Descriptio Regni Iaponiae/8.
De Caesaris Arce Iedo, & aliis.
Multae sunt Caesaris Iaponici arces non minus amplae quàm firmae, ut Quana, Ivvatsukii Matziamma, &c. multa quoque palatia & castella, quorum inter Iedo & Meaco urbes, distantiâ centum & viginti quinque milliarium, numerantur viginti. Inter arces pulcherrima censetur Iedo, & post hanc Osacka. Sedes & aula Caesaris hodie est in Iedo, cum olim esset Meaci, quae causa est, quod in Maffeo & epistolis Indicis crebra fiat mentio Meaci, nulla arcis Iedo.
Magnitudinem illius ex circuitu licet colligere, quandoquidem ille ad minimum sequimilliare habet.
Tribus cingitur fossis totidemque iuxta eas spatiosi sunt ambitus: profunditas fossarum egregia, ab imo lapidei muri in utraque facie educti qui filice permedium dissecto constant, foras spectante superficie planâ, & vacuis minori lapide & argilla expletis. Varii autem & diversae formae procurrentes hinc fossarum inde anguli.
Etenim primus sive intimus ambitus cuspidem sui hinc inde aquâ comitante immittit in secundi cavitates, secundus in tertium, tertius vicissim in secundum, ita ut propter tam varios operum ductus & commixtiones difficile sit distinctam eius ideam memoriâ retinere. Trecentorum circiter passuum spatio per octo vel novem transitur portas, quibus interceptae viae non directim sed ad normam una alteri sitae sunt, modò ad dextram modò ad sinistram deflectentes. Inter binas quasque portas primò magna se offert planities, post illam per lapideos gradus superanda sunt quaedam acclivia opera cum altis moenibus extructa, his relictis perveniunt ad alia loca plana, in quibus aliquot militum legiones iuxta aciei formam possint necessitate ita exigente, collocari. Ex uno ambitu in alterum multi super fossam strati sunt pontes: platearum in hisce ambitibus maxima latitudo ita ut verè plateae nomen iis competat: in illis utraque regione splendida & ampla magnatum palatia conspiciuntur. Ingressus in arcem duo, Portae ligneae sunt, ab utraque parte, ferreis laminis crassitudine pollicis, decussatim & craticularum in modum sibi invicem obviantibus obductae: super illas magna extructa est domus, in qua ducenti vel etiam trecenti milites disponi possent. Primus sive intimus ambitus complectitur Caesaris palatium amplum & in varias habitationes divisum, domosque uxorum: arboreta ab arte naturam aemulante profecta inibi non pauca, ut etiam piscinae, amnes, horti, stadia: Oeci, Conclavia, caenacula, inibi multa, omnia incredibili pretiosorum catastromatum & aulaearum sericarum immixto auro argentoque splendentium ferie exornata. Ante hoc palatium in planitie theatrum conspicitur comoediis & ludis agendis dicatum.
Qui inter intimam mediamque fossam est ambitus, is consanguineorum Caesaris & Consiliariorum habet palatia. In tertio ambitu, qui primus est introeuntibus Regum & praecipuorum Principum Iaponiae sunt aedes, magnificae & splendidissimae, auro obductae. Extra tertium ambitum Satraparum & minorum Dynastarum domos videbis, pro divitiis opibusque habitantium singulas exornatas. Sanè, cum omnium ferè horum aedificiorum tecta auro sint obducta, inde fit, ut si à longinquo arcem hanc aspicias, montem aureum te videre existimes. Proceres quoque tam supremi quàm infimi ordinis omni opera annituntur, ut in exornatione arcis splendidisque aedibus alter alteri palmam praeripiat, atque hoc modo Caesaris favorem prae aliis sibi conciliet: unde saepius aliam atque aliam formam suis aedibus inducunt. In hisce educantur illi filii, qui haeredes esse debent paternarum ditionum, ut praeced. cap. dixi: & dimidia Procerum pars alternatim per unum semestre aulae Caesaris adesse tenentur & ipsi tunc in aedibus illis habitant: quae causa est, quod urbs haec Magnatibus & Dynastis, qui magno cum Nobilium satellitumque numero incedunt, semper plena sit, & plateae non rarò angustae nimis ad concedendum liberum incessum. Haec de arce Iedo sufficiant dicta: Eius in epistolis Iesuitarum nulla fit mentio, quia illo tempore nondum fuit exstructa, sed à Taikone circa initium huius seculi. Eius enim hoc est molimen.
Praeter illas, quas satis iam multas Caesar habet arces, non rarò novas exstrui curat.
Anno CIƆ D CXXXVI. Exipsius mandato amplum aedificium in regione Nicko, quatuor dierum itinere ab arce Iedo, suscitatum est, nimirum ad Caesaris defuncti anno XXXI, parentis eius sepulturam.
In illius templo antico suspensa est cuprea, ut vocant, corona, lychnuchos multos gestans, quam Societas Belgica Indiae Orientalis Caesari tunc forte donaverat. Addita est arx cum duplici fossa & moenibus ex saxo, spatiosa & satis munita, intus splendidas habens aulas. In hac multa millia hominum laborârunt, varii artifices, aurifabri, pictores, aerarii, fabri, lapicidae aliique ad hoc negotium qui requiruntur, quibus omnibus & singulis certum ad operis perfectionem tempus à Caesare nullis sumtibus parcente constitutum & praefixum fuit. Cumque talis sit structura, ut vulgari hominum supputatione, similiumque operum exemplo ad minimum, triennium ad aedificationem postulare videatur, perfecta tamen & absoluta est spatio quinque mensium.
Iacet procul à finibus regni, loco mediterraneo, ubi nulla arcis necessitas: nullum verò alium in finem extructa, quàm ut Caesari Mausoleum patris visitaturo & solennibus ritibus veneraturo hospitium duorum dierum praeberet.
Aliquando Caesar proceribus regni, qui apud aulam eius tunc sunt, castella propriis ipsorum sumtibus excitandi, amplificandi, fossas ducendi & similium curam demandat, unicuique pro opibus & divitis assignatâ certâ portione operis faciendi secundum longitudinem, latitudinem & profunditatem. Illico hi aliquot millia operariorum omnis generis conducunt, pecunias & varia ad opus necessaria advehi & coëmi curant, quantum quisque ad portionem iniunctam necessarium existimaverit. Cum admiratione tunc ibi videas, quàm industrii & impigri sint singuli in curando opere, nullâ habitâ ratione grandium sumtuum certantes inter se invicem; alter alterum celeritate praevenire.