There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

CAP. XXVII.

De Moneta.

Nummum multis abhinc seculis à prudentibus Rerumpublicarum administratoribus introductum esse ad commodiorem & paucioribus controversiis obnoxiam mercaturam, vitaeque communis usum, nemini arbitror ignotum esse. Unde videmus, in omnibus regnis, ubi quaedam Reipubl. forma est, monetae curam haberi à supremo Magistratu. Quemadmodum itaque apud nos; ita quoque in Iaponia tria metallorum genera monetae cudendae materiam praebent, nempe aurum, argentum, & cuprum seu aes. Aurea triplici est differentia, quarum magnitudo, valor, auri puritas discrepant. Quae pondus maximum habet, illa aequat valore quadraginta octo tailas, ut vocant, quarum una aestimatur quinquaginta septem stuferis Belgicis, hoc est, imperiali & septem insuper quinquagesimis partibus eius. Itaque monetae huius aureae nummus aequiponderans sex nummis Hispanicis, quos Reales appellant, valet quinquaginta quatuor Imperialibus, triginta sex stuferis. Minimus nummus aureus (cuius ordinis decem aequiponderant quinque Realibus) aequivalet uni tailae & sextae eius parti, nempe Imperiali cum triente ferè. Qui verò medio inter hos loco est aureus nummus, illi tailae sesquisex attribuuntur, pondu autem talium decem nummorum aequat nummorum realium sesquisex pondus. Atque ita aurea moneta se habet apud Iaponenses. Ex argento sine accurato ponderis examine fundunt laminas aequales ad opinionem seu coniecturam. Harum tot sumunt, ut quinquaginta tailis aequiponderent exactè, easque involvunt charta molliuscula, ac ita in unum fasciculum collectas sibi mutuo tradunt ementes vel soventes, ut non tam moneta, quàm argentum ad libram expensum dici mereatur. Minorem quoque argentearum laminularum speciem habent, quarum, ut priorum certum numerum fasciculis comprehendunt: ita ut eorum aliqui uno asse Belgico, alii pluribus usque ad denarium numerum aequiponderent. Ante aliquot lustra usurpabant minimam nummorum formam, ex argento fusam, dictam Casiens sive Caxas velis dicere (hoc genus in omnibus Indiae adiacentibus Insulis reperitur & frequentissima in usu communi est, variae autem eius tum in diversis, tum in eisdem regnis species sunt) quarum mille faciebant octo asses Belgicos, vel plures usque ad viginti sex.

Caeterùm cum propter magnam eorum multitudinem & varietatem infinitae fraudes ab avaris in eis fierent, Caesar Coubosamma eas abrogavit & quaestoribus suis mandavit, ut reciperent à subditis & colligerent omnes tales obolos, solverentque pretium aequivalens, imò maius aliâ monetâ. Substituit autem pro eis cupreos obolos sive Caxas, qui iam in rebus minoris pretii emendis adhibentur, non minus ac priores argentei, sed non ita obnoxii fraudibus.

Atque hae monetae, nullae aliae, totâ Iaponia in omnibus provinciis usurpantur, quemadmodum etiam una eademque in omnibus locis est mensurarum tam liquidarum rerum quàm aridarum magnitudo.