There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Descriptio Pennsylvaniae
1729
editio: incognita
fons: [1]

Haec habet et regio memorabile nomen habebit
auctior auctoris tempus in omne sui;
qui fuit illustri proavorum stemmate natus,
sed virtute magis nobilis ipse sua.
Praecipue illustrem sua se sapientia fecit;
vixit apud claros dignus honore viros.
Qui quamvis obiit, tamen usque memoria vivet,
nominis atque sui fama perennis erit.
Semper honos nomenque suum laudesque manebunt
huius qui terrae nobilis auctor erat.
Haec sua proprietas; hinc Pennsylvania primum
haec fuit ex domini nomine dicta sui,
rege sibi Carolo concessa suisque Secundo
pro claris meritis officioque patris.
 

Zonae terra subest alternae, ubi veris et aestus,
autumni gelidae sunt hiemisque vices.
Hic ter quinque dies numerat longissimus horas,
cum sol in cancro sidere transit iter.
Hic tamen interdum glacialis frigora brumae
et calor aestivus vix toleranda premunt.
Saepe sed immodicum boreale refrigerat aestum
flamen, et australis mitigat aura gelu.
Hic adeo inconstans est et variabile caelum,
una ut non raro est aestus hiemsque die.
Saepe prior quamvis nitido sit sole serena,
postera fit multis imbribus atra dies.
Vis adeo interdum venti violenta ruentis,
ut multa in silvis sternitur arbor humi.
 

Hanc fera gens Indi terram tenuere coloni;
moribus at nunc est mitior usque bonis,
pacis amans, Anglis concordi foedere iuncti,
cura quibus pactam non violare fidem.
Hi fugiunt rixas et noxia semina litis,
et leges ultro iustitiamque colunt.
Hi spernunt artes durum fugiuntque laborem
hos vacuos curis libera vita iuvat.
 

Hi venatores silvas et tesqua frequentant
quaerentes ubi sit praeda reperta ferae,
unde sibi pelles epulaeque parantur inemptae;
utile sunt pelles, merx pretiosa bonum.
Devia rura diu longe lateque pererrant,
et bene nota sibi semper ubique via est.
 

Durior interea exercet vigilantia nuptas,
officium quibus est farra parare domi.
Hae baiulant fasces graves humerisque pusillis,
et longum faciunt nunc patienter iter;
nunc findunt lignum fissoque ex vimine corbes
texunt: has urget sedulus usque labor.
Nunc hae corna legunt et humi nascentia fraga,
nunc pisces capiunt insidiis et aves.
Indorum iuvenes ullum gustare liquorem
non licet – exemplar nobile – praeter aquam.
Mollibus in lectis Indi requiescere nolunt,
nunc humus est lectus, nunc sibi nuda teges.
Pellibus antiquo qui more fuere ferinis
induti, nunc est gausape vestis iis.
Semper et incedunt capitis velamine nudi
sed sutae pelles pedesque tegunt,
et quamvis cutis est fuscae color omnibus idem,
forma decora tamen corporis estque vigor.
Hi lenocicium fugiunt et scorta pudici:
foedera coniugii non violare solent.
Hos docet ore loqui facilis natura diserto;
linguae grande-loquens est idioma suae.
O gens Indorum, vos terque quaterque beati,
nulla quibus requiem sollicitudo vetat!
 

Non regio haec Indos armis subigendo tenetur,
sed certa emptori conditione data est;
vivitur hic igitur tuto sine militis usu,
et sibi securus propria quisque tenet.
Hic locus est multis felix, ubi sedibus aptis
sors optata dedit non sine pace frui.
Dira sed infelix, heu, bella Nov' Anglia sensit,
Indis quae semper gens malefida fuit.
 

Sed semel hic rumor mendax clamavit «ad arma»,
incola cui nimium credulus omnis erat.
Haec malesana die fuit acta tragoedia quadam,
cum convenerunt undique turba frequens,
scilicet ut maior fieret commotus in urbe,
notior et multis rumor ubique foret.
Usque adeo fuit hac confusus in urbe tumultus,
ut neque tunc leges, ordo nec ullus erat;
hic removere sua instanti properabat ab hoste,
ille nihil contra iussit ab urbe vehi.
Sed quodcunque sibi voluit dementia talis,
haec damno multis est memoranda dies.
Vespere sed tandem fuit hoc stratagema retectum,
fabula tunc istam finiit acta diem.
 

Fertilis hic frugum tellus optataque rerum
usibus humanis copia semper adest.
Hic bene cultus ager laetis ornatur aristis,
et solito messis tempore fervet opus.
Quaevis silva feris et piscibus amnis abundat,
fertque suum fructus quaelibet arbor onus.
Hic oviumque greges errant armenta boumque,
errat et hic proles multiplicata suum.
Hic saliunt damae, lepores celeresque sciuri,
quae sunt immunis praeda cuique ferae;
hic latet in silvis ursus, panthera lupusque,
qui pecus innocuum saepe vorare solent.
Hic habitat latebras furto notissima vulpes,
callida quae praedam nocte dieque capit;
rarior at nunc haec proles inimica futura est,
quae segetive nocent lanigerove gregi.
Lex fuit hic etenim tales bene cauta necandi,
erret ut in silvis tutius omne pecus.
Amphibia hic et non desunt animalia quaedam,
terra quibus vitam praebet et unda parem;
merx quorum pelles tantum venalis habetur,
utile non aliquod turpe cadaver habet.
Hic avis est quaedam dulci celeberrima voce,
quae variare sonos usque canendo solet.
Hic avis est quaedam minima et pulcherrima plumis,
sugere quae flores usque volando solet,
unde fugam muscae in morem properare videtur,
tanquam non oculis aspicienda diu.
Hic avis est quaedam rubro formosa colore,
gutture quae plumis est maculata nigris.
Hic avis est repetens, «whip, whip, will», voce iocosa,
quae tota verno tempore nocte canit.
Hic et aves aliae, quotquot generantur ab ovis,
scribere iam quarum nomina inane foret.
Innumerae volitare solent hic saepe columbae,
unde frequens multis obvia praeda datur.
 

Hic aestate solet, tanquam aere gaudeat alto,
tollere se ex summis saepe acipenser aquis,
qui salit ac resilit toties – mirabile visu –
in cumbas ingens praeda aliquando cadit;
regius hic piscis minime pretiosus habetur,
rarior est at ubi, carior est et ibi.
 

Fossores varias hic invenere fodinas,
unde metalla patent quae latuere diu.
Floribus hic silvae variis ornantur et herbis,
in quibus et virtus et medicina latet.
Hic muscae quaedam tanquam lampyrides alis
aestiva nitidis undique nocte volant.
Hic lapis est Magnes, quo non pretiosior ullus,
per latum nautis qui mare monstrat iter.
Hic lapidis linum pars assimilare videtur,
quae non exusta est nec fit in igne minor.
Sed merx praecipue, regio quam praebet emendam,
est venale quidem semper ubique bonum:
scilicet omne bonum Cereris quod copia praebet,
quodque onus hic multis navibus esse solet.
Huius fama loci multos alicunde vocavit,
libertas quibus est dulcis amorque lucri.
Huc alienigenae veniunt venientque quotannis,
omnibus usque adeo libera terra placet.
 

Censibus hic nemo nimium vexatur iniquis,
unusquisque rei pro ratione licet.
Hic venatori silvas licet ire per omnes,
quamque capit praedam vendicat esse suam.
Omnibus hic etiam capiendi copia pisces,
retibus aut hamis quolibet amne datur;
qualis in Europa concessa licentia non est,
commoda ubi curat quisque tenere sua.
 

Per maris huc primum venere pericla Britanni,
deinde alii patriam deseruere suam.
Adveniunt multi, Germana et Hibernica proles,
quos huc saepe nimis navis onusta vehit.
Hanc terram sibi non acquisivere Britanni,
si licet externis omnibus esse locum.
Sed quanto fit agri maior cultura quotannis,
hinc tanto rerum copia maior erit.
Arboribus scissis tellurem scindit arator;
nascitur hinc sparso semine laeta seges.
Dulcis aquae per rura fluunt hic undique fontes,
unde pecus gaudet pingue levare sitim.
Florida limosae fiunt hic prata paludes;
terra ferax est quae nuper eremus erat.
 

Legislatores, electi ad iura quotannis,
conveniunt quoties constituenda libet.
Publica nostra salus aequo moderamine legum
servatur, leges dantque cuique suum.
Quisque suo meritas hic dat pro crimine
lex parcit nullis intemerata reis,
atque magistratus iuste recteque gerendi
quique potestatem iusque minister habet,
sed licet imprimis ideo lex ipsa statuta est
puniat ut vitium iustitiamque colat,
heu, quoties, virtus legis corrumpitur auro,
pauperis et quovis iudice causa perit!
Eloquar an sileam? si quando pecunia desit,
lex perit et nihili iustus habetur inops.
Si tibi lis fuerit cum quovis aurea dante
plurima – crede mihi – munera, victus eris!
Sed si forte cliens, opulentior aurea dones,
plura procul dubio munera victor eris.
Aerea cum Danaen inclusam turris haberet,
semper ut infelix innuba virgo foret,
quam facile tegulas prorumperet aureus imber,
quid non vis auri vincit amorque Iovis!
Non ergo mirum est hominum si vendere leges
auri non aequus pectora cogat amor.
 

Cum fera saevit hiems glacie fluvialis et unda,
atque latet tellus undique tecta nive,
circumclusa ratis, si non foret anchora, fixa est
dum rigidum solvat mitior aura gelu.
Et quamvis Boreas gelido bacchatur ab arcto,
inturbata tamen fluminis unda silet.
Ludere iam cessat summis acipenser ab undis,
atque alii pisces ima profunda petunt.
Sed glacie rupta lino piscator et hamo
ex alto pisces gurgite saepe capit.
Usque adeo interdum fuit hic durabile frigus,
trans fluvium vidi plaustra onerata vehi.
Hic tamen interdum totius tempore brumae
navibus haec amnis pervia praebet iter;
cumbaque remigio velox veloque frequenter
advehit et revehit qua via ducit onus:
usque adeo incerta est hic et variabilis aura,
alternasque vices frigus et aestus habent.


Pulchra duos inter sita stat Philadelphia rivos,
inter quos duo sunt milia longa viae.
Delawar hic maior, Sculkil minor ille vocatur,
Indis et Suevis notus uterque diu.
Aedibus ornatur multis urbs limite longo,
quae parva emicuit tempore magna brevi.
Hic plateas mensor spatiis delineat aequis,
et domui recto est ordine iuncta domus.
Quinque sacrae hac aedes una numerantur in urbe,
altera non etiam distat ab urbe procul,
ex quibus una alias est quae supereminet omnes,
cuius nondum ingens perficiatur opus.
Praecinit hic sacros divina melodia psalmos,
et vox totius succinit inde chori.
Elevet hoc hominum mentes et mulceat aures,
sed cor devotum psallit in aure Dei.
Basis huic posita est excelsae firma futurae
turris, ubi dicunt aera sonora fore.
Hic in gymnasiis linguaeque docentur et artes
ingenuae; multis doctor et ipse fui.
Una schola hic alias etiam supereminet omnes
Romano et Graeco quae docet ore loqui.
Hic spatiosa domus tantae bene convenit urbi,
in qua quotidie venditur omne penus,
huius et e summis maiori voce quotannis
electus praetor regulus urbis adest.


Hic portus multis statio est bene nota carinis,
curvo ubi dente tenax anchora mordet humum.
Hic mercaturae faciunt plerique periclum;
quisque sibi lucrum quaerit ubique suum.
Artifices adsunt etiam quos exigit usus,
qui sese exercent qualibet arte sua.
Multa per hos pendent omnes insignia vicos,
quod venale domum monstrat habere merum.
Nunc sub nave canunt hilares encomia vini
nautae, nunc tutos anchora fixa tenet;
nunc sub sole sitim gaudent restinguere siccam,
nectareum rorem siccus ut ipse bibit.
Nunc et fonte libet puros haurire liquores
qui pretio nullo nocte dieque fluunt.
Vinea cum patina laetis florente corymbis
indicat hospitium semper adesse bonum.
Scribere sed nimis est insignia nomina cuncta;
quae iam descripsi sint meminisse satis.
Providus in morem formicae alimenta reponit
rusticus hiberni frigoris usque memor,
aestivo reputans quodcumque labore lucratur,
quae mox insequitur, longa vorabit hiems.
Stramine tecta replet Cerealibus horrea donis
impiger, et curat condere quicquid habet;
despicit exoticasque dapes vestesque superbas,
contentus modicis vivere pace suis.
Esuriens dulces epulas depromit inemptas,
et proprio vestis vellere texta placet.
Parva humilisque domus, latos quae prospicit agros,
parta vel empta, sibi sufficit atque suis.
Utilis est illi, si non opulenta supellex;
res sapiens omnes utilitate probat.


Thomas Makin
1729