There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

CAP. XI.

De annuo reditu Procerum, expensis Caesaris, & aliorum hominum quaestu.

Singulis Magnatibus à Caesare assignati sunt annui reditus, quos ex provinciis, quas regunt, adiacentique mari capiunt. Diversae ditiones diversa praebent dona. In una regione triticum, in alia oryza feliciter provenit: quaedam gaudent auro & argento, aliae cupro, stanno, ferro, plumbo, nonnulae variis ligni generibus & aliae aliis, sed plurimae metallis abundant.

Haec omnia accuratè annotata sunt & apud Caesarim asservantur. Quantum autem unicuique ex Regibus & Dynastae constitutum sit à Caesare, id ex obsignatis regni rationibus Caronius enarrat iuxta Iaponensium supputationem, quae fit per Cockios, quorum unus aestimatur decem florenis Flandricis sive quatuor imperialibus. Nos hîc ponemus pro Cockiis florenos. Simul autem arcium nomina in hisce recensentur. Ita autem loquitur:

Cangano Tsium Angon, Rex Cangae, Ietchiu & Nattae, habitat in arce Canga.

Red. in flor. 11900000.

Furugano Saynangon, Rex Surugae, Toto, & Micausbae, habitat in arce Faytsiu.

7000000.

Onwarino Daynangon, Rex provinciarum Owery & Mino, residens in arce Nangay.

7000000.

Sendayno Tsium Angon, Rex Masiammae & Dysio, residens inexpugnabili in arce Sandaii,

6400000.

Satsumano Tsiunangon, Rex Satsumae, Ossinnii, Fiongo, Luckio, residens in arce Cangasima

6000000.

Kinocounii Daynango Rex in Kino, Icho, residens in arce Ibakeiamma

5500000.

Catto Fingonocamii, Rex in Fingo & adiacentibus provinciis, residens in arce Koumamotto

5540000.

Matsendeyro Iemenesko Rex Tsinkisae, Faccattae, residens in arce Foucosa

5100000.

Matsendeyro Ionocamii, Rex Ietschesae, residens in arce Oede.

5000000.

Catto Skibo, Rex Osiae, residens in arce Ais

4300000.

Assaino Taysima, Rex Bingi, residens in arce Oky.

4200000.

Matsendeiro Nangato, Rex in Soro, residens in arce Iangii.

3700000.

Mitono Tsiunangon, Rex Fitaitriae, residens in arce Mito.

3600000.

Nabissima Cinano, Rex Fisciae, residens in arce Cogioys.

3600000.

Matsendeiro Sintario, Rex Inabafokii, residens in arce Tackahan.

3200000.

Todo Isumii, Rex Ingaichae, residens in arce Tsou.

3200000.

Matsendeiro Countii, Rex Bisae, residens in arce Okaiamma.

3100000.

Inno Camman, Rex Totomis, residens in arce Sawaiamma

3000000.

Fossocausba Ietchiu, Rex Boysae, residens in arce Cokora.

3000000.

Oiesungii Dainsio, Rex provinciae in Ietsengo, residens in arce Iunii Sauwa.

3000000.

Matsendeiro Dainsio Rex provinciae Ietsenio residens in arce Formando.

3000000.

Matsendeiro Auwa, Dux Auwae, residens in arce Iness.

2500000.

Matsendairo Ietchigonocamii, Dux Congae, residens in arce Tackato.

2500000.

Matsdeiro Tsiusio, Dux Iuae, residens in arce Matsiamma.

2500000.

Arianna Rimba, Dux Tsinckingae, residens in arce Courme.

2400000.

Moryno Imasack, Princeps Imasackae, residens in arce Siamma.

2000000.

Torii Inganocamii, Princeps Tosanocerii, residens in arce Tocosiam.

id.

Satake Okiou, Princeps Sewani, residens in arce Akita.

id.

Matsendeiro Simosanocamii, Princeps Simosae, residens in arce Tattobays.

id.

Foriwo Iamaissiro, Princeps Insmos, residens in arce Matsdayts.

1800000.

Ikouma Ikinocamii, Princeps Sanikae, residens in arce Coquam.

id.

Fondakainomii, Eques & Dominus Farimae, residens in arce Taitno.

1500000.

Sackay Counay, Eques & Dominus in provincia Wano, residens in arce Fackso.

id.

Tainsauwa Simade, Eques & Dominus in provincia Fisen, residens in arce Carats

1200000.

Kiongock Wakasa, Eques & Dominus Wacasae, residens in arce Ofamma.

id.

Ferii Tango, Eques & Dominus in provincia Ietchesen, residens in arce Kawanchisima.

id.

Minsio Fiongo, Eques & Dominus in provincia Chingo, habitans in arce Foukoiamma.

id.

Sackybarra Eskibou, Eques & Dominus Kooskae, residens in arce Tattays.

id.

Matsendeiro Tawaits, Praefectus Caesareae arcis in Quana

1100000.

Okendeiro Imasacka, Eques & Dominus Simotskae, residens in arce Oetsnomio

id.

Sannadafus Eques & Dominus in provincia Sinano, residens in arce Koske.

1100000.

Taitsibanna Finda, Eques & Dominus Tsickingi, residens in arce Iamangouwa.

id.

Ongasauro Ouckon, Eques & Dominus in provincia Farima, residens arce Akays.

1000000.

Indatii Voutomii, Eques & Dominus in Iyo, residens in arce Itasima.

id.

Mambou Sinano, Eques & Dominus in provincia Ochio, residens arce Moriamma.

id.

Niwa Groseymon, Eques & Dominus in provincia Ochio, residens in arce Siracauwa.

id.

Ebeno Bitchiou, Praefectus Caesareae arcis Iwatsukii, in regione Mousays.

800000.

Kiongock Oenieme, Eques & Dominus Tangae, residens in arce Tanabo.

700000.

Makino Sunga, Dominus in magna provincia Iethchingo, residens in Nangareka.

id.

Nackangausba Nysien, Dominus in provincia Bougo, residens in urbe Nangoun.

id.

Naitosamma, Dominus in provincia Fitaits, residens in urbe Iwaissu,

id.

Ieckenda Bitchiou, Praefectus Caesareae arcis Matsiammae in provincia Bitchiou.

600000.

Matsura Fisennocammi, Dominus in provincia Fisen, residens in Firando.

id.

Sengeck Fiwo, Dominus in provincia Sinano residens in Oienda.

id.

Catta Sewado, Dominus in provincia Iio, residens in Oets.

id.

Tosauwa Okiou, Dominus in provincia Sewano, residens in arce Sinchiro.

id.

Matsendeiro Iwamy, Dominus in provincia Farima residens in Chisongonii.

id.

Marskoura Boungo, Dominus in provincia Fisen, residens in Simabarra

id.

Ieskouwa Tonnomoy, Dominus in provincia Chongo, residens in Fita

id.

Tsungaer Ietchiu, Dominus in provincia Ochio, residens in Tsungar.

600000.

Ongasauwara Sinano, Dominus in provincia Farima, residet in Sckaiis.

id.

Itho Chiurii, Dominus in provincia Fonga, residet in Orasio.

500000.

Fourta Siwo, Dominus Iwamii, residens in arce Daisiro

500000.

Wazisacka Arbays, Dominus in Sinano, residens in arce Ino.

id.

Toukii Mangato Dominus in Iohe, residens in arce Toba.

id.

Crima Sermonoske, Dominus in Nicko; residens in Acconda

id.

Outa fiwo, Dominus in Iamatta, residens in Ouda

id.

Matsendeiro Dewado, Dominus in provincia Ietschen, residens in arce Ouno.

id.

Minsnokuits fokii, Dominus in provincia Fetsengo, residens in arce Chibatta

id.

Inaba Minbou, Dominus in Choungo, residens in arce Ouschiro.

id.

Croda Cainokamii, Dominus in Chinano, residens in Camro.

id.

Matsendeiro Sovodonno, Dominus in provincia Isumii, residens in Kisnowadda.

id.

Tonda Sommoy, Dominus in prov. Tsounocomii residens in arce Amangasack

id.

Stodtsianangii Kemmots, Dominus in prov. Ichior residens in arce Cangou.

id.

Tonda Ichenocamii, Dominus in prov. Micausba, resid. in arce Okasacka.

id.

Matsendeiro Iammaissiro Dominus in Tamba, residens in Cassaiamma

id.

Morii Cainocamii, Dominus in prov. Inga Icho, residens in arce Sourosada.

id.

Tonda Notanocamii, Dominus in prov. Farima, resid. in arce Fimens.

id.

Ekito Sionoske, Dominus in prov. Fitaits, residens in arce Chichindo.

500000.

Essano Oeninne, Dominus in prov. Chone, resid. in Cassama.

id.

Neito Cinocamii, in prov. Chiono, resid. in Akandato.

id.

Catto Skibodo, Dominus in prov. Ochio, residens in arce Soma.

id.

Fonda Iamatta, Dominus in prov. Taisima, resid. in Isius.

id.

Ouckob Cangato, Dominus in prov. Mino, resid. in Canno.

id.

Neito Boisen, dominus in Dewano, resid. in Iodata

id.

Inawa Awacys, Dominus in prov. Tamba, resid. in arce Fouckaut summa.

400000.

Camii Dyrick, Dominus in prov. Iwanii, resid. in Mongamii.

id.

Cattaingiri Ismou, Dominus in prov. Iammatta, resid. in Tatsta.

id.

Chonda Findanocamii, Dominus in prov. Iethesen, resid. in Marossa.

id.

Itacouro Sonodanno, summus Praefectus Miaci, habet reditus ex prov. Iamaissiro.

id.

Matsendeiro Bougo, Dominus in prov. Iwamii, residens in Nackasima

id.

Fonda Naykii, Dominus in prov. Farima, resid. in Fimeis

id.

Matsendeiro Tango, Dominus in prov. Ochio, residens in Suckii

id.

Canna mauri Isoumo Dominus in prov. Finda, resid. in Oumorii

id.

Ciongock Chiurii, Dominus in prov. Tango, resid. in Tannabe

360000.

Outa Chjwe, Dominus in prov. Mino, resid. in Itsmodaii

300000.

Matsendeiro Ietsio, Praefectus arcis Caesareae Ioudo in prov. Iamaissirio

id.

Minsonoia Ichenokamii, Dominus in prov. Kooske, resid. in Chinotains

id.

Iammasacka Kainokamii, Dominus in prov. Bitchiou, resid. in Narse

id.

Malsendairo Iamatto, Dominus in prov. Ietsesen, resid. in Cathiamma,

300000.

Inno Fiwo, Dominus in prov. Coske, resid. in Enna

id.

Matsendeiro Tonnomon, Dominus in prov. Micausba, resid. in arce Iussinda

id.

Akisuckii Nangako, Dominus in prov. Nicko, resid. in Sumyno

id.

Souo Inaba, Dominus in prov. Sinano, resid. in Soua

id.

Foissimo fongo, Dominus in prov. Sinano, resid. in Tackoboyts

id.

Sunganoma Ouribe, Dominus in prov. Totemii, resid. in arce Sese.

id.

Simaes Oenanoske, Dominus in Prov. Nicko, resid. in Sandobarra,

id.

Kinostaii Iemoii, Dominus in prov. Bongo, resid. in prov. Fins,

id.

Sono Tsiussima, Dominus provinciae Tsiussimad,

id.

Koinde Fimano, Dominus in prov. Tonga, resid. in Okoda,

id.

Fonda simosa, Praefectus arcis Caesar, Missiwo, habitat in prov. Micausla,

id.

Gorick Setsnokamii, Dominus in prov. Micausba, resid. in Fammamats,

id.

Chiasio Suraga, Dominus in prov. Fitaits, resid. in Tsiutoura,

id.

Sakuma fisten, Dominus in prov. Sinano, resid. in Imiamma.

id.

Todo Toiusima, Dominus in prov. Mino, prov. in Cannaiamma,

id.

Fonda Isumii, Dominus in prov. fitaits, resid. in Minnangausba.

id.

Tongauwa Tosa, Dominus in prov. Bitchiou, resid. in Nikaiis

id.

Matsendeiro Tosa, Dominus in prov. Icthesen, resid. in Kononatta,

id.

Novendecim alii Domini, quorum quilibet habet annuos reditus

fl. 200000.

Duo alii totidem.

200000.

Quatuor decim minoris dignitatis, quorum singuli

150000.

Viginti quinque, quorum quilibet

100000.

Viginti octo Consiliarii Ordinarii Caesaris, qui reditus capiunt seu annua aera ex Caesari immediatè subiectis provinciis.

Descendunt autem reditus hoc ordine

1500000, 1200000, 1000000.
900000, 600000, 500000, 400000.
300000, 300000. Sex habent 200000.

Totidem, 150000, Septem habent

100000.

Pro Caesaris, filiique, qui Successor est futurus, aula, & quaecunque ad haec necessaria, dantur & consumuntur.

40000000.

In stipendia militum Caesaris, qui omnes sunt nobiles, singulis annis destinantur reditus

50000000.

Horum omnium aggregatum ostendit annuos reditus, quos Caesar partim vasallis & militibus attribuit, partim in propriam aulam insumit, excrescere ad 283450000 florenos sive 2834 tonnas auri Flandricas, aut 283 milliones, ut iam loquimur.

Quas vero opes sibi Caesar colligit ex provinciis quae ipsi immediatè parent, eae annotatae non sunt.

Aurum & argentum, quae praecipuos Caesaris thesauros constituunt, inclusa sunt cistis, quarum singulae continent mille Taylas, ut vocant: aestimatur autem una Tayla stuferis Flandricis quinquaginta septem, sive imperiali & septem stuferis.

Fidem superare fertur thesaurorum horum magnitudo, nec vulgo nota est: repositae autem sunt illae Cistae, quibus includuntur, in singulas arcis Iedo turres: à longo tempore collecti sunt thesauri, & reconditi cum vetustis Scripturis & Testamentis: & ideo propter antiquitatis reverentiam asservantur & magis magisque augentur: quandoquidem sumtus, quos toto anno Caesar facit, vix duorum mensium proventus absumunt.

Regum & Dynastarum reditus suprà recensiti ampli quidem sunt, sed propter magnas expensas, quas, ut in praecedentibus capitibus diximus, facere necessum habent, non sufficientes, ita ut maxima eorum pars in re valdè tenui sint. Inprimis verò magnus numerus militum & ministrorum, quos alunt, opes eorum exhauriunt. Illis enim provinciarum suarum certos attribuunt agros, quibus se sustentent. Maffeus ita hac de re loquitur: Ii omnes (Dynastae & reges) non tam auro pecuniave, quam caeteris opibus & clientelis abundant. Quippe ad regnum evecti, militibus amicisque agros (iure fundi sibi retento ac nullo imposito vectigali) dividunt eâ lege fruendos, ut & in pace, descriptis ordine ministeriis appareant Regi & in bello suis ipsi cibariis ac reliquo sumtu militiam obeant. Sic fit uti dynastae, quanquam in magna nummorum inopia, tamen & multitudine bellatorum, & aulae frequentia, caeteroque apparatu, vim imperii ac speciem regiae maiestatis obtineant.

Nobiles itaque & milites ex stipendio suo, quod ex attributis agris capiunt, victum & amictum sibi comparant: mercatores ex lucro: opifices ex opere, agricolae & mancipia ex illa fructuum particula, quam Domini illis ad sustentandam vitam concesserint.

Ex mercatura nec ad Caesarem nec ad provinciarum, in quibus exercetur, Dynastas ullus census redit: soli negotiatores, lucrum habent, qui merces emunt & vendunt, quod plerunque est exiguum, nisi vel singularis fortunae favor vel subitum pretii incrementum aliquos lautiori emolumento beaverit, Etenim amplum est regnum, ingens hominum multitudo, ita ut unius stuferi lucello vel decem inhient.

Vectigalia mercibus impolita non sunt: nec ullum tributum subditi Dominis pervolunt: pro fundo tantum aedificiorum, quandoquidem is Dominorum est, solvunt aliquantulum, nempe pro magnitudine fundi, ab uno floreno ad viginti in plerisque. Praeterea patresfamilias singulis fere mensibus bis operarium aliquem tenentur ad ministeria Domini mittere, saepe in unam modò horam, interdum in dimidium diem. Clerus partim ex templorum & coenobiorum proventibus, partim à populi liberalitate sustentatur, de quo plura videantur in libro de Religione. Vocantur autem Bonzii.