Descriptio Regni Iaponiae/26.
De Mercatura.
Negotiatorum magnus est numerus in omnibus Iaponiae provinciis, quorum non pauci opulentas possident divitias, plerique tamen in re satis tenui sunt, cum propter multitudinem alii aliis lucrum praeripiant vel corrumpant. In Sacaio tamen urbe, quae totius non tantùm Iaponiae sed & totius Orientis habetur ditissima, mercatorum infimi ordinis opes ad triginta millia florenorum ascendere legimus in Navigatione Oliverii. Exercent mercaturam vel cum indigenis vel cum peregrinis, qui istuc navibus merces vehunt & avehunt: olim quidem, imò ante viginti adhuc annos, tertio quoque negotiandi modo utebantur, nempè ut ipsi in alias terras navigarent mercaturae causâ, qui sanè modus quanto plus ad lucrum faciat, quàm priores duo, nôrunt harum rerum periti: sed hodie iste modo non licet illis uti, cùm Caesar omnem navigationem in alia regna subditis suis interdixerit. In Chinam soliti sunt frequentes quondam naves mittere, fuitque inter Chinae & Laponiae Caesares amicitia certis foederis legibus confirmata, ita ut singulis annis alter ad alterum Legatos mitteret honoris foederisque renovandi gratiâ. Erant tunc temporis in China multi Iaponii, & magna eorum pars sedes atque habitationes inibi fixerant. Hi aliquando, ut sunt audaci & feroci animo, excitati tumultus occasione totam aliquam urbem devastârunt nec spoliasse contenti, uxores insuper virginesque stuprârunt, reliquos incolas indignis modis tractârunt. Chinenses tam petulanti & nefario Iaponensium facinore irritati, factâ congregatione omnes illius sceleris participes, paucis fugâ elapsis, occiderunt. Caesar Chinae audito quod Iaponenses tam pauci, (factâ cum incolis regni, in quo vivebant, comparatione) tantum facinus ausi essent & valuissent patrare, vehementer excanduit, totique regno ab illis periculum creari posse existimavit. Ad praecavendum itaque, ne in posterum similia vel maiora attentarent, omnes Iaponenses regno suo eiecit & in perpetuum abstinere illo iussit. Atque ut huius interdicti memoria eò diutius maneret animisque hominum firmiùs haereret, magnam lapideam columnam erigi & in hac aureis literis, ut meliùs legeretur, Iaponensium excommunicationem eiusque causam caelari iussit. Edictum quoque promulgavit sub poena mortis, ne quis Chinensium in Iaponiam navigaret: quod tamen paucis elapsis annis gens lucti cupidissima non observavit, nempe in alia loca se ituros simulant & praetexunt, clam autem Iaponiam petunt. Caesar tamen Iaponiae par pari non retulit, sed Chinensibus liberum in suas ditiones aditum usque in hunc diem concessit, perpendens, quod Iaponenses temerario & iniquo facinore Interdicti à Chinensi Caesare profecti causam dederint. Exclusi ex China Iaponenses instituerunt navigationes ad Taiovan, ubi à Chinensibus merces accipiebant, suisque permutabant, argento praecipuè, cui Chinenses supra omnium aliarum gentium cupiditatem inhiant: sed Caesar Chinae re compertâ prohibuit subditis suis illuc loci ire; itaque Iaponenses hanc etiam navigationem tunc omittere sunt coacti. Ipse quoque Iaponiae Caesar subditos suos navigatione in alias terras abstinere iussit. Caeterùm aliquot elapsis seculis iterum illam ad Taiovan viam tentârunt & à Caesare suo impetrârunt potestatem liberè navigandi ad Touckien, Cambodiam, Siam, Taiovan, ac pro hisce locis datae sunt literae tuti itineris, quibus etiam continebatur, quomodo in illis locis se gerere deceret, ne quid eiusmodi, quale in China factum fuerat, denuo committerent. Atque huc referenda sunt verba Xaverii (nam illius seculo circiter haec contigerunt) quae in epist. p. 218. invenio haec: Iaponiis in Sinas sine ullo iniuriae ab indigenis metu aditus patere dicitur, acceptâ fide publicâ Regis Iaponi, cuius secundâ voluntate speramus nos, si Deo cordi erit, usuros. Rex enim Iaponiae amicus est Sinarum Regis, & amicitiae causa eiusdem annulum ac signum secum habere fertur, ut Iaponibus in Sinas proficiscentibus fidem publicam regio obsignatam annulo tradat. Caeterùm cum iam aliquo tempore hac navigatione usi essent, Caesar ante annos viginti circiter certis motus rationibus literas illas tuti itineris irritas esse iussit vel ad se recepit, omnibus subditis mandans, ne in alias terras extra Iaponiam vela facerent. Causae praecipuae esse putantur: 1. quod videret, Iaponenses suos iniuriis abstinere vix posse, cum ante paucos annos in regno Siam prehensum ingenti flagitio Regem coëgissent facere, quae ipsi postulabant, & similia in Gubernatore Taiovan patraverant. 2. ne arma ex suis insulis in alias regiones avehantur, cum tota Oriente ea maximè omnium celebrentur, & omnibus aliis praestent, illisque freti Iaponenses nihil ab exteris sibi timere necessum habeant. Exemplum dedimus capite de militia. 3. Tertia, eaque praecipua vel sola potius causa fertur esse, ne Iaponenses in alia regna profeci Christianam religionem recipiant, eamque in Iaponiam redeuntes propagare studeant. Quàm crudeliter enim & quanto conatu Christianismum introductum exstirpaverint, & hodienum arceant, omnique prudentiâ caveant, ne denuò irrepat, dicemus libro secundo. A viginti itaque retro annis circiter usque in hunc diem Iaponenses sua inclusi terra exterorum mercatorum adventum praestolantur, in alias autem regiones navigare illis haud licet per Caesaris edictum. Non paucae tamen naves Iaponicae (iuncos vucant) hinc inde in Insulis Indiae conspiciuntur Caesaris mandato illudentes. Vel enim Inspectores corrumpunt vel illis clam vela faciunt: multi verò piraticam exercentes, portus in adiacentibus Insulis habent. Qui autem ex aliis regnis in Iaponiam navigârunt sunt. 1. Chinenses. Hi enim à multis seculis naves istuc miserunt. Iam autem Tartaro Chinam maxima ex parte obtinente Chinenses illam navigationem omittunt, quod & ante Tartarorum irruptionem ferè fecerant, cum Belgae ipsis mare infestum redderent. 2. Siamenses & Cambodienses unam vel alteram navem singulis annis solebant illuc mittere, sed illi quoque omiserunt, cum Europaei lucrum praeriperent. 3. Lusitani primi ex Europaeis anno CIƆ D XLII Iaponiam delati sunt, (ut cap. I. dictum est) & sequentibus annis negotiandi causâ navibus eam frequentârunt, ut etiam Hispani Castiliani, qui ex Philippinis Insulis istuc venêre, cum Lusitaniae Imperium ad Hispanum devolveretur: inprimis autem incolae urbis Macao (quam unicam in China Lusitani habent coloniam, clam Caesare Chinae, ut in navigatione quadam Belgica lego) postquam Iaponicum argentum oculos ipsorum feriit, magnâ industriâ mercaturam istic loci exercuerunt, nec minori lucro. Etenim cum antea pauperes essent, Iaponiis commerciis magnas divitias opesque sibi comparârunt, ita ut splendidissima exstruerent aedificia atque in omnium rerum abundantia ac voluptate vitam agerent. Iidem Lusitani & Hispani, sicut in omnibus aliis, quas adierunt, terris; ita quoq; hic, non contenti mercaturâ, Christianam religionem introduxerunt, atque hoc tanquam medio, ut quidam aiunt, dominationem quandam vel Imperium sibi vindicare attentârunt. Id sive verum, sive falsum sit, certè Iaponensium Caesari delatum causa fuit, ut anno CIƆ DC XXXVI tam Lusitani quàm Hispani omnes cum uxoribus & liberis expellerentur (cum persecutio saeva iam multos annos obtinuisset, ut secundo libro dicetur) eisque in perpetuum aditus prohiberetur, cum iam antea praecedentibus annis castellum eorum dirutum, naves aliquot magnae, quas vocant Galeones, vi expugnatae, trucidatis omnibus Lusitanis, qui praesenti tamen animo se defenderant contra Iaponensium multitudinem, & cruentam illis victoriam reliquerant. De religione Christiana quid actum sit, dicetur libro sequenti.
Caeterùm Lusitani Macaoenses illecti lucro mercaturae Iaponicae, quod praeteritis annis gustârant, etsi tam grandi damno & contumelia à Iaponensibus essent affecti, semel tamen atque iterum minoris formae naves istuc miserunt, sed nullo successu. Unde etiam factum ut urbis Macao splendor contabuerit, & magna pars incolarum, inprimis opulentorum eam deseruerit.
Etenim anno trigesimo septimo huius seculi duae naves maiores formae, quas Galeones vocant, à Lusitanis venêre in Iaponiam, contra omnem hostilem vim tam armis quàm militibus egregiè instructae. Petiêre, ut negotiandi tantùm potestas redderetur: Iaponenses responderunt, si facerent sicut Hollandi (id mox dicemus) datum iri quod peterent, aliâ verò conditione nequaquam. Id Lusitani, minus sibi honestum fore rati recusârunt: ne quid autem Iaponenses timere necessum haberent, promiserunt se in terram descendere nolle, sed in navibus permanere atque in tabulatis seu foris merces suas velle exponere; venirent modò Iaponenses, inspectisque mercibus argumentum permutarent: Hoc quoque denegatum est. Itaque cum iam à Novembri mense usque in Februarium sequentis anni naves frustra in statione istic stetissent inspectantibus Hollandis, neque Iaponenses impetum in illas facere auderent, etsi singulis diebus id futurum putaretur, abierunt nullâ re impetratâ. Anno deinde trigesimo nono duae liburnicae, (una è Macao, altera è Goa solverat) appulêre: ambae à Iaponensibus denegatâ mercaturâ combustae sunt. Hinc itaque abstinent Lusitani hac navigatione & commerciis Iaponensibus. 4. Angli, quemadmodum alias regiones ita quoque hanc medii inter Hispanos & Belgas adiêre, initio circiter huius seculi: sed propter magnos navigationis sumtus, periculosum mare, & parvum inde reportatum lucrum paulatim omiserunt. Est enim sex centis milliaribus ab Iava, (neque enim ex Anglia continuo cursu illuc itur) remota Iaponia: mare tum scopulis tum procellis & tempestatibus infame, ita ut quolibet anno quatuor vel quinque naves Societas Belgica illo itinere naufragio amittat: Praeterea XX menses illud iter & reditus postulant: unde in nautas magnos sumtus. Et Xaverius in epist. tempestates illius maris incredibiles esse scribit, ita ut praeclarè cum naviculariis agi videatur, si alternae naves Iaponicum teneant cursum. Idem ferè Maffeus habet. 5. Postremi ex Europaeis venêre istuc Belgae anno decimo circiter huius seculi, atque hi, reliquis omnibus semotis soli iam commercia exercent non sine magno lucro, quod tamen imminutum non parum est, cum non eâ, quâ in prioribus annis, libertate negotiandi fruantur.
Eâ autem conditione hodie & à multis retro annis admittuntur, ut postquam naves appulerunt non tantùm omnia ad explosionem tormentorum bellicorum necessaria instrumenta sed etiam gubernacula navium, Commissariis & Praefectis Caesaris Iaponici tradere teneantur, omnes praeterea libros, si quos secum adduxerunt, arcas quoque & cistas, iussi, reserare: abituris illa omnia redduntur. Insuper exercitiis Christianae religionis omnino abstinere debent praesentibus Iaponiis, adeò quidem ut ne manus quidem complicare ante cibum vel post assumtum audeant? si in hoc peccaverint (quale verò illud peccatum!) capitale est, imò navi mulctarentur. Etenim propter Lusitanorum conatus ita diffidunt exteris, ut etiam omnia tuta timeant, praesertim cum quid in aliis regnis tam ab illis quam à Belgis factum sit non ignorent. Atque hoc vel maximè ex eo tempore, postquam Belgae etiam in Iaponia sinistrè suspicandi causam de se dederunt. Etenim cum anno CIƆ DC XL à Caesare imetrassent potestatem exstruendi aedificii tum pro reponendis mercibus tum pro habitationibus procuratorum & mercatorum Societatis, ipsi non tantùm splendidissimam aedificarunt domum, sed etiam tali situ, & tam firmo opere, ut vel invitis Iaponensibus ibi consistere & contra eorum vim se tueri ex ea possent: scilicet ut monopolium exercere (quod rei faciundae optimum est compendium,) merciumq; pretium Iaponiis pro libitu constituere liceret.
Ad hoc autem vel inprimis opus erat tormenta bellica (Magnum Orientalium populorum terrorem, quorum quidam omnino eis destituuntur, quidam ut Chinenses & Iaponenses etsi aliqua habent, minus tamen dextrè & promtè illis uti nôrunt) in exstructa mole habere disposita: quae quidem in navibus affatim suppetebant, sed in terram exponere inspectantibus Iaponiis non audebant. Quod itaque palam non licebat, id (ut à fide dignis accepi, penes quos fides sit) clanculum & arte machinantes, xylino sericoque panno involuta tormenta sub specie mercium inducere attentarunt, (quidam iam inducta narrant.) Iaponẽses iam ex conatibus Lusitanorum cautiores facti, & quibus ipsa aedium moles & structura suspicionem movebat vel invidiam, adeo attenti ad omnia Belgarum opera erant, ut eorum consilia & machinationes facilè olfacerent. Caesar delato ad eum Belgarum molimine perquam aegrè tulit, nec diu cunctatus praefectum quendam accersit: Illi mandat, ut assumtâ militum magna cohorte ad belgas festinet, eisque imperet aedes nuper exstructas demoliri: si imperata facere recusent vel minimum causentur, omnes trucidet. Erat eo tempore Procurator Societatis Belgicae in Iaponia Caronius, qui à pueritia ferè in ea vixerat, ideoque & Iaponicae linguae & morum legumque gentis apprime gnarus erat. Is de ira & mandato Caesaris ab amicis clanculum praemonitus, accepto eô, cum resistendo nihil aliud se effecturum videret, quàm ut in perpetuum Belgae aditu Iaponiae arcerentur, respondit Praefecto praeter opinionem, Belgas Caesaris voluntati placitisque tum in omni alia re tum in praesenti obtemperare debere. Illico caeperunt Belgae magnificum hoc aedificium, quod vix dum annuo ferè labore & ingentibus sumtibus extructum erat, diruere, promtitudine admodum ipsis ingrata, quodque in multa secula duraturum speraverant opus, uno non anno superstes fuit. Causam Caesar praetexuit hanc, quod Belgarum illa moles superaret structurâ & firmitate operis omnes suas arces & palatia. Caeterùm placatus promto obsequio, concessit liberam illis negotiationem ut antea, sed diligentiori curâ illorum facta observari curavit. Iaponenses quoque ex illo tempore ferociores facti non amplius Belgis permittunt, mercium pretium augere vel imminuere pro libitu: sed ipsi potius hoc iam sibi sumunt: unde fit ut & minus lucrosum hodie sit, illud commercium ac ante illa tempora; Octo tamen circiter auri tonnas pro lucro annuo Belgis largiri dicitur, cum vel quinquaginta lucrandi spes olim esset, ut ex literis Praetoris sive Gubernatoris Generalis, quae Descriptioni Caronii adiunctae sunt, conspicere licet. Eas autem in latinum vertere non putavi operae pretium. Nangasacque urbs est, & parva Insula: ibi iam in adiacenti minori Insula, quae Kisma dicitur mercaturae suae sedem sive emporium habent, concesso ipsis aedificio, quod Lusitanorum quondam templum fuit, pro reponendis mercibus: Antequam hunc occupâssent locum, (quod anno MDXLI factum) ad Insulam Firando naves solebant appellere, ubi & portus commodus est, & mercatura feliciter administrari potest, utrumque locum & alia tenuêre olim Lusitani. 6. Denique duobus iam proximè elapsis annis Tartari quoque triginta circiter naves ex China (quam fere totam occupârunt) in Iaponiam misêre, commerciorum causa, cum antea ex Tartaria sua nunquam illud mare sulcare suscepissent.
Merces, quas peregrini (Belgae pro tempore soli) singulis annis advehunt, incolisque argento commutant, sunt varii generis: praecipuae verò, multa panni sericei, xylinique volumina, magna serici nondum texti & diversorum colorum copia: ducenties mille circiter cervinae pelles, cannabis, pannus lineus, lana rubra, vestes, argentum vivum, saccharum, aromata, vasa porcellana, ebur: praeterea raiarum exuviae, seu pelles appellare mavis, centies mille quotannis. Raiae enim in mari Indico capiuntur nostrae regioni consuetis longè maiores: caro minus edulis: cutis autem detracta exsiccatur & pro merce optima in Iaponiam avehitur. Etiam optimae notae quae sunt, illae vel sexcentis florenis singulae venduntur: praestantia autem censetur ex numero lapillorum, oculos vulgo vocant qui in cute raiarum conspiciuntur. Adhibent illas incolae ditiores ad gladiorum vaginas obducendas, atque ita eas laccâ additâ praeparant, ut egregiè niteant & obiectorum imagines non secus ac specula reddant: in his multum superbiunt.
Iaponia vero largitur & exterorum naves onerat oryzâ candidissimâ, inprimis verò argento aliisque metallis, auri non ita multum suppeditat: insuper margaritas, & corallia rubra & gemmas quasdam exhibet. Istis alliciunt ad se avaros homines.
Emporium celeberrimum totius regni est Meaco, ad quam ex omnibus reliquis provinciis & Insulis negotiatores commeant, mercesque convehunt & avehunt, atque huic labori equorum magnus numerus mancipatur, cum his regio abundet, & quidam mercatores trecentis miliaribus ab urbe Meaco remoti sint, via collibus petrisque molesta.
Dynastae, qui maritimis praesunt ditionibus, peregrinorum commercium avide appetunt & ad suas singuli provincias allicere student: quam ob causam priori seculo Lusitanis multum concessêre iuris, immunitates templorum exstructiones. Sed hodie Caesar Belgis loca assignavit, quibus naves appellere debeant, reliquis abstinere iussit.
Nullum solvunt vectigal mercatores tam pro iis quas advehunt, quàm pro eis quas avehunt mercibus.