Descriptum ornatumque

This is the stable version, checked on 5 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Descriptum ornatumque
1904

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1906 p. 334

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PONTIFEX GAUDET DE OBSEQUIO SIBI PRAESTITO

A SODALITATE MARIANA URBIS BURGHAUSEN*

DILECTAE IN CHRISTO FILIAE

MODERATRICI SODALITATIS MARIANAE
APUD SACRAM FEMINARUM ANGLICARUM DOMUM - BURGHAUSEN


Dilecta in Christo filia, salutem et Apostolicam benedictionem.

Descriptum ornatumque affabre libellum excepimus, in quo eum, quem in Personam Nostram sodalitas ista Mariana adhibet cultum, significatum perbelle expressumque plane voluistis. Quod quidem iucundissimum obsequii genus eo gratiore est a Nobis voluntate susceptum, quod non solum a coetu exhiberetur, qui esset in excolendis Deiparae laudibus totus, sed etiam ea ipsa tempestatis laetitia daretur, quae, ob solemnia iubilaria Virginis Immaculatae, opportuna maxime accideret. Laudis idcirco Nostrae testimonium accipite, illudque ne umquam deponatis e mente, eam Nos probare in primis erga Vicarium Christi reverentiam, quae sit cum Sanctissimae observantia Virginis iuncta. Testem paternae benevolentiae Nostrae gratiarumque divinarum auspicem, Apostolicam benedictionem amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XII Decembris MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno secundo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXIX (1906), p. 334-335.