EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Desiderium Pacis
Saeculo XVIII
editio: incognita
fons: incognitus


En queis consevimus agros!



Sectari latebras ruris in otio

Mulcentes cupiens inter Etesias,

Misceris queror eheu

Bellis omnia turpidis!


O liventes honos arboribos comae,

Vicinumque nemus, quid gemis? o quies,

O vitae tunicatea

Felix simplicitas ubi es?


Verum, Musa, cave, si sapis, augeas

Impostas querula voce molestias.

Urit sarcina peius

Jactantes humeros onus.


Pax fortasse brevi, pax iterum nitens

Tristis discutiet nubila temporis.

Instat Sol novus imbri

Ver brumae, tenebris dies.