There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

CAP. XXIV.

De Vestitu.

Ex bombycino & serico panno vestes suas conficiunt, lanei lineique panni ignota illis textrina: pellibus cervinis praeparatis, ut id quod nostrates vocant seemsledder vestes suffulciunt, estque eorum magnum pretium. Palliorum usus nec viris nec foeminis competit, cum extra aedes se proferunt: sed domi versantes illa gestant; uti etiam femoralia laxa, quae prodituri deponunt. Omnes summi aeque infimique suo quisque gladio ac pugione succincti prodeunt, etiam pueri annorum XIV, eosque tum domi tum foris gestant, (narrante Xaverio in epistolis p. 236) & ubi cubitum discedunt, è cervicali suspendunt.

Amictus ab infantia ad iuventutem sumunt varios, idque cum caeremoniis & solemni apparatu. Caeterùm qui adulti iam sunt, talarem gestant versicolorem tunicam ferè ut Poloni, sed variis florum & frondium picturis exornatam: hanc domi demittunt, prodituri autem in caligas infundunt, ad imum aequaliter laxas, easque circa renes levi subligant nodo. Tunicae amiculum superinduunt breviorem (quimonem vocant) manicis non ultra cubitos eminentibus: hasce vestes per aestatem gerunt simplices ac subtilissimo textu: per hyemem scilicet densiores ac duplices, inferto item serico tomento vel gossypino, easque, ne incommodè tumeant, perquàm artificiose perpungunt. Foeminarum stolae etsi in aliis nostratium formam similem habeant, ita tamen propter infertum gossypinum tument ut non propendeant & liberè fluctuent sicut nostratium foeminarum, sed quasi ex dura & consistente materia factae essent, immotae manent. A tenera aetate assuefiunt frigoribus & pluviis sustinendis, ideóque tam nobiles quàm ignobiles levibus utuntur vestibus, caput nunquam tegunt, etsi crinibus omnibus detonsis sint, ut in praecedentibus diximus, & regio frigida sint. Calceis, crepidisve sine obstragulo, sandaliorum instar utuntur, corneo ad extremum extrante hemicyclo, quem firmitatis causa primum inter & fecundum inserunt digitum: conficiuntur autem ex stramine vel pellibus cervinis: easque ingressuri caenationes ne catastromata coinquinent ante fores deponunt sine magno negotio.

Flabella gerunt, tum ad velandam faciem, tum ad auram colligendam, auro sericoque intertexta. Sub umbella fermè proceres aperto capite (is mos in omnibus viget Orientis regnis) in Sole pariter ac pluvia uterque sexus incedit. E coloribus festum habent nigrum atque puniceum, albus in luctu est.

De reliquis ad vestitum pertinentibus nihil reperio annotatum apud Scriptores: itaque huius capitis brevitatem compensabit sequentis prolixitas.