There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

CAPUT XVII.

De Dairi uxoribus & ritu quem in eligenda nutrice observant.

De fastu & inani maiestate Dairi quaedam capite IV. attulimus; hîc alia ad idem argumentum pertinentia exponemus. Omnes Dynastae, Reges, & ipse Caesar unam tantùm ducunt uxorem & praeter hanc pellices quot volunt: solus Dairus, excepto pellicum numero, duodecim alit uxores, quae multis festivitatibus, solennibus ritibus & caeremoniis ad hanc dignitatem evehuntur. Prodeunte Dairo sequuntur eum uxores, singulae splendido vectae pilento, in cuius parte superiori depicta conspiciuntur insignia & characteres, quibus certâ quadam ratione honorum gradus denotantur. Palatio Dairi duae series aedificiorum ex adverso adiunctae sunt, in utraque serie sex sunt domus pro duodecim Dairi uxoribus, singulae pro singulis, reliquae pellicibus attribuuntur. In qualibet duodecim illarum domuum singulis diebus apparatur Pontificialis coena: adsunt psaltriae, aliaeque virgines variis Instrumentis musicis ludere gnarae, quae iuxta certum ordinem dispositae sedent: interim nemini cognitum est, in quam domum Dayrus sit venturus eo die. Ingresso iam illo in aliquam, illico ex reliquis undecim domibus uxores cum psaltriis totoque gynaeceo ad illam advolant, & omnes dapes illuc transferuntur, nempe i't illi, quam Dairus praesentia suâ dignatus est, gratulentur & in excitanda laetitiâ iuvent. Ibi tunc caenatur, cantatur, organis Musicis luditur, comoediae aguntur, omnia denique fiunt, quae Dairum possint exhilarare.

Cum Dairo filius gignitur, quem paternae Maiestatis haeredem fore existimant, ad eligendam ei nutricem conquiruntur octoginta pulchrae nuper nuptae mulieres, illustri stirpe natae. Hae antequam dignae esse possint, ex quibus talis electio instituatur, multis caeremoniis & festivitatibus per duodecim uxores Dairi & harum gynaecea ad maiorem dignitatem evehuntur. Sequenti die ex octoginta illis eximuntur quadragrinta, reliquae abdicantur retentis titulis, quos priori die acceperant, & donariis à Dairo ornatae. Exemtae vero quadraginta, maioribus adhuc titulis & honoribus extolluntur, non aliter ac antea, factis festivitatibus & caeremoniis. Quo facto eliguntur ex illis decem, ex hisce tres, ex tribus demum una, repetitis, ad singulas electiones solennibus ritibus & splendidâ pompâ. Deinde post tres dies una illa, quae ex octoginta foeminis sola est electa, summam nanciscitur dignitatem, maximosque honores non sine ingenti festivitatum celebratione: tandem ex illius mamma lac in infantis os exprimitur (quem interea quaedam ex nobilissimis faeminis aluit), ultimò fiunt festivitates, quod digna habita sit, quae talem infantem, tantum non semi Deum, manibus suis exciperet & lacte suo aleret.

Quos alios observent ritus in nuptiis, puerperiis & annuis festis, eos prolixum nimis foret explicare: itaque ad alia accedo.