Descriptio Regni Iaponiae/3.
De Origine incolarum Iaponiae.
Ex quibus regionibus vel Terra Continenti in Insulas Iaponiae populi migrârint, (omnium enim Insularum incolae à Continenti aliqua egressi sunt) de eo nihil annotatum invenio, exceptis paucis, quae Hagenerus in Notis ad Caronium habet & quae Linschotius in suo Itinerario. Accepi, inquit Hagenerus, à fide dignis hominibus, quod Iaponenses hi ex China, terra Continenti fuerint eiecti in exilium, & in has Insulas missi, incolis eas impleverint. Cum enim multi Magnates Chinae contra Caesarem conspirâssent, detecta conspiratione quidam capiebantur & capite mulctabantur. Comperto autem, quod permulti eius criminis participes essent (Linschotius non ob eorum multitudinem, sed quod alii Chinenses Proceres, qui damnatis sanguine iunctierant apud Caesarem intercesserint, mutatam mortis sententiam perhibet) expulerunt eos in proximas Insulas: quidam aufugerunt, & in fertiles hosce fundos (Iaponis, quae tunc nullos alebat incolas) consederunt. Ut autem originem suam, quam à Chinensibus ducebant, occultarent, cum ignominiae sibi posterisque fore censerent, quod ob crimina ex China eiecti essent, instituerunt mutationum omnium ferè Chinensium morum & rituum, assumentes aliud vestium genus, alias caeremonias, alium sermonem & Scripturam. Chinenses longis sunt crinibus, quos nunquam tondent, sed accuratè comtos & in verticem coactos illaqueant, & oblongum ex argento aliave materiâ clavum in laqueum inserunt: Iaponenses novaculâ radunt synciput, & paulùm ultra aurium regionem, relictos in occipitio capillos colligant in cervice alba taenia (quam ex chartâ contorta faciunt) ita ut ad longitudinem articuli unius de pollice extent, atque ita partem resecant. Chinenses, cum sese invicem salutant, erecto stant corpore, manusque alterius alter tangit: Iaponenses corpore valdè inclinato & ferè natibus terrae infidentes salutationem peragunt. Chinenses barbam alunt; Iaponenses mentum penitus depilant. Haec Hagenerus. Linschotius plura addit dicens: Eam ob causam inter Iaponios & Chinenses capitalia foventur & vigent odia, afficiuntque se invicem iniuriis, quibus possunt maximis usque in hunc diem.
Saepissime Iaponii traiecerunt in Chinam infesto animo & maritima longe latéque depraedati sunt, ferroque & igne devastârunt. Et quò magis hoc odium ad posteritatem propagaretur, ritus & caeremonias omnino contrarias Chinensibus usurpârunt, quas omnes enumerare nimis longum foret, paucas tantùm afferam. Chinenses sibi invicem obviam facti salutandi officium capite & manibus praestant: sed Iaponii calceos à pedibus excutiunt. Chinenses assurgunt illis, quibus honorem exhiberi volunt: Iaponii in terram resident, decori grandi ducentes, si quis erecto corpore consistat in hoc officii genere. Sicut aliae gentes pallium iniiciunt humeris, prodituri; ita Iaponii illud domi gestant, deponunt, ubi prodeundum est. Aliis gentibus dentes & capilli albicantes probantur: Iaponii eos valde adversantur & nigerrimos habere student; & nigrum colorem laetitiae signum ducunt, album tristitiae. Faeminas prodeuntes praecedunt ancillae & filiae, sequuntur servi. Eaedem foeminae cum praegnantes sunt, fasciis arctè cingunt & stringunt ventrem ita ut disrumpi videantur, sed ubi non habent in utero, libero ventre incedunt, aiuntque experientiâ se edoctos, quod haud feliciter pariant, nisi ita egerint. Post enixum foetum matri paucus praebetur cibus: infans frigidâ abluitur. Haec ex Linschotio. In Hageneri verbis quaedam sunt, quae cum Maffeo non consentiunt. Etenim hic de salutationis ritu Chinensium ita refert: Salutandi ritus inter plebeios eiusmodi: Laevam in pugnum compressam obtegunt dextra, ambas deinde pectori saepius admovent, & simul accommodato ad gestum sermone demonstrant, amicum sibi conditum haerere in medullis. At primores brachiis arcuatim extensis, ac digitis utriusque manus implexis, ident idem sese ad terram submittunt: certantque verborum officiis inter se, uter posterior alterius honoris causa quiescat.
Praeterea, idem Maffeus tam Chinensibus, quàm Iaponensibus attribuit modicam barbam, & in Epist. Ind. pag. 257. haud obscurè idem ponitur de Iaponensibus. Sed hic magis credo Hagenero, qui diu inibi commoratus est.
Verum nihilominus est, quod in permultis aliis rebus duae hae nationes sequantur diversas consuetudines. Nec ideo tamen dubitandum existimo, ex China tam in Coream quàm in Iaponiae insulas Coloniam venisse, cum nulla reperiatur continens, quae illis vicinior sit: sed an ob eam causam, quam Hagenerus affert, id contigerit, non ausim affirmare.
Nec illud, quod Xaverius refert pro certo receperim: Iaponiam sexcentesimo abhinc anno (fuit autem Xaverius ibi prioris seculi medio) incoli coeptam. Confirmat autem hoc ea, quae ex Hagenero attulimus. Vid. vitam Xaverii p. 352.