Descriptio coemeteriorum SS. Martyrum

This is the stable version, checked on 12 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Catalogus summorum pontificorum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 127



Descriptio coemeteriorum SS. Martyrum

Descriptio coemeteriorum SS. Martyrum (Auctor incertus), J. P. Migne 127.0377B

Descriptio coemeteriorum SS. Martyrum

127.0375A| Willelmus Malmesburiensis de gestis regum Anglorum agens libro IV, ubi prosequitur Acta Willelmi II regis, circa annum 1096, cum Romam perducat nationis suae viros. ad orientalem expeditionem se comparantes per religionis officia, eoque nomine sacram peregrinationem suscipientes ad omnium Ecclesiarum matrem, ac magistram, ut apud eam depositum apostolorum principem, et martyrum coetus innumeros venerarentur, praemittit descriptionem coemeteriorum, in quibus memoria eorumdem martyrum celebraretur, ex quo ibidem sepulti nomen iisdem sacris cryptis, et supra illas fundatis ecclesiis, sive oratoriis, dederunt. In praecedenti opusculo septimi, vel octavi saeculi delibata ea tantum fuerant ab anonymo in suo Itinerario. Hic vero diligentius 127.0375B| perquisita, et enumerata cum legantur ab auctore undecimi saeculi, valere plurimum censui ad Anastasii Vitas illustrandas, in quibus utramque paginam frequenter implent indicatio coemeteriorum, ubi pontifices sepeliebantur, et reparationes, ac donaria a successoribus continenter oblata, ad Dei cultum in his sacris arenariis, aut in ecclesiis super ea constructis, decenter administrandum. Juxta numerum portarum Urbis ac viarum procedit etiam Villelmus iste in suo Itinerario: cui nullae propemodum notae adhibendae sunt; cum perspicue satis exponat et ordinate sententiam suam. Quare illius verba tantummodo transcribenda curavi ex folio 134 editionis Francofurtensis anno 1601 impressae. Haec autem sunt:

127.0375C| « Sed ne quid honori desit, adjiciam et portarum numerum, et multitudinem sacrorum cinerum: et ne aliquis obscuritate verborum causetur se a cognitione rerum rejici, erit sermo quotidianus, et levis.

Prima porta Cornelia, quae modo dicitur porta sancti Petri, et via Cornelia. Juxta eam ecclesia beati Petri sita est, in qua corpus ejus jacet, auro et argento, et lapidibus parata, et nullus hominum scit numerum martyrum qui in eadem ecclesia pausant. In eadem via est ecclesia altera, in qua requiescunt sanctae virgines Rufina et Secunda. In tertia sunt Marius, et Martha, et Audifax et Abacuc filii eorum

Secunda porta Flaminea, quae modo appellatur 127.0375D| sancti Valentini, et Flaminea via, et cum ad pontem Molbium [Milvium] pervenit, vocatur via Ravennana, quia ad Ravennam ducit. Ibi in primo 127.0376A| milliario foris sanctus Valentinus in sua ecclesia requiescit.

Tertia porta Portiniana [ al., Porciniana] et via eodem modo appellata, sed cum pervenit ad Salariam, nomen perdit, et ibi prope in eo loco qui dicitur Cucumeris, requiescunt martyres Festus, Joannes, Liberalis, Diogenes, Blastus, Lucina, et in uno sepulcro 240 [ al., 260] et in altero 30.

Quarta porta, et via Salaria, quae modo sancti Silvestri dicitur. Ibi juxta viam sanctus Hermes requiescit, et sancta Vasella, et Prothus, et Jacinctus, Maximilianus, Herculanus, Crispus: et in altero loco prope requiescunt sancti martyres Pamphilus, et Quirinus septuaginta gradibus in imo terrae. Deinde basilica sanctae Felicitatis, ubi quiescit illa, et Silanus 127.0376B| filius ejus, et non longe Bonifacius martyr. Ibidem in altera ecclesia sunt Crisantus, et Daria, et Saturninus, et Maurus, et Jason, et mater illorum Hilaria, et alii innumerabiles. Et in altera basilica sanctus Alexander, Vitalis, Martialis, filii sanctae Felicitatis. Et sanctae septem virgines, Saturnina, Hilarina, Dominanda [ al., Dunanda], Rogantina, Serotina, Paulina, Donata. Deinde basilica sancti Silvestri, ubi jacet marmoreo tumulo coopertus, et martyres Coelestinus, Philippus, et Felix, et ibidem martyres 365 in uno sepulcro requiescunt; et prope Paulus, et Crescentianus, Prisca, et Demetrius, Praxides [ al., Praxedis], Potentiana pausant.

Quinta porta Numentana. Ibi sanctus Nicomedes presbyter, et martyr: itemque via eodem modo 127.0376C| dicitur. Juxta viam sanctae Agnetis, et ecclesia et corpus, in altera ecclesia sancta Emerentiana, et martyres Alexander, Felix, Papias, in septimo milliario ejusdem viae sanctus papa Alexander cum Eventio et Theodolo pausant.

Sexta porta et via Tiburtina, quae modo dicitur Sancti Laurentii, juxta hanc viam jacet S. Laurentius in sua ecclesia, et Habundius martyr. Et ibi prope in altera ecclesia pausant hi martyres Ciriaca, Romanus, Justinus, Crescentianus; et ibi non longe basilica sancti Hippolyti, ubi ipse cum familia sua pausant, id est decem et octo. Et ibi requiescunt beata Trifena uxor Decii, et filia ejus Cirilla, et Concordia nutrix ejus. Et in altera parte viae ejus est ecclesia Agapiti martyris.

127.0376D| Septima porta modo Major, olim Sirucrana [ al., Syracusana] dicebatur, et via Lavicana dicitur, quae ad beatam Helenam tendit. Ibi sunt prope Petrus, 127.0377A| Marcellinus, Tiburtius, Geminus, Gorgonius, et quadraginta milites, et alii innumerabiles: et non longe sancti quatuor Coronati.

Octava porta sancti Joannis, quae apud antiquos Asseranica [ al., Assenarica] dicebatur.

Nona porta Metrosa dicitur. et coram istis ambabus via Latina jacet.

 Decima porta, et via Latina dicitur. Juxta eam requiescunt in una ecclesia martyres Gordianus, et Epimacus, Sulpicius Servilianus, Quintinus, Quartus, Sophia, Tryphenus; et ibi prope in alio loco Tertullinus, et non longe ecclesia beatae Eugeniae, in qua jacet et Claudia mater ejus, et Stephanus papa cum clero suo numero decem et novem, et Nemesius diaconus.

127.0377B| Undecima porta, et via dicitur Appia. Ibi requieverunt sanctus Sebastianus, et Quirinus, et olim requiescunt apostolorum corpora. Et paulo propius Romam sunt martyres Januarius, Urbanus, Xenon, Quirinus, Agapetus, Felicissimus. Et in altera ecclesia Tiburtius, Valerianus, Maximus; et ibi reconditi sunt Stephanus, Sixtus, Zefferinus, Eusebius, Melchiades, Marcellus, Eutichianus, Dionysius, Antheros, Pontianus, Lucianus papa, Optatus, Julianus, Calocerus, Parthenius, Tharsicius, Politanus [ al., Policamus] martyres. Ibidem ecclesia sancti Cornelii, et corpus. Et in altera ecclesia sancta Sotheris, et non longe pausant martyres Hippolytus, Adrianus, Eusebius, Maria, Martha, Paulina, Valeria, Marcellus, et prope papa Marcus in sua ecclesia. 127.0377C| Inter viam Appiam, et viam Ostiensem est via Ardeatina, ubi sunt Marcus, et Marcellianus, et ibi jacet Damasus papa in sua ecclesia. Et non longe sancta Petronilla, et Nereus et Achilleus, et alii plures.

Duodecima porta, et via Ostensa [ al., Ostiensis] dicitur, modo porta S. Pauli vocatur, quia juxta eam requiescit in ecclesia sua. Ibidemque Timotheus martyr: et non longe in ecclesia sanctae Theclae sunt martyres Felix, et Adauctus, et Nemesius. In aqua Salina est caput Anastasii martyris.

Tertiadecima porta Portuensis dicitur et via. Ibi prope in ecclesia sunt martyres Felix, Alexander, Abdon, et Sennes, Symeon, Anastasius, Polion, Vincentius, Milex, Candida et Innocentia.

127.0377D| Quartadecima porta, et via Aurelia, quae modo porta sancti Pancratii dicitur, quod juxta eam requiescit in sua ecclesia, et alii martyres Paulinus, Arthemius, sancta Sapientia cum tribus filiabus, Fide, Spe, Charitate. In altera ecclesia Processus, et Martinianus, et in tertia, Felices duo, et in quarta Calixtus, et Calepodius, et in quinta sanctus Basilides. Duodecimo intra urbem milliario in monte Coelio sunt martyres Joannes, Joannes et Paulus, et in sua domo, quae facta est ecclesia post eorum martyrium, et Crespinus, et Crespinianus, et sancta Benedicta. In eodem monte est ecclesia sancti Stephani protomartyris, et ibi reconditi sunt martyres Primus, et Felicianus, in monte Aventino sanctus 127.0378A| Bonifacius, et in monte Nola sancta Tatiana pausat. »

(no apparatus)