Descriptio Regni Iaponiae/15.
De Educatione liberorum & haereditate.
Magna cum cura parentes educant liberos suos, sed molliter, nunquam vel rarissimè saltem eos verberibus plectunt: eiulatus & clamores, si vel totâ nocte durent, patienter ferunt, & blandis mitibusque verbis sedare student. Neque enim ab animo suo impetrare queunt, ut illos vel plagis vel severa obiurgatione castigent, cum imbecillitati rationis, cuius perfectionem aetatis incrementum afferre consuevit, delicta infantum asscribenda esse iudicent. Etsi itaque adeò placidè erga liberos se gerant, diligenti tamen informatione, & crebris admonitionibus efficiunt, ut pueri septem, octo, plurimumve annorum, quidam maturiùs, alii tardiùs, eam modestiam & scientiam in sermone gestibusque ostendant, quae senili aetati sufficere possit, quamque meritò admireris.
Acutum & promtum ad liberalis artes ingenium est, ita ut in epistolis Indicis saepe hoc nomine laudentur.
Refert Arias Sanctius pag. epist. 96, duos pueros Iaponicos, quorum alter undecim, alter quatuordecim natus erat annos, tam excellenti ingenio praeditos fuisse, ut Christianos concionibus suis ad lachrymas usque permoverint. Et de filio regis in Bungo Almeida pag. 109. ait: Puer ille quidem, ac poene potius infans (annum quippe agit quintum) sed in quo sensus animi ac ratio longè praecurrat aetatem. Ateque haec potissimùm causa est, quod in nulla Orientis Insulâ Iesuitae religionem maiori cum successu introduxerint.
Septimo aetatis anno, non ante hoc tempus, liberos in scholam mittunt, hac inducti, ut aiunt, ratione, quod ante illam aetatem vix quicquam discere queant, & caetus eiusmodi puerorum potius colludentium quàm condiscipulorum esse, nec paucos petulantes & efferatos in illis reddi. Postquam igitur apta scholis aetas advenerit, paulatim à par-
[duae paginae amissae]
(nempe si opulenti sint, aliam habitationem minorem sibi eligunt) vel maiorem aedium partem eum maxima bonorum & opum portione: minorem sibi servat cum ad suam ipsius sustentationem, tum ad reliquorum liberorum, si quos habet, patrimonium, qui si nulli sint, post mortem patris ad filium illum bona redeunt.
Filiae ex parentum opibus nihil praeter vestes & ornatum muliebrem accipiunt, quandoquidem dotem maritis afferre non consueverunt, ut cap. XIII dictum.
Primogenitus itaque solus regnorum parentis, maximaeque opum partis haeres est: reliqui filii accepta aliquâ portiunculâ victum sibi quaerant necesse est: qui si Dynastarum vel Regum sint: plerunque à Caesare vel aliis Dynastis muneri alicui praeficiuntur vel in nobilium & militum classem asscribuntur: multi verò Bonziorum Coenobiis includuntur.
Mortuo Caesare Imperium, omnesque cum eo thesauri ad primogenitum transferuntur, reliquis filiis regna quaedam, si quae vacua fuerint, & Dynastiae donantur, vel etiam in aula Caesaris manent atque in secundo arcis ambitu habitant. Praeterea non tantum filiis & consanguineis, sed etiam Vasallis & ministris suis Caesar Testamento aliquid legare consuevit: Caesar Coubosamma, filius Ongoschionis, de quo cap. V. dictum, anno 1631 mortuus est cum quinquagesimum aetatis annum ageret. Ante mortem iussit ad se accessi filium, multisque factis admonitionibus, hoc sermone finem dicendi fecit: Regnum quidem & omnes thesauri, quos possedi, tui iam sunt; haec autem ipse tibi tradere volui: In arca hac antiquae leges & regni annalis cum multorum sapientibus dictis asservantur, & praeterea pretiosissima cimelia. Accipe illa & magni aestima: mihi enim nostrisque maioribus grata & in magno semper pretio fuêre.
Cimelia illa, quorum pretium ingens censetur, haec sunt.
- Acinas, vocatus apud illas Ioiuky Massamme.
- Alius, dictus Samoys.
- Item alius, minor, dictus Bongo Doyssiro.
- Vas pro molenda Tsia, dictum Naraissito.
- Magnus urceus pro Tsia, dictus Stengo (de Tsia vide caput XXIII.)
- Scriptura quaedam, appellata Anckocki kindoi.
Fratri suo maiori, qui erat Rex in Ouwany, Atstano & Mio, legavit haec:
- Picturam, appellatam Darma, quam ex aversa parte aspicere oportet.
- Acinacem, dictum Massamma.
Fratri suo secundo, Regi in Kinocouny, haec:
- Acinacem, dictum Iesmassamme.
- Picturam quandam de ranis.
Fratri tertio, Regi in Mico:
- Acinacem, cui nomen Sandame.
- Scripturam quandam, dictam Sinche.
Ultima sex dona, quae fratribus suis Caesar legavit, multò minoris sunt pretii, quàm illa sex, quae filio suo Successori: Unumquodque tamen eorum ad minimum valere censetur mille aureos Oebanos, hoc est quadragies septies mille argenteas Taylas, quarum unam facere quinquaginta septem stuferos, supra diximus.
Pecunia, quam idem Caesar Coubosamma consanguineis, quibusdam praecipuis Regibus & Dynastis, horum uxoribus, Dominis consortii, militibus & ministris suis largitus est, superat trecenties florenorum, sive trecentas tonnas auri Flandricas, ut vulgo loquimur, sive triginta milliones.