There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

CAPUT XIX.

De Re Militari.

Fortitudine, reiq; militaris, inprimis armorum conficiendorum peritiâ Iaponenses toto Oriente celebres sunt, & omnibus populis palmam praeripiunt, ita ut aliarum terrarum reges in Iaponensibus militibus praecipuum exercitus robur collocaverint, deinde verò metuentes sibi ab illorum audacia & superbia abdicârint. Rex enim Siamis, ut refert Schoutenius director mercaturae in illo regno nomine Societatis Belgicae, anno CIƆ IƆ C XXXVI, inter alios externos milites alebat sexcentos circiter Iaponenses milites alebat sexcentos circiter Iaponenses milites, quibus maximè confidebat ita ut hi non tantùm à Rege sed etiam finitimis populis propter fortitudinis famam magni aestimarentur: sed abeo, qui iam rerum potitur, rege, metuente ne illi aliquando sibi suisque regnum ipsum vindicare conarentur, partim necati partim regno eiecti sunt, in quod tamen postea connivente rege redierunt. Et sane cùm in omnibus ferè artibus & studiis ita videamus accidere, ut ibi magis floreant maior illis honos habetur, nihil mirum est, si Iaponenses ad rei militaris studium reliquis populis magis animentur, cùm ordo militaris apud illos multò sit honoratior, quàm mercatorum aliorumque civium, & ferè par nobilium classi, ut capit VIII diximus. Itaq; ut à teneris annis armorum studiis assuescant, duodecimo anno praecinguntur illis. Singulis regibus & dynastis assignatus est à Caesare iuxta redituum proportionem, quos in superioribus enumeravimus, cettus militum numerus, quem postulante rerum conditione & Caesare iubente in bellum ducere, illisque stipendia solvere tenentur, nempe hac conditione, ut pro mille Cockiis sive decem millibus florenis viginti pedites & duos equites alant. Dynasta in Firando, cuius iam aliquoties meminimus, fruitur annuis reditibus sexaginta millium Cockiorum, & ideo mille ducentos pedites & centum viginti equites secundum dictam conditionem alere obligatus est, quod etiam egregiè praestat, non numeratis in hoc numero servis, mancipiis, & aliis ad expeditionem necessariis hominibus.

Institutâ itaque comparatione inter pecuniae summam quam à Caesare inter regni proceres distributam esse capite XI dictum est, & inter numerum militum pro mille Cockiis, colligitur, quod ad mandatum Caesaris exercitus peditum 368000 & equitum 38000 à Regibus & Dynastis colligatur. Praeter hos alit Caesar ad 100000 pedites & 20000 equites, qui partim in arcibus ad praesidium & regni defensionem collocati sunt, partim praetorianas cohortes ad Caesaris tutelam constituunt. Insuper plerique proceres, inprimis illi qui divites possident provincias, stipendiarios duplo plures vel etiam triplo alunt, quam tenentur, cum in hoc unico potentiam & magnificentiam ostentent, certantes inter se invicem, ut tam in aula Caesaris quam in obortis bellorum tumultibus ita se gerant, ut inde nomini fama & gloria accedat.

Equites omnes cataphracti sunt: pedites verò nulla membra muniunt praeterquam caput casside. Arma equitum sunt sclopeta, hastae breves, sagitta & arcus, acinas. Sagittarios peritissimos esse scribit Xaver. p. 236. Peditum singuli acinaces duos gestant: praeter hos sclopetum, hastas longas & quas vocant Nanguinatas, Maffeus Nanguinatam interpretatur pilum auro argentóve bracteatum, falce praefixum. Porrò cum metallis abundet regio, & praecipue quidem argento & ferro, magnopere dediti sunt arti metallicae, purgando & liquando ferro ad gladios & pugiones conficiendos tam egregiâ chalybis temperaturâ, ut ferrum nostrum acie propemodum illaesâ diffindat. Sanè pugione Iaponico, qui Praetori Belgarum, Cunio, in India donatus erat, bovem medium uno ictu dissectum esse à fide dignis accepi. Mira quoque dignitas, omni ornatu remoto, nudis gladiorum laminis certorum opificum, prorsus uti nonnullae aureorum quinque circiter millibus aestimentur. Toto Oriente arma Iaponica valdè expetuntur, sed hodie à Caesare regno ea exportare vetitum est. Etenim, non ita pridem duo Chinenses, pater & filius, cruci affixi sunt, ideo quod pater arma abducere attentâsset, & quinque Iaponenses, qui illa vendiderant Chinensibus, inscii, in quem usum, capite mulctati sunt. Exteris tamen gladios & pugiones loco splendidorum donariorum mittere solent, ut supra de Cunio diximus, & in epistolis Indicis pag. 125 Iesuita Gagus ira loquitur: Bungensium rex proficiscenti mihi (id fuit anno M, D, LX.) dedit eleganti opere gladium, aureaque vaginâ in anguis formam elaborata, mittendum ad regem Lusitaniae, quem esse tenerâ adhuc aetate cognoverat, itemque praeclarum Indiae Proregi pugionem, quae omnia in Iaponem idcirco remisimus, quod tempestatis iniuria nitorem suum atque decorem amiscerant.

Neque vero Iaponica gens adeo à lucro aliena est, ut non contra Caesaris interdictum clanculum magnum armorum numerum audeat in alias terras transvehere: unde multis Indiae locis ea reperiuntur. Tormenta quoque bellica parare, iisque uti norunt, non tamen eâ dexteritate, quâ Europaei. Exercitum per quinarium numerum distinguunt: Quinque militibus unus praeest primipilus, cuius dictio audientes esse debent, qui peculiaria arma non gestat nec illos procedit sed à latere incedit. Quini tales primipili subsunt uni Praefecto, ita ut quinque manipuli turmam aliquam constituant. Duae autem turmae cohortem faciunt quinquaginta militum. Quinque cohortes Ducem habent supremum: & horum quini rursus superiorem atque ita porrò ascendendo per quinarium numerum. Equites quidem in exercitu habent, sed eos pugnare equo insidentes non esse morem, legitur in epistolis p. 243. ideo equo descendentes illos pugnare. Nec silentio praetereundum, quod etiam ex illis, qui sacra profitentur & Bonzii dicuntur, quidam certus ordo est, qui simul bellica studia tractant, ita ut militiae Rhodiae quandam speciem referant. Hos aliquando praelio cum regibus decertâsse & superiores extitisse narrant epistolae Indicae, etsi deinde à Nubunanga anno M D LXX circiter in multis provinciis devicti & coenobia illorum spoliata & combusta sint, qua de re citatae epistolae consulantur.

Ad acuendos & incitandos ad rem bellicam adolescentum animos, singulis annis mense Martio ludos celebri cum certamine agunt detestabiles. Conveniunt post meridiem quibuscunque libuerit, armati, deorumque suorum imaginibus picti humeros. Tum duas in acies divisi, pueri primùm lapidibus, deinde caeteri sagittis & sclopis, mox contis, postremò gladiis dimicant, qua ex pugna semper ferè nonnulli desiderantur, complures vulnerati discedunt, omnibus qui in eo bello quempiam occiderint, aut plagis affecerint, impunitate proposita. Omnino bellicosa est natio: hoc ipsorum studium, haec est oblectatio. In bello militibus pro numero & dignitate capitum, quae ex hostibus caesa retulerint, praemia persolvuntur: cumque ipsi alias nationes fortitudine superent, nil mirum si nunquam externo usi sunt milite. Videas ibi pueros duodecim annorum in humeris sclopum gestantes, virili planè & militari habitu.

Quanquam hoc belli studium in illis non modò non laudare sed maximopere vituperare & detestari debeamus, cum in propria viscera & erga se invicem saeviant. Nunquam enim ab aliis gentibus bello petiti sunt, nec ipsi aliis bellum intulerunt, excepto eo quod ad Coream debellandam supra diximus à Tayckone susceptum. Olim multi Iaponenses in variis Indiae regnis militabant: & anno M D XV, Belgis quoque in expugnando castello quosdam insulae Bandae affuerunt, ubi etiam, primi in moenia hostium penetrârunt & vexilla sua defixerunt.