Migne Patrologia Latina Tomus 104
Deploratoria de injustiis (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne
Deploratoria de injustiis (0185C)
Virorum praestantissimo atque illustrissimo Matfredo Agobardus in Christo Domino vivificatore ac salvatore nostro vitam et salutem aeternam.
Obsecro praecellentissimam claritatem vestram ut patienter et clementer audire dignetur quae fidelis suggerit servulus: quia, teste Deo qui serutatur corda et renes, non alia intentione dico, nisi propter profectum prosperitatis vestrae praesentis pariter et futurae. Omnipotens, sempiternus, et misericors Deus, apud quem nihil praeteritum, nihil futurum est, sed omnia volumina saeculorum quae apud mortales et temporales volvuntur, intemporaliter apud eum praesentia permanent, elegit vos ante mundi constitutionem futurum nostris periculosis temporibus (0186C)ministrum imperatoris et imperii, et prae caeteris honorificavit et ditavit, non solum exterius, verum etiam interius, prudentia videlicet, justitia, fortitudine et temperantia, quibus secundum Scripturas nihil utilius est in vita hominis; constituitque vos in latere rerum summam regentis; quatenus et in dispositione aequitatis illi essetis suffragator, et in remuneratione beatitudinis particeps. Nunc igitur quid potissimum expedit devotissimae intentioni vestrae, nisi ut omni conamine omnique mentis adnisu, ita in dispositionem rerum sagacissime vigiletis, ut opprimatur iniquitas, destruatur fraus et dolus, dissipetur pravitas, conteratur crudelitas, erigatur justitia, consoletur humilitas, (0187A)roboretur fides, serenetur Ecclesia? Noverit namque prudentia vestra, in istis regionibus, quibus nos vicini sumus, in tantam securitatem venisse impietatem, ut pene nullus inveniatur qui justitiam diligat ab injustitiaque recedat, nisi cujus divina inspiratio mentem tangit et deducit voluntatem; ita ut gratuitum putetur, ubicunque bonitatis vestigia conspiciuntur. Quievit timor regum et legum in maltis; adeo ut plerique in praesenti neminem timendum putent, reputantes apud semetipsos, et dicentes in cordibus suis: Si querela de me ad palatium venerit, causa ad causidicos dirigetur. Illic inveniam parentes vel amicos plures, per quos indubitanter fiet ut regalem offensionem nullam incurram, quia donum absconditum exstinguet iras, et (0187B)is qui timendus est, aliis interpositis, non videbit insipientias nostras.
Talibus, vir eximie, occasionibus totum pene illud miserabili aevo nostro viguit, quod suo tempore Christianos quidem evasisse gloriabatur, apud paganos vero vehementius effervescere martyr beatus Cyprianus lugubri nimis ac moerenti voce deflebat: « Inter leges, inquiens, ipsas delinquitur, inter jura peccatur: innocentia nec illic ubi defenditur reservatur. Quis inter haec vero subveniat? Patronus? Sed praevaricatur, et decipit. Judex? Sed sententiam vendit: qui sedet crimina vindicaturus, admittit; et ut reus innocens pereat, fit nocens judex. Nullus de legibus metus: de quaestore, de judice pavor nullus: quod potest redimi, non timetur admitti. Consensere (0187C)peccatis jura, et coepit licitum esse quod publicum est. Quis illic rerum pudor, quae esse possit integritas; ubi qui damnant improbos desunt, soli tibi qui damnentur occurrunt? » Quodque sine periculo dicere nequeo, multi talium putant vos esse murum inter se et imperatorem, per quem defendantur (0188A)a correctione. Quin potius, praestantissime virorum, date operam ut sitis murus in augmento felicitatum, qui noxios expugnet, innocentes tueatur, Deo congruat, ab inimico discrepet, supernam remunerationem accumulet. Et licit satis ex verbis praecedentibus animi nostri clarescat intentio; ut tamen absque ulla dubitatione sciatis me non proprias querelas deplorare, cognoscat prudens benignitas vestra, haec a me dici non posse adversum comitem nostrum Bertmundum: quippe qui bene satis habeat ordinatum de justitiis comitatum suum; eo quod talem virum pro se constituerit ad haec peragenda, qui non solum propter amorem et timorem senioris sui id strenue gerat, verum etiam, quod sublimius et laudabilius est, propter amorem (0188B)Dei et amorem ipsius aequitatis et justitiae, ita ut videatur nobis in his partibus nusquam fieri tam diligenter et attente. Sed prorsus haec omnia dicimus propter fidem quam sub Deo, domino etiam imperatori debemus, et pro vestra beatitudine aeterna, et praesentis vitae felicitate adipiscenda. Quoniam, ut ipsi non ambigitis, tanta familiaritas, quam apud dominum imperatorem obtinere vos Deus fecit, pro magno vobis talento spiritali ab ipso omnipotenti Domino computabitur; et desideramus ut tam strenue illud impendatis, ut merito audire mereamini a Domino in judicio ejus: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, et caetera: avertatur autem a vobis illa dura et irrevocabilis improperatio, quae in negligentes redundatura (0188C)est, Domino dicente: Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non seminavi, et congrego ubi non sparsi, et caetera. Sed neque nominatim personas exprimere debeo, quibus emendatione multa opus est, ne accusator videar, quod non est officii mei; sed cupio vos ita esse sollicitum, sicut studiosissimum (0189A)Dei ministrum, et consentaneum boni imperatoris adjutorem, qui ab utroque Domino dignus et (0190A)fidelis inventus, merito utriusque recompensationem percipiat.
Epistola ad Bartholomeum de quorumdam inclusione signorum