There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

Magnificis, Nobilissimis, Amplissimis, atque Prudentissimis Viris,

Dnn. CONSULIBUS ET SENATORIBUS Reip. Hamburgensis,

Dnn. ac Fautoribus meis honorandis, salutem & observantiam.

Magnifici, Nobilissimi, atque Consultissimi Viri,

Quod diversorum Regnorum atque Rerumpublicarum Descriptiones magnum praebeant tam in formanda quàm regenda Societate usum, praestantissimi quique Politici consentiunt. Etsi enim etiam propter iucunditatem & animi recreationem à multis legantur, tamen insignis illa, quam dixi, utilitas praecipuè studium hoc commendat. Adeò hic verum est illud Terentianum: Periculum ex aliis facere, tibi quod ea usu siet, cautum est. Huic autem parti Politicae magna est cum Geographia consuetudo & familiaritas. Etenim qui terrarum topographias, situm atque connexum ignorant, illi regnorum descriptiones neq; apte & iucunde describere, neq; descriptas feliciter apprehendere possunt: Et qui regionum tantùm situm proponunt sine gentium conditione, illi plerunque somnolentos reddunt auditores vel lectores: Haec causa est, quod Mathematici, ubi in Geographia occupati sunt in regionum situ terminisque explicandis, multa soleant adiungere de populorum ritibus & Republica. Ego quoque qui hactenus magnam temporis partem Mathematico studio tribui, cum aliquando de Regno Iaponiae tractarem, inveni apud diversos Scriptores multa de eo annotata. Quae cum colligerem, animadverti, à nemine hactenus illud regnum integrè descriptum esse. Itaque ea in ordinem redigere atque in certa capitula distribuere, ut in lucem darem, incepi. Vestro autem Nomini hoc opusculum dedicare volui non tantùm eam ob causam, quod Vos omnis eruditionis Moecenates esse cognoverim, sed ideò praecipuè, quod in Vestro Gymnasio prima Philosophiae, inprimis Mathesis atque Physicae fundamenta iecerim. Itaque aequum existimavi, ut meam erga Vos gratitudinem testarer hoc libello, qui primus ex meis scriptis prodit, post se trahens alia non pauca. Accipite itaque Viri Magnifici, Nobilissimi, serenâ fronte primum hunc meorum studiorum fructum, atque eo, quo erga omnes liberalium artium cultores uti consuevictis favore, me quoque dignum iudicate. Valete. Dabam Amstelodami Calendis Iulii, Anno mdcxlix.

Vestrae Amplitud. Addictissimus

Bernhardus Varenius, Medic. Doctor.