Dei Providentis Benignitatem

This is the stable version, checked on 22 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Dei Providentis Benignitatem
1906

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: AAS, vol. XLI (1908), pp. 344-346..

PIUS PP. X

MOTU PROPRIO

DE RELIGIOSORUM SODALITATIBUS NISI CONSULTA APOSTOLICA SEDE NON INSTITUENDIS*


Dei providentis benignitatem, opportune Ecclesiae temporibus subvenientem, cum alia multa ostendunt, tum hoc praeclare, quod veteribus religiosorum Ordinibus ob conversionem publicarum rerum dispersis afflictisque, nova instituta accessere, quae, professionem religiosae vitae retinendo, ingravescentibus christiani populi necessitatibus multipliciter deserviunt. Illas hoc loco, ut apparet, utriusque sexus Familias dicimus, proprio et titulo et habitu distinctas easdemque solo simplicium votorum aut nullo id genus vinculo adstrictas, quarum sodales, licet in plures distributi domos, eisdem tamen legibus ac sub uno summo praeside omnes vivunt, eo proposito, ut perfectionem virtutis ipsi assequantur, seque proximorum causa in variis religionis aut misericordiae operibus exerceant. Profecto sodalitatum istiusmodi, tam bene de Ecclesia deque ipsa civili societate merentium, sperandum est, numquam defuturam copiam: hodieque libet agnoscere, usque adeo eas increbuisse, ut nullum videatur esse ministrandae caritatis christianae genus, quod illae reliquum fecerint. Verumtamen, quae est humanae conditionis infirmitas, ex ipsa ista talium sodalitatum frequentia, nisi temperatio aliqua iuris accesserit, fieri non potest quin aliquando sacrae disciplinae perturbatio quaedam oriatur et confusio. Itaque ad hoc avertendum incommodum plura iam Apostolica Sedes edixit; nominatimque cavit, ne ibi sodalitas nova conderetur, ubi per alias iam conditas necessitatibus loci satis consultum esset; neve ulla usquam sineretur institui, quae aut redditibus careret, ad sodalium victum necessariis, aut quidquam minus decorum in titulo, in habitu, in opere exercendo prae se ferret. Praeterea Sacrum Consilium Episcoporum et Regularium negotiis praepositum nonnulla praescripsit antea servanda, quam hae sodalitates earumque constitutiones approbatione aut laude Sedis Apostolicae honestarentur [1]. At vero experimentis compertum est, nondum per has praescriptiones satis esse provisum, ne sodalitates ab suis exordiis in eo statu collocentur, unde postea, quum Apostolicae Sedis comprobatio erit assequenda, debeant magno saepe cum detrimento recedere. Quare, de eiusdem Sacri Consilii sententia, haec Nos quae infra scripta sunt, motu proprio statuimus:

I. Nullus Episcopus aut cuiusvis loci Ordinarius, nisi habita Apostolicae Sedis per litteras licentia, novam alterutrius sexus sodalitatem condat aut in sua dioecesi condi permittat [2].

II. Ordinarius, huius licentiae impetrandae gratia, Sacrum Consilium Episcoporum et Regularium negotiis praepositum adeat per libellum supplicem, quo haec docebit: quis qualisque sit novae sodalitatis auctor, et qua is causa ad eam instituendam ducatur; quibus verbis conceptum sit sodalitatis condendae nomen seu titulus; quae sit forma, color, materia, partes habitus a novitiis et professis gestandi; quot et quaenam sibi opera sodalitas assumptura sit; quibus opibus tuitio eiusdem contineatur; an similia in dioecesi sint instituta, et quibus illa operibus insistant.

III. Accepta Sacri Consilii venia, nihil iam obstabit, quominus Ordinarius novam sodalitatem instituat aut institui permittat, eo tamen titulo, habitu, proposito ceterisque rebus ab ipso Sacro Consilio recognitis, probatis designatisve: quae numquam deinceps, nisi eodem consentiente, immutare licebit.

IV. Conditae sodalitatis constitutiones Ordinarius recognoscat: verum ne prius approbet, quam eas ad normam eorum, quae Sacrum Consilium in hac causa decrevit, exigendas curaverit [3].

V. Instituta sodalitas, quamvis decursu temporis in plures dioeceses diffusa, usque tamen, dum pontificiae approbationis aut laudis testimonio caruerit, Ordinariorum iurisdictioni subiaceat, ut Decessoris Nostri constitutione Conditae sancitum est [4].

Quae vero per has litteras decreta sunt, ea Nos rata et firma esse volumus, contrariis quibusvis minime obstantibus.

Datum Roma e apud S. Petrum, die XVI Iulii anno MCMVI, Pontificatus Nostri tertio.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XLI (1908), pp. 344-346.

[1] Praescriptiones, de quibus est sermo, continentur in Bulla Conditae a Christo diei 8 Decembris 1900 praesertim cap. I, n. 3; necnon in Normis secundum quas S. Congr. EE. et RR. procedere solet in approbandis novis Institutis votorum simplicium, diei 28 Iunii 1901 (N. R.).

[2] Ordinarii dioecesani potestatem approbandi vel canonice erigendi Instituta votorum tum solemnium tum etiam simplicium, consentiente Apostolica Sede, iam ante saeculum XIII exercebantur. Verum Romani Pontifices hanc facultatem sibi primitus reservarunt in Concilio Lateranensi II (cap. Ne nimia, de relig, dom.); quod dein subsequentibus decretis confirmarunt. Imo quod ad Instituta votorum simplicium attinet, Pius V Bullis Circa pastoralis et Lubricum vitae genus ea penitus prohibuit. Tractu vero temporis Ecclesia nedum disciplinam Pianam temperavit, sed et huiusmodi Instituta approbare et canonice erigere coepit. Hinc factum est ut etiam Episcopi, Summo Pontifice non improbante, eamdem facultatem saec. XVII et XVIII exercuissent, quam deinde anno 1900 a Leone XIII per Bullam Conditae a Christo solemniter confirmatam habuerunt (N. R.).

[3] Ordinarius nempe approbare nequit constitutiones Instituti, nisi hae conformes sint Normis, quibus Sancta Sedes uti solet in novis Institutis approbandis, quum consentaneum omnino sit ut Institutum iam a suo exordio iuxta Apostolicas regulas moderetur (N. R.).

[4] Dicta igitur Summi Pontificis licentia aliud non est nisi nihil obstat quominus Institutum votorum simplicium canonice erigatur vel approbetur ab Ordinario loci, sub cuius proinde iurisdictione manere omnino debet, usque dum etiam a S. Sede approbetur (N. R.)