahunt, imperfecti dicuntur. Unde Boethius in Secundo Hypotheticorum, eum de tribus figuris loqueretur: "harum, inquit, fiunt multiplices syllogismi, quorum nullus poterit esse perfectus, cum nec per se perspicui sint et> ut his fides debeat accommodari adiumento extrinsecus positae probationis indigeant; est autem probatio talium syllogismorum alio constitutus ordine syllogismus;" qui uidelicet hypotheticam concludit, ut supra docuimus.

Ex secunda:

    si est homo est animal, si est animal non est lapis

posset equidem concludi:

    si est homo, non est lapis

sed diuiditur haec consequentia in assumptione et conclusione sic:

    sed est homo
    quare non est lapis

Ex tertia:

    si est homo non est lapis, si non est lapis est non-lapis

esset quidem perfecta conclusio haec:

    quare si est homo est non-lapis

sed assumitur huius antecedens sic:

    sed est homo

/520/ ac deinde concluditur consequens ita:

    quare est non-lapis

Ex quarta:

    si est homo non est lapis, si non est lapis non est margarita

posset colligi:

    quare si est homo non est margarita

sed assumitur prior categorica sic:

    sed est homo

et concluditur posterior ita:

    ergo non est margarita

Ex quinta:

    si non est homo est non-homo, si est non-homo est non-Socrates

posset concludi:

    si non est homo est non-Socrates

sed et hic prima categorica assumitur sic:

    sed non est homo

et concluditur ultima hoc modo:

    quare est non-Socrates

Ex sexta:

    si non est homo est non-homo, si est non-homo non> est Socrates

posset inferri:

    quare si non est homo non est Socrates

sed constituit assumptio primam categoricam ita:

    sed non est homo

et conclusio ponit ultimam hoc modo:

    quare non est Socrates

Ex septima:

    si non est homo non est Socrates, si non est Socrates est
    non-Socrates

posset consequi:

    si non est homo est non-Socrates

sed assumitur prior categorica sic:

    sed non est homo

et concluditur ultima hoc modo:

    quare est non-Socrates

Ex octaua:

    si non est homo non est risibile, si non est risibile non ridet

esset perfecta conclusio:

    quare si non est homo non ridet

/521/ sed assumitur prior categorica et concluditur posterior sic:

    sed non est homo
    igitur non ridet

Hi igitur sunt octo modi syllogismorum qui ex octo propositionibus primae figurae nascuntur primam propositionem assumentes et ultimam concludentes sicut fuerant.

Nunc uero octo reliqui restant ex eisdem propositionibus nascentes qui in assumptione ultimam propositionem et in conclusione primam tollunt hoc modo:

    si est a est b, si est b est c
    sed non est c
    non est igitur a

Hi quoque ex illis syllogismis ostendi possunt quae hypotheticam concludunt per destructionem extremorum ueluti iste:

    si est a est b, si est b est c
    quare si non est c non est a

quia enim concludi poterat:

    si est a est c

necessario et eius conuersa ex eodem consequitur:/521.20/

    si non est c non est a

Quae quidem consequentia cum in assumptione et conclusione diuiditur, suprapositum reddet syllogismum, illum scilicet:

    si est a est b, si est b est c
    sed non est c
    quare non est a

PER DESTRUCTIONEM

Et hic quidem est primus modus eorum, qui per destructionem fit ex prima ueniens propositione.

Ex secunda:

    si est a est b, si est b non> est c

posset quidem consequentia consequentis et antecedentis concludi sic:

    quare si est c non est a

quae quidem si diuidatur in assumptione et conclusione, fiet talis syllogismus:

    si est a est b, si est b non est c
    sed est c
    quare non est a

/522/ Idem in caeteris oportet considerari, ut quae posset fieri consequentia per destructionem extremorum, in assumptione et conclusione diuidatur.

Ex tertia:

    si est a non> est b, si non est b est c
    sed non est c
    quare non est a

Ex quarta:

    si est a non est b, si non est b non est c
    sed est c
    quare non est a

Ex quinta:

    si non est a est b, si est b est c
    sed non est c
    igitur est a

Ex sexta:

    si non est a est b, si est b non est c
    sed est c
    quare est a

Ex septima:

    si non est a non est b, si non est b est c
    sed non est c
    ergo est a

Ex octaua:

    si non est a non est b, si non est b non est c
    sed est c
    quare est a

Sunt itaque omnes primae figurae syllogismi numero sexdecim, octo per positionem antecedentis, octo uero per destructionem consequentis>. Totidem quoque in tertia et in secunda figura erunt.

Quomodo secunda et tertia ex prima nascantur

Sicut autem categoricorum syllogismorum secunda et tertia figura ex prima> procreantur per conuersionem alterius propositionis, ita hypotheticorum quoque secunda et tertia figura ex prima manant conuersa altera consequentiarum. Et sunt quidem sensus omnium aequales, complexionum uero figurae dissimiles et diuersa locutionis genera. Secunda uero figura per conuersionem primae consequentiae ex prima /523/ descendit. Tertia uero per conuersionem secundae, quod hoc modo monstrabitur. Primae figurae dispositio haec est:

    si est homo est animal, si est animal est animatum

Conuersa itaque prima consequentia per contrapositionem et manente secunda, secundam figuram facies sic:

    si non est animal non est homo, si est animal est animatum

Si uero manente prima consequentia conuerteris secundam, in tertiam figuram incides hoc modo:

    si est homo est animal, si non est animatum non est animal

quippe secundam figuram esse supra diximus in qua duo ad idem affirmatum et negatum consequuntur, tertiam uero in qua duo ad idem affirmatum et negatum antecedunt. Si enim idem eodem modo sumptum ad diuersa uel consequeretur uel antecederet, aequimodae essent propositiones, quae ad syllogismum minime ualent, sed solae inaequimodae.

Aequimodae uero illae sunt in quibus eodem modo medius terminus enuntiatus uel antecedit uel consequitur hoc modo:

    si est a est b, si est a est c
    si est b est a, si est c est a

Ex his itaque nihil secundum formam syllogismi concluditur. Potest etiam categoricarum propositionum aequimoda esse dispositio, cum uidelicet idem uel praedicatur eodem modo de diuersis uel eodem modo subicitur diuersis; praedicatur quidem hoc modo:

    omnis nix est candida
    omnis margarita est candida
    nullus coruus est candidus
    nullus Aethiops est candidus

subicitur uero sic:

    omnis margarita est candida
    omnis margarita est dura
    nulla margarita est nigra
    nulla margarita est mollis

At uero aequimodae categoricae propositiones aliquando ad coniunctionem extremorum ualent propter earum simplicem conuersionem. Ex his namque duabus:

    omnis margarita est candida
    omnis margarita est dura

necessario concluditur per primum modum tertiae figurae: /524/

    quoddam durum candidum est

quippe uniuersalis affirmatiua quae praecedit, particularem per accidens conuersionem habet. In hypotheticis uero naturalibus, quae simplici conuersione carent, nullae aequimodae ad extremorum conclusionem idoneae, sed solae inaequimodae.

Inaequimodae uero illae sunt hypotheticae in quibus medius terminus diuerso modo enuntiatus uel antecedit uel consequitur hoc modo:

    si est a est b, si non est a est c
    si est b est a, si est c non est a

Medius autem terminus ille est in his quoque figuris qui utrique consequentiae communis est, id est a; extremitates uero reliqui, qui uidelicet utrique communes non sunt, b scilicet et c; et b quidem prior extremitas in sensu praecedit, c uero ultima consequitur. Sed haec facilius apparebunt ex resolutione harum posteriorum figurarum in primam, quae scilicet rectam dispositionem terminorum tenet, ut supra docuimus.

Quoniam uero dictum est aequimodas propositiones nullum reddere syllogismum, sed solas inaequimodas, non solum oportet eas cognoscere propositiones quae sumendae sunt, sicut> etiam aequimodae, sed illas quoque a quibus nobis cauendum est, ut sunt aequimodae quae totidem sunt quot inaequimodae. Sed prius ex inaequimodis complexiones ostendamus easque ordine disponamus:

    Si est a est b, si non est a est c
    si est a est b, si non est a non est c
    si est a non est b, si non est a est c
    si est a non est b, si non est a non est c

In his uero quattuor suprapositis propositionibus a quidem affirmatum b praecedebat, negatum uero ipsum antecedebat c. Nunc uero econuerso fiat, ut uidelicet a negatum praeponatur ad b, affirmatum uero antecedat ad c. Et rursus quattuor erunt propositiones, hae scilicet:

    Si non est a est b, si est a est c
    si non est a est b, si est a non> est c
    si non est a> non est b, si est a est> c
    si non est a non est b, si est a non est c>

His itaque dispositis ex singulis harum propositionum duos ostendamus syllogismorum modos, sicut in prima figura, unum quidem per assumptionem b, qui in sensu est antecedens, alium uero per conclusionem c, /525/ qui in sensu est ultimum consequens, sicut ex resolutione in primam figuram, ut dictum est, dinoscetur.

  DE ASSUMPTIONIBUS ET CONCLUSIONIBUS SECUNDAE ET TERTIAE FIGURAE

In hac autem figura quae secunda est, siue b siue c assumas, eum contrario modo quam fuit, enuntiabis, alterum sicut fuit concludens. In tertia uero figura quemcumque assumas, sicut fuit ipsum pones, alterum uero econtrario quam fuit concludens, hocest si affirmatus fuerit, negabis, uel si negatus fuerit, affirmabis. Sic> enim conuersiones consequentiarum et resolutiones in primam figuram exigunt.

MODI SECUNDAE

E prima propositione secundae figurae:

    si est a est b, si non est a est c

potest concludi haec:

    quare si non est b, est c

Conuersa namque prima consequentia hoc modo:

    si non est b non est a

et secunda manente:

    si non est a est c

primae figurae septimus modus necessario prouenit:

    si non est b est c

Sed haec quidem consequentia diuisa in assumptionem et conclusionem categoricas primum secundae figurae modum ex praemissa media propositione efficit sic:

    si est a est b, si non est a est c
    sed non est b
    ergo est c

A c uero assumptio et a b conclusio sic fiet:

    sed non est c
    ergo est b

Qui enim hanc recipit consequentiam:

    si non est b est c

nec eius conuersam denegabit:

    si non est c est b

quae etiam ex eadem media propositione monstratur secunda consequentia conuersa et manente prima, commutato ordine. In qua quidem /526/ ostensione redit quintus modus primae figurae. Idem in caeteris huius figurae modis considerandum est, quos iam breuiter procurare possumus natura resolutionis ipsorum liquide assignata.

Ex secunda:

    si est a est b, si non est a non est c
    sed non est b
    ergo non est c>

uel ita:

    sed est c
    ergo est b

Ex tertia:

    si est a non est b, si non est a est c
    sed est b
    igitur est c

uel ita:

    sed non est c
    ergo non est b

Ex quarta:

    si est a non est b, si non est a> non est c
    sed est b>
    ergo non est c>

uel ita:

    sed est c>
    quare non est b

Ex quinta:

    si non est a est b, si est a est c
    sed non est b
    ergo est c

uel ita:

    sed non est c
    igitur est b

Ex sexta:

    si non est a est b, si est a non est c
    sed non est b
    quare non est c

uel ita:

    sed est c
    ergo est b

/527/ Ex septima:

    si non est a non est b, si est a est c
    sed est b ergo est c

uel ita:

    sed non est c ergo non est b

Ex octaua:

    si non est a non est b, si est a non est c
    sed est b
    igitur non est c

uel ita:

    sed est c quare non est b

Nunc autem omnium in>aequimodarum propositionum secundae figurae syllogismis dispositis ipsas quoque aequimodas non sit onerosum cognoscere.

    Si est a est b, si est a est c
    si est a est b, si est a non est c
    si est a non est b, si est a est c
    si est a non est b, si est a non est c
    Si non est a est b, si non est a est c
    si non est a est b, si non est a non est c
    si non est a non est b, si non est a est c>
    si non est a non est b, si non est a non est c

Quarum imbecillem conclusionem atque omni carentem necessitate ex assumptionibus quoquo modo factis inueniemus.

Sunt autem tertiae figurae inaequimodae propositiones istae:

    Si est b est a, si est c non est a
    si est b est a, si non est c non est a
    si non est b est a, si est c> non est a
    si non est b est a, si non est c non est a

In his autem quattuor suprapositis propositionibus a medius terminus affirmatus ad b, ad c uero negatus sequebatur. Si uero econuerso feceris, quattuor alias compones hoc modo:

    Si est b non est a, si est c est a
    si est b non est a, si non est c est a /528/
    si non est b non est a, si est c est a
    si non est b non est a, si non est c est a

Ex his autem omnibus ita assumi conuenit et concludi, ut si altera extremitatum assumatur eo modo quo fuerat, altera concludatur contrario modo quam fuit, hoc modo:

    si est b est a, si est c non est a sed est b quare non est c

uel ita:

    sed est c
    quare non est b

Cum autem assumptio a b fit, qui prima est extremitas, ut ad c ultima conclusio ueniat, si in primam figuram per resolutionem incidere uolumus, secunda consequentia conuertenda est manente prima. Si uero de c assumptio fiat, ut ad b conclusio perueniat, prima tamen consequentia. conuersa ac manente secunda, ordo earum transponatur; quod in singulis modis inspicere licet.

MODI TERTIAE

Ex prima propositione tertiae figurae:

    si est b est a, si est c non est a

posset quidem inferri consequentia:

    si est b non est c

prima namque propositione manente et conuersa secunda hoc modo:

    si est b est a, si est a non est c

per primum modum primae figurae consequentia haec concluditur:

    si est b non est c

Quae quidem consequentia in assumptione et conclusione categoricas diuisa primum modum tertiae figurae per assumptionem b ex praemissa propositione media faciet hoc modo:

    si est b est a, si est c> non est a
    sed est b
    quare non est c

Cum uero c assumpto b concluseris atque in primam figuram per resolutionem incidere curaueris, si priorem consequentiam conuertas manente secunda, ordine commutato, in quartum primae figurae modum incideris hoc modo:

    si est c non est a, si non est a non est b
    quare si est c non est b

/529/ Idem quoque in caeteris inuenies, quorum quidem assumptionum et conclusionum seu etiam resolutionum natura liquide assignata singulos qui restant breuiter ordiamur.

Ex secunda:

    si est b est a, si non est c non est a
    sed est b
    quare est c

uel ita:

    sed non est c
    quare non est b

Ex tertia:

    si non est b est a, si est c non est a
    sed non est b
    quare non est c

uel ita:

    sed non est c
    igitur est b

Ex quarta:

    si non est b est a, si non est c non est a
    sed non est b
    ergo est c

uel ita:

    sed non est c>
    igitur est b

Ex quinta:

    si est b non est a, si est c est a
    sed est b
    ergo non est c

uel ita:

    sed est c
    igitur non est b

Ex sexta:

    si est b non est a, si non est c est a
    sed est b
    ergo est c

uel ita:

    sed non est c
    non est igitur b

Ex septima: /530/

    si non est b non est a, si est c est a
    sed non est b
    ergo non est c

uel ita:

    sed est c
    est> igitur b

Ex octaua:

    si non est b non est a, si non est c est a
    sed non est b
    ergo est c

uel ita:

    sed non est c
    est igitur b

Omnes itaque syllogismi qui ex inaequimodis propositionibus tertiae figurae ueniunt, sexdecim numero sunt, sicut et secundae uel primae figurae.

Hae uero sunt aequimodae propositiones huius figurae quae nullam syllogismi complexionem efficiunt:

    si est b est a, si est c est a
    si est b est a, si non est c est a
    si non est b est a, si est c est a
    si non est b est a, si non est c est a
    si est b non est a, si est c non est a
    si est b non est a, si non est c non est a
    si non est b non est a, si est c non est a /530.25
    si non est b non est a, si non est c non est a

DE SYLLOGISMIS DISIUNCTARUM

Nunc uero soli hypotheticarum disiunctarum supersunt syllogismi, de quibus breuiter disserendum est. Horum enim propositionum natura superius diligenter inuestigata est atque tractata nec in his diutius immorandum est, sed ad simplices quattuor propositiones recurrentes, quas antea primo loco cum earum syllogismis posuimus, in disiunctis earum syllogismos omnium disiunctarum breuiter assignemus. Est autem

talis regula aequipollentiae coniunctarum et disiunctarum adinuicem superius data ut /531/ si quis ex coniuncta in disiunctam uel ex disiuncta in coniunctam uelit incidere, destructo antecedenti et consequenti manente eodem id faciet. Si igitur coniuncta ex duabus affirmatiuis fuerit, disiuncta ex negatiua et affirmatiua constiterit, hoc modo:

    si est a, est b -- aut non est a, aut est b

a[u]t si coniuncta ex affirmatiua et negatiua erit, disiuncta ex duabus negatiuis fiet sic:

    si est a, non est b -- aut non est a, aut non est b

quodsi ex negatiua et affirmatiua coniuncta fuerit, disiuncta ex duabus affirmatiuis componetur ita:

    si non est a, est b -- aut est a, aut est b

si uero ex duabus negatiuis coniuncta copulabitur, disiuncta ex affirmatiua et negatiua iungetur hoc modo:

    si non est a, non est b -- aut est a, aut non est b

In eadem itaque terminorum materia coniunctam atque ipsius disiunctam certum est consistere, quas in eisdem terminis necesse est esse. Ea igitur disiuncta quae ex negatiua et affirmatiua siue econuerso constituitur inter sibi adhaerentia, sicut ipsius coniuncta proponitur ueluti istae:

    aut non est homo, aut est animal
    aut est animal>, aut non est homo

quae quidem etiam sibi, sicut ipsarum coniunctae, aequipollent, quippe quemadmodum coniunctas earum per contrapositionem, ita ipsas simpliciter conuerti superius diximus. Quae uero inter duas affirmatiuas disiuncta proponitur, sicut et ipsius coniuncta, inter ea tantum fit quae medio carent, ueluti ista:

    aut est homo, aut non est homo

at quae inter duas negatiuas fit, inter opposita consistit, ueluti ista:

    aut non est homo, aut non est asinus

Cum autem, ut supra dictum est, omnis disiuncta in se simplicem teneat conuersionem, quamcumque partem ipsius in assumptione auferes, alteram sicut fuit pones, sicut ex singulis earum modis apparebit.

Ex prima:

    aut est a, aut est b
    sed non est a
    igitur est b

uel ita:

    sed non est b
    igitur est a

Ex secunda:

    aut est a, aut non est b
    sed non est a
    ergo non est b

uel ita:

    sed est b
    quare est a

Ex tertia:

    aut non est a, aut est b
    sed est a
    quare est b

uel ita:

    sed non est b
    quare non est a

Ex quarta:

    aut non est a, aut non est b
    sed est a
    quare non est b

uel ita:

    sed est b
    quare non est a

Sunt igitur ex disiunctis quos posuimus syllogismi octo numero ad modum simplicium hypotheticarum, quattuor quidem per assumptionem antecedentis, quattuor per assumptionem consequentis. Iunctis uero illis qui ex simplicibus coniunctis descendunt, his qui ex disiunctis earum ueniunt, omnes sexdecim numero erunt. Sexdecim quoque ex his tractati sunt syllogismi qui ex categorica et hypothetica connectuntur. Ac rursus sexdecim ex illis quae ex hypothetica et categorica iungebantur, quorum quattuor modo geminato ex his consequentiis in quibus hypothetica ad hypotheticam sequitur, triginta duo syllogismi manant. Unaquaque uero> trium figurarum sexdecim syllogismos continet. Omnes itaque hypothetici syllogismi, de quibus satis est disputasse, centum uiginti octo inueniuntur.


TRACTATUS QUINTUS

DE DIVISIONIBUS ET DEFINITIONIBUS

LIBER PRIMUS

DE DIVISIONIBUS


INTRODUCTIO>

Diuidendi seu definiendi peritiam non solum ipsa doctrinae necessitas commendat, uerum diligenter multorum auctoritas tractat. Quorum nos quidem aemulatores non ingrati eorum quoque uestigia studiose amplectentes ad tuam, frater, immo ad communem omnium utilitatem in eisdem desudare compellimur. Non enim tanta fuit antiquorum scriptorum perfectio ut non et nostro doctrina indigeat studio nec tantum in nobis mortalibus scientia potest crescere ut non ultra possit augmentum recipere. Quoniam uero diuisiones definitionibus naturaliter priores sunt, quippe ex ipsis constitutionis suae originem ducunt, ut posterius apparebit, in ipso quoque tractatu diuisiones merito priorem locum obtinebunt, definitiones uero posteriorem. Quae etiam qualiter diuisionibus ipsis necessariae sint, non praetermittemus, quibus ita quoque adiunctae sunt ut eosdem terminos participent atque in eadem materia consistant; unde et recte earum tractatus coniunximus, de quibus deinceps disserendum est.

QUOT MODIS 'DIVISIONIS' NOMEN SUMATUR

Est autem multiplex significatio nominis huius quod est 'diuisio'. Primo quidem et proprie diuisio dicta est oratio in qua aliquid per aliqua diuidi monstratur, cum uidelicet uel partium eiusdem diuersitatem uel significationum multitudinem aperimus, partium quidem siue diuisibiles sint, tamquam species, siue constitutiuae, quae proprie partes nominantur. Vocis autem multiplicis diuisio secundum significationes fit, ut insequentibus apparebit. Est etiam 'diuisio' nomen tam diuisi quam diuidentium. Est autem in hac diuisione: 'substantia alia corpus, alia spiritus', substantia diuisum, corpus autem et spiritus diuidentia. Nomen autem diuidentium in eo inuenitur quod in Tertio Topicorum Boethius locum ab enumeratione partium a diuisione esse dixit. Utriusque etiam, siue diuisi siue diuidentium, ponitur, cum> in Libro Diuisionum idem ait quod diuisionibus iunctis una componitur definitio, sicut in sequentibus monstrabimus. Diuisio quoque dicitur ipsa partium actualis uel intellectualis /536/ distributio. Unde idem in Diuisionibus: "oportet, inquit, non omnia speculari quasi actu diuidantur, sed quasi animo et ratione, ut uinum aqua mixtum in uina> aquae mixta actu ipso diuidimus: in uinum uero et aquam, ex quibus mixtum est, sola ratione: haec enim iam mixta separari actu non possunt."

Cum autem tot modis, aut fortasse pluribus, 'diuisionis' nomen sumatur, de propria tantum ac prima significatione ipsius in praesenti nobis tractandum est, hoc est de orationibus ipsis per quas aliquid per aliqua diuidi monstramus. De his namque tantum in Libro Diuisionum Boethius intendit quarum terminos eosdem cum terminis esse definitionum, quas etiam orationes esse certum est, docuit. Inde etiam certum est diuisiones de quibus intendit, sicut et definitiones, orationes esse, quod ait: "fieret autem omnis diuisio omnisque definitio duobus terminis tantum, nisi indigentia quae saepe existit in nomine prohiberet." Hae uero orationes quas diuisiones appellamus, multiplices sunt propositiones; cum enim dicimus: 'animal aliud rationale, aliud irrationale', duas hic comprehendimus propositiones, ac si uidelicet diceremus quoddam animal rationale esse et quoddam aliud irrationale esse. Nunc autem eas diuisiones quas Boethii auctoritas distinxit, nos quoque tractandas suscepimus. Si qua uero ex nobis ad doctrinam ponantur, non pigeat. Hic igitur omnium diuisionum alias secundum se, alias secundum accidens esse dixit.

DIVISIONUM DIVISIO

Quae uero secundum se dicuntur, hoc modo subdiuidit, alias dicens esse generis in species, alias uocis in significationes, alias totius in partes. Quarum differentias ab inuicem diligenter perquirit; earum quoque quas secundum accidens esse uoluit, tres species ponit, cum uidelicet uel subiectum in accidentia sua, uel accidens in subiecta, uel accidens per coaccidens distribuitur, quae per singula colligentur. Sunt itaque sex diuisiones de quibus tantum Boethium egisse uidemus, tres quidem quas secundum se esse dixit, tres uero secundum accidens. Secundum se autem istas dici arbitror ad distinctionem illarum quae accidentia recipiunt, siue in diuiso, siue in diuidentibus, /537/ siue in utroque. Quod itaque dixit 'secundum se', tale est ac si accidens excluderet sic: hoc est non secundum accidens. Sic quoque Porphyrius, cum differentias alias per accidens esse, alias per se diceret, nihil aliud in eo quod 'secundum se' dixit intellexisse dicitur, nisiquod eas per accidens inhaerere speciebus denegauit, quibus scilicet substantialiter insunt. Hae itaque diuisiones per se, hoc est non secundum accidens, fiunt in quibus neque accidens cum subiecto neque cum coaccidente ponitur, ut sunt illae tres quas prius posuimus, de quibus primo loco nobis tractandum est.

Fit igitur diuisio generis in species, quotiens genus per species suas diuiditur hoc modo: 'substantia alia corpus, alia spiritus'; rursus 'corpus aliud corpus animatum, aliud inanimatum'; hic enim genera per species suas diuiduntur; substantia quidem per corpus et spiritum, corpus uero rursus per animatum et inanimatum.

Vocis autem ea diuisio dicitur, quando uocis multiplicis diuersae significationes aperiuntur, uel uox unum significans diuersis modis quibusdam attribuitur>; uocis autem multiplicis diuersae significationes ostenduntur, uel quando nominis aequiuocatio demonstratur, uel quando multiplicis orationis intellectus distinguuntur. Vox autem aequiuoca per res significatas hoc modo diuiditur: canis' et latrabilis animalis nomen est et marinae beluae et caelestis sideris'; uel ita: amplector' et actionem significat et passionem'. Multiplex quoque oratio in eos intellectus quos designat, hoc modo diuiditur: haec oratio: 'mancipium defert pomum', et hunc intellectum designare potest quod puer deferat pomum, et hunc: quod pomum deferat puerum; etsi enim hic falsus sit, aeque tamen ex ipsa uerbi constructione haberi potest. Vocis autem secundum modos diuisio ita perficitur: 'infinitum aliud dicitur secundum tempus, aliud secundum numerum, aliud secundum mensuram'. Secundum tempus quidem dicimus Deum> infinitum, cuius supernae uitae terminus secundum tempus inueniri non potest. Sic et mundum infinitum dicere possumus. Idem quoque secundum mensuram suae magnitudinis, quae a nobis comprehendi non potest, infinitus uocari potest; arena uero maris infinita secundum multitudinem sui dicitur. Cum autem diuersis modis ista infinita dicantur, una tamen definitione de omnibus istis 'infiniti' nomen praedicatur, quae est huiusmodi: cuius terminus inueniri non potest siue secundum magnitudinem siue secundum multitudinem siue secundum tempus; unde hanc uocem Boethius non multa significare, sed multis modis, uoluit.

/538/ Totius uero diuisionem fieri Boethius uoluit quotiens totum in proprias partes diuidimus, siue illae partes constitutiuae sunt, siue diuisiuae. Partes proprie illae quoque quae diuisiuae sunt, appellantur quae tantum partes diuisi sunt, non etiam species, ut Socrates et Plato hominis. Quod enim specialissimum est, speciem non continet. Siue ergo ita dixerimus: 'domus alia pars paries, alia tectum, alia fundamentum' siue hoc modo: 'homo alius Socrates, alius Plato', et sic de singulis, utramque diuisionem a toto Boethius dicit; sed prima quidem ab integro fuit, secunda uero ab uniuersali.

Nunc autem positis exemplis de his tribus diuisionibus quae secundum se dicuntur, ad alias tres transeamus, quas secundum accidens idem uocauit. Hae uero sunt huiusmodi, cum uel subiectum in accidentia uel accidens in subiecta sua uel accidens in coaccidentia diuiditur; subiectum quidem in accidentia sua sic: 'corpus aliud album, aliud nigrum, aliud medio colore coloratum', et rursus: 'albedo alia clara, alia obscura'. Non enim in nomine subiecti solam substantiam quae sustent>amentum est omnium accidentium, accipimus, uerum quamlibet essentiam quamcumque formam ita suscipientem ut praeter eam subsistere queat. Accidentis uero in subiecta hoc modo fit diuisio: 'album aliud animatum corpus, aliud inanimatum'. Accidens autem in coaccidentia diuiditur hoc modo: 'album aliud durum, aliud molle'. Nam et diuisum et diuidentia in eodem subiecto simul reperiuntur, in hoc quidem albedo simul et duritia, in illo uero albedo et mollities. Non enim aliter fit huiusmodi diuisio, nisi eidem diuisum et diuidentia coaccidant. Omnium autem diuisionum exemplis appositis singulas diligenter tractemus ac deinde earum communitates ac differentias annotemus.

DIVISIO GENERIS

Ac prior generis diuisio occurrat, quam priorem inter diuisiones secundum se computauimus. Genus igitur illud esse Porphyrius terminauit quod de pluribus specie differentibus, in eo quod quid sit, praedicatur; speciem uero id quod sub genere statim ponitur, aut de quo genus statim in quid praedicatur, hoc est in proximo loco. Nam etsi indiuidua quoque generi supponantur ac de ipsis quoque etiam genera in quid praedicantur, quare species interiacent, primo loco de speciebus genera dicuntur ac proprie ac principaliter in species tantum proximas genus diuiditur. Unde Boethio teste diuisio generis ita describitur: distributio generis in proximas species. Cum autem generis in species distributio fit, /539/ non solum ipsa specierum nomina ponuntur, uerum etiam definitiones ipsarum quandoque pro nominibus assumuntur; nunc etiam, ut Boethio placet, differentiarum uocabula aut negationem pro specie usurpamus. Definitiones quidem hoc modo: 'substantia alia substantia corporea, alia substantia incorporea'. Nam 'substantia corporea' definitio est corporis, 'substantia uero incorporea' spiritus. Differentiis quoque solis quandoque abutimur hoc modo: 'substantia alia corporea, alia incorporea'; modo etiam negatione sic: 'substantia alia est corpus, alia non est corpus uel est non-corpus'. Negationis enim uocabulum hoc loco ad infinitum quoque> uocabulum extendit. At uero numquam uel definitiones uel differentias uel negationes in distributione generis induci uoluit nisi penuria nominum specialium compellente, quando uidelicet ipsae species propriis nominibus non sunt designatae, sicut 'animata corpora et inanimata', 'rationalia animalia et irrationalia'. Sin semper nominibus specierum abundaremus, non esset locutio uel per definitiones multiplicanda aut per differentias aut negationes usurpanda. Cum enim uel uocabulum differentiae uel negationem pro specie ponimus, quae in ipsis proprie intelligi non potest, magna est in utroque uocis abusio. Nam 'rationale' quod a 'rationalitate' sumptum ipsam proprie significat, licet speciem tantum animalis nominet, quae est animal rationale, tamen specialis nominis sententiam plene non continet, cum materiam in sententia[m] non retineat, sed solam formam determinate significatam>. Alioquin tantu[m]dem diceret 'rationale' quantum 'animal rationale'. Negatio uero, quae non solum in his quae sunt, uerum etiam in his quae non sunt, consistit, quippe nullam ponit essentiam, immo scilicet specialem substantiam remouet atque perimit, multo minus proprie pro specie sumitur. At uero definitionem non ita ex demonstratione significationis calumniari licet, sed magis ex prolixitate sermonis, quando scilicet pro simplici dictione tota fungimur oratione. Si enim ad significationem intendamus, melius explicatius res ipsa per definitionem quam per nomen demonstratur. Recte igitur secundum modum significandi definitio speciei pro ipsa specie ponitur, in qua et speciei materia et forma continetur, ac sicut in constitutione rei materia formaque conueniunt, ita in definitione ad rem ipsam denotandam bene coniunguntur nomen materiae et uocabulum formae hoc modo: 'substantia corporea', 'corpus animatum', 'animal rationale'. Sunt autem materiae nomina quae generalia sunt 'substantia', 'corpus', 'animal'; sumpta uero a differentiis 'corporeum', 'animatum', 'rationale', quae formas determinant. /540/

Notandum uero est quod licet definitiones id quod de specie significant, manifestius faciant et explicatius quam uocabulum speciei, plura tamen fortasse in nomine speciei continentur quam in definitione, ut 'hominis' nomen, -- cuius haec est definitio: 'animal rationale mortale, -- non solum rationalitatem et mortalitatem determinat, uerum etiam caeteras 'hominis' differentias, ut sunt bipes et gressibile; atque ideo quantum ad maiorem notationem specierum nomina necessaria, definitiones uero ad expressiorem determinationem quandoque sumuntur. In eo autem quod differentiarum uocabula atque ipsarum negationem in diuisione generis Boethius uenire uoluit, tres oppositionis species huiusmodi diuisioni aptauit, oppositionem scilicet contrariorum uel priuationis et habitus seu etiam affirmationis et negationis; quartam uero oppositionem, quae relatiuorum est, omnino ab ea separauit. Cum enim praemisisset omnem generis diuisionem per opposita fieri hoc modo: 'animal aliud rationale, aliud irrationale', non ita: 'aliud rationale, aliud bipes', quoniam 'rationale' et 'bipes' nulla oppositione distinguuntur ex qua contra se in eadem diuisione ponantur, inuestigare coepit quae de oppositionibus quattuor huic diuisioni congruerent. Ac prius eam aptauit quae in affirmatione et negatione consistit, quod tamen faciendum non esse dixit nisi maxima necessitate cogente, quando scilicet nec nominibus specierum nec differentiis abundamus. Magis enim differentiae nomen speciei affine est quam negatio, secundum id scilicet> quod qualitatem significat, quae adueniens generi substantiam speciei constituit. Illae uero diuisiones quae per differentiarum uocabula fiunt, et per contraria et per priuationem et habitum fieri dicuntur. Fere enim omnes differentiae contrariae sunt, quae etiam nomine habitus et priuatorio saepe designantur, ut sunt 'animatum' et 'inanimatum', 'sensibile' 'insensibile', 'mortale' 'immortale'. Nam 'priuationis' et 'habitus' nomen non solum ad formas illas Boethius detorquet quas Aristoteles tamquam diuersam omnino oppositionem> a contrariis ponit, uerum etiam ad uocabula extendit quae priuatoriam particulam habent, et ad eorum opposita, quae etiam contraria dicuntur adinuicem, ut sunt 'animatum' 'inanimatum' etc. Relatiuorum uero oppositionem a diuisione generis ideo separasse creditur quod nullae differentiae sunt relationes, immo omnes dicuntur qualitates nec bene 'accidens' pro specie ponitur, quod nihil in substantia speciei facit, cum non sit ei substantiale. Ipsa etiam quae relatiua sunt, non ita sibi oppugnant ut non sibi quodammodo /541/ adhaereant ac de se ipsis quodammodo praedicentur. Nam et qui pater est, filius esse potest et qui magister est, discipulus. Unde recte contra se in diuisione eiusdem generis poni possunt neque pro speciebus omnino disiunctis a se collocari. Sicut enim prohibemus dicere in differentiis: 'animal aliud> rationale, aliud bipes, propter cohaerentiam quam habent ad inuicem 'rationale' et 'bipes', ita nec conuenit dici 'animal aliud pater, aliud filius', cum aeque idem et pater sit et filius secundum diuersos. Aut etiam si contingat genus per relatiua diuidi ita ut quibusdam adiectionibus maxima diuidentium oppositio denotetur hoc modo: 'animal aliud pater tantum, aliud filius tantum, aliud utrumque, aliud neutrum', haec subiecti in accidentia diuisio erit, non generis in species aut in talia quae bene pro speciebus ponantur. Non autem genus illud est quod relatio uel caetera in praedicamento Ad aliquid in species suas diuidi prohibemus hoc modo: 'relatio alia paternitas, alia filiatio, uel alia, sed id tantum innuere uoluit eas non ita pro speciebus in quibus insunt, poni quemadmodum differentiae quae eis substantialiter adhaerent atque eas ab inuicem separant et omnino disiungunt.

Nota autem quod, licet Boethius dixerit et oppositiones quattuor esse et genus per opposita separari, saepe tamen extra illas quattuor oppositiones generis diuisio proponitur, cum uidelicet species ipsae quae diuidunt, nec contrariae sunt nec priuatio et habitus nec relationes, ut sunt omnes substantiae species aut quantitatis atque aliae multae.

Iuuat autem nunc diligenter perquirere, cum> dicitur diuisio generis fieri per differentias atque in loco specierum differentiae poni dicuntur, utrum per differentiarum nomina ipsas formas> specierum accipiamus an potius ipsa uocabula differentiarum intelligamus, quae a quibusdam sumi dicuntur in officio specialium nominum ac pro speciebus designandis usurpari, ut tantumdem 'rationale' ualeat quantum 'rationale animal' ac tantumdem 'animatum' quantum 'animatum corpus', ut non solum formae significatio, uerum etiam materiae teneatur in nominibus differentiarum. Quae quidem sententia W. magistro nostro praeualere uisa est. Volebat enim, memini, tantam abusionem in uocibus fieri ut, cum nomen differentiae in diuisione generis pro specie poneretur, non sumptum esset a differentia, sed substantiuum speciei nomen ponere>tur. Alioquin subiecti in accidentia diuisio dici posset secundum ipsius sententiam, qui differentias generi per accidens inesse uolebat.

/542/ Per nomen itaque differentiae speciem ipsam uolebat accipere; unde Porphyrius, cum de differentiis ageret: "per eas, inquit, genera in species diuidimus." Ipsum etiam infinitum speciei in designatione oppositae speciei maiori abusione usurpabat, ueluti, si dicatur: 'substantia alia corpus, alia non-corpus', 'non-corpus' in designatione tantum spiritus accipitur nec est infinitum in significatione, sed substantiuum nomen et speciale. Unde Boethius: "necesse est autem saepe> speciem negatione componere cum ea quam simplici nomine species." Volebat enim omnem diuisionem secundum se iuxta auctoritatis propositam diuisionem uel generis in species esse uel totius in partes uel uocis in significationes.

At uero nihil obest si in ea annumeratione diuisionum secundum se non sint comprehensae huiusmodi diuisiones quae uel in differentias uel> in negationem factae adduntur necessitate postea incumbente, cum uidelicet speciebus uocabula desunt. Sic enim et diuisionem uocis in modos postea adiunxit, quam prius non connumerauerat aliis. Amplius si differentiarum uocabula uel infinita nomina in significatione noua usurparemus pro ipsis specierum nominibus, nullum pondus littera haberet, cum ipse Boethius in Libro Diuisionum propter diuisionem generis in differentias differentiarum naturam ita diligenter tractauerit, et ea definiat et quomodo cognosci queant, studiose requirat. Qui etiam cum in negatione specierum sententiam contineri negaret his uerbis: "negatio per se nullam speciem facit; nam cum dico 'homo'" etc., adiunxit, cum de ordine eius diuisionis loqueretur, prius affirmationem aut simplex nomen proferendum esse quam totam negationem aut infinitum nomen; "nam si prius, inquit, negatio dicta sit," etc.

At uero si ipsum etiam infinitum nomen specialem teneat significationem, quare propter facilitatem intellectus illud prius proferendum est quam istud, cum nihil significatio istius ad significationem illius attineat, quia omnino diuersam speciem ponit? Amplius: saepe etiam ipsa oratio in diuisione generis uenit, sicut infinitum nomen. Sicut enim dicimus: 'animal aliud homo, aliud non-homo', ita etiam proponimus: 'animal aliud est homo, aliud est non-homo'. Nullo tamen modo oratione negatiua speciem uolemus intelligere. Dicimus itaque infinitum nomen siue totam negationem non ita pro speciebus poni ut in ipsis significationem /543/ specialium nominum intelligamus, sed ita ut ibi posita intelligantur ubi specialia nomina, si haberentur, ponerentur. Idem et de nominibus differentiarum sciendum est, ut non quidem substantiua, sed sumpta a differentiis sumantur, posita tamen loco specierum. Oportet enim in eadem significatione uocabula differentiarum sumi in diuisione generis in qua significatione ipsa in definitione speciei ponuntur, cum scilicet nomini generali adiacent. Sic enim ex diuisionibus generis in differentias Boethius definitiones specierum descendere docuit, ut diuiso generali nomini diuidens differentiae uocabulum copuletur. Unde ipse in Primo Diuisionum cum eamdem diuisionum et definitionum materiam esse ostenderet: "in eodem, inquit, diuisionis et definitionis ratio uersatur, nam diuisionibus iunctis una componitur definitio," id est coniuncto uno de uocabulis differentiarum diuidentibus diuiso nomini generis una fiet definitio speciei . "Quaecumque> enim, inquit, ad generis diuisionem sumenda non sunt; neque ad definitionem speciei sunt commoda: omne enim quod ad diuisionem generis natum est, idem ad deÞnitionem speciei rectissime congregamus." Sed hoc quidem de his diuisionibus dixit quae in differentias Þunt, non de his quae sunt per species; species namque in definitione speciei non uenit, nisi genus quoque fuerit. At uero differentiae quaecumque genus diuidunt, eaedem quoque speciem deÞniunt. Unde etiam Porphyrius, cum de huiusmodi differentiis loqueretur: "quoniam ergo, inquit, eaedem differentiae aliquo modo quidem acceptae sunt constitutiuae, aliquo autem modo diuisiuae, specificae omnes uocantur; et his maxime opus est ad diuisiones generum et definitiones specierum, sed non his quae sunt secundum accidens."

Si quis autem opponat, cum genus per differentias diuidimus, ipsam diuisionem subiecti in accidentia omnino posse dici>, potest dici eam tantum diuisionem a Boethio subiecti in accidentia uocari quae in pura fit accidentia, nulli uidelicet speciei diuisim> substantialia; aut potius, sicut in nostra fixum est sententia, nullo modo inter accidentia differentias admittamus. Quod autem Porphyrius per differentias genus in species diuidi dixit, secundum eam dictum est sententiam qua naturam generalem in species redigi atque distribui per susceptionem /544/ differentiarum realiter uoluit; aut potius per differentias genus in species diuidi uoluit, cum earum uocabula adiuncta nomini generis speciem designant atque definitionem speciei componunt, hoc modo: 'animal aliud rationale animal, aliud irrationale animal'. Cum autem genus aut in species aut in differentias soluitur, non in posteriores sed in superiores diuidendum est; ut enim supra meminimus, diuisionem generis determinant distributionem in proximas species. Porphyrius tamen animatum quoque et inanimatum, sensibile et insensibile diuisiuas substantiae differentias uocauit. Quaecumque enim diuisiuae sunt inferioris, et superioris. Sed quaecumque constitutiuae sunt superioris, constitutiuae sunt inferioris; sic quoque et quaecumque species inferioris sunt, et superioris, et quaecumque genera superioris sunt, et inferioris speciei genera erunt.

Proprie tamen genus in proximas tantum uel species uel differentias diuiditur. Quaecumque enim magis sunt proximae, magis sunt naturaliter affines et ad demonstrationem generis magis utiles. Si autem genus semper uel in proximas species uel in proximas differentias diuideretur, omnis diuisio generis, sicut Boethio placuit, bimembris esset. Voluit enim ut unumquodque genus duas in natura proximas species haberet> quibus sufficienter haereret, quarum nomina si haberemus, omnis diuisio generis semper in duas species compleri posset; sed hoc interdum fieri nequit, cum nominibus specierum non abundamus.

Hoc autem ad eam philosophicam sententiam respicit quae res ipsas, non tantum uoces, genera et species esse confite[n]tur; sed ad haec, memini, obiectionem de relatione habebam. Si enim in omnibus id contingit generibus, ut duabus proximis speciebus contineantur, utique et ad aliquid duabus proximis speciebus comprehenditur quibus sufficienter diuiditur. Licet enim earum nomina non habeamus, in natura tamen rerum non minus consistunt, sed ad supremum genus non possunt referri>. Quippe id quod omnibus relatiuis prius est, genus omnium est; simul cum ipsis non est; unde nec relatiuum est ad ea; omnia enim ad aliquid simul esse natura Aristoteles in Praedicamentis docuit. Ex eo quoque ad ipsum referri non possunt duae illae species, quia eiusdem diuersa non possunt esse relatiua, sicut nec contraria, nec priuatio eiusdem> uel habitus, nec affirmationes propriae uel negationes multae erunt eiusdem, sed, ut in Libro Periermenias dictum est: "una tantum unius." Sed nec ad subiectas species referri possunt. Si enim aliqua /545/ illarum specierum ad inferiores specierum ad> aliquid referatur, itaque uel ad sibi suppositam uel ad suppositam alteri. Sed ad suppositam sibi non potest, cum prior in natura sit ut genus. Quodsi haec ad speciem illi suppositam et illa ad speciem isti suppositam referatur, necesse est alteram altera priorem et posteriorem esse in natura. Quod> enim prius est uel posterius aliquo eorum quae natura simul sunt, altero quo que> prius esse uel posterius necesse est. Haec autem specierum, secundum id[em] quod genus est relatiui speciei coaequaeuae, prius est ipso, et tamen prior est quoque coaequaeua specie, et eodem modo illa e>conuerso prior ista, ut scilicet quaelibet altera prior sit ac posterior in natura ac se ipsa etiam; quod quidem facilius apparebit, si praedicamenti collectionem litteris designemus ordinemque ipsius tali figura distinguamus. Si itaque hinc C et D, illinc uero B et L relatiua ad se inuicem fuerint, cum B prior D fuerit tamquam specie sua, D uero simul cum C suo relatiuo erit, utique et B C praecederet; quare et B speciem ipsius et suum relatiuum; unde et se ipsum. Amplius manifestum est secundum hanc relationem una inferiorum specierum destructa totum perire praedicamentum, ut si D destruatur, tam B quam C necesse est interire, quae totum generalissimum comprehendunt; B quidem genus suum necessario perimit, C scilicet relatiuum ipsius, id est si> L destruat, proprio relatiuo, C scilicet, destructo, quod L genus erat, L necesse est per ipsum perimi, cum suum sit relatiuurn. Itaque D perempto tam proxima genera quam sumptum perimitur. Cum enim D relatiuum sit ad C, destructum destruit ipsum. Sed rursus C, cum sit genus L, perimit L, quod erat relatiuum ad B, et ita B quoque interimit. Itaque D destructo tam B quam C destruitur, et ita relatio>. Sed ante B et C ad se inuicem referri dicamus, quod uerius uidetur, et singula alia coaequaeua ad se; caeteraeque omnes coaequaeuae species sub generibus suis ad se inuicem referantur> ut D et F inter se et rursus G et L, similiterque alia, si qua sunt coaequaeua, sub inferioribus generibus> inuicem referantur. Iam una existente specierum ad aliquid, omnes oportet simul existere, ut cum D existat et B suum genus necessario existit; B uero existente necesse ipsius relatiuum C consistere; C autem non consistet nisi per aliquam suarum specierum quae, quia alii relatiua est, per se subsistere non potest, sed et aliam necesse est existere. Una itaque existente specierum ad aliquid omnes alias existere continget; quod apertissime falsum est; /546/ neque enim alicuius alterius speciei existentiam exigit praeter eius cum qua simul est et ad quam refertur; neque enim pater seruum uel discipulum esse exigit, sed tantum filium. Si uero cum a proximis speciebus ad aliquid ad indiuidua sua descendimus per genera subalterna uel species, non coaequaeuae species eiusdem generis inter se referantur, sed species unius diuidentium generum ad species alterius sub eodem genere positorum, sicut animati et inanimati species inter se, oportet duabus speciebus existentibus omnes alias existere. Si uero species proximae speciei ad species alterius referantur, sicut species corporis ad species spiritus, non est hoc necesse.> Nota itaque huius praedicamenti generalissimum duabus contineri speciebus; aut nos itaque in his ultra quam oporteat subtiles sumus, aut, si auctoritatem saluam conseruemus, non ad omnium praedicamentorum genera respexit. Sicut et in eo quod de speciebus in multis operibus suis confirmat --omnem scilicet ex materia generis per formam differentiae constituit, quod propter infinitatem specierum in omnibus teneri non potest; sed ad Substantiae praedicamentum illud referendum est -- sic et istud fortasse.

Atque haec quidem ad tractandas proprietates diuisionis generis sufficiant.

TOTIUS

Sequitur autem ut diuisionem totius in partes tractemus, quae secundum obtinebat locum inter diuisiones secundum se; 'totum' autem aliud secundum substantiam, aliud secundum formam, aliud secundum utrumque dicitur. Totum autem secundum substantiam aliud secundum comprehensionem quantitatis, quod dicitur integrum, aliud secundum diffusionem communis essentiae, quod uniuersale est; ut cum species suis distribuitur indiuiduis hoc modo: 'homo alius hic, alius ille'. Quorum quidem totum secundum substantiam ipsa recte dicitur, cum tota ipsorum ipsa sit substantia; sed non ita genus specierum; quippe praeter genus etiam differentia speciei inest in substantia, sed post speciem nihil est quod in substantia indiuidui ueniat. Unde ipsa totum recte indiuiduorum dicitur, quorum tota est substantia; unde et Porphyrius ait ipsa indiuidua speciei partes dici, non species; hoc autem totum uniuersale esse apparet quod de singulis praedicatur partibus, integrum autem minime, sed de omnibus simul collectis, ut haec domus de his parietibus et hoc tecto et hoc /547/ fundamento simul acceptis. Hoc autem quod integrum est, uniuersale non potest esse, quippe partes in quantitate uniuersalitas non habet, sed in suae communitatis diffusione permulta de quibus singulis praedicatur. Integrum autem singularem ad se praedicationem habet, ut Socrates qui ex his est compositus membris. Quod autem Plato, sicut in Isagogis suis Porphyrius meminit, in specialissima a generalissim>is descendentem quiescere iubeat, ne usque ad indiuidua diuisionem porrigat, non quantum ad naturam dictum est, sed quantum ad indiuiduorum multiplicitatem ac permutationem, quorum quidem subsistentia generationi ac corruptioni subiecta est, nec eam habet permanentiam quam uniuersalia tenent, quae quidem existere necesse est quolibet ex his indiuiduis quibus diffusa sunt, existente. Infinitas autem ista quam non facit natura rerum, sed nostra inscientia atque existentiae mobilitas in his quidem diu persistere non possunt indiuiduis, ut in primis animalium subiectis aut immobilium accidentium indiuiduis diuisionis impedit actum, non naturam. Posset enim natura pati ut et ea quae permittantur indiuidua nostram exspectarent diuisionem et nostram haberent cognitionem. Quod autem diuisionem per specialissima reliquit cum ipsa infinita uideantur, cuncta simul consideremus, ideo factum secundum pluralitatem suam arbitror quare, ut et Boethius uoluit, secundum unamquamque diuisionem duae sufficiunt species ad genus proximum diuidendum, sed non duo indiuidua; sed quantumcumque sunt, apponenda sunt, quippe aequaliter a sua distant specie quorum ipsa, ut dictum est, tota est substantia. Hanc igitur etiam diuisionem quantum ad naturam nobis Boethius tradidit, cum omnium diuisionum doctrinam exsequeretur quam Plato relinquendam esse ex actu ipso indiuiduorum dixerat.

Horum autem totorum quae integra siue constitutiua dicuntur, alia sunt continua, ut haec linea quae continuas habet partes, alia non, ut hic populus, cuius partes disgregatae sunt; horum autem totorum diuisio non ita eodem casu, id est nominatiuo, profertur quo diuisio uniuersalis. Quod quidem illud impedit quod ad singulas partes praedicationem, quae nominatiuo fit, non habet id quod est integrum, sed ita eam proferri genitiuo conuenit: 'huius lineae alia pars est haec lineola, alia illa' uel 'huius populi alia pars hic homo, alia ille'. In quibus quidem secundum constructionem diuisionis uniuersalium non ipsam lineam, sed partem lineae per hanc et per illam diuidi dicunt, quasi sit diuisio uniuersalis totius, secundum id scilicet quod pars lineae de /548/ singulis illis partibus habet praedicari ac talis fit forma constructionis: 'pars huius lineae alia est haec, alia illa'. De hac enim per se ac de illa pars lineae enuntiatur. Sed in omnibus sensus atque intentio magis est insistendus quam uerba. Non enim attendimus partis praedicationem ostendere, sed totius compositionem, quam quidem monstramus cum hanc rem illius partem esse et illam ostendimus, etiam si formam diuisionis per aliud et aliud non componamus, sed ita proferamus: 'haec et illa lineola sunt partes huius lineae'. Unde et Boethius in Libro Diuisionum totius fieri diuisionem dicit, cum hominis partes esse Catonem, Virgilium et alios dicimus, ad sensum potius quam ad uerba respiciens.

In his quidem totis unitas naturae consistere non potest, in quibus partium disgregatio contingit. Neque enim res una est in natura hic populus, sed naturaliter plures, tot uidelicet quot sunt ibi homines. Hanc enim totalitatem sola facit rerum pluralitas, non aliqua rerum secundum eamdem substantiam compositio. Neque enim eadem substantia ex diuersis animalium substantiis constitui potest in natura, ut haec membra in Socrate, aut coniungi hominum quoque operatione, ut haec ligna uel lapides in fabrica huius domus. Horum autem totorum partes quae sola facit pluralitas, non necesse est eidem generali substantiae supponi. Haec namque albedo et hic digitus in uno toto conueniunt; alterum tamen substantiae et alterum qualitati supponitur. Illas autem partes quae in una compositi sui natura uniuntur, eidem generi supponi necesse est; quippe una potest esse substantia quam materialiter naturae omnino discretae constituant nec eidem supponi generalissimo unum necessarium est in natura, cum nulli possint aptari praedicamento, quae in rerum natura omnino sunt discreta. Ac fortasse in his quoque totis quae nostra componit operatio aut ipsa natura disponit, sed non unit in substantia, ut de punctis tenemus quae lineam faciunt, partes omnes eiusdem generis esse contingit. Sicut autem diuisio generis non per quaslibet species suas recte fiet, sed per proximas, sic nec diuisio totius per quaslibet partes suas propria erit, sed per principales. Si quis enim orationem per syllabas aut litteras diuiserit, quae primo loco partes partium sunt, id est dictionum, non recte fecisse uidebitur, sed naturalis ordo est ut unumquodque per illa diuidatur quorum conuentu statim efficitur; oratio quidem per dictiones, hae uero per syllabas, syllabae autem per litteras. Neque enim syllabae uel litterae orationem primo loco constituunt, quod etiam ex significatione eius, quam ex se, cum /549/ significatiuae non sint, non uniant, liquidum est. Quae quidem significatio ex partibus ipsis in oratione contingit, id est dictionibus, quae sunt nomina aut uerba.

Est autem quaestio quas principales, quas secundarias partes uocari conueniat; alii enim secundum constitutionem, alii secundum destructionem has considerant. Hi namque eas principales uocant quae partium partes non sunt, sed tantum totius, ut in hoc homine animam et corpus, quibus coniungitur, uel in hac domo hunc parietem et hoc tectum et hoc fundamentum. Qui uero principalitatem secundum destructionem considerant, dicunt eas tantum principales esse quae substantiam totius destruunt, ut caput, quod abscisum hominem perimit. Substantiae uero destructionem ideo considerant: ad quantitatis totius diminutionem cuiuslibet partis destructio sufficit, ut si hic etiam unguis pereat, quantitas Socratis corporis eadem remanere non potest, cum tanta iam non sit quanta prius erat. Sicut enim per adiunctionem cuiuslibet totum crescit, sic per eius substrationem diminuitur. Cum autem ungue adempto quantitas corporis eadem non remaneat, Socraticae tamen essentia substantiae non uidetur mutata; adhuc enim et homo et Socrates dicitur. Sed non omnia illa quae prius erant, secundum quantitatem esse contingit, id est unguem cum caeteris omnibus partibus.

Sed nunc quidem utramque sententiam perquiramus. Hi quidem qui> principales partes eas solum uocant quae partium partes etiam sint, miror quare parietem aut tectum aut fundamentum principales partes appellent. Nam si 'domus' bifariam diuisionem consideremus, ut illinc fundamentum per se partem unam constituamus, hinc autem alteram partem ponamus parietem simul et tectum et fundamentum, inueniemus aut parietem aut tectum partes partis. Sic quoque etiam quolibet composito quamlibet principalem partem secundum aliquam diuisionem possumus habere secundariam, ut in hoc etiam homine, si hunc pedem per se unam partem dicamus et residuum corpus cum anima alteram accipiamus, aut quamlibet secundariam principalem, ut hunc pedem qui nullius partis secundum hanc diuisionem pars inuenitur. Contingit itaque secundum diuersos constitutionis respectus eiusdem compositi partes et secundarias esse et principales et quaslibet utrumque habere.

Illi autem qui secundum totius destructionem in substantia principalitatem accipiunt, saepe partes quoque partium inter principales recipiunt, ut caput, quod pars est corporis hominem ex anima et corpore coniunctum constituentis. Sed utrum omnes partes destructae suum etiam in> substantia destruant totum, prius est inspiciendum. Quod /550/ utique uidetur, ut quislibet lapillus huius parietis destructus hanc domum in substantia quoque destruit. Si enim hic lapillus non est, haec domus quae ex ipso constat, in sua substantia non remanet, quippe nec existit; si autem ideo non existit, nec suam retinet existentiam. Quod autem hoc lapillo destructo haec domus non sit quae ex ipso constat, clarum est, si prius quid per 'haec domus' accipiatur, discernamus. 'Haec itaque domus' nihil aliud accipitur quam omnes partes eius insimul acceptae. Cum autem et in partibus eius hic lapillus [non] contineatur, oportet hanc domum esse hunc lapillum et omnes simul alias partes. Qui ergo existentiam huic domui attribuit, profecto eamdem huic lapidi et omnibus aliis simul partibus concedit; quippe nihil aliud est haec domus quam hic lapis et caeterae simul partes omnes. Cum itaque haec domus existat, oportet hunc lapillum et caeteras omnes simul partes. Quod si haec omnium collectio simul est, profecto et hunc lapillum necesse est esse. Si enim hic lapillus non est, non est omnium collectio, id est huius lapilli simul et caeterorum. Si itaque haec domus est, et hic lapillus. Unde si hic lapillus non est, haec domus non est.

Nunc autem dicimus quod si hic lapillus auferretur, in residuis partibus domus non remanere>t, sed non haec quae scilicet exillo lapillo et caeteris partibus constaret; quae quidem singularis domus constituta fuerat ex partibus, et secundum omnium partium compositionem haec fuerat dicta. Ubi autem huius domus substantia, quae in tota ipsius materia est, non remanet, et ipsam domum in substantia necesse est perimi. Neque enim amplius dici poterit 'haec domus est' de ea quae prius erat, id est de collectione huius lapilli et caeterarum simul partium, sed de collectione tantum reliquarum partium; quae quidem collectio ab alia prorsus quae prius erat, diuersa est, ueluti pars a toto in cuius quantitate clauditur. Illud enim quod modo haec domus dicitur, pars fuerat prioris domus. Sic itaque ostensum esse arbitror ut si hic lapillus non est, haec domus non est, id est hic lapillus et simul caeterae partes quae in eius constitutione ponuntur non existunt; et bene hanc domum non esse apparet destructo hoc lapillo, cum nulla res haec domus esse monstrari possit, id est hic lapillus et caeterae partes. Sed fortasse dicitur remoto hoc lapillo et per se existente extra coniunctionem domus -- neque enim substantia corporis omnino adnihilari potest --, haec domus, quae prius erat, esse, id est hic lapillus et quae cum eo fuerant partes existere; quod quidem nec nos negamus. Sed non ideo hanc domum esse contingit. Neque enim haec domus dici poterunt quibus compositio domus defuerit, nec ut haec domus sit, materiae sufficit existentia; iam enim ante /551/ fabricationem ipsam domus possent uocari ligna ipsa et lapides; sed formae quoque necessaria est compositio. Non itaque consequitur ut si haec ligna et lapides existant, haec domus existat, nisi scilicet secundum compositionem quae in dispositione partium est, maneant. Quam quidem compositionem, cum sit omnium simul partium, necesse est mutari qualibet partium ablata. Videtur quoque et ex natura principalis partis demonstrari ut hoc lapillo destructo domus quoque ipsa omnino destruatur, hoc modo: si enim hic lapillus non fuerit, non erit illud cuius ipse est pars principalis, quo toto scilicet perempto necesse est et illud perimi cuius et ipsum erat pars principalis. Quo iterum destructo illud quoque destrui necesse est cuius haec etiam pars principalis fuerat totiensque ex singulis partibus destructis tota ipsa quae principaliter componunt, continget destrui, donec ad destructionem parietis perueniatur; quo quidem interempto domum necesse est> perimi. Sic itaque qualibet parte cuiuslibet compositi ablata totum necesse est intercipi. Unde omnes secundum destructionem principales esse conuenit.

Sunt tamen qui huic nouissimae argumentationi resistere conantur tali ratione: cum dicimus, inquiunt:

    si hic lapillus non est, hoc totum ipsius non est

cuius scilicet est pars principalis, ueluti hi duo lapides, ex natura partis, et etiam principalis, consequentiae firmitas constat et hi duo lapides secundum totius naturam comprobantur. Cum autem ex eis ad aliud totum ipsorum procedo, non ex ipsis quasi toto, sed quasi partibus, totum infero, cui quidem inferentiae constantia uidetur supplenda, haec scilicet: 'cum sint partes et principales'; secundum hoc enim quod prius sequebantur, ut totum tantum accipiebantur; secundum autem hoc quod antecedunt ad aliud, ut pars considerantur. Cum autem non omne totum partem contingat esse, quippe in infinitum substantia cresceret, id quod ut totum prius accipiebamus in consecutione ut ad aliud antecederet simul, hac scilicet constantia: quod sit pars. Ubi autem constantia non> interseritur, extremorum coniunctio non procedit.

Sed hi nimirum miror quare in his consequentiis:

    si est homo, est animal
    si est animal, est substantia

concedant amplius extremorum coniunctionem. In priori namque consequentia 'animal' ut genus sequebatur, in posteriore uero ut species antecedit, cui quidem secundae consequentiae constantia secundum /552/ eorum rationem oportet suppleri, cum uidelicet non omne genus sit species, hanc scilicet constantiam: 'cum sit animal species substantiae'; quam tamen nec ipsi nec alii apponendam censent. Sic nec in suprapositis rationabiliter apponi constantia uidetur, cum medius terminus ex duabus inferentiae habitudinibus suis aeque et consequi ad illud et antecedere possit ad istud. Constat itaque et ex argumentatione nouissima qualibet partium destructa totum quoque ipsum necessario destrui, ut scilicet omnes partes principales esse confiteamur, si uim quoque destructionis in substantia pensemus. Sicut enim ungue Socratis ablato quantitas quaedam in residuo corpore manet, sed non ea tota quae prius in toto fuerat, sic quoque substantia remanet, sed non ea tota quae prius exstiterat, cuius uidelicet pars unguis ademptus exstiterat. Non itaque magis quantitatem ex ungue destrui contingit quam substantiam, cuius quidem substantiae unguis ipse pars fuerat.

Sed quid dicemus, si ex cuiuslibet partis destructione totius substantiae sequitur interitus, cum ungue perdito aut tota etiam manu uel pede Socratem remanere uiderimus et in ipso adhuc hominis integram substantiam permanere? Non itaque hic homo in omnibus suis partibus simul consistere uidetur, sed in his tantum praeter quas reperiri non potest; alioquin aequiuoca eius praedicatio per diuersa tempora uidebitur secundum augmenta corporis sui uel detrimenta. Si enim omnium simul quae in homine modo sunt, 'Socrates' aut 'hic homo' nomina fiunt, cum dicitur hoc corpus hic homo esse, omnia quae in eo sunt praedicabuntur. Si uero ungue adempto uel pede absciso hic homo de residuo corpore enuntietur, non eadem praedicatio fuerit substantia iam diminuta nec huius hominis substantia quae prius erat ea quae modo est poterit dici, id est haec manus cum reliquo corpore reliquum corpus esse. Sed cuius auctoritas manum quoque ipsam animalis partem esse non annuat, cuius sensum maxime per ipsam exercemus, aut linguam hominis, cuius officia nostram profitemur humanitatem et discretionem ostendimus, aut manum etiam> ipsam, quae etiam in nobis a> caeteris animalibus differentiam facit. Oportet itaque ut manu quoque ablata hic homo qui prius existebat, non maneat; unde quicumque manum abstulit aut quamlibet hominis partem, homicidium perpetrasse uidetur. Sed fortasse non quaelibet hominis destructio homicidium dicitur, sed illa tantum quae animam sede sua expellit; est enim homicidium hominis interfectio, interfectio autem fieri non potesi nisi expulsione animae.

Nunc autem utraque de principalitate partium sententia cassata quid nostro praeluceat arbitrio supponamus. Principales itaque partes, /553/ ut supra notauimus, nobis appellari uidentur quarum ad se coniunctionem totius perfectio statim subsequitur, ut tecto et> fundamento aut pariete coniunctis, domus statim perficitur, sed non ita eorum partibus compositis; etsi enim in tecto omnes partes eius iam sint dispositae ac similiter in pariete aut fundamento, deest tamen ad perfectionem domus compositorum et parietis, tecti et fundamenti ad se inuicem coniunctio, quorum quidem conuentus domus perfectionem statim reddit.

Libet quorumdam totorum et partium naturam inspicere quae superioribus aduersa uidetur, cum quibus tamen eiusdem proprietatis in eo conceduntur quod integra dicuntur, ut sunt tota temporalia, uelut haec dies quae ex his duodecim horis componi dicitur et ad eas totum constitutiuum esse. In hoc autem toto econtra dicitur esse quantum ad alia integra, in eo scilicet quod quaelibet pars eius ipsum ponit et ipsum destructum quamlibet partium suarum destruit. Si enim prima est, et dies esse dicitur, unde et si dies non fuerit, prima esse negabitur; horum enim totorum existentiam quae partes permanentes non habent, ut in orationibus et temporibus contingit, non possumus secundum omnes partes simul accipere; quippe cum ipsae simul numquam sint sed sibi succedant, unde tantum secundum partium ipsarum existentiam totorum dimetimur essentiam. Et orationem quidem in ultimae litterae prolatione, qua etiam tantum significationem suam habet, existere dicimus, diem esse autem qualibet suarum partium existente, siue scilicet prima siue tertia siue sexta seu nona aut quolibet ipsarum momento permanente. Sed si significationem diei uel orationis recte teneamus, nullo tempore diem esse proprie et uere dicimus uel orationem, quippe nullo tempore duodecim horae sunt, quae dies dicuntur, uel plures simul dictiones, quae oratio dicuntur. Non enim si diuersi simul homines plures proferant dictiones, oratio poterunt dici, nisi sibi in prolatione succedant ad intellectum orationis perficiendum; neque enim uidentur a diuersis prolatae litterae uel dictiones ad unius orationis intellectum coniungi, sed casu proferri ab his quorum intellectus diuersi fortasse fuerant; nec quando simul proferuntur, bene singularum significatio discernitur; sic et in die partes sibi in eodem subiecto succedentes accipi oportet, non hanc primam et illam quae in eo deest uel in illo simul, sed hanc quae praeteriit consequentibus aliis horis circa idem subiectum; alioquin diem totum compleri in singulis horis diceremus, secundum id scilicet quod multae primae insimul acciperentur in una die uel multae tertiae, circa /554/ quidem diuersa subiecta. Ac iam quidem Aristoteles saluari non posset, qui in partibus temporis continuationem recipit sine permanentia, in oratione autem neutrum. Contingeret namque econtrario prorsus in partibus temporis, ut uidelicet permanentiam haberent sine continuatione. Quia enim subiecta disgregata essent, et accidentia disgregari necesse esset. In partibus quoque orationis permanentia reperiretur, si uidelicet a diuersis simul prolatae litterae, quod tantum consonantes componerent quae orationem efficerent. Oportet itaque orationem et diem accipere in sibi succedentibus circa idem subiectum, secundum id scilicet quod ipsum spatio illo temporis mensuramus quo cursum suum ab Oriente in Occidentem sol perficit, secundum quem quidem cursum solis eumdem omnium creaturarum mensuras quae simul sunt, unam diem dicimus.

Sed si rei ueritatem confiteamur, numquam proprie ista partibus constare conti[n]gerit. Nullum enim compositum una contentum est parte; neque enim pars esset quam totius quantitas non excederet; sed si una tantum esset, idem profecto cum toto fieret. Plures autem simul partes in tempore numquam sunt, quia plures simul numquam existunt. Unde nec tempus ex pluribus partibus umquam consistit, nec prima scilicet manente nec media nec ultima, cum semper una tantum exstiterit. Nec umquam dies esse proprie dici potest, sed figuratiue, ac si per partem ipsum existere dicamus, id est partem ipsius existere, nec etiam proprie partem, quippe non componit, cum sola sit. Si enim 'dies' tantum diuersarum horarum nomen sit, quomodo ipsum existere proprie dicemus, nisi plures horae permaneant? Omne enim compositum idem est cum omnibus suis partibus simul collectis; quare et quicquid toti attribuitur, et omnibus simul partibus, et econuerso, cuicumque totum, et partes omnes simul conuenient, et econuerso.

Si itaque rei ueritatem insistamus, oportet ista tota non esse confiteri, sed tamen quasi de totis philosophos de eis egisse, secundum hoc scilicet quod ea quae praeterita erant uel futura, cum eo quod praesentialiter est consideratione sua quasi unum colligebant, ut eorum naturam ostenderent, ac si ex eo quod est et quod non est aliquid esset. Quae itaque in re tota non sunt, secundum tamen eorum considerationem quasi tota accipiuntur; ac si simul chimaeram et hominem, aut esse centaurum et hircoceruum quae non existunt, simul considerarent.

Fuit autem, memini, magistri nostri Roscellini tam insana /555/ sententia ut nullam rem partibus constare uellet, sed sicut solis uocibus species, ita et partes adscribebat. Si quis autem rem illam quae domus est, rebus aliis, pariete scilicet et fundamento, constare diceret, tali ipsum argumentatione impugnabat: si res illa quae est paries, rei illius quae domus est, pars sit, cum ipsa domus nihil aliud sit quam ipse paries et tectum et fundamentum, profecto paries sui ipsius et caeterorum pars erit. At uero idem quomodo sui ipsius pars fuerit? Amplius: omnis pars> naturaliter prior est suo toto. Quomodo autem paries prior se et aliis dicetur, cum se nullo modo prior sit?

At uero haec argumentatio in eo debilitatur quod cum dicitur paries sui et caeterarum partium pars esse, conceditur, sed simul acceptorum et coniunctorum, ueluti et cum domum dicit illa tria esse non singula concedit eam esse, sed simul accepta et coniuncta; unde neque parietem esse uerum est, neque aliquid aliorum, sed illa tria simul. Sic quoque paries pars sui et caeterorum simul coniunctorum est, hoc est totius domus, non sui> per se, et prior quidem se et aliis simul coniunctis dicitur, non ideo se per se; prius enim paries fuit quam illa coniuncta essent, et unamquamque priorem naturaliter esse oportet quam collectionem efficiat in qua comprehendatur.

Fit etiam totius diuisio secundum formam, ut cum animam tribus potentiis suis partimur, potentia scilicet uegetandi, sentiendi, discernendi; quarum quidem in plantis unam tantum exercet, quae est uegetabilitas, secundum quam crescunt; in animalibus autem duas, eamdem scilicet et sensibilitatem, in homine uero tres simul continet, id est consilium cum superioribus, scilicet rationalitatem. Fit autem huiusmodi diuisio hoc modo: 'animae alia potentia est uegetandi, alia sentiendi, alia discernendi'. Sed utrum de anima generali siue de Anima mundi, quam singularem Plato cogitauit quamque alii speciem contentam uno indiuiduo asserunt, sicut est Phoenix, diuisio huiusmodi rectius fiat considerandum est. Videtur autem Boethius eam fecisse de anima generali in eo quod in Libro Diuisionum dicit: "quod autem anima iungitur partibus huiusmodi, non quidem omnis omnibus, sed alia aliis, hoc ad naturam totius referri necesse est." Cum enim 'omnis' aut 'alia' dixit, uniuersalem animam accepisse monstratur. Sed qualiter istae potentiae ad animam se habeant, inspiciendum est. Videtur autem ei prima substantialiter inesse>, quae est scilicet uegetandi, aliae autem non, /556/ -- cum eas uidelicet quae cum hac sunt, non habeat --, sed speciebus eius fortasse, ut sensibilitas quidem animali animae, rationalitas uero humanae. Sed nunc etiam uerba quibus huiusmodi diuisionem Boethius protulit, inspiciamus: "animae, inquit, alia pars in uirgultis, alia in animalibus; et eius quae est in animalibus, alia rationalis, alia sensibilis, et rursus haec aliis diuisionibus dissipantur." Cum dixerit animae partem aliam esse in uirgultis, aliam in animalibus, partes non in speciebus animae, sed in potentiis sunt accipiendae; -- alioquin generis esset in species diuisio --, ac si ita diceremus: animae alia pars, id est potentia eius, in uirgultis, alia in animalibus. Non autem hic sensus est ut alia sit uegetabilitas, alia sensibilitas; neque enim subdiuisio de sensibilitate posset fieri, ut scilicet sensibilitatis potentiam aliam diceremus ipsam sensibilitatem, aliam rationalitatem. Cum itaque dixit aliam esse in uirgultis, aliam> in animalibus, duas simul comprehendit in una parte potentias, quarum subdiuisio fuit uelut integri totius in membra illa quibus iungitur -- prima autem in potentiis -- quae imperfecta esset, si in secundo membro sensibilitatem, ut quidam uolunt, tantum intelligeremus. Unde omnes simul oportet accipi, sicut in constitutione animae ex ipsis supra monstrauerat hoc modo: "dicitur quoque totum quod ex quibusdam uirtutibus" (id est potentiis) "constat, ut animae alia est potentia sapiendi," (id est discernendi), "alia sentiendi, alia uegetandi." Sola enim anima uegetat corpus et sola ipsa corpori crescendi motum praestat; sola etiam discernit, id est boni et mali notitiam tenet. Sola autem sentire non uidetur, immo nec sentire posse creditur, cum nec sensus eius esse dicantur, sed corporis unius. Aristoteles in praedicamento Ad aliquid: "sensus, inquit, circa corpus et in corpore sunt," quia uidelicet ipsa instrumenta quibus sensus suos anima exercet, et in corpore animalis fixa sunt et de corporibus quae per ipsa concipiuntur, notitiam faciunt; unde alia potentia sentiendi in anima, alia in corpore recte uideri potest, cum utrumque dicatur sensibile; et uera quidem et prima potentia sentiendi in anima est, licet sensus corporis esse dicantur, secundum id scilicet quod eorum instrumenta, quibus anima potentiam suam exercet, in corporibus sint posita, ut auris qua audimus, oculus quo uidemus, nasus quo odoramus, et interiora oris quibus gustamus, et manus et caetera quaelibet membra quibus est tactus communis, qui etiam sensus in omni solus animali contingere uidetur. Sunt enim quaedam animalium /557/ quae caeteris omnibus instrumentis carent, ut ostrea uel conchyliae quae nec capita habent in quibus alii sensus fixi sunt, ut Boethius in Primo Praedicamentorum Commentario meminit. Illa autem sensibilitas quae corpori animalis attribuitur>, quasi eius differentia ex ipsa quae in anima est, descendere et nasci uidetur; nec quidquam aliud animal uidetur sensibile esse quam animam habere inclusam, quae in ipso potentiam sentiendi exercere ualeat. Ab habitu itaque animae sensibile quoque corpus dicitur, anima autem a propria potentia sensibilis recte nominatur.

Si autem opponatur sensibile, cum sit differentia substantialis animalis, qualitatem esse, -- eo uidelicet quod omnis differentia qualitas annuatur --, habere autem animam sensibilem non sit qualitas, immo in Habere praedicamento ponitur, oportet aut qualitatem pro forma intelligere, nisi omnis differentia qualitas dicitur, aut quamdam potentiam in corpore quoque animalis per 'sensibile' designari quam> per qualitatem esse necesse sit, secundum id scilicet quod omnes potentias siue impotentias qualitatis generalissimo auctoritas nomini supponit, ac si uidelicet ipsum animal dicamus iam aptum natum exerxitio potentiarum animae secundum sensuum qualitatem, quibus ueluti quibusdam instrumentis anima iam inclusa propria potentiae ui fungatur.

Oportet autem diuersas esse sensibilitates animae ac corporis, seu rationalitates, cum, sicut Praedicamentorum Institutio tradit, non eaedem sint differentiae seu species generum non subalternatim positorum, ut sunt corporis et animae, quorum alterum alterius nullam recipit praedicationem. Non autem solum in nominibus differentiarum animarum et corporum contingit aequiuocatio, uerum etiam in uocabulis accidentium, ut eorum ex quibus in anima existentibus quaedam in ipsis corporibus proprietates innascuntur, ut cum scientiarum aut uirtutum proprium sit anima fundamentum, dicitur tamen et homo qui corpus est, sciens et studiosus, non ab qualitate scientiae seu uirtutis, quippe in ipso non sunt, sed ab habitu animae habentis illas. Sic et dialecticus et grammaticus homo dicitur, et laetus aut tristis, securus uel pauidus, iracundus uel demens, et insuper ab omnibus animae qualitatibus quarum exercitium absque praesentia corporis uel ostendi uel fieri non potest. Corpora ipsa et nomina con>trahunt et proprietates ipsis quaedam innascuntur, de quibus quidem in tractatu Ad aliquid Aristoteles meminit, cum animali perempto scientiam dixit perimi. Neque enim scientiam illam quae in /558/ anima est, animali perempto necesse est perimi, cum ipsa tenebroso carcere corporis absoluta ampliores habeat scientias, sed de exercitatione ipsius scientiae quae per praesentiam corporis exhibetur, accipiendum est, quam perimi necesse est suo fundamento interempto, quod est animal.

Habet autem huiusmodi diuisio, ut ait Boethius, aliquid cum diuisione generis uel integri commune. Quod enim ad potentias suas animae praedicatio sequitur, hoc ad generis diuisionem refertur, quod ad species sui diuisibiles sequitur: si enim est uegetabile, est anima. Quod autem potentiis ipsis anima iungitur, ad integri naturam pertinet, quod partibus suis constat; et est quidem similitudo in compositione simpliciter, non in modo compositionis; aliter enim ex partibus integrum, aliter ex potentiis anima coniungitur. Illa enim compositio fit materialis, secundum quantitatem essentiae; haec uero secundum susceptionem et informationem differentiae. Neque enim in quantitatem substantiae qualitas uenit nec, quod idem est, natura potest materialiter iungi ex rebus diuersorum praedicamentorum.

Sunt autem et qui hanc diuisionem uirtualis totius non de anima generali sed singulari, quam Animam mundi Plato uocauit, accipiunt; quam ipse ex Nou, id est Mente Diuina, naturae asseruit et eamdem in omnibus simul esse corporibus finxit. Non tamen omnia animatione repleuit, sed illa sola quorum mollior [est] natura ad animandum fuit idonea; cum enim eadem et in lapide tota simul et in animali credatur, in illo tamen prae duritia> corporis suas exercere potentias non potuit, sed omnis animae uirtus in eo cessauit.

Sunt autem nonnulli catholicorum qui allegoriae nimis adhaerentes Sanctae Trinitatis fidem in hac consideratione Platoni conantur ascribere, cum uidelicet ex Summo Deo, quem T'Agathon appellant, Nou naturam intellexerunt quasi Filium ex Patre genitum; ex Nou uero Animam mundi esse, quasi ex Filio Spiritum Sanctum procedere. Qui quidem Spiritus, cum totus ubique diffusus omnia contineat, quorumdam tamen fidelium cordibus per inhabitantem gratiam sua largitur charismata, quae uiuificare dicitur suscitando in eas uirtutes; in quibusdam uero dona ipsius uacare uidentur, quae sua digna habitatione non inuenit, cum tamen et [in] ipsis praesentia eius non desit, sed uirtutum exercitium.

Sed haec quidem fides Platonica ex eo erronea esse conuincitur /559/ quod illam quam mundi Animam uocat, non coaeternam Deo, sed a Deo more creaturarum originem habere concedit. Spiritus enim Sanctus ita in perfectione Diuinae Trinitatis consistit, ut tam Patri quam Filio consubstantialis et coaequalis et coaeternus esse a nullo fidelium dubitetur.

Unde nullo modo tenori catholicae fidei ascribendum est quod de Anima mundi Platoni uisum est constare, sed ab omni ueritate figmentum huiusmodi alienissimum recte uidetur, secundum quod duas in singulis hominibus animas esse contingit. Nam et ipse Plato singulorum animas ab initio creatas in comparibus stellis finxit et uoluit, quae in humana corpora mittuntur ut singuli homines creentur, et hae quidem solae secundum ipsius quoque sententiam animare corpora uidentur, quarum praesentiam animatio mox sequitur ubique et comitatur, non illa scilicet quam uel ante corporis animationem uel post corporis solutionem in ipso cadauere aeque consistere opinio philosophica tenet.

De hac itaque Anima, quam nec fides recipit nec ulla rei similitudo sequitur, agere superuacaneum omnino duximus; ac de generali anima liberius suprapositam diuisionem expediemus. De qua tamen etiam in quaestione relinquitur cur magis huius totius potentias quam aliorum accepit, aut cur a diuisionibus aliis generum per differentias huiusmodi diuisionem, quae per potentias fit, separauit. Sed hi nimirum qui de Anima mundi quam Platonici fingunt, eam accipiunt, claram habent ab omnibus aliis diuisionibus differentiam, cum eidem ac singulari animae omnes> huiusmodi differentiae substantialiter inesse possint uideri, cum aeque eas animae substantia[s] ubique contineat, etsi non ubique exerceat. Qui uero de generali anima, quod rationabilius est, eam intelligunt, non magis hanc animae diuisionem quam aliorum totorum per potentias siue impotentias, ut sunt rationalitas et immortalitas, seu quaslibet alias substantiae formas diuisionibus per formas connumerant; sed istam fortasse magis in exemplum adducunt, eoquod magis sint huiusmodi differentiae praecognitae. Et habet quoque haec diuisio totius differentiam a diuisionibus quas per> differentias fieri Boethius dicit, quod ibi pro speciebus designandis uocabulis differentiarum utimur nec nisi oppositas differentias ac diuisibiles recipimus, hic autem potentias eiusdem totius enumeramus nec specierum substantias diuersas attendimus nec differentiarum oppositionem curamus nec tantum diuisibiles accipimus. Atque haec de diuisione illa quam totius in potentiarum formas Boethius posuit, dicta sint.

Nunc autem ea restat diuisio quam in materiam simul et /560/ formam hoc modo componimus: hominis enim alia pars substantia animalis, alia forma rationalitatis uel mortalitatis. Componit autem animal hominem materialiter, rationalitas uero et mortalitas formaliter. Neque enim rationalitas et mortalitas, cum qualitates sint, in essentiam hominis, qui substantia est, possunt conuerti; sed sola animalis substantia homo efficitur, per informationem tamen substantialium eius differentiarum. Unde recte Porphyrius eas substantiales differentias esse definit, secundum quas ipsa genera quae ab ipsis diuisa sunt, specificantur. Rationalitas enim et mortalitas aduenientes substantiae animalis eam in speciem creant, quae est homo. Nec cum ipsae generis substantiam in speciem reddunt, ipsae quoque in essentiam speciei simul transeunt, sed sola genera uel substantia specific>antur, non quidem separata a differentiis, sed, nisi ei differentiae adueniunt, ipsa sola non etiam differentiae species efficitur, non quidem cum differentiis, sed per differentias, sicut in Libro Partium, in tractatu speciei, disseruimus. Si enim differentiae in speciem transferr>entur cum genere, ut uidelicet, sicut quorumdam sententia tenet, animal et rationalitatem et mortalitatem hominem esse confiteremur, non animal tantum informatum illis duobus, sed animal et illa duo, -- illud enim unum est de illis tribus, illa uero tria sunt, sicut et aliud est homo parieti coniunctus, aliud homo ipse et paries --, profecto cogeremur fateri etiam differentias ipsas cum genere aeque in essentia speciei conuenire; unde et ipsas de substantia rei esse et in partem materiae uenire contingeret. Nihil enim compositae substantiae praedicationem recipit nisi materia, quia nihil aliud intelligendum est materialiter quam ipsa materia iam actualiter formae coniuncta, ut nihil aliud statua quam aes figuratum intelligatur, non aes ipsum et figura[m], quippe cum non sit ipsa compositio formae de essentia statuae. Unde etiam ipse Boethius cum de huiusmodi toto loqueretur, "aliter, inquit, constat statua ex partibus suis," (id est singulis partibus aeris quae essentiae quantitatem coniungunt ut materiam), "aliter ex materia et forma, id est ex> aere et specie," id est compositione formae; neque enim compositio ad materiam uenit ut de essentia rei fiat, sed ut per eius coniunctionem substantia aeris in statuam transeat, quae iam nihil aliud est a statua accipienda. Nihil enim, ut dictum est, aliud materia iam formis actualiter coniuncta quam ipsum materiatum, ut nihil aliud est hic annulus aureus quam aurum in rotunditatem ductum, /561/ aut haec domus quam haec ligna et hi lapides quibus haec compositio est superaddita.

Non solum autem in huiusmodi diuisione substantialem formam recipere uidemur, sed etiam accidentalem. Statuae namque compositio, quam Boethius ponit, substantialis non uidetur, cum substantiam speciei non creet. Statua namque species non uidetur, cum nec natura sit unum, sed operatione hominum, nec substantiae nomen, sed accidentis, cum statua uidetur, et a quadam compositione sumptum. Cuiuscumque enim fuerit substantiae simulacrum, siue scilicet aereum siue ferreum siue ligneum, dummodo animalis similitudinem teneat, statua dicetur. Unde magis 'statuae' uocabulum adiacentiae uidetur quam essentiae. Sed etsi substantiam speciei statuae compositio non reddat, quasi tamen substantialis statuae sua inhaeret compositio, sicut et iustitia iusto. Neque enim iustus praeter iustitiam esse potest nec statua praeter suam compositionem, non quidem in substantiae suae natura, sed in proprietate formae, ex qua iustus aut statua dicitur. Sic in Topicis suis Boethius quasi -- substantiales differentias regis ac tyranni uocauit sumere imperium legibus ac premere populum uiolenta dominatione, cum tamen nec 'rex' nec 'tyrannus' specierum designatiua sint, sed accidentium.

Cum enim 'homo' sit specialissimum, nulla potest esse post ipsum species; sed quoniam in proprietate regis ac tyranni nihil potest esse nisi qui haec fecerit. Ac de diuisione quidem cuiuslibet quae doctrinae necessaria uidimus, breuiter collegimus.

Venit autem fortasse in quaestionem si inter supraposita tota et illa contineantur quae in Topicis suis Boethius hoc modo adiecit: "licet autem, inquit, non solum in substantiis, uerum etiam in modo, temporibus, quantitatibus, loco>, tota partesque respicere." Totum autem in modo est 'currere' ad 'celeriter currere', et 'celeriter currere' pars est eius in modo. Sed id quidem uniuersali toti est aggregandum; si quis celerem cursum cursui comparauerit, partem eius diuisibilem recte inuenerit, cum de ipsa per se cursum uere praedicauerit. In hoc autem ab aliis totis dissidet quod alio modo in enuntiationem tractatur quam alia, in eo scilicet quod per nomen 'totius' modo sibi adiuncto determinatum designatur. Tota uero in tempore uel loco aut quantitate sub integro continentur. Totum autem in tempore 'semper' posuit, in loco uero 'ubique', in quantitate uero 'omnia'; 'semper' simul tempora colligit quorum collectio ad singula quasi ex ipsis coniunctum totum accipitur; sic et 'ubique' ad singula loca et collectio quarumlibet rerum plurium ad singulas ex ipsa collectione. Quae quidem aliis totis in eo separauit quod in determinatione eis utimur; nam aduerbiis quasi adiectiuis uerborum utimur. Signa quoque quantitatis eorum quibus apponuntur acceptionem determinant, ut cum dico: 'omnis homo' uel 'quidam homo', ibi 'hominem' circa omnia inferiora sua, hic circa unum accipio.

VOCIS

Nunc autem de diuisione uocis superest tractare. Tertio loco posita fuit inter diuisiones secundum se; huius autem, ut Boethius docuit, duo sunt modi, cum uidelicet uox uel per significationes uel secundum modos significandi diuiditur. Sed prius de ea quae in significationes fit, agendum est.

IN SIGNIFICATIONES

Cum igitur diuisio nonnisi inter plura fieri possit, non alia uox in significationes diuidi potest nisi quae multiplicem habet significationem, ut 'canis' quod latrabilis animalis uel caelestis sideris uel marinae beluae nomen est. Sed utrum omnia illa quae pluribus imposita sunt, multiplicem habeant signiÞcationem, discutiendum est. Si enim omnia quae pluribus imposita sunt uocabula multiplicem habent significationem, oportet et uniuoca habere. Ipsa enim quoque communia sunt. Sed est attendendum quare 'significare' diuersis modis accipitur. Modo enim circa ea tantum de quibus intellectum generat, modo uero circa omnia quibus est impositum, solet accipi et secundum quidem primam et propriam significationem ita Aristoteles in Libro Perihermeneias 'significare' descripsit cum ait: "constituit enim qui dicit intellectum," id est qui dictionem profert, id est uocem aliquam significatiuam, constituit intellectum in auditore, de propria scilicet et principali ipsius simificatione, ueluti 'homo', cum et speciali naturae, id est animali rationali mortali, primo loco sumptum imponitur>, et tantum ex ipsa indiuiduis ipsius, ut Socrate et caeteris, significationem [in se] ubique speciei in se tenet, non Socratis et caeterorum quae speciem participant. Ex 'homini' enim uocabulo tantum 'animal rationale mortale' concipimus, non etiam Socratem intelligimus.

Sed fortasse ex adiunctione signi quod est 'omnis', cum scilicet /563/ dicitur 'omnis homo', Socratem quoque in 'homine' intelligimus secundum uocabuli nominationem, non secundum uocis intelligentiam. Neque enim 'homo' in se proprietatem Socratis tenet, sed simplicem animalis rationalis mortalis naturam ex ipso concipimus; non itaque 'homo' proprie Socratem demonstrat, sed nominat. Etenim de ipso quoque enuntiatur et ipsi qui sensui occurrit, primo loco fuit impositum ipsi quidem ut Socrati et discreto ab aliis. Alioquin non recte diceretur: 'Socrates est homo', si non ex adiunctione ad alios, immo ex communione uniuersalis humanitatis, quae una est, eius significatio proprie dicitur.

Accipitur quoque 'significatio' large secundum scilicet quamlibet impositionem iuxta quod quidem in Praedicamentis dictum est uocabulo speciei manifestius rem ipsam designari quam nomine generis, et rursus 'habere' significare calciatum esse, armatum esse. Neque enim nomen generis intellectum facit, sed eam quoque ut nominatam comprehendit, sicut species indiuiduum. Secundum autem huiusmodi significationem diuisio uocis in significationes non accipitur, sed secundum superiorem quam propriam diximus, quando scilicet uox ita f multa signiÞcat ut multorum secundum conuenientiam suam intelligentiam faciat, ut 'canis', quod aequiuoce acceptum secundum tres suas impositiones tres discrete tenet significationes et una uoce trium nominum significationem explet. Unde recte de huiusmodi uocabulis Priscianus ait plura nomina in unam uocem incidere; plura enim sunt significatione, unum autem uocis prolatione. Haec autem aequiuoca Aristoteles appellat, quorum proprietatem ipse monstrauit cum a definitione subiectarum rerum librum Praedicamentorum incohat dicens:

DE AEQUIVOCIS, UNIVOCIS, DIVERSIVOCIS, MULTIVOCIS

"Aequiuoca dicuntur quorum nomen commune est solum, ratio uero substantiae diuersa." Deinde quoque uniuocorum definitionem adiecit dicens uniuoca esse: "quorum nomen commune est, ratio uero substantiae eadem." Quarum quidem definitionum sententia ex nomine pendet, id est definitione, ut uidelicet illae res dicantur aequiuocae quae nomine ipso iunguntur, et non eadem substantiae definitione, ut uerus et pictus homo sub hoc nomine quod est 'homo'. Sicut econuerso /564/ multiuocae res illae nominantur quae secundum diuersa nomina eamdem tenent definitionem, ut est ea quae 'gladius' et 'ensis' et 'mucro' nuncupatur. Uniuocis autem diuersiuoca contraria uidentur. Illa enim et nomine iunguntur et definitione, ut homo et equus, et nomen animalis et ipsius definitionem recipiunt. Haec autem et nominibus et deÞnitionibus dissident, ut homo et albedo. Quattuor itaque uocum seu rerum proprietate ex nominis et deÞnitionis demonstratione nascuntur, ex quibus aequiuoca tantum et uniuoca deÞnitionibus Aristoteles terminauit atque ex his satis quae etiam caetera essent per contrarium innuit. Quarum quidem deÞnitionum sententiam nunc subtilius insistamus.

Aequiuocae, inquit, res illae dicuntur quarum nomen commune est solum, non scilicet etiam deÞnitio, quod statim manifeste determinauit cum submisit: "ratio uero substantiae secundum nomen ipsum diuersa est."

Sed prius annotandum est quia 'aequiuocationem' modo large, modo stricte accipimus et similiter 'uniuocationem', ac dum aequiuocationis proprietas extenditur uniuocationem necesse est remitti et econuerso. 'Aequiuoca' autem stricte accipimus et 'uniuoca' large si definitionem quamlibet recipiamus, tam uidelicet illam quae data est secundum rei substantiam quam eam quae data est secundum aliquam accidentalem proprietatem tam eam quae secundum communem causam> est attributa, ut omnibus quidem corporibus secundum corporis substantialem naturam una data est definitio, quae est 'substantia corporea' et alia secundum accidentalem coloris qualitatem quae est huiusmodi: 'formatum calore', uel omnibus quoque> non-corporibus attribuitur definitio huiusmodi: 'res quae non est corpus' ex communi causa, quare uidelicet res aliae sunt a corporibus, id est in quibus corpus non conuenit. Neque enim non-corpus, quod, sicut in Periermenias Libro dictum est, aequaliter est et in his quae sunt et in his quae non sunt, uel cum communi substantia uel cum communi proprietate et in his quae sunt et in his quae non sunt aptari potest, quippe ea quae non sunt nec substantiam nec qualitatem communem participant; tamen 'non-homo' ad omnia illa uniuocum est et una conuenit definitione. Unde in eisdem dictum est Periermeniis: "unum enim significat infinitum quodammodo," quia scilicet omnia ex eadem causa significat, quare scilicet sunt res quae non sunt homo, ut ex eadem proprietate uel substantia.

/565/ Si ergo definitionem quamlibet accipiamus, siue scilicet ex una substantia siue ex una proprietate siue ex communi causa, profecto et ea quoque nomina quae non-existentibus imposita sunt, ut 'non-corpus', uniuoca confitemur ex communi definitione, atque in existentium rerum nominibus non solum substantialium rerum uocabula, sed etiam accidentium sumpta, quae tamen Aristoteles in Libro Praedicamentorum aequiuoce de subiectis dixit praedicari, large quidem 'aequiuocationem' et 'uniuocationem' stricte, sicut et 'definitionem', accipiens. Neque enim 'definitionem' accepit nisi substantiae, id est rei constituentis aliam substantialiter, ueluti materiae aut formae substantialis; unde et in utraque definitione apposuit 'ratio substantiae'. Accidentia autem fundamentum substantiae non constituunt -- quippe ipsis destructis substantiam necesse esset interire; unde nec prior substantia[m] in natura esset accidenti, sicut omne oportet esse fundamentum prius naturaliter fundato (aliter enim accidens consistere non potest, nisi a substantia sustentetur); substantia autem absque accidenti in sua posset integre natura consistere -- quia ergo accidentia substantiam subiectam non constituunt nec esse faciunt, immo ipsa sustentando accidentia facit ea esse, non possunt accidentium nomina de fundamentis suis cum ratione substantiae eorum enuntiari, quippe non sunt in substantia. Similiter et 'non-corpus' et caetera infinita ad ea quae nominantur, quibus ex communi substantia non sunt imposita, dicuntur aequiuoca. Sic et 'ens' et 'res' et caetera diuersorum praedicamentorum nomina, quorum nulla potest esse secundum idem substantiale esse -- communia scilicet summa sunt et suprema principia --, aequiuocis Aristoteles aggregauit. Nam et fortasse 'ens' et 'res' secundum id quod unam habuerunt ad omnia et semel factam impositionem, -- quod quidem ex hoc clarum est quare singulis nascentibus rebus non oportet ea apponi, sicut propria quae singularem impositionis habent causam secundum designationem primae substantiae uniuocis, si ad primam et largam acceptionem respiciamus, possumus aggregare --, et unam impositionis causam habere. 'Ens' enim [in] omnibus existentibus inde est impositum quod aliqua sit rerum existentium. Unde et idem tantum dicit de omnibus, ut cum uidelicet et Socrates dicitur esse et albedo esse, utrumque aequaliter existentium rerum monstratur esse nec aliud hic, aliud ibi per 'esse' dicitur, sed idem prorsus, ut dictum est. Insuper, si definitionis proprietatem inspiciamus, 'ens' et 'res' omnino definitionem recusant. Si enim 'ens' ita determines: 'res existens', 'existens', quod idem est in sensu cum 'ens', bene ipsum non definit; idem enim per se ipsum minime definiri potest. Si uero dicamus /566/ quod non est non-existens, 'non-existens' cognosci non potest nisi per 'existens'. Si uero sic dicas: 'res quae est uel substantia uel quantitas' etc., non est secundum nomen, cum ens, ut dictum est, unam impositionis causam habeat.

Sed nunc quidem singulas definitionis ab Aristotele propositae sententias> persequamur. Aequiuocas itaque dici res illas terminauit quibus nomen commune est solum; et bene 'aequiuoca' pluraliter descripsit, cum in pluralitate omnis aequiuocatio consistat. Neque enim communitas esset nominis, nisi esset pluralitas significationis nomen ipsum participantis. Sed nec incommodius est appositum 'dicuntur', et non 'sunt': neque enim res ex essentia sua aequiuocae dicuntur, ut et ipse Boethius docet, sed ex impositione multiplicis nominis. Tum namque prius aequiuocae fieri incipiunt cum nomen eis quod definitionem substantiae non habet eamdem, imponitur. Hoc itaque nomen quod est aequiuocum siue uniuocum ex uocabulis tantum in rebus contingit, sicut econuerso in significationibus suis uocabula saepe nominantur, ut cum ea quoque uel genera uel species uel uniuersalia uel singularia uel substantias uel accidentia nominamus. Nomen autem, ut et ipse ait Boethius, hoc loco accipiendum est quaelibet uox significatiua simplex qua rebus imposita uocabula praedicamus, non solum proprium uel appellatiuum, quod ad illud tantum pertinet nomen quod casibus inflecti potest. Alioquin uerborum aequiuocationem hic non comprehenderemus, ut 'amplector', 'osculor', 'criminor' et caeterorum communium, quae actionis et passionis designatiua sunt. Quod autem 'commune' supposuit, uoces unius tantum singularis substantiae designatiuas separauit, ut 'Abaelardus', quod mihi uni adhuc conuenire arbitror.

Sed fortasse quaedam possunt esse aequiuoca, non communia, cum uidelicet per> eamdem rem possit aequiuocatio fieri cuiusdam nominis secundam diuersas deÞnitiones, ut 'non-homo', quod infinitum ueri ac picti quidem, sicut suum finitum, aequiuocum oportet esse, de hoc uno lapide aequiuoce praedicatur, modo scilicet cum hac definitione quod non est animal rationale morta1e, modo etiam cum hac quod est assimilatio animalis rationalis mortalis. Rursus subiectum de uno Socrate aequiuoce dicitur, secundum id scilicet quod uel est inferius uel fundamentum uel signiÞcatum uel cuius praedicato in enuntiatione supponitur. Iterum hoc forte quod a uiribus sumptum est uel ab habitu animae uirtutibus illustris de uno Socrate aequiuoce dicitur, quod ex diuersis /567/ proprietatibus quas in eo ponit, clarum est, nec tamen ad eumdem communia possunt esse; communitas enim nonnisi plurimorum est.

Sed forte in his aequiuoca est ad eumdem praedicatio, sed non aequiuoca impositio; cum diuersis namque definitionibus sicut aequiuoca praedicantur, sed non de diuersis rebus enuntiantur, et ideo praedicationem quidem aequiuocorum habent, non impositionem. Nec aequiuoca ex sola debent praedicatione iudicari; sed nec uniuoca propter eamdem communionis causam; nec mirum, cum propria sint, et in una tantum substantia singulari accepta. Oportet enim, sicut in Libro Diuisionum Boethius docet, ut in his quae secundum significantiam diuiduntur, non solum diuidendae sint significationes, sed etiam diuersae res esse quae significantur definitione monstrentur; unde diuersis rebus aequiuoca manifestum est semper imposita esse.

Sunt autem nonnulli qui in hac multiplicitate non ad ea quibus est impositum uocabulum aequiuocum et de quibus enuntiatur, respiciunt, immo ad ea ex quibus est impositum, ut 'amplector', cum ad eamdem personam, amplectentem simul et amplexam, aequiuocum dicatur, secundum diuersarum proprietatum deÞnitiones, actionis scilicet et passionis, non ad personam commune dicitur, sed ad proprietates quas aeque designat, secundum quas et ipse uocis diuisionem in Libro Topicorum sic protulit: "'amplector' aut actionem significat aut passionem."

Sed fortasse aliquando nomen erit aequiuocum ex diuersis eidem causis impositum, non ex diuersis rebus quas ponat; in quo non poterimus fugere ad rerum quas ponat multiplicitates. Unde mihi potior uidetur prior sententia.

Sunt autem et qui commune dicant ad unum Socratem 'hoc forte' aequiuocum, secundum id scilicet quod 'Socrates' quasi diuersae res secundum diuersas impositiones eius accipiatur.

Nunc autem caetera quae definitioni aequiuocorum aggregata sunt, ad determinationem 'solum' exponamus, diuersam scilicet esse secundum nomen rationem substantiae, ad cuius namque remotionem 'solum' positum fuerat, ostendit cum diuersam esse secundum nomen rationem substantiae monstrauit, id est non esse eamdem. Nam quod ait diuersam esse substantiae rationem, si positionem diuersarum definitionum substantiae, non remotionem eiusdem definitionis, intelligamus, non uidebitur omnibus aequiuocis aptari terminis, ut albedini et albae rei quae ab hoc nomine 'albo' modo ut substantiuo, modo> ut adiectiuo /568/ nominantur aequiuoce. Neque enim adiectiuum acceptum definitionen substantiae tenet in subiectis substantiis, sicut ostensum est. Amplius: non 'amplector' ab actione et passione sumptum aequiuocum in expositione eius definitionis aliter posset appellare, nisi eamdem remoueat substantiae definitionem, non diuersas, ponat. Neque enim 'amplector' definitionem substantiae ullam habet, cum accidentis adiacentiam circa substantias determinet. Est itaque 'ratio substantiae diuersa' remotiue, non positiue, accipiendum, sicut et illud quod in sequentibus ab Aristotele positum est: "diuersorum generum et non subalternatim positorum diuersae sunt secundum species differentiae," id est non sunt eaedem. Alioquin in omnibus non posset aptari generibus appositis, quippe cum species aliorum nouem praedicamentorum per differentias effici non annuamus infinitatem uitantes. Nec aliter quidem sequentis litterae probatio rata esset, quae est huiusmodi: "animalis enim differentiae sunt gressibile, uolatile" etc. Neque enim cum differentias animalis a scientia remouet, alias in ea ponit, sed tantum easdem cum animali communes habere negat. Quod autem definitionem secundum nomen eamdem negauit, non uacat. Si enim omnino communem substantiae rationem remouisset, profecto in rebus eiusdem praedicamenti aequiuocationem non relinqueret, quae semper definitionem substantiae eamdem a suo tenet generalissimo. Cum igitur 'secundum nomen' apposuit, non omnino eamdem definitionem substantiae separauit, sed tantum secundum illud nomen eamdem esse negauit. Secundum nomen autem omnes illae definitiones datae sunt quaecumque proprietatem uocis secundum impositionem eius exprimunt, siue sint substantiae, ut illae quae generum sunt aut specierum seu differentiarum, siue non sint substantiae, ut illae quae sunt accidentium uel infinitorum uocabulorum et quaecumque ex communi causa sunt inuentae. Idem enim 'formatum albedine' dicit quod 'album', idem 'res quae non est homo' quod 'non-homo', idem 'uis inferentiae' quod 'locus'. Neque enim locus, cum et ea quae sunt et ea quae non sunt nominet -- potest enim 'chimaera' locus esse, ut in conuersione istius consequentiae:

    si est homo, non est chimaera

quae est huiusmodi:

    si est chimaera, non est homo

ex communi substantia uel proprietate omnibus est impositus.

/569/ Et hae quidem definitiones quae secundum nomen datae sunt, ad ipsum tam antecedere possunt quam consequi, quippe eumdem tenent sensum cum ipso. Sed non ita illae quae secundum actum rei determinant, non secundum nominis impositionem ipsius significationem aperiunt, ut cum rem quamlibet secundum accidentium suorum informationem depingimus, ueluti cum Socratem hominem album crispum musicum filium Sophronisci esse determinamus. Haec enim descriptio, etsi soli conueniat Socrati, tamen non est secundum nomen composita, cum in significatione nominis id quod definitione exprimitur, non contineatur; quod utique apparet, cum tota substantia Socratis sub eodem nomine maneat circa ipsam accidentibus permutatis, quippe 'Socrates' indiuidualis et discretae substantiae nomen est nec in impositione sui significationem tenet accidentium, cum uidelicet antequam musicus esset, Socrates dictus est, uel postquam filius Sophronisci non erit, Socrates dicetur. Alioquin de Socrate nomen proprium per diuersa tempora secundum uariationem accidentium aequiuoce diceretur et significationem mutaret nec eumdem quidem sensum retinere>t, cum diuersas secundum se definitiones haberet.

Has autem definitiones quae secundum nomen datae non sunt, nec ad definitum antecedere nec consequi necesse est et hae quidem in ipsis aequiuocis quibuslibet non uidentur esse. Possumus namque ita triplicem significationem 'canis' terminare: canis est quod non est non>-canis aut quod est uel latrabile animal uel marina belua uel quod conspicis sidus. Sed prior quidem nullo modo definitioni uidetur aggreganda, eoquod nullo modo definitum uocabulum possit aperire, cum illud quod in ea ponitur infinitum, sicut caetera in>finita, nonnisi per finiti sui significationem certificari possit. Inde enim in Diuisionibus Boethius docet, cum ex finito et infinito diuisio generis componitur, prius finitum proferendum esse, quia prior est naturaliter ipsius cognitio, nec infinitum, quod ipsius significationem perimit, nisi ex ipsa eius significatione declarari potest. Illa autem aequiuoci nominis definitio quae uel propria rerum significatarum nomina uel definitiones colligit, -- ut si dicam hominem esse uel animal rationale mortale uel assimulationem animalis rationalis mortalis --, secundum id quod notior est et ex uocibus coniuncta certioribus, aequiuocum nomen recte uidetur aperire et secundum nomen ipsum esse composita, cuius uniuersam et solam significationem ostendit. Sed cum non sit eiusdem substantiae /570/ communis deÞnitio; Ñ tres enim diuersas colligit substantias Ñ ab uniuocis Aristoteles per eamdem rationem communis substantiae separauit et aequiuocis aggregauit.

Ac fortasse secundum id quod uniuocationis proprietatem laxamus et aequiuocationis nomen contrahimus, inter uniuoca poterit et 'canis' in tribus quoque significationibus annumerari. Uniuoca enim tunc dicimus quaecumque secundum idem nomen eamdem habent definitionem, siue sit illa eiusdem substantiae>, ut 'animalis', seu eiusdem proprietatis, ut 'albi', siue communis causae, ut 'non-hominis'; aequiuoca autem quae secundum idem nomen non eamdem habent definitionem; et secundum quidem hanc aequiuocorum siue uniuocorum acceptionem uisus est mihi Boethius in Libro Diuisionum de his egisse. Aliter enim diuisio accidentis uel in subiecta uel in accidentia uocis esset aequiuocae, si uidelicet aequiuocationem ad modum Aristotelis ex>tenderemus. Omnia namque secundum ipsum accidentia aequiuoce praedicantur, ac fortasse aliae omnes praeter diuisionem generis ac totius.

Sed si 'canis' nomen secundum hanc uniuocorum acceptionem contingat uniuocum esse, eo uidelicet quod secundum se definitionem unam non recuset, quod amplius aequiuocum nomen poterit inueniri> aut quomodo exemplum quod in Diuisionibus Boethius ponit de diuisione uocis aequiuocae in significationes, hoc modo: 'canis' uel est nomen latrabilis animalis uel caelestis sideris uel marinae beluae poterit saluari? Dicimus itaque suprapositam 'canis' terminationem non esse unam definitionem secundum nominis impositionem. Si enim ad nominis impositionem aspiciamus, quae singulis facta est ad singulas eorum naturas designandas, tres tantum secundum nomen inueniemus definitiones. Sic enim 'canis' trium rerum nomen singulis fuit impositum ut unicuique per se quasi proprium daretur ac per se cuiuslibet illorum substantiam demonstraret, ac si nulli alii impositum esset. Unde quare in impositione uniuscuiusque significationis ita fixum est quasi alterius nulla fuerit uel imaginatio uel demonstratio nonnisi trium nominum officium implet, ac si a b c pro ipso ponamus. Nec bene sub disiunctione proferimus definitionem illam ita quod est uel animal latrabile> uel marina belua uel caeleste sidus, id est quod est aliquid de collectione illarum trium rerum, si nominis impositionem sequamur, quia uidelicet non fuit tribus illis insimul nomen impositum ex communi causa, quod essent de numero illorum trium, sed unicuique per se sine respectu alterius quasi proprium /571/ collatum. Alioquin uniuocum esset et secundum nomen definitio data. Tres itaque, ut tria nomina, definitiones singillatim tenet, quare tres singillatim impositiones habet. Nec si uocis sequimur inuentionem, cum dicimus: 'latrabile animal est canis' et 'canis' tripliciter accipimus in ipso, ut quidam uolunt, illa tria quod signific>at sub disiunctione proprie praedicamus, id est aliquid eorum indeterminate attribuimus, cum trium, ut dictum est, nominum significationes singulas comprehendat. Neque enim, ut ostensum est, secundum inuentionem suam 'canis' idem dicit quod haec oratio: 'aliqua res ex illis tribus', quippe iam esset uniuocum, sed idem quod haec tria nomina a b c. Sicut itaque non est uerum dicere latrabile animal esse a b c, sic nec bene uidetur dici: 'latrabile animal est canis', si 'canis' aequiuoce sumatur, ut enuntiationis ueritas consistat. Sicut enim ab uniuocis dissidet in impositione, sic debet in praedicatione. Sicut enim cum> singulis determinate est impositum, unum etiam singula proprie designat, sic[ut] et singula praedicari> proprie designat. Unde nec illi qui ita diuisionem huiusmodi uocis proferunt: 'canis' alia> latrabilis animalis, alia marinae beluae, alia caelestis sideris, -- ac si dicerent aliam illarum trium rerum esse latrabile animal aliam marinam beluam, aliam caeleste sidus --, mihi recte diuisionem uocis aequiuocae fecisse uidentur nec 'canis' aequiuocum proprie accepisse. Ac si ita, ut Boethius docet, uocem diuidamus: 'canis' et latrabilis animalis nomen est et marinae beluae et caelestis sideris, recte eius aequiuocationem per significationes monstrauimus. In hac enim de uoce ipsa, secundo loco de materia uocis impositae> agimus, in illa autem non de uoce, sed de rebus solis, cum ex collectione illarum trium rerum aliam hanc, aliam illam esse monstramus; unde potius totius diuisio quam uocis esse uidetur, quam quidem rerum multitudinem in partes suas diuidimus.

Sed fortasse opponitur hanc diuisionem: canis' et latrabilis animalis nomen est' etc. non esse uocis aequiuocae, cum ex uoce aequiuoca non constituatur: 'canis' enim quod ibi ponitur, aequiuocum non est, sed proprium nomen aequiuoci nominis. Sed frustra. Neque enim diuisio ex uocabulis quibus iungitur, nomen accipit, sed ex his de quibus per uoces agitur in ea et quae in ea diuisa[m] esse per aliqua monstrantur. Neque enim 'domus' uocabulum, quod in diuisione totius ponitur, aliorum uocabulorum quae partes eius significant, totum est, quippe quod simplex est dictio ex significatiuis uocibus non constituitur, neque rerum significatarum, cum ex rebus uocem constitui non contingat. Sed res quidem /572/ diuisa aliarum rerum totum est et compositum, cuius quidem diuisionem per partes, cum aliqua oratione demonstramus, ex rei ipsius demonstratione totius diuisionem appellamus.

Non autem solum diuisio uocis in significationes contingit secundum aequiuocationem nominis, uerum etiam secundum multiplicitatem orationis, ut, cum dicimus: 'uerum est Troianos superasse Graios', haec oratio per intellectus diuersarum rerum quo generare potest, aut per existentias rerum a diuersis propositionibus dicendas ita diuiditur: haec oratio et hunc intellectum generat quod Grae>ci uicerunt Troianos et hunc quod Troiani Grae>cos, uel ita: haec oratio et hoc dicit quod Grae>ci superauerunt Troianos et id loquitur quod Troiani superauerunt Grae>cos.

IN MODOS

At quoniam uocis in significationes omnem diuisionem monstrauimus, illam quoque uocis diuisionem quae in modos fit, pertractemus, cuius tale Boethius exemplum protulit: "infinitum, inquit, aliud secundum mensuram, aliud secundum multitudinem, aliud secundum tempus," cuius quidem diuisionis ad diuisionem aequiuocationis haec est differentia, quod illius diuisum ad diuidentia aequiuocum est, hoc autem minime; una enim secundum hoc nomen 'infinitum' definitio: res cuius terminus inueniri non possit aut secundum mensuram aut in quantitate terrae aut secundum similitudinem partium siue totius siue generis, aut secundum temporis diuturnitatem, ut Deus cuius, inquit terminus supernae uitae tempore nullo concluditur. Sed cum infinitum omnibus istis ex eadem causa unaque eius definitione exprimitur impositum, sic et idem de omnibus dicat; alioquin non esset uniuocum. Quomodo diuersis modis uocem illam de singulis Boethius praedicari dicit? Non enim diuersus praedicationis est modus, ubi uocis eadem prorsus acceptio et idem sensus. Unde nec uocis diuisio proprie uidetur, cum in ea de uoce non agatur, immo de rebus tantum. Non enim dicialr infinitum et hoc et illud significare; quippe in significationes fieret diuisio, non in modos, nec, ut diximus, significationem Boethius hoc loco quamlibet accepit, sed propriam tantum, illam scilicet de qua intellectum proprie uox queat generare, sed ita proposuit: infinitam rem quamlibet esse dicimus aut secundum mensuram aut secundum multitudinem etc.; uocis tamen eam appellauit non tam ad significationem quam ad modum tractandi aspiciens, eo uidelicet quod ita diuisio huiusmodi componatur ut quod /573/ diuiditur uocabulum, idem in diuidentibus repetitum quibusdam adiectionibus modos impositionis nominis designantibus determinatur et modificatur; dicimus enim sic: 'infinitum aliud dictum est infinitum hoc modo, aliud illo'. Neque enim 'infinitum, unius est proprietatis designatiuum, quae communis sit mundo et arenae et Deo, quae infinita diuersis modis dicuntur; quippe Diuina Substantia inde mera et simplex dicitur, quia nullis est accidentibus informata; sed ex una causa omnibus impositum fuit, quae una eius definitione designatur. Unde et uocis diuisio proprie uidetur, in qua non res una per alias distribui monstratur, sed commune esse uocabulum annuitur, cum plura diuersis modis infinita esse dicimus, de rebus quidem agentes ac singulos impositionis modos ex ipsis innuentes.

Si autem rerum attendimus diuisionem et communem quamdam proprietatem infinito significari fingamus, quae sit et in Deo et in caeteris quibus diuidatur, profecto eam diuisionem accidentis insubiecta confitemur. Quodsi infinitum non unum ponere teneamus, sed omnibus esse eadem causa impositum, et multitudinis rerum subiectarum diuisionem attendamus, ac si sic diceremus: ea quae de numero infinitorum sunt, alia sunt haec infinita, alia illa, profecto totius diuisionem componimus. Quaecumque igitur uocis sit significatio, non est attendenda rerum diuisio, sed uocabuli secundum modos distributio. Sed assensum Boethii praebeamus et cum praedicari diuersis modis uocabulum dicimus, nihil aliud intelligimus quam hanc rerum alio modo esse infinitam quam illam; ac cum de rerum quidem cohaerentia loquimur, diuersis quoque modis uocabulis factam impositionem ex eadem tamen causa, sicut dictum est, quodammodo innuimus.

Haec autem diuisio diuidentium oppositionem non exigit, quippe eadem res diuersis modis infinita esse potest, ut Deus ipse et secundum tempus infinitus dicitur et secundum substantiae quantitatem, quae nullo modo potest concludi loco. At fortasse cum infinitum Deum et creaturam aliquam dicimus, si ueracius rerum proprietatem intueamur, aequiuocari uocabulum inueniemus et non eumdem definitionis sensum inueniemus, quae est: cuius terminus inueniri non potest. Sic enim Deus infinitus est ut nullo modo eius terminum inueniri natura patiatur, quem nullo fine concludi patitur. Creaturae autem non quantum ad naturam suam, sed quantum ad nostram cognitionem, infinitae dici possunt. Omnes enim suos nouerunt terminos, etsi nostra eos non attingat agnitio; et hanc quidem infinitatem secundum naturam in creaturis confiteri, summum fuit apud illos quoque Gentiles inconueniens, apud autem Catholicos non /574/ solum est pro inconuenienti reputandum, sed haeresi maxime ascribendum, ut uidelicet Creatori suo terminos omnes excedendo creatura comparetur nec eius terminos Creator ipse cognoscat, qui iam non fuerit. Cum autem 'infinitum' recte uideri possit de Deo et creaturis aequiuoce praedicari, placuit tamen Boethio uniuocum illud confiteri et una eius definitione ipsum terminari.

Atque haec de diuisione socis dicta sufficiant, in cuius quidem consummatione tractatus omnium secundum se diuisionum proprietates terminauimus; ex quibus quidem proprietatibus assignatis clara est ipsarum ad se differentia, quas etiam breuiter colligamus.

DE DIFFERENTIIS DIVISIONUM SECUNDUM SE

Nunc autem diuisionibus secundum se omnibus expeditis ad maiorem earum cognitionem singularum differentias, prout Boethius eas distinguit, inspiciamus, quae modo secundum diuisorum, modo secundum diuidentium, siue utrorumque proprietatem considerantur. "Differt, inquit, generis distributio a totius diuisione, quod totius diuisio secundum quantitatem fit, generis uero distributio> minime, sed magis secundum qualitatem." In distributione enim rei uniuersalis non quantitatis eius uel integritatis comprehensio, sed sola participationis diffusio per inferiora monstratur. Qui enim dicit hoc animal rationale animal esse, illud uero irrationale, profecto animalis naturam modo a rationalitate, modo ab irrationalitate> occupari demonstrat, quae ipsis inseparabiliter adhaerent speciebus quas creant, et in substantia insunt nec ab eis uel ratione separari queunt. Uncle recte generis diuisio secundum qualitatem fieri contingit, in his quidem speciebus quarum substantia differentiis completur. Diuisio uero totius, integri scilicet, non ad qualitatum susceptionem pertinet, sed ad quantitatis compositi comprehensionem; etsi enim partes omni qualitate sint absolutae, non minus substantiae totius diuisionem facerent, cuius essentiam conficerent, dum in eius comprehensione remanerent, nec, siue qualitatibus partes informentur siue non, qualitatum proprietates attenduntur, sed sola materialium partium comprehensio consideratur, cum in partes totum diuiditur; quod quidem inspicere licet tam in his partibus quae sola ratione a se separari possunt, quam in his quae etiam actu. Vinum enim et aquam mixta in unum [et aquam] sola ratione /575/ separare possumus, dum huius et illius per se naturam> in illa coniunctione speculamur; eadem quoque actu separare ualemus per uinum et aquam hinc et illinc coniuncta, sed> non per uinum hinc constitutum per se et aquam inde positam.

Amplius. genus omne naturaliter prius est suis speciebus, totum uero posterius partibus, siue illae natura tantum, siue tempore, compositionem totius praecedant. Quod enim in materia rei collocatur natura, necesse est praecedere id quod ex eo efficitur; partes autem totius materia sunt, genus uero specierum. Unde fit ut genus in posteriora distribuatur, totum uero in priora diuidatur. Hinc quoque illud contingit ut quemadmodum destructo genere speciem perimi necesse est, perempta uero specie genus remanere contingit, ita destructa parte totum interire necesse sit, sed toto ablato partem possibile est consistere, non quidem in proprietate partis, sed in natura propriae substantiae, ut hic paries id quod erat in coniunctione, per se etiam remanebit. Unde hominis substantia animali destructo aut quolibet superiorum generum nullo modo poterit permanere.

Quod tamen quidam in his determinant in quorum constitutione materia suum esse non mutat, sed quod habebat per se, etiam in coniunctione retinet, ut hic paries, qui et in constitutione domus paries manet, sicut ante fuerat. Farina autem panis materia dicitur, sed uersa in panem suum mutat esse, cum scilicet farinam esse deserit et in micas conuertitur. Unde nequicquam conceditur ut si farina non sit, panis desit. Sed hi nimirum quomodo farinam materiam panis uere appellant, quam in eius constitutione non considerant? Neque enim materia esse potest nisi ex quo aliquid materialiter est constitutum. Ex eo autem quod non esse in pane dicunt, quomodo panem consistere concedunt? Non igitur ex farina panem recte dicunt constare, quippe iam farina non est, sed ex eo quod farina fuit. Sic nec ligneae domus arbores materiam dicimus esse, propter ligna quae iam post abscisionem ex>sicca>ta arbores non sunt, sed ea quae arbores quandoque fuerunt; nec c>adaueris materiam hominem esse, sed illa membra quae animata homo fuerunt. Sicut autem in constitutione speciei genus, quod quasi materia ponitur, accepta differentia, quae quasi forma superadditur, in speciem transit, ita partes compositionem totius assumentes ipsum reddunt compositum ipsumque efficiunt.

Sed fortasse non omnibus necessaria est compositio, ut in his quae nullo modo tota una sunt, uel scilicet natura, uel aliqua operatione, sed sola multiplicitatis comprehensione tota dicuntur, ut hic populus, /576/ uel hic lapidum aceruus. Sed et hic etiam quaedam congregationis proprietas necessaria uidetur. Neque enim uel populus uel aceruus in dispersis substantiis et longe a se positis dicitur esse; sed licet uel populus uel aceruus non dicantur ea quae maximo spatio a se remota sunt, tota tamen secundum solam partium multiplicitatem esse conuenit, ut haec unitas huius hominis hic> manentis et illa Romae habitantis hunc binarium conficiunt; unde illi duo dicuntur qui eas habent.

Amplius. generis praedicationem singulae species recipiunt, toti autem non singulae partes, sed omnes simul acceptae subiciuntur. Non enim sicut homo animal dicitur, sic paries domus appellatur, quod quidem inde contingit quia totam hominis materiam animal complet, paries uero ad materiam domus non sufficit. Videntur tamen quaedam partes idem esse cum toto, quae quidem uidelicet> eiusdem sunt cum ipso substantiae, ut si uirgam aeream accipias quae in hanc et in illam uirgulam quae eiusdem aeris sunt, diuidi potest, et sibi partes consimiles habet et de singulis praedicari uidetur, cum dicitur: 'haec uirgula acrea est uirga aerea'. Sed falso ideo recipitur totum de parte praedicari. Illa enim uirga quae coniuncta est ex duabus uirgis, de nulla earum per se uere dicetur. Sed uirgae quidem aereae communis substantia de hac et illa poterit praedicari, siue communius aereae uirgae proprietas, si forte aerea uirga, quia factitium est totum, inter uniuersales substantias non recipitur.

Atque haec dicta sunt ad differentiam diuisionis generis et totius, quod scilicet integrum et proprie totum auctoritas uocauit. Caeterorum autem totorum satis est manifesta discretio. Nunc autem diuisionis generis> et uocis differentias promamus.

Est autem earum huiusmodi differentia quod uox quidem in proprias significationes separatur, genus uero non in significationes, sed in quasdam a se creationes disiungitur. Genus enim materialiter speciem creat, cum uidelicet ipsa generalis essentia in substantiam speciei transfertur; uocis autem substantia in constitutione rei significatae non ponitur. Et genus quidem uniuersalius est in natura subiecta specie, aequiuocatio uero significatione sua dicitur continentior sola uoce, non etiam totum est in natura; neque enim uox aliqua naturaliter rei significatae inest, sed secundum hominum impositionem, Vocum enim impositionem Summus Artifex nobis commisit, rerum autem naturam propriae Suae dispositioni reseruauit. Unde et uocem secundum impositionis suae originem re /577/ significata posteriorem liquet esse. Genus specie[m] prius oportet esse, ut et ex hoc quaedam fit differentia diuisionum. Illud quoque ad differentiam pertinet, quod ea quae in natura generis uniuntur et nomen eius et definitionem eamdem recipiunt. Omnia enim quae de subiecto dicuntur, Aristoteles nomine et ratione praedicari de ipso confirmat. Significationes autem non solum aequiuocationis nomen participant. Amplius: diuisio generis, quae rei naturam exprimit>, quae quidem apud omnes eadem est, ad naturam recte pertinere uidetur et eadem apud omnes esse, uocis autem diuisio ad consuetudinem, sicut et ipsa uocis impositio, pertinet; unde et ipsa pro impositionis uariatione apud diuersos permutatur. Neque enim fortasse contingit apud Grae>cos aequiuocatio eiusdem nominis in tribus significationibus 'canis', quae contingit apud nos; sed sunt illic propriis uocabulis singula designata. Unde non ad naturam, sed ad consuetudinem et positionem hominum diuisio uocis pertinere recte uidetur, generis uero ad naturam.

Et hae quidem sunt differentiae diuisionis generis et uocis. Restat autem uocis et totius distributionis differentias dare. Quae quidem ex eo manifestae sunt, quod totum constat ex suis partibus, uox ex suis non constituitur significationibus. Et fit quidem diuisio totius in partes, uocis> uero in significationes. Nam etsi hoc in quibusdam uocibus contingat, ut scilicet ex suis iungantur significationibus, ut hoc uocabulum quod est 'ens' ex litteris suis quas etiam significat, non tamen id ad naturam uocis, sed totius referendum est; in eo enim quod ex eis constat, totum est earum, non eas significans.

Est autem et alia quorumdam solutio, ut scilicet concedant nullam uocem coniungi ex significationibus diuersis, ad quas uidelicet diuersas impositiones secundum aequiuocationem habeat. Neque enim 'ens' ad quaelibet plura dictum dicunt aequiuocum, sed tantum ad diuersorum substantias praedicamentorum. Unde de litteris quae in eodem clauduntur praedicamento, aequiuoce non dicitur. Quia uero totum partibus coniungitur, sublata qualibet partium necesse est ipsum perire; uox quae diuersa significat sublata qualibet subiectarum rerum poterit siue in substantia sua siue in officio quoque significationis permanere>.

Atque haec de differentiis diuisionum secundum se dicta sunt, in quibus earum tractatum terminemus. Consequens autem est ut eas quae secundum accidens proponuntur, exsequamur./578/

DE DIVISIONIBUS SECUNDUM ACCIDENS

Quarum aliam subiecti in accidentia esse, alia accidentis in subiecta, alia accidentis in accidentia supra diximus, quarum etiam exempla quae posuimus in promptu conuenit haberi. Omnium autem secundum accidens diuisionum commune praeceptum Boethius dedit ut nulla in eis diuidentia ponantur nisi quae sese circa idem expellant, sicut et de diuisione generis praedictum est. In diuisione autem uocis uel in significationes uel in modos saepe membra sibi adhaerentia sunt. Actio namque et passio quae 'amplector' commune uerbum significat, eidem subiecto simul cohaerent. Unde Boethius in Tertio Topicorum: aliquotiens, inquit, quae diuiduntur simul esse possunt; ut si uocem in significationes diuidamus, omnes simul esse possunt, ueluti cum dicimus 'amplector', aut actionem significat aut passionem, utrumque simul significare potest. Membra quoque diuisionis in modos in eodem saepe inueniuntur. Mundum enim et> secundum mensuram suae magnitudinis et secundum tempus infinitum esse Boethius dixit.

Nunc autem et harum diuisionum differentias quae secundum accidens fiunt, breuiter annotemus.

DE DIFFERENTIIS EARUM

Est autem duarum ad tertiam, sicut et aliarum quae secundum se dicuntur, haec differentia quod illa sola reciprocari sub proprictate eiusdem diuisionis potest; haec autem illa est quae accidens in coaccidentia distribuit hoc modo: 'album aliud durum, aliud molle'. Conuertitur autem sic: 'durum aliud album, aliud non, sed uel nigrum uel altcrius coloris'. Et est quidem in eo quaedam conuersio diuisionis quod, cum 'album' prius per 'durum' et 'molle' diuideretur, rursus per diuisum et eius oppositum distribuitur, ita quidem ut eiusdem> proprietatis cum prima sit et secunda diuisio, id est accidentis in accidentia. Quae quidem conuersionis proprietas in aliis nullis continget. Nam si aliquando conuerti uere possit aut subiecti in accidentia aut accidentis in subiecta diuisio, cum uidelicet proprium susceptibile antecedentis non accipimus, ueluti cum dicimus 'homo alius albus, alius alterius coloris'. Neque enim homo proprium et sufficiens est fundamentum albedinis, sed corpus, nec ex propria, sed ex corporis natura homo colorem ullum participat, non tamen ad eiusdem proprietatem diuisionis fit conuersio, /579/ sed cum prima accidentis in subiecta fuerit, secunda subiecti in accidentia dicetur, uel econuerso.

Sunt tamen quidam qui hanc differentiam ad diuisiones tantum secundum se referunt, in quibus reciprocatio nullo modo fieri uidetur. Et ipse quidem Boethius de illis tantum quae secundum se sunt, in exemplis mentionem facit, etsi uniuersaliter prius dixerit diuisionem antecedentis in accidentia per reciprocationem ab omni separari diuisione. Sed utrum omnis huiusmodi diuisio reciprocari uere possit inquiritur, quod quidem hic cassari uidetur: 'coloratum aliud durum, aliud molle'. Neque enim uere dicitur durum uel molle aliud coloratum, aliud non; et in omnibus insuper diuisionibus haec reciprocatio deficit quorum diuisum ubique diuidentia sua susceptibilia comitantur.

Differt autem diuisio subiecti in accidentia ab ea quae est accidentis in subiecta, quod subiectum in posteriora diuiditur, quemadmodum genus in species, accidens uero in priora, sicut totum in partes. Omne enim subiectum prius est naturaliter accidentibus suis, accidentia uero posteriora. Est autem accidens, ut Porphyrio placuit, quod adest et abest praeter subiecti corruptionem, hoc est forma illa subiecti quae sic quoque abesse ei potest ut propter recessum eius nulla sit subiecti corruptio, hoc est nihil in natura substantiae eius pereat, quippe ipsum accidens in substantia non inest, sed extrinsecus adhaeret; corruptio uero egressus est a substantia.

Nunc autem sex suprapositis diuisionibus diligenter expeditis illud de omnibus communiter astruendum est quod quotiens aliquid uel in affirmationem uel in negationem uel in priuationem et habitum diuiditur hoc modo: 'homo alius iustus, alius non iustus, alius iniustus', prius affirmatio et habitus quam negatio uel priuatio dicenda sunt. Non enim negatio sensum habet nisi ex remotione praedicatae uocis. Priuatorium quoque uocabulum licet formam ponat, ex ui tamen priuatoriae propositionis quamdam habitus sui remotionem quodammodo innuit. Si uero uel negationem uel priuationem praeponas, tardior intellectus fiet. Diuisio uero, sicut et definitio, quamdam rei demonstrationem facere debet.

In omnibus quoque diuisionibus id prouidendum est ut neque superfluae esse neque diminutae deprehendantur. Superflue autem aliquid apponitur quod iam in aliquo praemissorum continetur, ueluti cum dicitur: 'animal aliud rationale, aliud irrationale, aliud homo'. /580/ Diminuta uero diuisio esset si quid sub diuiso contineretur quod sub diuidentibus non clauderetur, ueluti si sic dicatur: 'animal aliud homo, aliud equus'. Oportet itaque omnem diuisionem, sicut et definitionem, neque diminutam esse neque superifluam.

Post omnes etiam diuisiones ad maiorem propositae rei cognitionem supponendae sunt diuidentium definitiones, aut si his non abundamus, satis est exempla subicere. Fiunt autem de eodem plures diuisiones, sicut et definitiones, secundum diuersas eiusdem rei aut species aut formas. Omnis quidem diuisio rerum diuersitatem ostendit, definitio uero omnium quibus conuenit conuenientiam ponit. Sicut enim diuisio eiusdem per plura id quod unum est in pluralitatem distribuendo diuersificat, ita eiusdem de plur>ibus facta praedicatio quae plura sunt, colligit atque unit. Quod in descensu atque ascensu praedicamenti Porphyrius manifeste monstrauit: "descendentibus, inquit, ad specialissima necesse per multitudinem diuidentem ire, ascendentibus uero ad generalissima colligere multitudinem" secundum praedicationem eiusdem.

DE ALIIS DIVISIONIBUS A SUPRAPOSITIS

Mouet autem fortasse quosdam quod sint quaedam diuisiones quae in sex suprapositis non connumerantur, ut quae in dissimilia membra proponuntur, ueluti ista: 'substantia alia corpus, alia incorporeum'. Horum namque diuidentium alterum species est substantiae, alterum uero differentia. Dissimilia itaque membra quae diuidunt dicuntur, quando ex diuersis habitudinibus diuisum respiciunt. Sed nec omnes illae quae in similia membra componuntur, superioribus sex diuisionibus adiungi possunt, ueluti ista: 'homo alius homo albus, alius homo niger, alius homo medio colore coloratus'. Non enim homo genus esse potest, cum sit specialissimum; sed fortasse totius in partes dici poterit, in qua species per indiuidua sua distribuitur, sicut ea quam Boethius ponit: 'hominum alii in Europa, alii in Asia, alii in Africa'. Haec etiam diuisio: 'rationale aliud mortale, aliud immortale', in qua differentia per coadiacentes differentias diuiditur, nulla superiorum esse uidetur. Sed nec etiam istae quae sequuntur, superioribus possunt admisceri: 'non-homo aliud equus, aliud non-equus', 'album aliud equus, aliud non-equus', 'equus alius albus, alius non-albus', 'album aliud durum, aliud non-durum'. Et fortasse plures /581/ reperies diuisiones quas superioribus non poteris connumerare; sed quas auctoritas tractat quarumque usus promptior est, cura nobis exsequi fuit.

Hactenus quidem de diuisionibus tractatum habuimus, de quibus satis est disputasse. Nunc uero consequens est ut ad definitiones nos conuertamus, quae, sicut dictum est, ex diuisionibus nascuntur./582/

LIBER SECUNDUS

DE DEFINITIONIBUS

QUAE SINT 'DEFINITIONIS' SIGNIFICATIONES>

'Definitionis' quoque uocabulum plures acceptiones habet. Proprie namque definitiones eas dicimus quae genere ac differentiis tantum constituuntur, uelut hominis definitio: 'animal rationale mortale', uel animalis: 'substantia animata sensibilis', uel corporis: 'substantia corporea'; secundum quam quidem significationem Tullius talem definitionis definitionem dedisse creditur: "est, inquit, definitio oratio quae id quod> definitur, explicat quid sit." Largius autem 'definitionis' uocabulum Themistius sumpsit, cum in ipso omnem quoque interpretationem ac quamlibet descriptionem inclusit; unde omnem quoque locum et ab interpretatione uel a descriptione a definitione assignauit. Hic itaque definitionem omnem illam orationem uocauit quae uniuoci praedicatione adaequata eius significationem quoquo modo declarat. Una autem uox dicitur quae unam sententiam secundum unam impositionis causam tenet, uelut 'homo albus' aut 'Socrates'; licet enim 'homo' et 'album' diuersis imposita sint, idem tamen de singulis enuntiata notant et secundum eamdem naturam aut proprietatem omnibus imposita sunt. Quae uero dictio diuersos generat sensus, multiplex dicitur nec una definitione terminatur, sed pluribus. In praedicatione autem uoci quam definit oratio ipsa adaequatur, quando nec nomen orationem nec oratio nomen in re aliqua subiecta reperitur excedere, ut sunt 'homo' et 'animal rationale mortale': quicquid enim homo est, animal rationale mortale est, et econuerso.

DE INTERPRETATIONE

Definitionem autem aliam nominis esse dixit, aliam rei. Eam autem quae nominis est, interpretationem uocauit; interpretatio uero ea dicitur definitio per quam ignotum alterius linguae uocabulum exponitur, ueluti cum 'philosophos', quod graecum est, latina expositio nobis sic resoluit: id est 'amator sapientiae'; nam 'philos' amat>oris designatiuum dicunt, 'sophia' uero sapientiae. Et tunc quidem recte interpretationem fieri puto cum secundem partes compositum nomen /583/ exponitur, ut in praemisso exemplo. Nam si quis huic nomini graeco quod est 'Anthropos', id est 'homo', latinam dederit definitionem, quae est 'animal rationale mortale', non uidetur mihi interpretari, sed definire. Non itaque omnis definitio nominis alterius linguae interpretatio proprie dicitur, sed quae ipsum secundum partes interpretatur.

Sunt etiam qui interpretationem eiusdem linguae cum nomine ipso fieri concedunt, cum uideliset ipsum secundum partium compositionem exponitur; ut cum 'sacerdos', quod ex 'sacro' et 'dante' compositum dicitur, 'dans, id est ministrans, sacrum' interpretatur. Sed has quidem non inueni interpretationes appellari, sed forte etymologiae uocis ipsius sonum maxime consequuntur, siue sint orationes, ut supraposita, siue dictiones, ut Britones quasi-brutones dicti sunt, eoquod bruti et irrationabiles ex insipientia uideantur.

Attende autem quod cum interpretatio siue etymologia maxime nomen aperiant, rei quoque subiectae faciunt notitiam; alioquin uocabulum non aperirent; sed maxime rei demonstrationem definitio facit, quae non solum ipsam substantiam tradit, uerum etiam ipsam quibusdam suis proprietatibus depingit. Aliter enim definitio quam definitum uocabulum rem ipsam manifestat; illud enim inuolute, haec autem explicite ipsam designat, cum ipsius materiam seu formam per partes suas designet, ut haec hominis definitio: 'animal rationale mortale', per 'animal' materiam, per 'rationale' uero ac 'mortale' formas significat. Quae tamen omnia et hoc nomen 'homo' habet significare, sed confuse; generalis enim substantiae uel specialis nomen, sicut in Praedicamentis dictum est, qualitatem circa substantiam determinat, cum ipsam substantiam ut qualitatibus informatam designat, ut 'homo' animal secundum id quod rationalitate ac mortalitate est occupatum. Sed cum 'homo' et ipsam substantiam nominet et circa eam substantiales ipsius formas determinet, non plene ista sicut definitio demonstrat, quia singulas partes suas non distinguit, sed simul omnia comprehendit; quae uero simul colliguntur, minus singula discernuntur quam ea quae singillatim ponuntur. Unde multi cum significationem> substantiae huius nominis quod est 'homo' agnoscant nec qualitates ipsius satis ex ipso percipiant, tantum propter qualitatum demonstrationem definitionem requirunt. Unde definitiones maxime propter ostensiones proprietatum inducuntur; interpretationes uero ita nomen aperiunt, ut sola substantiae demonstratio sufficere queat. Tunc enim interpretatio proprie requiritur, cum /584/ de nominat[iu]a quoque substantia dubitatur nec cui etiam substantiae impositum sit tenetur; tunc autem definitio superadditur, cum formae proprietas ignoratur. Cum autem uel interpretatio de qualitate quoque uel definitio de substantia etiam proponat, principaliter tamen illa propter substantiam monstrandam, haec uero propter qualitates ad aliarum rerum differentiam et plenam rei demonstrationem componitur. Unde hanc semper cum definitio conuertibilem oportet fieri. Illa autem interpretatum saepissime excedit; neque enim omnes qui sapientiam amant, philosophos dicimus, sed qui iam artis doctrinam perceperunt; 'philosophum' tunc 'amatorem sapientiae' interpretamur, iuxta hoc quidem quod uocis compositio sonusque ipse innuere uidetur. Unde merito haec nominis, illa autem rei definitio dicitur.

DE DEFINITIONIBUS RERUM SUBSTANTIALIBUS

Rei autem definitio alia secundum substantiam fit, quae proprie definitio dicitur, alia secundum accidens, quae descriptio nominatur. Est autem definitio, substantialis scilicet, quae materiam ac formam substantialem tantum, quae rei substantiam conficiunt, in partibus comprehendit, ut ea quae genus ac substantiales differentias colligit, ut sunt istae: 'substantia corporea' corporis, 'corp>us animatum sensibile' animalis uel quoque hominis; caetera uero quae ponuntur>, supponuntur eodem, ut differentiae constitutiuae. Solae igitur species definiri substantialiter possunt, quae solae genus et substantiales differentias habent, ut in Libro Diuisionum Boethius ostendit. Neque enim generalissima genera definitionem possunt recipere; quippe nec genera habent nec constitutiuas differentias, cum neque aliunde aliquam constitutionem habent quae suprema sunt et prima rerum principia, neque indiuidua, cum ipsa quoque specificis differentiis in se careant; neque enim ex se differentias quas participant habent, sed ex speciei participatione. Unde nec differentiis a se inuicem segregantur quaecumque sub eadem specie sunt indiuidua, formae uero accidentia quae tantum substantiam alterant nihilque essentiae creant; alioquin non accidentia, sed substantialia dicerentur, si quid substantiae eorum aduentus efficeret uel recessus perimeret, sicut substantiales specierum formae, secundum quas generatio substantiae corruptioque consistit. Sola itaque illa sub definitione cadere possunt quae inter generalissimum atque indiuidua, quae extremitates sunt praedicamentorum, media interiacent; extrema /585/ uero descriptionem non recusant, ut cum substantia dicitur quod omnibus accidentibus possit esse subiectum, uel Socrates homo albus crispus musicus Sophronisci filius. Sunt enim descriptiones quaecumque, ut dictum est, rerum definitiones ex genere ac differentiis tantum non consistunt, siue scilicet solas admittant differentias, ut cum homo per 'rationale' et 'mortale' describitur, siue genus praeter differentias ponatur, ut si corpus substantia colorata dicatur. Est enim coloratum corpori accidens, siue species cum accidentibus ponatur, ut in ista Socratis descriptione: 'homo albus crispus musicus Sophronisci filius', siue accidentia sola sic: 'albus' crispus musicus Sophronisci filius'. Has autem omnes secundum accidens fieri dicimus, cum non secundum substantiam fiant, cuius constitutio materiam tantum ac formam significat>.

DE DESCRIPTIONIBUS

Harum autem multi modi sunt: aliae namque per determinationem, sicut definitiones, proferuntur, aliae per diuisionem, aliae per negationem, aliae per quamdam causae expressionem, aliae secundum effectum designantur. Per determinationem quidem ut illa: 'homo albus crispus' etc.; in his enim id quod praecedit ab eo quod subiungitur determinatur, ut 'homo' ab 'albo'. Per diuisionem uero ut sunt illae quae propositioni dantur hoc modo: 'oratio alicuius de aliquo uel alicuius ab aliquo, et rursus 'oratio uerum uel falsum significans'. Sic et quidlibet superius per ea quae continet a quibus sufficienter diuiditur, potest describi. Diuiditur autem enuntiatio, id est propositio, sufficienter tam per affirmationem et negationem quam per uerum et falsum. Per negationem quoque descriptiones componuntur, ut si substantiam dicamus: 'quod in subiecto non est' uel potius 'quod neque est quantitas neque ad aliquid neque qualitas neque [ad] aliquid aliorum praedicamentorum'. Per expressionem uero causae nec secundum rei essentiam proferuntur descriptiones, ut ea quae Victorinus diei aptauit hoc modo: 'dies est sol lucens super terram'. Neque enim substantia solis essentia diei est, sed causa secundum quam Deus diem efficit. Et sunt quidem huiusmodi descriptiones figuratiue accipiendae, ut uidelicet alias in sensu orationis intelligamus quam proprietas constructionis dictionum exigat. Si enim substantiui uerbi proprietatem, quod secundum essentiam coniungit [attendamus] et quae per ipsum copulantur nomina, intransitiue coniungit, attendamus>, profecto cogimur confiteri quantitatem diei substantiam /586/ solis esse, sed, ut ueritatem seruemus, in proprietatem constructionis incurramus, ut uidelicet diem existere gratia solis lucentis super terram dicamus.

Sunt autem quidam qui ut structurae proprietatem custodiant, dictionum significationem mutant et 'sol' et 'lucens super terram' non ad solis, sed ad diei significationem referunt; sed hi profecto quomodo eam secundum Victorinum per causam fieri dicunt? Iam enim 'sol lucens super terram' et 'dies' idem sunt. Unde neutrum alterius causa est, immo alterum alterius in essentia, ac potius secundum essentiam, definitio data est. Ut igitur et auctoritatem et rei custodiamus ueritatem et singularum dictionum teneamus proprietatem, figuratiuam et quodammodo impropriam oportet intelligi constructionem, ut uidelicet secundum sensum 'rem existentem per solem lucentem' confiteamur de die praedicari.

Sed dicitur quia si rem existentem per solem lucentem, id est diem ipsum, praedicari facimus, oportet et uocem positam esse quae illud designet et uerum est quidem totam definitionem accipi figuratiue, ita scilicet quod significationibus singularum dictionum non mutatur, si per se considerentur, id est 'solis' et 'lucentis'. Ideoque figuratiue atque improprie tota simul definitio accipitur>, cum non constituitur sensus eius secundum partium singularum significationem. Oportet enim secundum structurae proprietatem omnem uocum competentem compositionem ex componentibus suam sortiri significationem. Saepe etiam per effectum definitiones proferuntur ut illa qualitatis: 'secundum quam quales dicimus'.

DE DETERMINATIONIBUS

De his quoque descriptionibus quas secundum determinationem fieri diximus, pauca sunt consideranda ac prius quot modis determinationes fiant annotandum est. Sunt autem aliae orationum, aliae dictionum. Orationum autem ut earum quae dubiae sunt, siue scilicet ambiguae fuerint, siue non. Neque enim omne dubium est ambiguum, sed omne ambiguum dubium, sicut in Libro Diuisionum Boethius docuit. Ea namque dubia tantum ambigua sunt quorum constructio plene continet diuersos intellectus ut nihil extrinsecus supplendum sit ad sensus perfectionem, sed quodammodo constructio mutanda propter ambiguitatem remouendam, ut in responso Delphici oraculi continetur, cum Calchanti /587/ de uictoria Phrygum et Graecorum scitanti in his Apollo respondit: "ne dubites, inquit, Troianos uincere Graios." Ex his enim aeque et Troianorum et Graecorum uictoria promittit>ur, et rationabiliter quidem secundum constructionis compositionem utraque ex dictis sententia colligitur.

Sunt autem et aliae dubiae in quibus ipsum proferentem ad sententiae suae perfectionem aliquid extrinsecus oportet supplere, ut si dicam: 'da mihi', 'curre cito', quid tribui postulem aut quo currere iubeam determinandum aliquo supplemento relinquitur, ut uidelicet et illud apponam de quo fieri donum uolebam dicens 'librum', uel quodlibet aliud, aut locum determinem ad quem fieri cursum iubeam, dicens 'domum' aut quemlibet alium locum designans. Et in his quidem imperfectio constructionis, in illis uero duplicitas expositionis dubietatem facit Deest enim ad sensus mei perfectionem> qui librum quaerere intendebam, uocabulum quo librum designarem, nec dubietatem quidem ex se facit, quippe nec diuersos generat sensus, sed tantum fieri mihi donationem quaerit nec de quo fiat demonstrat, sed de quo fiat indeterminatum relinquitur.

Nec quidem ex uerbis ipsius orationis ad diuersarum rerum dona intelligenda mittimur, quippe nec rei dandae nomen ponitur, sed ex nostra quidem discretione, quatenus [in] donationem> non posse fieri sine aliquo quod donetur, ea quae prolata non sunt suspicamur et ex ipso quidem uerbo quod transeuntem designat actionem, haec dubietas infertur, dum id ad quod actio eius transeat, non determinatur. Si enim uerbum apponerem quod actionem non transeuntem significaret, haec profecto dubietas omnino cessaret, ut si dicam 'assurge', uel 'asta mihi'. In his igitur dubiis orationibus ex uerbis quarum prolatis rationabiliter unum tantum, ut dictum est, intellectum possumus habere, simplex est dubietas, non ambiguitas.

Nec est quidem multiplicitati huiusmodi dubietas imputanda nec per diuersos intellectus diuidenda, sicut illa quae est ambiguitas, cuius constructio rationabiliter ad diuersos intellectus flecti potest, quantum quidem ad ipsam pertinet, etsi sententia aliquando impossibilis uideatur. Proponitur enim ita saepe ambiguitas ut utrumque quod dicitur fieri possit, ut in praemisso exemplo, uel ita ut alterum tantum possibile sit, ut si dicam: 'uideo hominem comedere panem' uel ita ut neutrum, hoc modo: 'uideo lapidem comedere lignum'. Licet autem quantum ad rerum naturam in his quaedam possit esse certitudo, quantum tamen ad structurae significationem consistit dubietas.

/588/ In his autem, cum quislibet eas ad unum tantum dicendum protulerit, determinationem facere poterit modo per adiectionem, modo per diminutionem, nunc etiam per diuisionem aut per aliquam dictionum transmutationem, ut in ista potest monstrari: 'audio Troianos uicisse Graecos'. Si quis enim sensum suum quem de uictoria Graecomm habet, ita exposuerit: 'audio Troianos uinci, Graecos uicisse' per adiunctionem 'uinci' certitudinem fecit; -- in quo etiam diuisionem possumus intelligere, cum et istis seorsum 'uinci' et illis 'uincere' attribruimus --. Si uero ita: 'audio uinci Troianos' uel ita: 'audio uicisse Graecos', per diminutionem; nam in utraque alter accusatiuorum subtrahitur. Per transmutationem uero uel casuum uel uerbalium dictionum determinatio hoc modo proponitur: 'audio quod Graeci uicerunt Troianos'; nam et uerbum secundum personam aut numerum et nomen secundum casum mutatum est.

Et hos modos determinandarum orationum in Libro Diuisionum Boethius ponit.

Idem quoque in eodem plures dictionum determinationes apponit. Sed cum dictionum aliae uni tantum rei impositae sint, ut Socrati, et quae singularem habent significationem, aliae pluribus, hae tantum determinatione indigent quae plura colligunt. Sed harumaliae ex una impositione et eadem causa pluribus datae sunt, ut quae uniuocae dicuntur, aliae diuersas habent impositionis causas, ut quae aequiuocae ac proprie multiplices appellantur. Uniuoca quidem est, ut 'homo', cuius unam impositionis causam in omnibus ueris hominibus una eius definitio quam secundum illam habet, firma est probatio, quae est 'animal rationale mortale'. Aequiuoca uero ut 'canis', quod et latrabili animali seu marinae beluae siue caelesti sideri impositum est, singulis quidem secundum diuersas proprietates, quae per diuersas earum definitiones demonstrantur.

In his autem dictionibus quarum multiplex est significatio, multifarie fit determinatio. Ait enim ipse aliam fieri secundum definitionem, ut si 'canis' in designatione tantum latrabilis animalis proteram et per definitionem aperiam dicens 'animal latrabile'; uel per adiectionem generis uel numeri uel casus, ut si dicam canna, quod arundinum commune nomen est et proprium fluuii, quamlibet ipsiussignificationem quolibet istarum modo distinguere possunt, cum in oratione ponitur, ut si dicam: 'Canna Romanorum sanguine sorduit', de /589/ fluuio intendens; uel secundum genus ita determinatio: 'hic canna sorduit' uel 'plenus sanguine fuit'; siue articulum siue nomen quod eiusdem generis est> apponam, omnis absoluta est dubietas secundum genus, ut in i>sta sigruficatione masculini generis, in illa uero feminini. Sicut autem determinatio fit secundum genus in his dictionibus quae diuersis significationibus diuersorum generum, sic etiam secundum numerum in his quae diuersos numeros significant, et pluralem scilicet et singularem, ut si dicam 'docti rustici' pluraliter et apponam 'omnes', quod tantum est pluralis numeri. Per casum uero determinatio fit cum eadem uox in eodem> numero diuersos obtinet casus, ut 'Musae', quod et pro> genitiuo et pro datiuo accipitur, Sed si dicam 'Musae cantantis', per casum determinationem feci, cuius uidelicet casus officio 'Musae' fungatur ostendens. Sicut enim ad idem genus et ad eumdem numerum substantiuum et adiectiuum nomen oportet iungi, et ad eumdem casum conuenit ipsum copulari . Fiunt quoque secundum accidens aut secundum orthographiam determinationes. Nam 'pone' utrum pro uerbo an pro aduerbio accipiatur, accentus pronuntiatione discernitur, ut scilicet si primam> syllabam pronunties acutam et secundam grauem>, hoc modo: 'pone', uerbum accipias. Si uero econuerso feceris, aduerbium intelligas. Secundum etiam orthographiam, id est rectam inscriptionem, determinatio fit, ut si 'queror' aequiuocum, quod et [in] inquisitionem passionem et querelam actionem significare potest, in designatione inquisitionis accipi uelim ostendere, 'ae' diphthongo scribendum est; cum autem in designatione querelae ponitur, diphthongo non scribitur; tunc enim prima eius substantia corrumpitur, quod diphthongi natura non patitur.

Et in his quidem supradictis determinationibus multiplicium uocum continentur expositiones.

Sunt etiam unarum uocum quaedam determinationes, quarum aliae transitiue his quae determinant, aliae intransitiue iunguntur; transitiue quidem ut 'uideo lupum', 'domus Socratis'; ad aliud enim designandum determinatio quae subiungitur transit quam determinatum significet. Alia namque persona per 'uideo', alia per 'lupum' demonstratur atque alia res per 'domus', alia per 'Socratis' significatur.

Intransitiue autem determinatio coniungitur, quando circa eiusdem rei significationem ei quod determinatur coniungitur, tunc enim /590/ non dicitur transire cum in eadem remanet significatione, ut in definitionibus seu descriptionibus quae per determinationem dantur apparet. Cum enim dicimus 'animal rationale mortale', idem 'rationale' ac 'mortale' cum 'animali' nominat, id est hominem. Rursus cum dicitur 'homo albus crispus musicus Sophronisci filius', haec omnia Socratem qui describitur, nominant. Atque haec quidem determinatio non in expositione, sed in quadam restrictione consistit; neque enim 'album' quod sequitur, 'hominem' exponit, sed restringit. Est enim expositio plena uocis demonstratio, ut uidelicet exponens nec plus nec minus quam expositum, sed idem prorsus, contineat, ueluti cum 'canis' in designationem tantum latrabilis animalis profero ac per hanc definitionem: 'latrabile animal' ipsum expono, idem definitio dicit quod per uocabulum demonstrare intendi. 'Album' autem quod 'homini', uel 'rationale' quod 'animali' coniungitur, ipsa non exponunt, -- quippe non idem cum eis dicunt, quare iam superflue post ipsa in definitionibus sequerentur --, sed quodammodo restringendo determinare dicimus. Cum enim 'homo' aequaliter et albos et nigros et cuiuslibet coloris homines, et 'animal' rationalia et irrationalia contineant, 'album' 'homini' suppositum et 'rationale' 'animali' illa quae in praecedentibus, et non in ipsis, continentur, ab eo quod definitur seu describitur seiungunt. Neque enim 'rationale', ab omni quod rationale non est, differentiam hoc loco facit, uel 'album' ab omnibus quae in ipso non continentur, sed ab his tantum quae per praecedentia non excluduntur. Non enim 'rationale' 'animali' subiunctum differentiam a lapide facit, qui iam per 'animal' exclusus fuerat, nec 'album' ab ebeno, quod iam 'homo' exceperat, sed ab his tantum oppositis suis quae in praecedentibus continentur, ut 'rationale' ab animalibus quae rationalia non sunt, et 'album' ab hominibus qui albi non sunt. Dum autem 'rationale' quaedam animalium uel 'album' quosdam hominum excludit, quodammodo eorum significationem quae praecedunt, determinant, ita tamen ut subiuncta uox uocis praecedentis significationem ostendat, ut uidelicet quid in ipsa intelligendum fuerat innuant. Idem enim praecedens uox semper dicit, siue per se siue cum aliis iungatur. Alioquin submissio alterius superflueret nec propria uocis acceptio, si uidelicet uel 'animul' cui supponitur 'rationale', circa rationalia tantum, uel 'homo' cui subiungitur 'album', circa albos tantum acciperetur. Sed ita quidem subsequens uox praecedentem determinare dicimus ut ei adiuncta significationem ipsius restringat, dum quaedam quae ab ipsa significantur, a substantia definita separat./591/

   QUOMODO DEFINITIONES EX DIVISIONIBUS AUT QUAE A QUIBUS VENIANT

Nunc autem definitionis significatione multiplici declarata quibusque modis descriptiones fiant demonstrato illud quoque conuenit inspicere qualiter ex diuisionibus definitiones nascantur aut quae a quibus originem ducant. Oportet enim, ut ait Boethius, non solum quae ad diuisionem sumenda sunt, addiscere, sed ipsius quoque definitionis artem diligentissima ratione comprehendere. Sit igitur positum quod 'hominem' uelimus definire atque ipsius definitionem per diuisionem inuestigare. Sumo igitur eius supremum genus ac diuido sic: 'substantia alia corporea, alia incorporea'; deinde eam de differentiis quam homini conuenire uideo, 'substantiae' diuisae copulo ad differentiam alterius dicens: 'substantia corporea'; ac rursus inspicio utrum haec definitio omni ac soli homini conueniat; in qua quidem cum in>animata quoque uideam comprehendi, non soli homini deprehendo eam conuenire; adiunctam itaque differentiam quae est 'corporeum', rursus per inferiores differentias diuido, dicens: 'corporeum aliud animatum, aliud inanimatum', et quae etiam harum differentiarum homini insit considero eamque 'corporeo', quod diuisum est, coniungo sic: 'substantia corporea animata'; sed rursus haec definitio homini non adaequatur, quae etiam plantae conuenit; ultimam igitur differentiam quae est 'animatum', per inferiores subdiuido hoc modo: 'animatum aliud sensibile, aliud insensibile'; ac rursus 'sensibile', quod homini conuenit, 'animato' suppono ita: 'substantia corporea animata sensibilis'; rursus cum non uideam impleri hominis definitionem, sed aeque omnibus inesse animalibus considerem, ultimam rursus differentiam quae est 'sensibile', per inferiores diuido, 'rationale' scilicet et 'irrationale'; ac rursus 'rationale', quod homini conuenit, per 'mortale' et 'immortale' considero totiensque differentias in posteriores differentias resoluimus, donec omnes coniunctae generi speciei adaequentur hoc modo: substantia corporea animata sensibilis rationalis mortalis'. Haec enim ita homini propria est ut ei omni ac soli ac semper conueniat.

Omnesque definitiones substantiales eodem modo proprie dari> debent, descriptiones uero tales saepe assignantur quae non semper conueniunt. Cum enim Socrates non semper, quamdiu est, filius sit Sophronisci, ipse tamen 'homo albus crispus Sophronisci filius' solet describi, quae quidem descriptio ei post mortem patris existenti aptari non potest. Nascuntur autem huiusmodi definitiones quae substantiales sunt, ex diuisionibus generum in differentias, sicut supra monstratum /592/ est, quae, sicut superius docuimus, solis speciebus aptantur quae et genera habent et differentias, descriptiones autem quae accidentia continent, ab his ueniunt diuisionibus quae secundum accidens sunt. Quae uero per negationem fiunt, ab his ueniunt quae in negatione proponuntur. Sicut autem diuisiones definitionibus sunt necessariae, ita et definitiones diuisionibus. Nam sicut supra diximus, post diuisiones statim definitiones ad cognitionem diuidentium supponendae> sunt. Amplius: aequiuocationis diuisio per definitionem cognoscitur. Si enim id quod diuiditur nomen eamdem in omnibus habuerit definitionem, uniuocum erit; si uero diuersas, aequiuocum.

Sed nunc quidem scrutari libet quae definitionum diuersitas aequiuocum facit. Eidem namque homini diuersas definitiones diuersi assignant, quae non solum uoce, uerum etiam sensu discrepare uidentur. Aristoteles namque hominem tali definitione terminauit: 'animal gressibile bipes', Boethius uero in eodem usus est ista: 'animal rationale mortale'. Diuersa est autem harum sententia, licet subiecta res sit eadem, quippe de diuersis eiusdem differentiis utrisque agitur. Nec tamen haec definitionum diuersitas aequiuocum hominis uocabulum facit. Si quis autem aequiuoca>tionem secundum istas definitiones ideo esse deneget quod non ita diuersae sint ut oppositae sibi inueniantur, hic profecto nec 'amplector' commune aequiuocum dicturus est> ad agentem et patientem nec 'subiectum' ad fundamentum et ad significatum, cum uidelicet eorum definitiones oppositae non sint quarum definita de eodem dicuntur.

  SECUNDUM QUAS DEFINITIONES UNIVOCATIO VEL AEQUIVOCATIO CONSISTAT

Quae ergo definitionum diuersitas aequiuocationem faciat, quaerendum est, aut quae unitas definitionis uniuocationem. Videmur enim singulis aequiuocis qualescumque definitiones assignari posse. Secundum enim eos qui in aequiuocis nominibus suas significationes sub disiunctione praedicari uolunt, ipsa per diuisionem significationum uidemur affirmare posse. Veluti 'canis' nomen aequiuocum sub disiunctione significationum ita describere possumus: 'canis est uel latrabile animal uel marina belua uel caeleste sidus'. Sed dico quod in nomine 'canis' aequiuoco significationes eius sub disiunctione accipiendae non sunt neque sub diuisione praedicandae, ut uidelicet haec sit sententia huius nominis quod est 'canis', /593/ ac si ita dicatur: 'uel latrabile animal uel marina belua uel caeleste sidus', hoc est aliquid horum. Si enim 'aliquid horum'> indeterminate in nomine 'canis' acciperetur, una esset ipsius sententia, sicut uniuocorum. Qui enim dicit Socratem esse hominem, tale est ac si diceret aliquem esse de hominibus. Cum igitur 'canis' plura nomina sit in significatione -- unde Priscianus in huiusmodi aequiuocis plura nomina in unam uocem incidere dicit --, oportet in ipso omnes simul significationes suas et singulas sicut in tribus nominibus accipere et praedicari; ut numquam uera sit ipsius praedicatio; de nullo enim dici potest quod sit unumquodque illorum trium neque de illis singillatim sumptis nec de ipsis simul acceptis. Unde nec una potest dari definitio huic nomini quod est 'canis', sed plures secundum singulas impositiones. Non enim definitio dici potest quae de nullo uere praedicatur, cum praesertim omne definitum definitionis suae praedicationem accipiat, definitio etiam esse una non potest nisi quae unam uocis impositionem demonstrat uel sententiam nominis aperiendo, uel rem cui facta est impositio demonstrando.

At uero hae definitiones quae sententiam quoque nominis participant, recte ad aequiuocationem nominis uel uniuocationem pertinere uidentur. Ipsa namque uocis multiplicitas uel unitas magis secundum sententiam quam secundum rem subiectam pensanda est. Eisdem namque rebus unum nomen uniuoce conuenit secundum unam ipsius sententiam, aliud uero aequiuoce secundum plures sententias. De tribus namque significationibus 'canis' et 'corpus' et 'substantia' et multa alia uniuoce dicuntur et 'canis' aequiuoce de> eisdem enuntiatur. Saepe etiam de una et eadem re diuersa nomina aequiuoce praedicantur secundum sensuum diuersitatem. Illae ergo definitiones maxime aequiuocationem uel uniuocationem ostendunt, quae ita secundum nomen sunt ut> non solum rem subiectam contineant, uerum etiam sententiam nominis aperiant. Sed cum his quandoque non abundemus, sufficit qualiscumque rei demonstratio propter rem subiectam declarandam potius quam propter sententiam nominis aperiendam. Veluti si 'coloratum esse' determinamus 'substantiam corpoream', haec quidem assignatio secundum sententiam nominis non est; non enim in 'colorato' uel substantiae uel corporis significatio tenetur. At uero si sic diceretur: 'coloratum est quod colore formatum est', haec definitio secundum nominis sententiam consisteret. Nihil enim aliud 'coloratum' notare uidetur quam illa oratio.

Sunt itaque definitiones aliae quae rem tantum subiectam /594/ continent, non etiam sensum communicant, aliae quae ipsam quoque sententiam participant. Rem quidem continet et non substantiam ea quam prius 'colorato' assignauimus. Et has quidem definitiones quae non secundum sententiam dantur nec antecedere ad definitum nec consequi necesse est. Cum autem definitio sententiam nominis participat, modo totam nominis sententiam continet, modo uero quasi ex parte ipsum nomen tangere uide[n]tur. Totam quidem nominis sententiam tenere uidetur ea colorati definitio quam secundam posuimus, haec scilicet: 'formatum colore', uel ista quae est substantiae: 'res per se existens', uel haec corporis: 'substantia corporea', si per hanc tantum differentiam corpus subsistat. Si enim plures aliae sint ipsius differentiae constitutiuae, quae omnes in nomine 'corporis' intelligi dicantur, non totam corporis sententiam haec deÞnitio tenet, sicut enim nec hominis definitio 'animal rationale mortale' uel 'animal gressibile bipes'. Sicut enim 'hominis' nomen omnium differentiarum suarum determinatiuum sit, omnes in ipso oportet intelligi; non tamen omnes in definitione ipsius poni conuenit propter uitium superfluae locutionis. Cum enim 'animal rationale mortale' ita hominem determinet, ut ei omni et soli conueniat, superflue iudicaretur si quid supra adderetur, cum ea quae sunt posita, ab aliis rebus 'hominem' separent. Cum autem et 'bipes' et 'gressibilis' et 'perceptibilis disciplinae' ac multae quoque formae fortasse aliae hominis sint differentiae, quae omnes in nomine 'hominis' determinari dicuntur -- iuxta illud Aristotelis: "genus autem et species qualitatem circa substantiam determinant" --, apparet hominis sententiam in definitione ipsius totam non claudi sed secundum quamdam partem constitutionis suae ipsum definiri. Sufficiunt itaque ad definiendum quae non sufficiunt ad constituendum. Sicut enim homo praeter rationalitatem uel mortalitatem non potest subsistere, ita nec praeter caeteras differentias, quibus aeque substantia ipsius perficitur, ullo modo potest permanere.

Erunt autem fortasse qui uelint in definitione hominis omnes ipsius differentias intelligi, sicut in nomine. Sed falso. Cum enim ipsa definitio ex partibus suis significationem contrahat, oportet etiam ipsa uocabula poni omnium hominis differentiarum designatiua. At uero 'rationale' et 'mortale' caeterarumque differentiarum nomina nonnisi proprias differentias continet. Cum igitur aliquae hominis differentiae a definitione relinquantur, non totam 'hominis' sententiam definitio ipsius tenet. Unde ipsam ad nomen 'hominis' non necesse est antecedere, sed /595/ consequi, tunc enim recta est ac necessaria consecutio, cum in antecedenti consequens continetur; 'homo' uero totam definitionis suae sententiam continet, sed cum eam excedat, ipsius sententia in definitione non comprehenditur. Quae uero definitiones totam definiti sententiam complent, et antecedere et consequi possunt mutuo. Atque hae[c] maxime ac perfecte definitum aperiunt quae, sicut rem continent, ita etiam substantiam complent. Atque hae proprie respondentur, cum quaeritur quid uocabulum sonet, hoc est quantum de re subiecta notet, id est quis sit intellectus per ipsum de re ipsa habendus, ac propter quid denotandum rei sit impositum.

Definitiones tamen et aliae dicuntur, quaecumque scilicet rem demonstrant, ad quam una facta est nominis impositio secundum unam sententiam. Erit autem fortassis quaestio utrum in nomine speciei omnes ipsius differentiae intelligantur, sicut dictum est. Si enim imponentis intellectum respiciamus, non uidetur uerum, cum ipse fortasse omnes ipsius differentias non> nominauerit, sicut nec accidentia. Amplius: si omnes differentiae speciei in nomine ipsius intelligantur, quomodo ipsius significatio a superfluitate potest absolui, sicut et definitio eius si omnes differentiae ipsius apponerentur?

Sed ad haec dico non ita in nominibus posse superfluitatem notari, sicut in orationibus. Cum enim praecedentia uerba ad demonstrandum aliquid sufficiunt, superflue id quod> subiungitur apponitur. At uero in nomine, quod partibus significatiuis non iungitur, nulla praecedunt quae demonstrationem ullam faciant. Ideo in eo nulla superfluitas notari potest, sicut in oratione, cuius partes designatiuae sunt. Licet autem impositor non distincte omnes intellexerit hominis differentias, secundum omnes tamen quaecumque essent, tamquam ipsas confuse conciperet, uocabulum accipi uoluit. Aut si secundum quasdam tantum differentias 'hominis' nomen imposuit, secundum eas tantum nominis sententia consistere debet ac secundum eas tantum definitio sententiae assignari potest.

Sicut autem nomina quaedam substantiua dicuntur, quae rebus ipsis secundum hoc quod sunt data sunt, quaedam uero sumpta, quae scilicet secundum formae alicuius susceptionem imposita sunt, sic et definitiones quaedam secundum> rei substantiam, quaedam uero secundum formae adhaerentiam assignantur. Secundum substantiam quidem definitiones specierum ac generum dantur, secundum adiacentiam uero definitiones sumptorum nominum ueluti 'homo', 'rationale', 'album'./596/

QUID IN DEFINITIONE SUMPTI DEFINIATUR

At uero in his definitionibus quae sumptorum sunt uocabulorum, magna, memini, quaestio solet esse ab his qui in rebus uniuersalia primo loco ponunt, quarum significatarum rerum ipsae esse debeant dici; duplex enim horum nominum quae sumpta sunt, significatio dicitur, altera uero principalis, quae est de forma, altera uero secundaria, quae est de formato. Sic enim 'album' et albedinem quam circa corpus subiectum determinat, primo loco significare dicitur et secundo ipsius subiectum quod nominat. Cum itaque 'album' hoc modo definimus: formatum albedine, quaeri solet utrum haec definitio sit tantum huius uocis quae est 'album', an alicuius suae significationis. At uero cum uocem non secundum essentiam suam, sed secundum> significationem definiamus, uidetur haec definitio recte ac primo loco illius esse. Restat ergo quaerere siue illius significationis sit quae prima est, id est albedinis, siue eius quae secunda est, quae est subiectum albedinis. At uero si haec definitio albedinis sit, praedicatur de ipsa, et de quocumque albedo dicitur, et ipsa deÞnitio praedicatur. At uero quis uel albedinem uel hanc albedinem formari albedine[m] concedat? Omne enim quod albedine formatum est, corpus est. Si uero definitio supraposita eius rei quam album nominant, esse dicatur, id est quae albedinis subiectum est, quaeritur utrum uniuscuiusque [sit] per se quod albedinem suscipiat sit, siue omnium simul acceptorum. Quodsi uniuscuiusque sit illa definitio, utique et margaritae. Unde de quocumque illa definitio dicitur, et margarita praedicatur, quod omnino falsum est. Si uero omnium simul acceptorum esse concedatur, oportebit ut de quocumque definitio illa enuntiatur, omnia simul praedicentur, quod iterum falsum est.

Sed ad haec, memini, tales erant solutiones quae ab omnibus suprapositis obiectionibus liberare uiderentur. Dicatur itaque illa definitio albedinis esse non secundum essentiam suam, sed secundum adiacentiam acceptae. Unde et eam praedicari conuenit et de ipsa albedine secundum adiacentiam, hoc modo: 'omne album est formatum albedine', et de omnibus de quibus ipsa in adiacentia praedicatur.

Dici quoque potest esse uniuscuiusque subiecti albedinis, nec tamen ideo ipsum necesse est de omni illo dici de quo definitio praedicatur. Illam namque regulam:

    de quocumque definitio praedicatur, et definitum

ad eas tantum definitiones pertinere dicunt quae secundum substantiam fiunt. Haec uero substantiae subiectae albedini non secundum id quod /597/ ipsa est, uerum secundum quamdam formam sui attribuitur. Eadem quoque solutio eos liberare uidetur qui omnia albedinis subiecta simul accepta definiri dicunt. Vel etiam concedantur omnia praedicari, sub disiunctione scilicet, de omni illo de quo definitio praedicatur, ut uidelicet si qui albedine sit formatum, id uel margarita uel cycnus esse uel aliquid aliorum concedatur.

Potest etiam dici definitio eadem esse huius nominis quod est 'album', non quidem secundum essentiam suam, sed secundum significationem, nec in essentia sua de ipso praedicabitur, ut uidelicet dicamus hanc uocem 'album' esse formatam albedine, sed secundum significationem, se scilicet consignificando, ac si si>c diceremus: 'res quae alba nominatur est formata albedine'. Est autem uocem definire: eius significationem secundum definitionem aperire, rem uero definire: ipsam demonstrare.

Itaque siue definitio uocis esse siue, cuiuscumque significationis est, eius diceretur, solui poterat.

Sed profecto nihil est definitum nisi de claratum secundum significationem uocabulum dicimus; nec rem ullam de pluribus dici, sed nomen tantum concedimus. Cum autem omnis definitio illud cuius esse dicitur uocabulum declarare debeat, oportet ex talibus semper nominibus iungi quarum cognita sit accepta significatio. Non enim ignotum per ignota possumus declarare; definitio uero est quae maximam rei demonstrationem facit quam nomen definitum continet. Hoc enim inter definitum nomen et definitionem distare Boethius innuit quod cum utrumque eamdem rem> subiectam habeat, in modo tamen significandi differunt. Ipsa namque definitio, quae singulis partibus singulas rei proprietates distinguit, ipsam expressius atque explicatius ostendit; definitum uero uocabulum non per partes singula distinguit, sed confuse omnia ponit. Ac licet definita uocabula plures saepe rei proprietates quam definitum nomen contineant, in his tamen quae utrumque continet, maior est definitionis demonstratio quam nominis. Aut etiam quantum ad res ad significationem magis definitio quam nomen operatur, quando ipsa pro re subiecta, quae ignoratur, inducitur quam distincte per partes suas determinat.

Sicut autem definitio unius uocis est, ita et simplicis. Non enim oratio definiri dicitur, sed dictio tantum; etsi enim definitiones quandoque /598/ ad declarationem aliarum definitionum inducantur, non tamen earum definitiones dicuntur, sed definiti nominis. Cum itaque Aristoteles 'esse in subiecto', quod est definitio accidentis, ita determinauerit dicens esse in subiecto, "quod cum sit in aliquo non sicut quaedam pars" etc., haec quidem determinatio magis accidentis definitio dicenda est quam alterius definitionis. Non enim definitio recte definiri dicitur, sed nomen. Ubi enim pro definitione recipitur, clara ei constat qui eam pro definitione tenet. Cum autem omnis definitio quamcumque cognitionem faciat, uidetur incongruum quod relatiua per se mutuo definimus...

CAETERA DESUNT

EXPLICIT FELICITER