There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

CAP. XIII.

De Scortatione & Adulterio.

Lupanaria & lenocinia admittuntur in omnibus Iaponiae provinciis, quod ideo fieri dicunt, ut illi qui propter egestatem vel alias ob causas propriam uxorem non habent, in illis libidinem explere queant, nec ad constuprandas civium filias vel maritatas foeminas incitentur. Meretrices sunt mancipia lenonum, qui pro certo pretio eas Venere turgentibus locant. In diversoriis, quae sunt in via ducente à portu, ubi naves appellunt ad urbem Iedo, (milliarium 136 circiter) puellae venientibus ministrant, elegantibus vestibus sericis indutae, etsi hospitum mancipia sint. Interpres quaerit ex peregrino, cum quanam ex illis, quae ibi ministrant, per noctem se delectare cupiat? Haec, quam elegerit, liberaliter & humane corporis sui usum ipsi concedit.

Invaluit quoque ab aliquot annis consuetudo, ut simul ac navis quaedam Belgica in Iaponiam delata est sit, mox illi praesto sint leones & diversoriorum hospites, qui praecipuos ex advectis interrogent annon pro tempore commorationis in istis locis cupiant sibi assumere pellicem aliquam aut uxorem? Annuente peregrino, adducunt iuvenculam, & contractum matrimonialem faciunt. Paciscitur sibi mulier in victum singulis diebus tres, quatuor aut sex stuferos, quantum potest: praeter haec pro vestitu unam vel duas stolas sericas, (pretium unius est XXV vel XXX florenorum) totidemque gossipinas, cum aliquot calciolis ex cervino corio. Parentibus puellae, vel lenoni, si mancipium sit, promittunt X, XV vel XXX florenos. Factâ conventione dat Belga convivium, & pro tempore uxoratus est. Cum eius discessu coniugium dissolvitur, paulò post Iaponensis aliquis adest, qui mulierem illam propter tantillum lucri quod à Belga meruit, in uxorem ducat; magnum sanè paupertatis incolarum indicium, sed ideo minus mirandum, cum divortia sine ulla turpitudine ibi quoque facere liceat, ut praeced. cap. dictum.

Scortis itaque & meretricibus cuilibet sive caelebs sive uxoratus sit, impune uti licet: at maritatas foeminas constuprare vel puellis vi pudicitiam eripere capitale est. Anno quadragesimo huius seculi, dirigente ibi mercaturam Belgicae Societatis Caronio, cuidam Germano caput amputatum fuit, propterea quod cum nobilis vel militis alicuius uxore rem habere deprehensus esset, quod ut intermitteret saepe antea ab amicis erat admonitus, quemadmodum & mulier.

Maritis quidem ad Scorta ire licet, ut diximus, sed uxores ob parva delicta, nempe si vel secretum cum aliquo sermonem habuisse constet, morti obnoxiae fiunt. Si maritus uxorem suam in clauso cubiculo vel ianua non patente, cum alio viro versantem deprehenderit, utrique mortem inferendi potestatem habet, quod etiam aliquando etsi rarius, contingit. Peregrè profecto marito, vel domo si sit absens, eadem potestas patri fratribus & aliis consanguineis competit, imò servis illud permissum est. Unde adulteria hac in gente rarissima sunt, ita ut Caronius scribat toto suae procurationis spatio unum tantum eius exemplum innotuisse, quod sanè tale est ut horrorem alicui incutere possit, castâ autem mente legendum. Vir quidam, de uxore sua male suspicans id quod res erat, domo exiens simulabat, quasi peregrè ab urbe esset profecturus. Non multò post rediens domum praeter opinionem uxoris, reperit eam in cubiculo cum alio viro turpiter se gerentem. Moechum statim interficit, uxorem autem scalae alicui alligat capite & pedibus & totâ nocte sic ligatam sinit. Sequenti die invitat omnes consanguineos & affines ad convivium. Venêre frequentes tam viri quàm foeminae. Hae cum matremfamilias non conspicerent, ignarae eorum quae acciderant, aliquoties Convivatorem percontantur, ubi nam uxor esset, cur non accederet? ille respondere, occupatam esse praeparandis eduliis, iubere convivas hilari esse animo. Cum iam aliquot horis accubuissent mensae, fereque convivium absolutum esset, maritus ille conclavi exiens ad interfectum priori die cadaver se confert, genitalia eius resecat, atque ea flosculis quibusdam infixis exornata in capsulam recondit, clausamque hanc uxori suae de scala religatae, feralibus vestimentis indutae & capillo passo, tradit cum his verbis: I, convivis appone has dapes, & experire, si forte propter cognatos tibi gratiam fecero, culpamque condonavero. Mulier inscia, quid capsula contineret, & iam tum semimortua, rationisque expers, mandata mariti exequitur, & terribili istâ specie magis spectro, quàm homini similis cubiculum ingreditur, capsulam porrigit, coramque convivis in genua procumbit. Apertâ capsulâ, & quid in esset conspecto, misera in animi deliquium incidit & ab adstante marito caput illi mox amputatum est. Quae res tantopere convivas percelluit, ut illico omnes domo aufugerint relicto convivio.