There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

CAP. XXIII.

De Cibo & Potu Iaponensium.

Quemadmodum in omnibus Orientis regionibus & insulis, ita quoque in Iaponia communem omnibus cibum praebet oryza, quae hîc mense Septembri metitur: in quibusdam locis triticum etiam invenitur, eiusque messis Maio mense instituitur: Siliginem, hordeumque ignorant. Oryzam autem Iaponia largitur totius Orientis praestantissimam, colore candido & in magna copia, ita ut naves multas peregrinorum eâ onerent, cum ab aliis populis avidè expetatur: huic in pretio succedit ea quae rubri est coloris: nigricans verò, cuius magna copa est in regnis Siam & Pegu, infimo censetur loco. Commune quoque Iaponiis est cum tota India & adiacentibus regionibus, quod moletrinis, quibus grana in farinam rediguntur, omnino careant, adeóque panes, ut Europaeorum fert consuetudo, non conficiant. Coquunt autem Oryzam in aqua, & quidem vel ad mollitiem tantum granorum, eaque rursus exsiccant, & vocant Oryzam siccam, vel in pultem seu offam crassam. Utranque loco nostri panis comedunt: Prior autem confectio, ubi grana integra manent, minus salubris est inassuetis, ita ut non paucis, qui ex his assuetis, ita ut non paucis, qui ex his regionibus in Indiam navigant, ventris dolores & tumores creare soleat, propterea, quod fermentatio exigua fiat eo modo, cuius vicem in altera praeparatione longa coctio & ebullitio praestat.

Torretur quoque Oryza, postquam cocta est, & in bolos compingitur. Scribit enim Maffeus, Xaveriam Iesuitam iter facientem in Iaponia habuisse in manicis, semitostae oryzae bolos, eosque vulgò vocari avela. Molae tamen manuariae in Indiam à Lusitanis introductae iam magno reperiuntur numero, & quia mancipiorum suppetit multitudo, fit ut mediocri pretio panes, quales nostri sunt, ibi quoque emi possint.

Sed & peculiaria incolarum instrumenta, quibus incolae ad separandos folliculos à granis & simul lenem emollitionem utuntur, vocant Belgae molas, cum tamen nostris molis nequaquam similes sint.

Herbis & pomis plurimi victitant, & quidem ita prosperâ valetudine ad multam usq; senectutem agunt, ut facile appareat, quàm paucis sit eadem quae alioquin est insatiabilis, natura nostra contenta: Imò triticum, pisces, poma, caeterosque arborum fructus pro delicatis cibis numerant, ut Xaverius refert.

Ex animantium genere boves, vaccas, oves, porcum, gallinas, anseres, foedasque alias domi haudquaquam alunt nec mactant Iaponii (in quibusdam provinciis capitalis poena est, si quis bovem occiderit) etsi magna eorum sit copia: sed abhorrent ab eis carnibus, sicut nos ab equina; si caro gustanda sit, ferinâ vescuntur. venatione enim delectantur inprimis: sed frequentiùs pisce cibantur, quo abundant, inprimis fluviatili trutta seu silare, & marina, seu alosa: huic honos plurimus. In navigatione tamen Belgarum duce Oliverio circa totam tellurem facta legitur. Iaponensem navem ad Philippinas Insulas tendentem petasones quoque inter alias merces habuisse. Butyrum nesciunt, olivo carent, factitio utuntur è cetis ad littus eiectis vel captis, quorum carnem quoque comedunt: Non sunt autem tam vasti hîc ceti, quàm in Atlantico mari & aliis, nec ita pinguia, cum quatuor tantum aut ad summum octo digitorum transversorum latitudinem pinguedo faciat, carnis autem maior sit quantitas. Capiuntur singulis annis trecenta circiter, & attribuitur hic proventus à Caesare dynastae alicui. In epistolis Indicis Iesuitarum ex Iaponia scriptis frequens fit mentio miseri victus incolarum, & pro delicato cibo haberi putrida piscium salsamenta, herbam quam appellant iname, item nasturtia, caepas &c. Sed haec referenda sunt devastationi totius ferè regni, quae fuit in seculo eo, quo Iesuitae ibi venerunt: etsi non negaverim, plebeios tenui satis victu sustenari etiam pacis tempore.

Cibum capientes cruribus insident super storeas, ut cap. praec. dictum est, idem quoque ministrantes mensae faciunt: humilibus ideo utuntur mensis, seu potius mensulis, cum singulae mensae unam tantum capiant patinam & novus cibus novâ apponatur mensâ: in conviviis quoque singulis convivis singulae dantur mensulae. Munditiarum, inquit Maffeus, apud eos haud minor quàm apud Sinas cura: paxillulis duobus inter edendum ita scienter utuntur, uti neque excidat quicquam, nec digitorum tersu opus sit: tenuiores ad mare praesertim, victitant herbis, oryzâ, pisce: divites ad consuetudinem Sinarum, ornant splendidè atque apparatè convivium: in singula fercula, sine linteis aut mappis mutatur sua cuique convivae mensa è cedro pinuve, palmi ferè altitudine, binum dodrantium quadro, nitidissima, lectissimisque distincta coloribus: cibi confecti in pyramidem extruuntur, auro conspersi, cupressinis ramulis ad gratiam prominentibus: nonnunquam etiam rostro pedibusque inauratis aves integrae nobilibus patinis inferuntur. Et culinatum munditiem omnibus Iaponensibus communem esse testantur epistolae p. 178. Hospitem & convivam hilarè ac libenter accipiunt: convivandi ac propinandi multas habent leges cum ritibus exquisitis; hasce cuncti diligenter observant. Atque haec de cibo. Ad potum quod spectat, aquam bibunt maxima pars calidam, frigidam pauci & rarò: usum vitis ignorant (etsi Tursellinus vineas perpaucas esse scribat, nescio quo autore) artem conficiendae cerevisiae itidem: ex oryza excoquunt liquorum, qui ipsis vini loco est eumque saccharo vel melle dulcem reddunt, sed adustum vinum refert, caputque petit, ita ut citiùs opinione inebriet; appellatur Moursack, saepius Salse. Inprimis verò ipsi non minus ac Chinenses delectantur haustibus aquae penè ferventis, insperso pulvere Tsiae. Herba est Tsia non tantùm ipsa viridis coloris, sed quemlibet etiam liquorem eo imbuens colore: in certis non omnibus crescit regionibus: eius quaedam praestantiora folia magno censentur pretio. Divites haec in urceis duarum Hollandicarum mensurarum, vel quatuor, asservant: in singulis nimirum unum vel alterum optimae speciei* iniciunt, & deinde accuratè orificium claudunt ad aëris ingressum prohibendum. Teruntur illa folia in pulverem moli simili huic, quam nostrates ad sinapi comminuendum usurpant: atque huius pulveris quantum acies cultri admittit, in aquam pene fervidam contentam fictili paterâ seu scypho eleganti quales porcellanas vocant iniiciunt & peculiari ad hoc opus instrumento commiscent, ut tota aqua viridi colore tingatur: hoc facto, sorbillando aquam calidam ebibunt. Saluberrimum hoc potionis genus & gustu suave esse dicitur, inprimis pro delendis crapulae praecedentis diei molestiis & omnibus pituitosis affectibus, & vulgus proverbio dicere solet de divitibus: Illéne sanus non sit? bibit de optima Tsia. Pulvis ipse magno pretio venit, eiusque propinationem solennes praecedunt epulae: quin etiam certae aedium partes dicantur hisce conviviis, quarum est mira mundities, nec in alios parent.

Circa eam potionem diligentissimi sunt, ac principes interdum viri suis ipsi manibus eidem temperandae ac miscendae, amicorum honoris causa dant operam. In aedium partibus huic ministerio dicatis foculus assiduè stat, cortina è ferro liquato superimposita: inde venientibus & abeuntibus amicis pocula porrigunt: hospitibus verò in digressu contemplandam etiam offerunt gazam, quae apud eos maximi sit: ea ferme sunt illius quam dixi potionis instrumenta, focus & olla cum tripode, infundibulum, figlini calices, cochlearia & vascula, tum herbae ipsi, tum pulveri qui ex ea conficitur asservando.

Sanguinem cibis miscere aversantur, nec minus à lacte abstinent, cum hoc nihil aliud, quàm sanguinem earum immutatum vel album esse dicant, quae illorum opinio à veritate non est aliena.

* Parvum fasciculum.